CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Responsio de 43 articulis
ad magistrum Ioannem de Vercellis

Thomas de Aquino cum Daniele propheta

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[70612] De 43 articulis, pr. Reverendo in Christo patri fratri Ioanni magistro ordinis fratrum praedicatorum, frater Thomas de Aquino cum debita reverentia seipsum ad obedientiam promptum. Paternitatis vestrae litteras feria quarta ante Pascha recepi, dum Missarum solemnia agerentur, multos articulos interclusa schedula continentes, quibus singulis mihi respondendum mandabatis, responsionis forma taxata: an scilicet sancti sint illius sententiae vel opinionis quam continet articulus. Et si sancti sint vel non illius sententiae vel opinionis quam articulus continet; an ego illius opinionis vel sententiae. Et si non sim, an tolerabiliter dici possit. Quibus articulis statim sequenti die secundum formam a vobis traditam, praetermissis aliis occupationibus, secundum quod mihi occurrit, respondere curavi. Fuisset tamen mihi facilius respondere, si vobis scribere placuisset rationes, quibus dicti articuli vel asseruntur vel impugnantur. Sic enim potuissem magis ad intentionem dubitantium respondere. Nihilominus tamen, quantum percipere potui, in singulis ad id quod dubitationem facit, respondere curavi; hoc tamen in principio protestans, quod plures horum articulorum ad fidei doctrinam non pertinent, sed magis ad philosophorum dogmata. Multum autem nocet talia quae ad pietatis doctrinam non spectant, vel asserere vel negare quasi pertinentia ad sacram doctrinam. Dicit enim Augustinus in V Confess., cap. V: cum audio Christianum aliquem ista, scilicet quae philosophi de caelo aut stellis, et de solis et lunae motibus dixerunt, nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem: nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium nostrum, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret; obest autem, si haec ad ipsam pietatis doctrinam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Quod autem obsit, manifestat Augustinus in I super Genesim ad litteram, cap. XIX: turpe est, inquit, nimis et perniciosum, ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum Christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere vix possit. Et non tam molestum est quod errans homo videatur; sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur; et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur, atque respuuntur. Unde mihi videtur tutius esse ut haec quae philosophi communius senserunt, et nostrae fidei non repugnant, neque sic esse asserenda ut dogmata fidei, licet aliquando sub nomine philosophorum introducantur; neque sic esse neganda tamquam fidei contraria; ne sapientibus huius mundi contemnendi doctrinam fidei, occasio praebeatur.


Articulus 1

[70613] De 43 articulis, a. 1 arg. Primus articulus in schedula propositus, est, an Deus moveat aliquod corpus immediate.

[70614] De 43 articulis, a. 1 ad arg. Ad quod respondendum videtur, quod ordo communis divinitus institutus hoc habet, ut corporalis creatura ab ipso moveatur spiritu mediante. Dicit enim Augustinus in III de Trinit., cap. IV: quemadmodum corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem; et VIII super Genes. ad litteram, cap. XXII, dicit quod Deus spiritualem creaturam corporali praeposuit. Neque tamen divina potentia est huic ordini alligata, quin possit quandoque praeter ordinem causarum secundarum aliquid agere, cum sibi placuerit; ut patet in operibus miraculosis. Dicit enim Augustinus, XXVI contra Faustum: appellamus naturam cognitum nobis cursum solitum naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur.


Articulus 2

[70615] De 43 articulis, a. 2 arg. Secundus articulus est, an omnia quae moventur naturaliter, moveantur ministerio Angelorum moventium corpora caelestia.


Articulus 3

[70616] De 43 articulis, a. 3 arg. Tertius articulus est, an Angeli sint motores corporum caelestium.

[70617] De 43 articulis, a. 3 ad arg. His duobus articulis simul respondendum videtur, quia secundus dependet ex tertio, et tertius ex primo. Si enim corpora reguntur a Deo mediante spirituali creatura; ad ipsum autem opus regiminis divini pertinet motio corporum, ut Augustinus dicit, VIII super Genes. ad litteram, consequens est quod Deus per spiritualem creaturam moveat caelestia corpora. Et ibi expresse dicit Augustinus: sicut per tempus et locum movet corpus, ipse tamen per tempus non est conditus spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse tamen nec per tempus nec per locum motus conditor spiritus. Esse quidem animata corpora caelestia Damascenus negat in II libro, cap. VI, licet hoc Augustinus sub dubio relinquat in II super Genes. ad litteram cap. XVIII. Sed caelestia corpora a spirituali creatura moveri, a nemine sanctorum vel philosophorum negatum legisse me memini. Hoc igitur supposito quod Angeli moveant caelestia corpora, hoc in dubium nulli sapienti vertitur quin omnes motus naturales inferiorum corporum ex motu caelestis corporis causentur; quod et ratione a philosophis est probatum, et experimento patet, et auctoritatibus sanctorum confirmatur: quia, ut dictum est, Augustinus in III de Trinit. dicit, quod corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine reguntur; et Dionysius dicit, IV cap. de divinis nominibus, quod solis radius ad generationem sensibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et nutrit, et auget et perficit. Unde consequens est quod omnia quae naturaliter moventur, moveantur ministerio Angelorum moventium corpora caelestia.


Articulus 4

[70618] De 43 articulis, a. 4 arg. Quartus articulus est, an infallibiliter sit probatum Angelos esse motores corporum caelestium apud aliquos.


Articulus 5

[70619] De 43 articulis, a. 5 arg. Quintus articulus est, an infallibiliter sit probatum, Angelos esse motores caelestium corporum, supposito Deum non esse immediatum motorem illorum corporum.

[70620] De 43 articulis, a. 5 ad arg. His respondeo, quod philosophi tam Platonici quam Peripatetici hoc probare conati sunt rationibus quas efficaces putaverunt: et eorum rationes fundantur super praedicto rerum ordine, quod scilicet Deus inferiora per superiora regit, ut etiam sancti doctores tradunt. Quod autem corpora caelestia a sola natura sua moveantur, sicut gravia et levia, est omnino impossibile: unde nisi moveantur a Deo immediate, consequens est quod vel sint animata caelestia corpora, et moveantur a propriis animabus; vel quod moveantur ab Angelis, quod melius dicitur. Fuerunt tamen aliqui philosophi, qui posuerunt corpus primum caelestium corporum moveri a Deo, non mediante alia intelligentia, sed mediante anima propria; alia vero caelestia corpora moveri mediantibus intelligentiis et animabus.


Articulus 6

[70621] De 43 articulis, a. 6 arg. Sextus articulus est an omnia inferiora naturaliter in esse producta per viam motus, regantur per Angelos mediantibus motibus corporum caelestium.


Articulus 7

[70622] De 43 articulis, a. 7 arg. Septimus articulus est, an omnia inferiora quae naturaliter in esse producuntur, fiant per Angelos mediantibus motibus corporum caelestium, secundum quod facere attribuitur causis naturalibus; idest educantur de potentia in actum.

[70623] De 43 articulis, a. 7 ad arg. Horum etiam responsio dependet ex praemissis. Si enim corpora caelestia per suum motum sunt causa generationis et corruptionis et omnium motuum naturalium inferiorum, consequens est quod si Angeli sunt causa motus caeli, sint etiam causa generationis et corruptionis et omnium motuum naturalium inferiorum corporum: unde et Gregorius in IV dialogorum dicit, quod in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest. Et ut breviter dicam, omnes praedicti articuli vel parum vel nihil faciunt ad doctrinam fidei, sed sunt penitus physici.


Articulus 8

[70624] De 43 articulis, a. 8 arg. Octavus articulus est, an ordine naturae faber posset movere manum ad aliquid operandum sine angelico ministerio movente corpora caelestia.

[70625] De 43 articulis, a. 8 ad arg. Huic videtur per distinctionem respondendum. Quod enim aliquis non posset movere manum, potest esse dupliciter. Uno modo ex defectu animae moventis, ut scilicet animae deficiat potentia motiva corporis; et sub hoc intellectu falsum est quod dicitur: nam anima fabri movet manum per liberum arbitrium, quod non subiacet neque caelestibus corporibus neque Angelis, sed soli Deo. Alio modo potest intelligi ex defectu corporalis membri; sicut homo qui habet manum ligatam vel aridam, non potest eam movere: et hoc modo, cessante motu caeli, organum corporis non posset ab anima moveri, quia non remaneret vivum; quia corpora caelestia ad vitam movent inferiora corpora, ut patet ex auctoritate Dionysii supra inducta. Si tamen divina virtute praeter naturae ordinem corpus hominis vivum remaneret cessante motu caeli, et conservaretur in dispositione illa qua est mobile ab anima, posset homo per liberum arbitrium quamlibet partem movere corporis.


Articulus 9

[70626] De 43 articulis, a. 9 arg. Nonus articulus est, an omnia beneficia exteriora naturaliter de potentia ad actum reducta habeamus per Angelos moventes corpora caelestia.

[70627] De 43 articulis, a. 9 ad arg. Dico, quod huius etiam responsio dependet ex praemissis. Naturaliter enim de potentia ad actum deduci, nihil est aliud quam naturaliter moveri. Si ergo omnis motus naturalis inferiorum corporum causatur a motu superiorum corporum, consequens est quod huiusmodi beneficia proveniant ex ministerio Angelorum moventium caelestia corpora.


Articulus 10

[70628] De 43 articulis, a. 10 arg. Decimus articulus est, an propter praedicta beneficia quae habemus per Angelos, eos revereri debeamus.

[70629] De 43 articulis, a. 10 ad arg. Ad hoc plana est responsio: quia non debemus eos revereri reverentia latriae ut auctores dictorum beneficiorum, sed ut ministros reverentia duliae, quia propter haec beneficia debemus eos diligere. Dicit enim Augustinus in I de Doctr. Christiana: in praecepto quo debemus diligere proximum, et sancti Angeli continentur, a quibus tanta nobis officia impenduntur misericordiae.


Articulus 11

[70630] De 43 articulis, a. 11 arg. Undecimus articulus est, an Angeli moventes corpora caelestia, mediantibus motibus corporum caelestium sint factores omnium corporum humanorum naturaliter in esse productorum, secundum quod facere attribuitur causis naturalibus, idest sint de potentia in actum eductores.


Articulus 12

[70631] De 43 articulis, a. 12 arg. Duodecimus articulus est, an Angeli moventes caelestia corpora, mediantibus motibus caelestium corporum sint factores etiam omnium animalium irrationalium quae moventur vel vivunt tam in mari quam in terra, naturaliter in esse productorum.


Articulus 13

[70632] De 43 articulis, a. 13 arg. Tertius decimus, an etiam omnium terrae nascentium eodem modo.


Articulus 14

[70633] De 43 articulis, a. 14 arg. Quartus decimus, an etiam omnium metallorum et cetera.

[70634] De 43 articulis, a. 14 ad arg. Ad omnes istos articulos est una responsio. Quia cum corpora caelestia sint causa generationis inferiorum corporum, ut patet per auctoritatem Dionysii supra inductam, consequens est quod Angeli moventes caelestia corpora sint etiam huius generationis causa: unde Augustinus in libro LXXXIII quaestionum dicit, quod unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet angelicam potestatem sibi praepositam.


Articulus 15

[70635] De 43 articulis, a. 15 arg. Quintus decimus articulus est, an Angelus habeat virtutem infinitam inferius.

[70636] De 43 articulis, a. 15 ad arg. Ad quod dicendum, quod hoc potest capi dupliciter. Uno modo quod virtus Angeli non sit comprehensibilis ab aliquo inferiorum; et hoc modo inducitur in libro de causis, et a philosophis Platonicis: et Dionysius dicit, VI cap. caelestis hierarchiae: quot quidem sunt et quales supercaelestium substantiarum ornatus, et qualiter secundum ipsas hierarchiae perficiuntur, solam manifeste scire dico deificam ipsarum hierarchiam; praeterea et ipsas cognovisse proprias virtutes et illuminationes, et ipsorum sanctam et supermundanam bonam ordinationem. Impossibile est enim nos scire supercaelestium mentium ministeria. Hoc enim dicitur esse unicuique infinitum quod est ei incomprehensibile. Alio modo potest sic intelligi quod habeat infinitam virtutem supra ea quae infra ipsum sunt; et hoc est falsum et erroneum. Posset etiam dici virtus Angeli infinita inferius, quia non est finita per aliquam materiam corporalem in qua recipiatur, sicut sunt finitae virtutes formarum materialium. Est tamen simpliciter finita virtus Angeli secundum mensuram suae essentiae, quae finita est.


Articulus 16

[70637] De 43 articulis, a. 16 arg. Sextus decimus articulus est, an Angelus possit movere totam molem terrae, et usque ad globum lunae, licet nunquam moverit vel moturus sit.

[70638] De 43 articulis, a. 16 ad arg. Videtur mihi dicendum, quod naturali sua virtute hoc non potest: quia nulla virtus creaturae potest immutare ordinem principalium partium universi, ad quem pertinet quod terra sit in medio locata. Videtur tamen mihi contrarium posse tolerari absque fidei periculo, si tamen referat intentionem suam ad ponderis quantitatem, non ad praedictum ordinem universi. Certum est enim quod naturali sua virtute Angelus potest alicuius ponderis terram movere; sed usque ad quanti ponderis quantitatem movere possit, non potest a nobis determinari. Si autem quaeritur de motu circulari, per quem dictus ordo non variatur, videtur quod naturaliter terra quiescat, ut vult philosophus in Lib. de caelo.


Articulus 17

[70639] De 43 articulis, a. 17 arg. Decimus septimus articulus est, an Angeli moventes orbes sint de numero virtutum.

[70640] De 43 articulis, a. 17 ad arg. Videtur mihi quod satis probabiliter hoc dici possit; nec video quid inconveniens inde sequatur, cum et Origenes exponens illud Matth. XXIV, 29: virtutes caelorum commovebuntur, dicat, quod conveniens est caelorum rationabiles virtutes pati stuporem remotas a primis functionibus suis. Hoc tamen omnino asserendum non videtur.


Articulus 18

[70641] De 43 articulis, a. 18 arg. Decimus octavus articulus est, an illud Eccle. I, 6: in circuitu pergit spiritus, sic possit exponi: spiritus, puta angelicus, pergit in circuitu caeli, et pergendo caelum movere facit in circuitu.

[70642] De 43 articulis, a. 18 ad arg. Non video quare haec expositio sustineri non possit; praesertim cum dicat Augustinus in I super Gen. ad litteram cap. XX, quod ideo multis exitibus verba Scripturae exponuntur, ut se ab irrisione cohibeant litteris saecularibus inflati.


Articulus 19

[70643] De 43 articulis, a. 19 arg. Decimus nonus articulus est, an si motus caeli cessaret, ordine naturae omne ferrum in elementa in instanti resolveretur.


Articulus 20

[70644] De 43 articulis, a. 20 arg. Vigesimus articulus est, an similiter esset de omni elemento corruptibili.


Articulus 21

[70645] De 43 articulis, a. 21 arg. Vigesimus primus articulus est, an similiter totus mundus quantum ad corruptibile.


Articulus 22

[70646] De 43 articulis, a. 22 arg. Vigesimus secundus articulus est, an si non esset lux stellarum, ordine naturae omnes homines corruptibiles morerentur in instanti.


Articulus 23

[70647] De 43 articulis, a. 23 arg. Vigesimus tertius articulus est, an similiter omnia animalia irrationalia.

[70648] De 43 articulis, a. 23 ad arg. Ad omnia ista est eadem responsio. Ut enim dictum est, superiora corpora per suum motum et lumen sunt causa generationis et corruptionis et vitae corporalis in inferioribus corporibus. Non est ergo dubium quin remota tali causa removeatur effectus: praesertim cum valde consonum fidei videatur, secundum quam ponimus, quod transeunte figura huius mundi, et motu caeli cessante per voluntatem Dei, sola elementa innovata remanebunt, et homines immortales effecti erunt virtute divina. Sed si fiat vis in hoc quod dicitur, in instanti, dicitur quod licet talis resolutio non sit in instanti, cum sit motus, principium tamen eius in instanti esse potest.


Articulus 24

[70649] De 43 articulis, a. 24 arg. Vigesimus quartus articulus est, an post diem iudicii omnia corpora sanctorum erunt incorruptibilia per naturam, sive naturaliter, quia cessabit motus caeli, qui est causa corruptionis.


Articulus 25

[70650] De 43 articulis, a. 25 arg. Vigesimus quintus articulus, an similiter corpora damnatorum.

[70651] De 43 articulis, a. 25 ad arg. Ad hoc videtur dicendum, quod cum dicitur aliquid incorruptibile esse per naturam significatur per naturam esse incorruptionis causam; cum praepositio per causam designet. Est autem duplex causa: scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa alicuius est quod directe est illius causa per suam virtutem, sicut aqua est causa infrigidandi; per accidens autem est causa alicuius, quod indirecte causat illud, puta removendo causam contrariam; sicut removens ignem de domo est causa infrigidationis eius. Cum ergo dicitur cessante motu caeli corpus hominis esse incorruptibile per naturam, si ly per dicit causam per se, falsum est: non enim ad hoc se extendit virtus naturae creatae, ut causare possit incorruptionem corporis ex contrariis compositi. Si autem dicit causam per accidens, sic aliquo modo verum est quod dicitur; quia subtracta causa universalis corruptionis naturalis, subtrahitur corruptio. In hoc etiam sensu melius diceretur negative quam privative; puta si sic diceretur: cessante motu caeli, corpus hominis, si divina virtute remaneat, non erit corruptibile per naturam. Verum, quia semper id quod est per se potius est eo quod est per accidens, potius videtur dicendum, quod erit corruptibile per naturam, sed incorruptibile per gratiam, vel iustitiam. Vel si contrarium dicatur, debet dici cum determinatione sanum sensum exprimente.


Articulus 26

[70652] De 43 articulis, a. 26 arg. Vigesimus sextus articulus est, an damnati in suis corporibus in Inferno sentiant poenas ignis per apprehensionem et receptionem speciei ignis per modum afflictivum et laesivum.

[70653] De 43 articulis, a. 26 ad arg. Ad hoc dicendum est, quod cum secundum fidem dicamus corpora damnatorum in Inferno afflictionem ex igne pati, nec tempus consumi, secundum illud Augustini, XXI de Civit. Dei, c. II: humana corpora non solum nunquam morte dissolventur, sed in aeternorum quoque ignium durabunt tormentis, necesse est in eis ponere id quod afflictionem facit, idest receptionem speciei sensibilis. Oportet etiam removere id quod consummare posset, scilicet transmutationem naturae corporum. Nec video quid calumniae habeat articulus.


Articulus 27

[70654] De 43 articulis, a. 27 arg. Vigesimus septimus articulus est, an sententia Christi in iudicio erit corporalis, vel spiritualis.

[70655] De 43 articulis, a. 27 ad arg. Dicitur, quod licet utrumque esse possit, probabilius tamen videtur quod sit spiritualis, quia et alia quae tunc agentur, spiritualiter divina virtute agentur. Ut enim dicit Augustinus, XX de Civit. Dei, c. XIV: divina virtute fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul omnes et singuli iudicentur.


Articulus 28

[70656] De 43 articulis, a. 28 arg. Vigesimus octavus articulus est an Christus venit tollere nisi peccatum originale principaliter, seu principalius inter omnia peccata quae tollere venit.

[70657] De 43 articulis, a. 28 ad arg. Ad quod dicendum, quod Christus, quantum est in se, venit tollere omnia peccata. Donum enim Christi, ut apostolus dicit Rom. V, 15, excedit peccatum Adae: nam unum tantum ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Tanto autem principalius contra aliquod peccatum venit, quanto est maius. Peccatum autem quod originaliter contrahitur, licet sit minus gravitate et reatu poenae, est tamen maximum communitate, secundum illud apostoli Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt. Et quantum ad hoc potest dici, quod Christus principaliter venit tollere originale: unde super illud Ioan. I, 29: ecce qui tollit peccatum mundi, dicit Glossa: peccatum mundi dicitur peccatum originale, quod est commune toti mundo.


Articulus 29

[70658] De 43 articulis, a. 29 arg. Vigesimus nonus articulus est, an nomina sanctorum digito Dei scripta sint in caelis ad honorem eorum.

[70659] De 43 articulis, a. 29 ad arg. Videtur mihi non esse verum. Si tamen dicatur quod sic, nullum est periculum.


Articulus 30

[70660] De 43 articulis, a. 30 arg. Trigesimus articulus est, an nomina impiorum in Inferno existentium, digito Dei scripta sint in terra ad vituperium eorum.

[70661] De 43 articulis, a. 30 ad arg. Non hoc verum puto, si corporaliter intelligatur. In nullo tamen fides obsistit, ut mihi videtur.


Articulus 31

[70662] De 43 articulis, a. 31 arg. Trigesimus primus articulus est, an Infernus sit in centro vel circa centrum terrae.

[70663] De 43 articulis, a. 31 ad arg. Ad hoc dicendum videtur, quod locus Inferni sit infra terram; unde Augustinus in libro Retractationum II, cap. XXIV dicit: de Inferis magis, ut videtur, dicere debuissem quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse dicantur. Ubi tamen sit Infernus, an circa centrum terrae, vel circa superficiem, nihil arbitror ad doctrinam fidei pertinere: et superfluum est de talibus sollicitari asserendo vel improbando.


Articulus 32

[70664] De 43 articulis, a. 32 arg. Trigesimus secundus articulus est, an liceat disputare an anima Christi sit ex traduce, determinando quod verum est.

[70665] De 43 articulis, a. 32 ad arg. Hic articulus dubie positus est. Si enim intelligatur quod liceat disputare et determinare hoc esse verum quod anima Christi sit ex traduce, erroneum est, quia nullius hominis anima est ex traduce: multo ergo minus anima Christi, cuius etiam corpus est virtute spiritus sancti formatum. Si autem intelligatur quod liceat disputare an anima Christi sit ex traduce, et circa hoc determinare illud quod veraciter fides Catholica tenet, scilicet quod non, non video quare hoc non liceat, cum quotidie in scholis magistrorum disputetur et de Trinitate et de aliis articulis fidei, non propter dubitationem, sed propter veritatis intellectum et manifestationem et confirmationem. Posset tamen hoc per accidens in aliquo casu esse malum: puta si coram simplicibus et paratis ad errandum talia disputarentur.


Articulus 33

[70666] De 43 articulis, a. 33 arg. Trigesimus tertius articulus est, an illud verbum philosophi de animalibus Lib. XVI, cap. VI, scilicet: corpus spermatis, cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae, qui est separatus a corpore, et est res divina; et talis dicitur intellectus, sic possit vel debeat exponi, idest: ille spiritus seu virtus formativa dicitur intellectus per similitudinem, quia sicut intellectus operatur sine organo, ita illa virtus.

[70667] De 43 articulis, a. 33 ad arg. Dicitur, quod illam auctoritatem philosophi hoc modo exponit Commentator eius Meteororum VII. Nec dicitur res divina quia sit per essentiam Deus, sed per quandam similitudinis participationem; sicut quodlibet magnum et admirabile solet dici divinum. Nec video quid pertineat ad doctrinam fidei, qualiter philosophi verba exponantur.


Articulus 34

[70668] De 43 articulis, a. 34 arg. Trigesimus quartus articulus est, an aliquid de substantia caeli intret compositionem corporis naturaliter compositi ex quatuor elementis per effectum suae virtutis.


Articulus 35

[70669] De 43 articulis, a. 35 arg. Trigesimus quintus articulus est, an aliquid de substantia caeli intret compositionem corporis vivi et animati.

[70670] De 43 articulis, a. 35 ad arg. Dicitur, quod cum aliquid dicitur de substantia caeli, si haec praepositio de designet causam materialem, sic credo esse falsum, non tamen periculosum, nec contra fidem. Si autem designet habitudinem causae efficientis, sic puto non solum esse verum, sed necessarium, ut patet per auctoritatem Dionysii supra inductam: et hic sensus determinatur per hoc quod dicitur, per effectum suae virtutis.


Articulus 36

[70671] De 43 articulis, a. 36 arg. Trigesimus sextus articulus est, an corpora sanctorum glorificata lucebunt plus quam sol, et sol septuplum quam nunc, et corpora sanctorum septuplum quam tunc sol.

[70672] De 43 articulis, a. 36 ad arg. Dicitur ad primum, quod Chrysostomus exponens illud Matth. XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, dicit: non quia ita solum sicut sol, sed quia hoc sidere nihil lucidius scimus. Alia vero quae sequuntur, non occurrit quare tute dici non possint; praesertim cum in innovatione mundi certum sit secundum Catholicam doctrinam quod tota creatura corporalis meliorabitur, quae revelationem filiorum Dei expectat, ut dicitur Rom. VIII, 19. Hieronymus etiam dicit super illud Matth. XXIV, 29: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum: non hoc diminutione luminis accidet, cum solem legamus septuplum luminis habiturum; sed comparatione verae lucis, omnia visui apparebunt tenebrosa.


Articulus 37

[70673] De 43 articulis, a. 37 arg. Trigesimus septimus articulus est, an Angeli quos vidit Maria Magdalena circa sepulcrum domini post eius resurrectionem, lacrymabili voce consolati sint eam.

[70674] De 43 articulis, a. 37 ad arg. Ad hoc mihi dicendum videtur, quod ea quae in apparitione Angelorum contingunt, ad quandam significationem sunt referenda, non ad proprietatem substantiae ipsorum, ut patet per Dionysium, ult. cap. Cael. Hierarch.; unde sicut in Scripturis sacris aliqua per similitudinem leguntur de Deo ad iram vel tristitiam vel aliquid humanum pertinentia; ita etiam nihil prohibet in apparitionibus Angelorum aliquid tale propter aliquam significationem demonstrari. Et licet Angelis resurrectionis nuntiis magis congruant signa gaudii propter rem nuntiatam, nihil tamen prohibet quin aliqua doloris signa ostenderent, ut tales se mulieri flenti ostenderent, qualem se ipsam interius exhibebat, sicut Gregorius dicit de domino apparente duobus discipulis in effigie peregrini.


Articulus 38

[70675] De 43 articulis, a. 38 arg. Trigesimus octavus articulus est, an homo posset videre oculo mentis omnia quae aguntur in corde hominis habentia impressionem exterius in corpore, si haberet visum acutum ut Diabolus.

[70676] De 43 articulis, a. 38 ad arg. De hoc ita dicit Augustinus in libro de divinatione Daemonum: hominum dispositiones non solum voce prolatas, sed et cogitatione conceptas Daemones consignant; quae cum ex anima exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt; et in libro II Retractationum c. XXX dicit: pervenire ista ad notitiam Daemonum, per nonnulla experimenta compertum est. Verum signa quaedam dantur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia. An autem alia in speciali cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Ex quibus patet quod Daemones cogitatione cordium cognoscere possunt quae per aliquos corporis motus manifestantur. Nec hoc est mirum, cum etiam subtiles medici per pulsum deprehendant interiores animae passiones; et dicitur Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.


Articulus 39

[70677] De 43 articulis, a. 39 arg. Trigesimus nonus articulus est, an licet ascendendo immediate Mars sit supra solem quantum ad situm, tamen sit immediate supra lunam quantum ad dominium in prima hora Martis.

[70678] De 43 articulis, a. 39 ad arg. Ad hoc dicendum videtur, quod si dominium Martis et lunae referatur ad liberum arbitrium, est erroneum. Si autem referatur ad corporales et naturales res, nulla sequitur absurditas in fidei doctrina. Dicit enim Augustinus, V de Civ. Dei, c. VI: non usquequaque dici potest ad solam corporum differentiam afflatus quosdam valere sidereos; immo etiam hoc verum est secundum ordinem dierum; nam cum septem planetis septem horae secundum astrologos deputentur, cum vigintiquatuor horae sint naturalis diei, consequens est ut prima feria in vigesima secunda hora diei luna dominium habeat, sicut et in prima eiusdem: unde reincipiendo a Saturno, vigesimatertia hora ei deputabitur, et vigesimaquarta Iovi, prima diei sequentis Marti deputabitur. Sed hoc nihil ad doctrinam fidei pertinet nec asserere nec improbare.


Articulus 40

[70679] De 43 articulis, a. 40 arg. Quadragesimus articulus est, an in Inferno erit fletus corporalis quantum ad lacrymarum resolutionem.

[70680] De 43 articulis, a. 40 ad arg. Puto quod non erit: quia cum fletus ille sit infinitus, et nihil corporibus damnatorum adiiciatur per nutrimentum, sequeretur quod aliquando per fletum corpora resolverentur et consumerentur; quod est contra fidem.


Articulus 41

[70681] De 43 articulis, a. 41 arg. Quadragesimus primus articulus est, an in Inferno erit corporalis vermis.

[70682] De 43 articulis, a. 41 ad arg. Hoc Augustinus sub dubio relinquit, XXI de Civ. Dei, licet in XX eiusdem dicat hoc probabilius videri, quod ignis referatur ad corpus, vermis tropice ad animam: quod etiam mihi probabilius videtur.


Articulus 42

[70683] De 43 articulis, a. 42 arg. Quadragesimus secundus articulus est, an sciri possit distantia superficiei terrae ab eius centro.

[70684] De 43 articulis, a. 42 ad arg. Videtur quod sic, secundum tamen modum demonstrationis astrologicae, non geometricae. Haec sunt, pater reverende, quae pro nunc occurrunt, licet plura sint extra theologiae limites requisita.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264