CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Coelum et terra
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86759] Coelum et terra, pars 1 Coelum et terra transibunt. Matth. XXIV, 35. Fratres carissimi, quanta sit delectatio, quanta sit amoenitas, quanta sit suavitas in verbis sapientiae coelestis, patet etiam per philosophum naturalem qui de creata, scilicet, scientia, X Ethic., hoc scribit: omnes delectationes aliquando sequuntur: maxima autem delectatio, quae est secundum operationem sapientiae; delectabilissima operatio quae est secundum operationem sapientiae. Philosophus etiam theologicus scribit, Sap. VII, 7: quod super aurum et super speciem dilexit eam, idest coelestem sapientiam de qua agimus. Ea propter rogabimus in principio dominum nostrum Jesum Christum omnis sapientiae fontem, ut ipse, qui secundum beatum Dionysium, VII, cap. I, angelicae hierarchiae, est principalis instructor omnium coelestium spirituum et devotarum animarum, ut intelligentias nostras irradiet, corda inflammet, et ora foecundet ad honorem nominis sui, sive evangelicam doctrinam et aedificationem animarum nostrarum.


Pars 2

[86760] Coelum et terra, pars 2 Coelum et terra transibunt et cetera. In verbis istis, quae salvator noster providissimus et clementissimus suarum ovium saluti pie consulens ad cautelam futuri judicii discipulis suis in persona omnium fidelium commendavit, littera praetermissa, quia plana est, describitur justi et injusti conditio, dum coeli nomine ponitur coelestis viri mira sublimitas, et terrae nomine ponitur mundani hominis digna vilitas, et per verbum transibunt caute ponitur utrorumque distincta qualitas. Describens ergo coelestis viri sublimitatem miram et eminentiam dignam appellat eum coelum. Considerandum autem quod coeli nomine coelestis homo significatur. Propter hoc quod est coelum: luminosae magnitudinis, sicut probat philosophus II de coelo et mundo. In quo ostenditur quod vir justus debet esse luminosus per coelestem sapientiam. Ecclesiastici XXIV, 6: ego feci in coelo ut oriretur lumen indeficiens. Speciosae figurae, sicut probat philosophus II, de coelo et mundo, in quo ostenditur quod vir justus debet esse circularis per capacem misericordiam, sive orbicularis per pietatem latam, et caritatem perfectam. Ecclesiastici XXIV, 8: girum coeli circuivi sola, dicit aeterna sapientia. Causativum motus, sicut probat philosophus, VIII physicorum. In quo ostenditur quod vir justus debet esse semper motus per specialem diligentiam. Job XXXVIII, 37: quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Altum situ, sicut probat visus et effectus. In quo ostenditur quod vir justus debet (esse) excelsae sanctitatis per eminentiam, quia Ecclesiastici XLIII, 1 (dicitur): altitudinis firmamentum, idest altitudo firmamenti, pulchritudo ejus et cetera. Comparatur nihilominus homo mundanus terrae, ratione: capacitatis intelligentiae. Genesis I, 2. Tenebrae erant super faciem abyssi. Terra autem erat inanis et vacua. Infirmitatis avaritiae. Coloss. III, 2. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ps. XLIII, 24. Adhaesit in terra venter noster. Ariditatis malitiae. Genesis I, 10. Et vocavit Deus aridam, terram. Immutabilitatis animae, sive vitae, sive sententiae. Ecclesiastes I, 4. Terra vero in aeternum stat. Et praemittitur: generatio praeterit bonorum, et generatio justorum advenit. Quare? (Quia) malus non corrigitur vel mutatur.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264