CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Beatus vir
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86768] Beatus vir, pars 1 Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco, quem posuit LXXXIII, 6. Satis expresse verba proposita demonstrant beatum Martinum per auxilium divinum ad altitudinis gloriam pervenisse. Illud auxilium paratum est omnibus. Et sicut beatus Martinus indiguit auxilio divino ad hoc ut ad altitudinis gloriam perveniret; ita et nos indigemus divino auxilio ut possimus ad gloriam pervenire; ideo secundum monitionem apostoli Heb. IV, 16: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus; ut misericordiam consequamur, et gratiam obtineamus in tempore opportuno, ut det mihi aliquid dicere et cetera.


Pars 2

[86769] Beatus vir, pars 2 Beatus vir et cetera. Hoc habet humana consuetudo, ut quando aliquis ad magnum statum, vel ad magnam dignitatem promovetur, hujus promotionis memoriam recolit ipse et sui. Hodie beatus Martinus promotus est ad maximam dignitatem et principatum, scilicet ad regnum coelorum, ideo beatitudinis ejus memoriam recolit mater Ecclesia. Circa ipsius beatitudinem tria occurrunt consideranda ex verbis propositis. Primo possumus considerare beatitudinis ejus principium, secundo processum, tertio beatitudinis ejus terminum. Principium sive causa beatitudinis ejus fuit divinum auxilium, quod notatur cum dicitur, beatus vir. Processus est in ascensiones, fuit scilicet profectus de virtute in virtutem, quod notatur cum dicit: ascensiones in corde disposuit. Terminus beatitudinis ejus est assecutio aeternae beatitudinis, quod notatur cum dicit: in loco quem posuit. Et quare? Psalmista LXXXIII, 3, statim exponens quod dixit, subdit: etenim benedictionem dabit legislator. Ecce divinum auxilium. Ibunt de virtute in virtutem. Ecce ascensus de virtute in virtutem. Videbitur Deus deorum in Sion. Ecce locus quem posuit. Primo, dico, quod principium sive causa perveniendi ad dignitatem aliquam est divinum auxilium; et rationabiliter in creaturis invenimus, quod si aliquid contingit alicui naturaliter, illud causa est illius. In illis quibus non contigit naturaliter, sicut ignis naturaliter est calidus; et ideo est causa calefactionis in illis quibus non contingit naturaliter: et Deus naturaliter est beatus, ideo est causa beatitudinis in aliis. Unde apostolus: I Tim. VI, 15 quem ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium. Nullus igitur potest ad beatitudinem pervenire nisi per divinum auxilium. Videamus quod auxilium praebet dominus ad hoc quod homo perveniat ad beatitudinem. Dico triplex auxilium. Primo Deus hominem corripit, secundo erudit, et tertio assumit. Quod Deus hominem corripiat est via in beatitudinem. Job V, 17: beatus homo qui corripitur a Deo. Ista correctio pertinet ad vocationem. Homo non corripitur nisi propter peccatum. Vocatio fit a remotis, et homo per peccatum fit longe a Deo. Isai. LIX, 2 peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum. Illud beneficium vocationis ostendit apostolus dicens: Rom. VIII, 30 quos praedestinavit, hos et vocavit. Et beatus Martinus fuit vocatus a domino et correptus idest a peccato originali remotus, et a peccato actuali praeservatus. Isaias: XLI, quis suscitavit ab oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se? Qui suscitantur a peccato, a Deo suscitantur; sed quidam in oriente, idest in pueritia convertuntur, sicut beatus Martinus, quando fuit decem annorum, invitis parentibus, fecit se catechumenum; cum esset duodecim annorum cogitavit quomodo ad heremum posset pervenire. Videte illud auxilium, quod Deus corripit hominem, necessarium est homini. Sciatis quantumcumque quis ab homine corripiatur, nisi adsit gratia Dei interius quae vocet, nihil valet correctio ista. Unde in Ecclesiaste: VII, 14 considera opera Dei, quod nemo potest corrigere quem ille despexerit. Unde nihil, valet quod aliquis corripiatur a praelatis vel ab aliis, nisi Deus operetur in illo per gratiam suam. Quod Deus hominem corripiat signum est dilectionis. Unde in proverbiis III, 12: quem diligit dominus corripit. Tripliciter corripit Deus hominem. Primo timorem incutiendo. Unde in Ecclesiastico I, 26: qui sine timore est, non potest justificari sapientiae est timor domini. Debemus igitur studere ad timorem habendum. Hic est primus gradus ad beatitudinem. Secundo corripit Deus hominem dimittendo ei peccata. Solus Deus est qui potest peccata dimittere Marc. II, 7, Ps. XXVI, 1 beati quorum remissae sunt iniquitates et cetera. Tertio corripit Deus hominem ipsum attrahendo a peccatis. Numquid illud est beneficium divinum, quod sicut Deus homini peccata dimittit, ita ipsum a peccato praeservet? Unde Augustinus Confess. Lib. II, c. VII: gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem solvisti: gratiae tuae deputo et omnia mala quae non feci. Quod enim non facere potui. Istam beatitudinem tangit Ps. I, 1 dicens: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et cetera. Beatus Martinus ista gratia non indiguit, scilicet remissionis peccatorum, quia non legitur peccata actualia commisisse. Sed in hoc corripuit ipsum, quia ipsum a peccato praeservavit. Secundo praestat Deus homini auxilium suum ipsum erudiendo. Ps. XCIII, 12 beatus homo quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. Non est ista eruditio quae solum illuminet intellectum, sed est movens affectum. Oratores habent artem qua movent affectum judicis; si hoc habet ars humana, multo fortius et divina. Unde in Joanne VI, 45: omnis, qui audivit a patre meo, et didicit, venit ad me. Audit a patre quando bonum inspiratur; non discit qui recusat inspirata. Non sic fecit Isaias qui dixit l, 5: Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico; retrorsum non abii, audiam eum quasi magistrum. Ille discit qui cor suum divinae inspirationi subjicit. Hoc pertinet ad justificationem. Apostolus Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et justificavit. Tres sunt gradus in eruditione divina. Primo illuminat intellectum per fidem. Haec est maxima eruditio. Majus est quod homo modicum habeat de fide, quam scire totum quod philosophi omnes de mundo sciverunt. Unde in Deuteronomio IV, 6: haec sapientia vestra et intellectus coram populis. Et in Joanne XX, 29: beati qui non viderunt et crediderunt. Secundo, eruditio ista erigit animum per spem. Quando animus credit per fidem, tunc per spem elevatur. Hic est secundus gradus beatitudinis. Ps. XXXIX, 5: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Aliqui non in Deo, sed in vanitatibus confidunt. Quae sunt vanitates? Bona temporalia, divitiae, honores et hujusmodi Ps. XXXVIII, 6: veruntamen universa vanitas homo vivens. Non debes igitur confidere in illis. Quidam, quod pejus est, confidunt in insaniis, intendunt auguriis, divinationibus, et negromanticis superstitionibus. Tertius gradus hujus eruditionis est quod immutat affectum per dilectionem, quia Tob. XIII, 17 beati omnes qui diligunt te. Beatus Martinus cujus pater et mater gentiles erant, anima tamen ejus nisi spiritualia sentiebat, et in tantum fuit eruditus, quod librum de Trinitate fecit. Tertium auxilium divinum est quod Deus hominem assumpsit. Ps. LXIV, 5 beatus quem elegisti, et assumpsisti; habitabit in atriis tuis. Ista assumptio pertinet ad tertium beneficium Dei, scilicet ad magnificationem. Apostolus Rom. VIII, 30: quos justificavit, hos et magnificavit. Et quomodo magnificavit dominus beatum Martinum? Certe triplici gradu. Primo per operum ejus sanctitatem. Si quis legat vitam beati Martini, scilicet quantae virtutis, abstinentiae et castitatis fuit, inveniet eum magnum. De ista magnitudine dicitur in Genesi XXVI, 13 quod ibat Isaac proficiens atque succrescens quousque magnus effectus est. Magnus fuit beatus Martinus in observantia mandatorum. Prov. XXVIII, 18 beati qui audiunt legem tuam, et custodiunt illam in toto corde suo. Secundo fuit beatus Martinus magnus propter miraculorum magnitudinem. Tres mortuos suscitavit. Panni ejus et litterae missae infirmos curabant. De ista magnificatione dicitur in Ecclesiastico XLV, 2. Magnificavit eum in timore inimicorum, idest inimicorum suorum, scilicet Paganorum, et in verbis ejus monstra placavit, scilicet quia fuit semel arbor succisa, et ipse opposuit se arbori, et arbor ad aliam partem declinavit. Item voluit hostium cuneos penetrare inermis, et tunc monstra placavit, quia hostes sui miserunt nuntios de pace. Propter ista miracula magnificandus est beatus Martinus, sicut beata virgo quae dixit: quia fecit mihi magna, scilicet miraculum miraculorum maximum: scilicet, quod in utero suo Deus factus est homo, et quod virgo peperit. Et beato Martino fecit multa magna: propter hoc ab omnibus magnificandus est. Tertius gradus est magnificationis beatitudinis beati Martini, in diffusione ejus famae, quae est in terra. Quae religio, quae civitas ubi nomen et fama beati Martini non sit celebris? Ps. CLXXXVII magnificasti, super omne nomen sanctum tuum; licet Glossa hoc exponat de Christo, tamen de beato Martino dici potest. Considerate miracula quae fecit. Tot reges, tot imperatores studuerunt sibi facere nomina in terris. Aliqui fecerunt arcus triumphales, alii domus et castra, et tamen periit memoria eorum cum sonitu. Pauci sunt qui sciunt quis fuit Trajanus, quis Octavianus; sed beatus Martinus, qui parvus fuit in terris, magnus effectus est. Tob. XXIX, 11 audiens auris beatificavit me. Omnes qui audiunt loqui de beato Martino, beatificant ipsum. Patet modo primum, scilicet, beatificationis ejus principium, quod est divinum auxilium, et quomodo Deus hominem corripit, erudit, et assumit.


Pars 3

[86770] Beatus vir, pars 3 Sequitur de processu beati Martini ad beatitudinem cum dicit: ascensiones in corde suo disposuit. Quicumque vult ire ad aliquem altum statum, oportet quod paullatim ascendat. Hoc considerans beatus Martinus, quod de infimo statu miseriae debebat ascendere ad altum statum, beatitudinis paravit sibi ascensiones. Possumus autem in beato Martino considerare triplicem ascensionem. Prima est per regenerationis sacramentum, secunda est secundum statum, et tertia secundum meritum. Primo, dico, beatus Martinus paravit sibi ascensionem per regenerationis sacramentum; et quilibet, cui hoc beneficium confertur, scilicet, quod in Christo regeneretur, non parvo gradu ascendit. Apostolus: III, 27 omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non parum est indui et conformari Christo. De isto ascensu dicitur in canticis: IV, 2 dentes tui sicut greges tonsarum. Pili sunt peccata: greges tonsi ascendentes de lavacro sunt qui per Baptismum a peccato sunt mundati, et isti ascendunt: quod signatur per hoc quod Christus baptizatus ascendit de aquis, Matth. III, 16. Beatus Martinus multum cogitavit quomodo ad illud beneficium posset pervenire, et postea sollicite cogitavit se mundum a peccato custodire. Secunda ascensio pertinet ad statum. Unde in Exodo: XXIV, 1 dixit dominus ad Moysen: ascende tu et seniores septuaginta domus Israel in montem. Dixit dominus quod alii remanerent, et quod solus Moyses ascenderet: populus non ascendit, quia non pertingit ad altitudinis statum. Seniores aliquantulum ascenderunt, sed solus Moyses in montem ascendit. Diversi sunt status, secundum hoc dico, si consideremus ascensionem beati Martini secundum statum, tripliciter ascendit. Primo de statu militari in clericalem, secundo a statu clericali in regularem, et tertio a statu regulari in pontificalem. Primo dico beatus Martinus secundum statum ascendit de statu militari ad clericalem, quia altior est militia clericalis quam saecularis; quia milites saeculares habent bella contra hostes carnales, nos autem contra hostes spirituales bella domini gerimus. Unde apostolus: II Cor. X, 4 arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia posita a Deo ad destructionem errorum, vitiorum, et peccatorum. De ista ascensione dicit Isaias: II, 3. Venite ascendamus ad montem domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Status clericalis est mons quidam. Debemus ad domum domini ascendere et ibi servire et ecclesiasticis dogmatibus erudiri. Unde dicit: docebit nos viam suam, et contrariam viam non debemus admittere. Apostolus Ephes. V, 3: nec nominetur in vobis, et in via domini debemus etiam ambulare. Qui in montem domini ascendit, in sortem domini est electus. Ascendit igitur beatus Martinus, quia eruditus fuit a beato Hilario, et factus est ab eo clericus. Secundo ascendit beatus Martinus de statu clericali ad statum regularem, quia fuit monachus in Italia. Qui in agone contendit ab omnibus se abstinet; quanto magis abstinet se homo ab illis quae negotium suum impediunt? Tanto pugna sua est magis legitima. Saeculares habent temporalia, sed religiosi non habent ea, ne ipsos impediant. De isto ascensu dicitur in Genesi XXXV, 3: ascendamus in Bethel et habitemus ibi. Jungit: commorantes, nullo modo extra progredientes. Debent religiosi morari in religione, et non exire, nisi pro eis quae pertinent ad salutem animarum. Tertio ascendit beatus Martinus de statu regulari ad statum pontificalem: rectus est iste ascensus. Ad quid ascendit? Certe ad ministerium altaris et ad sacramenta ecclesiastica ministranda. De isto ascensu dicitur in Ecclesiastico l, 12: in ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum. Numquid sic magnificavit dominus beatum Martinum? Certe sic, quando globus igneus apparuit super ipsum cum offerret sacramentum altaris. Item ascendit ad salutem populorum. Unde in Prov. XXVIII, 42: in exultatione justorum, multa gloria: cum impii regnaverint, ruinae hominum. Unus episcopus malus certo est ruinae in multis. Dicitur in Abdia: 27 ascendentes salvatores in montem, idest praelati debent ascendere per salutem animarum. Sed conqueritur dominus de malis in Exechiele, dicens: XIII, 2 non ascendistis ex adverso, nec apposuistis vos in murum pro domo domini idest, contra haereticos, et malos quoscumque. Ascendit igitur beatus Martinus tripliciter secundum statum. Sed nihil valeret ascendere secundum statum, nisi homo ascendat secundum meritum; ideo ascendit beatus Martinus tertio secundum meritum. Unde dicit Symmachus Papa: vilissimus reputandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est dignitate praestantior. Parum est esse clericum, si non praecellat virtute laicum. Similiter parum est esse monachum vel pontificem, nisi praecellat alios vitae sanctitate. Unde requiritur, ut qui ascendit secundum statum, quod ascendat etiam in merito. De isto ascensu dicitur in canticis: III, 6 quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Quae ascendit sicut virgula fumi, non fumi horrendi, sed fumi odoriferi. Sed unde procedit iste fumus? Certe ex aromatibus myrrhae, idest mortificationis carnis, et thuris, idest devotionis, et universi pulveris pigmentarii, idest omnium virtutum. In quolibet statu debet homo studere proficere. Consideremus quomodo studuit proficere beatus Martinus in quolibet statu. In statu militari studuit proficere in misericordia et pietate. Et rationabiliter, quia milites sunt rapaces. Unde voluit se immunem ostendere ab illo crimine in statu militari, et ideo studuit in misericordia et pietate. Unde dicitur militibus Luc. III, 4 neminem concutiatis nulli calumniam faciatis. Item in statu clericali studuit obedientiae. Obedientissimus fuit: ad nutum beati Hilarii omnia disposuit. Unde convenit illi quod dicitur in Ecclesiastico III, 1. Filii sapientiae, Ecclesia justorum. Item in religione praevaluit in paupertate et austeritate. Item in statu pontificali praevaluit humilitate, unde eamdem humilitatem servavit in statu pontificali quam ante servaverat, juxta illud Ecclesiastici III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus. Eccl. XXXII, 1 rectorem te posuerunt noli extolli; sed esto in illis sicut unus ex illis. Videte quomodo ascendit beatus Martinus. Dico quod ascendit prudenter, humiliter et ferventer. Primo dico ascendit prudenter de statu militari in clericalem; quia cum dispositione initur bellum, et ipse bene disposuit istum ascensum. Placuit ei tamen non in altum ascendere, quia cum vellet eum beatus Hilarius promovere in diaconum, noluit, sed remansit acolytus. Item de statu clericali ascendit in regularem, et istum ascensum bene disposuit in corde suo; sed ascensum de statu regulari in pontificalem non disposuit in corde suo, quia, ipso renitente, promotus est in pontificem. Hoc dico pro tanto, quia status pontificalis, licet sit magnus, non tamen est ambiendus. Si aliquis diceret: volo studere, ut possim postea bene Ecclesiam regere, non bene diceret. Unde Augustinus de Civit. Dei, Lib. XIX, c. XIX: locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi administretur ut decet, indecenter tamen appetitur. Sequitur: quam sarcinam et si nullus imponat percipiendae et inspiciendae veritati, vacandum est. Item fecit beatus Martinus ascensum istum humiliter. Unde dicit: in valle lacrymarum. Dicitur in Evangelio Luc. XIV, 11: qui se humiliat exaltabitur. Item fecit ascensum istum ferventer. Unde dicit: lacrymarum. Ex magnitudine desiderii studuit lacrymas proferre. Unde potuit dicere Ps. XLI, 2, 4: sicut cervus desiderat ad fontes aquarum et cetera. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte et cetera. Quia igitur beatus bene disposuit ascensum suum in processu beatitudinis, ideo pervenit ad terminum beatitudinis, qui est gloria aeterna, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264