CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Responsio de 30 articulis

Thomas de Aquino cum Daniele propheta

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[70480] De 30 articulis, pr. In Dei filio sibi karissimo fratri Baxiano, lectori fratrum ordinis praedicatorum de Venetiis, frater Thomas de Aquino, ejusdem ordinis, salutem in filio virginis gloriosae. Lectis litteris vestris inveni quod vestra caritas postulabat ut verbis infrascriptis responderem, scilicet.

Quaestiones

[70481] De 30 articulis, arg. 1 An Angeli sint motores corporum caelestium.

[70482] De 30 articulis, arg. 2 Item, an Angeli mediantibus motibus corporum caelestium sint causa omnium quae naturaliter generantur et corrumpuntur in hoc mundo.

[70483] De 30 articulis, arg. 3 Item, an Deus aliquod corpus moveat immediate.

[70484] De 30 articulis, arg. 4 Item, an aliqui extimaverint infallibiliter esse probatum Angelos esse motores corporum caelestium.

[70485] De 30 articulis, arg. 5 Item, an Angeli moventes corpora caelestia sint de ordine virtutum.

[70486] De 30 articulis, arg. 6 Item, an illud quod dicitur in Eccle.: in circuitu pergit spiritus, sane possit ita exponi, scilicet: angelicus pergit in circuitu coeli, scilicet per operationem quia movet caelum secundum circulum.

[70487] De 30 articulis, arg. 7 Item, an Angeli mediantibus motibus corporum caelestium sint factores omnium corporum naturaliter compositorum sive humanorum sive aliorum.

[70488] De 30 articulis, arg. 8 Item, an cessantibus motibus corporum caelestium omne corpus elementatum corruptibile in elementa solvatur in momento.

[70489] De 30 articulis, arg. 9 Item, an faber naturaliter posset movere manum ad malleum vel aliud operandum sine Angelis moventibus corpora caelestia.

[70490] De 30 articulis, arg. 10 Item, an Angeli moventes corpora caelestia suo imperio moveant ea potestate sibi a Deo tradita.

[70491] De 30 articulis, arg. 11 Item, an non existentibus luminibus stellarum omnia alia corruptibilia in momento morerentur.

[70492] De 30 articulis, arg. 12 Item, an post diem judicii corpora sanctorum sint incorruptibilia tribus modis, scilicet per divinam justitiam, item per gloriam, item naturaliter sive per naturam.

[70493] De 30 articulis, arg. 13 Item, an post diem judicii corpora dampnatorum essent incorruptibilia duobus modis scilicet per divinam justitiam et naturaliter sive per naturam.

[70494] De 30 articulis, arg. 14 Item, an possit sciri distantia a superficie terrae usque ad centrum.

[70495] De 30 articulis, arg. 15 Item, an post diem judicii corpora sanctorum luceant multo magis quam sol.

[70496] De 30 articulis, arg. 16 Item, an possit disputari in scolis utrum anima Christi sit ex traduce.

[70497] De 30 articulis, arg. 17 Item, an natura caelestis corporis virtualiter veniat in compositionem corporis compositi ex quatuor elementis sive animati sive inanimati.

[70498] De 30 articulis, arg. 18 Item, an sancti Angeli ad modum dolentium vel lacrimantium quandoque se habeant, licet non vere doleant nec lacrimentur.

[70499] De 30 articulis, arg. 19 Item, an omnes cogitationes cordis quas concomitantur aliquae passiones in corpore Daemones scire possint.

[70500] De 30 articulis, arg. 20 Item, an quod dicit Aristoteles in libro de animalibus: corpus spermatis cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae est separatum a corpore et res divina et talis dicitur intellectus possit et debeat ita exponi, id est ille spiritus sive virtus formativa dicitur intellectus per similitudinem quia sicut intellectus operatur sine organo ita et illa virtus.

[70501] De 30 articulis, arg. 21 Item, an Christus respectu omnium peccatorum principaliter venerit tollere peccatum originale.

[70502] De 30 articulis, arg. 22 Item, an Deus faciat omnia miracula ministerio Angelorum.

[70503] De 30 articulis, arg. 23 Item, an omnia miracula quae fecit Christus fecit Deus sive divinitas in eo mediante ejusdem Christi humanitate.

[70504] De 30 articulis, arg. 24 Item, an divinitas in Christo faciebat miracula auctoritate, et humanitas faciebat in eodem miracula ministerio.

[70505] De 30 articulis, arg. 25 Item, an omnia miracula quae fiunt ab aliqua creatura ministerio, fiant auctoritate divina, id est per virtutem divinam sine qua nihil fieri potest.

[70506] De 30 articulis, arg. 26 Item, an Deus possit movere aliquod corpus immediate ita quod movere quod est divisibile mensuratum tempus sit actio Dei.

[70507] De 30 articulis, arg. 27 Item, an Angelus habeat virtutem infinitam inferius et duratione.

[70508] De 30 articulis, arg. 28 Item, an dampnati in suis passionibus patientur ab igne Inferni, quia recipiant speciem ignis Inferni per modum afflictivi vel laesivi.

[70509] De 30 articulis, arg. 29 Item, an Deus moveat aliquod corpus immediate in miraculis.

[70510] De 30 articulis, arg. 30 Item, an si Deus suo imperio moveret aliquod corpus immediate id est quod nulla creatura illud moveret, sed solus Deus tunc illud movere esset aequivocum vel analogum ad omnia movere creaturarum et esset ibi moveri sine movere quod sit actio creatoris vel creaturae mensurato tempore.

Solutio

[70511] De 30 articulis, ad 1 Dico ad primum quod hoc non solum a philosophis multipliciter est probatum, verum etiam a sacris doctoribus evidenter asseritur. Dicit enim Augustinus, III de Trinitate quod sicut corpora grossiora et inferiora per subtiliora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem. In libro etiam 83 quaestionum dicit quod unaquaeque res visibilis habet in hoc mundo potestatem angelicam sibi propositam.

[70512] De 30 articulis, ad 2 Ad secundum dico quod hoc ex necessitate sequitur si Angeli sunt causa motus caeli qui est causa generationis et corruptionis in inferioribus corporibus ut Dionysius dicit IV cap. de divinis nominibus quod enim est causa causae est causa causati.

[70513] De 30 articulis, ad 3 Ad tertium dico quod hoc verum est quantum ad omnes illas corporis motiones quae per creaturam fieri non possunt.

[70514] De 30 articulis, ad 4 Ad quartum dico quod libri philosophorum hujusmodi probationibus abundant, quas ipsi demonstrationes putant; michi etiam videtur quod demonstrative probari potest quod ab aliquo intellectu corpora caelestia moveantur, scilicet vel a Deo immediate vel mediantibus Angelis. Sed quod mediantibus Angelis ea moveat hoc magis congruit ordini rerum quem Dionysius infallibilem asserit ut inferiora a Deo per media secundum cursum communem administrentur.

[70515] De 30 articulis, ad 5 Ad quintum dico quod hoc quidem mihi videtur, praecipue si ordo virtutum dicatur medius ordo secundae hierarchiae, ut Dionysius vult. Hic enim ordo primum locum tenet inter exequentes exteriora ministeria; unde Dionysius dicit VIII cap. caelestis hierarchiae, quod nomen virtutum ostendit divinam quamdam et inconcussam fortitudinem ad omnes deiformes operationes. Nihil autem est in exterioribus ministeriis majus esse videtur quam dispositio universalium causarum nisi administratio corporum caelestium et ideo administratio caelestium corporum ad ordinem virtutum pertinere videtur. Unde Origenes, exponens illud verbum Matth. XXIV virtutes caelorum commovebuntur, dicit quod conveniens est caelorum rationales virtutes pati stuporem, remotas scilicet a primis functionibus suis.

[70516] De 30 articulis, ad 6 Ad sextum dico quod non video quare non possit sane exponi, cum haec sententia vera sit, secundum praedicta et iste modus loquendi a consuetudine sacrae Scripturae non discrepet, sicut dicitur Rom. VIII quod spiritus interpellat, id est interpellare facit.

[70517] De 30 articulis, ad 7 Ad septimum dico quod verbum faciendi attribuitur causis artificialibus et sic non potest dici quod Angeli vel corpora caelestia sint factores corporum humanorum et aliorum corporum mixtorum. Item quandoque attribuitur causis naturalibus et sic potest dici quod Angeli et corpora caelestia sunt factores corporum humanorum et aliorum mixtorum, quamvis vanum videatur contendere de nominibus ubi constat de rebus.

[70518] De 30 articulis, ad 8 Ad octavum dico quod hoc uno modo intellectum est verum et alio modo falsum. Necesse est quod motus caeli sicut et quilibet motus cesset in momento sive in instanti; quia ultimum instans temporis respondet ultimo instanti motus. Si ergo intelligatur corruptionem istorum corporum vel resolutionem in elementa esse in instanti, quantum ad suum principium verum est. Si autem quantum ad suum terminum, falsum est. Corpora enim caelestia sunt causae causantes et conservantes sicut causae moventes, unde corruptio vel resolutio quae ex substractione talis causae accidit oportet quod sit per motum. Nullius autem motus terminus et principium possunt esse in eodem momento quia omnis motus indiget aliquo tempore.

[70519] De 30 articulis, ad 9 Ad nonum dico quod manifestum est quod omnia corpora mixta conservantur in esse per motum corporum caelestium, ex hoc quod certa periodo caelestis motus et conservantur et corrumpuntur et secundum aliquam elongationem vel appropinquationem aliquorum caelestium corporum generantur, conservantur et corrumpuntur. Si ergo intelligatur quod dictum est quod cessante motu caelestium corporum, quae est per Angelos, corrumperentur omnia corpora et fabrorum et martellorum et omnia alia corpora mixta secundum naturae ordinem, nisi supernaturali virtute conservarentur in esse; veritatem habet quod dicitur. Si enim corpus fabri dissolveretur, manifestum est quod non posset faber movere manum ad martellum.

[70520] De 30 articulis, ad 10 Ad decimum dico quod quidem super hoc dubium esse possit plene non video. Non enim aestimo aliquem dubitare quin omne quod Angeli faciunt operentur potestate a Deo donata. Si vero hoc vertatur in dubium quod dicitur eos movere caelestia corpora suo imperio, irrationabilis dubitatio esse videtur. Non enim possunt movere aliquod corpus per contactum quantitatis cum sint incorporei, sed per contactum virtutis. Nihil autem altius est in Angelis quam eorum intellectus cum et ipsi a Dionysio intellectus vel mentes nominentur; unde eorum motiones a virtute intellectus procedunt. Ipsa autem conceptio intellectus secundum quod habet efficaciam aliquid transmutandi, imperium nominatur; unde si movent nullo modo nisi per imperium movere possunt.

[70521] De 30 articulis, ad 11 Ad undecimum dico quod hoc quidem mihi videatur supra articulo 8 dictum est; mors enim est per separationem animae a corpore quae non fit nisi per aliquam mutationem corporis a sua naturali dispositione quae non potest esse in instanti tota, sed ejus causa et principium est in instanti.

[70522] De 30 articulis, ad 12 Ad duodecimum dico quod quantum ad duo prima, hoc calumniam habere non potest. Quantum autem ad tertium, posset habere calumniam si intelligatur quod ad corruptionem humani corporis sola natura sufficiat quasi incorruptio humani corporis a natura causetur sicut ab agente. Tamen verum est quod naturalis causa corruptionis quae est motus caeli tunc subtracta erit quia sicut motus caeli est causa generationis et conservationis corporum mixtorum, ita est etiam causa corruptionis eorum; et secundum hoc potest dici quod illa incorruptio esset per naturam scilicet causa naturalis corruptionis subtracta erit.

[70523] De 30 articulis, ad 13 Ad decimumtertium dico quod hoc habet eandem rationem cum praecedenti.

[70524] De 30 articulis, ad 14 Ad decimumquartum dico quod potest.

[70525] De 30 articulis, ad 15 Ad decimumquintum dico quod nullum periculum video in opinando quod post resurrectionem luna luceat quantum sol, sol autem in septuplum quam modo luceat, et cetera.

[70526] De 30 articulis, ad 16 Ad decimumsextum dico quod non video cur hoc non liceat.

[70527] De 30 articulis, ad 17 Ad decimumseptimum dico quod hoc est ex necessitate verum, cum corpora caelestia sint causa generationis et corruptionis in istis inferioribus, ut Dionysius dicit.

[70528] De 30 articulis, ad 18 Ad decimumoctavum dico quod hoc est ex necessitate verum et est sententia Augustini qui sic dicit IX de civitate Dei cap. V: sancti Angeli et sine ira puniunt quos accipiunt aeterna lege Dei puniendos, et miseris sine miseriae compassione subveniunt, et periclitantibus eis, quos diligunt sine timore opitulantur; et tamen istarum nomina passionum per consuetudinem locutionis humanae etiam in eos usurpantur propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem.

[70529] De 30 articulis, ad 19 Ad decimumnonum dico quod hoc verum est. Hoc etiam Augustinus dicit in libro de divinatione Daemonum: hominum, inquit, dispositiones non solum voce prolatas verum etiam cogitatione conceptas consignant; quae dum ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt. De hoc etiam in libro Retractationum sic dicit pervenire ista ad notitiam Daemonum per nonnulla experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia nos autem latentia aut alia vi spirituali cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inveniri. Sed si spirituali vi cogitationes cognoscant, multo magis motus corporales ex quibus etiam homines interdum interiores dispositiones cognoscunt, unde secundum non excludit primum sed amplius dicit.

[70530] De 30 articulis, ad 20 Ad vicesimum dico quod hanc expositionem ponit Commentator in VII Metaph. super illud: ergo sicut dictum est quod in substantia est principium et cetera, et sunt haec ejus verba. Ideo dicit Aristoteles in libro de animalibus quod virtutes quae sunt in seminibus sunt similes intellectui scilicet quia agunt actione intellectus et quod istae virtutes assimilantur intellectui in hoc quod non agunt per instrumentum corporale.

[70531] De 30 articulis, ad 21 Ad vicesimumprimum dico quod sicut bonum commune est melius quam bonum particulare unius, ita malum commune multorum est pejus, unde Christus principalius venit tollere peccatum originale quod totam naturam humanam infecerat, quam singulorum particularia peccata, unde super illud Jo. I: ecce qui tollit peccata mundi, Glossa: peccatum mundi dicitur originale quod est peccatum commune totius mundi et ita originale et omnia peccata superaddita relaxat gratia. Ergo principalius venit Christus tollere peccatum originale quam alia, quia tollere naturalia peccata pertinet ad principalem intentionem Christi qui venit mundum salvare secundum illud Luc. V: veni vocare peccatores ad poenitentiam.

[70532] De 30 articulis, ad 22 Ad vicesimumsecundum dico quod puto verum esse quod Deus faciat omnia miracula ministerio Angelorum sive visibili, sive invisibili, ita tamen quod ministerium Angelorum non extendatur ad omnia quae fiunt in miraculo.

[70533] De 30 articulis, ad 23 Ad vicesimumtertium dico hoc verum esse quod divinitas Christi operabatur miracula per humanitatem, sicut per organum, ut Damascenus dicit.

[70534] De 30 articulis, ad 24 Ad vicesimumquartum dico hoc verum esse quia divinitas Christi operabatur per humanitatem miracula, sicut per organum, ut Damascenus dicit. Eadem autem est in operando ratio organi ministri quia utrumque movet per hoc quod est ab altero motum.

[70535] De 30 articulis, ad 25 Ad vicesimumquintum dico quod hoc verum est.

[70536] De 30 articulis, ad 26 Ad vicesimumsextum dico quod nec mediate nec immediate Deus potest movere aliquod corpus ita quod movere quod est divisibile et mensuratum tempore sit actio Dei quae est ejus essentia simplicissima; hoc enim Deus nec facere potest nec vult quod ejus actio quae est sua essentia sit divisibilis et tempore mensurata.

[70537] De 30 articulis, ad 27 Ad vicesimumseptimum dico quod cum dicitur quod virtus Angeli est infinita inferius non est sic intelligendum quod non determinetur ad determinatos effectus, sed quia in suis effectibus producendis non patitur lassitudinem aut defectum. Item habet virtutem infinitam duratione ex parte post quia potest in perpetuum durare ejus natura. Non enim ejus duratio aliquo periodo temporis mensuratur.

[70538] De 30 articulis, ad 28 Ad vicesimumoctavum dico quod non video quam calumniam hoc habere possit. Si enim impassibilitas ponitur communiter dos corporis gloriosi conveniens est quod corpora non gloriosa erunt passibilia. Quod autem speciem ignis in se per modum afflictivi recipiant, hoc negari non potest, nisi ab eo qui negat hujusmodi corpora ignem Inferni sentire. Necesse est enim speciem sensibilis fieri in sensu ad hoc quod sequatur afflictio.

[70539] De 30 articulis, ad 29 Ad vicesimumnonum dico quod non quantum ad effectus conjunctos quia in eis non deest ministerium Angelorum.

[70540] De 30 articulis, ad 30 Ad tricesimum dico quod non solum Deus sed etiam quilibet intellectus movet per imperium. Imperium autem intellectus nihil aliud est quam conceptio effectus cum ordinata ad implendum voluntate; velle autem et intelligere Dei non est aliud quam sua essentia. Unde sicut actio qua Deus creavit res, ita actio qua Deus potest immediate movere corpus nihil aliud est quam intelligere et ejus velle. Valeat karitas vestra diu et pro hoc labore mihi orationum suffragia rependatis.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264