CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Principium Rigans montes
Reportatio Petri de Andria

Thomas de Aquino depictus a Beato Angelico

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[70809] Rigans montes, pr. Rex caelorum et dominus hanc legem ab aeterno instituit, ut providentiae suae dona ad infima per media pervenirent. Unde Dionysius, quinto capitulo ecclesiasticae hierarchiae dicit: lex divinitatis sacratissima est, ut per prima media adducantur ad sui divinissimam lucem. Quae quidem lex, non solum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus invenitur. Unde Augustinus III de Trinitate: quemadmodum igitur crassiora et infirmiora per corpora subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem. Et ideo Psalmo praedictam legem in communicatione spiritualis sapientiae observatam sub metaphora corporalium rerum proposuit dominus: rigans montes, et cetera. Videmus autem ad sensum, a superioribus nubium imbres effluere, quibus montes rigati flumina de se emittunt, quibus terra satiata fecundatur. Similiter, de supernis divinae sapientiae rigantur mentes doctorum, qui per montes significantur, quorum ministerio lumen divinae sapientiae usque ad mentes audientium derivatur. Sic igitur in verbo proposito quattuor possumus considerare, scilicet: spiritualis doctrinae altitudinem; doctorum eius dignitatem; auditorum conditionem; et communicandi ordinem.


Caput 1

[70810] Rigans montes, cap. 1 Altitudo ista ostenditur in hoc quod dicit: de superioribus suis. Glossa: de altioribus archanis. Habet enim sacra doctrina altitudinem ex tribus. Primo, ex origine: haec enim est sapientia quae de sursum esse describitur. Iac. III et Eccli. I: fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Secundo, ex subtilitate materiae, Eccli. XXIV: ego in altissimis habitavi. Sunt enim quaedam alta divinae sapientiae, ad quae omnes perveniunt, etsi imperfecte, quia cognitio existendi Deum naturaliter omnibus est inserta, ut dicit Damascenus, et quantum ad hoc dicitur, Iob XXXVI: omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul. Quaedam vero sunt altiora, ad quae sola sapientum ingenia pervenerunt, rationis tantum ductu, de quibus, Rom. I: quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Quaedam autem sunt altissima, quae omnem humanam rationem transcendunt; et quantum ad hoc dicitur, Iob XXVIII: abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium; et in Psalmo: posuit tenebras latibulum suum. Sed hoc per spiritum sanctum qui scrutatur etiam profunda Dei, I Cor. II, sacri doctores edocti tradiderunt in textu sacrae Scripturae; et ista sunt altissima, in quibus haec sapientia dicitur habitare. Tertio, ex finis sublimitate: finem enim habet altissimum, scilicet vitam aeternam, Ioan. XX: haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus filius Dei; et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Col. III: quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.


Caput 2

[70811] Rigans montes, cap. 2 Ratione enim altitudinis huius doctrinae et in doctoribus eius requiritur dignitas; unde per montes significantur, cum dicitur: rigans montes; et hoc propter tria, scilicet: primo, propter montium altitudinem. Sunt enim a terra elevati et caelo vicini. Sic enim sacri doctores terrena contemnendo solis caelestibus inhiant, Philipp. III: nostra autem conversatio in caelis est, unde de ipso doctore doctorum, scilicet Christo, dicitur, Isai. II: elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes. Secundo, propter splendorem. Primo enim montes radiis illustrantur. Et similiter sacri doctores mentium splendorem primo recipiunt. Sicut montes enim doctores primitus radiis divinae sapientiae illuminantur, Psal.: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis turbati sunt omnes insipientes corde; id est a doctoribus qui sunt in participatione aeternitatis, Philipp. II: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Tertio, propter montium munitionem, quia per montes terra ab hostibus defenditur. Ita et doctores Ecclesiae in defensionem fidei debent esse contra errores. Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos. Et ideo quibusdam improperatur, Ezech. XIII: non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Omnes igitur doctores sacrae Scripturae esse debent alti per vitae eminentiam, ut sint idonei ad efficaciter praedicandum; quia, ut dicit Gregorius in pastorali: cuius vita despicitur, necesse est ut eius praedicatio contemnatur. Eccle. XII: verba sapientum quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Non enim cor stimulari potest aut configi in timore Dei, nisi in vitae altitudine defigatur. Debent esse illuminati, ut idonee doceant legendo, Ephes. III: mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Muniti, ut errores confutent disputando, Luc. XXI: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et de his tribus officiis, scilicet praedicandi, legendi et disputandi, dicitur, Tit. I: ut sit potens exhortari, quantum ad praedicationem; in doctrina sana, quantum ad lectionem; et contradicentes revincere, quantum ad disputationem.


Caput 3

[70812] Rigans montes, cap. 3 Tertio, auditorum conditionem, quae sub terrae similitudine figuratur; unde dicit: satiabitur terra. Et hoc quia terra infima est, Prov. XXV: caelum sursum et terra deorsum. Item stabilis et firma, Eccle. I: terra autem in aeternum stat. Item fecunda, Gen. I: germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Similiter, debent ad similitudinem terrae esse infimi per humilitatem, Prov. XI: ubi humilitas, ibi sapientia. Item, firmi per sensus rectitudinem, Ephes. IV: ut non sitis parvuli sensibus. Item fecundi, ut percepta sapientiae verba in eis fructificent, Luc. VIII: quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Humilitas ergo in eis requiritur quantum ad disciplinam quae est per auditum, Eccli. VI: si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris. Rectitudo autem sensus, quantum ad iudicium auditorum, Iob XII: nonne auris verba diiudicat? Sed fecunditas quantum ad inventionem, per quam ex paucis auditis multa bonus auditor annuntiet, Prov. IX: da occasionem sapienti, et addetur ei sapientia.


Caput 4

[70813] Rigans montes, cap. 4 Ordo autem generationis tangitur hic quantum ad tria, scilicet, quantum ad communicandi ordinem; et quantum ad quantitatem et qualitatem doni accepti. Primo quantum ad communicandi ordinem: quia non totum quod in divina sapientia continetur, mentes doctorum capere possunt. Unde non dicit: superiora montibus influens, sed: de superioribus rigans; Iob XXVI: ecce haec ex parte dicta sunt. Similiter etiam, nec totum quod doctores capiunt, auditoribus effundunt, II Cor. XII: audivit archana verba quae non licet homini loqui. Unde non dicit: fructum montium terrae tradens, sed: de fructu terram satians. Et hoc est quod dicit Gregorius in XVII Moralium exponens illud Iob XXVI: qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum: praedicare non debet rudibus doctor quanta cognoscit, quia et ipse de divinis mysteriis cognoscere non valet quanta sunt. Secundo, tangitur ordo quantum ad modum habendi: quia sapientiam Deus habet per naturam. Unde superiora sua esse dicuntur illi, scilicet naturalia, Iob XII: apud ipsum scientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Sed doctores scientiam participant ad copiam. Unde de superioribus rigari dicuntur, Eccli. XXIV: rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Sed auditores eam participant ad sufficientiam, et hoc significat terrae satietas, Psal.: satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertio, quantum ad virtutem communicandi: quia Deus propria virtute sapientiam communicat. Unde per seipsum montes rigare dicitur. Sed doctores sapientiam non communicant nisi per ministerium. Unde fructus montium non ipsis, sed divinis operibus tribuitur. De fructu, inquit, operum tuorum. I Cor. III: quid igitur est Paulus? Et infra: ministri eius cui credidistis. Sed ad haec quis tam idoneus? II Cor. II. Requirit enim Deus: ministros innocentes, Psal.: ambulans in via immaculata, hic mihi ministravit, intelligentes, Prov. XIV: acceptus est regi minister intelligens, ferventes, Psal.: qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, item, obedientes, Psal.: ministri eius qui faciunt voluntatem eius. Sed quamvis aliquis per se, ex seipso, non sit sufficiens ad tantum ministerium, sufficientiam tamen potest a Deo sperare, II Cor. III: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Debet autem petere a Deo, Iac. I: si quis indiget sapientia postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Oremus. Nobis Christus concedat. Amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264