CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Liber contra impugnantes Dei cultum et religionem
a parte II ad partem IV

Alexander IV approbans Librum contra impugnantes a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Leonino 1970 edito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Pars 2
Prooemium

[69298] Contra impugnantes, pars 2 pr. His igitur visis procedendum est ad ea excludenda quibus adversarii religionis religionem opprimere conantur, hoc modo procedentes.

[69299] Contra impugnantes, pars 2 pr. 1 Primo enim inquiremus, utrum alicui religioso docere liceat.

[69300] Contra impugnantes, pars 2 pr. 2 Secundo, utrum religiosus possit esse de collegio saecularium licite.

[69301] Contra impugnantes, pars 2 pr. 3 Tertio, utrum religioso liceat praedicare et confessiones audire, si curam non habeat animarum.

[69302] Contra impugnantes, pars 2 pr. 4 Quarto, utrum religiosus teneatur propriis manibus laborare.

[69303] Contra impugnantes, pars 2 pr. 5 Quinto, utrum liceat religioso omnia sua relinquere, ita quod nihil sibi possidendum remaneat nec in proprio, nec in communi.

[69304] Contra impugnantes, pars 2 pr. 6 Sexto, utrum possit vivere de eleemosynis, et de mendicatis praecipue.


Caput 1

[69305] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 tit. 1 Utrum alicui religioso docere liceat

[69306] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 1 Doctrinam autem religiosorum, ne scilicet docere possint, multipliciter excludere nituntur. Primo auctoritate domini dicentis, Matth. XXIII, 8: vos autem nolite vocari Rabbi: quod quidem consilium esse dicunt a perfectis observandum unde cum omnes religiosi perfectionem profiteantur, a magisterio abstinere debent.

[69307] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 2 Secundo auctoritate Hieronymi in epistola contra Vigilantium, et 16, qu. I: monachus non docentis sed plangentis habet officium: et 7, qu. I, cap hoc nequaquam dicitur: monachi vita subiectionis habet verbum et discipulatus: non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios. Et ita, cum canonici regulares et alii religiosi monachorum iure censeantur, ut dicitur extra, de postulando, ex parte, et de statu monachorum, quod Dei timorem; relinquitur quod nulli religioso docere liceat.

[69308] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 3 Ad idem etiam addunt quod docere est contra religionis votum. Per votum enim religionis mundo abrenuntiatur. Omne autem quod est in mundo, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae; per quae tria intelligunt divitias, delicias et honores. Magisterium autem honorem esse dicunt: quod probant per Glossam, quae est Matth. IV, 5 super illud statuit eum supra pinnaculum templi etc., in Palestina plana desuper erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde populo loquerentur: ubi multos cepit Diabolus vanagloria, honore magisterii inflatos. Unde concludunt, quod docere est contra religionis votum.

[69309] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 4 Item. Religiosi tenentur ad perfectam humilitatem, sicut ad perfectam paupertatem. Sed ita tenentur ad paupertatem, quod non licet eis aliquid proprium possidere. Ergo ita debent humilitatem servare quod nullo honore potiantur. Magisterium autem est honor, ut probatum est. Ergo magisterium est eis illicitum.

[69310] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 5 Item. Dionysius, 4 cap. Eccl. Hierar., distinguit nostram hierarchiam in tria: scilicet in sacras actiones, et in communicantes eas, et in eos qui eas tantum recipiunt. Actiones autem sacras dividit in tria scilicet purgationem, illuminationem et perfectionem. Communicantes etiam divinas actiones dividit in tria in 5 cap.: scilicet in purgantes quod est diaconorum, in illuminantes quod est sacerdotum, in perficientes quod est episcoporum. Recipientes etiam divinas actiones dividit in tria in 6 capitulo, scilicet in immundos, qui purgantur per diaconos; in sacrum populum, qui illuminatur per sacerdotes; in monachos, qui sunt altioris gradus, qui perficiuntur per episcopos. Ergo patet quod monachorum non est sacra aliis communicare, sed ab aliis recipere. Sed quicunque docet, sacra aliis communicat. Ergo monachus non debet docere.

[69311] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 6 Item. Magis est remotum a vita monastica scholasticum officium quam ecclesiasticum. Sed, ut dicitur 16, quaest. I, nemo potest ecclesiasticis officiis deservire, et in monastica regula ordinate persistere. Ergo multo minus potest monachus scholasticis officiis vacare docendo vel audiendo.

[69312] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 arg. 7 Addunt iterum quod est contra apostolicam doctrinam II Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus: Glossa: tanta potestate utimur, quanta concessa est ab auctore, nec mensuram vel modum egredimur. Unde dicunt, quod quicumque religiosus ultra illum modum egreditur qui sibi ab auctore suae regulae est statutus, se ipsum superextendit contra apostolicam doctrinam veniens. Unde cum nulla religio in sui principio habuerit magistros, nulli religioso licet ad magisterium promoveri.

[69313] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 s. c. 1 Ulterius autem, et si non ex toto doctrinam religiosorum impedire possint, eam saltem attenuare nituntur, dicentes, quod in uno religiosorum collegio duo doctores esse non debent: inducentes illud quod dicitur Iac. III, I: nolite plures magistri fieri, fratres mei: Glossa: plures in una Ecclesia ne velitis esse magistri. Sed unum religiosorum collegium est una Ecclesia. Ergo in uno religiosorum collegio non debent esse plures magistri.

[69314] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 s. c. 2 Item. Hieronymus ad Rusticum monachum, et habetur 7, quaest. I: in apibus princeps est unus, grues unam sequuntur ordine litterato, et infra: in navi unus gubernator, in domo unus dominus. Ergo et in uno collegio religiosorum non debet esse nisi unus magister.

[69315] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 s. c. 3 Item. Cum sint multa religiosorum collegia, si unum collegium haberet plus quam unum doctorem, sequeretur tanta multiplicatio religiosorum doctorum, quod saeculares magistri excluderentur propter auditorum paucitatem; praecipue cum oporteat in uno studio esse determinatum numerum magistrorum, ne ex doctorum multitudine doctrina sacra veniat in contemptum.

[69316] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 co. Huius autem erroris assertores, priorum errantium semitas imitantur. Est enim errantium consuetudo, ut quia in medio veritatis non possunt consistere, unum errorem declinantes, in contrarium dilabantur. Sicut evitans divisionem essentiae, quam Arius introduxit, in confusionem personarum Sabellius declinavit, ut dicit Augustinus. Sic etiam Eutyches declinans divisionem personarum in Christo quam Nestorius asserebat, confusionem naturarum in Christo posuit, sicut dicit Boetius. Idem etiam patet de Pelagio et Manichaeo, et de multis aliis haereticis: propter quod dicitur II Tim. III, 8: homines reprobi corrupti mente circa fidem: Glossa: et nunquam in fide; quia in circuitu impii ambulant, in medio non sistentes. Fuit igitur quondam quorundam praesumptuosorum religiosorum error, quod ex hoc ipso quod monachi erant, de sua vita praesumentes, auctoritate propria sibi docendi officium usurpabant; et in hoc pax ecclesiastica turbabatur; ut habetur 16, quaest. I: quidam monachi nihil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo, veniunt ad civitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes ecclesiasticae tranquillitati inferunt: quod etiam plenius in ecclesiastica narratur historia: quorum praesumptionem sancti patres conati sunt reprimere rationibus et decretis. Eorum autem dictis quidam perversi nostri temporis abutuntur, ea indocti atque instabiles depravantes, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem, II Pet. ult., 16; intantum quod in contrarium errorem labuntur, asserentes quod non licet religioso doctoris officium exercere, vel suscipere; et quod non debet ei iniungi. Quod quidem esse falsum primo ostendamus, postmodum ad eorum probationes respondentes. Primo ergo inducatur auctoritas Hieronymi ad Rusticum, quae habetur 16, quaest. I cap.: sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis: multo tempore disce ut postmodum doceas. Item ad eundem in cap. seq.: si clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere. Ex quibus accipi potest quod monachi possunt suscipere docendi officium. Hoc idem ostenditur exemplis sanctorum, qui in religione viventes docuerunt: sicut patet de Gregorio Nazianzeno, qui cum monachus esset, Constantinopolim est adductus, ut sacram Scripturam ibi doceret, ut ecclesiastica narrat historia. Hoc etiam patet de Damasceno; qui cum monachus esset, scholares docuit non solum in sacra Scriptura, sed etiam in liberalibus artibus, ut patet in Lib. de miraculis beatae virginis. Hieronymus etiam in prologo Bibliae, licet monachus esset, doctrinam sacrae Scripturae promittit Paulino monacho, scilicet quod eum docebit; quem etiam ad studium sacrae Scripturae hortatur. De Augustino etiam legitur, quod postquam monasterium instituit, in quo coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam, scribebat libros, et docebat indoctos. Hoc etiam patet de aliis Ecclesiae doctoribus: scilicet Gregorio, Basilio, Chrysostomo et aliis multis; qui religiosi fuerunt, et praecipui Ecclesiae doctores. Hoc etiam rationibus ostendere facile est. Doctrina enim sacrae Scripturae operibus comprobatur. Act. I, I: coepit Iesus facere et docere: Glossa: quod coepit facere et docere, bonum doctorem instruit, qui quod docet facit. Doctrina autem evangelica non solum praecepta, sed etiam consilia continet. Convenientissime ergo doctrinam evangelicam docet qui non solum praecepta, sed et consilia servat, cuiusmodi sunt religiosi. Item. Qui moritur alicui vitae, ab illis operibus decidit quae illi vitae congruunt; et qui vivere incipit aliqua vita, illa opera tunc sibi fiunt maxime convenientia quae illi vitae competunt: unde Dionysius, 2 cap. Eccl. Hierarch., ostendit, quod ante Baptismum, per quem homo divinam vitam accipit, non potest exercere operationes divinas: quia, sicut ipse dicit, oportet primum existere, et deinde operari. Sed religiosus per votum religionis saeculo moritur, Deo vivens. Ergo per hoc quod religiosus est, interdicuntur sibi actiones saeculares, sicut mercationes, et alia negotia saecularia; non autem actiones divinae, quae scilicet hominem in Deo viventem requirunt. Talis autem est divina confessio, quae fit per doctrinam. Psalmus non mortui laudabunt te, domine (...); sed nos qui vivimus etc.; et ita religiosi per votum religionis a doctrinae officio non excluduntur. Praeterea. Illi maxime sunt idonei ad docendum qui maxime divina per contemplationem capere possunt: unde Gregorius in 6 Moral.: quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes refundant. Sed ad vacandum contemplationi praecipue religiosi sunt deputati. Ergo ipsi per hoc quod sunt religiosi, redduntur magis ad docendum idonei quam impediantur. Item. Ridiculum est dicere, quod ex hoc aliquis a doctrina repellatur per quod magis quietus ad vacandum studio et doctrinae redditur; sicut ridiculum esset quod a currendo impediretur qui impedientia cursum reliquit. Sed religiosi per triplex votum reliquerunt illa quibus animus maxime inquietatur ut ex praemissis patet: ergo eis maxime studere et docere competit. Eccli. XXXVIII, 25: sapientiam, Glossa, divinam, scribe in tabulis cordis, idest disce in tempore vacuitatis; et qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Item. Pauperibus Christi maxime competit notitiam Scripturarum habere, ut patet per Hieronymum in Prol. Hebraicarum quaestionum super Genes.: ut nos humiles atque pauperes nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere; ita et illi noverint non posse se notitiam Scripturarum, idest divitias Christi, cum mundi habere divitiis. Eis autem competit docere qui notitiam habent Scripturarum. Ergo religiosis, qui paupertatem profitentur, maxime competit docere. Item. Sicut supra probatum est, ad quodlibet opus misericordiae exequendum potest aliqua religio institui. Sed docere est actus misericordiae, unde inter eleemosynas spirituales computatur. Ergo potest aliqua religio institui specialiter ad docendum. Item. Magis videtur remotum a religionis proposito corporalis militia, quae armis corporalibus exercetur, quam militia spiritualis, quae utitur armis spiritualibus, scilicet sacris documentis ad errorum impugnationem: de quibus dicitur II ad Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia et cetera. Sed religiones aliquae provide institutae sunt ad exequendam militiam corporalem in tutelam Ecclesiae ab hostibus corporalibus; quamvis non desint Ecclesiae principes saeculares, qui ex officio Ecclesiam defendere debent. Ergo et salubriter institutae sunt aliquae religiones ad docendum, ut sic per eorum doctrinam Ecclesia ab hostibus defendatur; quamvis etiam sint alii ad quos pertinet hoc modo Ecclesiam defensare. Item. Qui idoneus est ut assumi possit ad id quod maius est, et in quo aliud includitur, idoneus debet reputari ad id quod minus est, et quod in maiori includitur. Sed religiosus, etiamsi eius religio non sit ad docendum instituta, potest assumi ad praelationis officium, ut patet de monachis per multa capitula, 16, quaest. I. Cum ergo praelationis officium sit maius quam officium doctoris quod magistri legentes in scholis exercent, et cum etiam praelationis officium simul habeat et doctrinam adiunctam; non debet inconveniens reputari, si monachus auctoritate eius ad quem spectat, ad praedictum doctrinae officium assumatur. Item. Minora bona pro maioribus bonis intermitti possunt; ut dicit Glossa Luc. IX, 60 super illud: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Sed bonum commune praefertur bono privato. Cum ergo monachus in claustro ordinem suum servans, privato bono insistat, scilicet suae tantum saluti; doctrinae autem officium, quo plurimi erudiuntur, in bonum commune totius Ecclesiae redundet; non est inconveniens, si monachus extra claustrum vivat ad doctrinae officium assumptus de licentia eius ad quem spectat. Nec valet quod dicunt, quod hoc posset fieri quando necessitas immineret, quae nunc non apparet, cum magistri saeculares ad copiam habeantur: quia utilitas communis non solum debet procurari ut sit quocumque modo, sed ut sit optimo modo quo fieri potest. Quanto autem doctores magis multiplicantur, tanto utilitas communis, quae ex doctrina provenit, magis crescit, quia uni manifestatur quod alii notum non est: propter quod dicitur Sap. VI, 26: multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum; quo zelo Moyses ductus dixit Num. XI, 29: quis tribuat ut omnis populus prophetet? Glossa: fidelis praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent; et infra: prophetare omnes voluit qui bonum quod habuit, non invidit. Item. Eiusdem est verbo praesentes, et scripto docere absentes, unde II Cor. X, 11 dicit apostolus: quales sumus in verbo per epistolas, absentes, tales et praesentes. Sed nullus dubitat quin religiosus possit docere absentes scripto, cum omnia armaria plena inveniantur operibus, sive libris, quos religiosi fecerunt ad Ecclesiae instructionem. Ergo et praesentes possunt verbo docere.

[69317] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 1 Ea autem quae in contrarium opponuntur, facile est solvere. Quod enim primo dicunt, esse domini consilium de vitando magisterio, patet multipliciter esse falsum. Primo quia supererogationes, de quibus dantur consilia, habent praemium eminentius, ut patet ex hoc quod dicitur Lucae X, 35: et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi: quod Glossa de supererogatione consiliorum exponit. Unde abstinere ab illis actibus quibus excellens debetur praemium, sub consilio cadere non potest. Doctoribus autem debetur praemium excellens, sicut et virginibus, scilicet aureola, ut patet Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, Glossa, verbo et exemplo, erunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sicut ergo inconveniens esset dicere, quod declinare virginitatem vel martyrium sub consilio caderet; ita inconveniens est dicere, quod abstinere ab actu docendi, sub consilio cadat. Item consilium non potest esse de eo quod contrariatur praecepto vel consilio. Sed docere sub praecepto cadit vel sub consilio, ut patet Matth. ult.: euntes, docete omnes gentes etc. et Gal. VI, I: vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Non ergo de non docendo potest esse consilium. Item consilia quae dominus proposuit, immediate ab apostolis observari voluit, ut eorum exemplo alii ad servanda consilia provocarentur: unde Paulus, I Cor. VII, 7, consilium de virginitate servanda proponens, dixit: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Sed observatio huius quod dicunt consilium, scilicet abstinere a docendo, ad apostolos non pertinebat, cum ipsi ad docendum universum orbem mitterentur. Non ergo abstinere a docendo sub consilio cadit. Nec potest dici quod sub consilio cadat abstinere ab his quae ad solemnitatem docendi pertinent: quia ea quae ad solemnitatem docendi pertinent, non causa elationis fiunt, alias enim essent ab omnibus vitanda, quia quilibet tenetur elationem vitare; sed sunt ordinata ad auctoritatem officii ostendendam; et ideo, sicut perfectioni nihil deperit, si sacerdos supra diaconum sedeat, aut sericis ornetur vestibus; ita nihil obsistit perfectioni, si quis magistralibus insigniis utatur: et hoc est quod dicit quaedam Glossa super illud Matth. XXIII, 6: amant primos recubitus. Magistros inquit primos sedere non vetat; sed eos arguit qui haec habita vel non habita indebite appetunt. Adhuc autem est magis ridiculum dicere, quod etsi abstinere a docendo sub consilio non cadat, tamen abstinere a magisterii nomine sub consilio cadit. Non enim potest esse praeceptum vel consilium de eo quod non est in nobis, sed in alio. In nobis quidem est docere vel non docere, de quo non esse consilium probatum est. Sed doctores aut magistros vocari non est in nobis, sed in eis qui sic nos nominant. Non ergo potest sub consilio cadere, ut non vocemur magistri. Item, cum nomina sint imposita ad significandum res, ridiculum est dicere quod nomen sit prohibitum, cum res non sit interdicta. Item, cum consiliorum observatio maxime ad apostolos pertinuit, quibus mediantibus ad alios pervenit. Magistri nomen nullo consilio est interdictum, cum ipsi apostoli se ipsos magistros et doctores nominaverint: I Tim. II, 7: veritatem dico in Christo Iesu, non mentior, doctor gentium in fide et veritate; II Tim. I, II: in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium. Restat ergo dicendum, quod hoc quod dominus dixit, vos autem nolite vocari Rabbi, non sit consilium, sed praeceptum, ad quod omnes tenentur; nec prohibetur actus docendi vel magisterii nomen, sed ambitio magisterii: unde, cum subiungit, nec vocemini magistri, Glossa: ne appetatis vocari. Nec quemlibet appetitum interdicit, sed inordinatum; ut ex Glossa prius inducta apparet, et ex hoc etiam quod de inordinato Pharisaeorum appetitu praemiserat, dicens: amant primos recubitus et cetera. Potest tamen aliter intelligi, secundum Glossam, ut etiam ex circumstantia litterae patet. Simul enim dominus prohibet ibidem patris nomen et magistri, hac ratione quia unus est pater noster qui in caelis est, et quia magister noster unus est Christus. Deus enim, ut Glossa dicit ibidem, pater et magister natura dicitur: et homo dicitur indulgentia pater, et magister ministerio. Prohibet ergo dominus ne auctoritas vitae naturalis seu spiritualis, aut etiam sapientiae, alicui homini attribuatur: unde dicit Glossa: vos autem nolite vocari etc., id est ne quae Deo debentur, vobis praesumatis; nec alios Rabbi vocetis, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unde in alia Glossa dicitur, quod pater vocandus est aliquis, ut honor aetati deferatur, non ut auctor vitae habeatur. Magister ex consortio veri magistri et tanquam eius nuntius, pro reverentia eius ad quod mittitur, honoretur. Sic ergo patet quod dominus non prohibuit simpliciter nec praecepto nec consilio nomen patris aut magistri: alias quomodo sancti patres sustinuissent ut illi qui praesunt monasteriis, abbates, idest patres, vocarentur? Quomodo etiam Christi vicarius, qui debet esse totius perfectionis exemplar, Papa, idest pater diceretur? Augustinus etiam et Hieronymus episcopos quibus scribunt, Papas, idest patres, frequenter nominant. Stultissimum ergo est dicere, quod hoc quod dicitur, nolite vocari Rabbi, sit consilium. Dato autem quod sit consilium, non sequitur quod omnes perfecti ad istud consilium teneantur. Non enim qui perfectionis statum profitetur, ad omnia tenetur consilia, sed ad ea tantum ad quae ex voto se ligat: alias alii apostoli, qui in statu perfectionis erant, tenebantur ad hanc supererogationem quam Paulus faciebat, ut non acciperent stipendia ab Ecclesiis quibus praedicabant; et ita peccabant, cum hoc non observarent, ut patet I Cor. IX, 15. Sequeretur etiam ex hoc religionum confusio, si omnes ad supererogationes omnes et consilia tenerentur: quidquid enim una supererogaret, omnes supererogare tenerentur, et sic inter eas nulla distinctio remaneret: quod est inconveniens. Non ergo ad omnia consilia perfecti tenentur, sed solum ad ea ad quae se obligant.

[69318] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 2 Quod etiam secundo obiiciunt, quod monachus non docentis, sed plangentis habet officium, non facit pro eis. Ibi enim Hieronymus ostendit, quid monacho, ex hoc quod est monachus, competat quia poenitentiam agere, non autem docere, sicut illi sibi usurpabant, de quibus diximus, quod ex hoc ipso quod monachi erant, docere volebant. Vel intendit ostendere, quod monachus, ex hoc quod est monachus, non obligatur ad docendum. Sic enim Hieronymus inducit hoc in epistola contra Vigilantium. Non autem sequitur, si monachus non habet docendi officium, quod accipere non possit; sicut non sequitur, si subdiaconus non habet officium legendi Evangelium, quod ad hoc officium assumi non possit: et hoc est quod Gratianus dicit 16, quaest. I, superiori. Voluit, inquit, Hieronymus distinguere inter personam monachi et personam clerici, ostendens quid unicuique ex proprio officio conveniat. Aliud enim convenit cuique ex eo quod monachus est, aliud ex eo quod clericus est. Ex eo enim quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet officium; ex eo autem quod clericus docendi et pascendi habet officium. Ex quo etiam patet intellectus alterius capituli suprainducti. Patet etiam quod Gratianus loquitur in illa quaestione de doctrina praedicationis, quae ad praelatos pertinet; non autem de doctrina scholastica, cui praelati non multum intendunt. Unde haec obiectio procedit in aequivoco. Item, dato quod monachis docere non liceat, non sequitur quod canonicis regularibus non liceat docere, cum canonici regulares inter clericos computentur: de quibus Augustinus dicit in sermone de communi vita clericorum, et habetur (XII) q. 1 cap. X, qui habuerit proprium, vel habere voluerit, et de proprio vivere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Ex quo patet quod illi qui sub beato Augustino sine proprio manebant, inter clericos computabantur. Quamvis Augustinus postea revocaverit hoc generale interdictum quod fecerat, ut nullus clericus esset nisi sine proprio viveret; non tamen revocavit quin illi qui sine proprio sub eo vivebant, clerici essent; ut patet per illud cap. quaest. eadem certe ego sum et cetera. Quod autem obicit; quod canonici regulares et monachi ad paria censentur, intelligendum est in illis quae sunt communia omni religioni; sicut vivere sine proprio, abstinere a negotiationibus, et ab officio advocandi in causis, et huiusmodi: alias posset similiter concludere, quod canonici regulares tenentur abstinere a lineis indumentis, quia monachi ad hoc tenentur. Multo etiam fortius licet illis religiosis docere quorum religio est specialiter ad hoc statuta, et si monachis non liceret; sicut templariis licet armis uti, quod monachis non licet.

[69319] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 3 Quod autem tertio obiiciunt, quod assumere magistri officium est contra votum religionis, patet multipliciter esse falsum. Religiosi enim per votum religionis non hoc modo abrenuntiant mundo, ut rebus mundi uti non possint; sed mundanae vitae, ut scilicet mundi actionibus non occupentur: unde et sunt in mundo, inquantum rebus mundi utuntur; et non sunt de mundo, inquantum a mundanis actionibus sunt liberi. Unde non est contra votum eorum, si utantur divitiis, vel etiam quandoque deliciis: alias quandocumque deliciose comederent, mortaliter peccarent, quod non est dicendum. Unde nec est contra votum eorum, si quandoque honoribus utantur. Item mundo, secundum quod ibi accipitur, non solum religiosi, sed etiam omnes homines abrenuntiare tenentur: quod patet ex hoc quod supra praemittit Ioannes: si quis dilexerit mundum, non est caritas Dei in eo: quoniam omne quod est in mundo etc., Glossa: omnes dilectores mundi nihil habent nisi haec tria, quibus omnia vitiorum genera comprehenduntur. Unde patet quod ad mundum ibi dicuntur pertinere non divitiae et deliciae simpliciter, sed inordinatus appetitus earum; et sic non solum religiosis, sed etiam omnibus interdicitur non quidem honor, sed ambitio honoris. Glossa ibi: superbia vitae, idest omnis ambitio saeculi. Item dato quod honor simpliciter ad mundum pertinere intelligatur, non tamen hoc posset dici de quolibet honore, sed de honore qui consistit in rebus mundanis. Non enim potest dici quod honor sacerdotii ad mundum pertineat, et similiter nec honor magisterii; cum doctrina, quam consequitur talis honor, sit de spiritualibus bonis. Sicut ergo religiosi per votum non abrenuntiant sacerdotio, ita nec magisterio. Item hoc est falsum quod magisterium sit honor: est enim officium cui debetur honor. Dato autem quod religiosi cuilibet honori abrenuntiassent, non tamen abrenuntiaverunt eis quibus debetur honor; alias renuntiassent operibus virtutum. Honor enim, secundum philosophum in Ethicis, est praemium virtutis. Nec propter hoc aliquis debet abstinere a magisterio, quia Diabolus aliquos inflatos honore magisterii decipit; sicut nec a bonis operibus, quia Augustinus dicit: superbia etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.

[69320] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 4 Ad illud autem quod quarto obiiciunt, quod religiosi profitentur perfectam humilitatem, dicendum quod falsum est: non enim vovent humilitatem, sed obedientiam. Humilitas autem sub voto non cadit, sicut nec aliae virtutes; cum actus virtutum sint necessitatis, quia sunt in praecepto; votum autem est de eo quod est voluntatis. Similiter etiam nec perfectio humilitatis sub voto cadere potest, sicut nec perfectio caritatis; cum perfectio virtutum non sit ex nostro arbitrio, sed ex Dei munere. Dato autem quod ad perfectam humilitatem religiosi tenerentur, non tamen sequeretur quod non possent aliquibus honoribus potiri, sicut non possunt possidere divitias propter hoc quod profitentur summam paupertatem, quia possidere divitias paupertati opponitur; non autem potiri honoribus opponitur humilitati, sed in honoribus se inordinate extollere: unde, ut Bernardus dicit in Lib. de consideratione: nulla splendidior gemma humilitate, scilicet in omni ornatu summi pontificis: quo enim celsior ceteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso: et Eccli. III, 20, dicitur: quanto maior es, humilia te in omnibus. Quis enim audeat dicere, quod Gregorio aliquid de perfectione deperierit, quia ad summum apicem ecclesiastici honoris promotus est? Patet etiam ex dictis quod magisterium non est honor: et sic ratio illa penitus nihil valet.

[69321] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 5 Ad illud quod quinto obiiciunt, dicendum, quod Dionysius distinguit monachos contra diaconos, presbyteros et episcopos. Patet ergo quod loquitur de monachis qui clerici non erant tempore Ecclesiae primitivae, ut patet 16, q. I, superiori. Monachos usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii clericos non fuisse, ecclesiastica testatur historia. Et sic non potest concludi per dictum Dionysii aliquid de monachis qui sunt episcopi, vel presbyteri, vel diaconi. Procedit etiam eorum ratio ex malo intellectu Dionysii. Vocat enim actiones sacras ecclesiastica sacramenta, Baptismum dicens esse purgationem, et illuminationem; sed confirmationem et Eucharistiam perfectionem, ut patet in 4 cap. Ecclesiast. hierarchiae: et haec dispensare non nisi praedictis ordinibus licet. Sed docere in scholis non est de istis sacris actionibus de quibus Dionysius loquitur; alias nullus posset docere in scholis nisi esset diaconus vel sacerdos. Item monachi clerici possunt conficere corpus Christi, quod nisi sacerdotibus non licet. Multo ergo fortius possunt docendi officio uti, ad quod sacer ordo non requiritur.

[69322] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 6 Ad illud quod sexto obiiciunt, quod nullus potest ecclesiasticis officiis deservire, et in monastica regula ordinate persistere, et ita multo minus scholastico, intelligendum est non de his quae ad substantiam religionis pertinent, ut etiam per apparatum ibi patet, quia hoc bene servare possunt ecclesiasticis vacantes officiis; sed intelligitur quantum ad alias observantias, sicut silentium, vigilias, et huiusmodi: quod etiam patet ex hoc quod sequitur in praedicto capitulo: ut ipse districtionem monasterii teneat qui quotidie in ministerio ecclesiastico cogitur deservire. A quibus observantiis regularibus non est inconveniens si aliqui abstineant, ut utilitati communi vacent docendo; sicut patet in illis qui ad praelationis officium assumuntur, cum etiam in claustris manentes in talibus quandoque dispensationem recipiant propter aliquam causam. Et praeterea aliqui religiosi sunt qui in claustris suis manentes et districtionem sui ordinis servantes, scholastico insistunt officio, quod ex institutione sui ordinis habent.

[69323] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad 7 Ad illud quod septimo obiiciunt, dicendum, quod ille se superextendit supra mensuram, ut patet per Glossam ibidem, qui se extendit ultra quam ei concedatur. Illud autem intelligitur concessum quod nulla lege prohibitum invenitur. Unde si religiosus aliquid faciat quod non sit sibi per regulam suam prohibitum, non extendit se supra mensuram, quamvis de illo faciendo in regula mentio nulla fiat: alias non liceret religiosis aliquibus, qui habent regulas latiores, assumere sibi perfectioris vitae consuetudines et statuta; quod est contra apostolum ad Philipp. III, 13 qui ea quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora, se extendebat. Et praeterea aliqui religiosi sunt qui doctrinam ex institutione sui ordinis habent: et contra eos patet quod dicta obiectio non procedit.

[69324] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad s. c. 1 Quod autem adiungunt, quod in uno religiosorum collegio duo doctores esse non debeant, manifeste patere potest iniquum esse. Cum enim religiosi non sint minus habiles ad docendum quam saeculares, ut supra probatum est, non debet in docendo peior esse religiosi conditio quam saecularis. Esset autem secundum positionem praedictam: quia non maior via pateret toti uni multitudini religiosorum veniendi ad magisterium quam uni saeculari, qui singulariter per se studet, qui magister fieri potest, si in studio proficiat. Item secundum hanc positionem profectus studii in religiosis impeditur. Sicut enim pugnanti esset impedimentum ad pugnam, si praemium pugnae ei subtraheretur; quia, ut philosophus in 3 Ethic. dicit, fortissimi pugnatores esse videntur apud quos sunt timidi inhonorati, fortes honorati; ita studenti est impedimentum ad studium, si ei magisterium subtrahatur, quod est quasi studentium praemium. Item hoc reputaretur in poenam infligi alicui, si ei postquam in studio profecerit, magisterium denegaretur. Si ergo religiosus in magisterio consequendo plusquam alii impediatur ex hoc ipso quod religiosus est, punietur; et hoc est punire homines pro bono, quod est iniquum. Ad primum ergo quod inducunt, dicendum, quod illa auctoritas non magis ad religiosos pertinet quam ad saeculares. Fratres enim in novo testamento omnes Christiani appellantur, ut per se patet: quorumlibet etiam Christianorum collegium Ecclesia dicitur. Non tamen numerus magistrorum interdicitur per auctoritatem praedictam religiosis seu saecularibus: quia, ut Augustinus dicit, multi magistri dicuntur, qui contraria docent; et multi docentes unus magister sunt; et sic contrarietas, non pluralitas doctorum prohibetur. Vel magis secundum litteram prohibetur ut non quilibet indifferenter ad magisterium assumatur, sed discreti, et in Scripturis docti, ut Glossa dicit; et hoc paucorum est: et alia Glossa dicit, quod non eruditos in verbo fidei ab officio verbi removet ne impediant veros praedicatores. Vel loquitur de magisterio quod competit praelatis Ecclesiarum: prohibetur enim ne unus pluribus Ecclesiis, aut plures uni Ecclesiae praesint: unde Glossa: in pluribus Ecclesiis, vel plures in una Ecclesia ne velitis esse magistri, idest praelati, qui soli sunt Ecclesiarum magistri: non enim qui de aliquo collegio docet, Ecclesiae magister est; quamvis collegium de quo est, Ecclesia dicatur.

[69325] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad s. c. 2 Ad secundum, dicendum, quod plures magistri qui sunt de uno collegio, non praesunt illi collegio sicut rector in navi, vel princeps in apibus; sed sic unusquisque praeest in schola sua. Unde per auctoritatem inductam non potest probari quod intendunt; sed solum quod in una schola non possunt esse plures magistri.

[69326] Contra impugnantes, pars 2 cap. 1 ad s. c. 3 Ad tertium, dicendum est quod per hoc quod in uno religiosorum collegio multiplicantur plures magistri, non excluduntur saeculares a doctrina, quamvis sint multa religiosorum collegia; quia non semper de quolibet religiosorum collegio inveniuntur plures ad docendum idonei; sicut nec aliquis a docendo impeditur propter hoc quod de qualibet diocesi possunt esse tot magistri, quot ad hoc inveniuntur digni ratione eadem. Et si etiam multi invenirentur idonei, de utrisque essent magis idonei praeferendi, sive religiosi sive saeculares, sine personarum acceptione. Nec tamen ex multitudine doctorum sacra Scriptura venit in contemptum, dummodo sint sufficientes; sed magis ex insufficientia, etiamsi sunt pauci. Unde non esset conveniens determinatum numerum magistrorum esse, ne hac occasione idonei a magisterio repellantur.


Caput 2

[69327] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 tit. 1 Utrum religiosus possit esse de collegio saecularium licite

[69328] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 1 Adhuc autem sua malitia eos instigante, conantur ostendere quod religiosi saecularibus in his quae ad studium pertinent, communicare non debent; ut etsi non ex toto doctrinae amittant officium, tamen in executione officii aliquo modo impediantur. Ad hoc autem ostendendum, inducunt primo id quod habetur 16 qu. 1 cap. nona actione, ubi dicitur: in uno eodemque officio non debet dispar esse professio: quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Moyse: non arabis in bove simul et asino; idest, homine diversae professionis in uno officio simul non sociabis: et infra: nam cohaerere et iungi non possunt quibus sunt studia et vota diversa. Cum ergo religiosis et saecularibus sit dispar professio, in uno docendi officio sociari non possunt.

[69329] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 2 Item. Cum quilibet morem gerere debeat illis quibus convivit, secundum Augustinum, inconveniens videtur ut unus et idem sit de religioso et saeculari collegio simul et semel: non enim potest simul utrorumque actus imitari. Si ergo religiosus quilibet est de collegio suae religionis, non potest esse de collegio saecularium doctorum.

[69330] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 3 Item. Hoc secundum iuris ordinationem statutum est ut unus et idem non sit in diversis collegiis etiam saecularibus, nisi forte per dispensationem. Multo etiam minus religiosus, qui est de collegio saecularium magistrorum.

[69331] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 4 Item. Quicumque sunt de aliquo collegio, observare tenentur illa quae ad illud collegium spectant. Religiosi autem observare non possunt ea quae competunt collegio doctorum et scholarium saecularium: non enim possunt se obligare ad quae alii se obligant, nec iurare quae alii iurant, vel alia huiusmodi servare quae alii servant; cum non sint sui iuris, sed sub potestate alterius constituti: et ita videtur quod non possint esse de eorum collegio.

[69332] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 5 Adhuc autem amplius in sua procedunt malitia: ut quos a sua societate vident se non posse efficaci ratione dividere, saltem infamando seiungant. Dicunt enim per religiosos offendicula et scandala excitari; et ideo se debere eorum vitare consortium, secundum praeceptum apostoli ad Rom. ult.: rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis.

[69333] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 6 Dicunt etiam, quod religiosi otiose vivunt: unde vitari debent, secundum praeceptum apostoli II ad Thess. III, 6: denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi. Glossa: per Christi auctoritatem praecipimus: ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Glossa: idest, non communicetis eis qui ambulant inordinate: et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et subiungit de labore manuum dicens: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat nos imitari et cetera. Et hoc etiam parum infra expressius dicit: si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, scilicet de operando manibus, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur.

[69334] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 7 Imponunt etiam religiosis, quod ipsi sunt auctores periculorum in novissimis diebus futuris: unde sunt vitandi, secundum praeceptum apostoli, II Tim. III, 1: hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati: et infra: habentes quidem speciem pietatis, idest religionis, secundum Glossam, veritatem autem eius abnegantes: et hos devita. Sed, sicut in eodem capitulo dicitur mali homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.

[69335] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 8 Unde non contenti religiosorum infamia, etiam apostolicam auctoritatem evacuare conantur, dicentes, quod nec etiam apostolica auctoritate cogi possunt ut ad suam societatem religiosos admittant: quia secundum iuris civilis ordinationem nullus ad societatem compelli debet, cum societas voluntate firmetur: unde nec ipsi compelli possunt aliqua auctoritate ut religiosis ad suam societatem admittant.

[69336] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 9 Item. Apostolica auctoritas non se extendit nisi ad ea quae ad cathedram pertinent: unde apostolus dicebat, II Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus.

[69337] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 10 Ad cathedram autem, ut dicunt, non pertinet studentium societas; sed collatio beneficiorum, administratio sacramentorum, et alia huiusmodi: unde auctoritate apostolica cogi non possunt ut religiosos ad suam societatem admittant.

[69338] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 arg. 11 Item. Potestas ministris Ecclesiae collata est, non in destructionem, sed in aedificationem; ut dicitur II Cor. ult. Unde, cum in destructionem ordinetur societas religiosorum et saecularium, ut ex praemissis ostendere conantur; compelli non possunt apostolica auctoritate ut religiosos ad suam societatem admittant.

[69339] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 co. Haec autem eorum sententia invenitur esse damnosa, falsa et frivola. Damnosa quidem est, quia derogat ecclesiasticae unitati, quae consistit, secundum apostolum ad Rom. XII, 5, in hoc quod multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Glossa: sumus alter alterius membra, dum sumus aliis servientes et aliis indigentes. Ideo dicitur singuli secundum Glossam, quia nullus excluditur, maior vel minor. Unde patet quod ecclesiasticae unitati derogat quicumque impedit quod unusquisque alterius membrum non sit, ei serviendo secundum officium sibi competens. Cum ergo religiosis competat docendi officium: de quo post pauca apostolus mentionem facit dicens: sive qui docet, in doctrina. Glossa: id est qui habet gratiam docendi, sit membrum alterius in exhibitione doctrinae, manifestum est quod ecclesiasticae unitati derogat quicumque religiosos impedit ne quoscumque docere possint, vel a quocumque addiscere. Derogat etiam praedicta sententia caritati. Quia secundum philosophum in 8 et 9 Ethic., in communicatione amicitia fundatur et salvatur: cui congruit sententia Salomonis Prover. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis erit amicus quam frater. Unde qui prohibet saeculares in studio religiosis communicare, vel e converso, caritatem impedit; et ex hoc etiam dissensionis et rixae disseminat incentivum. Derogat etiam praedicta sententia profectui studentium. In omnibus enim negotiis quae a pluribus exerceri possunt, plurimum societas multorum prodest: unde Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma: et Eccle. IV, 9: melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum societatis suae. Sed praecipue in acquisitione scientiae plurimum societas multorum simul studentium prodest; quia interdum unus ignorat quod alter invenit, aut quod ei revelatur. Unde et philosophus dicit, I Lib. caeli et mundi, quod antiqui philosophi in conventionibus diversis veritatem de caelestibus investigaverunt. Quicunque ergo aliquod genus hominum a societate communi studentium segregat, manifeste commune studium impedit. Et hoc praecipue verum est de religiosis: qui quanto sunt a curis saecularibus absoluti, tanto ad studium inveniuntur magis idonei, secundum illud Eccli. XXXVIII, 25: qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Derogat autem praedicta sententia fidei communitati: quae ob hoc quod una esse debet, Catholica nominatur. Facile enim contingit ut qui secum in doctrina non communicant simul conveniendo, diversa et interdum contraria doceant: unde apostolus de seipso dicit ad Gal. II, 1-2: deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto Tito, secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium quod praedico in gentibus; seorsum autem his qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Et propter hoc, distinct. 15, cap. canones, dicitur quod a temporibus Constantini Concilia incoeperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas: inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conveniendi in unum. Patet ergo quod periculum fidei divisionis inducit qui doctores fidei in unam societatem congregari non permittit et sic patet multipliciter praedictam sententiam esse damnosam. Est etiam eadem sententia falsa: quod multipliciter patet: primo quia est contraria doctrinae apostolicae, quae falsa esse non potest. Dicitur enim I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei: Glossa: gratiam dicit, idest quodlibet donum spiritus sancti ad subserviendum aliis, tam in saecularibus quam in spiritualibus. Et exemplificat de dono scientiae, dicens: si quis loquitur, quasi sermones Dei: Glossa: si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo tribuat. Nec praeter voluntatem Dei aut praeter auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter utilitatem fratrum doceat; nec etiam quod docendum est, taceat. Qui ergo dicit, quod religiosi et saeculares in alterutrum donum scientiae non communicent, manifeste auctoritati apostolicae contradicit. Item ex ore sapientiae dicitur Eccli. XXIV, 47: videte quod non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem: quod ad ecclesiasticum doctorem pertinet, ut Glossa ibidem dicit: qui non solum sibi, sed et aliis docendo et scribendo proficit. Qui omnes dicit, nullum excipit. Ergo tam religiosi quam saeculares doctores omnibus communiter et saecularibus et religiosis proficere docendo debent. Item officia diversa sunt in Ecclesia, sicut diversa membra in corpore, ut patet in I ad Cor. XII, 12, in textu et in Glossa. Sicut autem oculus est in corpore, ita doctores sunt in Ecclesia. Unde Matth. XVIII, 9, per hoc quod dicitur: si oculus tuus scandalizat te, doctores et consiliarii intelliguntur, ut per Glossam patet. In corpore autem humano ita est quod oculus omnibus membris videt indifferenter; et similiter quodlibet aliud membrum alteri subservit in suo officio. I Cor. XII, 21: non potest oculus dicere manui, opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus, non estis mihi necessarii. Ergo et quicumque sumuntur ad officium doctrinae, debent omnibus, cuiuscumque conditionis fuerint, docendo proficere: et religiosi saecularibus, et saeculares religiosis. Item quibuscumque competit aliquis actus, competit admitti ad societatem illorum qui ordinantur ad actum illum; cum societas nihil aliud esse videatur quam adunatio hominum ad unum aliquid communiter agendum. Unde et omnes quibus pugnare licet, possunt connumerari in eodem exercitu, qui est societas ordinata ad pugnandum: non enim videmus quod milites religiosi repellant milites saeculares a suo exercitu, nec e converso. Sed societas studii est ordinata ad actum docendi et discendi. Cum ergo non solum saecularibus, sed etiam religiosis liceat docere et discere, ut ex praedictis patet; non est dubium quod religiosi et saeculares in una societate studii esse possunt. Est etiam praedicta sententia frivola: quia rationes quibus innititur, nullius momenti sunt, et ostendunt ignorantiam eorum qui eas inducunt, vel veram vel fictam. Est enim societas, ut dictum est, adunatio hominum ad aliquid unum perficiendum. Et ideo secundum diversa ad quae perficienda societas ordinatur, oportet societates distingui, et de eis iudicari: cum iudicium uniuscuiusque rei praecipue sumatur ex fine. Et inde est quod philosophus in 8 Ethic., diversas communicationes distinguit; quae nihil aliud sunt quam societates quaedam, secundum diversa officia in quibus homines sibi invicem communicant: et secundum has diversas communicationes amicitias distinguit; sicut eorum qui simul nutriuntur, vel qui simul negotiantur, aut aliquod aliud negotium exercent. Exinde etiam venit distinctio societatis, qua distinguitur in publicam et privatam. Publica quidem societas dicitur secundum quam homines sibi communicant in una republica constituenda; sicut omnes homines unius civitatis vel unius regni in una republica sociantur. Privata autem societas est quae ad aliquod negotium privatum exercendum coniungitur: sicut quod duo vel tres societatem ineunt ut simul negotientur. Utraque autem dictarum societatum distinguitur per perpetuum et temporale. Illud enim ad quod aliqua multitudo, vel etiam duo aut tres colligantur, quandoque est perpetuum; sicut illi qui efficiuntur alicuius civitatis cives, perpetuam societatem ineunt, quia mansio civitatum eligitur ad totum tempus vitae hominis: et haec est societas politica. Similiter etiam societas privata quae est inter virum et uxorem, et dominum et servum, perpetuo manet propter perpetuitatem vinculi qua colligantur; et haec societas vocatur oeconomica. Quando vero negotium ad quod multitudo congregatur, temporaliter exercendum eligitur, non est societas perpetua, sed temporalis; sicut quod multi negotiatores ad nundinas conveniunt, non ut ibidem perpetuo morentur, sed, donec negotia sua expleant; et haec est societas publica sed temporalis. Similiter quod duo socii qui idem hospitium conducunt, non ineunt perpetuam societatem, sed temporalem: et haec est societas privata et temporalis. De his ergo societatibus diversimode iudicandum est. Unde qui indistincte nomine societatis vel collegii utitur, ignorantiam suam ostendit.

[69340] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 1 Secundum hoc ergo de facili patet responsio ad rationes eorum. Ad illud enim quod primo obiciunt, quod in uno et eodem officio non debet esse dispar professio: et item: homines diversae professionis simul non sociabis, intelligendum est quantum ad illud in quo diversificantur: sicut quod laici et clerici socientur in his quae pertinent tantum ad officium clerici: unde ante praedicta verba praemittitur: indecorum est laicum vicarium episcopi esse et viros ecclesiasticos iudicare. Similiter etiam religiosus non potest sociari saeculari in illo in quo saecularis a religioso diversificatur; ut in negotiis saeculi exercendis, quae sunt religioso prohibita. II Tim. III: nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis. Officium autem docendi et addiscendi est commune religioso et saeculari, ut ex supradictis patet: unde nihil prohibet religiosos saecularibus in uno officio docendi et addiscendi sociari; sicut etiam diversae conditionis homines unum corpus Ecclesiae constituunt secundum quod in unitate fidei conveniunt. Gal. III, 28: non est Iudaeus neque Graecus; non est servus neque liber; non est masculus neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.

[69341] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 2 Ad illud quod secundo obiiciunt, dicendum: quod sicut quaedam sunt communia religiosis et saecularibus, quaedam autem sunt in quibus differunt; ita est quoddam collegium quod est tantum saecularium, secundum quod quidam adunantur homines ad ea perficienda quae ad saeculares tantum spectant; aliquod autem collegium est quod est religiosorum tantum, in quo scilicet aliqui aggregantur ad religiosam vitam ducendum; aliquod autem est quod est religiosis et saecularibus commune, quia in illo adunantur homines ad hoc in quo religiosi a saecularibus non distinguuntur; sicut religiosi et saeculares communiter sunt de collegio unius Ecclesiae Christi, inquantum in una fide conveniunt, quae unitatem Ecclesiae perficit. Similiter, quia docere et addiscere communiter religiosis et saecularibus competit; collegium studii non debet censeri quasi collegium religiosorum, vel quasi collegium saecularium; sed quasi collegium in se comprehendens utrosque.

[69342] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 3 Ad illud quod tertio obiiciunt, scilicet quod nullus potest esse de duobus collegiis, dicendum, quod ista ratio tripliciter deficit. Primo, quia pars non ponit in numerum contra totum: collegium autem privatum est pars publici collegii, sicut domus est pars civitatis: unde per hoc quod aliquis est de collegio alicuius familiae, hoc ipso est de collegio civitatis, quae ex diversis familiis constituitur; nec tamen est de duobus collegiis. Cum ergo collegium studii sit publicum collegium; per hoc quod aliquis est de privato collegio aliquorum studentium, sicut qui conveniunt ad convivendum in una domo religiosa vel saeculari, hoc ipso debet esse de communi collegio studii; nec propter hoc est de duobus collegiis. Secundo praedicta ratio deficit ex hoc quod nihil prohibet aliquem esse de uno collegio perpetuo publico vel privato, et simul et semel esse de aliquo collegio publico vel privato temporali: sicut ille qui est de collegio alicuius civitatis, quandoque est ad tempus de collegio commilitantium in uno exercitu; et qui est de collegio alicuius familiae, potest ad tempus aliquibus in aliquo hospitio sociari. Collegium autem studii non est collegium perpetuum, sed temporale: non enim ad hoc homines ad studium conveniunt ut perpetuo ibi morentur; sed vadunt et veniunt pro suo libitu. Unde nihil prohibet eum qui est de religioso collegio perpetuo, simul esse de collegio scholastico, sicut etiam qui est canonicus alicuius Ecclesiae saecularis non propter hoc prohibetur esse de collegio scolastico. Tertio praedicta ratio fallit, quia illud quod est speciale, ad omnia extendit. Hoc autem quod unus non possit esse de duobus collegiis, intelligitur de collegiis ecclesiasticis: quia unus non potest esse canonicus in duabus Ecclesiis absque dispensatione vel causa legitima; unde dicitur 21, quaestiunc. I: clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus Ecclesiis. In aliis autem collegiis locum non habet: unde unus et idem homo potest esse civis in duabus civitatibus. Unde, cum collegium scholasticum non sit ecclesiasticum collegium, nihil prohibet eum qui est de collegio aliquo ecclesiastico religioso vel saeculari, esse simul de collegio scholastico.

[69343] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 4 Ad id quod quarto obiiciunt, dicendum: quod religiosi non possunt esse de collegio scolastico, nisi quatenus licet eis docere et discere; quod non possunt absque moderamine et licentia suorum superiorum: ex quorum etiam licentia et iuramenta et colligationes licitas et expedientes facere possunt, ut sic in collegio scholastico connumerentur. Sciendum tamen: quod cum perfectio totius consistat in partium adunatione, illud toti non expedit in quo partes convenire non possunt, quia hoc perfectioni totius repugnat: unde et ordinationes quae in republica statuuntur, tales debent esse quae omnibus qui ad rempublicam pertinent, coaptentur; magis vero essent removendae ordinationes a republica quae adunationes civium impedirent, quam aliqua scissura reipublicae toleranda: quia statuta sunt propter unitatem reipublicae conservandam, et non e converso. Similiter etiam in collegio scholastico non debent esse aliqua statuta quae non possint congruere omnibus qui ad studium licite conveniunt.

[69344] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 5 Verba etiam apostoli, quae ad suam sententiam asserendam assumunt, pro eis non faciunt. Primo, quia religiosi non sunt tales quales illi de quibus loquitur apostolus: quod patet per singula. Quod enim dicitur ad Rom. ult.: rogo autem vos fratres, etc., intelligitur de haereticis, qui homines in fide dissentire faciebant: quod patet per hoc quod dicit, praeter doctrinam quam didicisti. Glossa: a veris apostolis: quia illi scilicet a quibus declinare iubet, de lege agebant, quia cogebant gentes iudaizare.

[69345] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 6 Similiter illud quod habetur II Thess. III, 6: denuntiamus autem etc., ad religiosos non pertinet: sed ad eos qui turpia negotia exercent, otium sectantes: quod patet per hoc quod ibi dicit apostolus: audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. Foeda cura ibi dicitur omne illicitum negotium.

[69346] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 7 Similiter quod dicitur II Tim. III: hoc autem scito, quod in novissimis diebus etc., non pertinet ad religiosos, sed ad haereticos, ut patet per hoc quod dicit, blasphemi, Glossa, in Deum per haereses; et per hoc quod subdit: quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi. Glossa, scilicet haeretici, resistunt veritati, homines reprobi, corrupti mente circa fidem. Nec obstat quod dicit, habentes quidem speciem pietatis, idest religionis. Religio enim accipitur ibi pro latria, quae fidem protestatur. In hac enim significatione religio est idem quod pietas, ut patet per Augustinum in 10 de civitate Dei. Dato etiam quod religiosi vel omnes vel aliqui tales essent, non tamen eorum esset a sua communione eos excludere: quod patet per Glossam quae habetur I Cor. V, 11 super illud: si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus et cetera. Cum huiusmodi nec cibum sumere. Glossa: dicendo nominatur, ostendit non temere et quomodolibet sed per iudicium auferendos malos esse ab Ecclesiae communione; et si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius. Nos enim a communione quemquam prohibere non possumus nisi aut sponte confessum aut in aliquo iudicio vel ecclesiastico vel saeculari nominatum atque convictum. Hoc ergo dicendo, noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio; sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Patet ergo, quod quamvis religiosi essent tales quales dicunt, non tamen possent eos a sua societate repellere nisi prius essent iudicio Ecclesiae condemnati.

[69347] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 8 In his autem quae sequuntur, in quibus apostolicae potestati derogant, non solum falsitatis, sed etiam haeresis crimen incurrunt: quia, ut dicitur in decretis, dist. 22, cap. omnes: qui Romanae Ecclesiae privilegium ab ipso summo omnium Ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur: et infra: fidem quippe violat qui adversus illam agit quae est fidei mater. Hoc autem privilegium Christus Romanae Ecclesiae contulit, ut omnes ei sicut Christo obediant: unde dicit Cyrillus Alexandrinus episcopus in Lib. 2 thesaurorum: ut membra maneamus in capite nostro apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes pro omnibus: quoniam ipsius solum est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et loco illius ligare qui ipsum aedificavit; et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit: cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi domino Iesu obediunt. Unde patet quod quicumque dicit non esse obediendum his quae per Papam statuuntur, in haeresim labitur.

[69348] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 9 Quod autem obiiciunt, quod nullus potest cogi ad societatem invitus, ut lex dicit, patet quod intelligitur de privata societate, quae consensu duorum vel trium constituitur. Sed ad societatem publicam, quae non potest constitui nisi ex superioris consensu etiam superioris auctoritate, aliquis compelli potest; sicut princeps qui praeest reipublicae, potest compellere cives ut in sua societate aliquem recipiant; sicut etiam collegium alicuius Ecclesiae cogitur ut aliquem recipiat in canonicum vel in fratrem. Unde, cum collegium studii generalis sit publica societas, ad eam potest aliquis induci auctoritate superioris cogente.

[69349] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 10 Ad illud quod postea obiiciunt, quod hoc est de illis quae non pertinent ad cathedram, dicendum, quod falsum est. Ad eum enim qui regit rempublicam, pertinet ordinare de nutritionibus et adinventionibus iuvenum in quibus exerceri debeant: ut dicitur 10 Ethic. unde, et politica, ut in I Ethic. dicitur, ordinat quas disciplinarum debitum est esse in civitatibus, et quales unumquemque oportet addiscere, et usquequo. Et sic patet quod ordinare de studio pertinet ad eum qui praeest reipublicae, et praecipue ad auctoritatem apostolicae sedis, qua universalis Ecclesia gubernatur, cui per generale studium providetur.

[69350] Contra impugnantes, pars 2 cap. 2 ad 11 Quod autem ultimo obiicitur, procedit ex falsis. Non enim est ad destructionem studii, sed ad eius profectum, si religiosi saecularibus in studio socientur, ut ex praedictis patet. Unde nulli dubium esse debet saeculares compelli posse auctoritate apostolica ut ad societatem studii religiosos admittant.


Caput 3

[69351] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 tit. 1 Utrum religioso liceat praedicare et confessiones audire

[69352] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 1 Non solum autem impedire conantur ne religiosi fructum in Ecclesia faciant per doctrinam, veritatem sacrae Scripturae aliis exponendo; sed, quod est perniciosius, eos a praedicationibus et confessionibus audiendis amovere conantur, ut nec sic fructum in populo faciant in exhortationem virtutum et extirpationem vitiorum: in quo etiam persecutores Ecclesiae se ostendunt: unde dicit Gregorius Lib. 20 Moralium, super illud, quasi capitio tunicae etc.: hoc conari persecutores Ecclesiae specialiter solent, ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant. Inducentes primo illud quod habetur 16, qu. I: alia est causa monachi, alia clerici. Clerici oves pascunt; ego, scilicet monachus, pascor: et 7, qu. I, cap. hoc nequaquam, dicitur: monachorum cura subiectionis habet verbum, non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios. Praedicare autem est pascere populum verbo Dei. Ioan. ult.: pasce oves meas. Pascere oves est credentes, ne deficiant, confortare ut dicit Glosa. Ergo monachi, et alii religiosi, qui omnes monachorum iure censentur, praedicare non possunt. Hoc etiam expressius videtur haberi 16, qu. I, cap. adiicimus, ubi dicitur: statuimus ut praeter domini sacerdotes nullus audeat praedicare, sive laicus, sive monachus ille sit, cuiuslibet scientiae nomine glorietur. Item cap. iuxta: monachos a populorum praedicatione omnino cessare censuimus.

[69353] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 2 Inducunt etiam auctoritatem Bernardi super Cant., qui dicit: quod praedicare monacho non convenit nec novitio expedit, nec non misso licet.

[69354] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 3 Item. Illi qui pascunt populum verbo Dei, debent etiam pascere necessaria subministrando, ut patet Ioan. ult., super illud: pasce oves meas: Glossa: pascere oves est credentes ne deficiant confortare; terrena subsidia, si necesse est, subditis providere. Sed religiosi non possunt necessaria providere, cum paupertatem profiteantur. Ergo non possunt pascere verbo Dei praedicando.

[69355] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 4 Item, Ezech. XXXIV, 2, dicitur: nonne greges pascuntur a pastoribus? Per pastores autem, ut Glossa dicit ibidem, significantur episcopi, presbyteri, diaconi, quibus grex committitur. Ergo religiosi qui nec sunt episcopi nec presbyteri nec diaconi, habentes gregem commissum, praedicare non possunt.

[69356] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 5 Item. Rom. X, 15, dicitur: quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Sed non legimus missos a domino nisi duodecim apostolos, Luc. IX, et septuaginta duos discipulos, Luc. X, ubi dicit Glossa, quod sicut in apostolis forma est episcoporum, sic in septuagintaduobus forma est presbyterorum secundi ordinis, qui scilicet sunt presbyteri parochiales. Adiungit autem apostolus, I ad Cor. XII, 28, opitulationes, idest eos qui maioribus ferunt opes, ut Titus apostolo, vel archidiaconi episcopis, ut Glossa ibidem dicit. Ergo nec religiosi, qui nec sunt episcopi nec presbyteri parochiales, nec archidiaconi, praedicare debent.

[69357] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 6 Item. In decretis dicitur dist. 68: corepiscopi tam ab hac sacra sede quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt: nimis enim improba eorum institutio est, et prava: et infra: nam non amplius quam duos ordines inter discipulos domini cognovimus; idest duodecim apostolorum, et septuaginta duorum discipulorum. Unde iste tertius processerit, ignoramus: et quod ratione caret, extirpare necesse est. Et ita ordo religiosorum qui praedicant et non sunt episcopi, qui sunt successores apostolorum; vel presbyteri parochiales, qui sunt successores septuaginta duorum discipulorum, debet extirpari.

[69358] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 7 Item. Dionysius in 6 capitul. Eccles. hierarchiae dicit, quod monasticus ordo non debet esse aliis praelatus, vel secundum aliam translationem, non est aliorum adductivus. Sed adducuntur homines ad Deum per doctrinam et praedicationem. Ergo monachi et alii religiosi qui iure monachorum censentur non debent praedicare vel docere.

[69359] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 8 Item. Ecclesiastica hierarchia constituta est ad exemplar caelestis, secundum illud Exod. XXV, 40: inspice et fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte. Sed in caelesti hierarchia Angelus inferioris ordinis nunquam exercet officium superioris ordinis. Cum ergo monasticus ordo inter inferiores ordines computetur, ut dicitur 6 cap. Eccles. hierarchiae, non debent monachi et alii religiosi exercere praedicationis officium, quod est superioris, ordinis, scilicet episcoporum et aliorum praelatorum.

[69360] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 9 Item. Si religiosus praedicat: aut praedicat cum potestate, aut sine potestate. Si sine potestate, ergo est pseudo apostolus. Si autem cum potestate, ergo potest procurationes exigere. Dominus enim mittens apostolos ad praedicandum, praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut dicitur Marci VI, 8. Per virgam autem, ut Glossa ibidem dicit, potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit. Hoc autem non videtur religiosis convenire ut procurationes exigere possint, quia sic Ecclesiae plurimas procurationes deberent: ergo nec praedicare debent.

[69361] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 10 Item. Episcopi maiorem habent auctoritatem praedicandi quam religiosi, qui non habent curam animarum. Sed episcopi extra dioecesim suam non possunt praedicare, nisi requisiti ab aliis episcopis vel presbyteris, unde dicitur 9, quaest. 2: nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet; et hoc idem habetur per multa alia capitula ibidem. Ergo nec religiosi, qui omnino dioecesim non habent nec parochias, praedicare debent, nisi forte fuerint invitati.

[69362] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 11 Item. Praedicator non debet aedificare super alienum fundamentum, nec gloriari in plebibus alienis, ad instar apostoli dicentis Rom. XV, 20: sic autem praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem. Et II ad Cor. X, 15, dicitur: non sumus in immensum gloriantes in alienis laboribus. Glossa: ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari: et infra non habentes spem gloriari in aliena regula, Glossa exponit de his qui sunt de alieno regimine. Ergo illi qui non habent curam animarum non debent praedicare plebibus aliis commissis, sed fundamentum fidei in infidelibus iacere.

[69363] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 12 Ulterius autem ostendere conantur, quod, confessiones audire non possunt. 16, quaest. I, cap. placuit: firmiter et insolubiliter omnes praecipimus ut aliquis monachus poenitentiam nemini tribuat. Et cap. placuit, dicitur, quod nullus monachorum praesumat neque poenitentiam dare, neque filium de Baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum visitare, neque mortuum sepelire, neque quibuslibet negotiis sese implicare. Item cap. interdicimus dicitur: interdicimus abbatibus et monachis publicas poenitentias dare, infirmos visitare et unctiones facere et cetera; ex quibus omnibus videtur quod monachis et religiosis, qui eodem iure censentur, non liceat confessiones audire.

[69364] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 13 Item. Rectoribus Ecclesiarum praeceptum est: diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov. XXVII, 23, Glosa: pastori Ecclesiae dicitur: diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit: agnosce eorum actus et vitia quae in eis inveneris, citius castigare memento. Sed non possunt agnoscere actus et vitia subditorum pastores Ecclesiae nisi per confessionem ergo non debent aliis confiteri nisi suis rectoribus.

[69365] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 14 Praeterea. Extra. de poenitentiis et Remiss. dicit Innocentius III in Concilio generali: omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis venerit, omnia facta sua scilicet peccata, saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti. Sed ille qui absolutus est a peccatis, non tenetur ulterius peccata confiteri. Ergo si aliquis alius quam proprius sacerdos posset confessiones audire et absolvere aliquem, ille non teneretur semel in anno confiteri proprio sacerdoti: quod est contra decretalem inductam. Cum ergo religiosi non sint proprii sacerdotes, quia non habent plebes sibi commissas, videtur quod non possint confessiones audire et absolvere.

[69366] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 15 Item. Fideles debent a propriis sacerdotibus sacramenta recipere, ut in decretali inducta dicitur. Sed sacramenta Ecclesiae non debet ministrare sacerdos nisi digno: non autem potest scire aliquem esse dignum, nisi eius conscientiam noverit per confessionem. Ergo sacerdotes debent audire confessiones subditorum: et ita alii non possunt eos absolvere.

[69367] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 16 Item. In Ecclesia non solum vitanda sunt mala, sed etiam occasiones malorum, sicut apostolus de se ipso dicit II Cor. X: ut occasionem amputem eorum etc.; sed si aliquis posset alteri confiteri quam proprio sacerdoti, multi possent dicere se esse confessos, et sic inconfessi ad sacramenta accedere; nec possent arceri per proprium sacerdotem, latentes sub praetextu confessionis aliis factae. Ergo hoc nullo modo debet esse in Ecclesia, quod religiosi confessiones audiant qui non sunt proprii sacerdotes.

[69368] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 17 Item. Ad eum solum pertinet poenitentes absolvere, ad quem pertinet corrigere. Sed, sicut dicit Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, correctio non pertinet ad monachos, sed ad sacerdotes. Ergo religiosi non possunt paenitentes absolvere.

[69369] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 18 Item. Cum non habeant aliquas certas provincias vel dioeceses vel parochias sibi commissas; si possunt praedicare et audire confessiones, ubique hoc poterunt. Ergo ampliorem habent potestatem quam episcopi vel primates vel patriarchae, qui non sunt universalis Ecclesiae gubernatores; cum etiam Papa universalem pontificem se vocare prohibeat: unde dicitur dist. 89: nullus patriarcharum, universalitatis vocabulo unquam utatur. Et hoc idem habetur in sequenti capitulo.

[69370] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 19 Ulterius autem nituntur ostendere quod nec ex commissione episcoporum praedicare possunt, aut confessiones audire. Dicunt enim, quod illud quod dat aliquis, iam non habet. Si ergo episcopi committunt curas plebium parochialibus sacerdotibus, ad eos iam ulterius non pertinet cura ipsarum; et ita ex auctoritate eorum non possunt aliqui praedicare plebibus, aut confessiones audire, nisi vocati a sacerdote parochiali.

[69371] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 20 Item. Quando episcopus committit curam plebis sacerdoti, ipse se ipsum exonerat, et periculum remanet super sacerdotem, cui cura committitur: secundum illud quod dicitur III Reg. XX, 39: custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius: alias essent episcopi in magno periculo, importabile onus totius multitudinis habentes. Ergo episcopi non habent se ulterius intromittere de plebibus quas sacerdotibus commiserunt.

[69372] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 21 Item. Sicut episcopus subditur archiepiscopo, ita et sacerdotes subduntur episcopis. Sed archiepiscopi non possunt se intromittere de illis qui subduntur episcopis, nisi forte propter negligentiam episcoporum: unde dicitur 9, quaest. 3: archiepiscopus nihil de episcoporum causis absque illorum agat consilio. Ergo nec episcopi aliquid possunt in illis plebibus subiectis sacerdotibus parochialibus absque eorum consensu, nisi propter eorum negligentiam vel defectum.

[69373] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 22 Item. Presbyteri parochiales sunt sponsi Ecclesiarum sibi commissarum. Si ergo aliqui alii ex commissione episcoporum in plebibus praedictis sacerdotibus commissis praedicent, aut confessiones audiant, Ecclesia una habebit plures sponsos; quod est contra id quod habetur 7, quaest. 1: sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, nec iudicari aut disponi nisi a proprio viro, eo vivente, permittitur; sic nec uxor episcopi, quae eius Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, absque eius consilio et voluntate alteri iudicari vel disponi, aut eius concubitu, idest ordinatione, frui non conceditur. Hoc autem non solum de episcopis, sed de quibuslibet Ecclesiae ministris intelligitur, ut Gratianus per sequentia capitula probat.

[69374] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 23 Ulterius autem nituntur ostendere, quod nec privilegio apostolicae sedis possint praedicare aut confessiones audire. Quia contra statuta patrum aliquid condere vel mutare, nec Romanae sedis auctoritas potest, ut dicitur 25, quaest. 1, cap.: contra. Si ergo statutum est antiquorum patrum, quod nullus praedicet vel confessiones audiat praeter domini sacerdotes, ut dicitur 16, quaest. 1, non poterit hoc ex privilegio Papae alicui concedi.

[69375] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 24 Item 25, quaest. 1, cap. sunt quidam, dicitur: si quod docuerunt apostoli et prophetae, destruere, quod absit, niteretur, scilicet Romanus pontifex, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur. Si ergo ordinatio est apostoli, II Cor. X ut nullus glorietur in plebibus alienis; si Papa contra hoc dat privilegium alicui, errare convincitur.

[69376] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 25 Item. Scriptum est in iure, quod si princeps concedit alicui quod liceat ei aedificare in loco publico, hoc ita debet intelligi sine praeiudicio alterius, digesta ne quid in loco publico aedificare, l. 1, si quis a principe. Et 25, quaest. 2, cap. de ecclesiasticis, dicit Gregorius: sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua iura servamus; nec cuiquam gratia favente ultra quam meretur impartior, nec ulli quod sui iuris est, ambitu stimulante derogabo. Sed quod aliquis praedicet in parochia alicuius vel audiat confessiones eo irrequisito, esset in praeiudicium sacerdotis parochialis. Ergo etsi concedatur alicui quod possit praedicare vel confessiones audire, nihilominus hoc exequi non poterit sine consensu sacerdotis parochialis.

[69377] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 26 Item. Si princeps concessit alicui liberam testamenti factionem, nihil aliud concessisse videtur nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem: neque enim credendum est Romanum principem, qui iura tuetur, totam testamentorum observantiam multis vigiliis excogitatam atque inventam, uno verbo velle evertere, ut dicitur Cod. de Inoffic. Test., lege si quando. Similiter ergo si Papa concedat aliquibus quod praedicent vel confessiones audiant, debet intelligi secundum communem formam, ut scilicet hoc exequantur requisitis sacerdotibus parochialibus.

[69378] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 27 Item. Monachus qui accipit sacerdotale officium, non tamen habet executionem officii, ut scilicet sacramenta ministret, nisi cum super aliquam plebem fuerit canonice institutus, ut dicitur 16, quaest. 1, cap. ecce; ergo et si aliquibus ex privilegio Papae officium praedicandi committatur, hoc exequi non poterunt quandiu plebes non fuerint eis commissae.

[69379] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 28 Item. Nec Papa nec aliquis mortalium potest ecclesiasticam hierarchiam divinitus ordinatam immutare aut eversare; cum nulli praelatorum data sit potestas in destructionem, sed in aedificationem, II Cor. X, 8. Sed iste est ordo ecclesiasticae hierarchiae, quod monachi et regulares sint in ordine perficiendorum, ut patet in 6 cap. ecclesiasticae hierarchiae. Ergo nec Papa potest hoc aliter immutare, ut scilicet religiosi perficiendi habeant officium.

[69380] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 arg. 29 Item volunt ostendere quod etiam talibus non liceat petere licentiam a presbyteris parochialibus aut ab episcopis praedicandi aut confessiones audiendi, quia ambitionis est ingerere se ad officia ecclesiastica: unde dicitur 8 quaest. 1, sciendum: cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec ex proprio desiderio anhelat. Sed praedicare et confessiones audire pertinet ad officium ecclesiasticum, quod est potestatis et honoris. Ergo sine nota ambitionis non possunt petere licentiam praedicandi aut confessiones audiendi; sed hoc solum facere possunt, cum fuerint requisiti.

[69381] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 co. Quia vero, ut Boetius dicit in Lib. de duabus naturis, via fidei inter duas haereses media est, sicut virtutes medium locum tenent: omnis enim virtus in medio rerum decore locata consistit: si quid enim vel ultra vel infra quam oportuerit fiat, a virtute disceditur; ideo videamus quid circa praedicta sit ultra vel infra quam rei veritas habeat: ut hoc totum reputemus errorem, mediam autem viam fidei veritatem. Sciendum est ergo, quosdam fuisse haereticos, et adhuc esse, qui potestatem ecclesiastici ministerii in vitae sanctitate ponebant; ut videlicet qui sanctitate caruerit, ordinis quoque potestatem amittat, et qui sanctitate fulget, etiam ordinis potestate potiatur. Quam quidem sententiam esse erroneam, quia de ea nunc non agitur, supponatur ad praesens. Ex huius erroris radice processit quorundam praesumptio, et praecipue monachorum, qui de sua sanctitate praesumentes, ministrorum Ecclesiae officia proprio arbitrio usurpabant, absolvendo scilicet peccatores, et praedicando absque alicuius auctoritate episcopi: quod eis nullatenus licebat: unde dicitur 16, qu. 1: pervenit ad nos (unde valde miramur) quod quidam monachi et abbates in parochia vestra contra sanctorum patrum decreta, episcopalia iura et officia sibi arroganter vindicant, videlicet poenitentiam, remissionem peccatorum, reconciliationes, decimas: cum absque proprii episcopi licentia vel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus praesumere debeant. Sed quidam nimis incaute ab hoc errore recedentes, in errorem contrarium sunt prolapsi, asserentes monachos et religiosos ad praedicta non esse idoneos, etiamsi de auctoritate episcoporum hoc agant: unde dicitur 16, quaest. 1: sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes, monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam neque Christianitatem largiri neque absolvere posse per sacerdotalis officii sibi divinitus iniunctam potestatem; sed omnino labuntur. Quidam autem novellum sibi statuentes errorem, in tantam prorumpunt audaciam, ut asserant non solum propter religiosorum conditionem, sed etiam propter episcoporum impotentiam non posse per episcopos praedicta religiosis committi absque parochialis sacerdotis voluntate. Et quod etiam perniciosius est, non posse eis hoc ipsum asserunt per apostolicae sedis privilegium indulgeri. Et sic per viam contrariam ad eundem finem hic error elabitur cum praedicto: ut scilicet aliquid subtrahant ecclesiasticae potestati, sicut et illi qui in vitae merito potestatem Ecclesiae consistere arbitrantur. Ad huius ergo erroris destructionem hoc ordine procedendum est. Primo ostendemus quod episcopi et superiores praelati possunt praedicare et absolvere eos qui sacerdotibus subduntur, sine licentia ipsorum sacerdotum. Secundo, quod hoc idem possunt aliis committere. Tertio, quod hoc aliis committi quam parochialibus sacerdotibus expedit saluti animarum. Quarto, quod etiam religiosi ad huiusmodi officia exercenda ex commissione praelatorum sunt idonei. Quinto, quod religio aliqua salubriter institui potest ad haec exequenda de licentia praelatorum. Sexto, respondebimus rationibus quae ad partem contrariam inducuntur. Quod autem episcopus in parochia sacerdoti commissa plenam habeat potestatem, probatur per hoc quod dicitur 10, quaest. 1, cap. sic quidam: ubi dicitur, quod omnia quae sunt Ecclesiae secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertinent: et hoc idem habetur in sequenti capitulo. Sed res temporales Ecclesiae ordinantur ad spiritualia. Ergo multo fortius spiritualia singularum parochiarum episcopo sunt commissa. Item quaest. ead.: regenda est unaquaeque parochia sub provisione ac tuitione episcopi per sacerdotem, vel ceteros clericos, quos ipse cum Dei timore praeviderit. Item. In sequenti capitulo dicitur, quod cuncta debent gubernari et dispensari cum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae. Item. Sacerdos cui parochia committitur, non potest aliquid in Ecclesia sua facere nisi de licentia episcopi speciali, vel saltem generali: unde dicitur 16, quaest. 1: cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconibus et reliquis clericis attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non utique Missa sine eius iussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat. Patet ergo quod in parochia presbytero commissa adhuc maiorem potestatem habet episcopus quam sacerdos, qui sine permissione episcopi nihil in ea agere potest. Item. I Cor. 1, 2, super illud, in omni loco ipsorum et nostro, dicit Glossa: idest mihi primitus commisso: et loquitur de suffraganeis, idest de parochiis subiectis Ecclesiae Corinthiorum, ut patet per Glossam. Si ergo episcopi sunt successores apostolorum, ipsorum formam tenentes, ut dicitur Luc. X, patet quod parochia principalius est commissa episcopo quam sacerdoti. Non enim potest intelligi quod prius tempore fuerit apostolo commissa, et postea ab ipso in alium translata: quia non diceret, in omni loco ipsorum et nostro, si ex quo ipsorum esse coeperat, suus esse destitisset. Item. Apollo erat presbyter Corinthiorum, qui eis sacramenta ministrabat, ut patet I Cor. III, 6: Apollo rigavit. Glossa, Baptismo: et tamen apostolus de Corinthiis se intromittebat, ut patet I Cor. XI, 34: cetera cum venero disponam, et II Cor. II, 10: nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi, et I Cor. IV, 21: quid vultis? In virga veniam ad vos etc., et II Cor. X, 13: secundum mensuram regulae qua mensus est nobis Deus, pertingendi ad vos: et II (Cor.) ult.: ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem (Glossa, ligandi, atque solvendi) quam dedit mihi dominus. Patet ergo quod episcopi in plebibus sacerdotibus commissis plenam retinent potestatem. Item. Cum sacerdotes succedant in locum septuaginta duorum discipulorum, episcopi vero in locum duodecim apostolorum, ut dicitur in Glossa Lucae X, 1 absurdissimum videtur, si dicere velint, quod apostoli non possent absolvere vel ligare vel alia huiusmodi facere sine licentia septuaginta duorum discipulorum: quod tamen eos dicere oportet, si hoc de episcopis et presbyteris dicant. Item. Dionysius dicit in 5 cap. caelestis hierarchiae, quod quamvis pontificum ordo sit perfectivus, et sacerdotum ordo sit illuminativus, et ministrantium ordo sit purgativus; tamen hierarchicus ordo, scilicet pontificum, non tantum habet perficere, sed illuminare et purgare; et sacerdotum ordo non solum illuminare, sed et purgare. Et subiungit causam, dicens: ipsae quidem enim minores virtutes in ea quae in meliora sunt, transmovere non possunt, eo quod iniustum eis sit ad huiusmodi conari maiestatem. Ipsae autem diviniores virtutes cum propriis habent et subiectas operationes: ut patet per expositionem maximi ibidem. Patet ergo, quod sicut sacerdos potest quicquid potest diaconus, et adhuc amplius; ita et episcopus potest quicquid potest sacerdos, et adhuc amplius. Sicut ergo sacerdos potest legere Evangelium in Ecclesia non requisito diacono; ita episcopus potest absolvere et alia Ecclesiae sacramenta ministrare quibus voluerit, non requisito sacerdote parochiali. Item. Qui facit aliquid per alium, et per se ipsum hoc facere posset. Sed dum presbyteri absolvunt sibi subditos, hoc per eos episcopi facere dicuntur: unde Dionysius dicit in XIII cap. caelestis hierarchiae: is qui secundum nos summus est sacerdos, per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare, aliis in ipsum reponentibus proprias sacras operationes. Ergo et episcopus, cum voluerit, poterit absolvere subditos sacerdotis, vel eis praedicare per se ipsum. Item. Praelatis Ecclesiarum a subditis obedientia debetur, inquantum eorum curam habent: unde dicitur ad Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, Glosa idest pro vobis soliciti sunt praedicando, quasi pro animabus vestris rationem reddituri. Sed parochianus quisque magis tenetur obedire episcopo quam presbytero parochiali, ut patet per Glossam ad Rom. XIII, 2: ubi dicitur, quod maiori potestati est magis obediendum quam minori, sicut proconsuli quam curatori, et imperatori quam proconsuli: quod ad potestatis ordinem pertinet, qui multo magis in spiritualibus potestatibus quam in temporalibus invenitur. Ergo episcopi, qui sunt in superiori potestate constituti, magis habent curam de subditis quam etiam ipsi sacerdotes parochiales. Ad curam autem animarum pertinet quod dicitur Prov. XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui: quod fit maxime in confessionibus audiendis. Et ita episcopi possunt audire confessiones parochianorum etiam convenientius quam presbyteri parochiales. Item. Sacerdotes dantur episcopis ut coadiutores, quia soli onus populi ferre non possunt, sicut septuagintaduo senes dati sunt in adiutorium Moysi, ut patet Num. XI. Unde episcopus in ordinatione sacerdotum hoc exemplo, et quibusdam aliis praemissis, subiungit: quanto fragiliores sumus, tanto magis his auxiliis indigemus. Sed ille cui datur aliquis adiutor, non ex hoc amittit potestatem operandi cum sibi vacaverit; immo ipse est principalis operans, et adiutor est agens secundarium. Ergo episcopi possunt omnia agere quae ad curam plebis pertinent irrequisito sacerdote, etiam magis quam ipsi sacerdotes. Item. Episcopi in Ecclesia tenent locum domini Iesu Christi: unde Dionysius dicit in 5 cap. ecclesiasticae hierarchiae: pontificum ordo primus quidem est divinarum ordinationum, sublimissimus autem et novissimus idem: etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostrae hierarchiae dispositio. Ut enim omnem hierarchiam videmus in Iesum consummatam, sic unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem, idest episcopum: unde etiam I Pet. II, 25, dicitur de Christo: conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Hoc autem praecipue verum est de Romano pontifice, cui, ut Cyrillus dicit, omnes iure divino caput inclinant, et ei tanquam ipsi domino Iesu obediunt: et Chrysostomus dicit super illud Ioan. ult.: pasce oves meas, idest, loco mei praepositus, et caput esto fratrum. Ergo ridiculum est dicere, et blasphemiae vicinum, quod episcopus non possit usum clavium exercere in quemlibet suae dioecesis, sicut et Christus posset. Item. Ad hoc quod aliquis possit absolvere in foro poenitentiali, sufficit quod habeat clavem et iurisdictionem per quam materia sibi determinatur; sicut et in aliis sacramentis, qui habet potestatem ordinis et materiam debitam, potest operari, si formam et intentionem debitam adhibeat: hoc enim semper in potestate eius est. Sed episcopus habet claves, cum sit sacerdos; habet etiam iurisdictionem in quemlibet suae dioecesis; alias non posset eos excommunicare, et coram se convenire. Ergo potest quemlibet suae dioecesis sine alicuius sacerdotis requisitione in foro poenitentiali absolvere. Item. Ideo sacerdotibus necessarium videtur subditorum confessiones audire, quia eis sacramentum Eucharistiae ministrant, quod ab his qui sunt in peccato mortali sumi non debet. Sed similiter sacramentum confirmationis et ordinis sumi non debet ab his qui sunt in peccato mortali, quia haec sacramenta gratiam praesupponunt: haec autem sacramenta a solis episcopis ministrantur. Ergo et pari ratione episcopis competit confessiones audire quorumlibet suae dioecesis. Item. Nullus potest assumere sibi illud quod non est in sua potestate. Sed, sicut communis consuetudo probat, episcopi assumunt sibi casus quos voluerint, de quibus ad eos pro absolutione recurratur. Ergo etiam antequam eos sibi assumerent, erant in eorum potestate: ergo et de casibus aliis possunt absolvere cum voluerint. Item. Secundum Dionysium potestas episcopi in nostra hierarchia est potestas universalis; potestas autem sacerdotis et ministrorum est potestas particularis, ut patet in I cap. et in 5 Eccles. hierarchiae. Sed secundum quod probatum est a philosophis, virtus universalis efficacius agit in id quod subiicitur virtuti particulari, quam etiam ipsa particularis virtus. Ergo episcopus magis habet usum clavium in eos qui subduntur sacerdotibus, quam etiam ipsi sacerdotes. Item. Nullus potest dare quod non habet. Sed episcopi est sacerdotibus dare omnem potestatem quam sacerdotes habent. Nullum autem spirituale amittitur cum datur: quia spiritualia non dantur nisi per actionem dantis in recipientem: agens vero non amittit virtutem agendi ex hoc ipso quod agit. Ergo episcopus habet omnem potestatem quam habet sacerdos parochialis. Deinde ostendendum est quod aliqui ex commissione episcoporum possunt praedicare et confessiones audire in parochiis sacerdotum. Extra. de officio Iudic. Ordin., cap. inter cetera, dicitur quod episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exequendum assumant; et infra: praecipimus tam in cathedralibus, quam in aliis conventualibus Ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi coadiutores et cooperatores habeant, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus, et poenitentiis iniungendis, ac ceteris quae ad salutem pertinent animarum. Ex quo patet quod clerici conventualium Ecclesiarum alicuius dioecesis, qui non sunt parochiales presbyteri, possunt praedicare et confessiones audire auctoritate episcopi. Item. Extra. De haereticis, cap. excommunicamus, quia vero, dicitur: omnes qui prohibiti vel non missi praeter auctoritatem ab apostolica sede, vel Catholico episcopo loci susceptam, privatim vel publice praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur. Ex quo haberi potest quod Papa vel episcopus potest dare alicui auctoritatem praedicandi. Item. Constat quod apostoli, quorum episcopi sunt successores, per civitates et castella presbyteros ordinabant, qui continue cum populis sibi subiectis commorabantur; et tamen alios mittebant ad praedicandum, et alia exequendum quae ad salutem pertinent animarum. I Cor. IV, 17: misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in domino, qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo Iesu: et II Cor. XII ult.: rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Glossa, scilicet Barnabam, vel Lucam; et ad Titum I, 5: huius rei gratia reliqui te Cretae et cetera. Ergo et aliqui alii quam presbyteri parochiales possunt praedicare et confessiones audire ex commissione episcoporum. Item. Praedicare et confessiones audire sunt iurisdictionis vel iurisdictionis et ordinis simul. Sed ea quae sunt huiusmodi, possunt committi his saltem qui ordinem habent. Ergo cum episcopus possit praedicare et confessiones audire in parochia non requisito sacerdote, ut supra probatum est; hoc idem et alius poterit ex eius commissione. Item. Ad hoc facit consuetudo Romanae Ecclesiae: ad quam accedentes, a poenitentiariis Papae ad quoscumque sacerdotes litteras impetrant, ut eis confiteantur. Item. Legati Papae et eorum poenitentiarii confessiones audiunt non petita licentia a presbyteris parochialibus; et etiam auctoritate Papae ubique praedicant. Et ita patet quod praedicare et audire confessiones potest aliis committi sine licentia sacerdotum parochialium. Nunc restat ostendere, quod religiosi sunt idonei ad hoc quod talia eis committantur. 16, q. 1, cap. pervenit, dicitur, quod monachi et abbates, absque proprii episcopi licentia hoc nullatenus praesumere debeant, ut videlicet poenitentiam dent. Ex quo relinquitur quod ex auctoritate Papae et episcopi monachis et aliis religiosis liceat confessiones audire. Item. Quaestione eadem dicitur ex auctoritate huius decreti quod apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, sacerdotibus monachis, apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus exorare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere. Item. In seq. capitulo, sunt nonnulli, dicit Bonifacius Papa: credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium, Deo cooperante, digne administrari, si eos contigerit hoc ministerio sublimari. Decertantes igitur monasticae professionis presbyteros sacerdotalis potentiae arcere officio, omnino praecipimus ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur in posterum: quia quanto quisque celsior est, tanto et illis erit potentior. Item. Episcopi debent divina iudicia imitari quantum possunt. I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sed divino iudicio aliqui religiosi sunt reputati idonei ut eis immediate a Deo praedicationis committeretur officium, sicut de Equitio monacho b. Gregorius in dialogo narrat, et etiam de beato Benedicto. Ergo et iudicio episcoporum aliqui religiosi possunt reputari idonei ut eis praedicatio committatur. Item. Omnia quae licent saecularibus clericis, licent et religiosis, exceptis his quae in sua regula eis prohibentur. Arg. 16, q. 1: sunt nonnulli: ubi dicitur, quod monachis licet absolvere, et alia huiusmodi facere. Neque enim b. Benedictus monachorum praeceptor almificus huiuscemodi rei fuit interdictor. Sed saecularibus licet ex commissione episcoporum praedicare et confessiones audire. Ergo et religiosis; cum in nulla regula hoc sit prohibitum. Item. Maius est praedicationis officium ex propria auctoritate exequi quam ex commissione alterius. Sed religiosi possunt ad praelationis gradum sublimari; in quo eis competit praedicare, et alia propria auctoritate exequi quae ad salutem pertinent animarum. Ergo multo magis idonei debent reputari ut praedicationis officium et alia huiusmodi ex commissione episcopi exequantur. Item. Ad illud quod maxime competit perfectis, non redditur aliquis minus idoneus ex hoc quod in statu perfectionis se ponit, quem statum religiosi assumunt. Sed praedicationis officium competit maxime perfectis, unde I Esdrae I, 4 super illud, omnes reliqui etc., dicit Glossa: omnes electi, de potestate tenebrarum eruti, ad libertatem pertinent gloriae filiorum Dei, omnes societati sanctae civitatis, idest Ecclesiae, adnumerari laetantur. Sed tantum perfectorum est in aedificatione eius Ecclesiae etiam aliis praedicando laborare. Et quod intelligat de perfectione religionis, patet ex hoc quod sequitur: quia eruditores multorum, cum magis ad caelestia diligenda auditores instituunt, minus pro terrenis curam gerunt; immo acquisita pro spe aeternorum relinquunt. Hoc etiam patet per interlinearem, quae dicit: omnes reliqui, idest divites, qui praedicare non possunt. Ergo religiosi non redduntur minus idonei ad exequendum praedicationis officium quam alii; et ita, cum alii possunt ex commissione episcoporum praedicare et confessiones audire, ut probatum est religiosi hoc idem possunt. Item. I Esdrae VIII, 31, super illud, promovimus ergo a flumine etc. dicit Glossa: fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium vocamus; qua adiuti, animas fidelium ad societatem electorum et ad arcem vitae perfectionis, quasi vasa sancta ad templum domini efficacius transferamus. Ex quo patet idem quod prius. Item. Hoc etiam apparet ex communi consuetudine Orientalis Ecclesiae, secundum quam fere omnes monachis confitentur. Item. Maioris potestatis est legationis officium exercere, episcopos confirmare, et de eis Ecclesiis provideri, quam praedicare, vel confessiones audire. Sed primum invenitur religiosis esse commissum. Ergo et secundum eis committi potest. Item. Magis est remotum a religiosorum vita causas audire, quam confessiones, vel praedicare. Sed primum eis potest committi. Ergo multo fortius alia. Nunc restat ostendere, quod saluti animarum expediat etiam aliis quam sacerdotibus parochialibus praedicationem committi, et alia quae ad salutem pertinent animarum. Primo per hoc quod dominus dicit Matth. IX, 37: messis quidem multa: Glossa, turba populorum ad suscipiendum verbum et ferendum fructum apta; operarii autem pauci; Glossa: praedicatores ad congregandum electorum Ecclesiam. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ex quo patet quod salubre est Ecclesiae per multos verbum Dei praedicari fidelibus, et maxime turba fidelium crescente. Idem potest haberi per id quod dicitur Sap. VI, 26: multitudo sapientium (interlinearis, coetus praedicatorum) sanitas est orbis terrarum. Item. II ad Tim. II, 2: quae audisti per multos testes, haec commenda hominibus fidelibus: Glossa, idest sanae fidei: qui idonei erunt: Glossa, vita, et scientia, et facundia: alios docere: Glossa, illis enim debet committi praedicatio divina qui apti sunt illi officio. Item. I Esdrae III, 8 super illud verbum, et omnes qui venerant de captivitate in Ierusalem, Glossa sic dicit: non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, idest Dei domum, debent aedificare; sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui dicere noverunt, debet exigere. Item. Gregorius in 19 Moral., super illud Iob: quando lavabam pedes meos butyro, sic dicit: quid ad haec nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verba vitae impendere non curamus, quando coniugatum virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis habitus, vel magnae occupatio facultatis? Ex quo patet quod alii etiam quam praelati vel rectores Ecclesiarum laudabiliter possunt praedicationis officium exercere. Hoc idem potest ostendi per multa exempla veteris testamenti. David enim laudatur de hoc quod cultum Dei ampliavit, vigintiquatuor sacerdotes constituendo, ut magis posset populus expediri, ut patet I Paral. XXIV. Similiter IV Reg. XVII, misit Ezechias nuntios discurrentes qui monerent populum ut converterentur ad dominum Deum patrum suorum; Assuerus etiam nuntios celeres misit per universas provincias, qui nuntiarent liberationem populi Dei, ut legitur Esther VIII, 14. Ergo multo magis saluberrime hoc fieri potest, ut aliis quam sacerdotibus parochialibus praedicationis officium committatur, et alia quae pertinent ad salutem animarum. Item. Gregorius in 5 Homil. primae partis super Ezech.: hi qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera perceperunt, mutare loca minime permittantur. Hi autem qui amore domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens sunt: quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. Ex quo patet quod conveniens est ut praeter rectores Ecclesiarum qui resident in suis Ecclesiis, aliis praedicationis officium committatur, qui per diversa loca discurrant. Item. Quod hoc utile sit et salubre, satis manifestat occupatio rectorum Ecclesiae, quos in aliis rebus piis et ecclesiasticis oportet frequenter occupari; cum tamen oporteat praedicatorem verbi Dei ab omni alia occupatione liberum esse: unde apostoli dixerunt Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Unde patet quod satis necessarium est eis ab aliis iuvari. Hanc etiam necessitatem maxime ostendit imperitia multorum sacerdotum, qui in aliquibus partibus adeo ignorantes inveniuntur, ut nec etiam loqui Latinum sciant. Paucissimi etiam inveniuntur qui sacram Scripturam didicerint; et tamen oportet praedicatorem verbi Dei in sacra Scriptura instructum esse. Unde satis apertum est multum saluti fidelium detrahi, si solum sacerdotibus parochialibus verbum Dei praedicandum relinquatur. In confessionibus etiam audiendis non minor necessitas apparet propter ignorantiam multorum sacerdotum, quae periculosissima est in confessionibus audiendis. Unde Augustinus in Lib. de poenitentia: qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere; ne cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer movet et petit; ne ambo in foveam cadant, quam stultus vitare noluit. Item eandem necessitatem ostendit multitudo plebis, quae interdum uni sacerdoti gubernanda committitur: qui si toto tempore vitae suae nihil aliud faceret, vix omnium confessiones diligenter audire posset. Item hanc necessitatem ostendit difficultas confitendi. Quidam enim, ut experimento inventum est, a confessione desisterent, si non possent aliis quam suis sacerdotibus confiteri: quandoque propter verecundiam, quia erubescunt confiteri peccata illis cum quibus quotidie conversantur: quandoque vero quia suspicantur sacerdotes sibi esse inimicos, et propter multa alia. Unde pie praelati eorum infirmitati condescendunt, ne omnino in desperationem labantur, de aliis confessoribus eis providendo. His visis, ostendendum est aliquam religionem ad hoc specialiter salubriter posse institui ad cooperandum praelatis Ecclesiarum in praedicatione et confessionibus audiendis ex commissione praelatorum. Primo per hoc quod omnis religio ad exemplum vitae apostolicae formata est: unde dicitur Act. IV, 32 super illud, et erant illis omnia communia: Glossa: communia, Graece coena, unde coenobitae, idest communiter viventes, coenobia, idest habitacula eorum. Haec autem fuit vita apostolica, ut relictis omnibus, per mundum discurrerent evangelizando et praedicando, ut patet Matth. X, 7-10 ubi regula quaedam eis inscribitur. Ergo ad praedicta potest aliqua religio convenientissime institui. Item. Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Sed illa visitatio est maxime necessaria quae fit per eos qui saluti animarum intendunt. Ergo convenientissime religio institui potest ad visitandum homines qui consolatione indigent, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeant. Item. Act. VI, 2 super illud, non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis, dicit interlinearis: meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis. Sed aliquae religiones pie et salubriter institutae sunt ad subveniendum pauperibus in corporalibus dapibus et in aliis necessitatibus corporis. Ergo multo convenientius potest aliqua religio institui ad subveniendum necessitatibus animarum. Item. Spiritualis militia magis competit religioso quam saecularis. Sed ad militiam saecularem exercendam aliquae religiones utiliter institutae sunt. Ergo multo convenientius institui possunt ad militiam spiritualem, quae competit praedicatoribus verbi Dei: de qua dicitur II Tim. II, 3: labora sicut bonus miles Christi Iesu: Glossa: in praedicando Evangelium contra hostes fidei. Item. Eis qui procurant salutem animarum, necessarium est ut vita et scientia clareant: ex quibus non de facili tot possent inveniri quod singulis parochiis per universum mundum praeficerentur, cum etiam propter litteratorum inopiam nec adhuc per saeculares potuerit observari illud statutum Lateranensis Concilii ut in singulis Ecclesiis metropolitanis essent aliqui qui theologiam docerent; quod tamen per religiosos Dei gratia cernimus multo latius impletum quam etiam fuerit statutum; adeo ut impletum videatur illud Isa. XI, 9: repleta est terra scientia domini. Ergo saluberrime religio aliqua instituitur in qua sint homines litterati et studio vacantes ad iuvandum sacerdotes qui ad hoc minus sufficiunt. Item. Hoc evidentissime ostenditur ex effectu sequente. Videmus enim talibus religionibus institutis in pluribus partibus haereticam pravitatem eorum ministerio extirpatam, infideles etiam nonnullos ad fidem conversos, multos per universum orbem in lege Dei instructos, quamplurimos ad statum poenitentiae conversos; ita quod si quis inutilem talem religionem mentiatur, manifeste convinci possit, quasi gratiae invidus, quae in eis operatur, in spiritum sanctum peccare. Item. 25, quaest. 1, dicitur: nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolica decreta temerare. Cum ergo per apostolicam sedem religiones aliquae sint institutae ad praedicta, quod etiam ex ipso nomine ostenditur (nemo enim quicumque, ut dicit Augustinus in Lib. de vita Christiana, nomen sine causa sortitur); manifeste se damnabilem reddit quicunque talem religionem damnare conatur.

[69382] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 1 Nunc ultimo restat adversariorum obiectionibus respondere. Quod ergo primo obiicitur quod pascere ad monachos non pertinet, sed pasci; intelligendum est ex hoc quod sunt monachi, contra illos qui ex sola vitae sanctitate potestatem ecclesiastici ordinis alicui competere dicebant: sicut etiam potest dici, quod saeculari clerico non competit pascere, si non habeat curam animarum, vel nisi sit sibi ab habentibus curam animarum commissum. Unde propter hoc non excluditur quin religiosis competat pascere populum verbo Dei, si vel ad praelationem assumantur, vel a praelatis eis committatur. Non enim minus sunt idonei religiosi ad praedicationis officium exequendum quam saeculares; nisi forte quatenus sunt sub obedientia constituti, ut sic indigeant duplici licentia ad praedicandum: scilicet licentia eorum quibus cura plebis committitur, et licentia praelatorum ordinis sui, sine qua nihil eis agere licet. Similiter est intelligendum quod postea obiicitur: praeter domini sacerdotes nullus audeat praedicare: verum est quasi propria auctoritate, scilicet ordinaria. Similiter quod sequitur, monachos a populorum praedicatione omnino cessare censemus, intelligendum est ut non propria auctoritate, ex hoc ipso quod monachi sunt, officium sibi praedicationis assumant.

[69383] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 2 Similiter quod sequitur, quod praedicare monacho non convenit, intelligendum est quasi ex hoc ipso quod monachus sit, officium habeat praedicandi.

[69384] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 3 Ad illud quod postea obiicitur, quod illi qui pascunt populum verbo Dei, debent etiam pascere temporali subsidio, respondetur, quod intelligendum est, si vires suppetant, secundum illud I Ioan. III, 17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem etc.; alias apostoli praedicare non potuissent, qui dixerunt Act. III, 6: argentum et aurum non est mihi. Nihilominus tamen et illi qui secundum se pauperes sunt, possunt aliis temporali subsidio providere, dum divites ad eleemosynarum largitatem hortantur, sicut et Paulo praedicationis officium in gentes assumenti commissum est ut pauperum memor esset, ut dicitur Gal. II, 10.

[69385] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 4 Ad illud quod postea obiicitur, quod greges pascuntur a pastoribus, dicendum est, quod pastores gregem domini pascere possunt non solum per se, sed per alios, quibus ipsi committunt: quia ille intelligitur aliquid facere cuius auctoritate fit.

[69386] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 5 Ad illud quod postea obiicitur, quod non debent praedicare nisi missi: missi autem a domino leguntur tantum scilicet duodecim apostoli, et septuaginta duo discipuli: dicendum, quod illi etiam qui sunt missi a domino, possunt alios mittere; sicut Paulus, qui misit Timotheum ad praedicandum; I ad Cor. IV, 17: ideo misi ad vos Timotheum etc.; et ita ex commissione episcoporum et presbyterorum possunt etiam alii ad praedicandum mitti; et tamen illi missi a domino intelliguntur qui per potestatem a domino traditam mittuntur; et omnes illi sic missi a praelatis Ecclesiarum, scilicet episcopis vel presbyteris, inter opitulationes computantur: quia ipsi maioribus opem ferunt, quamvis non sint archidiaconi. Quod enim in Glossa dicitur, ut Titus Paulo, vel archidiaconus episcopis, per modum exempli ponitur. Unde non sequitur quod qui non sunt archidiaconi, non possunt maioribus opitulari. Et tamen, cum aliquis ex commissione episcopi praedicat vel confessiones audit, episcopus hoc facere intelligitur, ut patet ex auctoritate Dionysii supra inducta. Nihilominus tamen, etsi duo ordines tantum essent a domino instituti qui possent praedicare propria auctoritate, posset tamen Ecclesia et tertium ordinem statuere praedicatorum, qui propria auctoritate praedicarent; et praecipue Papa, qui habet potestatis plenitudinem in Ecclesia: sicut etiam in primitiva Ecclesia fuerunt soli duo ordines sacri, scilicet presbyteri et diaconi; et tamen postea Ecclesia minores ordines sibi constituit, ut Magister in sententiis dicit.

[69387] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 6 Ad illud quod postea obiicitur dicendum, quod decretum illud loquitur de quibusdam qui corepiscopi vocabantur, qui non in civitatibus, sed in vicis seu villis ordinabantur, et aliqua poterant plusquam alii sacerdotes, scilicet minores ordines dare: et hi aliquo tempore in Ecclesia fuerant instituti, habentes ordinariam potestatem: sed postea, ut in eadem dist. dicitur, propter insolentiam suam, qua episcoporum officia sibi usurpabant, ab Ecclesia prohibiti sunt. Et ideo patet quod non est similis ratio de illis religiosis qui ex commissione praelatorum praedicant vel confessiones audiunt potestatem ordinariam non habentes. Horum enim ordo in numerum non ponit contra ordines a domino institutos; cum ille secundum iura facere intelligatur cuius auctoritate fit: quod etiam patet per auctoritatem Dionysii supra inductam.

[69388] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 7 Ad aliud dicendum, quod ex illa auctoritate Dionysii non potest amplius haberi, nisi quod monachi ex potestate ordinaria sui ordinis non habent quod sint praelati, vel aliorum adductivi: non autem excluditur quin monachus possit accipere potestatem ordinariam vel commissam ad alios adducendum: praecipue cum in littera dicatur, quod monasticus ordo non est aliis praelatus vel aliorum adductivus; non autem quod esse non possit vel non debeat.

[69389] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 8 Ad aliud dicendum, quod ecclesiastica hierarchia imitatur caelestem quantum potest, sed non in omnibus. In caelesti enim hierarchia distinctio donorum gratuitorum, secundum quam ordines distinguuntur, sequitur distinctionem naturae; non autem in hominibus. Et ideo, cum Angelorum natura sit immutabilis, Angelus inferioris ordinis ad superiorem ordinem transferri non potest: quod tamen in ecclesiastica ierarchia fieri potest; sed tamen in caelesti Angelus inferioris ordinis in suo ordine manens exequitur actum superioris virtute. Sicut enim dicit Dionysius 13 Caelest. hierarchiae, Angelus qui purgavit labia Isaiae, dictus est Seraphin, cum tamen esset de inferiori ordine, quia Seraphin officium exercuit: et Gregorius dicit in Hom. de centum ovibus, quod hi spiritus qui mittuntur, horum vocabulum percipiunt quorum officia gerunt. Unde non est inconveniens, si in ecclesiastica hierarchia aliquis inferioris ordinis officium superioris ordinis exerceat, eius commissione.

[69390] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 9 Ad illud quod postea obiicitur, quod aut praedicant cum potestate, aut sine potestate, dicendum, quod praedicant cum potestate praedicandi non ordinaria, sed eis ab aliis commissa. Nec tamen sequitur quod possint procurationes exigere, quia hoc non est eis datum; possent autem, si eis daretur ab his, in quibus residet praedicta potestas: et sic etiam non sequitur quod propter hoc Ecclesiae debeant plures procurationes.

[69391] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 10 Ad illud quod postea obiicitur, quod secundum hoc religiosi habent maiorem auctoritatem quam episcopi vel patriarchae, dicendum, quod non est verum: quia patriarchae vel episcopi possunt alicubi auctoritate ordinaria praedicare, religiosi autem non habentes curam animarum nusquam; possunt tamen ubilibet praedicare auctoritate eorum qui possunt; et episcopus potest episcopalia exercere in aliena dioecesi auctoritate illius episcopi in cuius dioecesi commoratur.

[69392] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 11 Ad illud quod postea obiicitur, quod praedicator non debet aedificare super alienum fundamentum, dicendum, quod falsum est et contra apostolum, I Cor. III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui: Glossa: praedicationem: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet: quod, secundum Ambrosium in Glossa, exponitur de superaedificatione doctrinae. Quod autem apostolus dicit Rom. XV, 20: sic autem praedicavi Evangelium non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem: non est intelligendum quasi hoc non liceret: sed quia tunc temporis aliud magis necessarium reputabat. Unde dicit Glossa ibidem: ne aedificarem super alienum fundamentum: idest ne praedicarem iam per alios conversis: non quod hoc non facerem, si contigisset: sed malebam iacere fundamentum fidei ubi non erat. Alias non licuisset Ioanni Evangelistae praedicare Ephesi, ubi Paulus fidem plantaverat; aut Paulo praedicare Romae, ubi Petrus eum praevenerat. Quid autem dicent, si religiosi, contra quos loquuntur, hoc modo distributi sunt, ut quidam eorum infidelibus annuntient verbum Dei, quidam autem inter fideles sint in subsidium praelatorum? Nec tamen hoc facit ad propositum: quia non est idem praedicare plebi alienae, et aedificare super alienum fundamentum, ut in praedicta auctoritate accipitur; cum etiam sacerdos parochialis in sua parochia praedicans, super alienum aedificet fundamentum, quia praedicat conversis per alios ad fidem. Similiter quod dicitur II ad Cor. X, 15: non gloriantes in immensum in alienis laboribus, scilicet ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari; non est intellectus Glossae, quod si apostolus laborasset ubi alius fundamentum fidei posuerat, quod hoc esset in immensum gloriari; sed quod si ipse gloriatus esset quasi fundamentum iaciens fundamento prius ab alio posito, ultra mensuram laboris sui gloriatus esset. Similiter etiam quod postea sequitur, non habentes spem gloriari in aliena regula, idest in his qui sunt de alieno regimine, Glossa illa male inducitur. Non enim sic habetur in Glossa, sed ita: secundum regulam nostram, idest regimen nostrum, idest secundum quod a Deo nobis est iniunctum, evangelizare dico in abundantia, scilicet non in paucis locis, immo etiam in illa loca, quae ultra vos sunt. Nec tamen sumus habentes spem, idest non speramus gloriari in aliqua aliena regula; nec illi qui ultra eos sunt, de alieno regimine sunt. Si tamen ita esset in Glossa ut dicunt, non intelligitur quin apostolus praedicare potuisset illis qui erant de regimine alterius apostoli: ipse enim praedicavit Antiochenis et Romanis, qui erant de regimine Petri; sed quia non gloriabatur de eis quasi de subiectis suo regimini: hoc enim esset in aliena regula gloriari. Et praeterea illi qui ex commissione praelatorum praedicant, non praedicant in plebibus alienis, sed in plebibus praelatorum qui eos mittunt; qui etiam ipsis operantibus operari dicuntur.

[69393] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 12 Ad ea quibus postmodum ostendere nituntur, quod religiosi confessiones audire non debent, de facili patet responsio. Per illa enim decreta quae inducunt, nihil aliud ostendunt nisi quod religiosi non possunt propria auctoritate audire; non autem excluditur quin possint audire ex auctoritate Papae vel episcopi, ut manifeste habetur 16, q. 1, pervenit; nec quod etiam religiosi sint minus idonei ad huiusmodi quam saeculares, ut patet 16, qu. 1, sunt nonnulli.

[69394] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 13 Ad aliud quod postea obiicitur, quod presbyteri parochiales, cum sint rectores animarum, debent diligenter agnoscere vultum gregis sibi commissi; quod non possunt facere, nisi confessiones audiant; dicendum, quod de bonitate vel malitia alicuius constare potest alicui non solum per propriam confessionem, sed etiam per sententiam superioris de eo latam. Unde si episcopus subditum sacerdotis absolvat vel per se vel per alium cui ipse commiserit, sacerdos parochialis ita debet se reputare cognoscere eum ac si sibi confessus esset; cum iam sit per superioris sententiam approbatus, de qua ei iudicare non licet. Et praeterea satis potest vultum eius agnoscere, si secundum decretalem semel in anno ei confitetur.

[69395] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 14 Ad illud quod postea obiicitur, quod quilibet tenetur semel in anno confiteri proprio sacerdoti, dicendum, quod proprius sacerdos non solum est sacerdos parochialis, sed etiam episcopus vel Papa: ad quos etiam magis pertinet cura eius quam ad sacerdotem, ut multipliciter ostensum est. Proprium enim hic non accipitur secundum quod dividitur contra commune, sed secundum quod dividitur contra alienum. Unde qui confessus est episcopo suo vel alicui habenti vicem eius, confessus est proprio sacerdoti. Et praeterea per hoc non excluditur quod, si semel in anno confitetur proprio sacerdoti, scilicet parochiali, dato quod de eo tantum intelligatur, quin possit aliis vicibus aliis etiam confiteri qui habeant potestatem absolvendi.

[69396] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 15 Ad illud quod postea obiicitur, quod non potest scire eum esse dignum ut admittatur ad sacramentum Eucharistiae nisi audita eius confessione, dicendum, quod falsum est. Potest enim scire per sententiam superioris, qui eum in foro poenitentiali absolvit, cui etiam sententiae debet stare non minus quam suae.

[69397] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 16 Ad illud quod postea obiicitur, quod si aliquis potest alteri confiteri quam proprio sacerdoti, datur per hoc occasio multis latendi, dicendum, quod falsum est. Cum enim in foro poenitentiali cuilibet sit credendum et pro se et contra se; sacerdos debet credere eum confessum esse, si se confessum fateatur: quia et si etiam sibi confiteretur, posset eum decipere, ut levibus confessis maiora taceret. Et praeterea, dato quod ex hoc daretur aliqua occasio mali, tamen multum praeponderat quod per hoc vitantur multa alia maiora mala, sicut prius ostensum est, quod per hoc multis periculis obviatur.

[69398] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 17 Ad illud quod postea obiicitur, quod ad monachum non pertinet corrigere, et sic nec absolvere, dicendum, quod verum est propria auctoritate; sed ex commissione auctoritatem habentis utrumque potest sibi competere, si sacerdotali ordine fungatur. Demophilus tamen, cui Dionysius scribebat, non erat sacerdos, nec etiam diaconus, ut ex his quae in eadem epistola dicuntur, apparet.

[69399] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 18 Ad illud quod postea obiicitur, quod si possunt confessiones audire, eadem ratione ubique possent, et sic essent universalis Ecclesiae gubernatores, dicendum, quod nusquam possunt audire propria auctoritate, possunt tamen audire ubicunque eis commissum fuerit; et si committeretur eis quod ubique audirent ab eo qui toti Ecclesiae praeest, possent ubique audire. Nec tamen essent universalis Ecclesiae gubernatores; quia non absolverent auctoritate ordinaria, sed commissa. Quod autem Papa universalem pontificem se prohibet nominari, non hoc ideo est quia ipse non habeat auctoritatem immediatam et plenam in qualibet Ecclesia; sed quia non praeficitur cuilibet particulari Ecclesiae ut proprius et specialis illius Ecclesiae rector, sic enim cessarent omnium aliorum pontificum potestates: et hoc, capitulum inductum pro ratione inducit.

[69400] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 19 Ad ea autem quibus postmodum ostendere nituntur, quod nec etiam auctoritate episcoporum possunt religiosi praedicare et confessiones audire, de facili patet responsio. Quod enim primo obiiciunt: quod dat aliquis, iam non habet: patet esse falsum in spiritualibus, quae communicantur non per translationem alicuius dominii, sicut accidit in rebus corporalibus, sed magis per modum derivationis cuiusdam effectus a causa sua; sicut qui communicat alii scientiam, non propter hoc scientiam amittit. Et ita est etiam in communicatione potestatis: qui enim dat alicui potestatem, non amittit eam, sicut episcopus qui dat potestatem sacerdoti quod conficiat corpus Christi, dando non amittit eam. Unde de communicatione spiritualium rerum dicit Augustinus in I libro de doctrina Christiana: omnis res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Et similiter, quando dat episcopus sacerdoti potestatem absolvendi aliquos homines, non amittit illam potestatem; nisi forte aestimetur potestas quam sacerdos habet in sua parochia, quasi potestas quam habet miles in villa sua: quod est ridiculum, cum non sint domini, sed ministri, secundum illud I ad Cor. IV, 1: sic nos existimet homo etc.; et Luc. XXII: reges gentium dominantur eorum, non ita erit inter vos.

[69401] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 20 Ad illud quod postea obiicitur, quod episcopus quando committit curam parochiae sacerdoti ipse se exonerat, dicendum, quod falsum est; quia adhuc pertinet ad eum habere curam totius plebis quae est in sua diocesi, quia totius plebis animae videntur sibi esse commissae, ut habetur 10, quaest. 1, cap. quaecunque. Unde et apostolus de se dicebat II ad Cor. XI, 28: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum. Non tamen onus fit ei importabile, quia habet alios inferioris ordinis adiutores. Dato autem quod sit immunis a periculo per hoc quod curam sacerdoti committit, non tamen sequitur quod per hoc reddatur immunis a potestate quam in parochia habebat. Ministri enim Christi non solum possunt operari ad salutem plebis ad vitandum periculum sibi imminens, sed etiam ad augendum meritum, et magis fructificandum in populo Dei: sicut etiam Paulus multa supererogabat propter salutem electorum, quae sine periculo salutis suae dimittere poterat.

[69402] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 21 Ad illud quod postea obiicitur, scilicet quod sacerdos est sub episcopo, sicut episcopus sub archiepiscopo; dicendum, quod non est omnino simile. Constat enim quod archiepiscopus non habet immediatam iurisdictionem in illos qui sunt de dioecesi episcopi suffraganei sui, nisi propter negligentiam episcopi vel nisi causa ad eum deferretur; sed episcopus habet immediatam iurisdictionem in parochiam sacerdotis, cum possit quemlibet coram se citare et excommunicare, quod archiepiscopus non potest in subditis episcoporum, nisi ut dictum est. Cuius ratio est, quia potestas sacerdotis naturaliter et ex iure divino subditur potestati episcopi, cum sit imperfecta respectu illius, ut Dionysius probat; sed episcopus subditur archiepiscopo solum ex ordinatione Ecclesiae. Et ideo in quibus Ecclesia statuit episcopum archiepiscopo subiectum, in illis tantum subiectus est ei. Sacerdos autem qui ex iure divino episcopo subditur, in omnibus est ei subiectus; sicut et Papa habet immediatam iurisdictionem in omnes Christianos; quia Romana Ecclesia, nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtinuit, ut habetur in decretis dist. 21, cap. quamvis.

[69403] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 22 Ad illud quod postea obiicitur, quod presbyteri parochiales sunt sponsi Ecclesiarum sibi commissarum, dicendum, quod sponsus Ecclesiae, proprie loquendo, Christus est: de quo dicitur: qui habet sponsam sponsus est, Ioh. III, 29, ipse enim de Ecclesia suo nomine filios generat. Alii autem qui sponsi dicuntur, sunt ministri sponsi, exterius cooperantes ad generationem spiritualium filiorum; quos tamen non sibi, sed Christo generant. Qui quidem ministri intantum sponsi dicuntur, inquantum vicem veri sponsi obtinent. Et ideo Papa, qui obtinet vicem sponsi in tota Ecclesia, universalis Ecclesiae sponsus dicitur. Episcopus autem suae dioecesis, presbyter autem suae parochiae. Unde et dioecesis sponsus Papa est et episcopus parochiae. Nec tamen propter hoc sequitur quod sint plures sponsi unius Ecclesiae; quia sacerdos suo ministerio cooperatur episcopo tanquam principali, et similiter episcopi Papae, et Papa ipsi Christo. Unde Christus et Papa et episcopus et sacerdos non computantur nisi unus sponsus Ecclesiae. Unde patet quod ex hoc quod episcopus vel Papa audit confessiones parochiani, vel alii audiendas committit, non sequitur quod sint plures sponsi unius Ecclesiae; sequeretur autem, si duo praeficerentur eidem Ecclesiae eodem gradu; sicut duo episcopi in una dioecesi, et duo presbyteri curati in una parochia, quod canones prohibent.

[69404] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 23 Ad ea quibus probare nituntur, quod nec ex privilegio Papae religiosi praedicare nec confessiones audire possunt, nunc respondendum est. Quod enim primo obiicitur, quod Romanae sedis auctoritas non potest aliquid condere vel mutare contra statuta sanctorum patrum, dicendum, quod hoc verum est in illis quae statuta sanctorum patrum decreverunt esse de iure divino, sicut articuli fidei, qui determinati sunt per Concilia; sed illa quae sancti patres determinaverunt de iure positivo, sunt relicta sub dispositione Papae, ut ea possit mutare vel dispensare secundum opportunitates temporum vel negotiorum. Sancti enim patres in Conciliis congregati nihil statuere potuissent nisi auctoritate Romani pontificis interveniente, sine qua nec etiam Concilium congregari potest. Nec tamen Papa quando aliquid aliter facit quam a sanctis patribus statutum sit, contra eorum statuta facit: quia servatur intentio statuentium, etiamsi non serventur verba statutorum, quae non possunt in omnibus casibus et in omnibus temporibus observari, servata intentione statuentium, quae est utilitas Ecclesiae; sicut et in omni iure positivo accidit. Derogatur enim prioribus statutis per statuta sequentia. Nec tamen hoc quod aliqui religiosi qui non sunt episcopi vel presbyteri parochiales, praedicant et confessiones audiunt, est contra decreta patrum, nisi ex sua auctoritate hoc facerent sine auctoritate Papae vel episcoporum, ut ex praedictis patet.

[69405] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 24 Et per hoc patet solutio ad id quod postea obiicitur: quia Papa ex hoc quod dat alicui licentiam vel privilegium audiendi confessiones et praedicandi, non facit per hoc contra apostolum: quia tales religiosi non praedicant plebibus alienis, ut supra dictum est. Nec tamen hoc est verum quod Papa non possit aliquid facere contra apostolum; dispensat enim cum bigamo, et in poena quam canones apostolorum statuerunt presbytero fornicanti. Ex decreto autem inducto non potest amplius haberi nisi quod Papa non potest destruere canonicam Scripturam apostolorum et prophetarum, quae est ecclesiasticae fidei fundamentum.

[69406] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 25 Ad illud quod postea obiicitur, quod privilegia principum sunt intelligenda sine praeiudicio alterius, dicendum, quod praeiudicium dicitur fieri alicui quando subtrahitur ei aliquid quod in favorem eius introductum est, vel quod ad utilitatem eius ordinatur. Sed subiectio alicuius subditi ad rectorem Ecclesiae non est ordinata principaliter ad utilitatem praesidentium, sed ad utilitatem subiectorum: unde Ezech. XXXIV, 2, dicitur: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Et ideo nullum praeiudicium fit rectori Ecclesiae, quando subditus eius a sua potestate eximitur: sicut Papa eximit abbatem a potestate episcopi sine eius praeiudicio, et similiter episcopum a potestate archiepiscopi. Si autem ipsemet operetur in subditis quae pertinent ad salutem, vel aliis hoc ipsum committit, non solum non facit ei praeiudicium, sed praestat ei magnum beneficium, quod maxime acceptatur a cunctis rectoribus, qui non quaerunt quae sua sunt, sed quae Iesu Christi. Unde Num. XI, 29 super illud: quid, inquit, aemularis pro me? Glossa Gregorii: pia mens pastorum, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit, ab omnibus vult iuvari in eo quod facit. Fidelis enim praedicator, si fieri valeat, optat ut veritatem quam loqui solus non sufficit, ora cunctorum sonent.

[69407] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 26 Ad illud quod postea obiicitur, quod princeps quando committit alicui liberam testamenti factionem, intelligitur commisisse tantum consuetam et legitimam; dicendum, quod similiter quando Papa committit alicui quod praedicet vel confessiones audiat, committit ei ut legitime hoc faciat. Unde per hanc commissionem non potest praedicare aliqua quae non decent. Sed ex quo ab eo data est libera potestas praedicandi, non requiritur, ad hoc quod sit legitima eius praedicatio, quod ab alio potestatem accipiat; quia sic inutilis esset ei potestas a Papa accepta; sicut etiam ille qui habet licentiam ab imperatore quod testamentum condat, non oportet quod ab alio ulterius licentiam petat, sed quod observet ea quae pertinent ad debitum modum testandi. Similiter et praedicator cui datur licentia a Papa praedicandi, debet debito modo praedicare, ut scilicet alia praedicet pauperibus, alia divitibus, et observet huiusmodi quae Gregorius in pastorali docet.

[69408] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 27 Ad illud quod postea obiicitur, quod monachus cum ordinatur, non accipit executionem officii, nisi cum cura plebis sibi committitur; dicendum, quod potestas sacerdotalis ordinis ad duo ordinatur. Primo et principaliter ad corpus Christi verum consecrandum; et huius potestatis executionem statim cum ordinatur accipit, nisi sit defectus in ordinatione vel ordinato. Secundario ordinatur ad corpus Christi mysticum per claves Ecclesiae, quae sibi committuntur; et huius potestatis executionem non recipit, nisi cura sibi committatur, vel nisi auctoritate alterius habentis curam hoc agat. Nec tamen potestas sacerdotalis frustra datur ei; quia habet executionem in hoc ad quod potestas sacerdotii principaliter ordinatur. Sed officium praedicationis non ordinatur ad aliud quam ad praedicandum. Unde, cum privilegium principis non debeat alicui esse inutile, ut iura dicunt; ex hoc ipso quod Papa committit alicui officium praedicandi, ille habet executionem officii, quicunque sit; et tamen quando Papa dat privilegium alicui religioso quod possit praedicare, Papa non committit ei officium, sed magis officii executionem: quia religiosi tales non praedicant quasi utentes sua potestate, sed aliena sibi commissa, sicut dictum est.

[69409] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 28 Ad aliud dicendum, quod, sicut supra dictum est in 1 quaest. de doctrina, Dionysius ibi loquitur de monachis laicis, qui non sunt episcopi vel presbyteri, vel diaconi. Si tamen de omnibus intelligeretur, non destruit ecclesiasticam hierarchiam Papa, mittens monachos ad praedicandum: quia, ut supra dictum est, in ecclesiastica hierarchia ille qui est inferioris ordinis, potest superioris officium exercere, etiam in suo ordine manens, sicut etiam et in caelesti; et ulterius potest ad superiorem ordinem promoveri, quod non est in caelesti. Unde et Innocentius III, ante Concilium generale quosdam Cisterciensis ordinis misit ad praedicandum in partibus Tholosanis.

[69410] Contra impugnantes, pars 2 cap. 3 ad 29 Ad illud quod ultimo obiicitur, quod religiosi non possunt petere licentiam praedicandi, quia hoc est ambitionis; dicendum, quod falsum est: quia praedicationis officium et laudabiliter appeti potest ex caritate, exemplo Isaiae, qui se ad hoc sponte obtulit, Isa. VI, 8: ecce ego, mitte me: et laudabiliter potest vitari ex humilitate, exemplo Ieremiae, qui dixit: a, a, a, domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum: Ier. I, 6, ut patet per Glossam Gregorii ibidem. Et similis sententia habetur 8, quaest. 1, cap. in scriptis. Sciendum etiam, quod ecclesiastica officia duo habent adiuncta: scilicet opus, et dignitatem vel honorem: et ratione honoris laudabiliter recusantur et ratione operis laudabiliter possunt quaeri. I Tim. III, 1: qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde Augustinus exponere voluit quid sit episcopatus, secundum scilicet quod desiderari potest, quia nomen est operis, non honoris: ut habetur 8, quaest. 1, qui episcopatum. Et hoc idem habetur in Glossa super eodem verbo. Et ideo si opus separatur a dignitate, laudabiliter et sine aliquo ambitionis periculo potest desiderari. Et ideo non est ambitionis, si religiosus petat a sacerdote vel episcopo licentiam praedicandi, sed est signum dilectionis Dei et proximi.


Caput 4

[69411] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 tit. 1 Utrum religiosus teneatur propriis manibus laborare

[69412] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 1 Quia vero per rationes sufficientes religiosos a fructu animarum arcere non possunt, indirecte eos impedire nituntur, imponentes eis necessitatem manibus operandi; ut et sic saltem retrahantur a studio, quo ad praedicta redduntur idonei: in quo hostes civitatis sanctae praefati malignantes ostenduntur. Unde Nehem. VI, 2 super illud: veni, percutiamus foedus etc., dicit Glossa: hostes civitatis sanctae suadebant Nehemiae ad campestria descendere, et foedus pacis secum inire; sic et haeretici et falsi Catholici cum veris Catholicis pacis consortium habere volunt, non ut ipsi ad arcem Catholicae fidei et operationis ascendant, sed ut eos potius quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ad infima opera, vel prava dogmata cogant. Quod autem religiosi manibus operari teneantur, multipliciter nituntur ostendere. Primo per hoc quod dicitur I Thess. IV, 11: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Sed ad praecepta servanda tenentur maxime religiosi. Ergo debent manibus laborare.

[69413] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 2 Item. II Thess. III, 10: si quis non vult operari, non manducet. Glossa: dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc praecepisse non de opere corporali, in quo vel agricolae vel opifices laborant; et infra: sed superfluo conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter caritas monet, non solum facere nolint, sed nec etiam intelligere; et infra: vult servos Dei corporaliter operari unde vivant. Sed ad servitutem Dei religiosi specialiter deputantur. Ergo debent manibus operari secundum apostoli praeceptum.

[69414] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 3 Item. Inducunt hoc quod habetur ad Ephes. IV, 28: laboret Glossa unusquisque operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Glossa: non tantum unde vivat. Ergo religiosi, qui non habent aliunde unde tribuant necessitatem patienti, debent manibus operari.

[69415] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 4 Item. Luc. XII, 33 super illud, vendite quae possidetis, dicit Glossa: non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite possessiones vestras: ut omnibus vestris semel pro domino spretis, postea labore manuum operemini, unde vivatis, vel eleemosynam faciatis. Ergo religiosi, qui omnia sua relinquunt, debent de labore manuum suarum vivere, et eleemosynas facere.

[69416] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 5 Item. Religiosi maxime tenentur apostolorum vitam imitari, quia statum perfectionis profitentur. Sed apostoli manibus propriis laborabant: I ad Cor. IV, 12: laboramus operantes manibus nostris; et Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant (...) ministraverunt manus istae. Et in hoc se imitabiles aliis ostendebant. II Thess. III, 8: neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes (...) ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Ergo religiosi debent in labore manuum apostolos imitari.

[69417] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 6 Item. Religiosi magis tenentur ad opera humilia quam saeculares clerici. Sed saeculares clerici tenentur manibus laborare: unde dicitur in decretis, dist. 91: clericus sibi victum et vestitum artificiolo vel agricultura absque sui officii dumtaxat detrimento praeparet. Item in sequenti cap.: clericus quilibet verbo Dei eruditus artificio victum quaerat. Item: omnes clerici qui ad laborandum sunt validi, artificiola et opera discant. Ergo multo fortius religiosi tenentur manibus operari.

[69418] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 7 Item. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Glossa interlinearis: exemplum operandi dat episcopis et signum quo discernuntur a lupis. Ergo multo magis illi qui episcoporum officium exercent praedicando, debent manibus laborare.

[69419] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 8 Item. Hieronymus dicit ad Rusticum monachum: Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant; non tam propter victus necessaria, quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus. Ergo requiritur ad salutem animarum in religiosis quod manibus operentur.

[69420] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 9 Item. Religiosi semper debent ad profectum spiritualem conari, secundum illud I ad Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. de operibus monachorum, religiosi qui non operantur manibus, illos qui operantur, sibi anteponendos esse non dubitent, et Act. XX, 35 super illud, beatius est magis dare quam accipere, dicit Glossa: illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident semel renuntiantes, nihilominus laborans manibus operando ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Ergo omnes religiosi ad hoc debent tendere ut manibus operentur.

[69421] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 10 Item. Augustinus in eodem Lib. religiosos non operantes contumaces nominat, subdens praemissis verbis: ceterum quis ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores etiam praedicari? Sed contumacia est peccatum mortale: alias pro contumacia nullus excommunicaretur. Ergo sine periculo peccati mortalis religiosi non possunt dimittere quin manibus operentur.

[69422] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 arg. 11 Item. Si religiosi excusantur a labore manuum, maxime videntur excusari per hoc quod vacant Psalmis, orationibus, praedicationibus et lectioni. Sed propter ista non excusantur. Ergo omnino laborare tenentur. Media probatur per hoc quod dicit Augustinus in libro de operibus monachorum: quid agant qui operari corporaliter nolunt, cui rei vacent, scire desidero. Orationibus, inquiunt, et Psalmis et lectionibus et verbo Dei. Et singula istorum removens, dicit primo de oratione: citius exauditur una obedientiae oratio quam decem millia contemptoris: innuens illos esse contemptores et indignos exaudiri qui manibus non operantur. Secundo quantum ad vacantes divinis canticis subiungit: cantica vero divina cantare etiam manibus operantes facile possunt; et infra: quid ergo impedit servum Dei manibus operantem in lege domini meditari, et psallere nomini domini altissimi? Tertio subiungit de lectione: qui autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod praecepit apostolus? Quae est ergo ista perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare? Quarto subiungit de praedicatione: si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non vacet; nunquid hoc omnes in monasterio possunt? Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam si omnes possent, vicissitudine facere deberent; non solum ut ceteri necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut multis audientibus unus loquatur.

[69423] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 co. Sciendum vero est, quod in ista etiam quaestione viam veritatis relinquentes, dum ab uno errore recedunt, in contrarium dilabuntur. Fuit enim quorundam monachorum error antiquitus qui dicebant, religiosos manibus operari sine perfectionis suae detrimento non posse: quia qui manibus operatur, non totam solicitudinem suam in Deum iactat, et ita non implet illud evangelicum: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, et corpori vestro quid induamini, Matth. VI, 25. Unde et cogebantur negare apostolum manibus operasse, et dicere, hoc quod apostolus dicit II Thess. III, 10: qui non vult operari, non manducet, de opere spirituali intelligendum fore, non de opere corporali, ne praeceptum apostoli praecepto Evangelii contrarium inveniatur. Horum ergo errorem utpote sacrae Scripturae manifeste contrarium Augustinus reprobat in Lib. de operibus monachorum: quia contra tales hunc librum scripsit, ut patet in Lib. Retractationum. Ex quo quidam perversi sensus homines contrarii erroris occasionem assumunt, ut dicant religiosos in statu damnationis esse qui manibus non laborant, in hoc Pharaoni amicos et unanimes se ostendentes, ut patet per Glossam Exod. V, 4, super illud: quare Moyses et Aaron solicitatis populum etc., Glossa: hodie quoque si Moyses et Aaron, idest propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitium Dei exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei; continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit. Relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quaerunt. Haec erant tunc verba Pharaonis; haec et nunc amici eius loquuntur. Ut ergo ab istorum infestatione servos Dei defendamus, ostendamus, non omnes religiosos, nisi forte in casu, ad manibus laborandum non tantum non teneri, sed etiam manibus non laborantes in statu salutis esse. Primo per Glossam quae habetur Matth. VI, 26 super illud: respicite volatilia caeli. Glossa: sancti merito avibus comparantur, quia caelum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut iam in terris nil agant, nil laborent, sed sola contemplatione iam in caelo degunt; de quibus dicitur: qui sunt hi qui ut nubes volant? Item. Gregorius super Ezech. in secunda homilia secundae partis: contemplativa vita est caritatem Dei et proximi tota vita retinere, ab exteriori actione quiescere; soli desiderio conditoris inhaerere; ut nil iam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui creatoris animus inardescat. Ergo perfecti contemplativi ab omni actione exteriori se retrahunt. Item. Luc. X, 40 super illud, domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dicit Glossa: ex illorum persona loquitur qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod didicerunt fraternae dilectionis opus Deo placitum dicunt; ideoque cunctos qui Christi devoti esse volunt, huic mancipandos autumant. Sed illi qui dicunt, religiosos debere manibus laborare, hoc propter fraternae dilectionis opus dicunt, ut scilicet habeant unde eleemosynas tribuant, secundum illud Ephes. IV, 28: laboret manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Ergo illi qui volunt quod omnes religiosi manibus laborent, voce Marthae utuntur, quae de quiete Mariae murmuravit: unde a domino Mariae otium est excusatum. Item. Exemplo hoc ipsum probari potest. Beatus enim Benedictus, ut Gregorius in 2 dialogorum narrat, tribus annis in specu mansit manibus non laborans, ut ex hoc victum quaereret; quia longe a conversatione hominum positus erat, soli Romano monacho cognitus, qui ei victum ministrabat. Quis tamen audeat eum dicere tunc in statu salutis non fuisse, cum dominus eum servum suum nominaverit cuidam sacerdoti dicens: servus meus illo in loco fame moritur? Multa alia etiam exempla sanctorum patent et in dialogo, et in vitis patrum, qui sine labore manuum istam vitam transigebant. Item. Laborare manibus aut est praeceptum aut est consilium. Si consilium est, nullus tenetur ad laborandum manibus, nisi qui ad hoc se voto astrinxerit. Ergo religiosi qui ex regula sua non habent quod debeant manibus laborare, ad laborem manuum non tenentur. Si autem est in praecepto; cum ad praecepta divina et apostolica teneantur aequaliter religiosi et saeculares, non magis tenentur ad laborem manuum religiosi quam saeculares. Ergo si licebat alicui sine labore manuum vivere quando in saeculo erat, idem licebit ei quando in religione aliqua erit. Item. Tempore illo quo apostolus dixit: qui non vult operari, non manducet, non erant religiosi a saecularibus distincti: unde illud praeceptum communiter omnibus Christianis propositum est: quod etiam patet ex hoc II Thess. III, 6: subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Omnes enim Christiani tunc fratres appellabantur, ut patet I ad Cor. VII, 12: si quis frater habet uxorem infidelem et cetera. Glossa: idest, si quis fidelis. Si ergo religiosi tenentur laborare manibus propter illa apostoli verba, pari ratione tenentur omnes saeculares; et sic redit idem quod prius. Item. Augustinus dicit in libro de operibus monachorum: illi qui saltem habebant aliquid in saeculo, quo facile sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispertiti sunt; et credenda est eorum infirmitas, et ferenda: solent enim tales laborem operum corporalium sustinere non posse. Ergo illi qui in saeculo de labore manuum non vixerunt, nec in religione ad laborem manuum sunt cogendi. Item. In eodem libro Augustinus loquens de aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit quod quamvis bene faciat manibus laborando, ut aliis exemplum det: quod quidem si nolit, manibus laborare, quis eum audeat cogere? Nec differt, ut ipse ibi subiungit, sive monasterio dederit, sive ubicumque dimiserit; cum omnium Christianorum sit una res publica. Ergo idem quod prius. Item. Illud quod non praecipitur nisi sub conditione et in casu, non obligat nisi conditione illa extante, et in casu illo. Sed labor manuum nunquam invenitur ab apostolo imperatus nisi in casu, quando per hoc vitantur aliqua peccata; volens prius homines manibus laborare quam in illa peccata incidere. Ergo quicumque possunt manibus non laborando peccata talia vitare, non tenentur manibus laborare. Media patet per hoc quod apostolus non nisi in tribus locis invenitur laborem manuum fidelibus imposuisse. Primo, ad Ephes. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis: in quo apparet quod laborem manuum imponit ad furtum vitandum, eis scilicet qui a labore manuum abstinentes furto victum quaerebant. Secundo hoc idem praecipit I Thess. IV, 11, ubi dicit: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad illos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis: in quo laborem manuum induxit ad vitandum alienarum rerum concupiscentiam, quod est furtum mentale. Tertio de hoc loquitur II Thess. III, 10-11 ubi sic dicit: cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. His autem qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent. In quo patet quod laborem manuum imponit illis, qui laborem manuum fugientes, ex turpibus negotiis victum sibi acquirebant. Sic ergo patet quod religiosi et saeculares qui sine furto, sine concupiscentia alienarum rerum, sine turpi cura victum habere possunt undecumque, ex praecepto apostoli laborare manibus non tenentur. Similiter nec ex praecepto Augustini in Lib. de operibus monachorum, cum non inducat nisi ad observandum apostolica praecepta, sicut patet inspicienti diligenter verba eius. Ergo non tenentur religiosi manibus laborare nisi in casu. Item. Illi qui habent alias unde vivant quam de labore manuum, non tenentur manibus operari: alioquin omnes divites et clerici et laici qui manibus non laborant, essent in statu damnationis; quod est absurdum. Sed aliqui religiosi sunt qui habent alias unde licite vivant quam de labore manuum, quia habent possessiones quae ad eorum vitam sustentandam a fidelibus collatae sunt, vel habent ministerium praedicationis sibi commissum, de quo vivere possunt. I ad Cor. IX, 14: dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Glossa: praedicatoribus dominus disposuit de Evangelio vivere ut expeditiores sint ad praedicandum verbum Dei. Unde non potest dici, quod hoc intelligendum sit solum de praelatis, quibus ex auctoritate ordinaria praedicare incumbit: quia tam ipsos quam alios quoscumque qui ex eorum commissione praedicant, oportet expeditos esse ad praedicandum verbum Dei, inter quos possunt esse religiosi, ut supra probatum est. Similiter aliqui religiosi sunt qui Ecclesiae deserviunt in divino officio, et de hoc etiam licite vivere possunt: unde dicitur I Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum altari participantur. Et de his duobus dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach. de religiosis loquens: si Evangelistae sunt, fateor, habent scilicet potestatem de sumptibus fidelium vivendi. Si ministri altaris, bene sibi istam non arrogant, sed plene sibi vindicant potestatem. Similiter sunt aliqui religiosi qui sacrae Scripturae vacant; et de hoc etiam licite vivere possunt: unde dicit Hieronymus in epistola contra Vigilantium: haec in Iudaea usque hodie perseverat consuetudo non solum apud nos, sed etiam apud Hebraeos: ut qui in lege domini meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra nisi solum Deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis. Ergo patet quod, non omnes religiosi tenentur manibus laborare. Item. Utilitas spiritualis praefertur temporali utilitati. Sed illi qui deserviunt utilitati communi ad pacem temporalem conservandam, licite accipiunt unde vivant: unde dicitur Rom. XIII, 6: ideo et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes: Glossa: dum patriam defendunt; ergo multo fortius qui in spiritualibus utilitati communi deserviunt vel praedicando vel studio sacrae Scripturae insistendo, vel Ecclesiae deserviendo, in qua fiunt orationes pro salute totius Ecclesiae, possunt licite accipere a fidelibus unde sustententur. Non ergo tenentur manibus operari. Item. Sicut dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach., apostolus ibi manibus laborabat ubi Iudaeis solo die sabbati praedicare consueverat, habens reliquum tempus liberum ad manibus laborandum, sicut Corinthi. Sed quando erat Athenis, ubi quotidie poterat praedicare, manibus non operabatur, sed sustentabatur de his quae sibi detulerant fratres de Macedonia venientes. Ex quo patet quod praedicationis officium non est propter laborem manuum dimittendum. Ergo illi qui possunt quotidie praedicationi insistere, et aliis quae ad salutem animarum spectant, sive ex auctoritate ordinaria hoc agant, sive ex commissione alterius, debent omnino a labore manuum abstinere. Item. Opera misericordiae praeferuntur corporalibus exercitiis: I Tim. IV, 8: corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia valet. Sed opera pietatis sunt intermittenda, ut vacetur praedicationi. Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Et Luc. IX, 60: sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia verbum Dei: Glossa: dominus docet minora bona pro utilitate maiorum esse praetermittenda. Maius enim est animas mortuorum praedicando suscitare quam corpus mortuum in terra abscondere. Ergo et illi qui licite praedicare possunt qualitercumque, debent propter praedicationem laborem manuum intermittere. Item. Non est possibile studio sacrae Scripturae continuo insistere, et de labore manuum victum quaerere, sed sicut Gregorius in pastorali dicit, exponens illud quod legitur Exod. XXV, 15: vectes semper erunt in circulis etc., nimirum inquit necesse est ut qui ad officium sacrae praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant: ut scilicet semper sint parati ad praedicandum; etsi non semper praedicent, ut patet per ea quae ibi subduntur. Ergo illi qui ad praedicandum deputati sunt sive ex propria auctoritate, sicut praelati, sive ex praelatorum commissione, debent a labore manuum cessare, ut studio vacent. Item quod religiosi possint, labore manuum dimisso, studio sacrae Scripturae vacare absque reprehensione, patet per id quod dicit Hieronymus in prologo super Iob: si autem fiscellam iunco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus solicita mente tractarem; nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare; error mihi geminus iniungitur; et infra: quapropter, o fratres dilectissimi, pro flabello, calathisque, munusculis monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite. Ergo patet quod b. Hieronymus, qui monachus erat, loco laboris manualis studium sacrae Scripturae assumpserat; de quo tamen ab invidis reprehendebatur. Ergo et aliis religiosis hoc ipsum licet, quantumcumque murmurent detractores. Item. Augustinus in Lib. de operibus Monach.: qui relicta vel distributa sive ampla sive qualicumque opulentia, inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari velint; si corpore ita valent, et ab ecclesiasticis operibus vacant, si ipsi manibus operentur, ut pigris auferant excusationem; multo misericordius agunt quam cum omnia sua indigentibus diviserunt. Ex quo patet quod tam illos qui corpore non valent, quam illos qui ecclesiasticis operibus implicantur, non vult manibus laborare. Sed inter ecclesiasticas occupationes praedicatio est utilior et dignior: I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime autem qui laborant in verbo et doctrina. Ergo illi qui in praedicatione occupantur, non debent manibus laborare.

[69424] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 1 His igitur visis, restat nunc obiectis in contrarium respondere. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod laborare manibus est ab apostolo praeceptum, dicendum, quod illud praeceptum ab apostolo propositum non est iuris positivi, sed legis naturalis: quod patet ex hoc quod dicitur II Thess. III, 6: ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante. Glossa: aliter quam ordo naturae exigit. Loquitur autem de illis qui ab opere manuali cessabant. Quod etiam ad manibus operandum ipsa natura hominem inclinet, indicat corporis dispositio: quia natura non dedit homini vestes, sicut pilos animalibus; neque arma, sicut cornua bobus et ungues leonibus; neque aliquem cibum sibi natura praeparavit excepto lacte, ut Avicenna dicit. Verumtamen loco omnium dedit sibi rationem, qua haec omnia possit sibi providere, et manus quibus provisionem rationis exequi posset, ut dicit philosophus in 14 de animalibus. Et quia praecepta legis naturae communiter omnes respiciunt, hoc naturalis iuris praeceptum de labore manuum ad omnes hominum differentias se extendit; nec magis ad religiosos quam ad alios. Nec tamen dicendum, quod ad manibus operandum quilibet homo teneatur: quod sic patet. Sunt enim quaedam legis naturae praecepta per quorum impletionem non providetur nisi implenti, sicut praeceptum de manducando: unde ad haec implenda quilibet homo singulariter tenetur. Sunt etiam quaedam praecepta legis naturae quibus homo non sibi providet, sed naturae communi: sicut praeceptum de actu generativae virtutis, quo species humana multiplicatur et salvatur; vel etiam quibus homo non soli sibi, sed aliis providere potest; unde et ad haec observanda non quilibet obligatur, quia nec unus ad omnia sufficeret, quibus hominum vita indiget: non enim posset unus homo generationi intendere, et contemplationi et aedificationi et agriculturae et omnibus aliis exercitiis, quibus indiget vita humana: verum in his unus ab alio iuvatur, sicut in corpore unum membrum ab alio. Et ideo propter mutuum obsequium, quod homines sibi invicem impendere debent, dicit apostolus Rom. XII, 5: singuli autem alter alterius membra. Horum autem ministeriorum distributio, ut scilicet diversi homines diversis ministeriis occupentur, fit principaliter ex divina providentia; sed secundario ex causis naturalibus, per quas homo magis inclinatur ad unum quam ad aliud. Sic ergo patet quod in talibus nullus obligatur ex praecepto, nisi quando necessitas incumbit, et per alium sibi non providetur; sicut si necessitas incumberet homini ut domo vel aliquo huiusmodi uteretur, et nullus alius esset qui ei praepararet, ipsemet sibi praeparare habitaculum teneretur; alias sibi manus iniiceret. Similiter dico, quod ad manibus laborandum nullus tenetur nisi quando necessitas incumbit utendi his quae labore manuum quaeruntur, et ea ab aliis aliunde habere non potest sine peccato. Illud enim dicimur posse quod licite possumus. Et hoc patet per illud quod dicitur I Cor. IV, 12. Laboramus operantes manibus nostris: Glossa: quia nemo dat nobis. Unde etiam apostolus nunquam laborem manuum praecepit nisi illis qui a labore manuum abstinentes, causa victus quaerendi in peccata alia incidebant, ut supra probatum est. Et sic ex verbis apostoli non potest plus haberi nisi quod quilibet homo vel religiosus vel saecularis tenetur manibus laborare potius quam se dimittat mori, vel victum aliquo modo illicito quaerat. Et hoc concedimus.

[69425] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 2 Ad illud quod secundo, obiicitur, dicendum, quod ex prima parte illius Glossae non potest plus haberi nisi quod illud verbum apostoli: qui non vult operari, non manducet, intelligitur de opere corporali contra quosdam monachos, qui dicebant illud verbum apostoli intelligendum esse de opere spirituali tantum, volentes quod servis Dei non liceret manibus operari. Et hunc intellectum Glossa aufert, et Augustinus reprobat in Lib. de operibus Monach. unde Glossa sumitur. Habito ergo quod textus sic sit intelligendus, si quis non vult corporaliter operari, non manducet; non sequitur quod quilibet qui manducare vult, teneatur manibus laborare. Si enim de omnibus hoc diceretur, esset contrarium ei quod paulo ante praemiserat: nocte ac die operantes (...) non quasi non habuerimus potestatem et cetera. Habebat ergo potestatem apostolus manducandi sine labore manuum. Non ergo universaliter intelligendum est, si quis non vult operari, non manducet. Sed de quibus loquatur, patet manifeste per id quod subditur: audivimus enim quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. His ergo, qui eiusmodi sunt, denuntiamus (...) ut cum silentio operantes panem suum manducent. Cum enim nullo modo debeant foeda cura, idest illicito negotio, victum quaerere, in idem redit eos non operari et non manducare. Quod autem subiungitur in Glossa, vult servos Dei corporaliter operari, non simpliciter proponitur, sed cum conditione alterius mali vitandi, scilicet involuntariae et coactae mendicationis: quia sequitur: ut non compellantur egestate necessaria petere. Potius enim esset manibus laborandum quam ad tantam miseriam deveniendum, quod contra suum propositum et voluntatem aliquis mendicare cogeretur. Nec tamen sequitur quod paupertatem voluntariam assumentes, et ex humilitate mendicare volentes, laborare manibus teneantur.

[69426] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 3 Ad illud quod tertio obiicitur, dicendum, quod apostolus non praecepit laborem manuum absolute, sed cum quadam comparatione: ut scilicet potius quis debeat manibus laborare quam furari: dicit enim: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis et cetera. Et ideo ex hoc non sequitur quod religiosi, qui sine furto victum habere possunt, laborare corporaliter teneantur.

[69427] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 4 Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod illi qui omnia sua vendunt ut consilio Christi obediant, debent suis rebus venditis sequi Christum: unde Petrus dicit Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sequi autem potest aliquis Christum non solum opera vitae contemplativae agendo, sed opera etiam vitae activae. Unde qui relictis omnibus contemplationi vacat, consilium Christi implet. Similiter qui relictis omnibus, eleemosynas corporales facit vel spirituales praedicando vel docendo. Glossa ergo inducta ponit unum illorum quibus consilium Christi impletur, non tamen per hoc alia excluduntur; alias Glossa Evangelio contraria esset: dicitur enim Luc. IX, 59, quod dominus cuidam dixit: sequere me: cui cum dilationem peteret causa sepeliendi patris, dominus respondit: sine mortuos sepelire mortuos suos; tu autem vade, et annuntia verbum Dei. Voluit ergo aliquos, dimissis omnibus, se sequi ad annuntiandum verbum Dei et non solum ad eleemosynas faciendum vel potest dici, quod cum textus sit consilium, totum quod in Glossa continetur, consilium est: et ideo ad hoc nullus tenetur, nisi ad hoc per votum obligetur.

[69428] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 5 Ad illud quod quinto obiicitur, dicendum, quod hoc quod apostoli manibus laboraverunt, quandoque quidem fuit necessitatis, quandoque quidem supererogationis. Necessitatis quidem quando ab aliis victum invenire non poterant, ut patet I Cor. IV, 12 per Glossam prius inductam. Quod etiam supererogationis fuerit, patet per id quod habetur I Cor. IX. Hac tamen supererogatione tribus de causis apostolus utebatur. Quandoque quidem ut occasionem auferret pseudo apostolis praedicandi, qui propter sola temporalia praedicabant, ut patet II Cor. XI, 12: quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum et cetera. Quandoque autem propter avaritiam eorum quibus praedicabat, ne gravati, si apostolo seminanti spiritualia providerent temporalia, a fide discederent, ut patet II Cor. ult.: quid enim minus habuistis prae ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Tertio ad dandum exemplum otiosis operandi: II Thess. III, 8: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: et infra: ut formam daremus vobis ad imitandum nos. Nec tamen apostolus manibus laborabat in locis illis in quibus quotidie praedicandi facultatem habebat, sicut Athenis, ut Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach. Et ideo non est de necessitate salutis quod religiosi in hoc apostolum imitentur, cum religiosi non teneantur ad omnes supererogationes. Unde nec alii apostoli manibus laborabant, nisi forte quando non inveniebant qui eis daret: in quo casu quilibet tenetur manibus laborare.

[69429] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 6 Ad illud quod sexto obiicitur, dicendum, quod decreta illa loquuntur de illis clericis quibus facultates Ecclesiae et oblationes fidelium non sufficiunt ad vivendum, qui debent manibus victum quaerere.

[69430] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 7 Ad septimum, dicendum, quod apostolus dat episcopis exemplum laborandi in casibus in quibus ipse laborabat: quando scilicet per laborem manuum non impediuntur ab occupationibus ecclesiasticis, et accipere sumptus esset in gravamen et scandalum subditorum de novo conversorum ad fidem.

[69431] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 8 Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod labor manualis, ut per auctoritatem Hieronymi inductam patet, non solum assumitur ad victum quaerendum, sed ad reprimendum vanas cogitationes, quae nascuntur ex otio et carnis corruptione. Otium autem efficaciter removetur non solum per opera manualia, sed etiam per exercitia spiritualia, quibus etiam carnis concupiscentia frenatur: unde dicit Hieronymus in eadem epistola: ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Unde quantum pertinet ad corpus domandum et otium tollendum, labor manualis non est in praecepto, dummodo homo per alia spiritualia exercitia otium evitet, et corpus castiget aliis poenitentiae operibus; sicut ieiuniis, vigiliis et huiusmodi, inter quae connumerat apostolus laborem manuum; II Cor. VI, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis; Glossa: in laboribus operum, quia manibus suis operabatur.

[69432] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 9 Ad illud quod nono obiicitur, dicendum, quod laborare manibus quandoque est melius quam non laborare et quandoque e converso. Quando enim aliquis per laborem manuum non retrahitur ab aliquo utiliori opere, melius est manibus laborare, ut exinde possit sibi sufficere et aliis providere; et praecipue quando esset in scandalum infirmorum fidelium, vel de novo conversorum ad fidem, si aliquis a labore manuum abstinens de sumptibus fidelium vivere vellet: in quo casu apostolus manibus laborabat, ut patet per Glossam I ad Cor. IX: et sic etiam loquitur Glossa inducta de actibus. Quando autem per laborem manuum aliquis ab utiliori opere impeditur, tunc melius est ab opere manuum abstinere, ut patet per Glossam Luc. IX, 60 super illud, dimitte mortuos sepeliret etc., quae supra inducta fuit: et sicut patet per exemplum apostoli, qui ab opere cessabat, quando praedicandi opportunitatem habebat. Facilius autem impedirentur moderni praedicatores a praedicatione per laborem manuum quam apostoli, qui ex inspiratione scientiam praedicandi habebant; cum oporteat praedicatores moderni temporis ex continuo studio ad praedicandum semper paratos esse, ut patet per auctoritatem Gregorii supra inductam.

[69433] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 10 Ad illud quod decimo obiicitur, dicendum, quod Augustinus illos ab opere desistentes contumaces dicit qui ex praecepto apostoli laborare tenentur, quos etiam apostolus II ad Thess. III excommunicandos dicit: hi autem sunt qui otiose viventes ex foeda cura victum sibi acquirunt. Et quod de talibus Augustinus loquatur, patet ex hoc quod supra dixerat assignans causam quare illi qui ex rusticana vita ad religionem convertuntur, laborare debeant: neque enim apparet utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes, vacui pasci atque vestiri velint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueverunt: quos vult manibus operari. Tales enim manifeste sunt de numero otiosorum et curiosorum, quibus denuntiat apostolus, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Et praecipue contumaces Augustinus nominat illos qui dicebant non licere servis Dei manibus operari, sensum apostoli pervertentes.

[69434] Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 ad 11 Ad illud quod undecimo obiicitur, dicendum, quod illis spiritualibus operibus, quae obiectio tangit, potest quis vacare dupliciter: scilicet quasi inserviens utilitati communi, et quasi insistens utilitati privatae: quod patet per singula. Potest enim aliquis orationibus et Psalmis vacare, divinum officium in Ecclesia celebrando, quod est quoddam opus publicum ad aedificationem Ecclesiae ordinatum; potest etiam praedictis aliquis vacare per modum privatae orationis, quod interdum etiam laici faciunt: et sic de his loquitur Augustinus; non autem primo modo: quod patet ex hoc quod dicit, quod cantica divina decantare manibus operantes possunt exemplo opificum, qui fabulis linguas dant, cum tamen manus ab opere non recedant: quod non sustineretur de illis qui debent in Ecclesia horas canonicas celebrare. Similiter lectioni aliquis vacat quasi operi publico in scholis docendo et addiscendo, ut magistri et scholares faciunt, religiosi vel saeculares; sed quasi operi privato, qui sibi ipsis ad consolationem suam Scripturas perlegunt, sicut monachi in claustris faciunt: et sic loquitur Augustinus. Unde non dicit: qui dicunt se vacare doctrinae vel instructioni: sed dicit: qui dicunt se vacare lectioni. Similiter verbo Dei aliquis insistit quasi operi publico, publice populis praedicando; sed tanquam privato operi insistit verbo Dei, qui alicui in communi locutione verba aedificatoria loquitur, sicut monachi in deserto fratribus ad se venientibus multa dicebant ad aedificationem ipsorum. Et sic loquitur Augustinus: quod patet ex hoc quod dicit: nunquid omnes in monasterio possunt venientibus ad se fratribus divinas exponere lectiones? Et ideo etiam non dicit: si praedicatio eroganda est; sed: si sermo erogandus est; quia, ut dicit Glossa I Cor. II, 4 sermo est qui privatim fit, praedicatio quae fit in communi. Illi ergo qui praedictis spiritualibus operibus quasi operibus publicis vacant, suo labore legitime victum acquirunt, a fidelibus accipiendo, utilitati communi servientes. Qui autem praedictis operibus quasi privatis vacant, a labore manuum abstinentes, quandoque quidem sunt transgressores praecepti apostolici, quando scilicet sunt de illis quibus denuntiat apostolus, ut cum silentio operantes panem suum manducent, ut dictum est. Et de his loquitur Augustinus, ut patet ex hoc quod dicit: cur et non praeceptis apostolicis observandis aliquas partes temporis deputamus? Et ex hoc quod dicit: citius exauditur una obedientis oratio quam decem millia contemptoris; et ex hoc quod dicit: quae est ista perversitas, lectioni nolle obtemperare? Ex quibus omnibus patet quod loquitur de vacantibus spiritualibus operibus, qui praeceptum apostolicum transgrediuntur. Nec transgrediuntur nisi qui ad observandum obligantur; de quibus prius dictum est: quandoque autem vacantes praedictis, ut etiam privatis operibus, apostoli praeceptum non transgrediuntur, manibus non operantes: quia non laboriosam vitam ex pigritia fugientes, vacui et otiosi volunt pasci; sed abundantia divini amoris ab omni exteriori opere retrahuntur, ut contemplationi vacent: ut per auctoritates inductas supra probatum est.


Caput 5

[69435] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 tit. 1 Utrum liceat religioso omnia sua relinquere, ita quod nihil sibi possidendum remaneat, nec in proprio nec in communi

[69436] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 1 Praedictis autem non contenti adversarii veritatis, religionum omnium fundamentum ab ipso domino firmiter collocatum nituntur evertere, videlicet paupertatem, dicentes illicitum fore, omnibus suis dimissis, pauperem religionem ingredi, quae possessionem aut reditus non habeat, nisi forte sub proposito manibus laborandi, inducentes ad confirmationem sui erroris hoc quod dicitur Prov. XXX, 8-9: mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria; ne forte satiatus etc., et infra: et egestate compulsus furer, et periurer nomen Dei mei. Sed ille qui dimissis omnibus suis pauperem religionem intrat, quae possessiones non habet, victui necessaria sibi aufert, mendicitati se exponens; praecipue si non habeat propositum labore manuum victum quaerendi. Ergo committit se periculo furti et periurii; in quo reprehensibilis esse videtur.

[69437] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 2 Item. Eccle. VII, 12, dicitur: utilior est sapientia cum divitiis: Glossa, quam sola. Ergo reprehensibiliter agit qui sapientiam sine divitiis praeeligit, divitias relinquens, ut sapientiae vacet.

[69438] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 3 Item. Eccli. XXVII, 1, dicitur: propter inopiam multi deliquerunt: Glossa: propter inopiam cordis vel corporis. Sed illud quod est causa periculi, est fugiendum. Ergo non debet aliquis se inopem facere, omnia sua relinquens.

[69439] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 4 Item. II ad Cor. VIII, 12, apostolus dat formam fidelibus eleemosynas faciendi, sic dicens: si voluntas prompta est, secundum id quod habet,: Glossa: ut necessaria retineat tantum, accepta est, non secundum id quod non habet, idest ultra vires; non enim volo ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: Glossa, idest paupertas. Sed ille qui omnia dat, non retinet sibi necessaria, sed ultra vires dans paupertatem patitur. Ergo inordinate dat, et contra formam ab apostolo traditam.

[69440] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 5 Item. I Thess. V, 12, super illud, rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, dicit Glossa: sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari quaerit, a iustitia declinat. Sed illi qui relictis omnibus pauperem religionem intrant, se egestati subiiciunt. Ergo ponunt se in periculo declinandi a iustitia; quod videtur reprehensibile.

[69441] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 6 Item. I ad Tim. VI, 8, super illud, habentes alimenta, et quibus tegamur, dicit Glossa: etsi nihil intulerimus vel ablaturi sumus, non tamen omnino abiicienda sunt haec temporalia. Sed ille qui omnibus dimissis religionem intrat quae temporalibus possessionibus caret, omnia temporalia abiicit. Ergo inordinate agit.

[69442] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 7 Item. Super illud Luc. III, 11: qui habet duas tunicas, det non habenti, Glossa: de duabus tunicis dividendis datur praeceptum: quia si una dividitur, neuter vestitur. Misericordiae enim ipsius secundum possibilitatem humanae conditionis servatur mensura, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur. Ergo qui omnia pauperibus dat, nihil sibi reservans, ultra mensuram et immoderate dat, et ita peccat.

[69443] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 8 Item. Luc. X super illud: nolite quaerere quid manducetis, Glossa: non praecipitur ut nihil pecuniae ad usus necessarios reservetur a sanctis; cum et ipse dominus loculos habuisse legatur. Sed nisi esset bonum reservare aliquid sibi, reservatio prohibita esset, nec dominus aliquid reservasset. Ergo bonum et expediens est aliquid sibi reservare, et non omnia relinquere.

[69444] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 9 Item. Dare danda et non danda est actus prodigalitatis. Sed ille qui dat omnia, dat danda et non danda; cum nihil non dandum sibi reservet. Ergo talis peccat vitio prodigalitatis.

[69445] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 10 Item. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum: Glossa: ne quid nimis sit. Sed dare omnia est dare nimis, quia excedit medium, quod tenet liberalitas in dando, quae dat aliqua, et reservat quaedam. Ergo qui omnia dans religionem intrat, non praestat Deo rationabile obsequium.

[69446] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 11 Item. Exod. XX, 13, dicitur: non occides: Glossa: subtrahendo consilium vitae cui debes dare. Sed consilium vitae conservandae adhibetur per bona temporalia. Ergo qui omnia bona temporalia subtrahit sibi, cui maxime debet vitae consilium adhibere, venit contra illud praeceptum Decalogi, non occides, sibi manus iniiciendo.

[69447] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 12 Item. Thren. IV, 9: melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Ergo se exponere fami est peius quam se exponere gladio. Sed hoc non licet, dum homo habet quid faciat sine peccato, ut Augustinus dicit. Ergo multo minus licet se fami exponere: quod facere videntur qui sua relinquunt nihil sibi reservantes.

[69448] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 13 Item. Plus homo tenetur sibi quam alii. Sed peccaret aliquis qui alteri totum subtraheret unde vitam sustentare deberet, et quodammodo ipsum occideret: Eccli. XXXIII: panis egentium vita hominis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Ergo peccat, se ipsum quodammodo occidens, qui omnia sua relinquit ut religionem intret, in qua communes possessiones non sunt unde sustententur.

[69449] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 14 Item. Totius perfectionis exemplar Christi vita est. Sed Christus aliquid habuit unde vitam sustentaret: legitur enim Ioan. XII, 6 loculos habuisse: et Ioan. IV, 8 legitur, quod discipuli eius iverant in civitatem, ut cibos sibi emerent. Ergo non est perfectionis quod aliquis omnia det, nihil sibi reservans.

[69450] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 15 Item. Omnis religionis observatio ortum habet a conversatione discipulorum Christi: unde dicit Hieronymus in Lib. de illustribus viris, quod tales in primitiva Ecclesia erant omnes Christiani, quales modo sunt religiosi etiam perfectissimi. Et hoc idem habetur in collationibus patrum, et haberi potest ex Glossa, quae habetur Act. IV, 32 super illud, multitudinis credentium et cetera. Sed de his legitur Act. IV, 32 quod erant illis omnia communia, et nullus erat egens inter eos. Ergo illi qui dimissis propriis non habent possessiones in communi, quos oportet esse egentes, non religiosam, sed superstitiosam vitam ducunt.

[69451] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 16 Item. Dominus mittens discipulos suos ad praedicandum, duo praecepta eis dedisse videtur: unum scilicet ut nihil secum in via ferrent, aliud ut in viam gentium non abirent, ut patet Matth. X, Marc. VI, Luc. IX. Primum autem videtur revocasse passione imminente, Luc. II, 36: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Secundum autem praeceptum revocasse videtur Marc. ult. euntes in mundum universum et cetera. Sed post revocationem secundum praeceptum nullatenus est observandum, sed magis est Evangelium gentibus praedicandum. Ergo nec primum praeceptum est deinceps observandum, ut scilicet aliquis totaliter subsidia vitae a se abiiciat.

[69452] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 17 Item. 12, quaest. 1, dicitur: expedit facultates Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni: et infra: satis ostenditur et pie propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse Ecclesiae facultates, quae sunt profecto communia, possideri. Ergo etsi aliqui omnia sua dimittant ad religionem convolantes, talem tamen religionem debent eligere quae habeat facultates communes.

[69453] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 18 Item. Quaest. eadem, cap. videntes, dicitur, quod summi sacerdotes statuerunt possessiones Ecclesiae conferri, ut inter eos qui communi vita degunt, nullus egens inveniatur. Si ergo aliqui communibus possessionibus spretis in egestate vivant, contra statuta sanctorum patrum faciunt, et ita peccant.

[69454] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 19 Item. Matth. IV, 6, super illud, si filius Dei es, mitte te deorsum, Glossa: nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat; et infra: postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo non tentando, sed devote confitendo. Sed ille qui habet divitias, quibus potest resistere his quae corrumpunt corpus, scilicet calori naturali, et aliis huiusmodi, contra quae munimur per victum et vestitum, habet ex humana ratione quid faciat. Ergo si his auxiliis sibi subtractis a Deo victum expectet, videtur quod peccet tentando Deum; sicut et aliquis videns ursum venientem si arma deponeret, quibus vitam suam tueri poterat, videretur tentare Deum.

[69455] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 20 Item. Illa quae quotidie a Deo petimus, non sunt abiicienda. Sed temporalia necessaria ad vitam quotidie a Deo petimus, dicentes: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo temporalia non sunt omnino abiicienda, ut scilicet se aliquis subiiciat voluntarie paupertati.

[69456] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 21 Item. In Decr. de Consecr. dist. 1, cap. nemo, dicitur, quod Ecclesia non debet aedificari, antequam ille qui aedificare vult, ei provideat quae ad luminaria et custodiam et stipendia custodum sufficiant. Ergo illi qui vivunt in congregationibus quarum Ecclesiae possessiones non habent, contra decreta sanctorum patrum vivunt.

[69457] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 22 Item. Modus iste vivendi cum communibus possessionibus in religionibus est approbatus per antiquos patres Augustinum, Benedictum, Basilium et alios multos. Ergo temerarium videtur alium novum modum inducere.

[69458] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 arg. 23 Item. In novo testamento discipulis Christi imponitur ut necessitatibus pauperum subveniant. Sed hoc non potest fieri ab his qui nec proprias nec communes possessiones habent. Ergo talis modus vivendi non est approbandus.

[69459] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 co. Sed quia rerum cognitiones interdum ex sua pensantur origine, praedictae positionis ortum et processum investigemus. Sciendum est igitur, haereticum quendam fuisse Romae antiquis temporibus, Iovinianum nomine, qui in hunc errorem lapsus est ut diceret, omnium baptizatorum qui Baptisma servaverunt, unam in regno caelorum esse remunerationem, ut Hieronymus narrat in Lib. quem contra eum scribit: ex quo intantum processit ut diceret, virgines, viduas et maritatas, quae semel in Christo sunt lotae, si non discrepent ceteris operibus, eiusdem meriti esse: et quod inter abstinentiam ciborum et perceptionem eorum cum gratiarum actione nulla esset differentia, matrimonium per hoc virginitati adaequans: in quo consilium de virginitate servanda enervabat, quod habetur a domino, Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, scilicet ut a nuptiis abstineant, sed qui potest capere capiat: et ab apostolo I Cor. VII, 25: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Unde eius positio pro haeresi est condemnata, ut Augustinus narrat. Huius Ioviniani error in Vigilantio surrexit, ut Hieronymus dicit in epistola contra Vigilantium, qui veritatem fidei impugnabat, ut ibidem dicitur, pudicitiam odio habens, et in convivio saecularium, contra ieiunia sanctorum declamans, ut Hieronymus in eadem epistola dicit. Nec solum contentus fuit Iovinianum imitari, consilium de virginitate evacuans; sed superaddere ausus est, ut etiam consilium de paupertate servanda omnino destrueret: unde Hieronymus de eo dicit: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur; non a me ei sed a Deo respondebitur: si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me: Matth. XIX, 21. Hic autem error per successiones errantium usque ad hodierna tempora pervenit; et in haereticis quibusdam qui Cathari nominantur, permansit, et adhuc permanet, sicut patet in quodam tractatu cuiusdam Desiderii haeresiarchae Lombardi nostri temporis, quem edidit contra Catholicam veritatem: in quo inter cetera condemnat statum eorum qui relictis omnibus egere volunt cum Christo. Nuper autem, quod est horribilius, antiquus error renovatus est ab his qui fidem defendere videbantur; et more errantium in peius procedentes, non sunt contenti divitias paupertati aequare, ut Iovinianus; vel divitias paupertati praeferre, ut Vigilantius; sed paupertatem totaliter condemnare; dicentes non esse licitum sua omnia pro Christo relinquere, nisi talem religionem intret quae possessiones habeat, vel nisi talis de labore manuum vivere intendat. Asserunt etiam paupertatem laudari in Scripturis non actualem, qua aliquis rebus temporalibus se expoliat, sed habitualem, qua aliquis rem temporalem contemnit corde, etsi re possideat. Ad destructionem ergo huius erroris hoc modo procedemus. Primo ostendemus, ad perfectionem evangelicam pertinere non solum paupertatem habitualem, sed etiam actualem, quae fit per abiectionem rerum temporalium. Secundo ostendemus, quod haec perfectio manet, etiamsi possessiones in communi non habeantur. Tertio, quod haec perfectio etiam in his qui possessionibus carent, non semper requirit manuum laborem. Quarto solvemus ad ea quae pro se inducunt. Ad ostendendum autem paupertatem actualem ad evangelicam perfectionem pertinere, assumatur primo illud quod dicitur Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed ille qui sua vendit et pauperibus tribuit, non solum habitualem paupertatem eligit, sed etiam actualem. Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet. Item. Perfectio evangelica consistit in imitatione Christi. Sed Christus non solum voluntate, sed etiam realiter pauper fuit: unde dicitur Matth. XVII, 26, super illud, vade ad mare, Glossa: dominus tantae paupertatis fuit, ut unde tributum solveret, non haberet; et Luc. IX, 58, vulpes foveas habent etc. dicit Glossa: ego sum tantae paupertatis, ut nec hospitium quidem habeam, nec meo utar tecto; et per multas alias auctoritates de facili hoc probari potest. Ergo actualis paupertas ad perfectionem evangelicam pertinet. Item. Evangelica perfectio maxime in apostolis claruit. Sed ipsi actualem paupertatem habuerunt, sua omnia relinquentes; unde Petrus dixit, Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia etc.: et Hieronymus dicit ad Edibiam: si vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt apostoli: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et nudam solamque crucem virtute nuda sequaris et sola. Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet. Item. Marc. X, 23, super illud, quam difficile qui pecunias habent etc., Glossa: aliud est pecuniam habere, aliud amare. Multi habent et non amant, multi non habent et amant, item alii habent et amant, alii vero nec habere nec amare se gaudent: qui tutiores sunt, qui cum apostolo dicere possunt: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ergo actualis paupertas et habitualis simul praeferenda est habituali paupertati. Item. Idem potest haberi Matth. XIX, 23, per Glossam super illud, dives difficile intrabit in regnum caelorum. Glossa: de omnibus tutius est nec habere nec amare divitias. Item. Iac. II, 5: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Glossa: inopes rerum temporalium. Hoc autem non est nisi per actualem paupertatem. Ergo actualiter pauperes sunt electi a Deo. Item. Luc. XIV, 33: nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, Glossa: hoc distat inter renuntiare omnibus et relinquere omnia: quia renuntiare convenit omnibus, qui ita licite utuntur mundanis quae possident, ut tamen mente tendant ad aeterna: relinquere est tantummodo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt, et solis aeternis inhiant. Ergo relinquere, quod pertinet ad actualem paupertatem, est evangelicae perfectionis; sed renuntiare, quod pertinet ad habitualem, secundum Glossam praedictam, est de necessitate salutis. Item. Hieronymus in epistola contra Vigilantium post verba supra inducta subiungit: ad eum loquitur, scilicet dominus dicens si vis perfectus esse etc., qui vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus et tertius gradus est, qui scilicet fructum possessionum dat pauperibus: quem et nos recipimus; dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Ergo patet quod praeferendi sunt qui omnia sua dimittunt, illis qui de fructu possessionum quas retinent pauperibus dividunt. Item. In epistola ad Rusticum monachum: si habes substantiam, vende et da pauperibus: si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia. Et multa alia huiusmodi ex epistolis Hieronymi accipi possunt, quae de actuali paupertate necesse est ut intelligantur, quae causa brevitatis dimittuntur ad praesens. Item Augustinus dicit in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogari; melius est pro intentione sequendi dominum insimul donare, et absolutum a solicitudinibus egere cum Christo. Et sic idem quod prius. Item. Ambrosius in Lib. de Offic.: nullum adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam: quod evidenter dominus demonstravit in Evangelio dicens: beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei: itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed in adiumentum esse, evidentissime probatum est. Sed hoc non potest intelligi de paupertate habituali qua homo divitias subiicit, quia haec a nullo putantur impeditiva beatitudinis. Ergo oportet quod intelligatur de paupertate actuali, quae omnia abiicit. Item. Gregorius dicit in 8 homilia secundae partis super Ezech.: cum quis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est; cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Sed holocaustum erat dignissimum sacrificiorum. Ergo perfectissimum opus est omnia sua propter Deum dimittere. Item. Gregorius in prologo Moralium: cum enim adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo non iam specie, sed, quod est gravius, mente retinerer: quae tandem cuncta solicite fugiens, portum monasterii petii, et, relictis quae sunt mundi, ex huius mundi naufragio nudus evasi. Ex quo patet quod periculosum est res mundi possidere, quia earum possessio periculose mentem retinet: et ideo laudabilius est etiam possessionem rerum temporalium abiicere per actualem paupertatem, ut mens a cura divitiarum liberetur. Item. Chrysostomus dicit in Lib. quod nemo laeditur nisi a se ipso: quid apostolos penuria rerum corporalium laesit? Nonne in fame et siti et nuditate degebant; et pro his clari magni et magnifici habebantur, atque ingentem per hoc fiduciam quaesierunt apud Deum? Ex quo patet quod actualis paupertas, quae in penuria rerum consistit, ad apostolicam perfectionem pertinet. Item. Bernardus dicit ad Senonensem archiepiscopum: felix qui nihil sibi retentat ex omnibus, non habet foveam ut vulpes, non tanquam volucres, nidum; non loculos, quomodo Iudas, non domos, sicut nec Maria locum in diversorio: imitatus profecto illum qui non habebat ubi reclinaret caput. Ex quo patet quod nihil omnino possidere in mundo, ad Christianam perfectionem pertinet. Item. 1, quaest. 2, cap. si quis: profecto perfectior est ille qui se mundi rebus expoliat, aut qui cum nihil habuit, nec habere desiderat, quam ille qui ex multis quae possidet, Ecclesiae aliquid praestat. Ex quo patet quod nihil possidere ad perfectionem Christianam pertinet. Item. Eum qui vacat contemplationi divinae, magis oportet esse a rebus mundanis liberum, quam eos qui contemplationi philosophicae vacabant. Sed philosophi, ut libere philosophiae vacarent, laudabiliter mundi substantiam abiciebant, unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: Socrates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putavit se posse et virtutes simul et divitias possidere. Ergo multo magis ad vacandum contemplationi divinae, laudabile est omnia sua relinquere: unde super illud Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse dicit interlinearis: ecce contemplativa, quae ad Evangelium pertinet. Item. Praemium excellens non debetur nisi merito excellenti. Sed praemium excellens, idest iudiciaria potestas, debetur actuali paupertati; sicut patet Matth. XIX, 28, super illud, vos qui reliquistis etc. sedebitis etc. dicit Glossa: qui reliquerunt omnia, et secuti sunt dominum, hi iudices erunt: qui licita habentes, recte usi sunt, iudicabuntur. Ergo in actuali paupertate meritum excellens consistit. Item. I ad Cor. VII, 32, apostolus consilium dans de virginitate servanda, rationem assignat, ut scilicet sine solicitudine sint. Sed abiectio divitiarum maxime facit hominem sine solicitudine esse: quia divitiae suis possessoribus de necessitate multas solicitudines ingerunt: unde Luc. VIII, 14, divitiae per spinas significantur, quae verbum sua solicitudine suffocant in cordibus auditorum. Ergo sicut virginitas, ita et actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet. Ulterius ostendemus, quod ista perfectio qua aliquis propria relinquit, non requirit possessionem divitiarum in communi. Primordium enim huius perfectionis in Christo et in apostolis fuit. Sed ipsi non leguntur sua relinquentes aliquas possessiones habuisse in communi; immo potius legitur, quod nec etiam domos habebant ad manendum, ut supra probatum est. Ergo perfectio paupertatis non requirit aliquas possessiones communes. Item. Augustinus dicit in 3 de Doct. Christiana, quod illi qui conversi ex Iudaeis fuerunt ad Christum in primitiva Ecclesia, quia proximi spiritualibus fuerunt, tam capaces extiterunt spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum ante apostolorum pedes ponerent; et infra: non enim hoc ullas Ecclesias gentium fecisse scriptum est: quia non tam prope inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant. Ex quo patet quod Augustinus praefert perfectionem primitivae Ecclesiae Iudaeorum perfectioni Ecclesiae ex gentibus, in hoc quod omnia sua vendiderunt pauperibus distribuenda. Sed ipsi ita vendiderunt propria, quod nullas possessiones in communi reservaverunt sibi. Ergo maioris perfectionis est paupertas illa sine possessionibus in communi quam illa quae in communi possessiones habet. Item. Hieronymus ad Heliodorum de morte Nepotiani, irridendo loquens dicit: sint ditiores monachi quam fuerant saeculares; possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete Diabolo non habuerant; et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Hoc autem frequenter contingere potest in religionibus quae possessiones habent; non autem in illis quae possessionibus carent. Ergo magis est laudabile in religionibus possessionibus communibus carere quam eas habere. Item. Hieronymus ad Lucinum eremitam: quandiu versamur in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac redituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Ergo magis expedit religiosis, reditibus et possessionibus carere quam eas habere. Item. Gregorius dicit in 3 Lib. dialogorum, loquens de Isaac servo Dei: cumque ei crebro discipuli innuerent ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur, acciperet; ille solicitus suae paupertatis custos fortem illam sententiam tenebat, dicens: monachus qui in terra possessionem quaerit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Ex quo patet quod maioris perfectionis et securitatis est possessionibus communibus carere quam eas habere. Item. Inter monachos Aegypti, de quibus in vitis patrum legitur, illi perfectiores reputabantur qui in eremo solitariam vitam agebant, quos constat in eremo possessiones nullas habuisse. Non ergo possessiones communes ad paupertatem evangelicam requiruntur. Item. Communes possessiones auferre in potestate tyrannorum consistit. Si ergo non sunt relinquenda omnia nisi intretur in religionem quae possessiones habeat, in potestate tyrannorum erit impedire perfectionem evangelicae paupertatis: quod est absurdum. Item. Ad hoc paupertas consulitur, ut solicitudo de rebus mundi minuatur. Sed possessiones etiam communes multas solicitudines ingerunt de ipsis conservandis et custodiendis et excolendis. Ergo perfectius consilium paupertatis impletur ab illis qui communes possessiones non habent. Ulterius ostendemus, quod paupertas praedicta laborem manuum non requirat in omnibus de necessitate. Sicut enim dicit Augustinus in Lib. de opere Monach., illi qui habebant in saeculo aliquid quo sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispartiti sunt, non sunt cogendi manibus laborare. Sed tales laudabiliter voluntariam paupertatem pro Christo assumunt, etiamsi communes possessiones non habeant: tales enim fuisse multos in primitiva Ecclesia in Ierosolymis, Augustinus ibidem dicit. Ergo illi qui paupertatem evangelicam eligunt, etiam si possessiones communes non habeant, non tenentur manibus laborare. Item, nullus tenetur manibus laborare quasi ex praecepto, nisi in illo casu quo aliunde licite victum habere non potest. Sed illi qui possessiones non habent, non aliunde ad laborem manuum obligantur quam ex praecepto praedicto, nisi forte ex voto. Ergo non simpliciter verum est quod ad laborem manuum teneantur, sed solum in casu, quando scilicet alias licite victum habere non possent: in quo etiam casu quilibet homo teneretur manibus laborare; vel nisi ad hoc ex statuto suae regulae tenerentur. Item. Consilium de paupertate a domino datum, ad vitam contemplativam ordinatur, ut patet per Glossam Matth. XIX, 21, super illud, si vis perfectus esse, Glossa: ecce contemplativa vita, quae ad Evangelium pertinet. Sed eos quos oportet manuum labore victum quaerere, necesse est plurimum a contemplationis opere retardari. Si ergo qui pauperem vitam eligunt propter Christum, necesse est manibus laborare, sequitur quod consilium paupertatis magis impediat quam promoveat id ad quod ordinatur; et ita erit indiscretum consilium: quod dicere est absurdum. Item. Si eos qui relinquunt omnia propter Christum, oportet intentionem habere ut manibus laborent; aut ista intentio ordinatur ad laborem manuum propter se ipsum, aut propter victum quaerendum, aut propter eleemosynas faciendas ex his quae labore manuum acquiruntur. Sed ridiculum est dicere quod spiritualis perfectio, quae in paupertate consistit, ad laborem corporalem ordinetur; sic enim labor corporalis spirituali perfectioni praeferetur. Similiter non potest dici quod intentio eorum debet ordinari ad laborem manuum propter victum quaerendum: tum quia victum habere poterant ex rebus quas dimiserunt: tum quia labor manuum pauperibus Christi, qui orationibus et aliis spiritualibus bonis vacant, ad victum non sufficit de facili: unde etiamsi manibus laborent, indigent a fidelibus sustentari, ut dicit Augustinus in Lib. de opere Monach. Similiter non potest dici quod labori manuum debeant intendere propter eleemosynas exinde faciendas: quia multo largiores eleemosynas ex rebus possessis prius facere potuissent; et sic non oportebat propter hoc eos sua relinquere, ut ex labore manuum eleemosynas facerent. Ergo non oportet quod illi qui sua relinquentes, possessiones communes non habent, laborare manibus intendant. Ad hoc autem faciunt illa quae supra de labore manuum dicta sunt.

[69460] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 1 Nunc restat respondere his quae ab adversariis in contrarium obiiciuntur. Ad illud quod primo obiicitur, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, dicendum, quod sicut divitiae non sunt in culpa, sed divitiarum abusus; ita mendicitas sive paupertas non est in culpa, sed paupertatis abusus: quando scilicet aliquis paupertatem invitus et impatienter sustinet: tunc enim desiderio divitiarum in multa peccata quandoque incidit. I ad Tim. VI, 9: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli etc.: et hoc est quod dicit Chrysostomus super Matth.: audite quicumque pauperes estis, magis autem et quicumque ditari concupiscitis: non pauperem esse malum est, sed non velle pauperem esse. Patet ergo quod coacta paupertas aliquando pericula habet annexa, quae a voluntaria paupertate sunt procul. Qui enim sunt in voluntaria paupertate, divites fieri non volunt. Quod ergo dicit Salomon, mendicitatem et divitias etc., intelligitur de paupertate involuntaria: quod patet ex hoc quod sequitur: et egestate compulsus etc., et etiam ex Glossa quae dicit, quod vir cum quo est Deus, petit ne copia, vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum. Ex quo patet quod abusum divitiarum et paupertatis sapiens fugiendum docet, non ipsas divitias vel paupertatem.

[69461] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 2 Ad illud quod secundo obiicitur, quod utilior est sapientia cum divitiis etc., dicendum, quod verbum illud Salomonis procedit secundum regulam quam philosophus docet in I Lib. Ethic., quod maximum bonum, sicut felicitas, connumeratum minimo bonorum est eligibilius: unde etsi sapientia quae inter maxima computatur bona, connumeretur cum divitiis, quae sunt de minimis bonis, est eligibilior. Sed secundum hanc regulam, maximum bonum connumeratum alteri maximo bono, est eligibilius quam si connumeretur minimo bono, vel per se ipsum accipiatur. Unde sapientia cum perfectione evangelica, quae in paupertate consistit, quae est de maximis bonis, est eligibilior quam sapientia per se accepta, vel sapientia cum divitiis.

[69462] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 3 Ad illud quod tertio obiicitur, propter inopiam multi perierunt, dicendum, quod loquitur de inopia involuntaria, quae habet de necessitate desiderium divitiarum annexum: unde ibi sequitur: qui quaerit locupletari, Glossa, in mundo, avertit oculum suum, Glossa, interiorem a timore Dei.

[69463] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 4 Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod Glossa illa truncate proponitur, et contra intentionem glossatoris: quod patet per hoc quod post inducta verba subiungitur in Glossa: non hoc ideo dixit quin melius esset scilicet dare omnia et pauperem fieri; sed infirmis timet, quos sic monet dare, ut egestatem non patiantur.

[69464] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 5 Ad quintum dicendum, quod hoc quod dicitur, quod egestas a iustitia declinat, intelligendum est de egestate coacta, quae habet desiderium divitiarum annexum: quod patet per hoc quod dicit, dum saturari quaerit. Saturitas enim copiam quandam importat, quam quaerunt qui non sunt modicis contenti, secundum illud I ad Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: unde subiungit: nam qui volunt divites fieri etc., quia desiderium praedictae copiae frequenter a iustitia declinare facit.

[69465] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 6 Ad sextum dicendum, quod illud quod dicitur, quod temporalia non sunt omnino abiicienda, intelligendum est, quin eis utamur ad sustentationem vitae in cibo et potu et vestitu: quod patet ex hoc quod dicitur: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: non tamen intelligit quin homo possit omnium temporalium proprietatem a se abiicere.

[69466] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 7 Ad illud quod septimo obiicitur, dicendum, quod in rebus temporalibus quaedam sunt quae sunt necessaria ad sustentationem vitae praesentialiter, sicut vestis qua induor, et cibus et potus, quibus uti debeo ad praesens. De huiusmodi autem si tantum mihi suppetat quod et alii sufficiat, debeo indigenti providere; et alias non debeo mihi totum eripere, ut scilicet nudus remaneam, vel absque cibo et potu tempore comestionis: et de his loquitur Glossa. Quaedam autem sunt temporalia quae reservantur ad providendum necessitati corporis in futurum, sicut pecunia, possessiones et huiusmodi; et ista possunt a perfectis viris totaliter aliis dari: quia interim antequam necessitas immineat, potest multipliciter per divinam providentiam subveniri, de qua fiduciam habere monemur in Scripturis.

[69467] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 8 Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod quamvis non sit praeceptum ut nihil pecuniae ad usus necessarios reservetur, est tamen consilium: nec dominus loculos habuit quasi alias ei non potuisset provideri, sed ut in se infirmorum gerens personam, ut sibi licitum crederent quod a Christo observatum viderent: unde Ioan. XII, 6, super illud, et loculos habens, dicit Glossa: cui Angeli ministrabant, loculos habuit in sumptus pauperum, condescendens infirmis; et super illud Psalmi producens fenum iumentis, dicit Glossa: dominus loculos habebat in usus eorum qui cum eo erant et suos, et religiosas mulieres in comitatu quae ministrabant ei de substantia sua, in his infirmorum magis suscipiens personam; praevidit enim multos infirmos futuros et ista quaesituros, ut ibi eorundem personam suscepit dicens: tristis est anima mea usque ad mortem. Et tamen loculos quos habebat, ex possessionibus non impleverat, sed ex his quae ei a devotis et fidelibus administrabantur.

[69468] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 9 Ad nonum dicendum, quod, sicut in 2 Ethic. determinatur, medium in virtutibus non accipitur secundum aequidistantiam ab extremis, sed secundum debitam proportionem circumstantiarum, quam facit ratio recta: unde non oportet quod medium virtutis sit inter superfluum et diminutum in unaquaque circumstantia secundum se considerata, sed in una circumstantia per comparationem ad alias. Contingit enim quandoque quod unius circumstantiae modum variare oportet secundum variationem alterius circumstantiae: verbi gratia, in sobrietate modus huius circumstantiae quid variatur secundum varietatem huius circumstantiae quis: constat enim quod aliquid in cibum sumere est alicui personae moderatum, quod alteri personae est superfluum, alteri vero diminutum. Unde aliquando contingit quod una circumstantia in sui maximo existens, moderatur secundum proportionem ad aliam circumstantiam, sicut in magnanimitate contingit. Magnanimus enim, secundum philosophum in 4 Ethic., maxime se dignificat: unde qui excedit hanc virtutem in superfluitate, quem caynum vocat, non magnificat se maioribus quam magnanimus; sed in hoc excedit virtutis modum, quod illa quae erant magnanimo moderata, sibi sunt superflua. Patet ergo quod medium virtutis non corrumpitur ex hoc quod una circumstantia in sui summo accipitur, dummodo per alias circumstantias moderetur. Si ergo in liberalitate consideremus quid sit dandum, et accipiatur ultimum huius circumstantiae, videlicet omnia dare: aliquibus circumstantiis adiunctis, cedet in superfluitatem, et erit prodigalitatis vitium; aliis autem circumstantiis adiunctis, erit perfectae liberalitatis opus: verbi gratia, si det aliquis omnia sua ut consulat patriae, cui periculum destructionis imminet, non reputabitur etiam a morali philosopho prodigus, sed perfecte liberalis. Similiter et qui omnia sua dat propter Christi consilium implendum, non est prodigus, sed perfectum actum virtutis facit. Si autem non debito fine, aut aliis circumstantiis indebitis omnia daret, prodigus esset. Et similiter est dicendum de virginitate, et de aliis huiusmodi, in quibus videtur excessus supra communem modum virtutis. Sic ergo patet quod dare omnia propter Christum, non est dare danda et non danda, sed est dare danda tantum. Quamvis enim non omnia sint danda quocumque modo, sunt tamen omnia danda propter Christum.

[69469] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 10 Ad decimum dicendum, quod gratia est perfectio naturae: unde nihil quod ad gratiam attinet, naturam interimit. Sunt ergo quaedam quae immediate ad naturam sustentandam pertinent, sicut cibus, potus et somnus et huiusmodi: et in istis actus gratuitae virtutis modum naturae conservandae non excedit: unde, si in istis aliquid sibi subtrahat ultra id quod natura sustinere potest, rationis modum excedit, et vitiosus est. Et de his loquitur apostolus et Glossa; unde dicit Glossa: obsequium vestrum in praedictis, scilicet in maceratione carnis, de qua praemiserat, sit rationabile, idest cum discretione, ne quid nimis sit; sed cum temperantia vestra corpora castigetis, ut non naturae defectu cogantur dissolvi. Quaedam autem sunt sine quibus natura conservari potest, sicut venereorum usus: et ideo in istis, quantumcumque subtrahatur propter Deum, non potest esse superfluum, dummodo ex aliqua alia circumstantia vitium non incidat: propter hoc virginitas laudabilis est, quae ab omni huiusmodi delectabili abstinet. Et similiter est in proposito. Potest enim sine dominio possessionum terrenarum natura conservari cum spe divini auxilii multis modis: unde, quantumcumque ei subtrahatur, non erit superfluum, si propter Deum fiat. Et sic patet quod voluntaria paupertas propter Christum suscepta, a medio virtutis non discedit.

[69470] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod licet ille qui dat omnia propter Christum, subtrahat sibi aliquod consilium vitae, non tamen omne: quia adhuc manet ei auxilium divinae providentiae, quae ei in necessariis non deerit, et fidelium devotio. Unde Augustinus in Lib. de eleemosyna, invehitur contra talia obiicientes, sic dicens: tu Christiano, tu Dei servo, tu bonis operibus dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum? An putas qui Christum pascit, a Christo ipse non pascitur? An putas terrena deerunt quibus caelestia et divina tribuuntur? Unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? Quid facit in domo Dei perfidum pectus? Quid qui Christo omnino non credit, appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei sibi magis congruit nomen: nam cum in Evangelio de eleemosynis dominus disputaret, et ut nobis amicos de terrenis lucris faceremus moneret, addidit Scriptura, dicens: audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum: quales in Ecclesia quosdam videmus, quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritualibus ac salutaribus monitis lumen admittunt: de quibus non oportet mirari, quod contemnant in talibus servos, quando a talibus videmus ipsum dominum esse contemptum. Et sic patet quod sacrilegium est dicere, quod illi qui omnia propter Christum dant, se periculo homicidii committant.

[69471] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod, sicut iam ex dictis patet, ille qui dimittit omnia propter Christum, non se exponit fami quae ipsum interimat, quia nunquam a Deo ita deseritur quod fame moriatur: quod patet Hebr. ult., 5, super illud, non te deseram, neque derelinquam: Glossa: ne forte dicerent: quid facturi erimus, si suffragia nobis necessaria defecerint? Protinus subdit consolationem, adhibens testimonium de Lib. Iesu Nave: non te deseram, quin dem necessaria, neque derelinquam. Derelinqueretur ille qui fame periret. Sed quia hoc non est, non sit homo cupidus. Et infra: hoc autem dicit omni speranti in se, sicut Iosue. Hoc enim nobis promittit, si in illo spem nostram ponimus: non tenacibus, non cupidis fit ista promissio; sed sperantibus in Deo. Et tamen hoc quod assumit, est falsum: quia homo posset se exponere periculo gladii propter Christum laudabiliter, etiam si haberet aliud quod faceret: sicut legitur de multis martyribus qui tempore persecutionis, ultro se offerebant in medium nomen Christi publice confitentes: alias non liceret militibus ire ultra mare, et exponere se multis periculis propter Christi honorem.

[69472] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod homo rerum suarum est dominus, non autem rerum alterius; et ideo iniuriam alteri faceret, si possessiones ei auferret; non autem si possessiones sibi aufert, sibi iniuriam facit: propter quod philosophus dicit in 5 Ethic., quod non est iniustitia hominis ad se ipsum, proprie loquendo de iniustitia. Et praeterea, qui alteri sua aufert, inducit eum in paupertatem involuntariam, quae est periculosa; qui autem sua dimittit, inducit se in voluntariam paupertatem, quae est meritoria, si sit propter Christum suscepta.

[69473] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod, sicut supra dictum est, dominus pecuniam reservari fecit ad necessarios usus, ut infirmis condescenderet: et ideo non est reputandum pro superstitione, si aliqui perfecti viri pecunias reservare nolint. Sicut etiam ut infirmis condescenderet, cum publicanis comedebat vinum bibens, et aliis cibariis communiter utens: nec tamen reputandi sunt superstitiosi sancti patres in eremo, qui a vino et aliis delicatis cibariis abstinebant. Et tamen dominus quamvis pecuniam reservari fecerit, non tamen eam de aliquibus propriis possessionibus habebat, sed magis ei a fidelibus per modum eleemosynae ministrabatur: unde dicitur Luc. VIII, 3, quod mulieres quaedam sequebantur dominum ministrantes ei de facultatibus suis.

[69474] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod apostoli reservabant pecunias, et etiam colligebant, ut sanctis pauperibus, qui praedia sua vendiderant propter Christum, necessaria ministrarent; nec tamen illas pecunias habebant de aliquibus possessionibus, sed ex eleemosynis fidelium. Quod etiam dicitur, quod nullus erat egens inter eos; non est intelligendum quin apostoli et primitivae Ecclesiae discipuli multas penurias et egestates sustinuerint propter Christum, cum dicatur I Cor. IV, 11: usque in hanc horam esurimus et sitimus etc.: et II Cor. VI, 4: in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus: Glossa victus et vestitus; sed quia de his quae habere poterant, unicuique secundum quod opus erat, tribuebant, ut quantum eis facultas suppeteret, omnium indigentias relevarent.

[69475] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod quamvis illud praeceptum, in viam gentium ne abieritis, fuerit post resurrectionem totaliter revocatum, eo quod primum oportebat Iudaeis verbum Dei loqui et sic transire ad gentes, ut dicitur Act. XIII, 46; tamen hoc quod dominus dixerat apostolis, quod non secum necessaria ferrent, non totaliter revocavit in coena; sed solum tempore persecutionis, quando a persecutoribus necessaria habere non potuissent: unde Luc. XXII, 35: quando misi vos etc. dicit Glossa: non eadem vivendi regula persecutionis tempore, qua pacis, discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit, ordinans scilicet ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat. Et alia Glossa dicit: in hoc quoque nobis datur exemplum, quod nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa intermittere possumus. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Sed quia quidam haeretici, quorum est ista obiectio, Glossas non recipiunt, ex ipso textu ostendimus quod multiplicatis fidelibus discipuli Christi secum in via necessaria non portabant. Dicitur enim in ult. Can. Ioan.: carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos; et infra (v. 7-8): pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus huiusmodi suscipere. Non autem esset necessarium, quamvis a gentibus nihil acciperent, quod reciperentur a fidelibus, si secum necessaria ad victum deferrent: quod etiam patet per Glossam quae ibi dicit: pro nomine eius profecti sunt, alieni a rebus propriis.

[69476] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod quia Ecclesia multos infirmos sustinet, quos non de facili sustineret (si) sine temporalium possessionum solatio ecclesiasticam vitam duceret, expedit facultates communes in Ecclesia possideri propriis dimissis, et praecipue propter pauperes sustentandos. Non tamen sequitur quod non sit expediens perfectis viris, qui sua dimiserunt, vitam religiosam agere sine communibus possessionibus: et quamvis perfectio apostolica non annulletur in illis qui possessiones communes habent, tamen expressius conservatur in illis qui propriis dimissis, etiam communibus carent.

[69477] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod per illud decretum non habetur esse prohibitum alicui quin pauperem vitam eligat propter Christum; sed est praeceptum episcopis, et eis qui bona Ecclesiarum possident, quae pauperum sunt, ut eis de fructibus possessionum Ecclesiae provideant, et quantum possunt eorum sublevent egestatem: et hoc patet diligenter inspicienti seriem capituli inducti.

[69478] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod ille qui dimissis omnibus propter Christum, spem habet ut sustentetur a Deo, neque praesumptuosus est, neque Deum tentat. Qui enim fiduciam debitam de Deo habet, neque praesumptuosus est, neque Deum tentat. Talem autem fiduciam debent habere de Deo pauperes Christi, et praecipue praedicatores veritatis: unde Glossa Luc. X, 4 super illud: nolite portare sacculum etc.: tanta praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat sibi, tamen non defuturos esse sciat; ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna. Immo magis Deum tentarent, nisi istam fiduciam haberent. I Cor. X, 9: neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt. Glossa: dicentes: nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Distinguendum tamen est in illis in quibus homo se totum Deo committit. Quandoque enim hoc faciens tentat Deum, quandoque vero non. Sunt enim quaedam in quibus impossibile est hominem iuvari nisi a Deo miraculose operante: et talibus periculis aliquis se exponens Deum tentaret; sicut si aliquis de muro se praecipitaret sub spe divini auxilii, nisi forte a Deo certificatus esset de futuro eventu aliqua divina inspiratione: sicut Petrus ad iussum domini exposuit se fluctui maris; et sicut b. Martinus dixit: ego signo crucis, non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus; et sicut b. Evangelista Ioannes venenum confidenter bibit, et sicut b. Agatha quae dixit: medicinam carnalem corpori meo nunquam adhibui: sed habeo dominum Iesum Christum, qui solo sermone restaurat universa. Quaedam autem sunt in quibus possibile est remedium adhiberi etiam per causas inferiores. Et in istis non est tentare Deum, si se aliquis divino auxilio committit; sicut miles non tentat Deum, qui pugnam ingreditur, de divino auxilio confisus, quamvis de evasione securus non sit. Secundum hoc ergo patet quod ille qui omnia propter Christum relinquit, non tentat Deum: tum quia plenus fiducia ex divina auctoritate concepta hoc facere debet: tum quia remanent fideles devoti per quos ei satisfieri potest et debet: sicut etiam non tentaret Deum qui ob aliquam rationabilem causam arma deponeret urso veniente aliis armatis praesentibus, qui eum defendere possent et deberent.

[69479] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 20 Ad vigesimum dicendum, quod temporalia a Deo petere iubemus ad naturae usus necessarios: unde temporalia non debemus abiicere, quin eis utamur ad necessitatem corporis in cibo et vestitu.

[69480] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 21 Ad vigesimumprimum dicendum, quod statutum illud inductum est in favorem ministrorum Ecclesiae: et ideo si aliqui supererogare volunt, ut sine possessionibus Ecclesiae serviant, laudabiliores existunt; sicut Paulus praedicans Evangelium sine sumptu, qui a domino praedicatoribus erat ordinatus, ut patet I Cor. IX, 14.

[69481] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 22 Ad vigesimumsecundum dicendum, quod quamvis sancti patres illum modum approbaverint, non tamen istum modum reprobaverunt: et ideo non est praesumptuosum hunc modum sequi: alias nihil de novo posset institui, quod non fuerit antiquitus observatum. Nihilominus tamen iste modus vivendi antiquitus a multis sanctis patribus observatus fuit, et etiam in Ecclesia primitiva.

[69482] Contra impugnantes, pars 2 cap. 5 ad 23 Ad vigesimumtertium dicendum, quod subvenire indigentibus indicitur illis qui divitias possident, sicut patet ex hoc quod dicitur I Ioan. IV: si quis habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere etc.; sed multo est laudabilius quod aliquis omnibus suis datis, etiam se ipsum Deo det: quod ad apostolicam perfectionem pertinet: unde dicit Hieronymus ad Lucinum eremitam: se ipsum offerre Deo, proprium Christianorum est, et apostolorum, qui totum censum quem habuerant, domino tradiderunt.


Caput 6

[69483] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 tit. 1 Utrum religiosus possit vivere de eleemosynis et de mendicatis praecipue

[69484] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 1 Non solum autem praedicti adversarii Christi paupertatem ratione impugnare nituntur; sed eam totaliter eradicare conantur quodammodo indirecte, dum victum pauperibus Christi crudeliter subtrahere nituntur, dicentes eos de eleemosynis vivere non posse. Eccli. XXXIV, 25: panis egentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Ad quod probandum multipliciter nituntur. Primo enim illud inducunt quod dicitur Deuter. XVI, 19: non accipies personam nec munera: quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Sed eleemosynae munera quaedam sunt. Ergo, cum religiosis maxime competat oculos spirituales illuminatos habere, non competit eis de eleemosynis vivere.

[69485] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 2 Item. Prov. XXII, 7: qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Multo magis ergo qui accipit datum, servus dantis efficitur. Sed religiosos maxime decet esse liberos a servitute saeculi, quia in libertatem spiritus sunt vocati: unde II Thess. III, 9, super illud, ut nosmetipsos formam daremus etc. dicit Glossa: religio nostra ad libertatem homines advocat. Ergo non debent de eleemosynis vivere.

[69486] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 3 Item. Religiosi statum perfectionis profitentur. Sed perfectius est dare eleemosynas quam accipere: unde dicitur Act. XX, 35: beatius est magis dare quam accipere. Ergo magis debent laborare manibus, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti, quam eleemosynas accipere de quibus vivant.

[69487] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 4 Item. Apostolus I ad Tim. V, 16, praecipit ut viduae quae possunt aliunde sustentari, non vivant de eleemosynis Ecclesiae, ne gravetur Ecclesia, ut illis quae sunt vere viduae, sufficiat. Ergo et illi qui sunt validi et robusti, debent de laboribus manuum vivere, non de eleemosynis quas accipiunt pauperes, qui aliunde quam de eleemosynis vivere non possunt.

[69488] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 5 Item. I quaest., II cap. clericos, dicit Hieronymus: qui bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt. Ergo si aliquis habebat in saeculo unde sustentaretur, quo relicto velit de eleemosynis vivere, sacrilegus est reputandus.

[69489] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 6 Item. II Thess. ult. super illud, ut nosmetipsos formam daremus etc., Glossa: qui frequenter ad alienam mensam convenit otio deditus, aduletur necesse est pascenti se. Sed illi qui de eleemosynis vivunt, frequenter ad mensas aliorum conveniunt, immo magis semper de mensa aliorum vivunt. Ergo de necessitate sunt adulatores. Peccant ergo qui se in tali statu ponunt quod oporteat eos de eleemosynis vivere.

[69490] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 7 Item. Accipere non potest esse actus alicuius virtutis nisi liberalitatis, quae medium tenet in dando et accipiendo. Sed liberalis accipit solum ut det, ut dicit philosophus in 4 Ethic. Ergo illi qui ducunt vitam in semper accipiendo, illiberaliter et reprehensibiliter vivunt.

[69491] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 8 Item. Augustinus in Lib. de opere Monach. reprehendit quosdam religiosos qui sine labore manuum volebant de eleemosynis vivere: de quibus inter cetera dicit: isti fratres temere sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem, scilicet vivendi de Evangelio sine labore manuum; et tamen illi contra quos loquitur, sua propter Christum reliquerant, et spiritualibus operibus vacabant, scilicet orationibus, Psalmis et verbo Dei, ut in Lib. illo dicitur. Ergo illi qui sua dimittunt propter Christum, etiamsi operibus spiritualibus vacent, non debent de eleemosynis vivere.

[69492] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 9 Item. Marc. VI, 8, dicitur: praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Glossa: per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit. Sed habere subditos est tantum praelatorum. Ergo illi religiosi qui praelati non sunt, non possunt a fidelibus necessaria sumptus sui accipere.

[69493] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 10 Item. Illud quod est provisum in solatium laboris, non laborantibus non debetur. Sed vivere de sumptibus fidelium est a domino provisum ad solatium eorum qui in Evangelio laborant, ut patet I Cor. IX, 14, et II ad Tim. II, 6: laborantem agricolam etc.; ergo saltem illi qui non laborant in Evangelio, non possunt de eleemosynis vivere.

[69494] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 11 Item. Apostolus nolebat accipere sumptus a Corinthiis de quibus viveret, ut occasionem auferret pseudoapostolis, ut patet II ad Cor. XI, 12. Sed nunc etiam multi sunt qui turpiter de eleemosynis vivunt. Ergo saltem ad auferendum eis occasionem debent viri religiosi ab eleemosynis abstinere. Unde Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach.: eadem vobis causa est quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his qui quaerunt occasionem.

[69495] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 12 Item. Apostolus ideo stipendia a gentibus non accipiebat, ne scandalum in fide paterentur: unde Luc. 8, super illud, et aliae multae quae ministrabant eis etc., Glossa: antiquitus mos erat Iudaeorum, nec ducebant in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Sed quia hoc in gentibus poterat facere scandalum, Paulus ab hoc se memorat abstinuisse. Et hoc idem habetur I Cor. IX. Sed nunc etiam multi scandalizantur de hoc quod religiosi sine labore manuum de eleemosynis vivere volunt. Ergo saltem propter scandalum debent ab eleemosynis abstinere. Unde Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach.: in meditatione vestra exardescet ignis, ut mala opera bonis operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur. Miseremini ergo, et compatiamini, et ostendite hominibus non vos in otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam regnum Dei quaerere.

[69496] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 13 Item. Si religiosi qui sunt validi et fortes, de eleemosynis vivere possunt sine labore manuum; eadem ratione et alii poterunt. Sed si omnes talem vitam agere vellent, tota vita humana periret: non enim invenirentur artifices qui necessaria usibus hominum praepararent. Ergo nullo modo est sustinendum quod religiosi validi et fortes de eleemosynis vivant. Item, in collationibus patrum inducuntur haec verba ex sententia Antonii ad quendam loquentis: noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quod supra diximus feriri detrimento qui, cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena quae iuste solis est debilibus attributa; ergo illi qui non sunt debiles non debent de eleemosynis vivere. Item, Ieronymus ad Marcum presbyterum: nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio, manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab apostolo esse dictum: qui non operatur non manducet; ergo non licet sine labore manuum de eleemosynis vivere.

[69497] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 14 Ulterius nituntur ostendere, quod etsi possent aliquo modo de eleemosynis ultro oblatis vivere, non tamen debent eleemosynas mendicando petere. Quia Deut. XV, 4, dicitur: omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Ergo prohibitum est mendicare ei qui aliunde vivere potest.

[69498] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 15 Item. In Psalmo dicitur: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Ergo illi qui mendicando panem quaerunt, non sunt semen iusti, idest Christi.

[69499] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 16 Item. Illud quod alicui sacra Scriptura imprecatur, iustis viris non competit. Sed huiusmodi est mendicitas, unde dicitur in Psalmo: nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Ego mendicitas perfectis viris non competit.

[69500] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 17 Item. I Thess. IV, 11: operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Glossa: quasi, ideo opus est agendum, non otiandum, quia honestum est, et quasi lux ad infideles: et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis, vel tollatis aliquid. Ergo potius est manibus operandum quam rogando petere aliquid per mendicitatem.

[69501] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 18 Item. II ad Thess. III, 10, super illud, si quis non vult operari et cetera. Glossa: vult servos Dei corporaliter operari unde vivant, ut non compellantur egestate necessaria petere. Ergo potius debent manibus operari quam necessaria petere mendicando.

[69502] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 19 Item. Hieronymus ad Nepotianum presbyterum: nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere. Ergo non licet servis Dei petere necessaria victus mendicando.

[69503] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 20 Item. Certum est gravius esse delictum quod est severius vindicatum, ut habetur 24, quaest. 1: non afferamus stateras dolosas. Sed gravissime secundum ius civile punitur validus mendicans si prodatur: quia si servilis est conditionis, efficitur servus prodentis; si liber est, efficitur eius colonus perpetuus: codex de mendicantibus validis, leg. unica. Ergo graviter peccant religiosi qui sunt validi, mendicando.

[69504] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 21 Item. Contra religiosos mendicantes dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach.: tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit callidissimus hostis circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes; et infra: omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Ergo videtur quod vita religiosorum mendicantium sit reprobanda.

[69505] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 22 Item. Illud quod naturaliter habet erubescentiam adiunctam in se, aliquid turpitudinis videtur habere; cum verecundia non sit nisi de turpi, ut Damascenus dicit. Sed petere vel mendicare naturaliter homo erubescit, tantoque magis, quanto est melioris naturae: unde dicit Ambrosius in Lib. de Offic. quod verecundia petendi ingenuos prodit natales: et philosophus in 4 Ethic. dicit de liberali, quod non est petitivus. Ergo mendicare in se turpe est; et ita nullo modo mendicare debet qui aliter vivere potest.

[69506] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 23 Item. II Cor. IX, 7, super illud, hilarem datorem etc., Glossa: qui dat ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem et meritum perdit. Sed frequenter hoc modo datur mendicantibus, quia mendicantes taedium faciunt petendo. Ergo etsi aliqui possint de eleemosynis vivere, non tamen deberent mendicare.

[69507] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 24 Ulterius nituntur ostendere, quod religiosi etiam praedicantes, de eleemosynis vivere, vel etiam eleemosynas petere non debent. Dicit enim apostolus I ad Thess. II, 5: neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis. Sed praedicatores qui mendicant et de eleemosynis vivunt, oportet adulari illis a quibus pascuntur: quod patet Matth. XXI, 17, super illud, et relictis illis abiit foras etc., dicit Glossa: quia pauper nullique adulatus nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est. Et tamen intantum erat gratiosus praedicator, quod, sicut dicitur Luc. XXI, 38, omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum: Glossa, idest mane venire accelerabat. Et I ad Cor. IV, 11, dicitur: usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus: Glossa: libere enim et sine aliqua adulatione veritatem praedicantes, et gesta pravae vitae malorum arguentes, gratiam non habent apud homines. Ergo praedicatores non debent de eleemosynis victum quaerere.

[69508] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 25 Item. I ad Thess. II, 5: neque fuimus in occasione avaritiae, Deus testis est: Glossa: non dico in avaritia, sed nec feci nec dixi in quo esset occasio avaritiae. Sed illi qui petunt eleemosynas sibi dari, faciunt aliquid in quo est occasio avaritiae. Ergo praedicatores non debent hoc facere.

[69509] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 26 Item. II Cor. ult.: non ero gravis vobis: non enim quaero quae vestra sunt, sed vos: et ad Philip. ult. 17: non quia quaero datum, sed requiro fructum: Glossa: datum est res ipsa quae datur, ut nummus, potus, cibus et huiusmodi; fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Ergo veri praedicatores non debent quaerere ab his quibus praedicant temporales res, et ita non debent de mendicitate vivere.

[69510] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 27 Item. II ad Tim. II, 6, super illud, laborantem agricolam etc., dicit Glossa: vult apostolus ut Evangelista intelligat, quod necessaria sumere ab eis in quibus Deo militat, et quos tanquam cultor vineam exercet, vel tanquam gregem pascit, non est mendicitas, sed potestas. Ex quo patet, quod vivere de Evangelio potestatis est, non mendicitatis. Sed potestas ista non competit nisi praelatis. Ergo alii praedicatores, qui non sunt praelati, non debent per mendicitatem de Evangelio vivere.

[69511] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 28 Item. Apostolus, I ad Cor. IX volens ostendere, quod ipse poterat de sumptibus fidelium vivere, prius probat se apostolum esse. Ergo illi qui non sunt apostoli, non possunt de sumptibus fidelium vivere. Sed religiosi praedicantes non sunt apostoli, cum non sint praelati. Ergo et cetera.

[69512] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 29 Item. I ad Thess. II, 7, super illud, cum possemus oneri esse vobis sicut Christi apostoli, dicit Glossa: intantum gravat pseudo causam, ut se abstinere dicat, cum liceret illi subsidia requirere, ad comprimendum illos quibus nec facultas erat nec pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocat onus propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes, importune a plebibus exigebant. Ex quo patet quod illi praedicatores qui exigunt victum a plebibus, cum non sint apostoli, idest praelati, sunt reputandi pseudoapostoli. Ergo praedicatori qui non est praelatus, non licet mendicare.

[69513] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 30 Item. Praedicatores qui non sunt praelati, victum suum ab his quibus praedicant quaerentes, aut quaerunt quod est eis debitum, aut quod non est eis debitum. Si quod est eis debitum; ergo possunt illud potestative exigere, et per coactionem: quod est manifeste falsum. Si autem non est eis debitum; ergo indebite et iniuste petunt: et sic sunt pseudo reputandi, ut patet per Glossam prius inductam.

[69514] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 31 Item. Praelati recipientes a plebibus decimas et oblationes, tenentur eis in spiritualibus providere. Si ergo ab episcopis alii dirigantur ad spiritualia ministrandum, iniuria fit plebi, si a plebe victum suscipiant, cum magis episcopi eis teneantur providere.

[69515] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 32 Item. Praelati mittentes aliquos ad praedicandum, tenentur eis in necessariis providere, ut habetur Extra. de Offic. Ordin. inter cetera. Si ergo praedicatores ab episcopis missi ab aliis sumptum requirant, hoc in illorum gravamen cedit, et ita non debent ab aliis sumptus accipere.

[69516] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 33 Item. Dominus Matth. XXIII, 14, contra Pharisaeos dicit: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Ergo et illi similiter videntur esse reprehensibiles qui sub praetextu orationis aut praedicationis aut alicuius huiusmodi eleemosynas petunt.

[69517] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 34 Item. Matth. X, 11, dominus discipulis ad praedicandum Missis dicit: in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea sit dignus: Glossa: testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne eius infamia praedicator laedatur: et alia Glossa dicit: ille est dignus qui scit se magis accipere gratiam quam dare. Ergo ad minus in talibus reprehensibile videtur quod quandoque ad divites peccatores declinant, et ad eos qui sibi hoc pro gratia non computant.

[69518] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 35 Item. Quicunque pro re spirituali aliquid accipit, simoniae crimen incurrit, sive petat sicut Giezi, sive recipiat absque petitione oblatum, sicut Eliseus a Naaman recipere noluit, IV Reg. IV, et sive ante accipiat sive post, ut patet per id quod habetur I, quaest. I, cap. eos. Sed ille qui praedicat populo, spiritualia ministrat. Ergo non licet ei accipere temporalia ab eis ante vel post, neque petendo, neque oblata recipiendo.

[69519] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 36 Item. I ad Thess. ult.: ab omni specie mala abstinete vos. Glossa: si quis speciem mali praetendit, etsi non sit malum, nolite praecipitanter agere. Sed quod praedicator temporalia quaerat ab his quibus praedicat, speciem mali praetendit: unde II ad Cor. ult., super illud, non quaero quae vestra sunt, sed vos, dicit Glossa: non quaerebat apostolus datum, sed fructum, ne quasi venditor Evangelii putaretur. Ergo praedicatores non debent ab his quibus praedicant mendicando, victum quaerere.

[69520] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 37 Ulterius nituntur ostendere, quod talibus etiam eleemosynae non sunt dandae. Quia Luc. XIV, 13, dicitur: cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Glossa: a quibus in praesenti nihil potes expectare. Sed a talibus mendicis, qui sunt validi et fortes, potes in praesenti multa expectare, cum frequenter sint familiares potentum. Ergo talibus eleemosynae non sunt dandae.

[69521] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 38 Item. Augustinus ad Vincentium Donatistam: utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam eidem panis frangatur, ut iniustitiae seductus acquiescat. Sed qui non vult operari corporaliter ad victum quaerendum, cum possit; vel qui potest aliunde victum habere sine peccato, si petat victum, iniuste agit, ut potest probari per multa quae superius sunt inducta. Ergo talibus debet panis subtrahi.

[69522] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 39 Item. Luc. VI, 30, super illud, omni petenti te tribue, Glossa: rem, vel correctionem; et similiter Matth. V, 42, qui petit a te, da ei, dicit Glossa: da ei, ita scilicet ut nec tibi noceat, nec alii. Pensanda est enim iustitia. Ita enim omni petenti dabis, etsi non id quod petit, sed melius, cum iniuste petentem correxeris. Sed ille qui potest manibus laborare, si petat sibi eleemosynam dari, iniuste petit, ut probatum est. Ergo magis debet sibi dari correctio quam res petita, ut scilicet ab iniusta petitione avertatur.

[69523] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 40 Item. Augustinus ad Vincentium Donatistam: saepe mali persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per iniustitiam, et illi consulendo per disciplinam. Ergo boni possunt persequi malos causa disciplinae. Sed quaedam persecutio est ut panis alicui subtrahatur. Ergo aliquibus qui sunt mali, debet panis subtrahi, ut corrigantur; et praecipue si in pane petendo peccent. Sed validi mendicantes peccant, etiam si praedicent, ut probatum est. Ergo talibus panis debet subtrahi.

[69524] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 41 Item. Ambrosius in I Lib. de Offic.: consideranda est in largiendo debilitas, scilicet eius cui datur; nonnunquam et verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi iam victum nequeunt quaerere. Similiter etiam et debilitas corporis propensius est iuvanda, et etiam si quis ex divitiis cecidit in egestatem; et maxime si sine suo vitio, sed aut latrocinio, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat amisit. Ex quo patet quod in his quibus dantur eleemosynae, considerandum est, si sunt debiles corpore, aut verecundi, cum bona sua latrocinio aut proscriptione amiserint. Sed pauperes validi qui se ad mendicandum exponunt, non sunt huiusmodi. Ergo eis eleemosynae non sunt dandae.

[69525] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 42 Item. Eleemosynae ordinantur ad indigentias sublevandas. Ergo magis indigenti magis est dandum. Sed magis indigent illi qui non possunt de labore proprio victum acquirere, vel aliunde habere, quam tales qui aliunde habere possunt. Ergo quandiu magis indigentes inveniuntur, talibus non sunt dandae.

[69526] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 43 Item. Dare eleemosynam est actus misericordiae. Ergo illis solum sunt eleemosynae dandae qui sunt miserabiles. Sed illi qui se voluntarie mendicitati exponunt, non sunt huiusmodi, sed illi solum qui involuntarie in statum mendicitatis incidunt; quia, ut philosophus dicit in 3 Ethic., involuntarium misericordiam meretur et ignoscentiam. Ergo praedictis pauperibus eleemosynae non sunt dandae.

[69527] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 arg. 44 Item. Ut Augustinus dicit: cum omnibus prodesse non possis, his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sed maxime constricti videntur consanguinei et vicini et alii familiares. Ergo aliis extraneis eleemosynae non sunt dandae, quandiu tales indigentes quibus possunt dari inveniuntur.

[69528] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 co. His igitur visis, ne ista positio novella videatur, errorem praedictum ostendemus a tempore primitivae Ecclesiae incepisse. Dicitur enim in III canonica Ioan.: is qui amat primatum gerere in eis Diotrephes non recipit nos; et infra (v. 10): et quasi ista non ei sufficiant, neque ipse suscipit fratres: Glossa, indigentes, et eos qui suscipiunt, prohibet: Glossa, ne impendant curam humanitatis: et de Ecclesia eiicit: Glossa: de loco ubi conveniunt: et alia Glossa dicit ibidem: perseverare debes in eleemosyna: quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiae scripsissem de commendatione eleemosynae, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes haeresiarcha illius temporis, nova docendo, primatum sibi usurpabat. Haec autem eius erat haeretica doctrina, quod prohibebat ne impenderetur cura humanitatis fratribus peregrinis, alienis a rebus propriis, ut per textum et Glossam ibidem patet. Hic etiam error in Vigilantio resurrexit, ut patet in epistola Hieronymi contra Vigilantium, ubi sic dicitur: praeterea hisdem ad me relatum est epistolis, quod contra auctoritatem apostoli Pauli, immo Petri, Ioannis et Iacobi, qui dextras dederunt Paulo et Barnabae societatis, et praeceperunt eis ut pauperum memores essent, tu prohibeas Ierosolymam in usus sanctorum aliqua sumptuum solatia dirigi. Hunc igitur errorem excludere volentes, hoc ordine procedemus. Primo, ostendemus, quod pauperes qui relinquunt omnia propter Christum, possunt de eleemosynis vivere. Secundo, quod praedicatores, etsi non sint praelati, dummodo a praelatis Ecclesiae mittantur, possunt ab eis quibus praedicant, accipere unde vivant. Tertio, quod liceat praedictis mendicando eleemosynas quaerere, quamvis sint corpore validi. Quarto, quod eis praecipue eleemosynae sint dandae. Quinto, solvemus ea quae in contrarium sunt obiecta. Quod autem pauperes qui relinquunt omnia propter Christum, possint de eleemosynis vivere, probatur primo exemplo beati Benedicti, de quo narrat beatus Gregorius in 2 Lib. Dialog., quod tribus annis in specu permanens, de his quae a Romano monacho ministrabantur, refectus est, postquam domum parentesque reliquerat; et tamen validus corpore existens non legitur de labore manuum victum quaesivisse. Item. I quaest. II, cap. sacerdos dicitur quod ille qui omnia sua aut reliquit parentibus, aut pauperibus distribuit, aut Ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta: ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Patet ergo quod pauper voluntarius qui omnia sua propter Christum reliquit, potest vivere de eleemosynis quae a populo pauperibus ministrantur. Item. Potius debet homo bonum praetermittere quod sine peccato praetermitti potest, quam aliquod peccatum committere. Si ergo illi qui sunt validi corpore, peccant eleemosynas recipiendo, potius debent omnes alias occupationes quantumcumque bonas dimittere, quam eleemosynas accipere. Hoc autem apparet esse falsum, per hoc quod dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach., quod illi servi Dei qui etiam manibus operantur, ad ea discenda quae memoriter recolant, debent habere seposita tempora, quibus scilicet a labore manuum vacent. Ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita vacatur, ut illa corporalia opera geri non possint, non opprimant egestate. Ex quo etiam patet quod Augustinus non intendit quod monachi laborent manibus ad victum quaerendum totum ex labore manuum: quia si hoc facerent, non relinqueretur aliquod tempus vacuum ad spiritualia opera. Item. Augustinus in eodem Lib. loquens de aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit, quod bene facit operando, ut aliis exemplum det, quamvis ipsa res communis monasterii fratrum debeat ei rependere vicem ut vitam eius sustentet. Quod quidem si nolit, manibus operari, quis eum audeat cogere? Ex quo patet quod ille qui bona sua monasterio dat, potest sine labore manuum de rebus monasterii vivere. Sed, sicut idem Augustinus statim subiungit, cum omnium Christianorum sit una respublica, non differt ubicunque sua reliquerit, vel a quibuscunque accipiat necessaria vitae. Ergo illi qui omnia quae habebant, reliquerunt propter Christum, possunt a quibuscunque accipere unde vivant. Item. Propositum desistendi quandoque ab aliquo quod est per se malum, non aufert illi operi rationem peccati, quamvis forte peccatum diminuat. Si ergo pauperem validum ad laborandum de eleemosynis vivere est per se peccatum, illi qui cum sint validi, ad tempus de eleemosynis vivunt, quamvis intendant quandoque alio modo vivere, non excusabuntur a peccato. Ergo secundum hoc, peregrini de eleemosynis viventes, qui sunt corpore validi, peccant: et similiter illi qui eis tales peregrinationes iniungunt: quod est absurdum. Item. Vacare contemplationi divinae est laudabilius quam vacare studio philosophiae. Sed aliqui sine peccato, ut studio philosophiae vacent, de eleemosynis vivunt ad tempus. Ergo et aliqui, ut contemplationi vacent, ad tempus possunt praetermisso labore manuum de eleemosynis vivere. Sed contemplationi divinae vacare in omni tempore est laudabilius quam certum tempus ad hoc praefigere. Ergo aliqui possunt, ut contemplationi vacent, toto tempore vitae suae, praetermisso labore manuum, de eleemosynis vivere. Item. Caritas Christi magis facit omnia communia quam amicitia politica. Sed si aliquis ex amicitia dat mihi rem aliquam, licite possum uti illa ut libet. Ergo multo fortius possum vivere de his quae dantur mihi propter caritatem Christi. Item. Qui potest accipere quod maius est, potest accipere quod minus est. Sed religiosi possunt accipere reditus mille marcharum, et de eis vivere sine labore manuum: alias multi religiosi habentes multas possessiones, essent in statu damnationis: et eadem ratione multi clerici saeculares non habentes curam animarum, qui de possessionibus Ecclesiae, quae ex eleemosynis proveniunt, vivunt. Ergo ridiculum est dicere, quod pauperes, religiosi non possunt modicas eleemosynas recipere, et ex eis sine labore manuum sustentari. Item. Magis defraudantur pauperes invalidi ad laborandum, si aliis detur id quod est debitum et determinatum, quam si aliis detur id quod non est eis debitum. Sed fructus possessionum Ecclesiae sunt deputati ad hoc quod pauperibus dentur, ut patet 12, quaest. 1, cap. videntes: unde dicitur I, quaest. 2, cap. clericus, et cap. si quis, quod clerici qui de bonis parentum sustentari possunt, sine peccato non possunt vivere de bonis Ecclesiae, unde pauperes sunt victuri. Ergo magis videretur quod defraudentur pauperes, si aliqui non laborantes manibus, cum sint validi, de possessionibus Ecclesiae vivant, quam si vivant pauperes Christi de his quae a fidelibus offeruntur de bonis propriis, quae pauperibus non sunt deputata. Si ergo primi pauperes non defraudant, multo minus nec secundi. Ad hoc etiam faciunt multa quae supra dicta sunt in tractatu de opere manuali. Nunc secundo ostendendum est, quod etiam praedicatores, quamvis non sint praelati, possunt accipere ab illis quibus praedicant, eleemosynas unde vivant. Apostolus enim dicit I Cor. IX, 7: quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Quae omnia, et plura alia exempla inducit, ut Glossa dicit, ad ostendendum quod apostoli non sibi aliquid ultra debitum usurpabant, sed, sicut dominus constituit, ex Evangelio viventes panem gratuito manducabant ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam praedicabant. Sed constat quod militi et plantatori vineae et pastori gregis debetur victus ex suo opere, propter hoc quod in opere laborant. Cum ergo in Evangelio laborem habeant praedicando non solum praelati, sed etiam quicunque alii licite praedicant; utrique possunt ab his quibus praedicant, panem accipere, unde sustententur. Item. Apostolus probat quod poterant apostoli temporalia accipere ab eis quibus praedicabant, quia eis spiritualia seminabant: quia qui dat magna, non est mirum si accipiat parva: unde dicit in eodem cap.: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si carnalia vestra metamus? Sed eadem spiritualia quae praedicant praelati, praedicant alii ex eorum auctoritate. Ergo etiam ipsi possunt ab his quibus praedicant, carnalia accipere, unde vivant. Item. Eodem cap., dicit apostolus: dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: Glossa: hoc rationabiliter fecit, ut expeditiores sint ad praedicandum verbum Dei. Sed omnes qui ad praedicandum deputantur, oportet esse expeditos ad praedicandum, sive sint praelati, sive auctoritate praelatorum praedicent. Ergo ad eos etiam qui non sunt praelati, ordinatio domini se extendit, ut de Evangelio vivant: quod patet etiam ex ipsis verbis apostoli. Non enim dicit, qui habent auctoritatem ordinariam, sed simpliciter qui annuntiant. Item. Luc. X, 7, dominus discipulis Missis ad praedicandum dicit: in eadem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Ex quo patet quod praedicatori quasi merces debetur victus ab his quibus praedicat, ut patet per Glossam, quae ibidem dicit: nota, quod uni operi praedicatorum duae mercedes debentur; una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat. Sed merces non debetur potestati vel auctoritati vel habitui, sed actui, quia solis actibus meremur: unde etiam philosophus in 1 Ethic. dicit: quemadmodum in Olympiadibus non optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes ita et eorum qui in vita bonorum, operantes recte, illustres fiunt. Et hoc est etiam quod apostolus dicit II Tim. II, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo illi qui praedicant, sive sint praelati, sive non, dummodo licite praedicent, possunt licite de Evangelio vivere. Item. Magis laborant in Evangelio illi qui praedicant missi a praelatis, quam illi ex quorum collegio mittuntur, vel qui eos mittunt de voluntate praelatorum. Sed illi ex quorum collegio praedicatores mittuntur possunt de eleemosynis vivere, quamvis non sint praelati, acceptis ab his quibus Evangelium praedicatur: quod patet ex hoc quod dicitur Rom. XV, 26-27: probaverunt Macedones et Achaici collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Ierusalem. Placuit enim illis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles: Glossa: Iudaeorum, qui miserunt eis praedicatores a Ierosolymis, debent et in carnalibus ministrare eis. Isti autem pauperes non possunt intelligi tantum apostoli; quia non oportebat pro apostolis solis, qui duodecim erant, et parvo victu contenti, facere collectas per omnes Ecclesias; et praecipue cum ipsimet victum acciperent ab his quibus praedicabant, ut patet I Cor. IX, 11 ss. Ergo multo fortius illi qui praedicant, quamvis non sint praelati, sed a praelatis missi, possunt de Evangelio vivere. Item. Magis cooperantur praelatis ad Evangelium praedicandum illi qui ex eorum iniunctione Evangelium praedicant, quam illi qui in aliis ministeriis eis obsequuntur. Sed praelati possunt accipere sumptus praedicantes Evangelium non solum pro se, sed pro familia sua, quae eis ministrat. Ergo multo fortius illi qui Evangelium annuntiant ex commissione praelatorum, possunt de Evangelio vivere. Item. Ille qui impendit aliquid gratis ad quod non tenetur, non minus potest recipere vicem, quam ille qui impendit hoc ad quod tenetur. Sed praelati obligati sunt plebibus ad hoc quod eis spiritualia ministrent: unde dicit apostolus I Cor. IX, 16: nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero. Ergo non minus possunt accipere temporalia ab his quibus praedicant licite illi qui non sunt praelati nec in aliquo plebibus tenentur. Item. Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach.: si Evangelistae sunt, religiosi, fateor quod habent potestatem, vivendi de sumptibus fidelium. Sed non solum praelati sunt Evangelistae, sed omnes qui evangelizare possunt, etiam diacones: unde Eph. IV, 11, apostolus dicit: dedit quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios Evangelistas, alios autem pastores et doctores; distinguens Evangelistas a pastoribus et apostolis, per quos praelati intelliguntur. Ergo quicunque Evangelium praedicant, sive sint praelati, sive non, possunt de Evangelio vivere. Item. Inter omnes ecclesiasticas occupationes dignior est occupatio eorum qui verbum Dei annuntiant: unde ad hoc se Christus venisse monstrat Marc. II: ad hoc etiam missus demonstratur Isai. LXI, 1: ad evangelizandum pauperibus misit me: et ad hoc etiam Paulus missum se dicit I Cor. I, 17: non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Sed illi qui occupationibus ecclesiasticis implicantur, non debent manibus laborare, sed de rebus Ecclesiae vivere, ut dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach., de se ipso loquens. Ergo multo fortius illi qui occupantur in praedicatione verbi Dei, possunt sine labore manuum de Evangelio vivere. Item. Utilius est praedicationis officium quam advocationis. Sed advocati qui licite exercent advocationis officium, possunt de suo labore et officio vivere. Ergo multo fortius praedicatores possunt vivere de Evangelio, sive sint praelati, sive non, dummodo licite praedicent. Item. Quamvis de usura non possit eleemosyna fieri, tamen praedicatoribus est concessum ut ab usurariis eleemosynas accipiant, si aliter morari non possent in terris usurariorum, hac ratione quia gerunt negotia eorum quibus usurae debentur, dum per praedicationem usurarios ad restitutionem usurarum inducunt, ut decretalis dicit. Sed ipsi similiter gerunt negotia omnium et divitum et pauperum, dum divites ad dandum pauperibus eleemosynas inducunt, et dum ad alia salutaria opera alios exhortantur. Ergo possunt licite accipere eleemosynas ab illis quibus praedicant. Item. In artibus mechanicis videmus quod non solum illi qui manibus operantur, licite de artificio vivunt, sed sapiens architectus, qui manibus non laborans alios dirigit. Sed ille qui de moribus docet, est quasi architector respectu omnium officiorum humanorum, ut patet per philosophum in I Ethic. Ergo praedicatores possunt de officio praedicationis vivere, etiam si manibus non operentur. Item. Sanitas animae praeferenda est corporis sanitati. Sed medici dantes consilium de salute corporis, etsi nihil manibus operentur, possunt licite accipere unde vivant. Ergo multo fortius illi qui consulunt saluti animarum, etiam si manibus non laborent. Nunc tertio restat ostendere, quod praedicti non solum vivere de eleemosynis sponte oblatis possint, sed etiam eas petere mendicando; quod probatur primo exemplo Christi, ex cuius persona in Psalmo dicitur: ego autem mendicus sum et pauper. Glossa: hoc dicit Christus de se ex forma servi; et infra: mendicus est qui ab alio petit; et pauper qui sibi non sufficit. Item. In alio Psalmo: ego vere egenus et pauper sum. Glossa: sum egenus, idest petens; et pauper sum, idest insufficiens mihi: quia et mundanas copias non habet, et intus ubi dives semper ambit, accipit. Item. In alio Psalmo: persecutus est hominem inopem et mendicum. Glossa: scilicet Christum, pauperes persequi sola saevitia est: alii vero pro divitiis vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur. Istae duae ultimae Glossae manifeste ostendunt, quod de mendicitate rerum temporalium praedicta verba intelligere oportet. Item. II ad Cor. VIII, 9: scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam cum dives esset pro vobis egenus factus est. Glossa: in mundo. Et quod in hoc Christus sit imitandus, patet per Glossam, quae ibidem dicit: nemo se contemnat. Pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit in terra quam dives in purpura. Non ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere qui indutus est tua paupertate. Item. Quod dominus victum petierit, expresse habetur Luc. XIX, 5, ubi dominus dixit ad Zachaeum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Glossa: non invitatus invitat: qui etsi nondum audierat vocem invitantis, audierat affectum. Item. Marc. XI, 11: circumspectis omnibus, cum iam vespera esset et cetera. Glossa: circumspectis omnibus, si quis hospitio susciperet. Tantae paupertatis fuit, et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret. Ex quo patet quod Christus ita pauper erat ut hospitium conducere non posset; sed ab aliis hospitium petebat et expectabat. Unde blasphemum est dicere, quod non liceat mendicare. Item, Ieronymus ad furiam de viduitate servanda: quotiescumque manum extendis Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas; ex quo patet quod Christus mendicavit. Item. Hoc probatur exemplo apostolorum, qui iussi sunt a domino necessaria ad victum in via non ferre, ut patet Matth. X, Marc. VI, et Luc. IX et X. Constat autem quod ipsi imperiose non poterant accipere. Ergo satis evidens est quod necessaria victus humiliter petebant, quod est mendicare. Item. Hoc etiam patet de discipulis apostolorum post resurrectionem Christi. Dicitur enim in III Can. Ioan.: pro nomine eius profecti sunt. Glossa: pro nomine Christi ampliando: profecti sunt alieni a rebus propriis. Ergo sine necessariis viae ibant: ex quo patet quod necesse habebant petere. Item. Homo magis debet sibi providere quam aliis. Sed apostolus petebat eleemosynas pro aliis, scilicet pro pauperibus sanctorum qui erant in Ierusalem. Ergo et licet alicui eleemosynas petere pro fratribus suis, vel etiam pro se ipso. Item. Quod mendicare liceat, patet per exemplum beati Alexii, qui omnibus suis propter Christum dimissis, sine labore manuum vivebat de eleemosynis quas mendicando quaerebat, ita etiam quod a servis sui patris qui eum quaerebant, eleemosynas peteret, et de hoc gratias Deo ageret, quod a servis suis eleemosynas accepisset. Cuius sanctitatis indicium fuit vox caelitus delapsa, audientibus Papa et imperatoribus Honorio et Arcadio, et universo populo Romano in Ecclesia beati Petri existentibus, quae testata est meritis eius Romam stare. Multis etiam miraculis post mortem claruit: unde et canonizatus est, et eius festum a Romana Ecclesia solemniter celebratur. Item. Hieronymus ad Oceanum in commendatione Fabiolae dicit, quod optabat suis divitiis pariter effusis pro Christo stipes accipere. In hoc autem non esset commendanda, si mendicare peccatum esset. Item. Illud quod est illicitum Ecclesia non iniungit alicui in poenitentia. Sed pro gravibus peccatis alicui iniungitur quod extra terram suam sine expensis mendicando peregrinetur. Ergo mendicare non est illicitum, sed potest esse poenitentiae opus; et ita assumere mendicationem propter Christum ad perfectionem vitae pertinet, sicut et cetera poenitentiae opera, in quibus religiones fundantur. Item. Sicut ea quibus maceratur corpus, ut ieiunium, vigiliae et huiusmodi, valent contra concupiscentiam carnis; ita ea quae ad humiliationem hominis pertinent, valent contra superbiam spiritus quae non minus est fugienda quam concupiscentia carnis, cum etiam peccata spiritualia sint maioris culpae, ut Gregorius dicit. Sed nihil potest esse inter opera poenitentiae quod hominem magis humilem et abiectum reddat quam mendicatio: unde naturaliter omnis homo mendicare erubescit. Ergo sicut ad statum perfectionis pertinet quod homo ieiunium et vigilias assumit, ut carnis concupiscentiam domet; ita ad perfectionem vitae pertinet, si aliquis mendicationem assumat propter Christum ut spiritum humiliet. Item. Caritas Christi liberalior est quam amicitia saeculi. Sed licet ex amicitia saeculi aliquid petere ab amico suo quo indigeat, et praecipue si ei in aliquo recompensare potest; nec differt utrum recompensatio fiat de eodem vel de alio, ut dicitur in 5 Ethic. Ergo multo fortius licet alicui, quamvis sit validus, quod petat illa quibus indiget propter caritatem Christi; et praecipue cum possit recompensare recipiens danti in orationibus et aliis spiritualibus bonis. Item. Licet petere ab aliquo illud ex cuius datione fit dantis conditio melior. Sed ex hoc quod aliquis dat eleemosynam, fit eius conditio melior, quia per hoc meretur mercedem aeternam. Ergo non est illicitum eleemosynas petere. Item. Indigentiae pauperum subveniri non potest, nisi eorum indigentia sciatur. Sciri autem non potest omnino, nisi necessitatem suam petendo exponant. Ergo si licitum est aliquibus quod sint in tali casu quod rebus alienis indigeant ad sustentationem, licitum est quod eas petant. Sed licitum est quod aliqui in statu egestatis se ponant propter Christum, ut supra probatum est: in quo etiam si manibus operentur, oportet quod indigeant multis, ut Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach. Ergo licitum est eleemosynas petere. Nunc quarto ostendemus, quod praedictis mendicantibus eleemosynae sunt dandae. Primo per id quod habetur III Canon. Ioan.: carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos: et de quibus loquatur subiungit: pro nomine enim eius profecti sunt. Glossa: alienati a rebus propriis. Et infra: nos ergo debemus suscipere huiusmodi. Glossa: Ioannes omnia dimiserat et se divitibus connumerat, ut alacriores reddat et promptiores ad miserandum pauperibus. Ergo commendabile est dare eleemosynas illis qui pro nomine Christi sine rebus propriis vivunt. Item. Matth. X, 41: qui recipit iustum in nomine iusti. Glossa: pro eo quod nominatur iustus, mercedem iusti accipiet. Glossa: dicit ergo aliquis: ergo et pseudoprophetam et Iudam proditorem suscipimus? Hoc dominus providens, dixit personas non esse recipiendas, sed nomina; et mercede non carere suscipientem, licet indignus sit qui suscipitur. Ex quo patet quod eleemosynae sunt dandae his qui habent nomen sanctitatis, etiam si indigni sunt. Item. Ad Rom. XV, 26, commendat apostolus Macedones et Achaios de hoc quod probaverunt collationem facere in pauperes sanctorum: ubi dicit Glossa: hi totos se dederunt divinis obsequiis: nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus. Istis Achaici et Macedones collectam fecerunt, per quam rem ad huiusmodi opera Romanos apostolus invitat. Ergo patet quod praedictis pauperibus eleemosynae sunt dandae. Item. II ad Cor. VIII, 14: vestra abundantia illorum inopiam suppleat: Glossa: illorum qui omnia mundi deserunt. Ergo idem ut prius. Item. II ad Thess. III, 13: vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes: Glossa, pauperibus; quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere: et ideo monet ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo; sed hic qui cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere. Ergo patet quod servis Dei laudabile est eleemosynas dare, sive laborent sive non, etiam quando non laborantes reprehensibiles sunt. Item. Hieronymus contra Vigilantium: nec nos negamus cunctis pauperibus, etiam Iudaeis et Samaritanis, si tanta sit largitas, stipes porrigendas; sed apostolus docet faciendam quidem ad omnes eleemosynam, sed maxime ad domesticos fidei, de quibus etiam salvator in Evangelio loquebatur: facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Nunquid isti pauperes sub quorum vestibus et illuvie corporis flagrans libido dominatur, possunt habere aeterna tabernacula, qui nec praesentia possident nec futura? Non enim simpliciter pauperes, sed pauperes spiritu beati appellantur, de quibus scriptum est: beatus qui intelligit super egenum et pauperem. In vulgi pauperibus sustentandis nequaquam intellectu, sed eleemosyna opus est; in sanctis pauperibus beatitudo est intelligentiae ut ei tribuat qui erubescit accipere, et cum acceperit dolet; metens carnalia, et seminans spiritualia. Ex quo patet quod melius est dare eleemosynas sanctis pauperibus quam quibuscumque aliis. Item. II Cor. IX, 9, super illud, dispersit, dedit pauperibus, dicit Glossa: si huius qui pauperibus largitur, merces magna est, quanto magis eius qui ministrat sanctis? Pauperes enim dici possunt etiam qui mali sunt. Et sic idem quod prius. Item. Hieronymus super epistolam ad Galat. exponens illud: communicet autem is qui catechizatur etc., sic dicit: his qui adhuc imbecilliores et discipuli et carnales erant, imperat ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt, sic magistris carnalia praebeant: qui totos se divinae eruditioni et studio tradentes, vitae huius necessariis indigent. Ergo etiam non laborantibus corporaliter, sed ex toto se studio Scripturarum dantibus, eleemosynae sunt dandae. Item. Hieronymus ad Paulinum: quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Ex quo patet quod monachis et omnibus aliis est danda eleemosyna, et quod eis licet loqui de eleemosyna petenda. Item. Dicitur in Decret. distinct. 42: si quis despicit eos qui fideliter agapes, idest convivia pauperum exhibent, et propter honorem domini convocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi vocationibus, parvipendens quod geritur; anathema sit. Ergo patet quod excommunicandus est qui dicit eleemosynas indigentibus pauperibus non esse largiendas. Item. Prov. XXI, 13: qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur. Glossa: pauperis generaliter, non egeni tantum vel corporaliter infirmi. Nam qui criminibus alienis affectus non vult condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se nondum vitiorum faecibus eliquatum, neque auditu divinae misericordiae dignum. Patet ergo quod omnibus pauperibus sunt eleemosynae dandae, etiam corpore validis. Item. In Psalmo: producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum, dicit Glossa: terra satiabitur producens fenum, idest temporalia; iumentis, idest praedicatoribus, ut de Evangelio vivant qui Evangelium annuntiant. Nisi terra producat fenum, idest temporalia, non est irrigata, sed sterilis: quod si facit, ipse est fructus. Et infra: debentur praedicatoribus temporalia, qui largiuntur spiritualia, pro quibus dicitur: beatus est qui praeoccupat vocem petituri. Non enim ita debet agere bovi trituranti, ut mendico transeunti. Illi enim mendico, das, quia legitur, omni petenti da; huic vero etiam non petenti dare debes. Et infra: omni petenti, ergo quicumque sit, da, agnoscens in eo eum cui des; sed multo magis da servo Dei, militi Christi, etiam non petenti. Ex quo patet quod omnibus pauperibus petentibus sunt eleemosynae dandae; praecipue tamen praedicatoribus dari debent a suis auditoribus. Item. Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Glossa: non quoslibet pauperes, sed eos qui possunt in aeterna tabernacula recipere. Sed maxime possunt in aeterna tabernacula recipere pauperes propter Christum, qui etiam iudices cum Christo erunt. Ergo eis praecipue sunt eleemosynae dandae.

[69529] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 1 Nunc ultimo restat respondere his quae in contrarium obiiciuntur. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod munera excaecant oculos sapientum, dicendum, quod res temporales dupliciter accipi possunt. Uno modo ad divitias augendas et congregandas; et talis receptio munerum ex cupiditate procedit, quae oculos cordis excaecat, et a iustitia declinare facit. Alio modo ad necessitatem victus et vestitus; et ista munerum acceptio cupiditatem non habet annexam; unde nec excaecat oculos, nec verba iustitiae mutare facit. Et haec distinctio probatur per hoc quod habetur I Tim. ult. 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: Glossa: quia qui ultra tendit, malum invenit: unde subdit: nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli.

[69530] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 2 Ad secundum dicendum, quod duplex est servitus. Est enim servitus timoris et amoris. Qui ergo accipit munera ex cupiditate, servus est timoris: quia quae cum cupiditate acquiruntur, cum timore possidentur; et ab hac servitute liberi esse debent servi Christi. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Sed qui accipit munera ex caritate, servus est amoris: et ab hac servitute non sunt liberi servi Christi: unde apostolus dicit II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed Iesum Christum dominum nostrum; nos autem servos vestros per Iesum. Patet ergo quod ille qui propter officium caritatis implendum eleemosynas suscipit ad corporis sustentationem, non incurrit servitutem quae sit indigna servis Christi, sed illam quae omnibus servis Christi competit.

[69531] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 3 Ad tertium dicendum, quod dare secundum se est laudabilius quam accipere: unde etiam philosophus dicit in 4 Ethic., quod actus liberalitatis magis est in dando quam in recipiendo, quamvis liberalis det et recipiat. Nihil tamen prohibet receptionem esse meliorem ratione alicuius adiuncti; et hoc est per accidens. Dicendum ergo, quod si in paupere nihil consideretur nisi receptio eleemosynae tantum, beatior est dives qui dat eleemosynam, quam pauper qui recipit; sed talis potest esse causa recipiendi eleemosynam, quod magis meretur recipiens quam dans: utpote si se in tali statu propter Christum constituerit, ut eleemosynas recipiat, non quasi coactus, sed voluntarius pauper. Unde Glossa ibidem dicit: non illis qui relictis omnibus secuti sunt dominum, divites eleemosynarios praeponit; sed illos maxime glorificat qui cunctis quae possident renuntiantes, nihilominus laborant manibus operando, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Et proculdubio hoc laudabilius est in illis dumtaxat qui ab aliis magis necessariis occupationibus vacant. Et etiam tales si possent sine impedimento talium occupationum laborare, et aliis dare, perfectius esset, ut etiam supra dictum est, cum de labore manuum agebatur. Nec tamen concedendum est quod religiosi teneantur ad omne id quod perfectius est; sed ad illa tantum ad quae ex voto se astrinxerunt.

[69532] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Ecclesia non gravatur, si tales de eleemosynis vivunt, quia modicis sunt contenti, magnum fructum in Ecclesia facientes; immo in hoc Ecclesia maxime alleviatur, quia quod alii qui non sunt ita modicis contenti, cum magnis expensis faciunt, hoc idem per tales cum parvis sumptibus expletur. Nec in hoc aliquid pauperibus subtrahitur, quod tales de eleemosynis vivunt: quia talium consilio et inductione multo plura pauperibus dantur quam ipsi accipiant. Et praeterea ipsi etiam omnia quae habuerunt, pauperibus sunt largiti: unde multo plus in sumptibus pauperum posuerunt quam illud quod de eleemosynis accipiunt.

[69533] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 5 Ad quintum dicendum, quod illud decretum perverse inducitur: quod patet per hoc quod Gratianus in sequenti paragrapho dicit: verum his auctoritatibus prohibentur ab Ecclesia suscipi non illi qui quondam fuerunt divites, postea vero omnia reliquerunt, ut Petrus et Matthaeus et Paulus qui omnia reliquerunt; aut pauperibus distribuerunt, ut Zachaeus; aut Ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut illi qui praedia sua vendentes, ponebant pretia ante pedes apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi qui in domibus parentum residentes, vel sua relinquere nolentes, ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant. Et hoc probat per sequentia capitula.

[69534] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 6 Ad sextum dicendum, quod Augustinus loquitur de illis qui sunt otio dediti, qui in nullo possunt esse utiles illis a quibus pascuntur: tales enim necesse est ut adulentur ad hoc quod pascantur. Tales enim pascere onerosum esset cuilibet, nisi favorem pascentis saltem adulationibus captarent. Sed illi qui pascuntur propter Christum, a quibus pascentes sperant spiritualia pro temporalibus quae largiuntur, non oportet adulari; quia talibus non datur propter eos, sed propter illum cuius sunt servi, qui in eis recipitur, ut dicitur Matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, Glossa: quia non aliud recipit in apostolis quam quod in Christo sunt. Et sic patet quod illi qui pauperes efficiuntur et mendicant et de eleemosynis vivunt propter Christum, non sibi necessitatem adulationis imponunt. Sed maior necessitas adulationis et servitutis inest divitibus, quos oportet adulari principibus ut divitias amplient et conservent. Unde dicit Chrysostomus super Matth.: adulari necesse est milites et principes et subiectos, et multis indigere et turpiter servire et formidare et suspicari et timere eorum qui suspicantur, oculos et calumniantium ora, et avarorum concupiscentias. Sed non est paupertas aliquid tale, sed contrarium universum.

[69535] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 7 Ad septimum dicendum, quod quamvis accipere non sit actus liberalitatis, nisi prout ordinatur ad dandum: tamen accipere necessaria ad victum, est actus humilitatis in his qui tantum se humiliaverunt pro Christo, ut se subiicerent egestati; quae quidem virtus est eminentior quam liberalitas.

[69536] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 8 Ad octavum dicendum, quod Augustinus in libro illo reprehendit monachos qui volebant de eleemosynis vivere, propter duo. Primo propter errorem in quem inciderant, ut scilicet dicerent manibus operari esse contrarium praecepto evangelico quod habetur Matth. VI, 25: nolite soliciti esse corpori vestro et cetera. Secundo, quia propter pigritiam a labore manuum desistebant, laboriosam vitam fugientes, qua in saeculo laboraverant. Unde de his dicit, quod nullo modo decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi: eos autem qui in saeculo possessiones habuerant unde viverent sine labore manuum, vel qui occupationibus ecclesiasticis occupantur, non prohibet de eleemosynis vivere, exemplo eorum quos tales fuisse in primitiva Ecclesia Ierosolymis dicit; et hoc manifeste patet verba libri diligenter intuenti. Et quamvis si non praedicent, non habeant potestatem vivendi de Evangelio, quasi operarii de mercede laboris; non tamen eis prohibetur quin sicut pauperes de eleemosynis vivant. Alio enim modo datur eleemosyna pauperi, et alio modo praedicatori; ut dicit Glossa super illud Psal. CIII, 14: producens fenum iumentis.

[69537] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 10 Ad nonum dicendum, quod non est inconveniens, illud quod alicui datur pro mercede, alteri dari gratis et misericorditer. Unde victus qui ministratur praedicatoribus quasi debita merces laboris, omnibus pauperibus potest meritorie dari, non quasi debita merces, sed quasi subsidium caritatis.

[69538] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 11 Ad decimum dicendum quod maius damnum sequebatur ex praedicatione pseudoapostolorum, quibus praedicandi occasionem apostolus auferebat de sumptibus fidelium non vivendo, cum contraria fidei praedicarent, quam de hoc quod apostolus se labori manuum implicabat de proprio labore vivens. Nunc autem est e converso: quia maior profectus est Ecclesiae fidelibus de hoc quod aliqui exemplum humilitatis praebent in paupertate et mendicitate vivendo voluntarie propter Christum, et dimisso labore manuum, occupando se in his quae pertinent ad salutem animarum; quam sequatur damnum de hoc quod aliqui turpiter de eleemosynis vivere volunt. Et ideo non debent desistere pauperes Christi ab hoc quod de eleemosynis vivant, ut aliis occasionem auferant.

[69539] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 12 Ad undecimum dicendum, quod sicut apud Iudaeos consuetudo erat ut doctoribus ab aliis subsidia vitae ministrarentur: ita iam inter cunctos fideles in consuetudinem venit, divulgata evangelica doctrina, quae hoc ordinavit: unde etsi a principio conversionis gentium, quando adhuc in gentibus hoc non erat consuetum, dimittebat (apostolus) sumptus accipere propter scandalum; nunc tamen hoc scandalum non est timendum, et praecipue in illis qui modico victu et vestitu sunt contenti, de quo multo plures aedificantur quam scandalizentur. Qui enim de hoc scandalizantur, Pharisaeorum scandalum sibi inducunt, quod dominus parvipendere iubet Matth. XV. Secus autem esset, si eleemosynam acciperent non solum ad necessitatem victus, sed ad laute vivendum, vel divitias congregandum.

[69540] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 13 Ad duodecimum dicendum, quod eadem ratione probari posset quod virginitas non sit bona: quia hoc Hieronymus dicit contra Vigilantium praedictam rationem facienti: si omnes virgines fuerint, nuptiae non erunt, interibit humanum genus: et infra: rara est virtus, nec a pluribus appetitur: atque utinam hoc omnes essent quod pauci sunt, de quibus dicitur: multi vocati, pauci vero electi. Ex quo patet solutio praedictae obiectionis. Opera enim perfectionis sunt tantae difficultatis quod paucorum est ad ea se extendere. Nedum quod timendum sit quod dum omnes eis inhaerent, mundus pereat. Ad decimum tertium dicendum quod in verbis illis accipitur stipes largo modo pro omni eo quod labore manuum non acquiritur, sive sit ex patrimonio habitum sive ex redditibus quibuscumque; unde sequitur post verba inducta: non solum eos qui semet ipsos fulciri vel parentum facultatibus vel famulorum laboribus vel fundorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reges mundi huius agape, id est eleemosyna, certum est sustentari; quicquid enim ad necessitatem cotidiani victus insumimus quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere patres censuerunt. Ex quo patet quod non loquitur de nutrimento culpae, alias omnes absolute peccarent qui etiam rebus suis utendo ad victum manibus non laborant; sed loquitur de nutrimento perfectionis quae consistit in hoc quod. Homo sua pauperibus eroget et labore manuum suum corpus exercitet, cui tamen exercitationi corporali secundum apostolum opus pietatis sicut praedicare et docere et huiusmodi omnia praeferuntur. Ad decimum quartum dicendum quod Ieronymus loquitur de se ipso, ut patet epistolam inspicienti, in statu quo solitariam vitam agebat in eremo ubi nec docebat nec praedicabat; et tamen ex hoc non posset haberi quod hoc fecerit quasi ex praecepto sed ex propria voluntate, nisi forte secundum statuta eremitarum ad laborandum manibus obligaretur.

[69541] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 14 Ad ea autem quibus ostendere nituntur quod non liceat mendicando eleemosynas petere, hoc modo respondendum est. Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur omnino indigens et mendicus non erit inter vos, non prohibetur quin aliquis statum paupertatis vel mendicitatis assumat; sed quod non ita derelinquatur ab aliis, ut in talem statum incidat, in quo eum oporteat ex necessitate mendicare: et hoc patet per id quod praecedit (v. 3): civem et propinquum repetendi non habes potestatem; et Glossa ibi dicit: licet omnes proximi mei sint, illis tamen maxime misericordia impendenda est qui Christi nobiscum sunt membra. Ex quo patet quod ubi praecipitur misericordia, non prohibetur mendicitas.

[69542] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 15 Ad secundum dicendum, quod Glossa exponit de pane spirituali, unde dicit: non vidi iustum derelictum a Deo, nec semen eius quaerens panem spiritualem, idest indigere pane verbi Dei, quia verbum Dei semper cum eo est. Si tamen de pane materiali intelligatur, intelligendum est quod iusti non quaerunt panem ex necessitate quasi derelicti a Deo, cum dicatur Heb. ult.: non te deseram neque derelinquam. Non tamen excluditur quin illi qui sunt iusti, voluntarie se possint exponere paupertati propter Christum; quod tamen forte temporibus Psalmistae adhuc factum non erat, quia perfectionis opera tempori gratiae servabantur.

[69543] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 16 Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens quod illud quod alicui in poenam infligitur, ab alio voluntarie assumptum in iustitiam vertatur; sicut aliqui propter scelera quae committunt, rebus suis spoliantur; et tamen ad perfectionem iustitiae pertinet quod aliquis rebus propriis se spoliet propter Christum. Et similiter mendicitas quamvis aliquibus malefactoribus inducatur a Deo in poenam, nihil tamen prohibet quin voluntarie assumpta propter Christum, ad perfectionem iustitiae pertineat.

[69544] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 17 Ad quartum dicendum, quod per illam Glossam prohibetur quod aliquis non petat ex cupiditate; alias Glossa non concordaret textui: in textu enim dicitur: ut nullius aliquid desideretis. Ex cupiditate autem quaerunt non qui necessaria victus et vestitus petunt, sed qui ultra hoc quaerunt unde divites fieri possint; ut patet per hoc quod dicitur I Tim. VI, 8-9, ut supra dictum est.

[69545] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 18 Ad quintum dicendum, quod duplex est mendicitas: coacta et voluntaria. Coacta mendicitas, quia contra voluntatem est, periculum impatientiae habet annexum. Voluntaria autem mendicitas, quae non ex cupiditate procedit, ut dictum est, humilitatis meritum habet adiunctum. Unde Augustini Glosa per verba illa non prohibet mendicitatem voluntariam, sed docet occasionem necessariae mendicitatis vitandam esse a pauperibus Christi, dum manibus laborant: quod patet per hoc quod dicit: ut non compellantur egestate et cetera.

[69546] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 19 Ad sextum dicendum, quod Hieronymus loquitur de petitione et acceptione eorum quae sunt ultra necessarium victum: quod patet ex hoc quod loquitur Nepotiano presbytero, qui de rebus mundi sufficienter ditatus erat ad vitam sustentandam. Unde patet quod non est ad propositum.

[69547] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 20 Ad septimum dicendum, quod lex illa loquitur de validis mendicantibus, qui nullam utilitatem reipublicae afferebant, sed otiose viventes usurpabant illud quod aliis pauperibus debebatur: quod patet ex hoc quod lex eos inertes nominat, sicut sunt guliardi, et alii similes, qui victum ab hominibus quaerunt otiose viventes: quod non nisi perversissime in religiosos retorqueri potest. Et tamen non oportet quod peccatum semper sit gravius quod gravius punitur: quia poenae peccatoribus infliguntur non solum propter vindictam culpae, sed etiam propter correctionem vel eius qui peccavit, vel aliorum: unde pro minori peccato aliquando aliquis gravius punitur, quando homines ad peccatum illud sunt proniores, ut terrore poenae magis arceantur. Capitulum autem inductum loquitur de poena quae inducitur ad vindictam peccati tantum.

[69548] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 21 Ad octavum dicendum, quod illi de quibus Augustinus loquitur, non solum petebant necessaria victus, sed aliquid ultra ad divitias congregandas, nec habebant veram sanctitatem, sed simulatam: quod patet ex hoc quod dicit, quod exigebant sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: et hoc proculdubio reprehensibile erat.

[69549] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 22 Ad nonum dicendum, quod erubescentia semper est de turpi; turpe autem pulchro opponitur: unde secundum differentiam pulchri oportet accipere differentiam turpitudinis et ruboris. Est enim duplex pulchritudo. Una spiritualis, quae consistit in ordinatione debita animae et affluentia bonorum spiritualium: unde omne quod procedit ex defectu spiritualis boni, vel quod interiorem inordinationem ostendit, turpitudinem habet. Alia est pulchritudo exterior, quae consistit in debita ordinatione corporis, et affluentia exteriorum rerum, quae ad corpus ordinantur; et e contrario inordinatio corporis vel defectus temporalium rerum exteriorem quandam turpitudinem habet. Et sicut utraque pulchritudo delectat et desideratur; ita utraque turpitudo erubescentiam parit. Verecundatur enim aliquis de hoc quod est pauper, vel de hoc quod est corpore vitiatus, et etiam de hoc quod est inscius, vel inordinata gessit. Quia igitur turpitudo interior semper est reprobanda, ideo omne quod habet erubescentiam praedictae turpitudinis, reprobandum est. Nec est instantia de confessione peccatorum: quia confitens non erubescit de confessione, sed de peccato quod confessio manifestat. Defectus autem exterior vel turpitudo a sanctis viris contemnitur, et quandoque perfectionis studio ab eis assumitur propter Christum. Unde illud quod habet erubescentiam huius turpitudinis, non semper est reprobandum: immo quandoque est maxime laudandum, quando propter humilitatem assumitur. Mendicare autem habet erubescentiam huic secundae turpitudini respondentem; quia omnis mendicans se pauperem ostendit, et quodammodo se subiicit ei a quo mendicat, quae ad defectum exteriorem pertinent: unde mendicitas propter Christum assumpta non solum non est reprobanda, sed maxime laudanda.

[69550] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 23 Ad decimum dicendum, quod ille a quo eleemosyna petitur, non debet habere taedium, si ordinate ab eo petatur: et ideo quando aliquis ordinate eleemosynam petit, scilicet ad necessitatem sustentandam, non est in culpa qui petit, sed ille qui ad taedium removendum dat. Si autem inordinate petatur, petens etiam peccat.

[69551] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 24 Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod religiosi praedicantes non possunt de eleemosynis vivere vel eleemosynas petere, per ordinem deinceps respondendum est. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praedicatores de eleemosynis vivant, non tamen sequitur quod adulentur. Quamvis enim qui sine adulatione praedicant, non habeant gratiam apud malos, qui dicuntur homines et carnales; habent tamen gratiam apud bonos: et ideo quandoque si sine adulatione praedicant, coguntur defectus multos pati, quando scilicet in illos incidunt apud quos sine adulatione gratiam habere non possunt; quandoque autem sine egestate sunt, quando in illos incidunt quorum sine adulatione gratiam habent. Unde et Christus hospitium quandoque habere non poterat: quandoque etiam invitabatur a multis: et mulieres quae eum sequebantur, de suis facultatibus ei ministrabant, ut dicitur Luc. VIII, 3. Ita etiam et apostoli quandoque multas penurias sustinebant, quandoque autem abundabant, in utrisque modeste se habentes. Philip. ult., 12: scio abundare et penuriam pati. Et has etiam vicissitudines pauperes praedicatores nostri temporis experiuntur frequenter.

[69552] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 25 Ad secundum dicendum, quod praedicatores eleemosynas petentes non faciunt aliquid in quo sit occasio avaritiae. Avaritia enim est immoderatus amor habendi: velle autem habere victum et vestitum ad necessitatem, non est immoderatum. I Tim. ult.: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Unde pauperes qui petunt necessaria victus, et vestitus, et aliorum quae humana vita exigit, non sunt in aliqua occasione avaritiae.

[69553] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 26 Ad tertium dicendum, quod praedicatores non debent quaerere temporalia quasi ex principali intentione, ut in eis finem constituant; possunt tamen quaerere temporalia secundario, ut sustententur ad Evangelium praedicandum, quod primum quaerere debent. Matth. VI, 36: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius. Glossa: hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus; verbi gratia, manducemus ut evangelizemus, non evangelizemus ut manducemus.

[69554] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 27 Ad quartum dicendum, quod, sicut supra probatum est, sumptus quem praedicatores accipiunt, debetur eis tanquam merces. Merces autem alicui operanti debetur dupliciter. Uno modo ex debito legalis iustitiae: sicut quando pactum intervenit inter operantem et eum cui operatur, ita quod operarius potest compellere alium ad solvendum. Alio modo ex debito iustitiae amicabilis: sicut quando aliquis amicabiliter alteri de suo labore servit, debitum est ut alter ei suo modo vicem rependat, quamvis non posset eum per iudicium compellere. Hos enim duos iustitiae modos philosophus distinguit in 8 Ethic. Dico ergo, quod quando aliquis praelatus alicui plebi praeficitur, hoc modo ad invicem colligantur, quod subditi possunt a praelato spiritualia petere, et praelati a subditis temporalia; sed ab aliis qui non sunt praelati non possunt subditi spiritualia exigere, nec e converso ipsi possunt eos cogere ad solvendum temporalia, quamvis ex licentia praelatorum spiritualia seminent; nisi forte quantum ad omnia vicarii praelatorum constituantur. Patet igitur quod diversimode accipiunt sumptus a fidelibus pauperes qui omnino nihil impendunt, et religiosi qui non sunt praelati, sed praedicant de licentia praelatorum; et praelati: quia alii pauperes accipiunt totaliter gratis, unde in eis est pura mendicitas: sed praedicantes qui non sunt praelati, accipiunt sicut mercedem debitam; unde habent potestatem accipiendi, quamvis non coactivam; praelati autem etiam coactivam habent potestatem. Si tamen ille qui potest aliquid ex potestate accipere, petat non quasi debitum, sed quasi omnino gratuitum; nulli facit iniuriam, sed in se humilitatem commendabilem reddit.

[69555] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 28 Ad quintum dicendum, quod apostolus volebat ostendere quod ipse poterat sumere sumptus a fidelibus eadem ratione qua alii apostoli accipiebant: et ideo ut ostenderet se habere eandem potestatem, primo ostendit se apostolum esse, sicut et alii apostoli erant.

[69556] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 29 Ad sextum dicendum, quod pseudoapostoli usurpabant sibi indebite sumptus fidelium tripliciter. Primo quia falsa praedicabant, et contra evangelicam doctrinam, ut patet Rom. ult. super illud, rogamus autem vos fratres etc.: quod Glossa de pseudoapostolis exponit, qui credentes cogebant iudaizare. Secundo quia praedicabant non missi a veris apostolis: unde apostolus vocat eos ad Galat. II, 4, subintrantes. Tertio quia auctoritative exigebant ac si essent apostoli. Et haec tria deficiunt in proposito: unde ratio non valet.

[69557] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 30 Ad septimum dicendum, quod praedicti religiosi praedicantes petunt quod est eis debitum per secundum modum iustitiae, quia debitum iustitiam respicit; sed in hoc commendabiliores sunt, quia hoc quod est debitum, ut gratuitum petunt.

[69558] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 31 Ad octavum dicendum, quod praelati recipientes a populo decimas et oblationes, etsi ipsi per se solvant quod debent debito modo spiritualia seminando, possunt tamen ad maiorem plebis utilitatem etiam alios cooperatores habere: unde nulla iniuria fit plebi, si plus de temporalibus conferant quam sit statutum, ex quo etiam plus de spiritualibus eis impenditur quam praelati teneantur; et praecipue ex quo non potestative accipitur, sed caritative et humiliter petitur.

[69559] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 32 Ad nonum dicendum, quod unusquisque potest abrenuntiare ei quod sibi debetur: unde etsi praelati ex debito teneantur providere eis quos mittunt ad praedicandum; possunt tamen qui mittuntur, huic debito abrenuntiare. Nec tamen in hoc aliquod gravamen ingeritur illis ad quos mittuntur; cum ab eis ultra necessaria victus non petant, nec ista etiam exigant coactive sed caritative, prout unusquisque destinavit in corde suo, in hoc exemplum apostoli II Cor. VIII, 7 imitantes.

[69560] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 33 Ad decimum dicendum, quod hypocritae propter hoc a domino redarguuntur, quia per orationem, et alia quae superstitiose agebant, solum intendebant ad quaestum: unde Glossa ibi: vae vobis Scribae et Pharisaei, qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut praedam de subiecta plebe faciatis. Hoc autem de aliquo iudicare temerarium est, cum pertineat ad intentionem cordis.

[69561] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 34 Ad undecimum dicendum, quod ad infamas personas praedicatores declinare non debent, ita quod eorum infamia in praedicatores retorqueri possit: sic enim praedicatio veniret in contemptum: quia, sicut dicit Gregorius, cuius vita despicitur, consequens est ut eius praedicatio contemnatur: et sic loquitur Glossa inducta. Si autem ad peccatores declinent, qui ex eorum consortio meliores reddantur, et ipsi exinde non infamentur, laudabile est, quia hoc dominus legitur fecisse: unde Matth. IX, 11: videntes hoc Pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Ubi et Glossa dicit, quod dominus suis in hoc misericordiae exemplum dat. Si tamen illi ad quos declinant, hoc sibi pro gratia non imputant, eorum culpa est, non illorum qui ad eos declinant.

[69562] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 35 Ad duodecimum dicendum, quod illi qui evangelizant, etsi accipiant ab eis, quibus praedicant, necessaria vitae, non tamen Evangelium vendunt, quia non habent finalem intentionem ad ea quae accipiunt, ut supra dictum est: unde I Tim. V, 17, super illud, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa: boni dispensatores et fideles non solum honore sublimi praemiari debent, sed etiam terreno, ut non contristentur; et infra: necessitatis ergo est accipere unde vivitur; caritatis est praebere. Non tamen venale est Evangelium, ut pro his praedicetur, si enim sic vendunt magnam rem, vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino. Non enim a populo redditur quasi merces, propter quam scilicet finaliter serviatur illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt; sed tanquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur.

[69563] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 36 Ad decimum tertium dicendum, quod quamvis posset esse aliqua mala species accipere victum a gentilibus quibus fides praedicabatur, propter hoc quod non erat eis consuetum, ut supra dictum est; tamen nunc species nulla mali apparet, divulgata Evangelii doctrina, quae haec deberi evangelizantibus ordinavit, et praecipue in illis qui non quaerunt ad superfluitatem, sed ad necessitatem, et de quibus constat quod non propter hoc labori Evangelii se exponunt ut lucrentur; cum hoc quod evangelizantes accipiunt, multo sit minus eo quod in saeculo reliquerunt propter Christum.

[69564] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 37 Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod talibus non sunt eleemosynae dandae, iam per ordinem respondendum est. Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit: voca pauperes, a quibus in praesenti nil potes expectare, intelligendum est quod excluditur intentio retributionis in praesenti, non autem possibilitas eventus; cum nullus sit pauper a quo aliquis non possit iuvari in praesenti, quandoque aliquo casu emergente. Et quod ita debeat intelligi, patet per Glossam, quae ibi dicit: quasi si intendis invitare ut te invitent, ibi potes falli. Nec tamen intelligendum est quod semper retributione aeterna careat, si aliquis divites vel amicos ad convivium vocet; cum hoc possit etiam quandoque ex caritate procedere, et propter Deum fieri: unde Glossa ibi dicit: qui pauperes vocat, in futuro praemium percipiet; qui fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed et si hoc propter dominum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera fraterna dilectionis officia, ipse qui iussit, remunerat. Nec tamen intelligendum est, quod si fratres et familiares propter solam familiaritatem vocentur, quod sit peccatum, quamvis merito aeterno careat: unde Glossa ibidem dicit: fratres, amicos, divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae.

[69565] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 38 Ad secundum dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est in illo casu in quo loquitur sapiens Eccli. XII, 4: da misericordi, et ne suscipias peccatorem: ubi dicit Glossa: peccatoribus pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriunt Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est, sed quia homo est, non peccatorem, sed iustum nutrit; quia culpam non diligit, sed naturam. Unde quando eleemosyna datur alicui propter hoc quod peccator est, vel ut peccator sit, magis esset ei subtrahenda. Nec tamen sequitur quod pauperibus Christi qui manibus non laborant non sint eleemosynae dandae. Non enim ex hoc iniustitiam incurrunt, cum non laborando non peccent, ut supra ostensum est. Et si etiam peccatores essent, non tamen eis daretur propter hoc quod sunt peccatores, sed quia sunt indigentes.

[69566] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 39 Ad tertium dicendum, quod ei qui inordinate petit, danda est non res petita, sed correctio; sed ei qui ordinate petit, danda est res petita, si facultas adsit. Unde Gregorius, 21 Moral. super illud Iob, si negavi, quod volebant, pauperibus, dicit: per haec dicta sanctus vir ostenditur non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deservisse. Sed quid, si ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret? An quia in Scriptura sacra humiles pauperes dici solent, ea sola aestimanda sunt quae pauperes accipere volunt, quae humiles petunt? Et proculdubio oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur; idest quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur. Nam valde iam superbire est extra metas inopiae iam aliquid desiderare. Patet ergo quod petentibus ad necessitatem danda est indubitanter res; sed petentibus ad superfluitatem danda est correctio.

[69567] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 40 Ad quartum dicendum, quod tunc in poenam subtrahenda est eleemosyna petentibus, quando ex acceptis occasionem iniustitiae manifeste accipiunt; nec tamen etiam tunc ita sunt eis subtrahendae quin in ultima necessitate eis subveniatur. Religiosi autem pauperes non ex eleemosynis acceptis ad iniustitiam abutuntur, sed magis per eas ad iustitiae opera sustentantur. Unde ratio non est ad propositum.

[69568] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 41 Ad quintum dicendum, quod Ambrosius non dicit pensanda esse in his quibus eleemosyna datur, debilitatem corporis et verecundiam, quasi rationes dandi, quia ratio dandi est indigentia eius cui datur; sed quasi rationes quare his magis dari debeat. Unde non sequitur quod non debilibus, vel his qui non verecundantur accipere, non sit dandum; sed quod debilibus et verecundis sit magis dandum, ceteris paribus: quia praedictae duae conditiones non sunt solae quae debent movere ad magis dandum, sed multae aliae, sicut bonitas personae, propinquitas, indigentia et multa huiusmodi. Nec tamen verecundia accipiendi est tantum in illis qui sua violenter amiserunt, sed etiam in illis qui voluntarie dimiserunt propter Christum: cum quandoque aequaliter utrique ingenuos natales habeant, quos verecundia prodit; quamvis forte voluntarii pauperes magis verecundiam rationi subiiciant, sicut et ceteras passiones.

[69569] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 42 Ad sextum dicendum, quod cum multae sint conditiones quare alicui sit potius eleemosyna danda quam alteri, ut dictum est; non potest absolute ex una sola conditione concludi quod tali sit magis eleemosyna danda semper, ut puta quod magis indigenti semper magis sit danda. Unde, si aliae conditiones praeponderent in alio minus indigente, est magis dandum ei. Inter omnes autem conditiones efficacior est debitum, ut dicit philosophus in 9 Ethic.; quia magis debemus debitum reddere quam gratiam impendere, nisi multum conditiones ex alia parte praeponderarent, ut ibidem dicitur. Unde, cum praedicantibus debeantur necessaria victus quasi stipendia quaedam, ut supra dictum est; his potissime sunt eleemosynae dandae, praecipue si indigeant; nisi multum ex alia parte praeponderarent aliae conditiones.

[69570] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 43 Ad septimum dicendum, quod sicut duplex est felicitas, spiritualis et temporalis; ita est duplex miseria, temporalis, et spiritualis. Quamvis ergo voluntarii pauperes non sint miseri spirituali miseria; quae simpliciter miseria est, cum dominus eos beatos vocet Matth. V, 3 et Luc. VI, 20; possunt tamen temporali miseriae esse subiecti; unde et de temporalibus est eis misericordia exhibenda.

[69571] Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 ad 44 Ad octavum dicendum, quod propinquitas est una de conditionibus quae facit quod alicui sit magis dandum, non tamen est sola: et ideo non oportet quod semper magis propinquis magis detur, ut ex dictis patet.


Pars 3
Prooemium

[69572] Contra impugnantes, pars 3 pr. Quomodo religiosos impugnant ex ipso habitu humilitatis quem deferunt. Nunc accedendum est ad refellendum ea quae a praedictis malignantibus in religiosorum infamiam proferuntur, quod ex eorum praesumptione procedit: quia ut Gregorius dicit in 4 Moral., nequaquam quis sanctorum corrigere neglecta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Hieronymus Fabianum super hac materia sic alloquitur: ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in caelum os tuum. Nec mirum, si a te qualescumque servi domini blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres tui. Et ne quid eis ad malitiam desit, dupliciter pervertunt iudicium: scilicet male iudicando de rebus, et male iudicando de personis. Et haec duplex iudicii perversitas distinguitur in Glossa I Cor. IV, 5, super illud, nolite ante tempus iudicare: unde dicit: cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam; hoc modo ut si nescimus an ille vel ille homo sit impudicus pudicusve, vel iustus sive iniustus, oderimus tamen impudicitiam et iniustitiam, et pudicitiam et iustitiam diligamus; et haec appetenda illaque vitanda, in Dei veritate conspiciamus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, et quod vitandum est vitamus, ignoscatur nobis quod de hominibus aliquando, immo assidue, non vera sentimus. Quia vero perversitas iudicii de rebus perniciosior est, ut ibidem per Glossam habetur, periculosiori morbo primitus occurrentes, primo videamus qualiter iudicium pervertunt in rebus; deinde qualiter in personis. In rebus siquidem iudicium pervertunt tripliciter. Primo manifesta bona quae a religiosis aguntur, prava esse iudicando, secundum illud Eccli. XII: bona in mala vertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Secundo ea quae bene et male fieri possunt, illicita asserendo. Tertio ea sunt mala levia ultra modum aggravando. In hoc autem quod bona quae a religiosis aguntur, iudicant esse mala, se ipsos condemnant; et eos contra quos loquuntur, maxime commendabiles ostendunt. Se quidem condemnant, dum sibi bona displicere ostendunt: unde de talibus Gregorius dicit in 6 Moral.: nunc malus bonis derogat, et recta quae agere negligit, haec in aliis obtrectando, lacerare non cessat. Commendabiles etiam ex hoc illos contra quos loquuntur, ostendunt, in eis Danielis innocentiam ostendentes, de quo dixerunt principes Babylonis, Dan. VI, 5: non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui: Glossa: felix conversatio, in qua inimici culpam non reperiunt nisi in lege quam custodit. Ita et praedicti malignantes in lege Dei, quam religiosi custodiunt, occasionem detractionis inveniunt, eos in contemptum adducentes: primo, ex ipso habitu humilitatis quem deferunt. Secundo, ex officio caritatis quod proximis impendunt, dum aliis serviunt iuxta posse aliorum negotia caritative pertractando. Tertio, in hoc quod non habentes hic manentem civitatem, de loco ad locum discurrunt ad fructificandum in populo Dei. Quarto, de hoc quod studio vacant. Quinto, de hoc quod verbum Dei ordinate et gratiose proponunt. Ad hoc etiam refertur, quod in eis paupertatem et mendicitatem et doctrinam contemnunt, et fructum animarum, quem in populo faciunt ex licentia praelatorum, de quibus supra pertractatum est.


Caput 1

[69573] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 1 Vilitatem vero vestium in religiosam vitam agentibus multipliciter contemptibilem ostendere nituntur. Primo ex hoc quod dominus dicit Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: eos qui vestibus vilibus induuntur, ex hoc intendentes suspectos reddere, quod sint falsi prophetae.

[69574] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 2 Item. Apoc. VI, 8, super illud, ecce equus pallidus etc. dicit Glossa: videns Diabolus nec per apertas tribulationes nec per apertas haereses posse se proficere, praemittit falsos fratres, qui sub habitu religionis obtinent naturam nigri et rufi equi, pervertendo fidem. Et ex hoc arguunt ut supra.

[69575] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 3 Item dicunt, antiquis temporibus a sede apostolica episcopis Galliae esse mandatum ut eos corrigant qui dissimilem habitum ab aliis volebant assumere sub quadam specie sanctitatis humilioribus induti: quod mandatum Papae in registro Romanae Ecclesiae habetur, ut dicunt, quamvis in corpore decretorum non contineatur. Ex quo volunt habere, quod homines ad minus in saeculo viventes, humilioribus vestibus non utantur quam alii sui status.

[69576] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 4 Item. Augustinus dicit in 3 Lib. de Doctr. Christiana: quisquis rebus temporalibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut intemperans aut superstitiosus est. Ex quo patet quod vituperabile est quod aliquis utatur vilioribus vestibus quam alii quibus convivit.

[69577] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 5 Item. Hieronymus dicit ad Nepotianum: vestes pullas aeque vita ut candidas. Ornatus et sordes pari modo fugiendi sunt: quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Et ita videtur quod vituperabile sit viles vestes portare.

[69578] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 6 Item. Rom. XIV, 17, dicitur: non est regnum Dei esca et potus: Glossa: non interest omnino quid alimentorum vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae, et pro valetudinis suae necessitate. Ergo pari ratione nec ad virtutem omnino interest quibus vestibus homo utatur, dummodo pro congruentia personae suae hoc faciat. Et ita non videtur esse religio in hoc quod aliquis in signum contemptus mundi habitum vilem exterius portat.

[69579] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 7 Item. Hypocrisis videtur esse maximum peccatorum: unde dominus plus contra hypocritas in Evangelio invehitur quam contra alios peccatores: et Gregorius in Pastor.: nemo amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Sed sub vilitate vestium latet hypocrisis; pretiositas autem vestium ad delicias carnis pertinet, vel etiam aliquem motum superbiae occasionaliter inducit. Ergo vituperabilius est excedere in vilitate vestium quam in pretiositate.

[69580] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 8 Item. In domino Iesu Christo omnis religionis et sanctitatis perfectio fuit. Sed ipse portavit vestem pretiosam, scilicet tunicam inconsutilem, quae desuper erat contexta per totum, ut dicitur Ioan. XIX, 23: in quo videtur quod erat facta tali opere, sicut panni consuuntur acu cum auro et serico: et quod pretiosa esset, patet ex hoc quod milites eam dividere noluerunt, sed sortem super eam miserunt. Ergo ad religionem non pertinet quod aliquis vilibus vestibus induatur.

[69581] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 arg. 9 Item. Dominus Papa pretiosis et sericis vestibus utitur, et reges etiam antiquitus purpureis utebantur; nec esset in eis laudabile, si viliores vestes assumerent. Ergo pari ratione nec in aliis laudabile est, si viliores vestes assumant quam suus status requirat. Et ita per huiusmodi in contemptum inducunt vestium (et) habitus humilitatem.

[69582] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 co. Hoc autem quantum sit contrarium veritati, patet per id quod dicitur 21, qu. 4: omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine. Eos igitur episcopos vel clericos, qui se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet: quod si in hoc permanserint, epitimio contradantur. Et infra: igitur si inventi fuerint deridentes eos qui vilibus et religiosis vestimentis amicti sunt, per epitimium corrigantur. Priscis enim temporibus omnis sacratus vir cum mediocri ac vili veste conversabatur. Omne quippe quod non propter necessitatem suam sed propter venustatem accipitur, elationis habet calumniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Patet ergo quod vestium vilitas est amplectenda et pretiositas fugienda; et quod graviter puniendi sunt qui contra vilitatem vestium loquuntur. Item. Eorum falsitas apparet exemplo Ioannis Baptistae, de quo Matth. III, 4, dicitur, quod habebat vestimentum de pilis camelorum; ubi dicit Glossa: qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Et alia Glossa dicit ibidem, quod servus Dei non debet habere vestitum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendum nuditatem. Et Marc. I, 6, super illud, erat Ioannes vestitus etc., dicit Glossa: conveniens vestis praedicatori. Ex quibus patet quod servi Dei, et praecipue qui poenitentiam praedicant, debent vilibus indui. Item. Probatur exemplo antiquorum prophetarum, de quibus dicitur ad Hebr. XI, 37. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis: Glossa: ut Elias, et alii. Melus est animal quod et taxus dicitur, cuius pellis melota dicitur, et est valde hispida: vel melota est vestis de pilis camelorum, ut patet ibi per Glossam. Idem probatur exemplo b. Hilarionis et Arsenii, et aliorum patrum in eremo, de quibus narratur in eorum gestis, quod vilissimis vestibus induebantur. Item. Apoc. XI, 3: dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis: Glossa: idest praedicantes poenitentiam et exemplo ostendentes. Et ad exemplum eorum debetis praedicare. Ex quo iterum aperte habetur, quod debent vilibus indui praecipue poenitentiam praedicantes. Item. Quod vilitas vestium sit approbanda, et pretiositas vituperanda, aperte ostendit Gregorius in homilia, homo quidam erat dives, sic dicens: sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum: quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquebatur apud Inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior ceteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosum quaeritur, ipsa res testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Quam culpam possumus melius ex diverso colligere: quia si abiectio pretiosi indumenti virtus non esset, Evangelista de Ioanne vigilanter non diceret: erat Ioannes indutus pilis camelorum. Item. I Petr. III, 3, super illud, quarum non sit extrinsecus etc., Glossa: sicut Cyprianus ait, serico et purpura indutae, Christum sinceriter induere non possunt. Auro et margaritis adornatae et monilibus, ornamenta mentis et corporis perdiderunt. Quod si Petrus admonet coercendas quae excusare possunt cultus suos per maritos; quanto magis hoc observare virginem fas est, cui nulla sui cultus competit venia? Ex quo patet quod etiam in clericis multo amplius reprehensibilis est habitus ornatus. Item. Illud per quod virtus mentis manifestatur, per se loquendo, est laudabile, quamvis eo possit aliquis in superbiam uti. Sed vilitas vestium est huiusmodi: unde Hieronymus dicit ad Rusticum monachum: sordes vestium candidae mentis indicia sunt: vilis tunica contemptum saeculi probat: ita dumtaxat ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Ergo vilitas vestium secundum se est sectanda, dummodo superbia removeatur. Item. Illud quod divinam misericordiam promeretur, non potest esse malum. Sed per vilitatem vestium divinam misericordiam promeruerunt etiam maximi peccatores; unde III Reg. XXI, 27, dicitur de impiissimo Achab, quod cum audisset sermones Eliae, scidit vestem suam, et operuit Cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco: unde dominus de eo dicit ad Eliam (v. 29): nonne vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est causa mei, non inducam malum in diebus eius. Et tamen non fuit vera humilitas cordis, ut ibidem Glossa dicit. Et Ionae III, 7, dicitur, quod abiecit rex vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere; et hoc idem aliis praecepit. Ergo vilitas vestium est Deo accepta. Item. Ut philosophus probat in 10 Ethic., virtutes non solum in interioribus actibus, sed in exterioribus etiam consistunt: et loquitur de moralibus virtutibus. Humilitas autem quaedam moralis virtus est: non enim est neque intellectualis neque theologica. Ergo non solum in interiori consistit, sed etiam in exterioribus. Cum ergo ad humilitatem pertineat quod homo se ipsum contemnat, hoc etiam ad humilitatem pertinebit quod aliquis exterius contemptibilibus utatur. Item. Malum nunquam palliatur nisi sub eo quod habet speciem boni. Sed hypocritae sua mala palliant sub vestium vilitate. Ergo vilitas vestium, quantum in se est, habet speciem boni: ergo secundum se commendabilis est, etsi ea aliquis abuti possit. Item. Sicut ieiunium et eleemosyna sunt poenitentiae instrumenta, ita et vilitas vestium. Sed ieiunium et eleemosyna per se laudabilia sunt, quamvis eis aliquis possit abuti: ergo et vilitas vestium est laudabilis quamvis eis aliqui abutantur. His igitur consentientes, dicimus vilitatem vestium per se loquendo commendabilem esse, utpote poenitentiae et humilitatis actum, quamvis etiam aliqui vilibus vestibus utantur qui pretiosioribus secundum sui status conditionem licite uti possent: sicut qui secundum sui status conditionem licite carnibus uti possunt et non ieiunare, commendabiliter a carnibus abstinent et ieiunant. Per accidens tamen potest esse malum utrumque: ut si ex praedictis perturbentur illi cum quibus nos socialiter vitam agere oportet; vel etiam si aliquis poenitentiae operibus ad inanem gloriam abutatur, sicut etiam de oratione et ieiunio et eleemosyna dominus Matth. VII docet.

[69583] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod falsi prophetae vestimentis ovium utuntur ad deceptionem, vestium vilitas reprobanda non est, sed magis commendanda. Non enim vilitate vestium malitiam suam obtegerent, nisi vilitas vestium speciem boni haberet: alias sacra Scriptura, qua haeretici abutuntur, ut dicitur II Petri ult., 16, reprobanda esset, et similiter pietas, cuius speciem haeretici habent, ut dicitur II Tim. III, 5. Unde et Glossa ibidem dicit Matth. VII, 15, quod non a veste, sed ab operibus falsi prophetae cognoscuntur; et infra dicit, quod oves non debent pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

[69584] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod Diabolus ministros suos sub religionis habitu non obtegeret ad decipiendum, nisi religiosus habitus, quantum in se est, speciem boni haberet. Nec tamen propter hoc boni debent a tali habitu abstinere, nec ex tali habitu aliqui iudicandi sunt mali, ut patet ex Glossa inducta, quae habetur Matth. VII, 16. Unde Hieronymus dicit in libro contra Elvidium: nunquid virginitatis est culpa, si simulator virginitatis in crimine est?

[69585] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod illa prohibitio non fuit facta quasi vilitas vestium reprobanda esset; sed quia forte aliqui ad deceptionem vilitate vestium utebantur.

[69586] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Augustinus loquitur quando ex restrictione vitae turbatur societas inter eos quos oportet socialiter vivere. Si enim simpliciter intelligendum esset, qui ieiunaret ubi alii non ieiunant, reprehensibilis esset; quod manifeste falsum apparet.

[69587] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod Hieronymus in verbis praemissis non vilitatem vestium cavendam esse docet, sed abusum; ut scilicet ex vilitate vestium aliquis in elationem non incidat: alias sibi contrarius esset, qui ad vilitatem vestium rusticum monachum inducit, et eam in Pammachio viro nobilissimo commendat, ut patet in epistola ad Pammachium de morte Paulinae.

[69588] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod usus exteriorum rerum dupliciter considerari potest: uno modo ex natura ipsarum rerum, et sic est indifferens; alio modo ex fine ad quem ordinatur, et secundum hoc in usu exteriorum rerum illud quod est ordinabile ad meliorem finem, est commendabilior; sicut abstinentia ciborum, quae ordinabilis est ad concupiscentiam carnis domandam, est commendabilior quam communis victus quo quis utitur cibis cum gratiarum actione. Cuius contrarium Iovinianus haereticus asserebat, ut patet per Hieronymum, qui hunc et alios eius errores condemnat. Similiter etiam vilitas vestium ordinatur ad humiliandum animum, et ad corpus domandum: unde pari ratione vilitas vestium secundum se est magis commendabilis quam habitus communis; et hoc modo, sicut in ieiunio consistit religio, ita et in vestium vilitate.

[69589] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 7 Ad septimum dicendum quod ex hoc quod hypocrisis, quae latet sub vilitate vestium, est magnum peccatum, non potest haberi quod vilitas vestium sit deterior quam pretiositas. Non enim hoc modo comparatur vilitas vestium ad hypocrisim sicut pretiositas earum ad delicias carnis vel ad superbiam. Pretiositas enim vestium per se et directe ad praedicta vitia ordinatur: unde excessus in pretiositate vestium, per se loquendo, vituperabilis est. Vilitas autem vestium non ordinatur per se et directe ad hypocrisim, sed hypocrisis est abusio quaedam eius, sicut et ceterorum operum sanctitatis. Et quia quanto aliqua res est sanctior, tanto abusus eius est vituperabilior; ex hoc quod hypocrisis est magnum peccatum, manifeste commendabilis redditur vilitas vestium, et cetera exteriora poenitentiae opera, quibus hypocrisis abutitur. Non tamen concedendum est, quod hypocrisis, simpliciter loquendo, sit maximum peccatorum: quia infidelitas, qua quis mentitur de Deo, est gravior quam simulatio, qua quis mentitur de se ipso.

[69590] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod non est credibile quod dominus Iesus Christus pretiosis vestibus indueretur, qui Ioannem commendabilem ostendit quod non erat mollibus indutus: alioquin Pharisaei, qui exteriorem sanctitatem ostentabant, sicut de eo dicebant quod erat vorax et potator vini et publicanorum amator, ita et de eo dixissent quod esset mollibus indutus. Milites etiam qui ei illudebant, non eum veste purpurea induissent in signum regiae dignitatis, si tunica inconsutilis auro et serico contexta fuisset. Sed quod tunicam eius milites dividere noluerunt, hoc non fuit propter pretiositatem vestis, sed propter numerum; quia quatuor partibus superfuerat, quas milites de vestibus Christi fecerunt; et si divisa fuisset, omnino fuisset inutilis: in quo etiam manifeste apparet quod non erat de pretiosa materia. Nihilominus tamen secundum Glossam ibi notatur sacramentum ecclesiasticae unitatis.

[69591] Contra impugnantes, pars 3 cap. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod quidam sunt status hominum quibus est habitus determinatus, sicut quaelibet religio suum determinatum habitum habet. Ita etiam antiquis temporibus reges et in dignitatibus constituti determinatos habitus habebant, quasi suae dignitatis insignia: et sic etiam nunc summus pontifex determinato habitu utitur. Unde sicut religioso unius religionis non licet assumere viliorem habitum qui suae religionis metas excederet, quamvis infra metas habitus suae religionis si vilioribus utatur, non sit reprehensibilis, sed laudetur; ita etiam non fuisset laudabile in antiquis principibus, nec modo esset in summo pontifice, si viliorem habitum assumeret extra metas habitus consueti. Secus autem est de principibus et aliis hominibus qui non habent certum habitum deputatum. In eis enim non est vituperabile, si vilioribus utantur quam eis convenire possit secundum suum statum. Unde II Reg. VI, 20, dicitur, quod Michol deridens David ait: quam gloriosus fuit rex Israel hodie, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. David respondit (v. 22): ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Et Esth. XIV, 16: tu scis infirmitatem et necessitatem meam, quod abominer signum superbiae meae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae (...) et non portem illud in diebus silentii mei. Ex quo patet quod etiam regibus et principibus est laudabile quod humilibus sint contenti, quando sine scandalo fieri potest, et sine detrimento propriae auctoritatis.


Caput 2

[69592] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 tit. 1 Quomodo religiosos impugnant ex officio caritatis quod proximis impendunt eorum negotia pertractando

[69593] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 arg. 1 Nunc secundo videndum est, quomodo in sugillationem religiosorum proponunt quod religiosi de aliorum negotiis se intromittunt: inducentes illud quod habetur I ad Thess. IV, 11: operam detis ut quieti sitis, et ut negotium vestrum agatis: Glossa: dimissis alienis, quod vobis utile est in emendationem vitae.

[69594] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 arg. 2 Item. II ad Thess. III, 11: audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: de alienis hoc modo merentur pasci: quod factum abhorret disciplina dominica.

[69595] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 arg. 3 Item. II ad Tim. II, 4: nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis: Glossa, quibuslibet. Sed frequenter aliena negotia sunt saecularia; et ita ex his volunt habere, quod religiosi de aliorum negotiis se intromittere non debeant:

[69596] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 s. c. 1 Quod est expresse contra sententiam Iacobi apostoli dicentis, Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum: Glossa: succurrere eis qui carent praesidio in tempore necessitatis.

[69597] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 s. c. 2 Item. Rom. ultim.: commendo vobis Phoebem sororem nostram: Glossa: ea pro aliquo negotio tunc temporis Romam profecta est unde subdit apostolus: et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit. Item ad Galat. ult.: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

[69598] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 co. Patet ergo quod commendabile est quod aliquis ex caritate negotia alterius gerat ut sua. Sed tamen hoc potest dupliciter male fieri. Uno modo quando aliquis est ita curiosus pertractator aliorum negotiorum, quod omnino negligit sua; et hoc prohibet apostolus, I ad Thess. IV, 11, dicens: operam detis ut quieti sitis: Glossa, a curiositate: et ut vestrum negotium agatis: Glossa, dimissis alienis. Ad hoc enim dimittere aliena iubet, ut sua quisque pertractet. Alio modo quando aliquis aliis cooperatur in turpibus negotiis, vel etiam turpi intentione; et hoc prohibet apostolus II ad Thess. ult.: unde dicit Glossa super illud, curiose agentes: hoc modo merentur pasci; quod factum abhorret disciplina dominica. Eorum enim Deus venter est qui foeda cura necessaria sibi provident. In hoc enim quod ventrem pascere intendebant, ostenditur turpis intentio; in hoc vero quod turpi cura hoc agebant, tangitur turpe negotium.

[69599] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 ad 1 Et per hoc patet responsio ad prima duo.

[69600] Contra impugnantes, pars 3 cap. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod saecularia negotia sunt illa, ut Glossa ibidem dicit, cum animus occupatur colligendae cura pecuniae sine labore corporis, ut faciunt negotiatores et huiusmodi: et talibus negotiis religiosi se implicare non debent, ut scilicet pro aliis negotientur, vel aliqua huiusmodi exerceant: sed praeter hoc de aliorum negotiis se misericorditer intromittere possunt, sicut dando consilium, vel intercedendo, vel aliquo simili modo.


Caput 3

[69601] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 tit. 1 De hoc quod religiosi de loco ad locum discurrunt

[69602] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 1 Nunc tertio videamus, quomodo religiosos incusant de discursu, inducentes illud quod apostolus dicit II Thess. ult., 11: audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete. Ex quo eos gyrovagos appellant.

[69603] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 2 Item. In eorum irrisionem inducunt quod Augustinus in Lib. de operibus Monach. quosdam monachos notans ait: nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes.

[69604] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 3 Item. Marc. VI, 10: quamcumque intraveritis domum, illic manete: Glossa: alienum est a praedicatore per domos cursitare, et hospitii iura mutare.

[69605] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 4 Item. Luc. X, 7: in eadem autem domo manete: Glossa: non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia.

[69606] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 5 Item. Ad hoc facere videtur quod dicitur Isai. XXX, 7: ideo clamavi super hoc: superbia tantum est, quiesce: Glossa, in terra tua.

[69607] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 arg. 6 Item. Ierem. XIV, 10: populus hic dilexit movere pedem et domino non placuit.

[69608] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 co. Haec autem irrisio non est nova: sicut enim Dionysius narrat in epistola ad Apolophanium, ipse gentilis existens Paulum irridebat, vocans eum mundi circuitorem, quippe qui praeceptum domini diligenter implebat dicentis Marc. ult. 15: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: et Ioan. XV, 16, dominus discipulis dixit: ego elegi vos (...) ut eatis, et fructum afferatis. Hic etiam praedicatorum discursus significatus fuit Iob XXXVII, 11-12: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocunque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praecepit illis super faciem orbis terrarum: Glossa: nubes lumen spargere, est praedicatores sanctos exempla vitae et agendo et loquendo dilatare: quae lustrant cuncta per circuitum, quia praedicationis luce mundi fines illuminant. Item. Iob XXXVIII, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum? Quod de cursu praedicationis Glossa exponit, et Gregorius in Moral. Item. Zach. VI: qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram: quod Glossa de apostolicis praedicatoribus exponit. Item. Ad Rom. ult. super illud, salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, Glossa: Narcissus iste dicitur fuisse presbyter, qui, sicut in aliis codicibus legitur, peregrinando confirmabat socios fratres. Item. Isai. XXVII, 6: qui egrediuntur impetu a Iacob: Glossa: ad praedicandum: implebunt faciem orbis semine: Glossa: semine praedicationis; et in Psalmo: in omnem terram exivit sonus eorum. Item. Prov. VI, 3: discurre, festina, suscita amicum tuum: Glossa: a somno peccati. Excitatur autem aliquis a somno peccati per praedicationem. Ergo discursus praedicantium ad salutem animarum est commendandus. Item. Ezech. I, 13: haec erat visio discurrens in medio animalium: super quod dicit Gregorius in 5 Homil. primae partis super Ezech.: hi qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera perceperunt, mutare loca minime permittuntur. Hi autem qui amore domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens sunt: quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. Ex hac auctoritate duo habentur: scilicet quod alii possunt praedicare quam praelati; et quod illi alii praedicatores debent per diversa loca discurrere, non in uno loco manere. Item. Super illud cum ambularent, sonus erat multitudinis, quasi sonus castrorum, Homil. 8 dicit Gregorius: alii sunt castra praedicantium, qui huc illucque pro colligendis animabus in sancti operis procinctu laborant. Ex omnibus igitur praedictis patet quod praedicantium discursus ad salutem animarum procurandam commendandus est. Sciendum tamen, quod discursus tripliciter in sacra Scriptura vituperatur. Uno modo quando ex inconstantia mentis procedit, vel animi levitate; et hoc praecipue accidit in illis qui sine aliquo fructu discurrunt. Alio modo quando ex concupiscentia terrenorum ad lucra quaerenda discurritur. Tertio modo quando incitantur malitia ad aliqua mala procuranda. Et de his tribus habetur in Canon. Iudae 11-12: vae illis qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt: in quo ostenditur intentio nocendi. Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur: in quo tangitur concupiscentia impellens ad motum: arbores autumnales, infructuosae: in quo ostenditur quod ex levitate sine fructu discurrunt.

[69609] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 ad 1 Quod ergo apostolus arguit quosdam de inquietudine, discursum ex levitate procedentem reprehendit, vel etiam ex concupiscentia; quod patet ex hoc quod in Glossa subiungitur: qui foeda cura pastum sibi quaerebant per curiosam inquietudinem.

[69610] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 ad 2 Similiter quod dicit Augustinus quosdam monachos nusquam fixos, nusquam missos, nusquam stantes, nusquam sedentes, arguit eorum discursum ex levitate procedentem, vel potius ex cupiditate: unde subiungit, quod propter lucrum quaerendum discurrebant, et in hoc reprehensibiles erant.

[69611] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 ad 3 Quod etiam dicitur Marc. VI, 10 et Luc. X, 7, manifeste prohibet discursum de domo in domum, idest de hospitio in hospitium, ad quod frequenter concupiscentia inducit: ut scilicet contingit in illis quibus ea quae habent, non sufficiunt, lautiora quaerentes, unde de domo in domum discurrunt.

[69612] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 ad 5 Quod autem dicitur Isai. XXX, 7 pertinet ad animi levitatem, per quam homo qui in Deo fixus non est, ad diversa discurrit, in quibus quietem invenire possit. Unde hoc ad litteram dicitur contra Iudaeos, qui divino auxilio non contenti, in Aegyptum descendere volebant, ut Aegyptiorum patrocinio salvarentur.

[69613] Contra impugnantes, pars 3 cap. 3 ad 6 Similiter quod dicitur Ier. XIV, 10, ad discursum ex levitate procedentem referendum est: quod patet ex hoc quod dicit: qui dilexit movere pedes suos. Eis enim qui ex levitate moventur, hoc ipsum quod circueunt, appetibile videtur: unde Glossa exponit ibi motum pedum de motu affectuum.


Caput 4

[69614] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 tit. 1 De hoc quod religiosi studio vacant

[69615] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 1 Nunc quarto videndum est quomodo in religiosorum sugillationem inducunt quod studio vacant. Dicitur enim II ad Tim. III, 7, in derogationem quorundam, per quos pericula Ecclesiae imminebunt, quod erunt semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes: et ita ex hoc ipso eos suspectos reddere volunt quod studio vacant.

[69616] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 2 Item. Gregorius dicit in 13 Lib. Moral. super illud Iob XVI, 10, hostis meus terribilibus oculis me intuitus est: sicut incarnata veritas in praedicationem suam pauperes, idiotas et simplices elegit; sic contra ille damnatus homo, quem in fine mundi apostata Angelus assumit ad praedicandum falsitatem suam, astutos ac duplices, ac huius mundi scientiam habentes est electurus. Unde ex hoc ipso eos quasi praenuntios Antichristi insimulant, quia praedicationis officium scientia fulgentes exercent.

[69617] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 3 Item. Apoc. XIII, 11: vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni: Glossa: descripta tribulatione quae erit per Antichristum et suos principes, subiungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget. Item Glossa: ascendentem, idest in praedicatione proficientem. Item alia Glosa: habebat duo cornua: qui simulabunt se habere innocentiam et puram vitam et veram doctrinam et miracula, quae Christus habuit, et suis discipulis dedit: vel duo testamenta sibi usurpabunt. Et ita videtur quod illi qui cum scientia duorum testamentorum in praedicatione proficiunt sanctitatem simulantes, sint apostoli Antichristi.

[69618] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 4 Item. I Cor. VIII, 1: scientia inflat, caritas aedificat. Sed religiosi humilitatem praecipue sectari deberent. Ergo deberent a studio scientiae abstinere.

[69619] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 5 Item. De beato Benedicto, qui praecipuus in religione fuit, dicit Gregorius in 2 Dial., quod recessit a studio litterarum scienter nescius et sapienter indoctus. Unde ad eius exemplum religiosi deberent scientiae studium deserere.

[69620] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 arg. 6 Item. Apostolus II ad Thess. III, 11, arguit eos qui relicto opere manuali, curiositati vacabant et otio. Sed curiositas in studio scientiae consistit. Ergo non deberent religiosi ab opere manuum desistere ut studio vacarent.

[69621] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 co. Huius autem cogitationis ipsi auctores non sunt, sed Iulianus apostata, qui ut ecclesiastica narrat historia, servos Christi a studio litterarum coercuit: cuius imitatores se ostendunt qui religiosis studium interdicunt, manifeste contra auctoritatem Scripturae loquentes. Dicitur enim Isai. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: Glossa: quia noluit habere. Non autem voluntarius defectus scientiae puniretur, nisi studium scientiae laudabile esset. Item. Os. IV, 5-6: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. In hoc etiam manifeste ostenditur quomodo defectus scientiae graviter punitur. Item. In Psal. CXVIII, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Glossa: bonitatem, idest caritatem inspira; disciplinam, idest patientiam da; scientiam, idest mentem illumina. Scientia enim utilis est qua sibi homo innotescit. Item. Hieronymus ad Rusticum monachum: nunquam de manu et oculis tuis recedat liber: et infra: ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Item Ieronymus in epistola ad Paulinum Mon.: sancta rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat: in quo manifeste sanctorum scientia praefertur simplicium sanctitati. Item in eadem epistola, enumeratis sacrae Scripturae libris, subiungit: oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil aliud quaerere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni caelestis habitaculum? Ex quo patet quod caelestis conversatio est in studio sacrae Scripturae commorari. Quod autem illis qui ad praedicationis officium deputantur, praecipue studium Scripturarum conveniat, patet per illud quod dicit apostolus, I Tim. IV, 13: dum venio, attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Ex quo patet quod exhortari et docere volentibus necessarium est studium lectionis. Item. Hieronymus ad Rusticum monachum: multo tempore disce quae postmodum doceas: et idem ad eundem: si clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere. Item. Gregorius in pastorali: nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Item. Religiosorum vita praecipue ad contemplationem ordinatur. Sed pars contemplationis est lectio, ut Hugo de sancto Victore dicit. Ergo religiosis studio vacare competit. Item. Illi praecipue sunt ad scientiam capiendam idonei qui a carnalibus curis sunt magis separati. Isai. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: et Commentator dicit in 7 Physic., quod castitas, et aliae virtutes quibus concupiscentiae carnis reprimuntur, praecipue valent ad acquirendas scientias speculativas. Cum igitur religiosi concupiscentiae carnis domandae magis inserviant per continentiam et abstinentiam, eis praecipue studium litterarum competit. Item, quod non solum studio litterarum sacrarum, sed etiam studio litterarum saecularium laudabiliter vacare possint, expresse habetur per Hieronymum in epistola ad Pammachium Monach.: si adamaveris captivam mulierem, id est sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris: decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum remotis unguibus seca; lava eam prophetali nitro; et tunc requiescens cum illa, dicito: sinistra eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me: et multos tibi fetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Ex quo patet quod etiam monachis licet saeculares scientias addiscere, dummodo ea quae ibi reprehensibilia inveniuntur, secundum regulam sacrae Scripturae resecentur. Item. Augustinus in 2 de doctrina Christiana dicit: philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici; non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum dedicanda sunt. Item. Dan. I, 8, super illud, proposuit autem Daniel in corde suo etc., dicit Glossa: qui de mensa regis non vult comedere ne polluatur, si sapientiam et doctrinam Aegyptiorum sciret esse peccatum, nunquam didicisset. Discit autem non ut sequatur, sed ut iudicet atque convincat. Si quis enim imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophiae contra philosophos agat; quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? Ex quibus omnibus patet quod studium in religiosis est commendandum, et praecipue sanctarum Scripturarum, et maxime in illis qui ad praedicandum deputantur.

[69622] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 1 Quod ergo dicitur II ad Tim. III: semper discentes, et nunquam ad veritatis viam pervenientes, non in reprehensionem dicitur, quod semper discunt; sed quia ad veritatis scientiam non perveniunt: et hoc contingit illis quorum studium eos a fidei veritate seu rectitudine errare facit. Unde et ibidem sequitur: homines reprobi corrupti mente circa fidem.

[69623] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 2 Ad id quod Gregorius dicit quod Antichristus habebit praedicatores mundi scientiam habentes, dicendum, quod intelligit de illis qui humana scientia utentes, inducunt populum ad mundi desideria et peccata: unde Gregorius statim subiungit auctoritatem Isaiae: vae terrae cymbalo alarum quae mittit in mari legatos suos, et in vasis papyri super aquas: quod exponens ibidem dicit: ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda saecularium doctorum. In vasis igitur papyri legatos super aquas mittere est praedicationem suam in sapientium carnalium sensibus ponere, et defluentes populos ad culpam vocare.

[69624] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 3 Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de praedicatoribus quos Antichristus post suum adventum per mundum sparget, sicut per multa quae ibi dicuntur, apparet. Nec tamen propter hoc est scientia duorum testamentorum reprobanda in religiosis, quia illi ea abutentur; nisi dicatur quod innocentia et puritas vitae sint reprobanda, quia illi ea simulabunt; quod est absurdum.

[69625] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 4 Ad illud quod obiiciunt, quod scientia inflat, intelligendum est, quando scientia est sine caritate: unde Glossa ibidem dicit: scientia inflat, si sola est; et infra: addite ergo scientiae caritatem, et utilis erit scientia. Unde in illis qui caritatis operibus insistunt, minus est scientia periculosa. Si tamen scientia propter hoc vitanda esset quia inflat, quandoque pari ratione bona opera vitanda essent; quia Augustinus dicit, quod superbia bonis operibus insidiatur ut pereant.

[69626] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 5 Ad illud quod quinto obiicitur de beato Benedicto, dicendum, quod ipse non discessit a studio quasi scientiam horrens aut studium, sed saecularem vitam et societatem formidans. Unde de eo Gregorius ibidem praemittit, quod Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat; sed cum in his multos per abrupta vitiorum pergere cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem; ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque postmodum quasi in immane praecipitium totus iret. Et ideo etiam nunc laudabiliter faciunt qui saeculari vita studentium relicta, ad religionem transeunt, in qua studio vacare possunt.

[69627] Contra impugnantes, pars 3 cap. 4 ad 6 Ad ultimum dicendum, quod curiositas superfluam curam importat et inordinatam: unde non solum in studio litterarum, sed in omnibus studiis ad quae animus occupatur, superflua cura, quae curiositatem facit, reprehensibilis est. In praedicta tamen apostoli auctoritate reprehenditur eorum curiositas qui foeda cura alienis negotiis se ingerebant ut ventrem pascerent, ut patet per Glossam ibidem. Dicere autem eos otio deditos qui studio sacrae Scripturae vacant, est contra id quod habetur in Glossa supra illud Psalmi: defecerunt oculi mei etc.; quae sic dicit: non est otiosus qui tantum verbo Dei studet; nec pluris est qui extra operatur quam qui studium cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus est: et antefertur Maria quae audiebat, Marthae quae ministrabat.


Caput 5

[69628] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 tit. 1 De hoc quod religiosi verbum Dei ordinate et gratiose proponunt

[69629] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 1 Nunc quinto videndum est quomodo in religiosis compositam et ornatam praedicationem vituperant, inducentes illud quod habetur I Cor. I, 17: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Glossa: non in lepore vel ornatu verborum: quia praedicatio Christiana verborum non indiget pompa et cultu sermonis, ne videatur esse ex versutia et calliditate humanae sapientiae, non ex veritate; sicut pseudoapostoli in sapientia humana Christum praedicabant eloquentiae studentes. Unde volunt concludere, religiosos esse pseudoapostolos, quia eloquenter et ornate verbum Dei proponunt.

[69630] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 2 Item. I ad Cor. II, 1: ego cum venissem ad vos, non veni in sublimitate sermonis. Glossa: secundum logicam, ut logicis rationibus uterer, aut in sublimitate sapientiae: Glossa, secundum physicam, ut physicis speculationibus illud confirmarem. Et infra: et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis. Glossa: quia etsi persuasibilia fuerunt verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum. Ex hoc autem idem concludunt quod superius.

[69631] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 3 Item. II Cor. XI, 6: nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Glossa, quia non ornabat verba sed pseudo componebant verba, quos praeferebant Corinthii causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus vocis. Et ex hoc idem arguunt quod prius.

[69632] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 4 Item. Nehem. ult.: filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et loquebantur iuxta linguam populi: et obiurgavi eos, et maledixi. Per Azoticum autem sermonem Glossa interpretatur eloquium rhetoricum et physicum. Ergo excommunicandi sunt qui verbis sacrae Scripturae eloquentiam rhetoricam vel sapientiam philosophicam immiscent.

[69633] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 5 Item. Isai. I, 22: vinum tuum mixtum est aqua. Vinum autem significat sacram doctrinam, ut patet per Glossam. Ergo illi qui sacrae doctrinae immiscent aquam humanae eloquentiae, reprehensibiles sunt.

[69634] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 6 Item. Isai. XV, 1, super illud, nocte vastata est Ar, Glossa: Ar, idest adversarius, scilicet sapientia saecularis, quae adversaria est Deo; cuius murus dialectica arte constructus, nocte vastatur et conticescit. Ex quo etiam patet reprehensibiles esse eos qui in doctrina sacra saeculari sapientia vel eloquentia utuntur.

[69635] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 7 Item. Prov. VI, 6, super illud, lectulum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto, Glossa: in tapetibus pictis de Aegypto, ornatus eloquentiae, et dialecticae artis versutia, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur; per quam haeretica mens sensum doctrinae pestilentis quasi meretrix torum facinoris se texuisse gloriatur. Ex quo etiam videtur quod perniciosum sit sapientia et eloquentia saeculari in sacra doctrina uti.

[69636] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 arg. 8 Item. I Tim. III, 7: oportet illum, scilicet episcopum, testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat. Glossa: idest in contemptum apud fideles et infideles. Sed per hoc quod aliqui religiosi eloquenter et ordinate praedicant, episcopi veniunt in contemptum apud populum, qui taliter non praedicant. Ergo talis religiosorum praedicatio periculosa est Ecclesiae Dei.

[69637] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 co. Ad horum autem responsionem accipienda sunt verba Hieronymi ita scribentis ad magnum urbis Romae oratorem: quod quaeris, cur in nostris opusculis saecularium litterarum interdum ponamus exemplum, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus; responsum breviter habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret, si Scripturas sanctas legeres, si interpretes earum, omisso Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris; et Salomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? Et ita prosequens consequenter in tota epistola ostendit tam scriptores canonis quam expositores eorum omnes a tempore apostolorum usque ad sua tempora sacrae Scripturae immiscuisse sapientiam et eloquentiam saecularem: unde multis doctoribus enumeratis subiungit: quod omnes intantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas; eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Et in fine epistolae concludit: cui quaeso ut suadeas, ei scilicet qui super praedictis eum reprehendebat, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum talpa contemnat. Ex quo patet quod commendabile est quod aliquis eloquentiam et sapientiam saecularem ad obsequium divinae sapientiae trahat; et quod hoc reprehendentes sunt sicut caeci invidentes videntibus, quaecumque ignorant blasphemantes, ut dicitur in Can. Iudae. Item. Augustinus in 4 Lib. de Doct. Christiana: porro qui non solum sapienter, verum etiam qui eloquenter vult dicere (quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit), ad legendos vel audiendos vel exercitatione imitandos eloquentes eum mitto. Patet ergo quod in sacra Scriptura curandum est ut etiam homo eloquenter et ornate loquatur, ut magis sermo proficiat audientibus. Item. In eodem Lib.: hic aliquis forsitan quaerit, utrum auctores nostri qui canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantum, an eloquentes nuncupandi sint: et ostendit eos eloquentes fuisse, et ornatu verborum per colores rhetoricos usos esse: unde concludit: quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores fateamur, talique eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat. Item. In eodem Lib.: oportet eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut teneat; sed etiam flectere, ut vincat: et haec tria quomodo a sacris doctoribus fieri habeant, per ornatissimas locutiones sanctorum patrum ostendit. Ex quibus omnibus patet, eos qui praedicando, vel legendo sacram Scripturam docent, eloquentia uti debere, et sapientia saeculari. Hoc etiam patet per Gregorium et Ambrosium et alios, qui ornatissime sunt locuti. Et Augustinus et Dionysius et Basilius multa in suis libris de sapientia saeculi interseruerunt, sicut patet legentibus et intelligentibus eorum scripta. Apostolus etiam Paulus auctoritatibus ethnicorum in sua praedicatione est usus, ut patet Act. XVII, 28, et ad Tit. I, 12. Item. Gregorius in 9 Lib. Mor. exponens illud Iob IX, 9, qui facis Arcturum et Orionas etc., sic dicit: haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt. Sic ergo in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor omnium sumit Deus. Ex quo iterum patet quod doctoribus sacrae Scripturae convenit eloquentia et sapientia saeculari uti. Sciendum igitur est, quod uti sapientia et eloquentia saeculari in sacra doctrina quodammodo commendatur, et quodammodo reprehenditur. Reprehenditur quidem, quando aliquis ad iactantiam eis utitur, et quando eloquentiae et sapientiae saeculari principaliter studet. Tunc enim oportet quod illa vel taceat vel neget quae saecularis scientia non approbat, sicut articulos fidei, qui sunt supra rationem humanam. Et similiter qui eloquentiae principaliter studet, homines non intendit ducere in admirationem eorum quae dicit, sed dicentis. Et hoc modo mundana sapientia et eloquentia pseudoapostoli utebantur, contra quos apostolus loquitur in epistola II ad Cor.: unde I ad Cor. I, 17, super illud, non in humanae sapientiae verbis, dicit Glossa: pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia humana Christum praedicabant dupliciter; scilicet eloquentiae studentes, et quae mundus stulta iudicat, evitantes. Commendatur autem quando non ad se ostentandum, sed ad utilitatem audientium, qui sic quandoque facilius et efficacius instruuntur, vel convincuntur adversarii, utitur aliquis sapientia et eloquentia saeculari: et iterum quando aliquis non principaliter eis intendit, sed eis utitur in obsequium sacrae doctrinae, cui principaliter inhaeret, ut sic omnia alia in obsequium eius assumat, secundum id quod habetur II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et ita etiam apostoli eloquentia utebantur. Unde Augustinus in 4 de doctrina Christiana dicit, quod in verbis apostoli erat dux sapientia et sequens comes eloquentia: et sapientia praecedens eloquentiam sequentem non respuebat. Sed tamen posteriores doctores adhuc magis usi sunt sapientia et eloquentia saeculari propter eandem rationem qua non prius philosophi et rhetores sunt electi ad praedicandum, sed plebei et piscatores, qui postmodum philosophos et oratores converterunt; ut scilicet fides nostra non consistat in sapientia hominum, sed in virtute Dei; et non glorietur omnis caro coram illo, ut habetur I ad Cor. I, 29 in textu, et Glossa super illud videte vocationem vestram, fratres et cetera.

[69638] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 1 Et per hoc patet responsio ad prima duo quae in contrarium obiiciebantur.

[69639] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod secundum Augustinum in 4 de doctrina Christiana, videtur apostolus, ubi ait: etsi imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id agnosceret confitendo: in quo ostendit quod doctori plus prodest sapientia quam eloquentia. Unde Augustinus subiungit: scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Si autem hoc assertive intelligatur, non est intelligendum quin apostolus eloquentia uteretur; sed quia non principale studium apponebat ad ornatum verborum, ut rhetores faciunt: vel quia ad litteram impeditae linguae erat: unde Glossa ibi dicit: nam etsi sum imperitus sermone, Glosa: quia non orno verba, vel quia impeditae linguae sum. Sed pseudoapostoli principale studium apponebant ad ornandum verba: unde ibidem subditur, quod verba componebant, et quod Corinthii causa accurati sermonis eos apostolo praeferebant.

[69640] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quando aliquid totaliter transit in alterum, non dicitur esse mixtio, ut dicitur in I de generatione; sed quando est mixtio, utrumque miscibilium convertitur in unum tertium: et ideo quando aliquid adiungit sacrae Scripturae de sapientia saeculari, quod cedit in fidei veritatem, vinum sacrae Scripturae non est mixtum, sed purum remanet. Tunc autem mixtum fit quando aliquid adiungitur quod corrumpit Scripturae veritatem. Unde Glossa ibidem dicit: qui praecepta sacrae Scripturae, quibus debet auditores corrigere, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admixto vinum corrumpit.

[69641] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 6 Ad quintum dicendum, quod Glossa illa loquitur de sapientia saeculari quae adversaria est Deo: quod contingit quando sapientia saecularis ponitur principalis: tunc enim sequitur quod aliquis velit regulare fidem secundum documenta sapientiae saecularis; et exinde sequuntur haereses contrariae Christo.

[69642] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 7 Et hoc modo etiam loquitur Glossa sequens inducta de Prov. Unde patet responsio ad septimum.

[69643] Contra impugnantes, pars 3 cap. 5 ad 8 Ad octavum dicendum, quod non sunt prohibendi boni ab his quae bene faciunt, propter hoc quod ex comparatione eorum aliqui contemnuntur; sed magis illi qui se contemptibiles reddunt. Unde sicut et religiosi non sunt prohibendi ab operibus perfectionis, propter hoc quod aliqui praelati ex eorum comparatione carnaliter viventes contemptibiles redduntur; ita nec religiosorum diserta praedicatio reprehendenda est, quamvis aliquorum praelatorum minus diserta praedicatio contemnatur.


Pars 4
Prooemium

[69644] Contra impugnantes, pars 4 pr. De hoc quod religiosi se vel suam religionem commendant. Nunc restat videre quomodo iudicium de rebus pervertunt, ea quae bene et male fieri possunt praecise reprehendendo.

[69645] Contra impugnantes, pars 4 pr. 1 Reprehendunt enim religiosos primo de hoc quod se vel suam religionem commendant, vel commendari per epistolas aliorum procurant.

[69646] Contra impugnantes, pars 4 pr. 2 Secundo quod detractorum suorum verba non sustinent, sed eis resistunt.

[69647] Contra impugnantes, pars 4 pr. 3 Tertio de hoc quod iudicio contendunt.

[69648] Contra impugnantes, pars 4 pr. 4 Quarto de hoc quod persecutores suos puniri procurant.

[69649] Contra impugnantes, pars 4 pr. 5 Quinto de hoc quod hominibus placere volunt.

[69650] Contra impugnantes, pars 4 pr. 6 Sexto de hoc quod gaudent de his quae Deus magnifice per eos facit.

[69651] Contra impugnantes, pars 4 pr. 7 Septimo de hoc quod curias regum et potentum frequentant.


Caput 1

[69652] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 1 Quod autem se ipsos commendare non debeant, probare nituntur primo per hoc quod habetur Rom. ult. super illud, per dulces sermones et benedictiones etc., Glossa: compositis verbis suam traditionem commendabant pseudoapostoli, quibus simplicium corda decipiebant. Unde, cum religiosi suum ordinem commendent, et per hoc aliquos ad suum ordinem attrahant, se pseudoapostolos ostendunt, et similes Pharisaeis, de quibus dicitur Matth. XXIII, 15: vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum.

[69653] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 2 Item II Cor. III, 1: incipimus iterum nosmetipsos commendare: Glossa: quasi, est aliquis qui hoc imponat nobis. Absit ut hoc faciamus. Et sic idem quod prius.

[69654] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 3 Item ibidem subditur: aut nunquid egemus commendatitiis epistolis ad vos aut ex vobis, sicut quidam? Glossa: idest pseudoapostoli, quos nulla virtus commendat. Utique non egemus. In quo videtur quod illi qui commendatitias litteras procurant, sint pseudoapostoli.

[69655] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 4 Item. II Cor. IV, 2: in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos: Glossa: sine comparatione adversariorum. Ergo religiosi qui se commendantes religionem suam aliis religionibus praeferunt, non sunt veri apostoli.

[69656] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 5 Item. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum. Sed illi qui se ipsos commendant, se ipsos praedicant. Ergo tales non sunt verorum apostolorum imitatores.

[69657] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 6 Item. II Cor. X, 12: non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam qui se ipsos commendant: Glossa, idest pseudo. Ergo illi qui se ipsos commendant, videntur esse pseudoapostoli.

[69658] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 7 Item. II Cor. X, 18: non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Ergo illi qui se ipsos commendant, non sunt a Deo approbati.

[69659] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 8 Item. Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

[69660] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 9 Item Prov. XXVIII, 25: qui se iactat et dilatat, iurgia concitat. Ex quibus patet quam reprobabile sit quod aliquis se ipsum commendet.

[69661] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 arg. 10 Item. Ioan. VIII, 54: si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est. Ergo multo fortius qui se ipsos commendant, ostendunt gloriam suam nihil esse. Et sic ex omnibus praedictis ostendere nituntur, quod non liceat alicui se ipsum aut suum statum commendare.

[69662] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 co. Sed quod aliquando sancti se ipsos commendant, hoc manifeste probatur tam ex veteri quam ex novo testamento. Dicitur enim Nehem. V, 18, quod ipse in sui ipsius commendationem dixit: insuper annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim erat attenuatus populus. Memento mei, Deus in bonum, secundum omnia quae feci populo huic. Item. Iob XXXI, 1: pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine: et XXIX, 14: iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimentum, et multa alia in utroque capitulo dicit manifeste ad sui commendationem. Item. Apostolus Rom. XV, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus; et infra: ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum mare replevi Evangelium Christi. Item I Cor. XV, 10, abundantius illis omnibus laboravi: et II Cor. XI, 21: in quo quis audet (...) audeo et ego: et multa alia quae ibi in sui commendationem dicit. Item Gal. I, 16: non acquievi carni et sanguini: et multa alia in eodem et sequenti cap. dicit, quae ad suam commendationem pertinent. Quod etiam statum suum commendaverit, expresse patet II Cor. III, 6: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera, sed spiritu: et ibi multa subiungit ad commendationem apostolicae dignitatis. Et ita patet quod religioso licet suam religionem commendare, et per hoc alios ad suam religionem adducere. Item. Apostolus I Cor. VII, 7, virginitatis perfectionem commendans, alios ad virginitatis statum in quo ipse erat hortabatur, dicens: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Ergo et religiosi qui sunt in statu perfectionis possunt suam religionem commendare. Quia ergo commendare se ipsum aliquando quidem est laudabile, aliquando vero reprehenditur; qualiter boni se ipsos commendare possint, Gregorius ostendit in Homil. 9 primae partis super Ezech., sic dicens: iusti atque perfecti aliquando suas virtutes praedicant, bona quae divinitus acceperunt, narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant, exemplo ad vitam trahant. Quod in Paradisum ductus sit Paulus, Corinthiis narrat, ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat. Et infra: quod perfecti cum faciunt, idest cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque imitatores omnipotentis Dei sunt, qui laudes suas hominibus loquitur, ut ab hominibus cognoscatur. Sed ne passim quisque se laudare praesumat, post pauca subiungit in quibus casibus praecipue se commendare debent: unde dicit: de quibus tamen, scilicet iustis, sciendum est, quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos, ut dixi, aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus apostolus, cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adiunxit: factus sum insipiens, vos me coegistis. Fit vero aliquando ut necessitate compulsi in bonis quae de se referunt, non aliorum utilitatem, sed suam requirant; sicut beatus Iob enumerat facta sua, dicens: oculus fui caeco et cetera. Sed quia in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur; vir sanctus inter flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui iamiamque cadere poterat, nisi ad memoriam bene acta sua revocasset. Quod ergo bona sua enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat. Patet igitur ex praedictis quod multis ex causis possunt iusti commendare se ipsos: non quasi gloriam ab hominibus quaerentes, sed propter animae utilitatem suam vel aliorum: praecipue autem licet perfecto viro statum perfectionis commendare, ut alii ad perfectionem sequendam inflammentur; sicut et Christiano licet Christianam religionem commendare apud infideles, ut ad fidem convertantur. Et quanto sunt magis sancti, tanto hunc zelum convertendi alios ad perfectionis statum magis habent: unde Paulus dicebat Act. XXVI, 29: opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te, sed et omnes qui audiunt hodie, fieri tales qualis ego sum.

[69663] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 1 Quod ergo dicitur Rom. ult. quod pseudo traditiones suas commendabant, patet per Glossam ibidem quod traditio eorum erat quod cogebant gentes iudaizare; et hanc traditionem compositis verbis commendabant ad simplices pervertendos. Non ergo traditionem nominat aliquem religionis statum, sed falsam doctrinam et haereticam. Similiter Matth. XXIII, 15, non reprehenduntur Pharisaei de hoc quod soliciti erant faciendi proselytos; sed de hoc quod postquam eos converterant, falsis doctrinis imbuebant: vel quia proselyti videntes eorum vitia, rursum ad gentilitatem revertebantur; et sic maiori poena erant digni, ut patet per Glossam ibidem.

[69664] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 2 Ad illud vero quod dicitur II Cor. III, 1 dicendum, quod apostoli non commendabant se ipsos quasi gloriam suam quaerentes, sed ex causis quas Gregorius dicit.

[69665] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod apostolus non negat quin sit commendatitiis litteris utendum; sed ostendit se eis non indigere quantum ad se, sicut indigebant pseudoapostoli, quos nulla virtus commendabat, ut Glossa dicit. Indigent autem quandoque sancti commendatitiis litteris non propter se, sed propter alios qui eorum vel virtutem vel auctoritatem ignorant; et hoc modo Paulus Timotheum in sua epistola commendavit, I Cor. ult.: si venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim domini operatur et cetera. Et Philip. II, 19: spero autem in domino Iesu Timotheum: et post: neminem enim habeo tam unanimem etc.: et Col. ult.: Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata etc., et Rom. ult.: commendo vobis Phoebem sororem nostram et cetera. Et exinde inolevit consuetudo ut illi qui mittuntur, a mittentibus litteras testimoniales et commendatitias accipiant.

[69666] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod sicut sancti non commendant se ipsos ut gloriam propriam habeant, sed propter utilitatem aliorum; ita et quandoque se aliis praeferunt non propter elationem sed propter utilitatem aliorum. Sic enim quandoque sancti se praeferunt malis, ut mali evitentur a populo, qui sanctos imitentur, sicut apostolus II Cor. XI, 23: ministri Christi sunt, et ego (ut minus sapiens dico) plus ego. Quandoque etiam se bonis praeferunt, ut in auctoritate apud homines habeantur, a quibus si contemnuntur, proficere in eis non possunt: et sic apostolus seipsum praetulit etiam veris apostolis quantum ad aliquid. I Cor. XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sed adhuc magis sine reprehensione praeferunt statum suum statui aliorum minus perfecto, inquantum minus talis comparatio sapit privatam gloriam: et hoc modo apostolus II Cor. III praetulit ministros novi testamenti ministris veteris testamenti. Hoc etiam modo I ad Tim. V, 17, statum doctorum, de quorum numero erat, aliis statibus Ecclesiae praefert, dicens: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant verbo et doctrina. Vel potest dici, quod Glossa illa in falso sensu inducitur. Apostolus enim ibi loquitur de commendatione non per verba, sed per facta, quibus se commendabiles in conscientiis hominum reddebant, ut patet ex ipso textu: et constat quod ex operibus se meliores ostendebant quam pseudoapostoli facerent, cum meliora opera facerent: unde quod dicit, sine comparatione adversariorum, exponendum est, idest incomparabiliter plusquam adversarii. Unde Glossa est contra id ad quod inducitur.

[69667] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 5 Ad quintum patet responsio per hoc quod Glossa ibidem dicit: non enim praedicamus nosmetipsos; idest, praedicatio nostra non tendit ad gloriam nostram vel ad lucra nostra, sed ad gloriam Christi. Sancti enim etsi aliquando se commendent, non tamen ex hoc quaerunt gloriam suam, sed Dei per profectum aliorum.

[69668] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 6 Ad sextum etiam patet responsio per Glossam, quae ibi dicit: non inserimus, nos quibusdam, idest pseudo, qui non missi a Deo commendant se ipsos aliquibus actibus, non Deus eos. Unde ex hoc non potest concludi quin illi qui sunt a Deo per praelatos Ecclesiae missi, possint commendare se ipsos, cum Deus illos commendet largiendo munera gratiarum, ex causis tamen supra dictis.

[69669] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 7 Et sic etiam patet responsio ad septimum.

[69670] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 8 Ad octavum et nonum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de laude qua aliquis se ipsum commendat, gloriam propriam quaerens.

[69671] Contra impugnantes, pars 4 cap. 1 ad 10 Ad decimum etiam patet responsio per interlinearem, quae dicit: si ego tantum glorifico me ipsum. Unde et illorum qui a Deo non glorificantur, si se ipsos glorificant, gloria nihil est; secus autem est de illis quos Deus glorificat per munera gratiarum quae eis largitur.


Caput 2

[69672] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 tit. 1 De hoc quod contradicentibus et detractoribus suis resistunt

[69673] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 1 Nunc secundo videamus, quomodo secundo nituntur ostendere quod religiosi suis detractoribus resistere non debent. I Cor. XII, 3, super illud, nemo potest dicere, dominus Iesus, dicit Glossa: humiliari debent Christiani, ut patiantur se argui; non quaerant adulationibus deliniri. Ergo religiosi qui non sustinent se argui, ostendunt se non esse veros Christianos.

[69674] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 2 Item. II Cor. ult.: signa apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia. Glossa: patientiam primam memorat, quae ad mores pertinet. Ergo illi qui apostolorum officium praedicando exercent, praecipue debent esse patientes, secundum illud Psalmi: bene patientes erunt, ut annuntient. Ergo debent sustinere in patientia suos detractores, et non eis resistere.

[69675] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 3 Item. Gal. IV, 16: ergo inimicus factus sum vobis, verum vobis dicens, Glossa: nemo carnalis se vult argui errantem. Ergo qui se ipsos argui non patiuntur, ostendunt se carnales esse.

[69676] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 4 Praeterea. Phil. III, 2, super illud, videte canes etc. dicit Glossa: idest, cognoscite illos esse canes, non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes, et infra: sicut canes magis consuetudinem sequuntur quam rationem, ita pseudoapostoli contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent. Et ita illi qui mordent de novo reprehendentes sua vitia, sunt pseudoapostoli.

[69677] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 5 Item. Gregorius dicit in pastorali: qui prava studet agere, et tamen ad haec ceteros vult tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Veritas autem Deus est, ut dicitur Ioan. XIV, 6. Ergo illi qui non sustinent se argui, ostendunt se plusquam Deum diligere, et ita in statu damnationis esse.

[69678] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 arg. 6 Item. Adhuc potest melius obiici pro parte ista. Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Item. Eccli. XXI, 7: qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. Item. Rom. XII, 14: benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Item. Luc. VI, 28: benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. Item. I Cor. IV, 12: maledicimur et benedicimus, blasphemamur et obsecramus. Ex quibus omnibus videtur quod perfecti viri, et praecipue qui officio praedicationis vacant, non debeant maledicentibus resistere.

[69679] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 co. Quod autem apostolici viri aliquando maledicentibus resistere possint, patet per id quod habetur Rom. III, 8: non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est. Glossa: quidam perversi homines non intelligentes, et ad reprehendendum proclives, ita imponunt nobis; et horum damnatio iusta est, et ideo non est eis credendum: in quo manifeste detractoribus suis resistit. Item. In III Canon. Ioan.: si venero commonefaciam eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos: ubi Glossa dicit: sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne pereant; ita per suam nequitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat; aliquando etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui bona audire poterant, corda corrumpant. Item. II Cor. X, 10-11: epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes; praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus in verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto. In quo etiam patet quod apostolus his qui de se mala disseminabant, restitit. Item. Gregorius in Homil. 9 primae partis super Ezech.: hi quorum vita in exemplum imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Perfecti autem viri sunt quorum vita in imitatione est posita. Ergo ipsi debent compescere linguas detrahentium cum possunt. Item. Augustinus in II de Trinitate: gratanter suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum vel evitat castissima cautissimaque humilitas; vel retundit solidissima veritas. Ex quo patet quod canini dentes detractorum quandoque sunt evitandi, quandoque retundendi. Item. Hoc patet multorum exemplo sanctorum, ut Gregorii Nazianzeni, Hieronymi, Bernardi, et multorum aliorum, qui apologeticos fecerunt (libros) et epistolas quibus se excusarent ab his quae eis imponebantur. Est ergo in reprehendentibus distinguendum: quia aut ordinate reprehendunt, et intentione correctionis, et sic sunt non solum ferendi, sed diligendi; aut reprehendendo falsa imponunt, apud alios detrahentes: et tunc quandoque sunt patienter sustinendi, quando talis detractio non multum aliis nocet, generando scandalum in cordibus auditorum; quandoque autem, si fieri potest, sunt repellendi, non amore privatae gloriae, sed communis utilitatis. Si vero repelli non possunt, nihilominus patienter tolerandi sunt: unde Gregorius in praedicta Homil. dicit: iusti sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae detrahentium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae; nec obtrectationis sermo timendus est; ne dum vituperatio perversorum metuitur, recti operis via deseratur.

[69680] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod veri Christiani patiuntur se argui ab his qui ad correctionem arguunt; resistunt autem his qui ad subversionem arguunt; et praecipue quando non solum personae, sed veritas blasphematur.

[69681] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod apostolici viri semper debent habere patientiam. Quod autem aliquando resistunt detractoribus, non est ex impatientia, sed ex zelo veritatis, ut dictum est.

[69682] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod illi qui iniquos reputant caritative corrigentes, carnales se ostendunt; non autem illi qui resistunt detractoribus veritatis.

[69683] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Glossa illa loquitur de illis qui sine ratione contra veritatem latrant, mordendo praedicatores veritatis. Illi vero qui falsitatem praedicantes sustinerent sub praetextu patientiae, essent mutis canibus comparandi: de quibus Isai. LVI, 10: canes muti non valentes latrare.

[69684] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod sicut probatur plus se diligere quam veritatem qui non vult veritatem contra se defendi; ita ostenditur plus se diligere quam veritatem qui veritatis adversariis non resistit, ut sibi pacem quaerat: et ita ex amore veritatis sancti viri detractoribus resistunt.

[69685] Contra impugnantes, pars 4 cap. 2 ad 6 Ad omnia autem quae sequuntur, patet responsio: quia in sequentibus auctoritatibus praecipitur ut recte corrigentes diligantur, et prohibetur ne perverse detrahentes ex odio vel impatientia persequamur, sed eos magis diligamus, et pro eis oremus: quod etiam sancti viri complent in illis quorum detractionibus resistunt.


Caput 3

[69686] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 tit. 1 De hoc quod religiosi in iudicio contendunt

[69687] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 1 Nunc tertio restat videre, quomodo nituntur ostendere, quod religiosi in iudicio contendere non debeant, nec procurare quod armis defendantur: primo inducentes illud quod habetur I Cor. VI, 7: iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini? Ubi dicit Glossa: perfectis licet sua repetere simpliciter, idest sine causa, sine lite, sine iudicio; sed non convenit eis inde movere causam ante iudicem. Cum ergo religiosi sint in statu perfectionis, non debent in iudicio cum aliquo contendere.

[69688] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 2 Item. Matth. V, 40, dicitur: ei qui tecum vult in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium; et sicut patet per Glossam, tria praecepta quae ibi ponuntur, perfectionem iustitiae demonstrant. Ergo, cum religiosi perfectionem vitae profiteantur, non debent cum aliquo in iudicio contendere, sed potius sua dimittere.

[69689] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 3 Item. Luc. VI, 29: ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: et infra: qui aufert quae tua sunt, ne repetas: ubi dicit Glossa: quod de vestimento et tunica dicitur, etiam in aliis est faciendum. Ergo videtur quod religiosi, ad quos praecipue ista praecepta pertinent, non debeant auferentes prohibere, nec etiam ablata repetere.

[69690] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 4 Item. Matth. X, 14, dominus apostolis mandat: quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris; et hoc idem habetur Luc. IX, 5. Ex quo videtur quod apostoli et apostolici et perfecti viri non debeant litigare, ut in aliqua civitate vel castello, aut aliqua societate recipiantur.

[69691] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 5 Item. I ad Cor. XI, 16: si quis videtur inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus. Ergo illi qui in iudicio contendunt, a forma perfectionis apostolicae declinant.

[69692] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 6 Item. I Cor. XIII, 5: caritas non quaerit quae sua sunt: Glossa: non repetit ablata. Ergo qui in iudicio contendentes sua repetunt, caritatem non habent.

[69693] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 7 Item. Gregorius in Moral.: cum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur. Sed hoc est contra caritatis ordinem. Ergo qui propter hoc quod repetit suam rem, turbationem proximorum sustinet, contra caritatem agit.

[69694] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 8 Item. Secundum regulam Hieronymi, omne quod potest fieri vel non fieri, salva triplici veritate, omittendum est propter scandalum. Sed aliquis potest dimittere rem suam de qua in iudicio contendit, salva triplici veritate. Ergo si in iudicio repetat cum turbatione et scandalo proximorum, contra caritatem facit.

[69695] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 arg. 9 Item, inter omnia temporalia maxime est necessaria corpori ad vitam sustentandam esca: sed esca dimittitur propter scandalum proximi: I Cor. VIII, 13: si esca scandalizet fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum. Ergo multo fortius omnia alia temporalia sunt potius dimittenda quam aliquis turbationem vel scandalum sustineat proximorum.

[69696] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 co. Sed quod sanctis viris liceat se per iudicium tueri, patet per id quod habetur Act. XXV, 10, ubi Paulus, ut Iudaeis non traderetur, Caesarem appellavit. Appellatio autem ad iudicium pertinet. Ergo viri perfecti possunt se per iudicium defendere. Item quod possint procurare quod armis defendantur, patet exemplo eiusdem apostoli, de quo dicitur Act. XXIII quod procuravit ut deduceretur cum custodia militum armatorum, qui eum defenderent ab insidiatoribus. Item quod liceat perfectis viris libertatem sui status defendere, praecipue in iudicio ecclesiastico, patet per hoc quod habetur Act. XV quod Paulus et Barnabas contra eos qui volebant credentes ex gentibus in servitutem legis redigere, Ierosolymam ascenderunt ad iudicium apostolorum: de quo etiam dicit Gal. II, 4: propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent, neque ad horam cessimus subiectioni. Ergo si aliqui volunt in servitutem redigere religiosos et perfectos viros, possunt se defendere iudicio ecclesiastico. Item quod possint sua temporalia aliquando per iudicium defendere, expresse habetur per Gregorium in Moral. sic dicentem: cum curam rerum nobis itineris necessitas imponit; quidam dum ea rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero servata caritate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationalibus inhiare. Item Gregorius dicit in moralibus super illud Iob: in occursum pergit armatis: plerumque quieti atque inconcussi relinquimur, si obviare pravis pro iustitia non curamus. Sed si ad aeternae vitae desiderium animus exarsit; si iam verum lumen intrinsecus respicit; si in se flammam sancti fervoris accendit: inquantum locus admittit, inquantum causa exigit, debemus pro defensione iustitiae nosmetipsos obiicere, et perversis ad iniusta erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare. Nam cum iustitiam quam nos amamus in aliis feriunt, nos nihilominus sua percussione confodiunt, etiam si nos venerari videantur. Ex quo patet quod perfecti viri debeant se ultro ingerere ad aliorum iniurias repellendas etiam non provocati. Item. Ad officium caritatis pertinet ut aliquis oppressos ab opprimentibus liberet, secundum illud Iob XXX: conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam: et Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem: et in Psalmo: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Sed aliquis tenetur ad impendenda caritatis officia magis illis qui sunt sibi magis coniuncti. Maxime autem sunt coniuncti religioso alicui fratres suae religionis. Ergo debet secundum caritatem resistere illis qui fratres suae religionis opprimere nituntur. Sic ergo ex omnibus praedictis patet quod religiosi non solum licite, sed laudabiliter etiam interdum resistunt violentiis et fraudibus malignorum. Sciendum est ergo, quod aliquando religiosorum adversarii impugnant ipsam religionem vel religiosorum statum in his quae ad spiritualia pertinent, aliquando vero in temporalibus. Et si quidem in spiritualibus impugnentur, totis viribus resistere debent, et praecipue in illis in quibus non solum sibi, sed aliis prosunt: quia cum religionis statum non assumant nisi ut spiritualibus vacent, per huiusmodi impugnationem perfectionis propositum impeditur. Unde, sicut perfectionis est ut homo propositum perfectionis custodiat, ita ut impedientibus resistat. Si autem pro temporalibus; tunc perfectionis est ut quis damnum patienter sustineat, quod vergit in suum proprium detrimentum: nisi forte inferenti violentiam consulere vellet, eius malitiae resistendo, ut per auctoritatem Gregorii inductam patet. Sed in illis quae ad detrimentum commune pertinent etiam temporale, non est perfectionis, sed negligentiae vel pusillanimitatis, talia incommoda, dum possit resistere, sustinere; cum aliquis ex caritate teneatur, dum potest, proximorum incommodis obviare, secundum illud quod dicitur Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem et cetera.

[69697] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 1 Ad illud ergo quod primo obiicitur, dicendum, quod in illo verbo apostoli aliquid interdicitur omnibus, et aliquid perfectis tantum. Omnibus quidem interdicitur, cum contentione vel fraudulenter, vel apud infideles iudices sua repetere movendo causam, ut patet per Glossam ibidem; sed perfectis interdicitur, cum lite et in iudicio pro rebus suis repetendis causam ante iudicem movere. Sed hoc intelligendum est, ut Gratianus dicit 14, quaest. I, cap. episcopus, de rerum propriarum petitione, non autem de repetitione rerum communium, quae licet eis repetere, sicut habere. Et sic huiusmodi repetentes in iudicio, non sua repetunt, sed res Ecclesiae, quarum procurationes gerunt; nec coram iudice sibi sed aliis stant, quorum negotia agunt. Sciendum tamen, quod illa Glossa non est authentica, sed magistralis: quod patet ex hoc quod est quaedam conclusio ex verbis Augustini illata: unde paulo ante praemittit: ut autem praedicta verba Augustini etc.: in quibus Augustini verbis quamvis dicatur, habere iudicium infirmis esse concessum secundum veniam, non tamen dicitur quod perfectis non liceat: nec Magister etiam subdit postea, quod eis non liceat, sed quod eis non conveniat. Si enim his qui sunt in statu perfectionis, in iudicium non liceret aliquem trahere; nec episcopis hoc licitum esset, quorum status est perfectior quam religiosorum: alias religiosi ad praelationis apicem promoveri non possent. Non enim ex hoc quod aliquis perfectionis statum assumit, aliquid ei illicitum redditur quod prius non erat, nisi se ad illud specialiter voto adstrinxerit. Unde non plus est religiosis illicitum in iudicio causam movere quam prius, nisi quatenus voto paupertatis contradicit: et hoc est quando aliquis religiosus vellet pro recuperando vel acquirendo propria litigare, quod ei secundum votum suae professionis possidere non licet, aut etiam interdum propter scandalum. Vel potest dici, et forte verius, quod verbum illud Glossae non potest intelligi de perfectis quo ad statum, sicut sunt religiosi, quia tales non habent aliquid proprium. Unde nihil esset dictu, quod in eadem Glossa dicitur, quod sua possunt repetere simpliciter. Quod ergo dicitur in Glossa, intelligendum est de perfectis secundum gradum caritatis, idest qui perfectam caritatem habent, in quocumque statu sint: licet enim tales repetendo sua in iudicio non peccent, interdum tamen per hoc eorum perfectioni derogatur: unde Glossa non dicit quod talibus non liceat, sed quod eis non conveniat. In aliquibus tamen casibus non est eis inconveniens in iudicio sua repetere. Primus casus est, quando oritur contentio de re spirituali: unde Act. XV, 2, cum esset orta contentio de observatione legalium, Paulus hoc detulit ad iudicium apostolorum: et de eodem ad Gal. II, 4: propter quosdam falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram. Secundus est, quando oritur contentio de eo quod potest vergere in detrimentum rei spiritualis, quamvis sit temporale; unde Act. XXV, 11, Paulus appellavit Caesarem pro liberatione sua: quia per eius mortem vel incarcerationem impediebatur fructus praedicationis. Ipse tamen, quantum in se erat, cupiebat dissolvi et esse cum Christo, ut dicitur Philip. I, 23. Tertius est, quando contentio est de aliquo quod vergit in temporale damnum alterius, et maxime pauperum. Reus enim est quodammodo rapinae qui sua negligentia alios damnum incurrere permittit; et praecipue in his quae sunt eius curae commissa. Unde de hoc non potest perfectionis sacrificium Deo exhiberi. Eccli. XXXIV, 24: qui offert sacrificium de substantia pauperis et cetera. Quartus est, quando contentio est de eo quod vergit in spirituale damnum illius qui iniuste detinet rem alterius temporalem: unde Gregorius in moralibus super illud Iob: frustra laboravit, quidam dum res temporales rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero servata caritate prohibendi, non tamen sola cura (ne) nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Quintus est, quando vergit in corruptionem multorum per exemplum rapiendi. Eccle. VIII, 11: quia non profertur cito contra malos sententia et cetera.

[69698] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod, sicut Glossa ibidem dicit, in tribus praeceptis ibi positis perfectio iustitiae ostenditur. Quorum primum est: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Secundum est: qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Tertium est: quicunque te angariaverit mille passus, vade cum eo et alia duo. Quae tria ad patientiam pertinere noscuntur. Hoc autem tertium, ut Glossa exponit ibidem, intelligendum est non tam ut cum eo pedibus vadas, quia hoc nec in Christo nec in aliis sanctis historialiter legimus esse completum; sed ut parato animo sis ire, cum oporteret. Similiter et primum praeceptum, ut Augustinus dicit in Lib. de mendacio, sic est intelligendum ut homo cor paratum habeat non solum ad alias alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro veritate patienda cum eorum dilectione a quibus illa pateretur. Nec intelligitur quod ad litteram aliquis debeat maxillam praebere se percutienti; cum nec dominus hoc etiam percussus impleverit, nec apostolus Paulus. Unde patet quod medium praeceptum secundum eandem formam est exponendum: ut scilicet aliquis habeat cor paratum ad quaelibet damna temporalia sustinenda potius quam caritatem vel veritatem relinquat. Potest autem sine praeiudicio veritatis vel caritatis contingere quod aliquis sua in iudicio repetat, ut ex praedictis patet: et propter hoc non sequitur ratio.

[69699] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 3 Et similiter dicendum est ad tertium.

[69700] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod dominus praecepit ut apostoli pedes a pulvere excutiant in testimonium eorum qui eos non recipiunt: unde Mar. VI, 11, dicitur: excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis: unde et Glosa Luc. X dicit: excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris, quem pro eis inaniter susceperant. Et hoc testimonium ordinatur ad divinum iudicium: unde sequitur amen dico vobis, tolerabilius erit et cetera. Ab illis ergo dominus discipulis suis mandat ut non recepti recedant, qui finali iudicio pro suis sceleribus reservantur, sicut sunt infideles; de quibus dicitur I Cor. V, 13: eos qui foris sunt, iudicabit Deus. Sed de his qui intus sunt, scilicet fidelibus, iudicium Ecclesiae committitur. Unde si aliquis in societatem fidelium recipi velit, et ipsi iniuste contradicant; non debet hoc divino iudicio reservari, sed ad iudicium Ecclesiae corrigendum deducere.

[69701] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod iudicium cum contentione omnibus etiam infirmis est prohibitum, ut patet per Glossam I Cor. VI, 7, super illud, iam quidem omnino delictum est et cetera. Est enim contentio impugnatio veritatis per confidentiam clamoris, ut habetur in Glossa Rom. I, 29, super illud, homicidiis, contentione et cetera. Unde illi qui cum veritate in iudicio stant, non confidentes in clamore, non propter hoc sunt contentiosi.

[69702] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 6 Ad sextum dicendum, quod non est intelligendum quod salva caritate nullo modo possit aliquis ablata repetere; sed quia caritas non inducit ad repetendum ablata ex cupiditate: unde Glossa: non quaerit quae sua sunt, idest ablata non repetit, quia non est amatrix pecuniae. Quandoque tamen aliquis ex caritate sua repetere potest zelo fraternae correctionis motus, ut patet per auctoritatem Gregorii inductam.

[69703] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 7 Ad septimum dicendum, quod non semper quando aliquis rem suam repetit in iudicio, pacem quam cum proximo debet habere, a corde suo repellit. Unde quamvis pax cordis nullo modo sit perdenda pro terrena re recuperanda, non sequitur quod aliquis non possit in iudicio terrenam rem repetere. In ipso enim tumultu iudicii plerumque est salva pax pectoris, cum etiam a bonis viris nec in bellorum tumultibus amittatur: alias omnia bella essent illicita.

[69704] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 8 Ad octavum dicendum, quod si aliquis iuste sua in iudicio repetit, ipse non scandalizat, scandalum active faciens; sed si aliquis scandalizatur, est scandalum passivum tantum. In quo distinguendum videtur: quod aut est scandalum Pharisaeorum, cum scilicet quis ex malitia scandalizatur, et scandalum in aliis suscitat; et tale scandalum est contemnendum exemplo domini, qui audito Pharisaeorum scandalo, dicit Matth. XV, 14: sinite eos: caeci sunt, et duces caecorum. Aut est scandalum infirmorum, quod scilicet procedit ex infirmitate vel ignorantia; et huic scandalo occurrendum est iuxta posse, ita tamen, ut pro hoc removendo, aliquod illicitum non committamus. Esset autem illicitum, si aliquis bona Ecclesiae sibi commissa perire permitteret a praedonibus direpta. Et ideo, quamvis aliquis scandalo passivo scandalizetur; nihilominus ille cui committitur cura Ecclesiae, debet defendere iura Ecclesiae sibi commissae: unde et b. Thomas Cantuariensis contempto scandalo regis Angliae, bona suae Ecclesiae defensavit usque ad mortem. Sed si etiam posset sine peccato dimittere illius rei repetitionem, non oportet quod propter scandalum passivum repetere dimittat. Potest enim alio modo scandalo passivo obviare, si est scandalum infirmorum; scilicet pacificis verbis se iuste agere ostendendo: et magis proximo prodesset, si eum ab iniusta deceptione eriperet, vel consuetudinem similia praesumendi auferret, quam si ei rem suam dimitteret. Et praeterea, magis debet aliquis scandalo suo quam proximi cavere: et ideo, si timeret se scandalum perpeti nisi sua repeteret, non deberet prohiberi a rei suae repetitione.

[69705] Contra impugnantes, pars 4 cap. 3 ad 9 Ad nonum dicendum, quod quamvis esca sit simpliciter maxime necessaria corpori, non tamen quaelibet esca. Si enim aliquis ab una esca abstineat, potest alia sustentari: unde ab aliquo genere escae magis esset abstinendum pro scandalo evitando, quam res aliquas alias temporales dimittere, quae cum maiori nocumento amitterentur; et quandoque cum aliquo periculo peccati esset si non repeterentur, ut ex dictis patet.


Caput 4

[69706] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 tit. 1 De hoc quod religiosi persecutores suos puniri procurant

[69707] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 1 Nunc quarto restat ostendere, quomodo nitantur monstrare, quod religiosi suis persecutoribus nullam poenam aut persecutionem debeant procurare. Dicitur enim Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: et hoc idem habetur Luc. VI, 27-28. Ergo inimicis persecutionem inferre prohibemur. Qui enim alicui bona debet inferre, multo magis non debet ei nocere.

[69708] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 2 Item. Matth. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: Glossa: qui locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare. Ergo si aliqui praedicatores poenas inferri suis adversariis procurent, se falsos praedicatores ostendunt.

[69709] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 3 Item. Rom. XII, 17: nulli malum pro malo reddentes: et infra: non vosmetipsos defendentes, carissimi, Glosa: idest non sitis referientes adversarios. Ergo contra doctrinam apostoli faciunt qui suos adversarios puniri procurant.

[69710] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 4 Item in legenda sanctorum Simonis et Iudae legitur, quod cum dux regis Persarum vellet punire sacerdotes idolorum contrarios apostolis, apostoli proiecerunt se ad pedes ducis, rogantes ut eis parceret, ne essent alicui interemptionis occasio qui ad communem salutem venerant procurandam. Ergo illi qui procurant ut sui adversarii a principibus puniantur, non sunt veri, sed falsi apostoli.

[69711] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 5 Item. Gal. IV, 29: quomodo tunc is qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Glossa Augustini: qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni caelorum, dilectores Christi. Ergo illi qui aliis persecutionem procurant, apparent esse amatores mundi.

[69712] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 6 Item. Gal. ult.: non efficiamur inanis gloriae cupidi: Glossa: inanis gloria est velle vincere ubi praemium non est. Sed illi qui adversariis suis persecutionem procurant, victoriam quaerere videntur. Ergo hoc ad inanem gloriam pertinet. Ex his ergo concludere volunt, quod nullo modo sanctis viris liceat aliquibus persecutionem concitare.

[69713] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 arg. 7 Item. Luc. IX, 54-55, dicitur, quod Iacobus et Ioannes dixerunt: domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat eos? Et conversus increpavit illos et dixit: nescitis cuius spiritus estis. Ex quo videtur quod illi qui sunt spiritu Dei repleti, punitionem aliorum non debeant procurare.

[69714] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 co. Sed quod sancti viri poenas aliquibus inferant vel inferri procurent, probatur primo exemplo ipsius Christi; de quo dicitur Ioan. II, 15, quod vendentes et ementes eiecit de templo, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Item exemplo Petri, qui Ananiam et Saphiram verbo suo morti condemnavit, quia fraudaverant de pretio agri, ut habetur Act. V. Item. Act. XIII, 9-11, dicitur, quod Paulus repletus spiritu sancto, intuens in eum scilicet Elymam magum dixit: o plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, non desinis subvertere vias domini rectas. Et nunc ecce manus domini super te; et eris caecus et non videns solem usque ad tempus. In quo patet quod verbis eum exasperavit, et poenam caecitatis inflixit. Item. I Cor. V, 3-5: iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis. Glossa: id est ut Satanas corporaliter eum vexet: quam quidem constat magnam poenam esse. Et sic idem quod prius. Item. Cant. II, 15: capite nobis vulpes parvulas. Glossa: debellate et comprehendite schismaticos et haereticos: quia, ut in alia Glossa ibidem dicitur, non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam praedicationem facere, nisi et errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus. Item. Dionysius in 4 cap. de Div. Nom., ostendit quod Angeli non sunt mali, quamvis interdum malos puniant. Sed ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti. Ergo et sine malitia potest esse hominis alicuius quod malis poenam inferat, vel inferri procuret. Item. 23, quaest. 3 dicitur: qui potest obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil est aliud quam favere impietati eorum: nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare. Ex quo patet, quod non solum licet malis resistere et eos perturbare; sed etiam quod hoc sine peccato dimitti non potest. Item. Iob 39, 21, dicitur de equo, per quem praedicator intelligitur: in occursum pergit armatis. Glossa: quia prave ac male agentibus se pro defensione iustitiae opponit; et interlinearis: etiam cum ipse non quaeritur. Ex quo patet quod sanctorum praedicatorum est iniquos perturbare, etiam eos qui eis molestias non inferunt. Sed tamen hoc non faciunt sancti ex odio, sed ex amore: unde I Cor. V, 5, super illud, tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus salvus (sit) etc., Glossa: ex his verbis manifestat apostolus non se odio, sed amore illud fecisse; et infra: sic et Elias et alii viri boni nonnulla peccata morte punierunt: quia sic et viventibus utilis metus incutiebatur; et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors nocebat; sed peccatum, quod augeri posset si viverent, minuebatur. Unde non proprie persecutio potest dici, quam sancti malis inferunt; cum non totaliter eos insequantur, ut in malo eorum finem constituant, sed in bono eorum, ut corrigantur, vel a peccato desistant; vel saltem in bono aliorum, ut metu coerceantur vel ab impiis liberentur. Aliquando tamen persecutionis nomen accipit praedicta punitio propter poenae similitudinem. Unde Augustinus ad Bonifacium comitem, et habetur 23, quaest. 4, cap. si Ecclesia: si verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta, quam faciunt impii Ecclesiae Christi; est persecutio iusta, quam facit Ecclesia Christi et impiis. Item. In Psalmo: persequar inimicos meos (...) donec deficiant: et alibi, detrahentem secreto proximo, hunc persequebar.

[69715] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 1 Ad illud ergo quod primo obiciebatur, dicendum, quod, sicut iam probatum est, sancti non ex odio, sed ex amore malos puniunt vel puniri procurant: in hoc enim eis non nocent, sed prosunt, ut supra dictum est.

[69716] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod praedicatores non debent aliis mala inferre ut eorum intentio in malis ipsis quiescat, quasi poenis delectentur; debent tamen mala poenae inferre vel per se vel per alios, propter aliquod bonum vel eius qui punitur, vel aliorum, ut prius dictum est.

[69717] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ille qui ex zelo caritatis, alicuius punitionem procurat, non reddit malum pro malo, sed magis bonum pro malo, cum ipsa poena sit utilis ei qui punitur. Sunt enim poenae medicinae quaedam, ut 2 Ethic. dicitur: et Dionysius dicit in 4 cap. de Div. Nom.: puniri non est malum, sed fieri poena dignum. Similiter hoc quod prohibemur adversarios referire, intelligendum est ne referiamus ex odio vel livore vindictae.

[69718] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod sancti, sicut dictum est, alios non puniunt vel non puniri procurant nisi propter correctionem eorum vel aliorum. Quandoque autem aliqui ex impunitate insolentes redduntur, et ad peccandum proniores. Eccle. VIII, 11: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala: et tunc sancti contra malos poenis utuntur. Quandoque autem clementia magis proficit ad correctionem; et tunc sancti poenas impediunt vel remittunt: unde Luc. IX, 55, super illud, nescitis cuius spiritus estis etc.; dicit Glossa: non semper in eos qui peccant, est vindicandum: quia nonnunquam prodest tibi amplius clementia ad patientiam, lapso ad correctionem; et hac de causa Simon et Iudas adversariorum poenas impediverunt.

[69719] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod dilectores mundi iniuste persequuntur eos qui sunt dilectores Dei; sed iuste ab eis persecutionem patiuntur, ut patet ex auctoritate Augustini supra inducta.

[69720] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod, iam patet ex dictis, quod sancti non procurant aliorum poenam nisi propter aliquam utilitatem; et hanc utilitatem pro praemio computant: unde ex hoc non incurrunt notam inanis gloriae.

[69721] Contra impugnantes, pars 4 cap. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod, sicut Glossa ibidem dicit, apostoli adhuc rudes, et modum vindicandi ignorantes, non ex amore correctionis aliorum, vel malitiae finiendae in illis, sed ex odio vindictam desiderant. Hanc autem ignorantiam dominus reprehendit. Postquam vero eos de vera proximi dilectione docuit, aliquando potestatem tribuit tales vindictas exercendi, sicut Petro in Ananiam et uxorem eius: quorum mors viventibus utilem metum incussit, et in illis qui puniebantur, peccatum, quod augeri poterat si viverent, finivit: et hoc idem habetur in Glossa I Cor. V, 5, super illud, tradere huiusmodi Satanae et cetera. Vel dicendum, quod ideo dominus increpavit discipulos poenam Samaritanorum petentes, quia videbat eos clementia facilius posse converti: unde Glossa ibidem dicit: denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur.


Caput 5

[69722] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 tit. 1 De hoc quod religiosi hominibus placere volunt

[69723] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 1 Nunc quinto restat videre, quomodo ostendere nitantur, quod religiosi non debent quaerere ut hominibus placeant. Quia in Psalmo dicitur: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

[69724] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 2 Item. Ad Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Ergo religiosi qui se servos Christi profitentur, non debent quaerere ut hominibus placeant.

[69725] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 3 Item. I Cor. IV, 11, super illud, usque in hanc horam esurimus et sitimus etc., Glossa: libere et sine adulatione praedicantes, et gesta pravae vitae malorum arguentes, gratiam non habent apud homines. Si ergo religiosi debent libere et sine adulatione veritatem praedicare, non debent quaerere quod hominibus placeant.

[69726] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 4 Item. Gregorius in pastorali: adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per quem sponsus dona transmisit. Sponsam autem ibi Ecclesiam vocat, puerum autem Dei ministrum. Ergo si religiosi, qui se Dei ministros profitentur, hominibus placere quaerant, adulterinae cogitationis sunt rei.

[69727] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 5 Item. Desiderium hominibus placendi procedit ex amore sui. Sed, sicut dicit Gregorius in pastorali, auctori reddit aliquem extraneum amor suus. Ergo per hoc quod aliquis homini placere quaerit, Deo extraneus redditur.

[69728] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 arg. 6 Item. Illud quod in vitium sonat, debet praecipue a religiosis caveri. Sed esse placidum sonat in vitium; ut patet per philosophum in 4 Eth. Ergo religiosi quaerere non debent ut hominibus placeant. Et ita ex huiusmodi ostendere volunt, quod nullo modo aliquis debeat quaerere hominibus placere.

[69729] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 co. Sed hoc esse falsum, multipliciter ostenditur. Dicitur enim ad Rom. XV, 2: unusquisque proximo placeat in bonum, ad aedificationem. Item I ad Cor. X, 32: sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. Item Rom. XII, 17: providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Hoc autem non esset necessarium, si non oporteret curare an hominibus placeremus. Ergo quilibet curare debet ut hominibus placeat. Item. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sed nullus movetur ad glorificandum Deum ex bonis operibus nisi per hoc quod sibi placent. Ergo quilibet studere debet ut opera sua sint talia quae aliis placeant. Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod tribus modis prohibetur ne aliquis hominibus placere quaerat. Uno modo ne propter se ipsum placere quaerat, quasi in humano favore finem constituens, sed hoc quod hominibus placere curat, debet aliquis referre ad aliquod ulterius bonum, scilicet vel Dei gloriam, vel proximorum salutem: et hoc est quod Gregorius dicit in pastorali: sciendum est quod oportet ut rectores boni placere hominibus appetant: sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant; non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quandam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem conditoris introducant. Difficile quippe est ut quaelibet recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Et infra: quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: sicut et ego per omnia omnibus placeo: qui tamen rursus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Placet ergo Paulus, et non placet: quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se hominibus veritatem placere quaerit. Alio modo quando aliquis, ut placeat hominibus, facit aliquid per quod Deo displicet; et hoc est quod Hieronymus dicit super epistolam ad Gal. exponens illud, si hominibus placerem etc.: si inquit fieri potest ut pariter Deo et hominibus placeamus; placendum est et hominibus. Si autem aliter non placemus hominibus, nisi Deo displiceamus, Deo magis quam hominibus placere debemus. Tertio modo quando aliquis quod in se est facit exterius, et tamen ab aliis temerarie iudicatur. Tunc ergo sibi debet sufficere quod Deo placeat in conscientia, non curans quod hominibus non placeat, qui perverse iudicant; et hoc est quod habetur in Glossa Augustini ad Gal. I, 10, super illud, si adhuc hominibus placerem etc.: sunt, inquit, homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam iactare quod non suspicantur. Contra tales sufficit testimonium conscientiae nostrae.

[69730] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 1 Et secundum hoc de facili patet responsio ad omnia obiecta. Quod enim dicitur, dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, intelligendum est de illis qui ita hominibus placere volunt quod in hoc finem constituant; et qui ut hominibus placeant, Deum offendunt.

[69731] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 2 Et similiter intelligendum est quod dicitur ad Gal. I, 10: si hominibus placerem etc., ut ex dictis patet.

[69732] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis illi qui veritatem annuntiant, malis displiceant, qui corrigi nolunt; tamen ex hoc ipso bonis placent, qui correctionem amant: unde dicitur Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te.

[69733] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum, quando aliquis ita hominibus placere quaerit ut in hoc finis constituatur; ut scilicet eo modo ametur quo Deus amari debet, ne scilicet aliquid quocunque modo contra Deum fiat: quod patet ex hoc quod immediate praemittit: hostis, inquit, redemptoris est qui per recta opera quae facit eius vice, ab Ecclesia amari concupiscit.

[69734] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 5 Ad quintum dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum de inordinato sui amore, ex quo procedit ut aliquis propter se hominibus placere quaerat.

[69735] Contra impugnantes, pars 4 cap. 5 ad 6 Ad sextum dicendum, quod placidus secundum philosophum non dicitur qui qualitercumque hominibus placere quaerit, sed qui in hoc excedit; dum scilicet placere quaerit plusquam oportet, vel in quibus non oportet: eum enim qui secundum quod oportet aliis placere studet, amicum ibidem vocat.


Caput 6

[69736] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 tit. 1 De hoc quod religiosi gaudent in his quae Deus per eos magnifice facit

[69737] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 arg. 1 Sexto videamus quomodo nituntur ostendere, quod religiosi non debent gaudere de his quae Deus per eos magnifice operatur. Luc. enim X, 20, dicitur: in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur. Ergo eadem ratione nec de aliis magnifice per eos factis gaudere debent.

[69738] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 arg. 2 Item. Iob XXXI, 25-27, dicitur: si laetatus sum super divitiis meis multis, et quia plurima reperit manus mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum; quasi dicat, male mihi accidat: quod exponens Gregorius dicit: quia sanctum virum intelligentiae scientia non corrupit, de multis divitiis gaudere despexit. Quia vero eum magnitudo operis non inflavit, solem fulgentem non vidit. Quia autem illum nec fama laudabilis extulit, clare incedentem lunam minime attendit. Ergo patet quod non debent nec de scientia nec de fama nec de operibus gaudere.

[69739] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 arg. 3 Item. Gaudio alicuius rei gloria circa rem illam adiungitur. Sed homo non debet gloriari de bonis propriis, secundum illud Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Ergo nec de bonis quae per eum fiunt, aliquis gaudere debet: et sic videtur ostendi, quod nullo modo aliquis gaudere debeat de bonis quae Deus per eum facit.

[69740] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 co. Sed quod hoc sit falsum, manifeste ostenditur per illud Act. XI, 21-23, ubi dicitur, quod multus numerus credentium conversus est ad dominum, scilicet ad praedicationem quorundam fidelium. Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiae super istis; et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam: qui cum pervenisset, et vidisset gratiam domini, gavisus est. Gaudebant ergo apostoli de hoc quod per eorum fratres et socios fructus in Ecclesia fiebat. Item. Act. XV, 3, dicitur de Paulo et Barnaba, quod deducti ab Ecclesia pertransibant per Phoenicem et Samariam, narrantes conversionem gentium; et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. Ex hoc etiam habetur idem quod prius. Item. Phil. IV, 1: itaque fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Ergo patet quod apostolus gaudebat de illis quos ad Christum converterat. Ergo religiosi et alii perfecti viri gaudere possunt in illis quae Deus per eos magnifice facit, praecipue in conversione aliorum. Item. Nullus gratias agit de hoc in quo non credit sibi gratiam esse factam. Sed nullus reputat sibi gratiam fieri de hoc de quo non gaudet. Si ergo non est gaudendum de his quae Deus per eum magnifice operatur, non sunt de hoc gratiae agendae: quod est omnino absurdum. Item. Secundum philosophum in I Ethic., nullus est iustus qui non gaudet iustis operationibus: et huic concordat quod dicitur in Psalmo: servite domino in laetitia. Sed nihil magnificentius Deus per aliquem facit, quam opus iustitiae, quo ei servitur. Ergo sancti viri gaudere debent de his quae Deus per eos magnifice operatur. Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod gaudium non est nisi de bono: unde secundum ordinem bonorum est de eis gaudendum: et ideo finis laetitiae in solo summo bono ponendus est, quo proprie dicimur frui; aliis autem rebus hoc modo gaudere debemus, ut in tali gaudio finis non ponatur, sed referatur ad ultimum finem. Qui ergo gaudet de bonis quae Deus per eum operatur, hoc gaudium in Deum referens, recte gaudet: quod contingit dum aliquis propter hoc gaudet de his quae Deus per eum facit: quia videt hoc in gloriam Dei cedere, et suam et aliorum salutem. Si autem aliter gaudeat, suis operibus fruitur, et peccat. Unde et Gregorius in moralibus exponens praefata verba Iob, sic dicit: nonnunquam etiam sancti viri de bona sua opinione gaudent. Sed cum per hanc ad meliora proficere audientes pensant, non iam de opinione sua, sed de proximorum utilitate gaudent: quia aliud est favores quaerere, et aliud de profectibus exultare.

[69741] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 ad 1 Et per hoc de facili patet responsio ad obiecta. Quod enim dicitur Luc. X, 20: in hoc nolite gaudere, quod spiritus vobis subiiciuntur, est intelligendum quod de hoc gaudere non debeant quantum pertinet ad spirituum depressionem, sed quantum pertinet ad Dei et suam exaltationem: unde dicit Glossa ibidem: prohibentur gaudere de humiliatione Diaboli, qui per superbiam cecidit; sed gaudeant in sua sublimatione. Vel dicendum, quod de hoc non debent gaudere quasi de maximo bono, cum hoc possit fieri sine merito eius qui talia operatur, ut Glossa ibidem dicit; sed principale gaudium eorum esse debet de his quae eos ordinant ad vitam aeternam: unde et sequitur: gaudete autem, quia nomina vestra et cetera.

[69742] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 ad 2 Ad secundum dicendum, quod verba Iob sunt intelligenda de gaudio elationis: et hoc etiam patet in verbis Gregorii inductis. Superbum autem gaudium est, quando aliquis de bonis quae Deus per eum facit, quasi propria gloria delectatur.

[69743] Contra impugnantes, pars 4 cap. 6 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ille qui gaudium de quo agitur, refert in Deum, non in se ipso gloriatur; sed gloriatur in Deo in quem refert hoc de quo gloriari posset.


Caput 7

[69744] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 tit. 1 De hoc quod religiosi curias regum et potentium frequentant

[69745] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 1 Nunc septimo restat ostendere quomodo ostendere nitantur, quod religiosi non debent in familiis principum et magnatum conversari. Matth. enim XI, 8 dicitur: ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed mollibus vestiri religiosis non competit, cum statum poenitentiae profiteantur. Ergo in domibus regum et principum religiosi esse non debent.

[69746] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 2 Item. Glossa ibidem dicit: rigida vita et praedicatio debet declinare mollium palatia, quae frequentant mollibus induti, videlicet adulantes: et sic idem quod prius.

[69747] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 3 Item. Luc. IX, 11, super illud, loquebatur illis de regno Dei, dicit Glossa: illis non otiosis, non in civitate synagogae, vel saecularis dignitatis, residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus, caelestis gratiae alimoniam impartitur. Si ergo religiosorum vita ad hoc est ordinata ut aliquis alimoniam caelestis gratiae consequatur a Christo, non debent religiosi cum his qui sunt in saeculari dignitate, commorari.

[69748] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 4 Item. Hieronymus ad Paulinum presbyterum: multitudines hominum et officia et salutationes et convivia quasi quasdam catenas fugias voluptatum. Sed in curiis principum conveniunt multitudines, et convivia frequentantur. Ergo religiosi ibi morari non debent.

[69749] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 5 Item. Boetius dicit in Lib. de consolatione, quod illi qui in potentia gloriantur, quaerunt vel regnare, vel regnantibus adhaerere. Sed hoc est reprobabile in religiosis, qui humilem vitam elegerunt, quod in potentia glorientur. Ergo regnantibus adhaerere non debent.

[69750] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 arg. 6 Item. Cum honores ad superbiam vitae pertineant, quae est unum de tribus quae in mundo reprobantur; religiosi, qui mundo abrenuntiaverunt, debent ab his quae ad honorem pertinent, abstinere. Sed hoc videtur ad honorem pertinere quod aliquis praedicet in curiis regum vel principum, vel synodis, ubi multitudo hominum congregatur. Ergo religiosi se de talibus intromittere non debent. Et sic nituntur concludere, quod religiosi nullatenus debent in curiis regum vel principum conversari.

[69751] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 co. Sed hoc manifeste falsum ostenditur ex hoc quod multi sancti viri cum regibus et principibus commorati sunt. Ioseph enim moratus est in curia Pharaonis: de quo in Psalmo dicitur: constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Moyses etiam in domo filiae Pharaonis nutritus est, ubi et instructus omni sapientia Aegyptiorum perhibetur, Act. VII, 22. Nathan etiam propheta inter familiares David et Salomonis computatur. Daniel etiam in curia regis Babylonis constitutus est princeps super omnes provincias Babylonis, et postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis: Dan. II, 49. Glossa: a regis latere non recedens, honoratus familiaris. Nehemias etiam pincerna regis Persarum fuit, ut habetur Nehem. II. Mardochaeus etiam factus est princeps in curia Assueri, Est. VIII, 2. In novo etiam testamento in regum palatiis aliqui sancti morati leguntur: unde Phil. ult. dicitur: salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de domo Caesaris sunt. Sebastianus etiam in curia Diocletiani inter primos palatii fuisse legitur. Similiter Ioannes et Paulus fuerunt de familia Constantini Augusti. Et Gregorius etiam in Prol. Moral. narrat, quod in terreno palatio excubabat, ubi multi ex monasterio fratres germana caritate devicti secuti sunt eum. Non est ergo illicitum viris perfectis, et viris religiosis in curiis regum commorari. Ut ergo appareat quid in hac controversia sit tenendum, sciendum, quod sancti viri aliquid propter se quaerunt, aliquid propter alios. Propter se quidem quaerunt Christo semper per contemplationem inhaerere vel in hoc mundo, quantum praesentis vitae infirmitas patitur, vel in futura vita, ubi eum plenissime contemplentur. Sed propter alios interdum coguntur a desiderata contemplatione discedere, et se actionum tumultibus implicare. Sic ergo et in desiderio habent quietem contemplationis; et tamen propter salutem proximorum patienter sustinent laborem actionis. Unde Paulus Phil. I, 23: coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo; permanere autem in carne necessarium propter vos. Gregorius etiam in Homil. 4 secundae partis super Ezech. ait: menti sponsum suum fortiter amanti una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa a visione differtur, aliorum animae per eius verba proficiant, et ad caelestem sponsum amoris facibus inardescant. Et hac necessitate convenit quod sancti quandoque multitudinibus se ingerant, et magnatum gratiam et consortia quaerunt, non favore humano vel potentia delectati, sed ut plures ad viam salutis trahere possint: quia, ut dicit Augustinus 8 Confess., qui multis sunt noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt assecuturis: quia, ut ipse infra dicit, plus hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem tenet superbos nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis: et ideo urgente caritate, nobilium et auctoritatem habentium sancti consortia quaerunt, ut per eos pluribus possint proficere ad salutem; et nisi hoc facerent, essent merito arguendi. Unde dicit Gregorius in Pastoral.: qua mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati ceterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi patris unigenitus, de sinu patris egressus est ad publicum nostrum.

[69752] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 ad 1 His visis, facile est respondere ad obiecta. Quod enim dicitur Matth. XI, 8: qui mollibus vestiuntur etc., satis aperte ostenditur, de his loqui qui in curiis regum morantur ut ibi suas perficiant voluptates.

[69753] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 ad 3 Similiter quod dicit Glossa Luc. IX, 11: non otiosis etc., intelligitur de illis qui in civitate vel saeculari dignitate resident, ibi quietem habentes. Sed sancti quietem suam in Deo solo habent, et in ipso resident; quod autem eos oporteat in dignitatibus vel cum multitudine commorari, magis laborem reputant quam quietem.

[69754] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 ad 4 Quod autem dicit Hieronymus, multitudines hominum etc., patet quod loquitur de frequentantibus multitudines et huiusmodi, non ad fructificandum, sed ad delectandum: quod patet ex hoc quod sequitur: quasi catenas fugias voluptatum.

[69755] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 ad 5 Similiter quod Boetius dicit, illi qui in potentia etc., manifeste apparet verum esse. Non tamen sequitur, si illi qui in potentia gloriantur, volunt potentibus adhaerere, quod e converso omnes qui potentibus adhaerere volunt, in potentia delectentur; cum hoc possit fieri propter aliam causam, ut dictum est.

[69756] Contra impugnantes, pars 4 cap. 7 ad 6 Similiter etiam quamvis praedicare multitudini sit honorificum, non tamen sancti in hoc gloriam suam quaerunt, sed Dei; imitantes eum qui dicit Ioan. VII: ego gloriam meam non quaero, sed eius qui misit me.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264