CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
De motu cordis
ad magistrum Philippum de Castro Caeli

Thomas de Aquino more Limensi depictus

Textum Leonino 1972 praebito adaequatum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[69884] De motu cordis Quia omne quod movetur, necesse est habere motorem, dubitabile videtur quid moveat cor, et qualis motus eius sit. Non enim videtur eius motus esse ab anima. Ab anima enim nutritiva non movetur, animae enim nutritivae opera sunt generare, alimento uti, et augmentum et diminutio: quorum nullum motus cordis esse videtur. Et anima quidem nutritiva etiam plantis inest; motus autem cordis animalium proprius est. Neque sensitivae animae motus esse videtur, sed nec intellectivae, intellectus enim et sensus non movent nisi mediante appetitu: motus autem cordis involuntarius est. Sed neque naturalis esse videtur. Est enim ad contrarias partes: componitur enim ex pulsu et tractu; motus autem naturalis ad unam partem est, ut ignis sursum, et terrae deorsum. Dicere autem motum cordis esse violentum, est omnino extra rationem. Manifeste enim hoc motu subtracto, moritur animal, nullum autem violentum conservat naturam. Videtur quidem igitur hic motus maxime naturalis esse, vita enim animalis et hic motus se inseparabiliter consequuntur. Dicunt autem quidam hunc motum naturalem esse non ab aliqua particulari natura intrinseca animali, sed ab aliqua natura universali, vel etiam ab intelligentia. Sed hoc ridiculum apparet. In omnibus enim rebus naturalibus propriae passiones alicuius generis vel speciei aliquod principium intrinsecum consequuntur. Naturalia enim sunt quorum principium motus in ipsis est. Nihil autem est magis proprium animalibus quam motus cordis; quo cessante, perit eorum vita. Oportet igitur inesse ipsis animalibus aliquod principium huius motus. Adhuc, si aliqui motus corporibus inferioribus ex natura universali causentur, non semper eis adsunt: sicut in fluxu et refluxu maris apparet quod consequitur motum lunae, et secundum ipsum variatur. Motus autem cordis semper adest animali. Non igitur est ab aliqua causa separata tantum, sed a principio intrinseco. Dicunt igitur alii principium huius motus in animali esse ipsum calorem, qui per spiritus generatos movet cor. Sed hoc irrationabile est. Illud enim quod est principalius in aliqua re, oportet esse causam. Principalius autem videtur esse in animali motus cordis et magis contemporaneum vitae, quam quaecumque alteratio secundum calorem. Non igitur alteratio secundum calorem est causa motus cordis, sed magis e converso motus cordis est causa alterationis secundum calorem. Unde et Aristoteles dicit in Lib. de motu Anim.: oportet quod futurum est movere, non alteratione tale esse. Item animal perfectum, quod est movens seipsum, maxime accedit ad similitudinem totius universi: unde et homo qui est perfectissimum animalium, dicitur a quibusdam minor mundus. In universo autem primus motus est motus localis, qui est causa alterationis et aliorum motuum. Unde et in animali magis videtur motus localis esse alterationis principium, quam e converso. Unde et Aristoteles in octavo Physic., hanc similitudinem sequens, dicit quod motus est ut vita quaedam natura existentibus omnibus. Adhuc, quod est per se, prius est eo quod est per accidens. Primus autem motus animalis est motus cordis; calor autem non movet localiter nisi per accidens: per se enim caloris est alterare, per accidens autem movere secundum locum. Ridiculum igitur est dicere, quod calor sit principium motus cordis, sed oportet ei assignare causam quae per se possit esse principium motus localis. Principium igitur huius considerationis hinc oportet accipere quod, sicut Aristoteles dicit in octavo Physic., quorumcumque principium motus in seipsis est, haec natura dicimus moveri. Unde animal quidem totum natura ipsum seipsum movet; corpus tamen eius contingit et natura et extra naturam moveri. Differt enim secundum qualem motum quod movetur eveniat, et ex quali elemento constet. Cum enim animal movetur deorsum, quidem est motus eius naturalis et toti animali et corpori, eo quod in corpore animalis elementum grave praedominatur. Cum autem animal movetur sursum, est quidem naturalis motus animali, quia est a principio intrinseco ipsius quod est anima; non tamen est naturale corpori gravi; unde et magis fatigatur animal in hoc motu. Motus autem secundum locum in animalibus causatur ex appetitu et apprehensione sensitiva vel intellectiva, ut Aristoteles docet in tertio de anima. In aliis quidem animalibus totus processus motus naturalis est: non enim agunt a proposito, sed a natura: naturaliter enim et hirundo facit nidum et aranea telam. Solius autem hominis est a proposito operari, et non a natura. Sed tamen cuiuslibet suae operationis principium naturale est. Quamvis enim conclusiones scientiarum speculativarum et practicarum non naturaliter sciat, sed ratiocinando inveniat, prima tamen principia indemonstrabilia sunt ei naturaliter nota, ex quibus ad alia scienda procedit. Similiter ex parte appetitus, appetere ultimum finem, qui est felicitas, est homini naturale, et fugere miseriam; sed appetere alia non est naturale, sed ex appetitu ultimi finis procedit in appetitum aliorum: sic enim est finis in appetibilibus, ut principium indemonstrabile in intellectualibus, ut dicitur in secundo Physic. Sic igitur et cum motus omnium aliorum membrorum causentur ex motu cordis, ut probat Aristoteles in Lib. de Mot. Anim., motus quidem alii possunt esse voluntarii, sed primus motus qui est cordis, est naturalis. Oportet autem considerare quod motus sursum est naturalis igni eo quod consequitur formam eius: unde et generans, quod dat formam, est per se movens secundum locum. Sicut autem formam elementi consequitur aliquis motus naturalis, nihil prohibet et alias formas alios motus naturales sequi. Videmus enim quod ferrum naturaliter movetur ad magnetem, qui tamen motus non est ei naturalis secundum rationem gravis et levis, sed secundum quod habet talem formam. Sic igitur et animal inquantum habet talem formam quae est anima, nihil prohibet habere aliquem motum naturalem; et movens hunc motum est quod dat formam. Dico autem motum naturalem animalis eum qui est cordis: quia, ut Aristoteles dicit in Lib. de motu Anim., existimandum est constare animal quemadmodum civitatem bene legibus rectam. In civitate enim quando semel stabilitus fuerit ordo, nihil opus est separato monarcho quem oporteat adesse per singula eorum quae fiunt, sed ipse quilibet facit quae ipsius ut ordinatum est, et fit hoc post hoc propter consuetudinem. In animalibus autem idem hoc propter naturam fit: et quia natum est unumquodque sic constantium facere proprium opus, ut nihil opus sit in unoquoque esse animam, scilicet inquantum est principium motus, sed in quodam principio corporis existente alia quidem vivere, eo quod adnata sunt, facere autem proprium opus propter naturam. Sic igitur motus cordis est naturalis quasi consequens animam, inquantum est forma talis corporis, et principaliter cordis. Et forte secundum hunc intellectum aliqui dixerunt motum cordis esse ab intelligentia, inquantum posuerunt animam ab intelligentia esse, sicut Aristoteles dicit motum gravium et levium esse a generante, inquantum dat formam quae est principium motus. Omnis autem proprietas et motus consequitur aliquam formam secundum conditionem ipsius, sicut formam nobilissimi elementi, puta ignis, consequitur motus ad locum nobilissimum, qui est sursum. Forma autem nobilissima in inferioribus est anima, quae maxime accedit ad similitudinem principii motus caeli. Unde et motus ipsam consequens simillimus est motui caeli: sic enim est motus cordis in animali, sicut motus caeli in mundo. Sed tamen necesse est motum cordis a motu caeli deficere sicut et principiatum deficit a principio. Est autem motus caeli circularis et continuus, et hoc competit ei inquantum est principium omnium motuum mundi: accessu enim et recessu corpus caeleste imponit rebus principium et finem essendi, et sua continuitate conservat ordinem in motibus, qui non sunt semper. Motus autem cordis principium quidem est omnium motuum qui sunt in animali; unde Aristoteles dicit in tertio de Part. Anim. quod motus delectabilium et tristium et totaliter omnis sensus hinc incipientes videntur, scilicet in corde, et ad hoc terminari. Unde ad hoc quod cor esset principium et finis omnium motuum, habet quemdam motum non quidem circularem sed similem circulari, compositum scilicet ex tractu et pulsu; unde Aristoteles dicit in tertio de Anim., quod movens organice est ubi est principium et finis idem. Omnia autem pulsu et tractu moventur; propter quod oportet sicut in circulo manere aliquid et hinc incipere motum. Est etiam motus iste continuus durante vita animalis, nisi inquantum necesse est intercidere morulam mediam inter pulsum et tractum, eo quod deficiat a motu circulari. Per hoc igitur de facili solvuntur quae in contrarium obiici possunt. Neque enim dicimus motum cordis esse naturalem cordi inquantum est grave vel leve, sed inquantum est animatum tali anima; et duo motus qui videntur contrarii sunt quasi partes unius motus compositi ex utroque, inquantum deficit a simplicitate motus circularis, quem tamen imitatur inquantum est ab eodem in idem. Et sic non est inconveniens si quodammodo sit ad diversas partes, quia et motus circularis aliqualiter sic est. Neque etiam oportet quod causetur ex apprehensione et appetitu, quamvis causetur ab anima sensitiva; non enim causatur ab anima sensitiva per operationem suam, sed inquantum est forma et natura talis corporis. Motus autem progressivus animalis causatur per operationem sensus et appetitus; et propter hoc medici distinguunt operationes vitales ab operationibus animalibus, et quod animalibus cessantibus remanent vitales, vitalia appellantes quae motum cordis concomitantur. Et hoc rationabiliter. Vivere enim viventibus est esse, ut dicitur in secundo de Anim.: esse autem unicuique est a propria forma. Hoc autem differt inter animam et principium motus caeli, quod illud principium non movetur neque per se neque per accidens, anima autem sensitiva etsi non moveatur per se, movetur tamen per accidens: unde proveniunt in ipsa diversae apprehensiones et affectiones. Unde motus caeli semper est uniformis, motus autem cordis variatur secundum diversas apprehensiones et affectiones animae. Non enim affectiones animae causantur ab alterationibus cordis, sed potius causant eas; unde in passionibus animae, utputa in ira, formale est, quod est ex parte affectionis, scilicet quod sit appetitus vindictae; materiale autem quod pertinet ad alterationem cordis, utpote quod sit accensio sanguinis circa cor. Non autem in rebus naturalibus forma est propter materiam, sed e converso, ut probatur in secundo Physic., sed in materia est dispositio ad formam. Non igitur propter hoc aliquis appetit vindictam quia sanguis accenditur circa cor, sed ex hoc aliquis est dispositus ad iram; irascitur autem ex appetitu vindictae. Quamvis autem aliqua variatio accidat in motu cordis ex apprehensione diversa et affectione, non tamen ista variatio motus est voluntaria, sed involuntaria, quia non fit per imperium voluntatis. Dicit enim Aristoteles in Lib. de causa Mot. Anim., quod multoties apparente aliquo, non tamen iubente intellectu, movetur cor et pudendum, et huius causam assignat quoniam necesse est alterari naturali alteratione animalia; alteratis autem partibus, haec quidem augeri, haec autem detrimentum pati, ut iam moveantur et permutentur natis haberi permutationibus invicem. Causae autem motuum caliditas et frigiditas, quae de foris et intus existentes naturales. Et praeter rationem utique facti motus dictarum partium, idest cordis et pudendi, alteratione incidente fiunt. Intellectus enim et phantasia factiva passionum afferunt, ut concupiscentiae, irae et huiusmodi, ex quibus cor calescit et infrigidatur. Et haec de motu cordis ad praesens dicta sufficiant.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264