CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Responsio de 108 articulis
ad magistrum Ioannem de Vercellis

Thomas de Aquino a Jacopo del Casentino depictus

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Quaestio 1

[70685] De 108 articulis, q. 1 Primo considerandum est, quod ratio cuiuslibet est quam significat nomen eius, sicut ratio lapidis est quam significat nomen eius. Nomina autem sunt signa intellectualium conceptionum: unde ratio uniuscuiusque rei significata per nomen, est conceptio intellectus, quam significat nomen. Haec autem conceptio intellectus est quidem in intellectu sicut in subiecto, in re autem intellecta sicut in repraesentato: nam conceptiones intellectuum sunt similitudines quaedam rerum intellectarum. Si autem conceptio intellectus non assimilaretur rei, falsa esset conceptio de re illa, sicut si intelligeret esse lapidem quod non est lapis. Ratio igitur lapidis est quidem in intellectu sicut in subiecto, in lapide autem sicut in eo quod causat veritatem in conceptione intellectus intelligentis lapidem talem esse. Cum igitur intellectus rem aliquam comprehendit, una conceptione perfecte illam rem repraesentat; et sic diversas conceptiones contingit esse diversarum rerum. Intellectus autem noster Deum comprehendere non potest, nec ipsum in essentia sua videre in statu viae, sed aliqualiter ex rebus creatis ipsum cognoscit. Diversae autem perfectiones rerum creatarum, puta sapientia, voluntas, et huiusmodi, repraesentant quidem imperfecte divinam perfectionem: ex hoc enim quod aliqua creatura est sapiens, aliqualiter accedit ad divinam similitudinem; similiter ex hoc quod est potens, et ex hoc quod est volens; ita tamen quod quidquid perfectionis seu nobilitatis competit creaturae, etiam Deo competit, qui est creaturarum causa effectiva aequivoca. Sed tamen haec diversa eminentius competunt Deo secundum simplicem essentiam suam. Et similiter intellectus noster ex rebus creatis scientiam accipiens per diversas conceptiones assimilatur uni divinae essentiae, licet imperfecte. Sic igitur bonitas, sapientia, et potentia, et si quid aliud huiusmodi de Deo dicimus, differunt ratione propter diversas conceptiones intellectus nostri, sed sunt idem re, quia essentia divina est una et eadem, quam intellectus noster diversis conceptionibus repraesentat; sicut etiam diversae res repraesentant essentiam divinam diversis formis. Sic igitur sane intelligi potest quod primo ponitur: quia omnis perfectio est in Deo verissime, cum alia sit sapientiae, alia bonitatis verissima ratio, oportet quod haec in Deo differant ratione; quia vero modo simplici in ipso sunt, sunt idem re. Calumniose autem contra haec obiicitur, quod ipsa differentia sapientiae et bonitatis in Deo sit, et non solum in intellectu creato. Non enim haec intellexit scribens, sed quod in Deo, idest cum de Deo dicuntur, differunt ratione, idest secundum diversas conceptiones intellectus nostri, quae unam divinam essentiam repraesentent, licet imperfecte. Patet enim iam ex dictis, quod ratio de qua mentio fit, est quidem in intellectu sicut in subiecto, in essentia autem divina sicut in repraesentato. Item quod secundo obiicitur, quod ratio bonitatis divinae includit in se sapientiam, quia bonitas divina est sapientia, non valet: quia bonitas divina est divina sapientia ex hoc quod est divina, non ex hoc quod est bonitas; neque ex hoc quod est sapientia, est bonitas. Hoc autem pertinet ad rationem bonitatis et sapientiae, scilicet quod competit bonitati inquantum est bonitas, et sapientiae inquantum sapientia. Unde patet quod etiam tertium non valet: non enim pertinet ad rationem bonitatis et sapientiae quod huic vel illi convenit inquantum est divina, sed quod competit bonitati inquantum est bonitas, et sapientiae inquantum est sapientia, ut dictum est.


Quaestio 2

[70686] De 108 articulis, q. 2 Ex praemissis etiam patet, quod sanum intellectum habere potest quod secundo ponitur, scilicet: ratio qua differunt divina attributa, partim fundatur super rem, partim super intellectum. Oportet tamen quod aliter et aliter fundetur super utrumque. Nam rationes quibus attributa differunt, fundantur in intellectu nostro, quia sunt in eo sicut in subiecto. Fundantur autem super rem, quia sunt similitudines quaedam repraesentantes essentiam divinam suo modo: sic enim dicitur ratio lapidis fundari super rem, inquantum conceptio intellectus repraesentat lapidem. Quod autem in contrarium obiicitur, scilicet id quod omnino unum est, non est diversitatis fundamentum, patet esse falsum ex praemissis: nam eadem divina essentia a diversis repraesentatur et in intellectu et in natura. Sic autem intellexit scribens, rationes diversorum attributorum fundari super essentiam divinam, sicut super repraesentatum per diversas conceptiones intellectus nostri, quas nomina diversa significant.


Quaestio 3

[70687] De 108 articulis, q. 3 Ex eisdem etiam patet hoc quod tertio ponitur sanum habere intellectum, scilicet, diversitas rationis potentiae, sapientiae et bonitatis fundatur in intellectu sicut in subiecto, in Deo sicut in obiecto, quod praestat causam et fulcimentum suae veritati. Ut tamen intelligatur, quod praestat fulcimentum veritati, inquantum repraesentatur per unamquamque conceptionem intellectus nostri intelligentis huiusmodi attributa: non autem quantum ad hoc quod ipsa diversitas attributorum repraesentet aliquam diversitatem in Deo, ut in contrarium obiicitur. Haec enim diversitas conceptionum seu rationum non provenit ex diversitate Dei, sed ex defectu intellectus nostri, qui rem unam perfecte non potest intelligere nisi per multa, qui intelligit attributa secundum quod perfectio invenitur in rebus creatis.


Quaestio 4

[70688] De 108 articulis, q. 4 Quod vero quarto ponitur: in Deo non est infinitas extensiva, sed intensiva, non sic est in scripto; ibi enim sic scriptum est: quod obiicitur de infinita emanatione: respondeo. Infinitas extensiva, imperfectionis est, cum recedat ab unitate; infinitas vero intensiva, perfectionis est, cum accedat ad unitatem. Prima ergo Deo non convenit, sed secunda. Patet enim quod loquitur de infinitate emanationis. Emanatio autem extensionem habere potest secundum numerum, saltem in creaturis: licet Deus habere non possit extensionem secundum quantitatem dimensivam. Intensiva autem dicitur infinitas emanationis, etsi non proprie, eo tamen modo loquendi quo dicitur Deus intensus in bonitate, quia est summe bonus. Emanatio autem divina non est extensive infinita, quia non est infinitus numerus personarum emanantium, licet emanatio divina sit aeterna, ut obiiciens proponit.


Quaestio 5

[70689] De 108 articulis, q. 5 Quod vero quinto ponitur: in Deo producere personas non est de ratione perfectionis, sed in creaturis esset, simpliciter intellectum falsum est; nisi addatur quod non est de ratione perfectionis absolutae, vel ad se dictae; et hoc videtur ipse intelligere per ea quae subdit, licet non bene exprimat; subdit enim: quia dicit tantum quid quod non est ad aliquid sic producere personam in creatura.


Quaestio 6

[70690] De 108 articulis, q. 6 Quod vero sexto ponitur, relatio in divinis comparata ad essentiam, ratio sola est; comparata ad obiectum cuius est, sic res quaedam est, sic intelligitur: quia relatio comparata ad essentiam, differt solum ratione ab ea, ab opposita autem relatione differt realiter; unde postea subdit: ipsa enim relatio, scilicet per comparationem ad essentiam, idem est quod ipsa res, sed differt ratione; non autem intelligitur quod relatio sit solum ratio, cui non respondeat res aliqua, ut obiiciens calumniatur.


Quaestio 7

[70691] De 108 articulis, q. 7 Quod vero septimo ponitur, lux est qualitas agentis universalis, idest caeli, intelligitur universalis in genere naturalium agentium, et non simpliciter, ut obiiciens intellexit: lux enim etsi sit in aere, est tamen in eo a corpore caelesti, sicut calor in aqua ab igne. Sicut igitur calor est propria qualitas ignis, licet sit in aliis corporibus ab igne, ita lux potest dici propria qualitas caeli, licet sit in aliis corporibus causata a caelo.


Quaestio 8

[70692] De 108 articulis, q. 8 Quod vero octavo ponitur, quia in hoc nomine Deus, tam res quam modus significandi idem est cum persona, ideo potest hoc nomen Deus supponere pro persona, non sic intelligitur, quod modus significandi sit idem cum persona, ut obiiciens intellexit: sed quod modus significandi in hoc nomine Deus, est idem modo significandi personae quantum ad hoc quod utrumque significat in concreto.


Quaestio 9

[70693] De 108 articulis, q. 9 Quod vero nono dicitur, generatio divina non terminatur ad relationem, sed ad hypostasim quae est subiecta, verum est si intelligatur de substantia prout significat suppositum, non autem si intelligatur de substantia quae est essentia vel natura. Nec valet quod obiicitur in contrarium. Relatio in divinis est hypostasis: ergo si terminatur ad hypostasim, terminatur ad relationem; sicut non valet, essentia divina est hypostasis, ergo generatio divina terminatur ad essentiam: sicut enim essentia divina non generatur, ita nec filiatio, sed filius.


Quaestio 10

[70694] De 108 articulis, q. 10 Quod vero decimo ponitur, quamvis haec concedatur sub aliqua improprietate, natura de natura, lux de luce, substantia de substantia, Deus de Deo, non tamen communiter conceditur haec, essentia de essentia, male dictum est, quantum ad hoc quod dicitur, quod Deus de Deo improprie dicatur. Est enim haec propria, Deus de Deo, sicut et haec, Deus genuit Deum, ut obiiciens dicit, et ut ipsemet in quarta distinctione determinat; unde arbitror ex errore scriptoris accidisse.


Quaestio 11

[70695] De 108 articulis, q. 11 Quod vero undecimo proponitur, etsi eadem sit natura in patre et filio et spiritu sancto, non tamen eodem modo se habens, dubium sensum habet. Si enim intelligat modum essentialem, expresse falsum est: puta si diceret, quod melius aut perfectius essentia sit in uno quam in alio; si autem intelligat modum relativum, secundum quod Hugo de sancto Victore, in Lib. de Trin., cuilibet personae attribuit quendam essendi modum, sic verum est quod dicitur: quia licet essentia non referatur ut sit generans vel genita, sicut obiiciens dicit, est tamen essentia per generationem accepta vel communicata. Essentia igitur divina est in patre ut non accepta ab alio; in filio ut accepta per generationem; in spiritu sancto ut accepta per processionem.


Quaestio 12

[70696] De 108 articulis, q. 12 Quod vero duodecimo ponitur, productio a natura et a voluntate potest intelligi tripliciter: a natura solum, aut a voluntate solum, aut a natura et voluntate simul: primo modo procedit filius, secundo modo creatura, tertio modo procedit spiritus sanctus, quantum ad id quod obiiciens contra opponit, non magnam difficultatem habet. Sic enim potest dici filius a natura et spiritus sanctus a natura et voluntate procedere, sicut dicitur filius esse natura de natura, sapientia de sapientia, licet pater et filius sint una natura et una sapientia. Sed magis videtur esse calumniosa ista distinctio, ex qua videtur relinqui spiritus sanctus quasi medio modo se habens inter filium et creaturam. Sicut igitur Deus pater filium non voluntate, sed natura produxit, ita de spiritu sancto sentiendum est: quod enim Deus producit voluntate, creatura est, ut Hilarius probat in Lib. de synodis. Dicitur tamen quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, quia procedit ut amor, sicut et filius procedit per modum intellectus, inquantum procedit ut verbum: sicut tamen verbum procedit naturaliter a Deo dicente, ita et amor similiter a Deo amante.


Quaestio 13

[70697] De 108 articulis, q. 13 Quod autem tertio decimo ponitur, generare non est actus naturae ut communis est, sed ut coniuncta cum proprietate suppositi generantis, quantum ad id quod obiiciens tangit, non multum videtur calumniabile, quia coniunctio potest referri ad intellectum vel locutionem nostram, ut puta cum dicimus, essentia et paternitas sunt in patre; non autem ad compositionem rei. Sed magis posset calumniari ex hoc quod dicitur, generatio est actus naturae in patre, si intelligeretur esse actus naturae, ut generantis; debet enim intelligi esse actus naturae ut quo generans generat: natura enim non generat, sed pater naturaliter generat filium.


Quaestio 14

[70698] De 108 articulis, q. 14 Quod vero quarto decimo ponitur, potentiae enim ex parte operationum, scilicet creationis et generationis quae diversa sunt, et secundum quod prius et posterius se habent, habent distinctionem, sanum habet intellectum. Quamvis enim potentia creandi et generandi sit divina essentia, ut obiiciens tangit: tamen importat respectum quem non importat essentia; et quantum ad hunc respectum distinguitur potentia, licet non distinguatur essentia. Similiter etiam licet creationis actio sit Deus et divina essentia, tamen connotat effectum secundum quem distinguitur creatio a generatione, non autem secundum ipsam essentiam actionis, prout est ipsa essentia divina.


Quaestio 15

[70699] De 108 articulis, q. 15 Quod autem quinto decimo ponitur, sicut aeternum prius est temporali, ita aliquid aeternum prius est secundum ordinem ad temporale; unde potentiae ordinatio ad actum aeternum generandi prior est ordine eius ad actum temporalem creandi, non habet calumniam: quia actus creandi dicitur temporalis quantum ad effectum connotatum, ratione cuius non conceditur quod Deus ab aeterno creet, licet actio eius sit aeterna, quae est divina essentia. Aeternum etiam licet non habeat ordinem ad aliquid temporale ut ad finem, habet tamen ordinem ad aliquid temporale, ut principium ad effectum: Deus enim qui est aeternus, est principium et finis omnis creaturae.


Quaestio 16

[70700] De 108 articulis, q. 16 Quod vero sexto decimo ponitur, esse potest dupliciter accipi, simpliciter et absolute, et sic non est Deo proprium: vel cum praecisione, idest nullo addito, et sic est Deo proprium, calumniatur obiiciens non intelligens quod dicitur. Non enim hic accipitur absolute, secundum quod absolutum dicitur quod non dependet ab alio; sed absolute, idest universaliter. Similiter, quod dicitur cum praecisione, idest nullo addito, non bene intellexit. Intellexit enim scribens, quod esse cui nihil additur, sed est esse purum subsistens, est proprium Deo; non autem intellexit quod esse prout sine additione proponitur, sit proprium Deo.


Quaestio 17

[70701] De 108 articulis, q. 17 Quod vero septimo decimo ponitur, veritates rerum comparatae ad subiectum diversae sunt, sed secundum quod comparantur ad intellectum divinum, una est omnium veritas, verissimum est; tamen illa una veritas non est veritas creata, ut obiiciens intellexit, sed veritas increata.


Quaestio 18

[70702] De 108 articulis, q. 18 Quod vero decimo octavo ponitur, ratio creandi, ut est in creaturis, est invariabilis, et dicitur aeterna a carentia variationis, non recte impugnat obiiciens. Licet enim omnis creatura de non esse in esse producta sit, et pro tanto sit aliquo modo variabilis, tamen et definitiones et propositiones aliquae dicuntur invariabiles propter necessarium ordinem unius termini ad alium; sicut Socrates variabilis est, et similiter cursus eius et motus, et tamen hoc est invariabile: si currit movetur. Haec tamen invariabilitas non facit propositionem aeternam nisi secundum quod est in intellectu aeterno, scilicet divino.


Quaestio 19

[70703] De 108 articulis, q. 19 Quod autem decimo nono ponitur, decima compositio est ex corpore heterogeneo et anima vegetabili; undecima ex corpore huiusmodi et anima vegetabili et sensibili, ut animal; duodecima ex his et anima rationali, improprie dictum est, ut obiiciens tangit, quia dat intelligere per copulam, quod anima rationalis sit aliud a vegetabili et sensibili; sed credo quod retulit copulam ad rationale tantum, non ad substantiam animae. Unde melius staret, si diceret, ex his et rationali, sicut dixit supra, ex anima vegetabili et sensibili.


Quaestio 20

[70704] De 108 articulis, q. 20 Quod vero vigesimo ponitur, essentia divina non est ab alio in se, sed in persona filii, duplicem habet intellectum. Si enim intelligatur quod essentia divina in filio existens, sit ab alio, falsum est sicut obiiciens impugnat; si vero intelligatur quod essentia divina est in filio ab alio, idest a patre, verum est: a patre enim est, quod essentia divina sit in filio.


Quaestio 21

[70705] De 108 articulis, q. 21 Quod autem vigesimo primo ponitur, essentia est principium actuum notionalium prout est coniuncta cum proprietatibus personalibus, non habet calumniam ex hoc quod dicit essentiam esse coniunctam proprietatibus eo modo quo supra expositum est. Habere autem calumniam magis videtur ex hoc quod dicitur, essentia est principium actuum notionalium: est enim falsum, si intelligatur essentia esse principium huiusmodi actuum ut generans vel spirans; sed si intelligatur esse principium actuum notionalium ut quo, consonat dictis Magistri, in VII dist. primi Lib., ubi dicit, quod potentia generandi est divina essentia; potentia autem generandi est principium generationis ut quo generans generat.


Quaestio 22

[70706] De 108 articulis, q. 22 Quod autem vigesimo secundo ponitur, aliorum attributorum a natura et voluntate, principalitas non est ratione agentis, sed exemplaris tantum; unde respectu rei alterius essentia est, non respectu rei substantialis, hoc accipere voluit scribens, ex hoc quod philosophus distinguit in II Physic. duo principia agentia; dicens, eorum quae fiunt, alia fiunt a natura, alia a proposito vel voluntate. Potentia autem et virtus non distinguuntur ab his duobus, eo quod communiter se habent ad utrumque: est enim potentia et virtus et naturalis, et rationalis, sive voluntaria; similiter etiam intellectus in agendo non distinguitur a voluntate, quia intellectus non movet nisi mediante voluntate; procedit tamen in divinis aliquid per modum intellectus, scilicet verbum, sicut et spiritus sanctus per modum voluntatis, ut amor.


Quaestio 23

[70707] De 108 articulis, q. 23 Quod vero vigesimo tertio ponitur, filius procedit ut verbum, et ars qua potest pater omnia producere; spiritus sanctus ut amor, quo amor vult ea producere, multiplicem habet intellectum. Potest enim intelligi, quod pater filio potest, et spiritu sancto velit; et sic falsum est, ut obiiciens impugnat. Potest etiam intelligi, quod pater possit producere filio et velit producere spiritu sancto; et sic verum est: nam pater omnia producit per filium et spiritum sanctum; et quod facit, manifestum est quod potest et vult. Potest ergo et vult omnia producere per filium.


Quaestio 24

[70708] De 108 articulis, q. 24 Quod autem vigesimo quarto ponitur, spiritus sanctus procedit ut ratio volendi, creatura ut volitum, si intelligatur, spiritus sanctus esse ratio volendi ex parte volentis, falsum est, ut obiiciens tangit; quia non est patri ratio volendi quod non est ei ratio essendi. Si autem intelligatur ex parte voliti, verum est quod scribitur: finis enim est ratio volendi ea quae sunt ad finem. Nullus autem dubitat, spiritum sanctum esse causam productionis creaturarum, sicut patrem et filium.


Quaestio 25

[70709] De 108 articulis, q. 25 Quod vero vigesimo quinto ponitur, spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt plures agentes, sed tamen ut unum in principio quo agunt, recte potest intelligi. Nec est simile de processu creaturae, et spiritus sancti: quia spiritus sanctus requirit secundum rationem suae processionis in his a quibus procedit, distinctionem; procedit etiam ut nexus duorum: quod de creatura dici non potest. Nec oportet quod effectus sit simplicior causa, si spiritus sanctus procedit a pluribus secundum quod sunt plures aliquo modo: quia similitudo effectus ad causam agentem vel dissimilitudo attenditur secundum formam qua agens agit; pater autem et filius spirant potentia spirativa, quae est natura divina, quae est una in utroque. Non tamen haec dicuntur pro tanto quod in divinis sit causa et causatum, vel agens et factum; sed hoc modo haec dicuntur secundum quod loquimur de divinis modo humano. Nec etiam oportet quod si procedit a pluribus inquantum sunt plures, quod non procedat totaliter ab uno; sed quod non procedat ab uno sine respectu ad alterum.


Quaestio 26

[70710] De 108 articulis, q. 26 Quod autem vigesimo sexto ponitur, quamvis spiritus procedat ab eis ut sunt plures secundum numerum agentium, non tamen secundum formam eos plurificantem, eandem habet rationem sicut praecedens.


Quaestio 27

[70711] De 108 articulis, q. 27 Quod vero vigesimo septimo ponitur, non sequitur quod sit magis auctor, quia et mediate et immediate, si absolutum modum intelligit, falsum est. Si autem intelligat modum relativum, quantum ad aliquid verum est, et quantum ad aliquid falsum: quia relatio qua filius est principium spiritus sancti, est communis patri et filio. Unde quantum ad hanc, idem est modus relativus, sed relatio qua filius est a patre propria est ei. Secundum hunc igitur modum potest dici, quod filius alio modo est auctor spiritus sancti quam pater; inquantum filius haec habet ab alio, non autem pater. Et similiter potest dici de omnibus quae conveniunt patri et filio, quia omnia filius habet a patre, et pater a nullo.


Quaestio 28

[70712] De 108 articulis, q. 28 Quod vero vigesimo octavo ponitur, Deus generans est nomen essentiale tractum ad personale, sicut potentia coniuncta actui notionali est notionalis, sanum intellectum habet. Nec est simile de essentia et potentia, ut obiicitur, quia essentia non importat aliquam habitudinem principii, sicut potentia: secundum rationem cuius habitudinis dicitur potentia generandi, idest quae est generationis principium.


Quaestio 29

[70713] De 108 articulis, q. 29 Quod vigesimo nono ponitur, spiritus sanctus procedit a duobus, filius ab uno, unde videtur magis procedere, omnino falsum est; nisi faciat vim in hoc quod dicitur, videtur: ut intelligatur, videtur sophisticum, quod non est.


Quaestio 30

[70714] De 108 articulis, q. 30 Quod vero trigesimo ponitur, alia ratio est, quia procedit spiritus sanctus ab uno in alterum, ideo videtur magis habere de ratione processionis, simpliciter male dicitur, nisi etiam fiat vis in hoc quod dicitur: videtur.


Quaestio 31

[70715] De 108 articulis, q. 31 Quod autem trigesimo primo dicitur, uno modo dicitur temporale quod subiacet variationi temporali, et hoc modo illud per quod elevamur supra tempus, non est temporale, sive in tempore: sic vero est gratia, hoc videtur accipi ex eo quod Augustinus dicit, quod inquantum aliquid aeternum mente sapimus, non in hoc mundo sumus: quod quidem verum est ex parte obiecti in quod elevamur, quod est supra mundum et supra tempus; sed ex parte nostri qui elevamur, cum simus temporales, et in mundo, gratia temporalis est.


Quaestio 32

[70716] De 108 articulis, q. 32 Quod vero trigesimo secundo ponitur, datio aliquando importat communicationem solam, aliquando etiam emanationem, aliquando translationem; primo modo potest dici quaelibet persona dare seipsam, secundo modo una persona aliam, tertio modo quaelibet persona donum creatum, sane dicitur; non sane autem diceretur, si diceret, quod secundo modo quaelibet persona dat quamcumque aliam, ut obiiciens intellexit.


Quaestio 33

[70717] De 108 articulis, q. 33 Quod autem trigesimo tertio ponitur, sancti novi testamenti magis sunt dispositi ad recipiendam gratiam quam sancti veteris testamenti, propter impedimentum peccati Adae remotum, sane dicitur: quia etsi circumcisio a peccato originali purgaret in veteri lege, ut obiiciens dicit, non tamen tanta copia gratiae conferebatur sicut in Baptismo, nec erat solutum pretium pro redemptione totius humani generis.


Quaestio 34

[70718] De 108 articulis, q. 34 Quod vero trigesimo quarto ponitur, non aliud est esse animae quam quod dat corpori, oportet verum esse. Si anima enim est forma corporis, forma autem et materia sunt unum secundum esse, quod non esset verum, si aliud esset esse formae, et aliud esset esse quod dat materiae. Nec propter hoc sequitur quod anima habeat esse corruptibile sicut corpus, quia illud esse corpus potest amittere, non autem anima: et propter hoc remanet anima habens esse a corpore separata.


Quaestio 35

[70719] De 108 articulis, q. 35 Quod vero trigesimo quinto ponitur, non fiebat missio visibilis in veteri testamento, quod verum est, sed decipitur obiiciens, quod non distinguit inter apparitiones et missiones: non enim omnis apparitio est missio visibilis, sed solum illa quae fit ad declarandum processum copiosum gratiae in aliquo.


Quaestio 36

[70720] De 108 articulis, q. 36 Quod vero trigesimo sexto dicitur, in fine Ecclesiae non erit tempus propagationis spiritualis ad multiplicationem fidelium, hoc potest verum esse, si intelligatur quantum ad tempus Antichristi: non quin illo tempore aliqui ad Ecclesiam convertantur, ut Augustinus dicit XX de Civ. Dei, sed quia propter tribulationes non multi convertentur.


Quaestio 37

[70721] De 108 articulis, q. 37 Quod vero trigesimo septimo ponitur, omne agere est a forma inhaerente agenti, si intelligatur inhaerente accidentaliter, ut obiiciens intellexit, falsum est; si intelligatur inhaerente, idest existente in agente quocumque modo, verum est: dicimus enim formam substantialem esse in igne, et deitatem in Deo.


Quaestio 38

[70722] De 108 articulis, q. 38 Quod vero trigesimo octavo dicitur, hoc falsum est, scilicet quod Deus non agit in anima nisi per novum influxum: nam novus influxus potest provenire in anima sed nova dispositione recipientis, sicut nova illuminatio in aere ex nova dispositione aeris. Manifestum est enim, quod Deus in anima agit non solum causando in ea aliquem habitum, puta gratiae vel virtutis, sed etiam inclinando liberum arbitrium ad hoc vel ad illud; quod non proprie dicitur influere, sed magis movere ad actum.


Quaestio 39

[70723] De 108 articulis, q. 39 Quod vero trigesimo nono ponitur, in spiritualibus additio non recedit a simplicitate, verum est, si intelligatur de additione quae est per modum intentionis, sicut illud quod est melius, dicitur addere in bonitate supra illud quod est minus bonum; non est autem verum, si intelligatur de additione rei ad rem, vel speciei ad speciem: nam intellectus minus est simplex, qui habet plures species intelligibiles.


Quaestio 40

[70724] De 108 articulis, q. 40 Quod vero quadragesimo ponitur, filio convenit dari actu non aptitudine, credo inconvenienter dici.


Quaestio 41

[70725] De 108 articulis, q. 41 Quod vero quadragesimo primo ponitur, verbum increatum non est ratio proferendi alia verba, simpliciter falsum est.


Quaestio 42

[70726] De 108 articulis, q. 42 Quod vero quadragesimo secundo ponitur, quamvis idem sit finis utriusque, tamen alter est ordo utriusque ad illum finem, quia spiritus sanctus ordinat ad illum per modum efficientis, inconvenienter dicitur, si per finem intelligatur illud propter quod est aliud: nam spiritus sanctus non est propter aliquem effectum creatum; si vero finis accipiatur pro termino, sicut punctum dicitur finis lineae, sic potest dici aliquis effectus creatus finis ad quem terminatur operatio personae increatae.


Quaestio 43

[70727] De 108 articulis, q. 43 Quod vero quadragesimo tertio ponitur, quod procedit ab aliquo in aliud sicut in obiectum, non dicitur respectu eius procedere ut donum, non habet aliquam necessariam rationem.


Quaestio 44

[70728] De 108 articulis, q. 44 Quod vero quadragesimo quarto ponitur, aequale potest accipi dupliciter: ut dicat solam relationem, aut ut cum relatione, importat actum seu motum ad illam; primo modo dicitur pater aequalis filio, secundo filius aequalis patri, non est calumniabile quantum ad id quod obiiciens tangit. Aequalitas enim solam relationem significat, praesupponit tamen unitatem. Quantum ad hoc tamen non videtur bene dictum, quod aequale quandoque importat motum ad aequalitatem: huiusmodi enim motum non significat aequale sive aequalitas, sed adaequatio. Dato tamen quod huiusmodi motum significaret, non sequitur inconveniens, ex eo quod dicit filium hoc modo esse aequalem patri: nam licet in filio non sit motus ad aequalitatem, accipit tamen a patre unde est ei aequalis: et ipsa acceptio quantum ad hoc idem facit in filio quod motus ad aequalitatem in creatura.


Quaestio 45

[70729] De 108 articulis, q. 45 Quod vero quadragesimo quinto dicitur, filius dicitur aequari patri secundum quod aequari quasi motum dicit ad quantitatem eandem quam consequitur relatio, sanum habet intellectum: nam licet in filio non sit motus, tamen generatio habet aliquid simile motui quantum ad hoc quod accipere, sicut dicit Basilius, est commune filio et creaturae.


Quaestio 46

[70730] De 108 articulis, q. 46 Quod vero quadragesimo sexto dicitur, una persona non habet esse in seipsa, falsum est secundum quod dicitur Deus esse in seipso: quod exponitur magis negative quam affirmative, quia scilicet non indiget alio in quo sit, eo modo loquendi quo dicitur pater esse a seipso, quia non ab alio.


Quaestio 47

[70731] De 108 articulis, q. 47 Quod vero quadragesimo septimo dicitur, actus existendi triplex est: quidam omnino potentiae impermixtus, ut esse divinum; alius semper potentiae permixtus, tale est rerum generabilium; tertius modo medio se habens: est enim potentiae permixtus inquantum est ab alio; partim vero non, inquantum est simplex et simul totus completus, et tale est esse Angeli, sanum potest habere intellectum. Non enim scribens intendit excludere ab esse angelico quaslibet potentias, sed potentiam quae esset transmutabilis, quae est in rebus corruptibilibus.


Quaestio 48

[70732] De 108 articulis, q. 48 Quod vero quadragesimo octavo ponitur, posse et agere rerum aeternarum non est totum simul, sed successive: non tamen continue, sed intercise, verum est de actionibus secundum suam naturam: habent enim actiones successivas; unde Augustinus dicit, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus, et per tempus moveri est per actiones moveri; sed actiones Angelorum, secundum quas fruuntur verbo, sunt sine successione, et secundum eas sunt in participatione aeternitatis. Posse etiam Angeli dicitur intercisum non quantum ad essentiam potentiae, sed secundum quod posse dividitur contra agere, quia Angelus quandoque potest agere aliquid, quandoque agit.


Quaestio 49

[70733] De 108 articulis, q. 49 Quod vero quadragesimo nono ponitur, materia a Deo distinguitur imperfecta distinctione, quamvis Deus ab ipsa distinguatur distinctione perfecta, non satis proprie dicitur, licet sustineri possit. Proprie autem diceretur, quod materia prima distinguatur a Deo per aliquod imperfectum.


Quaestio 50

[70734] De 108 articulis, q. 50 Quod vero quinquagesimo ponitur, ordo alicuius dicitur dupliciter: vel ut subiecti quod ordinatur, vel ut rationis secundum quam ordo attenditur; primo modo non est in divinis ordo naturae, sed secundo modo, potest recte et non recte intelligi. Ordo enim non est nisi aliquorum distinctorum convenientium in aliquo: quae enim in nullo conveniunt, nullum habent ordinem ad invicem. Ratio igitur ordinis potest accipi in divinis personis vel ex parte distinctionis personarum: et sic ratio ordinis non est natura, sed relatio; vel ex parte convenientiae, et sic natura est ratio ordinis: propter hoc enim dicitur ordo naturae in divinis personis, quia natura divina communicatur filio a patre, et ab utroque spiritui sancto.


Quaestio 51

[70735] De 108 articulis, q. 51 Quod vero quinquagesimo primo ponitur, essentia in Deo una est re, sed habet multitudinem attributorum differentium in Deo sola ratione, in seipsis vero re, secundum naturas et rationes proprias, falsum est, et improprie dictum, secundum quod sonant verba. Contradicit enim sibi ipsi, si stricte verba discutiantur. Primo enim dicit quod attributa quae habet essentia divina in se, in Deo differunt sola ratione, et quod in seipsis differunt re: idem est enim haberi in essentia divina et esse in Deo. Haec autem falsitas contingit non ex malo intellectu scribentis, sed quia nimis truncate scripsit. Poterat sic bene dici: essentia divina est una re, cui multa attribuuntur, quae in Deo differunt sola ratione; in rebus autem creatis re, secundum naturas et rationes proprias.


Quaestio 52

[70736] De 108 articulis, q. 52 Quod vero quinquagesimo secundo ponitur, ipsum suppositum divinum a natura generali habet rationem per se subsistendi, a natura speciali habet rationem intelligendi, a forma singulari rationem distinguendi, male exceptum est. Addidit enim exceptor, divinum, de suo. In scripto autem sic habetur: ipsum autem suppositum a natura generali etc. et loquitur de supposito creato; unde parum supra dixerat: animal significat substantiam cum proprietate generali, homo cum proprietate speciali, Paulus cum individuali. Si vero intelligeretur de supposito divino, esset simpliciter male dictum, quia in divinis non est genus et species.


Quaestio 53

[70737] De 108 articulis, q. 53 Quod vero quinquagesimo tertio ponitur, hypostasis in intellectu suo claudit et naturas communes, et proprietatem, non ita quod unum horum insit alteri, sed ita quod utrumque sibi, bene dictum est; sed nimis calumniose ab obiiciente reprehenditur; dicuntur enim proprietates inesse personis, sicut et esse in personis: et similiter essentia divina est in patre, et est pater. Per hunc autem modum omnia quae de Deo dicuntur, reprobari possent, cum nihil de Deo verbis nostris proprie dici possit.


Quaestio 54

[70738] De 108 articulis, q. 54 Quod vero quinquagesimo quarto ponitur, Deus pater in eadem specie, scilicet seipso sive essentia sua, se et omnia intelligit, ideo eandem speciem, idest filium, ad se et ad omnia proferenda de se gignit, improprie dictum est, sicut et si diceretur Deus pater de se gignit sapientiam; esset autem proprie dictum, si diceret, filium de se gignit sapientiam: quia est eadem species proferendi. Proferre autem accidit dicere; unde convenientius diceretur: Deus pater gignit de se filium ad se et omnia dicenda: pater enim se et omnia alia dicit verbo suo, quod est filius. Obiiciens autem male exponit proferre, idest producere.


Quaestio 55

[70739] De 108 articulis, q. 55 Quod vero quinquagesimo quinto ponitur, filius magis convenit cum patre quam spiritus in exterioribus, in scripto additur, idest in habitudine spirativa, scilicet communi spiratione, hoc acceptum videtur a Richardo de sancto Victore. Sed non videtur convenienter dici: quia neque in divinis, dicitur aliquid interius et exterius proprie loquendo, neque filius convenit magis cum patre quam spiritus sanctus, licet in pluribus relationibus cum eo conveniat.


Quaestio 56

[70740] De 108 articulis, q. 56 Quod vero quinquagesimo sexto ponitur, pater et filius non sunt idem principium spiritus sancti, licet a multis hoc dicatur propter articulum quem habet pronomen inclusum, ratione cuius videtur ad personam pertinere; tamen hoc videtur multum non cogere, quin possit concedi, quod pater et filius sint idem principium, sicut et unum: utimur enim pronominibus communiter et pro essentia et pro persona.


Quaestio 57

[70741] De 108 articulis, q. 57 Quod vero quinquagesimo septimo ponitur, loquendo de specie naturae et de specie cognitionis, dicitur filius species patris, secundum quod nominativus constituitur cum genitivo in ratione causae efficientis, non in ratione causae formalis, non habet calumniam ex hoc quod obiiciens tangit: non enim sequitur quod filius sit causa efficiens patris, vel e converso; sed constructio est secundum habitudinem talis causae, secundum modum loquendi quo grammatici utuntur. Vult autem hoc accipere, quod filius sit species patris ex hoc quod Hilarius dicit: species est in imagine. Augustinus autem speciem interpretatur pulchritudinem. Et licet Hilarius non dicat quod filius sit species patris, potest tamen hoc modo intelligi, species vel pulchritudo patris, sicut dicitur splendor patris.


Quaestio 58

[70742] De 108 articulis, q. 58 Quod vero quinquagesimo octavo ponitur, aliquid potest significari terminus actionis dupliciter, secundum rem, aliquid secundum rationem: primo modo terminus spirandi amorem respectu patris est filius, secundo modo pater respectu sui ipsius, nimis obscure dictum est. Hic tamen videtur esse sensus. Quia enim terminus actionis principaliter distinguitur ab agente ubi est realis distinctio, terminum actionis ab agente, dixit esse terminum secundum rem: et sic est realis distinctio inter patrem et filium; ubi autem non est realis distinctio, dixit esse terminum secundum rationem: sicut in patre cum diligit seipsum, distinguitur amans et amatum ratione tantum. Non autem ex hoc sequitur quod pater aliter diligat se, aliter filium, ut obiiciens tangit; sed sequitur, quod se diligat ut eundem, et filium ut alium.


Quaestio 59

[70743] De 108 articulis, q. 59 Quod vero quinquagesimo nono ponitur, loquendo de amore essentiali, spiritus sanctus se diligit seipso, loquendo de amore notionali, non, credo falsum esse; quia cum amor notionalis nihil aliud sit quam spiritus sanctus, sicut haec est vera: spiritus sanctus se diligit seipso, ita haec est vera: spiritus sanctus diligit se amore notionali; nisi forte dicatur, quod diligere notionaliter sumptum est spirare amorem: et sic diligere nullo modo convenit spiritui sancto.


Quaestio 60

[70744] De 108 articulis, q. 60 Quod vero sexagesimo ponitur, licet spiritus sanctus non diligat se vel alteram personam notionaliter seipso, tamen diligit creaturam et personaliter et essentialiter seipso, credo simpliciter esse falsum secundum praedicta.


Quaestio 61

[70745] De 108 articulis, q. 61 Quod vero sexagesimo primo ponitur, cum dicitur, omnia in verbo dicit pater, non vocatur verbum dicendi principium, sed terminus, intelligendum est ex parte dicentis; non enim verbum est principium patri, quod dicatur; sed dicitur a patre ut principium aliorum quae dicuntur per hoc verbum: et sic cessat omnis obiectio.


Quaestio 62

[70746] De 108 articulis, q. 62 Quod vero sexagesimo secundo ponitur, filius respectu alicuius actus paterni non potest esse principium, sed terminus, eundem habet intellectum: etsi enim sit principium spirandi et creandi, non tamen est principium quo pater spiret vel creet.


Quaestio 63

[70747] De 108 articulis, q. 63 Quod vero sexagesimo tertio dicitur, non potest dici aeternitas de aeternitate, male dictum est quantum ad duo: primo, quia ea ratione potest dici aeternitas de aeternitate, sicut sapientia de sapientia, vel natura de natura; secundo quia aeternitas non repugnat rationi originis, quia et filius et spiritus sanctus sunt aeterni.


Quaestio 64

[70748] De 108 articulis, q. 64 Quod vero sexagesimo quarto ponitur, persona non distinguitur seipsa, sed sua proprietate, falsum est: nam personae seipsis et proprietatibus distinguuntur.


Quaestio 65

[70749] De 108 articulis, q. 65 Quod vero sexagesimo quinto ponitur, solus Christus habet perfectionem cognitionis in genere creaturae, verum est secundum aliquem modum perfectionis; unde non obstat quod beatorum cognitio est perfecta: nam multiplex est modus perfectionis.


Quaestio 66

[70750] De 108 articulis, q. 66 Quod vero sexagesimo sexto ponitur, ideae habent pluralitatem ex parte connotati propter respectuum pluralitatem, et ille respectus aeternus est, verum est, si respectus ille est intellectus a Deo. Deus enim ab aeterno sicut intellexit multitudinem creaturarum, ita intellexit multitudinem respectuum, prout sunt inter ipsum et creaturas: et hoc sufficit ad pluralitatem idearum, quae nihil aliud sunt quam rationes rerum, prout sunt intellectae a Deo; et sic neque oportet essentiam divinam plurificari, neque oportet esse aliquam relationem realem aeternam praeter proprietates personales, ut obiicitur.


Quaestio 67

[70751] De 108 articulis, q. 67 Quod vero sexagesimo septimo ponitur, pluralitas idearum est in Deo secundum rationem, non tamen intellectus humani, vel angelici, sed divini, patet ex praecedenti quomodo verum est; non tamen sequitur quod aliqua realis distinctio ex ideis sit in Deo, sed quod plura intelligantur ab ipso.


Quaestio 68

[70752] De 108 articulis, q. 68 Quod vero sexagesimo octavo ponitur, vel secundum aliud, in instanti eodem secundum rem est Angelus in utroque termino, tamen multiplicato secundum rationem, hoc simpliciter falsum est; sed hoc dicit non asserendo, sed opinionem recitando.


Quaestio 69

[70753] De 108 articulis, q. 69 Quod vero sexagesimo nono ponitur, scientia de eo quae est per speciem alienam non est assimilatio cum rebus scitis, sed scientia per speciem propriam, obscure dictum est, et male ab obiiciente intellectum: non enim loquitur de specie qua Deus sciens scit, sed de specie qua scitum scitur; quae enim habent formam, sciuntur per proprias formas, sicut homo scitur ex hoc quod cognoscitur humanitas eius; quae vero non habent formam, sicut privationes, cognoscuntur per opposita. Cognoscere enim caecitatem, est cognoscere defectum visus.


Quaestio 70

[70754] De 108 articulis, q. 70 Quod vero septuagesimo ponitur, malum scitur a Deo per speciem alienam, non per propriam, unde quasi per accidens, non per se, qualiter intelligendum sit, patet ex immediate praecedenti; tamen quod dicit per accidens non per se, non usquequaque bene dicitur: non enim caecitas per accidens cognoscitur, cum cognoscitur esse privatio visus.


Quaestio 71

[70755] De 108 articulis, q. 71 Quod vero septuagesimo primo ponitur, est actio Dei interior et exterior; exterior cessat cessante obiecto, si intelligat, quod Deus agat aliqua actione exteriori, quae non sit sua essentia, omnino falsum est; si vero actio Dei dicatur exterior non ratione sui ipsius, sed ratione obiecti, sic sustineri potest.


Quaestio 72

[70756] De 108 articulis, q. 72 Quod vero septuagesimo secundo ponitur, creare obiectum suum ponit in tempore, et ideo actus est temporalis, et subiacens legibus temporalibus, et potest non esse antequam sit, non est bene dictum de actione, sed de obiecto tantum.


Quaestio 73

[70757] De 108 articulis, q. 73 Quod vero septuagesimo tertio ponitur, quaedam dicuntur subiacere divinae providentiae ut facta, quaedam ut fienda; mala ut iam facta, bona ut fienda, obscure dictum est, et hunc habet sensum: quia per divinam providentiam ordinatur ut bona fiant, non autem ut mala fiant; sed iam facta ordinantur ad aliquod bonum secundum aeternam Dei providentiam; unde cessat obiectio obiicientis.


Quaestio 74

[70758] De 108 articulis, q. 74 Quod vero septuagesimo quarto ponitur, praedestinatio est causa salutis prima, liberum arbitrium proxima; effectus vero magis sequitur conditionem causae proximae, ut patet in generatione inferiorum ex motu necessario superiorum, quantum ad aliquid verum est, scilicet quantum ad contingentiam et necessitatem: quia si causa prima est necessaria, et secunda contingens, sequitur effectus contingens; sed non debuit proponi communiter. Quod vero obiiciens calumniatur, quod Deus est magis causa proxima quam liberum arbitrium, omnino frivolum est: est enim Deus causa proxima secundum efficaciam actionis, et non secundum ordinem enumerationis causarum.


Quaestio 75

[70759] De 108 articulis, q. 75 Quod vero septuagesimo quinto ponitur, Deus mera voluntate dat gratiam rationabiliter bene usuro, et non dat male usuro, falsum est, si universaliter intelligatur, ut sit sensus, quod nunquam dat male usuro; si vero particulariter intelligatur, ut scilicet quandoque det male usuro, et quandoque non det, verum est.


Quaestio 76

[70760] De 108 articulis, q. 76 Quod vero septuagesimo sexto ponitur, divina potentia ab actu exteriori nullam recipit multiplicitatem, sed ab actu interiori potest recipere multiplicitatem aliquam: prout enim differunt actus notionales et essentiales interiores, sic differt potentia actui notionali et essentiali coniuncta, diminute exceptum est. Proponitur enim primo, quod divina potentia una tantum est, si in sua radice consideretur, quae est divina essentia; si autem consideretur divina potentia prout coniuncta actibus interioribus essentialibus et notionalibus, sic habet differentiam secundum modum quo dicitur differre in Deo absolutum et relatum, vel essentiale vel notionale. Potentia enim generandi ratione actus est notionalis; potentia intelligendi, essentialis; sed potentia creandi et gubernandi vel quicumque alius effectus adiungatur, est essentialis: et sic ex praecedentibus et sequentibus patet intentionem scribentis absque calumnia esse.


Quaestio 77

[70761] De 108 articulis, q. 77 Quod vero septuagesimo septimo ponitur, quantitas virtutis non est idem quod quantitas potentiae, sed universalior, quia quantitas virtutis attenditur sive in essendo, sive in operando, sive in durando, quantitas vero potentiae in operando tantum, bene diceretur, si adderetur quantitas potentiae activae; alias diminute dictum est.


Quaestio 78

[70762] De 108 articulis, q. 78 Quod vero septuagesimo octavo ponitur, infinitas potentiae tota attenditur penes respectum ad potentialia, infinitas autem essentiae non solum attenditur penes esse hoc et non illud, sed penes esse in hoc et in altero quolibet ente, et etiam in infinitis si essent infinita, vel male, vel defective dicitur; si enim diceret sic: infinitas potentiae in quantum est potentia, tota attenditur penes respectum ad potentialia, posset sustineri, quia potentia importat respectum ad potentialia. Quod autem dicitur de infinitate essentiae, non bene explanatur: non enim infinitas divinae essentiae est ex hoc quod Deus potest esse in infinitis, sed per se infinita est.


Quaestio 79

[70763] De 108 articulis, q. 79 Quod vero septuagesimo nono ponitur, Deus vere est quidquid sibi est, intelligitur de his quae sibi est simpliciter, ut bonus, sapiens, et non de his quae sibi est secundum modum intelligendi, ut finitus, comprehensibilis, addendum est secundum quendam modum intelligendi: quod enim dicitur, Deus esse sibi finitus vel comprehensibilis, non eodem modo dicitur sicut res aliae dicuntur finitae et comprehensibiles, sed quodam speciali modo, ut intelligatur magis negative dictum quam affirmative: dicitur enim sibi comprehensibiles, quia suum intellectum non excedit; finitus vero, quia non est sibi ignotus vel impertransibilis secundum intellectum; sed bonus et sapiens dicitur affirmative.


Quaestio 80

[70764] De 108 articulis, q. 80 Quod vero octuagesimo ponitur, ille actus, scilicet generatio, de Dei substantia et ideo est ei essentiale esse infinitum; sed productio creaturarum non est ex nihilo, et ideo est illi essentiale esse finitum, obscure dictum est, quod dicit productionem creaturarum esse ex nihilo: et non sic est intelligendum, quasi ipsa actio productionis sit ex nihilo, sed productum, eo modo loquendi, quod diceretur quod operatio cultelli est ex ferro; similiter quod dicit productionem creaturarum esse aliquod finitum, intelligit ex parte producti, et non ex parte actionis: Deus enim actione infinita producit effectum finitum.


Quaestio 81

[70765] De 108 articulis, q. 81 Quod vero octuagesimo primo ponitur, non est simile de omnipotentia, et de omniscientia; quia posse pertinet ad actionem, scire ad receptionem: in creatura vero non potest esse potentia activa infinita, sed passiva quae potest reduci in actum, secundum quod unitur agenti infinito, obscure et defective dictum est: nam posse pertinet et ad actionem et ad receptionem. Addendum igitur fuit, quod posse potentiae activae ad actionem. Item non omne scire pertinet ad receptionem, sed scire intellectus possibilis humani: scire autem intellectus divini non est per receptionem. Quod vero dicitur, quod in creatura potest esse potentia passiva infinita, non habet calumniam. Ut enim supra iam dictum est, potentia importat respectum ad possibile: unde potentia passiva creaturae dicitur infinita, secundum quod ad infinita se habet: sicut potentia materiae primae se habet ad infinitas formas et figuras, et continuum est divisibile in infinitum; et similiter intellectus possibilis se habet ad infinitas species intelligibiles. Nec propter hoc sequitur quod aliquid creatum sit infinitum simpliciter, sed infinitum in potentia tantum. Haec autem potentia passiva infinita in rebus naturalibus non reducitur in actum tota simul, sed successive; sed potentia passiva animae Christi ad intelligendum reducitur tota in actum, quia scit omnia scibilia ad quae intellectus humanus est in potentia naturali, quae sunt infinita; et hoc habet ex unione verbi quod est agens infinitum.


Quaestio 82

[70766] De 108 articulis, q. 82 Quod vero octuagesimo secundo ponitur, quod aliquis non possit quidquid aliquando potuit, potest esse dupliciter, aut quia non habet omnes potestates quas aliquando habuit, aut quia factum est impossibile quod aliquando fuit possibile: hoc secundo modo Deus non potest quicquid potuit, quia non est possibile Deo quicquid fuit possibile: quod enim actu praesens est aut praeteritum, perdit rationem possibilis, hoc omnino calumniam non habet: non enim Deus potest facere id quod est praesens simul cum est non esse, aut id quod praeteritum est non esse praeteritum. Ex magna autem ignorantia calumniantis procedit quod contra hoc obiicit quia Deus potest id quod in nihilum cedit idem numero facere, et quod eadem caro numero resurgat, quamvis aliquid eius in nihilum cesserit: quia ut hoc ei sine quaestione concedatur, non propter hoc sequitur quod id quod est praeteritum non sit praeteritum. Quamvis enim Deus faceret id quod in nihilum cedit iterum esse, non tamen faceret quod in nihilum non cessisset.


Quaestio 83

[70767] De 108 articulis, q. 83 Quod vero octuagesimo tertio ponitur, quamvis primo malum non praecesserit meritum de condigno, praecessit tamen, de congruo, scilicet non converti ad suum creatorem, non bene dictum est: nam primum malum est prima culpa; prima autem culpa non est poena, unde nullum meritum habet. Si autem intelligit de primo malo poenae, sic oportet quod praecesserit ipsum meritum de condigno.


Quaestio 84

[70768] De 108 articulis, q. 84 Quod vero octuagesimo quarto ponitur, mala esse futura in tempore, fuit verum ab aeterno per accidens, non per se, scilicet per speciem sui oppositi, et quod est bona fieri, non proprie dictum est: nam licet malum cognoscatur per aliud, hoc tamen non est ei per accidens, sed per se, ut supra dictum est. Et licet bono aeterno non opponatur malum proprie loquendo, tamen bonum creatum cui opponitur malum, fuit intellectum ab aeterno; et sic malum fieri potuit per speciem sui oppositi ab aeterno intellecti. Nec sequitur plura esse ab aeterno, ut obiiciens dicit; sed sequitur plura esse intellecta ab aeterno: omnia enim temporalia sunt intellecta ab aeterno.


Quaestio 85

[70769] De 108 articulis, q. 85 Quod vero octuagesimo quinto ponitur, licet mala futura esse sit verum ab aeterno veritate aeterna, non tamen fuit veritas aeterna, quia non est verum per se, sed per accidens, male dicitur: omne enim verum et ab aeterno, inquantum est verum, est veritas aeterna, licet res cui competit esse scitam vere ab aeterno non sit aeterna ut divina veritas.


Quaestio 86

[70770] De 108 articulis, q. 86 Quod vero octuagesimo sexto ponitur, innocentem interfici non est secundum se malum, hoc falsum est, si intelligatur interfici ab homine, prout verba sonant; sed interfici a Deo, qui occidit et vivere facit omnes qui vivunt et moriuntur tam innocentes quam nocentes, iustum est; nisi forte dicatur, quod innocentes non occiduntur a Deo, quia mors est poena peccati originalis, sicut obiiciens tangit: unde nulla instantia est de parvulis Sodomorum.


Quaestio 87

[70771] De 108 articulis, q. 87 Quod vero octuagesimo septimo ponitur, ad conformitatem voluntatis divinae in actu non tenetur quis nisi habita caritate, falsum est: quia quilibet tenetur habere rectum cor; quod non potest esse nisi sit Deo conforme.


Quaestio 88

[70772] De 108 articulis, q. 88 Quod vero octuagesimo octavo ponitur, qui actu cogitat articulos, tenetur credere,


Quaestio 89

[70773] De 108 articulis, q. 89 et quod octuagesimo nono ponitur, qui actu cogitat divinam bonitatem, tenetur diligere, falsum est, si universaliter intelligatur: non enim peccat quicumque cogitans articulos fidei non movetur actu fidei, et quicumque cogitans Dei bonitatem non movetur actu caritatis, quia aliquando speculative tantum potest aliquis considerare, ut in disputationibus accidit; et tamen non movetur aliquo actu voluntatis ad id quod speculatur.


Quaestio 90

[70774] De 108 articulis, q. 90 Quod nonagesimo ponitur, voluntatem nostram conformare voluntati divinae non tenemur in eo quod ignotum est, universaliter verum est in his quae ignorare possumus absque peccato; unde cessat calumnia obiicientis.


Quaestio 91

[70775] De 108 articulis, q. 91 Quod vero nonagesimo primo ponitur, modus productionis alicuius ex aliquo triplex est: de sua natura, aut de aliena, aut de nulla, improprie dicitur: quia productio alicuius de nulla natura, non est productio alicuius de aliquo; nisi aliquid accipiatur valde communiter, secundum quod etiam nihil dicitur aliquid, et non ens dicitur ens, ut philosophus dicit.


Quaestio 92

[70776] De 108 articulis, q. 92 Quod vero nonagesimo secundo ponitur, mutatio accipitur stricte et proprie, quae habet duo extrema, a quorum uno tendit in alterum manente eodem subiecto, et sic accipitur mutatio naturaliter, bene dictum est, si per extrema intelligat terminos, et per hoc quod dicitur naturaliter intelligatur, idest in scientia naturali: hoc enim quod hic dicitur, commune est tam mutationi naturali quam violentae. Nec est instantia quam ponit obiiciens, quod in generatione et corruptione non sunt duo extrema, sed termini generationis et corruptionis sunt privatio et forma, non autem duae formae.


Quaestio 93

[70777] De 108 articulis, q. 93 Quod vero nonagesimo tertio ponitur, in relationibus quae sunt secundum intellectum non est inconveniens abire in infinitum, omnino verum est secundum potentiam; sed secundum actum non contingit esse relationes infinitas in intellectu nostro: possum enim intelligere relationem ad subiectum, et relationem ipsius relationis, et sic in infinitum.


Quaestio 94

[70778] De 108 articulis, q. 94 Quod vero nonagesimo quarto dicitur, fieri est passio, cum habeat materia suum subiectum; sed creatio relatio tantum est, et non passio, verum est, si fieri et passio accipiantur sicut in scientia naturali: passio enim est alicuius subiecti patientis, et fieri naturale ex subiecto; creatio autem alio modo dicitur fieri et passio.


Quaestio 95

[70779] De 108 articulis, q. 95 Quod vero nonagesimo quinto ponitur, creatio passio in creatura est, et est accidens eius, et posterius ea naturaliter secundum rem, verum est, quod creatio secundum rem nihil ponit in creato nisi relationem tantum, a quo habet esse, quae est quoddam accidens: et haec quidem relatio quantum ad aliud esse quod habet in subiecto, accidens quoddam est et posterius subiecto; sed inquantum est terminus actionis divinae creantis habet quandam rationem prioritatis.


Quaestio 96

[70780] De 108 articulis, q. 96 Quod vero nonagesimo sexto ponitur, per generationem non possunt fieri nisi quae habent ante se simile suae speciei, non est verum in qualibet generatione, sed solum in generatione univoca.


Quaestio 97

[70781] De 108 articulis, q. 97 Quod vero nonagesimo septimo ponitur, opinio Moysi fuit quod mundus non esset aeternus, non satis reverenter dictum est, nisi forte dicatur per comparationem ad opiniones aliorum: ut si diceretur, opinio Aristotelis talis fuit, sed opinio Moysi talis, ad designandum excellentiam huius super alios.


Quaestio 98

[70782] De 108 articulis, q. 98 Quod vero nonagesimo octavo ponitur, sol qui est agens improportionatus effectum communem in inferioribus facit, non est verum si simpliciter accipiatur, sed solum secundum nos: sicut dicitur quod terra per comparationem ad primum caelum obtinet locum coniuncti, et non habet proportionem ad ipsum, scilicet secundum aspectum nostrum.


Quaestio 99

[70783] De 108 articulis, q. 99 Quod vero nonagesimo nono ponitur, creatura consequitur bonitatem creatoris non in seipsa, sed in participativa similitudine, verum est: loquitur enim de creatura quantum ad esse, non quantum ad operationem, qua creatura rationalis fruitur ipso Deo; et sic cessat obiectio.


Quaestio 100

[70784] De 108 articulis, q. 100 Quod vero centesimo ponitur, res dicuntur creaturae in principio temporis quod mensurat primi mobilis motum, non sicut in mensurante creationem, sed sicut in adiacente, verum est si intelligatur, sicut in adiacente, idest simul existente; non autem si intelligatur, sicut in adiacente, idest inhaerente accidentaliter.


Quaestio 101

[70785] De 108 articulis, q. 101 Quod vero centesimo primo ponitur, infinitum actu nihil praeter Deum esse potest, sed infinitum actu pro aliqua conditione infinitatis potest esse. Illud autem infinitum actu est secundum quid, et non simpliciter, quia a parte post, non a parte ante. Hoc dictum est quia si habet successionem, tunc non est totum in actu; si non habet successionem, tunc non est infinitum, sed quoddam simpliciter indefectibile.


Quaestio 102

[70786] De 108 articulis, q. 102 Quod vero centesimo secundo ponitur, in aevo secundum se non est fuisse neque futurum esse, verum est; sed aevum non mensurat operationes Angeli quae sunt successivae, sed solum esse ipsius quod est uniforme; et sic cessat obiectio de Deo, qui non novit fuisse nec futurum esse, neque secundum esse, neque secundum operationem, et de confirmatione vel culpa Angeli quae pertinent ad operationes.


Quaestio 103

[70787] De 108 articulis, q. 103 Quod vero centesimo tertio ponitur, nihil ens unum potest esse in diversis, sed aliquod unum ens in potentia, sic intelligendum est: nihil ens actu creatum potest esse in diversis naturaliter; non enim haec est falsa: caecus non potest videre, licet Deus miraculose posset ei dare visum; et sic cessant obiectiones. Materia autem prima una existens in se considerata non per unitatem formae, sed per carentiam omnis formae est in potentia ad hoc quod sit in diversis, licet secundum quod est in diversis non sit una, sed multiplex.


Quaestio 104

[70788] De 108 articulis, q. 104 Quod vero centesimo quarto ponitur, materia secundum essentiam una est multiplicata in singulis, improprie dictum est; proprie autem diceretur, materia secundum essentiam una, est multiplicata in singulis, vel magis in singula.


Quaestio 105

[70789] De 108 articulis, q. 105 Quod vero centesimo quinto ponitur, infinitum simplex potest agere multa, finitum simplex nonnisi unum, verum est si bene intelligatur, ut scilicet accipiatur unum in genere vel specie, secundum quod exigit virtus simplex; ut si diceretur, quod auditus non potest cognoscere nisi unum, scilicet sonum.


Quaestio 106

[70790] De 108 articulis, q. 106 Quod vero centesimo sexto ponitur, quamvis in creatione animae nova materia secundum esse creetur; tamen per essentiam materiae praeexistenti unitur et coniungitur, sicut punctus puncto, nec bene nec intelligibiliter dicitur.


Quaestio 107

[70791] De 108 articulis, q. 107 Quod vero centesimo septimo ponitur, duplex est potentia: quaedam determinata quae agit per modum naturae; quaedam indeterminata, quae agit per modum voluntatis; penes primum accipitur triplex potentia imaginis; penes secundum libertas arbitrii, non bene dictum est: quia quae ad liberum arbitrium pertinent, etiam ad voluntatem pertinent quae est pars imaginis.


Quaestio 108

[70792] De 108 articulis, q. 108 Quod vero centesimo octavo ponitur, animae individuantur per individuationem et materias corporum, quamvis ab eis separatae retineant individuationem, sicut cera in impressione sigilli, potest et bene et male intelligi: si enim intelligatur quod animae individuentur per corpora, quasi corpora sint causa totalis individuationis animarum, falsum est; si vero intelligatur esse aliqualiter corpora causa individuationis animarum, verum est: unumquodque enim secundum quod habet esse, habet unitatem et individuationem. Sicut igitur corpus non est tota causa animae, sed anima secundum suam rationem aliquem ordinem ad corpus habet, cum de ratione animae sit, quod sit unibilis corpori, ita corpus non est tota causa individuationis huius animae; sed de ratione huius animae est quod sit unibilis huic corpori, et haec remanet in anima etiam corpore destructo.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264