CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Epistola ad ducissam Brabantiae

Thomas de Aquino convertens duos Iudaeos a Bartolomeo degli Erri depictus (Legion of Honor Museum, San Francisco)

Textum Taurini 1954 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[69902] Ad ducissam Brabantiae, pr. Excellentiae vestrae recepi litteras, ex quibus et piam sollicitudinem circa regimen subditorum vestrorum, et devotam dilectionem quam habetis ad fratres nostri ordinis plenarie intellexi, Deo gratias agens qui vestro cordi tantarum virtutum semina inspiravit. Quod tamen in eisdem a me requirebatis litteris ut vobis super quibusdam articulis responderem, utique mihi difficile fuit: tum propter occupationes meas, quas requirit operatio lectionis, tum quia mihi placeret ut super his requireretis aliorum consilium magis in talibus peritorum. Verum quia indecens reputavi ut vestrae sollicitudini neglegens coadiutor inveniar, aut dilectioni ingratus existam, super propositis articulis vobis ad praesens respondere curavi absque praeiudicio sententiae melioris.


Articulus 1

[69903] Ad ducissam Brabantiae, a. 1 arg. Primo ergo vestra requirebat excellentia, si liceat vobis aliquo tempore, et quo exactionem facere in Iudaeos.

[69904] Ad ducissam Brabantiae, a. 1 ad arg. Ad quam quaestionem sic absolute propositam responderi potest, quia licet, ut iura dicunt, Iudaei merito culpae suae sint vel essent perpetuae servituti addicti, et sic eorum res terrarum domini possint accipere tanquam suas, hoc tamen servato moderamine, ut necessaria vitae subsidia eis nullatenus subtrahantur; quia tamen oportet nos honeste ambulare etiam ad eos qui foris sunt, ne nomen domini blasphemetur, et apostolus fideles admonet suo exemplo, ut sine offensione simus Iudaeis, et gentibus et Ecclesiae Dei; hoc servandum videtur ut, sicut iura determinant, ab eis coacta servitia non exigantur quae ipsi praeterito tempore facere non consueverunt, quia ea quae sunt insolita magis solent animos hominum perturbare. Secundum igitur huiusmodi moderationis sententiam potestis secundum consuetudinem praedecessorum vestrorum exactionem in Iudaeos facere, si tamen aliud non obsistat. Videtur autem, quantum coniicere potui ex his quae consequenter inquiritis, circa hoc dubitatio vestra augeri quod Iudaei terrae vestrae nihil videntur habere nisi quod acquisierunt per usurariam pravitatem: unde consequenter quaeritis si liceat aliquid ab eis exigere, cum restituenda sint sic extorta. Super hoc ergo sic respondendum videtur, quod cum ea quae Iudaei per usuras ab aliis extorserunt non possint licite retinere, consequens est ut, si etiam vos haec acceperitis ab eis, non possetis licite retinere, nisi forsan essent talia quae a vobis vel antecessoribus vestris hactenus extorsissent. Si qua vero habent quae extorserunt ab aliis, haec ab eis exacta illis debetis restituere quibus Iudaei restituere tenebantur: unde si inveniuntur certae personae a quibus extorserunt usuras, debet eis restitui, alioquin debet in pios usus secundum consilium dioecesani episcopi et aliorum proborum, vel etiam in communem utilitatem terrae, si necessitas immineat vel exposcat communis utilitas, erogari. Nec esset illicitum si a Iudaeis exigeretis talia de novo, servata consuetudine praedecessorum vestrorum, hac intentione ut in praedictos usus expenderentur.


Articulus 2

[69905] Ad ducissam Brabantiae, a. 2 arg. Secundo vero requirebatis, si peccaverit Iudaeus, utrum sit poena pecuniaria puniendus, cum nihil habeat praeter usuras.

[69906] Ad ducissam Brabantiae, a. 2 ad arg. Respondendum videtur secundum praedicta quod expedit eum pecuniaria poena puniri, ne ex sua iniquitate commodum reportet. Videtur etiam mihi quod esset maiori poena puniendus Iudaeus, vel quicumque alius usurarius, quam aliquis alius, quantum pecunia quae aufertur ei minus ad eum noscitur pertinere. Potest etiam pecuniariae alia poena superaddi, ne hoc solum ad poenam sufficere videatur quod pecuniam aliis debitam desinit possidere. Pecunia autem poenae nomine ab usurariis ablata retineri non potest, sed in usus praedictos debet expendi, si nihil aliud habeant quam usuras. Si vero dicatur quod ex hoc principes terrarum damnificantur, hoc damnum sibi imputent, utpote ex negligentia eorum proveniens. Melius enim esset ut Iudaeos laborare compellerent ad proprium victum lucrandum, sicut in partibus Italiae faciunt, quam quod otiosi viventes solis usuris ditentur, et sic eorum domini suis reditibus defraudentur. Ita enim et per suam culpam principes defraudarentur reditibus propriis, si permitterent suos subditos ex solo latrocinio vel furto lucrari. Tenerentur nam ad restitutionem eius quodcumque ab eis exigerent.


Articulus 3

[69907] Ad ducissam Brabantiae, a. 3 arg. Tertio quaerebatur, si ultro offerant pecuniam vel aliquod encenium, an recipere liceat.

[69908] Ad ducissam Brabantiae, a. 3 ad arg. Ad quod respondendum videtur quod licet recipere, sed expedit quod sic acceptum reddatur his quibus debetur, vel aliter, ut supra dictum est, expendatur, si nihil aliud habeant quam usuras.


Articulus 4

[69909] Ad ducissam Brabantiae, a. 4 arg. Quarto quaeritur, si plus accipitur a Iudaeo quam ab eo Christiani requirant, quid sit de residuo faciendum.

[69910] Ad ducissam Brabantiae, a. 4 ad arg. Ad quod patet responsio ex iam dictis. Quod enim Christiani minus requirunt, potest esse propter duo. Vel quia forte Iudaeus aliquid habebat praeter usurarium lucrum, et in tali casu licet vobis illud retinere servato moderamine supradicto; et idem videtur dicendum si illi extorserint usuras eis qui postea bona voluntate donaverunt, cum tamen Iudaei prompte se offerrent ad restituendum usuras. Vel potest contingere quod illi a quibus acceperunt, sunt sublati de medio vel per mortem vel in terris aliis morantes: et tunc ipsi debent restituere. Si tamen non apparent certae personae quibus restituere teneantur, procedendum est ut supra. Quod autem de Iudaeis dictum est intelligendum est de Cavorsinis, vel quibuscumque aliis insistentibus usurariae pravitati.


Articulus 5

[69911] Ad ducissam Brabantiae, a. 5 arg. Quinto quaerebatis de balivis et officialibus vestris, si liceat eis officia vendere vel mutuo ab eis accipere aliquid certum donec tantum recipiant ex officiis.

[69912] Ad ducissam Brabantiae, a. 5 ad arg. Ad quod dicendum videtur quod quaestio ista duas difficultates habere videtur: quarum prima est de officiorum venditione. Circa quam considerandum videtur, quod apostolus dicit quod multa licent quae non expediunt. Cum autem balivis et officialibus vestris nihil committatis nisi temporalis officium potestatis, non video quare huiusmodi officia non liceat vobis vendere, dummodo talibus vendatis de quibus possit praesumi quod sint utiles ad talia officia exercenda, et non tanto pretio vendantur officia, quod recuperari non possit sine gravamine vestrorum subditorum. Sed tamen talis venditio expediens non videtur. Primo quidem quia contingit frequenter quod illi, qui essent magis idonei ad huiusmodi officia exercenda, sunt pauperes, ut emere non possint; et si etiam sunt divites illi qui meliores sunt, talia officia non ambiunt nec inhiant ad lucra ex officio acquirenda. Sequitur igitur quod ut plurimum illi officia in terra vestra suscipiant, qui sunt peiores, ambitiosi, et pecuniae amatores; quos etiam probabile est subditos vestros opprimere, et vestra etiam commoda non sic fideliter procurare. Unde magis videtur expediens ut bonos homines et idoneos ad suscipiendum vestra officia eligatis, quos etiam invitos, si necesse fuerit, compellatis: quia per eorum bonitatem et industriam maiora accrescent vobis et subditis vestris, quam de praedicta officiorum venditione acquirere valeatis. Et hoc consilium dedit Moysi eius cognatus. Provide, inquit, de omni plebe viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit charitas et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos qui iudicent populum omni tempore. Secunda vero dubitatio circa hunc articulum esse potest de mutuo. Circa quod dicendum videtur quod si hoc pacto mutuum daret, ut officium accipiant, absque dubio pactum est usurarium, quia pro mutuo accipiunt officii potestatem: unde in hoc datis eis occasionem peccandi, et ipsi etiam tunc tenerentur resignare officio taliter acquisito. Si tamen gratis officia dederitis, et post ab eis mutuum acceperitis, quod de suo officio possint recipere, hoc absque omni peccato fieri potest.


Articulus 6

[69913] Ad ducissam Brabantiae, a. 6 arg. Sexto quaerebatis, si liceat vobis exactiones facere in vestros subditos Christianos.

[69914] Ad ducissam Brabantiae, a. 6 ad arg. In quo considerare debetis quod principes terrarum sunt a Deo instituti non quidem ut propria lucra quaerant sed ut communem populi utilitatem procurent. In reprehensione enim quorundam principum dicitur in Ezech. XXII, 27: principes eius in medio eius quasi lupi rapaces, positi ad effundendum sanguinem et ad quaerendas animas et avaritiae lucra sequenda. Et alibi dicitur per quemdam prophetam: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis cooperiebamini; quidquid crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis. Unde constituti sunt reditus terrarum principibus, ut ex illis viventes a spoliatione subditorum abstineant. Unde in eodem propheta, domino mandante, dicitur quod principi erit possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes populum meum. Contingit tamen aliquando quod principes non habent sufficientes reditus ad custodiam terrae et ad alia quae imminent rationabiliter principibus expetenda: et in tali casu iustum est ut subditi exhibeant unde possit communis eorum utilitas procurari. Et inde est quod in aliquibus terris ex antiqua consuetudine domini suis subditis certas collectas imponunt, quae, si non sunt immoderatae, absque peccato exigi possunt, quia secundum apostolum: nullus militat stipendiis suis. Unde princeps, qui militat utilitati communi, potest de communibus vivere, et communia negotia procurare vel per reditus deputatos vel, si huiusmodi desint aut sufficientes non fuerint, per ea quae a singulis colliguntur. Et similis ratio esse videtur si aliquis casus emergat de novo, in quo oportet plura expendere pro utilitate communi vel pro honesto statu principis conservando, ad quae non sufficiunt reditus proprii vel exactiones consuetae; puta, si hostes terram invadant, vel aliquis similis casus emergat. Tunc enim et praeter solitas exactiones possent licite terrarum principes a suis subditis aliqua exigere pro utilitate communi. Si vero velint exigere ultra id quod est institutum, pro sola libidine habendi aut propter inordinatas et immoderatas expensas, hoc eis omnino non licet. Unde Ioannes Baptista militibus ad se venientibus dixit: neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris. Sunt enim quasi stipendia principum eorum reditus, quibus debent esse contenti, ut ultra non exigant nisi secundum rationem praedictam et si utilitas est communis.


Articulus 7

[69915] Ad ducissam Brabantiae, a. 7 arg. Septimo quaerebatis, si officiales vestri absque iuris ordine aliquid a subditis extorserint quod ad manus vestras devenerit, vel forte non, quid circa hoc facere debeatis.

[69916] Ad ducissam Brabantiae, a. 7 ad arg. Super quo plana est responsio: quia si ad manus vestras devenerint, debetis restituere vel certis personis, si potestis, vel in pios usus expendere, sive pro utilitate communi, si personas certas non potestis invenire. Si autem ad manus vestras non devenerint, debetis compellere officiales vestros ad consimilem restitutionem, etiam si non fuerint notae vobis aliquae certae personae a quibus exegerint, ne a sua iniustitia commodum reportent; quinimmo sunt a vobis super hoc gravius puniendi, ut ceteri a similibus abstineant in futurum, quia, sicut Salomon dicit, pestilente flagellato stultus sapientior erit.


Articulus 8

[69917] Ad ducissam Brabantiae, a. 8 arg. Ultimo quaeritis, si bonum est ut per provinciam vestram Iudaei signum distinctivum a Christianis deportare cogantur.

[69918] Ad ducissam Brabantiae, a. 8 ad arg. Ad quod plana est responsio, et secundum statutum Concilii generalis, Iudaei utriusque sexus in omni Christianorum provincia et in omni tempore aliquo habitu ab aliis populis debent distingui. Hoc eis etiam in lege eorum mandatur, ut scilicet faciant fimbrias per quatuor angulos palliorum, per quos ab aliis discernantur. Haec sunt, illustris et religiosa domina, quae vestris quaestionibus ad praesens respondenda occurrunt: in quibus vobis non sic meam sententiam ingero, quin magis suadeam peritiorum sententiam esse tenendam. Valeat dominatio vestra per tempora longiora.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264