CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Beata gens
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86765] Beata gens, pars 1 Beata gens, cujus est dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi. Ps. XXXII, 12: multis modis sancta mater Ecclesia studium suum adhibet ad hoc quod filios suos provocet ad desiderandum coelestia. Et si recte inspicere vultis, videtur totum studium suum tendere ad hoc, quod, contemptis terrenis, transferat nos ad desiderandum coelestia; quod ex fundatore primo Ecclesiae salvatore nostro patet, qui in praedicationis suae et doctrinae studio dixit Matth. III, 2: agite poenitentiam, ut nos removeret a mundanis; appropinquavit regnum coelorum: hoc dicit, ut nos alliciat ad desiderandum coelestia. Inter alia provocativa coelestis desiderii recolit et infigit hodie cordibus nostris gloriam sanctorum in quam tendimus. Si placet, in principio rogabimus Deum, quod pro convenientia tantae celebritatis det mihi aliquid dignum dicere, quod sit ad ejus honorem et omnium sanctorum, et ad salutem animarum nostrarum.


Pars 2

[86766] Beata gens, pars 2 Beata gens et cetera. Inditum est communiter animis hominum, ut delectabiliter audiant laudes patriae suae et parentum suorum. Laudes patriae, ut ad eam redire festinent: laudes parentum, ut eos imitando non sint degeneres. Sed quae est patria nostra? Patria ad quam tendimus est coelestis patria. Unde apostolus Heb. XIII, 14: non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Parentes nostri sunt spirituales viri, qui nos docuerunt, nos instruxerunt, exemplum recte bene vivendi nobis praebuerunt. Isti sunt sancti in patria quorum solemnia hodie celebramus, et ideo ipsorum laudibus debemus cum jucunditate insistere. Unde in Ecclesiastico XLIV, 1: laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. Videte: spiritus sanctus per os David collegium istud sanctorum commendat quadrupliciter. Primo ex eorum dignitate. Secundo ex eorum rectore. Tertio ex eorum dispositione. Quarto ex ipsorum electione. Ex eorum dignitate commendat collegium illud sanctorum, ibi; beata gens. Ex eorum rectore, ibi: cujus dominus Deus ejus. Ex ipsorum dispositione nominat populum cum dicit: populus. Ex eorum electione (cum) dicit: quem elegit dominus et cetera. Primo, dico, commendat David collegium istud sanctorum ex ipsorum dignitate, ibi: beata gens. Dignitas collegii istius notatur quia pervenerunt illuc quo tendimus. Item possident quodquod desideramus. Item constituti sunt super illud quod intelligere possumus. Primo, dico, attenditur dignitas sanctorum, quia pervenerunt illuc quo tendimus. Beatitudo finis est omnium actionum nostrarum. Unde apostolus ad Romanos VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Et videte; dicit Augustinus libro de civitate Dei: quis est finis desideriorum nostrorum, nisi pervenire ad regnum ubi nullus est finis? Et videte; finis hominis tribus comparatur in sacra Scriptura. Primo comparatur coronae. Unde apostolus II Tim. IV, 8: in de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Aliquando comparatur bravio. Unde apostolus ad Philippenses III, 14: ad destinatum prosequor, ad bravium supernae coelestis vocationis. Item aliquando comparatur mercedi. Unde in Evangelio Matth. V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Nec immerito comparavit filius hominis istis tribus, quia omnis actio nostra ad tria reducitur. Actio quorumdam est per certamina, quantum ad activos. Unde Job VII, 1: militia est vita hominis super terram; et qui legitime certaverint eis debetur corona, quia II Tim. II, 5 non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Alii currunt, ut contemplativi; et isti nihil habent retardans ipsos, sed velociter currunt. De istis dicit Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum cucurri. Sed certantibus debetur bravium. Apostolus I Cor. IX, 24: omnes currunt, sed unus solus bravium accipit. Alii sunt laborantes, ut praelati, qui exercent salutaria in plebe; et istis debetur merces. Unde apostolus I Cor. III, 8; unusquisque propriam mercedem accipiet secundum laborem suum. Sed quae est gloria sanctorum in patria? Dico quod consecuti sunt coronam tamquam boni certatores. Assecuti sunt bravium tamquam cursores, et consecuti sunt mercedem tamquam operarii boni. Homines in mundo laborant habere coronas, sed illa corona est corruptibilis; corona sanctorum est incorruptibilis. Unde apostolus I Cor. IX, 25: illi quidem ut corruptibilem habeant coronam; nos vero incorruptibilem. Est igitur dignitas sanctorum, quia pervenerunt illuc quo tendimus. Item habent quidquid desideramus, et adhuc amplius. Unde in proverbiis X, 24: desiderium suum justis dabitur. Considera quid desiderare potes in voluptatibus et delectationibus, totum habent sancti. Dico, in delectationibus spiritualibus, non in mundanis et foedis. Ps. XV, 14: delectationes tuae in dextera tua. Si desideras divitias, sancti opulentissimi sunt. Nihil deest timentibus dominum Prov. I, 33: abundantia perfruentur. Item, si desideras honores, sancti in maximo honore constituti sunt. Ps. CXXXIII, 17: nimis honorificati honorati sunt amici tui, Deus. Si appetis scientiam, illam perfecte habent sancti, quia ipsi bibunt scientiam de ipso fonte sapientiae. Sancti plenissime habent quidquid homo potest hic peccando, vel non peccando appetere. Apparet igitur dignitas sanctorum, quia ipsi pervenerunt quo tendimus, et habent quidquid desiderare possumus. Item sunt in summo constituti ultra id quod intelligere possumus, quia ultra id quod potes intelligere est beatitudo beatorum. Unde Isaias LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti diligentibus te. Quae est ratio quod sancti sunt in summo constituti ultra id quod intelligere potes? Certe quia sancti in patria quantum ad omnia habent impletum desiderium suum. Et quomodo possunt omni bono impleri, nisi veniant ad fontem omnis boni? Quando arbor est onusta fructibus, si venis ad unum ramum non potes accipere omnes fructus ejus. Similiter si vadas ad alium ramum; sed qui radicem amputaret omnes fructus auferret arbori. Similiter non potes perfrui omni bono, nisi venias ad fontem omnis boni: ille est Ps. CII, 5, qui replet in bonis desiderium tuum. Unde dixit dominus Moysi Exod. XXXIII, 39: ego ostendam tibi omne bonum, idest me ipsum, in quo est omne bonum; et quia Deus magnus est super omnem intellectum, ideo sancti qui fruuntur Deo in tantum sunt elevati, quod nullus attingere potest. Unde Isaias LIII, 14: sustollam te super omnem altitudinem terrae, idest super omnem altum quod terrenus homo potest intelligere: ditabo, inquit, te altitudine patris tui; Ps. CXLIX est omnibus sanctis ejus. Patet igitur dignitas et gloria sanctorum in patria, quia ipsi pervenerunt illuc quo tendimus, habent quidquid desiderare possumus, et sunt in alto constituti ultra id quod intelligere possumus. Videamus de eorum rectore. Tota dignitas sanctorum dependet ex ipso rectore. Valde miserum est et abjectum et horrendum quod homo subdatur inferiori se, vel vili. Unde comminatur dominus per prophetam dicens: tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium. Qui dignum habet cui serviat, est beatus. Unde in Ecclesiastico XXV, 11: beatus qui non servivit indignis se. Indigni sunt Daemones; nos sumus filii Dei. Indignum est quod serviant filii inimico patris; beati qui Deo serviunt. Unde in libro III regum X, 8: beati servi tui. Justum est esse subditum Deo. Summa perfectio rei est quod sit subdita suo perfectori. Materia non est perfecta nisi subdatur formae, et aer non est decorus nisi quando subjicitur soli, nec anima est perfecta nisi subdita sit Deo. In hoc igitur consistit beatitudo nostra, quod simus subditi Deo. Posses dicere: numquid subjecti sumus Deo? Verum est, sed mediate: scilicet mediantibus Angelis, praelatis et pedagogis, qui nos custodiunt quomodo debemus ad beatitudinem pervenire; sed sancti in patria non sunt subjecti pedagogis. Unde apostolus I ad Cor. XV, 24: deinde finis; cum tradiderit Christus regnum Deo patri, et cum evacuaverit omnem principatum. Dicit igitur: beata gens, cujus dominus Deus ejus. Et videte quod fuerunt aliqui, et sunt qui dixerunt felicitatem et beatitudinem esse in terrenis, quorum opinio describitur in Ps. CXLII, 13: promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum faetosae, et cetera quae ponit. Sequitur: beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Ita dixerunt vulgares, et falsa est opinio ista, quia transeunt omnia sicut umbra. Item non replent, quia avarus non implebitur pecunia. Invenias in terrenis quod maneat, quod desiderium impleat, et confiteor tibi quod ibi est beatitudo; sed non invenitur. False igitur aestimant beatitudinem esse in terrenis. Ubi igitur est beatitudo? Psalmista respondet et dicit Ps. CXLIII Deus ejus. Item alii sunt vel fuerunt, ut Stoici, qui beatitudinem et felicitatem dixerunt esse in interioribus bonis. Habere virtutes et scientiam dixerunt summum bonum; quorum opinio reprobatur in Jeremia IX, 23: non glorietur, inquit, sapiens in sapientia sua et non glorietur, nec fortis in fortitudine sua. Quare? Quia quidquid est intus te ipsum subditur naturae tuae, sed quod beatum te facit debet esse supra te, non tibi subjectum; propter hoc sequitur: sed in hoc glorietur, scire et nosse me. Sunt alii qui dicunt, quod beatitudo est in his quae sunt juxta nos. Confidebant tales in homine, contra quos dicit Ps. CXLV, 2: nolite confidere in principibus. Non est etiam confidendum in Angelis, quia aliqui dixerunt quod finis noster est videre Angelos, sed constituitur intellectus noster ad visionem summae causae. Anselmus: non enim videndo Angelos beati sumus, sed videndo virtutem qua diligimus Angelos. Beata gens cujus est dominus Deus ejus. Et quomodo ejus? Dico quod est Deus ad cognoscendum, ad possidendum, et ad fruendum. Primo, dico, est Deus eorum ad cognoscendum. In hoc est perfecta beatitudo sanctorum in patria, quod cognoscant Deum. Unde Augustinus, libro confessionum Lib. IV, c. IV: infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nesciat; beatus qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui autem te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Beatitudo est quod cognoscamus Deum, sive quod habeamus Deum ad cognoscendum. Sed numquid sancti in patria cognoscunt Deum? Certe sic. Unde Jeremias XXXI, 34: non docebit vir (ultra) fratrem suum, et vir proximum suum, dicens; cognosce dominum; omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Sed quomodo habent sancti Deum ad cognoscendum? Dico quod istam cognitionem duo concomitantur, clara et aperta visio, et perfecta ad Deum assimilatio. Primo, dico, istam cognitionem concomitantur clara et aperta visio. Videmus enim modo a remotis Deum per similitudinem creaturarum et in enigmatibus. Unde Job XXXVI, 25: omnes homines vident eum, unusquisque intuetur eum procul. Apostolus ad Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur; sed in patria sancti vident Deum clare, non in speculo et enigmate. Ad hoc autem quod clare videamus Deum oportet quod habeamus oculos puros. Si oculi habent caliginem, vel si fuerint turbati, non sufficiunt ad videndum claritatem mente tua est ignis concupiscentiae, ignis irae, vel ignis malorum desideriorum impediris a visione Dei Ps. LXVII, 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, et non viderunt solem, idest Deum. Igitur istam cognitionem concomitatur clara et aperta visio. Item concomitatur eam perfecta ad Deum assimilatio; quia cognitio non fit nisi per assimilationem cognoscentis ad cognitum, ut vult philosophus; sed sancti perfectam habent assimilationem ad Deum. Unde in Joanne I Joan. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Si vis pervenire ad assimilationem Dei in patria, debes studere assimilari ei in bonis operibus hic. Christus venit pacem mittere in terra. Eph. II, 14: ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Non semines igitur jurgia: sed ad pacem reducas discordias, si vis Christo hic assimilari. Unde in Evangelio Matth. V, 9: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Filius habet perfectam assimilationem cum patre. Habebimus igitur in patria Deum ad cognoscendum et ad videndum. Unde Augustinus in Psalm. CXVIII: finis omnium actionum nostrarum promittitur ista contemplatio. Scribitur Deut. X, 9 quod filii levi non habuerunt partem inter fratres, quia dominus possessio eorum. Sancti habent Deum in possessione, et sufficit eis. Ps. XV, 6, 5: funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi. Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei, et cetera. Sed quomodo possident sancti Deum? Dico quod sunt beati possidendo Deum, quia Joan. IV, 16: beatus qui timuerit eum. Et qualiter perveniunt ad ejus possessionem? Dico per dilectionem. Unde in Joanne Joan. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et in Tobia XIII, 18: beati omnes qui diligunt te. Sed quid possides possidendo Deum? Dico quod possidendo Deum possides quod in Deo est. Et quid est in Deo? Gloria et divitiae. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in domo ejus. Sancti in patria habent gloriam et honorem. Omnes sunt reges Apoc. V, 10: fecisti nos reges Deo nostro regnum. Ista gloria promittitur humilibus, quia Job XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Et in Evangelio Matth. V, 3: beati pauperes, (spiritu) quoniam ipsorum est regnum coelorum. Item sancti habent infinitas divitias, quia habent quidquid homo desiderare potest. Sed quibus datur ista possessio. Numquid litigantibus? Certe non. In mundo acquirit homo quandoque terrena litigando, et per fraudem. Sed coelestes divitiae acquiruntur per mansuetudinem. Unde in canonica Jacobi I, 2: in mansuetudine suscipite insitum verbum. Et in Evangelio Matth. V, 4: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Habent igitur sancti Deum ad cognoscendum et possidendum. Tertio, sancti in patria habent Deum ad fruendum et delectandum. Job XXII, 26: super omnipotentem deliciis afflues: sancti in patria non delectantur in re temporali, sed in Deo fonte totius boni. Unde dominus Luc. XXII, 30: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Quid est edere super mensam Dei? Hoc est delectari et refici in quo Deus reficitur. Et quid est hoc in quo Deus reficitur? Hoc est ejus bonitas. Quando reficeris de bonitate Dei, tunc edis in mensa Dei, et hoc est beatitudo sanctorum. Unde dicitur Luc. XIV, 15: beatus qui manducabit panem in regno sanctorum. Et videte: delectatio ista tres proprietates habet: quia gaudium istud est consolatorium. Per illud gaudium homo amisit omnes tristitias. Unde Isaias LXV, 16: oblivioni traditae sunt angustiae, priores non sunt in memoria nec ascendent super cor, quia videbitis et exultabitis in his quae feci. Augustinus dicit libro XXII, de civitate Dei c. XXX, quod aliter obliviscitur doloris eruditus et doctus, et aliter expertus et passus. Eruditus et doctus obliviscitur doloris quando negligit. Expertus et passus quando transfertur ad gaudium. Et sancti propter gaudium obliviscuntur omnium dolorum. Est igitur gaudium illud consolatorium. Item est plenum. Quare est plenum? Quia est de creatore, et de creaturis omnibus nihil occurret menti tuae quod te non faciet gaudere. Ingredietur ad contemplationem divinitatis, et egredietur ad contemplationem creaturarum, et ubique refectionem inveniet in Deo et creaturis. Est igitur gaudium plenum. Unde in Joanne XVI, 24: petite ut gaudium vestrum sit plenum. Augustinus: ad istam satietatem nemo pervenire potest nisi esuriendo justitiam. Unde in Evangelio Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur. Item est illud gaudium purum non permixtum moerori et anxietatibus, sicut gaudium saeculi, de quo dicitur Prov. XIX, 13: risus dolore miscebitur. Isaias XXXV, 10: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis dolor et gemitus. Et in Proverb. I, 33: abundantia perfruetur, timore malorum sublato. Illud gaudium habebunt misericordes, quia Matth. V, 7: beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequuntur. Augustinus: ipse est finis noster, quem sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, et sine fatigatione laudabimus; sed quid erit in illo fine? Sine fine vacabimus, vacando videbimus, videndo amabimus, amando laudabimus. Beatus qui erit in illo fine, quia Ps. XXXV, 5: beati qui habitant in domo tua, domine. Ad illam beatitudinem perducat nos qui cum patre et filio et spiritu sancto vivit et regnat et cetera.


Pars 3

[86767] Beata gens, pars 3 Beata gens, cujus est dominus et cetera. Circa illud gloriosum collegium sanctorum, cujus festum hodie celebramus, dictum fuit de sanctorum dignitate et de ipsorum rectore. Propter temporis brevitatem dicendum est aliquid de ejus dispositione, quae designatur nomine populi. Quid est populus? Augustinus introducit diffinitionem populi talem de civitate Dei, Lib. XIX, c. XXXI: populus est coetus multitudinis juris consensu utilitatis communione sociatus. Et videte, secundum hoc, in nomine populi tria accipi possunt. Numerosa multitudo, ordinata distinctio, et concors unio. Primo, dico, ad populum requiritur numerosa multitudo, quia unus vel duo non faciunt populum. Ista gens habet ne multitudinem? Certe sic. Unde in epistola hodierna: vidi turbam magnam quam nemo dinumerare poterat. Hoc pertinet ad dignitatem regis, et maxime istius regis, quod habeat magnum populum. Unde in Prove. V: in multitudine populi dignitas regis. Et Boetius dicit, quod rex gloriatur de civium multitudine. Terra nihil est in comparatione ad coelum. Dionysius dicit Coelest. Hierarch. c. XIV: quod multitudo materialium nihil est respectu spiritualium. Et de domino dicitur: millia millium ministrabant ei: et decies millies centena millia assistebant ei, et postea, multitudo omnium sanctorum. In libro primo regum: Israel Juda innumerabiles quasi arena maris comedentes et bibentes et laudantes. Solus Deus scit multitudinem sanctorum, Ps. CXLVI, 4: qui numerat multitudinem stellarum. Multitudo igitur populi pertinet ad dignitatem regis. Item, pertinet ad jucunditatem. Homo est corruptibilis naturae. Multitudo populi pertinet ad magnitudinem gaudii. Unde Isaias XXII, 2: urbs frequens, civitas exultans. Item, multitudo numerosa pertinet ad securitatem nostram. Multi sunt sancti nobiscum. Unde in libro judicum V, 20: stellae manentes in cursu suo et ordine, contra Sisaram pugnaverunt, idest contra Diabolum. Et Helisaeus dixit puero suo IV Reg. VI, 16: noli timere; multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illis. Multitudo igitur sanctorum in patria est sanctis ad gaudium, Deo ad honorem, et nobis ad securitatem. Dicendum de electione sanctorum. Traditur distinctio sanctorum ex cognitione in epistola: sed ista diversitas est in mundo, non in coelo. Unde apostolus ad Coloss. III, 11, ibi non est barbarus neque Scyta, Judaeus et gentilis. Et beatus Petrus: Act. X, 35: in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. In Evangelio ergo dicitur nobis differentia sanctorum, quae erit in patria in populo glorioso. Traduntur nobis aliqui reges. Verum est quod omnes sancti regnant cum Deo, sed specialiter regnant apostoli. Unde in Luca XXII, 29: ego dispono vobis regnum, sicut disposuit mihi pater, et sicut fuerunt rectores Ecclesiae, ita in patria habent regiam dignitatem. Et quomodo acquisiverunt ipsi regnum? Certe paupertate. Alii acquirunt regnum divitiis. Audiamus Petrum, qui dicit de acquisitione regni: Matth. XIX, 27: ecce, inquit, nos reliquimus omnia. Et dominus dicit: Matth. V, 3: beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sunt novi argumentatores qui nesciunt quid dicunt. Ipsi dicunt, quod virtus consistit in medio, et ita omnia renuntiare et virginitas non sunt de genere virtutum, quia non sunt in medio. Dicit philosophus: inexperti ad pauca respicientes facile enuntiant. Non oportet quod in medio secundum quantitatem, sed secundum rectam rationem. Dicit philosophus in quarto Ethicorum, quod magnanimus magnitudine est in extremis, sed eo quod ut oportet est medius, quia est magnanimus, ubi debet secundum quod debet, et propter quod debet. Philosophi omnia sua deposuerunt, ut possent vacare philosophiae et continenter vixerunt. Si hoc fuit apud gentiles, bene debet esse in Christianis. Sed si vir vellet continere quando mulier petit debitum, hoc esset vitiosum; sed in virginitate est summa virtus. Igitur apostoli acquisiverunt regnum paupertate. Invenimus victores martyres qui Heb. XI, 33: per fidem vicerunt regna, et isti sunt beati mites, quia non murmur resonat, non quaerimonia. De ipsis dicitur in Evangelio: Matth. V, 4: beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram. Item invenimus quosdam in solatio viventes, ut sunt sancti confessores qui lugebant in mundo et magnam poenitentiam egerant. Vidistis Antonium et Benedictum, qui in fletu et magna et austera poenitentia vixerunt, et modo sunt in gaudio et consolatione. Unde in Evangelio Matth. V, 5 ipsi consolabuntur. Item, invenimus in coelo judices justissimos, scilicet prophetas qui justitiam praedicaverunt; et isti fuerunt esurientes justitiam, et ideo modo saturantur. Unde in Evangelio Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Item, in patria invenimus coetum patriarcharum, qui insistebant operibus misericordiarum, et istis servatur adhuc in coelo dignitas recipiendi alios. Unde Abraham, qui omnes in hospitio suo recipiebat, etiam Angelos, Gen. XVIII, 3, habet dignitatem in coelo quod omnes in sinu Abrahae recipiuntur, et ideo dicitur: Heb. XIII, 2 hospitalitatem nolite oblivisci. Abraham omnes electos in sinu suo recipit. Unde dicitur: Matth. VIII, 11 venient ab oriente (et occidente), et recumbent in sinu Abraham et Isaac et Jacob. De istis dicitur in Ecclesiastico: XLIV, 10 isti sunt viri misericordiae, quorum pietates non defuerunt. Item, in patria invenimus coetum virginum, quae munditiam servaverunt. Haec est casta generatio. De istis dicitur in Evangelio: Matth. V, 8 beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Item, invenimus in patria chorum Angelorum qui intendunt paci; de quibus in Evangelio: Matth. V, 9 beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur. Patet modo quomodo pauperes acquisiverunt regnum, mites terram, lugentes consolationem, esurientes justitiam adepti sunt satietatem, misericordes consecuti sunt misericordiam, mundi visionem Dei, et pacifici vocantur filii Dei. Ad illud consortium nos perducat qui cum patre et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264