CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Liber de perfectione spiritualis vitae

Thomas de Aquino iuxta S. Marcum et S. Laurentium a Beato Angelico depictus («Madonna delle ombre», Museo di San Marco, Firenze)

Textum Leonino 1970 edito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[69776a] De perfectione, pr. 1 tit. Quae sit auctoris intentio

[69775] De perfectione, pr. Quoniam quidam perfectionis ignari, de perfectionis statu vana quaedam dicere praesumpserunt, propositum nostrae intentionis est de perfectione tractare: quid sit esse perfectum, qualiter perfectio acquiratur, quis perfectionis status, et quae competant assumentibus perfectionis statum.


Caput 1

[69776] De perfectione, cap. 1 tit. Quod perfectio spiritualis vitae simpliciter attenditur secundum caritatem

[69777] De perfectione, cap. 1 Primum igitur considerare oportet, quod perfectum multipliciter dicitur. Est enim aliquid simpliciter perfectum; aliquid vero dicitur perfectum secundum quid. Simpliciter quidem perfectum est quod attingit ad finem eius quod ei competit secundum propriam rationem; secundum quid autem perfectum dici potest quod attingit ad finem alicuius eorum quae concomitantur propriam rationem: sicut animal simpliciter dicitur esse perfectum, quando ad hunc finem perducitur ut nihil ei desit ex his quae integritatem animalis vitae constituunt: puta cum nihil ei deficit ex numero et dispositione membrorum, et debita corporis quantitate, et virtutibus quibus operationes animalis vitae perficiuntur; secundum quid autem perfectum animal potest dici si sit perfectum in aliquo concomitanti, puta si sit perfectum in albedine, aut in odore, aut in aliquo huiusmodi. Sic igitur et in spirituali vita simpliciter quidem homo perfectus dicitur ratione eius in quo principaliter spiritualis vita consistit; sed secundum quid perfectus dici potest ratione cuiuscumque quod spirituali vitae adiungitur. Consistit autem principaliter spiritualis vita in caritate: quam qui non habet, nihil esse spiritualiter reputatur: unde apostolus I Cor. XIII, 2, dicit: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Beatus etiam Ioannes apostolus totam spiritualem vitam in dilectione consistere asserit, dicens I Ioan. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Simpliciter igitur in spirituali vita perfectus est qui est in caritate perfectus; secundum quid autem perfectus dici potest, secundum quodcumque quod spirituali vitae adiungitur: quod evidenter ex verbis sacrae Scripturae ostendi potest. Apostolus enim ad Col. III, 14, perfectionem principaliter caritati attribuit: enumeratis enim multis virtutibus, scilicet misericordia, benignitate humilitate, etc., subdit: super omnia haec caritatem habete, quae est vinculum perfectionis. Sed et secundum intellectus cognitionem aliqui dicuntur esse perfecti. Dicit enim idem apostolus, I ad Cor. XIV 20: malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti: et alibi in eadem epistola (cap. I, 10): sitis perfecti in eodem sensu et in eadem scientia: cum tamen, sicut dictum est, quantumcumque quis habeat perfectam scientiam, sine caritate nihil esse iudicetur. Sic etiam et perfectus aliquis dici potest et secundum patientiam, quae opus perfectum habet, ut Iacobus dicit, et secundum quascumque alias virtutes. Nec hoc debet mirum videri: quia etiam in malis aliquis dicitur esse perfectus, sicut dicitur aliquis perfectus fur aut latro: et hoc etiam modo loquendi interdum Scriptura utitur: dicitur enim Isai. XXXII, 6: cor stulti faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem.


Caput 2

[69778] De perfectione, cap. 2 tit. Quod perfectio attenditur tam secundum dilectionem Dei quam secundum dilectionem proximi

[69779] De perfectione, cap. 2 Perfectione igitur circa caritatem principaliter considerata, plane accipi potest in quo perfectio spiritualis vitae consistat. Sunt enim duo praecepta caritatis: quorum unum pertinet ad dilectionem Dei, aliud ad dilectionem proximi. Quae quidem duo praecepta ordinem quendam ad invicem habent secundum ordinem caritatis. Nam id quod principaliter caritate diligendum est, est summum bonum, quod nos beatos facit, scilicet Deus; secundario vero diligendus ex caritate est proximus, qui nobis quodam sociali iure coniungitur in beatitudinis participatione: unde hoc est quod in proximo ex caritate debemus diligere, ut simul ad beatitudinem perveniamus. Hunc autem ordinem praeceptorum caritatis dominus in Evangelio Matth. XXII, 37, ostendit dicens: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Primo ergo et principaliter consistit spiritualis vitae perfectio in dilectione Dei: unde dominus ad Abraham loquens dicit, Gen. XVII 1: ego Deus omnipotens; ambula coram me, et esto perfectus. Ambulatur autem coram Deo non passibus corporis, sed affectibus mentis. Secundario vero consistit spiritualis vitae perfectio in proximi dilectione: unde dominus cum dixisset Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, et plura subiunxisset quae ad dilectionem proximi pertinent, concludit in fine: estote ergo perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.


Caput 3

[69780] De perfectione, cap. 3 tit. De perfectione divinae dilectionis, quae soli Deo convenit

[69781] De perfectione, cap. 3 In utraque autem dilectione multiplex perfectionis gradus invenitur. Et quantum ad dilectionem Dei pertinet, primus et summus perfectionis gradus divinae dilectionis convenit soli Deo. Qui quidem modus consideratur et ex parte diligibilis et ex parte diligentis: dico autem ex parte diligibilis, ut scilicet aliquid tantum diligatur quantum diligibile est. Ex parte vero diligentis, ut aliquid diligatur secundum totam facultatem diligentis. Cum autem unumquodque sit diligibile, secundum quod est bonum: bonitas Dei cum sit infinita, infinite diligibilis est. Infinite autem diligere nulla creatura potest, quia nullius virtutis finitae potest esse actus infinitus. Solus ergo Deus, cuius est tanta virtus in diligendo quanta est bonitas eius, se ipsum perfecte diligere potest secundum primum perfectionis modum.


Caput 4

[69782] De perfectione, cap. 4 tit. De perfectione divinae dilectionis, quae convenit comprehensoribus

[69783] De perfectione, cap. 4 Creaturae igitur rationali hic solus modus perfecte Deum diligendi possibilis est qui sumitur ex parte diligentis: ut scilicet secundum totam suam virtutem creatura rationalis diligat Deum: unde et in ipso divinae dilectionis praecepto hoc manifeste exprimitur. Dicitur enim Deut. VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua; sed Luc. X, 27, additur: et ex omni mente tua: ut cor referatur ad intentionem, mens ad cognitionem, anima ad affectionem, fortitudo ad executionem. Haec enim omnia in Dei dilectione sunt expendenda. Considerandum est autem, quod hoc dupliciter impleri contingit. Cum enim totum et perfectum sit cui nihil deest, ex toto corde et anima, fortitudine et mente Deus diligetur, si nihil in his omnibus nobis desit quin totum actualiter convertatur in Deum. Sed hic perfectae dilectionis modus non est viatorum, sed comprehensorum. Unde apostolus ad Philip. III, 12, dicit: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem si quo modo comprehendam; quasi tunc perfectionem expectans, cum ad comprehensionem pervenerit, beatitudinis palmam accipiens. Comprehensionem autem accipit non secundum quod importat inclusionem aut terminationem comprehensi, sic enim Deus incomprehensibilis est omni creaturae; sed secundum quod comprehensio importat consecutionem eius quod aliquis insequendo quaesivit. In illa enim caelesti beatitudine semper actualiter intellectus et voluntas creaturae rationalis in Deum fertur, cum in divina fruitione illa beatitudo consistat. Beatitudo autem non est in habitu, sed in actu. Et quia Deo creatura rationalis inhaerebit tanquam ultimo fini, qui est veritas summa; in finem autem ultimum omnia per intentionem referuntur, et secundum regulam ultimi finis omnia exequenda disponuntur; consequens est quod in illa beatitudinis perfectione creatura rationalis diliget Deum ex toto corde, dum tota eius intentio feretur in Deum ex omnibus quae cogitat, amat, aut agit; ex tota mente, dum semper actualiter mens eius feretur in Deum, ipsum semper videns, et omnia in ipso et secundum eius veritatem de omnibus iudicans; ex tota anima, dum tota affectio eius ad Deum diligendum feretur continue, et propter ipsum omnia diligentur; ex tota fortitudine vel ex omnibus viribus, dum omnium exteriorum actuum ratio erit Dei dilectio. Hic est ergo secundus perfectae dilectionis divinae modus, qui est beatorum.


Caput 5

[69784] De perfectione, cap. 5 tit. De perfectione divinae dilectionis, quae in statu huius viae est de necessitate salutis

[69785] De perfectione, cap. 5 Alio vero modo ex toto corde, mente, anima et fortitudine Deum diligimus si nihil nobis desit ad divinam dilectionem, quod actu vel habitu in Deum non referamus; et haec divinae dilectionis perfectio datur homini in praecepto. Primo quidem ut homo omnia in Deum referat sicut in finem, sicut apostolus dicit I Cor. X, 31: sive manducatis sive bibitis vel aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite: quod quidem impletur cum aliquis vitam suam ad Dei servitium ordinat, et per consequens omnia quae propter se ipsum agit, virtualiter ordinantur in Deum, nisi sint talia quae a Deo abducant, sicut peccata: et sic Deum diligit homo ex toto corde. Secundo, ut intellectum suum homo Deo subiiciat, ea credens quae divinitus traduntur, secundum illud apostoli II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi: et sic Deus diligitur ex tota mente. Tertio, ut quaecumque homo amat, in Deo amet, et universaliter omnem suam affectionem ad Dei dilectionem referat: unde apostolus dicebat in II ad Cor. V 13 - 14: sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis; caritas enim Christi urget nos: et sic Deus ex tota anima diligitur. Quarto, ut omnia exteriora nostra, verba et opera ex divina caritate deriventur, secundum illud apostoli I ad Cor. ult. 14: omnia vestra in caritate fiant; et sic Deus ex tota fortitudine diligitur. Hic est ergo tertius perfectae divinae dilectionis modus, ad quem omnes ex necessitate praecepti obligantur. Secundus vero modus nulli est possibilis in hac vita, nisi simul fuerit viator et comprehensor, ut dominus Iesus Christus.


Caput 6

[69786] De perfectione, cap. 6 tit. De perfectione divinae dilectionis quae cadit sub consilio

[69787] De perfectione, cap. 6 Sed cum apostolus dixisset: non quod iam comprehenderim, aut perfectus sim, subdit: sequor autem, si quo modo comprehendam; et postmodum subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Ex quibus verbis manifeste accipitur quod etsi comprehensorum perfectio non sit nobis possibilis in hac vita, aemulari tamen debemus ut in similitudinem perfectionis illius, quantum possibile est, nos trahamus: et in hoc perfectio huius vitae consistit, ad quam per consilia invitamur. Manifestum namque est quod humanum cor tanto intensius in aliquid unum fertur, quanto magis a multis revocatur. Sic igitur tanto perfectius animus hominis ad Deum diligendum fertur, quanto magis ab affectu temporalium removetur. Unde Augustinus dicit in libro LXXXIII quaestionum quod venenum caritatis est cupiditas temporalium rerum, augmentum vero eius est cupiditatis diminutio; perfectio vero nulla cupiditas. Omnia igitur consilia, quibus ad perfectionem invitamur, ad hoc pertinent ut animus hominis ab affectu temporalium avertatur, ut sic liberius mens tendat in Deum, contemplando, amando, et eius voluntatem implendo.


Caput 7

[69788] De perfectione, cap. 7 tit. De prima perfectionis via quae est per dimissionem temporalium

[69789] De perfectione, cap. 7 Inter temporalia vero bona primo relinquenda occurrunt bona extrinseca, quae divitiae nuncupantur; et hoc dominus consulit Matth. XIX, 21, dicens: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me: cuius consilii utilitas consequenter ostenditur. Primo quidem per evidentiam facti. Nam cum adolescens, qui de via perfectionis quaesierat hoc audisset, abiit tristis. Causaque tristitiae, ut Ieronymus dicit super Matth., redditur: erat enim habens multas possessiones, idest spinas, et tribulos, quae sementem dominicam suffocaverunt. Et Chrysostomus idem exponens dicit quod: non similiter detinentur qui pauca habent, et qui multis abundant: quoniam adiectio divitiarum maiorem accendit flammam, et violentior fit cupido. Augustinus etiam dicit in Epist. ad Paulinum et Therasiam, quod terrena diliguntur artius adepta, quam concupita constringant; nam unde iuvenis ille tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias? Aliud est enim nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Illa enim velut extranea repudiantur, ista velut membra praeciduntur. Secundo vero utilitas praedicti consilii manifestatur per domini verba quae subdidit: quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. Ut enim Ieronymus dicit, quia divitiae habitae difficile contemnuntur. Non dixit: impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed difficile: ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur. Et, sicut Chrysostomus dicit super Matth., procedit ulterius dominus ad ostendendum quod est impossibile, dicens: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Ex quibus verbis, ut Augustinus dicit in Lib. de quaest. Evang., discipuli adverterunt, omnes qui divitias cupiunt, in divitum haberi numero: alioquin cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, non quaesivissent discipuli: quis ergo poterit salvus esse? Ex quibus duabus domini sententiis aperte ostenditur, quod divitias possidentes difficile intrant in regnum caelorum: quia, sicut ipse dominus alibi dicit, sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum Dei, et sine fructu efficitur. Eos vero qui divitias inordinate amant, impossibile est intrare in regnum caelorum, multo magis quam ad litteram camelum per foramen acus transire: hoc enim est impossibile, quia repugnat naturae; illud vero, quia repugnat divinae iustitiae, quae est virtuosior omni natura creata. Ex his ergo manifeste apparet ratio divini consilii: consilium enim datur de eo quod est utilius, secundum illud apostoli II ad Cor. VIII, 10: consilium in hoc do: hoc enim utile est. Utilius autem est ad vitam aeternam consequendam divitias abiicere quam eas possidere: quia possidentes divitias difficile intrant in regnum caelorum, eo quod difficile sit affectum divitiis possessis non alligari; quod iam facit impossibilitatem intrandi in regnum caelorum. Salubriter ergo dominus consuluit tanquam utilius, ut divitiae relinquantur. Sed potest aliquis contra praemissa obicere quia Matthaeus et Zachaeus divitias habuerunt, et tamen in regnum caelorum intraverunt. Sed hoc Hieronymus solvens dicit: considerandum est quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierant. Sed cum Abraham nunquam dives esse desierit, quin potius in divitiis fuerit mortuus, et eas in morte reliquerit filiis, ut in Genesi legitur; videtur secundum praedicta non fuisse perfectus; cum tamen ad eum dominus dixerit, Gen. XVII, 1: esto perfectus. Quae quidem quaestio solvi non posset, si perfectio Christianae vitae in ipsa dimissione divitiarum consisteret. Sequeretur enim quod qui divitias possidet, non possit esse perfectus. Sed si verba domini diligenter considerentur, non in ipsa divitiarum dimissione perfectionem posuit; sed hoc ostendit esse quasi quandam perfectionis viam, ut ipse modus loquendi ostendit, cum dicitur: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me: quasi in sequela Christi consistat perfectio, dimissio vero divitiarum sit perfectionis via: unde Hieronymus dicit super Matth.: quia non sufficit tantum relinquere, iungit Petrus quod perfectum est: et secuti sumus te. Origenes etiam in eodem loco dicit, quod hoc quod dicitur: si vis perfectus esse etc., non sic intelligitur ut in ipso tempore quo tradiderit bona sua pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illa die incipiet speculatio Dei adducere eum ad omnes virtutes. Potest ergo contingere quod aliquis divitias possidens perfectionem habeat, caritate perfecta Deo inhaerens; et hoc modo Abraham divitias possidens perfectus fuit, non quidem habens animum divitiis irretitum, sed totaliter Deo coniunctum: et hoc significant verba domini dicentis ad eum: ambula coram me, et esto perfectus: quasi in hoc eius perfectionem esse ostendens quod coram Deo ambulaverit, eum perfecte amando usque ad contemptum sui et omnium suorum; quod maxime in immolatione filii demonstravit: unde ei dictum est: quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo propter me, benedicam tibi. Gen. XXII, 16. Si quis vero ex hoc arguere velit inutile esse consilium domini de divitiis dimittendis, quia Abraham divitias possidens fuit perfectus, ad hoc iam patet responsio ex praedictis. Non enim dominus ea ratione hoc dedit consilium quasi divites perfecti esse non possint, aut intrare in regnum caelorum; sed quia non de facili possunt. Magna ergo virtus fuit Abrahae quod etiam divitias possidens, a divitiis liberum animum habuit; sicut magna virtus fuit Samson, qui absque armis cum sola mandibula asinae multos hostes prostravit: nec tamen inutiliter consilium datur militi, ut ad bellum procedens assumat arma ad hostes vincendos. Nec ergo inutiliter datur consilium perfectionem desiderantibus ut dimittant divitias, quia in divitiis Abraham potuit esse perfectus. Facta enim mirabilia non sunt ad consequentiam trahenda: quia infirmi ea magis mirari et laudare possunt quam imitari: unde et in Eccli. dicitur XXXI 8: beatus est dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Magnae enim virtutis dives esse ostenditur, et perfecta caritate fixus in Deo, qui ex affectu divitiarum maculam peccati non trahit, qui post aurum concupiscendo non vadit, nec de divitiis confidendo per superbiam super alios se extollit: unde apostolus I ad Tim. ult. dicit: divitibus huius saeculi praecipe non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Sed quanto divitis taliter instituti maior est beatitudo et virtus, tanto talium divitum minor est numerus: unde sequitur: quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Vere enim mirabilia facit qui in divitiis vivens divitiis affluentibus cor non apponit: et si quis talis est, absque dubio probatur perfectus: unde sequitur: quis est probatus in illo, idest in hoc quod absque macula divitias habeat, et perfectus inventus est? Quasi dicat: rarus. Et hoc erit illi in gloriam aeternam: quod consonat verbis domini dicentis, quod difficile dives intrabit in regnum caelorum. Haec est ergo prima via perveniendi ad perfectionem, ut aliquis studio sequendi Christum, dimissis divitiis paupertatem sectetur.


Caput 8

[69790] De perfectione, cap. 8 tit. De secunda perfectionis via, quae est per abdicationem carnalium affectuum et matrimonii

[69791] De perfectione, cap. 8 Ut autem secundam perfectionis viam convenientius ostendamus, accipiendum est verbum Augustini, qui dicit in 12 de Trin.: tanto magis inhaeretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Secundum igitur ordinem propriorum bonorum quae homo propter Deum contemnit, est attendendus ordo eorum quibus ad perfectam Dei inhaesionem pervenitur. Prius enim relinquenda occurrunt quae minus nobis coniuncta existunt: unde in primo loco occurrit ad perfectionem tendentibus exteriora bona relinquere, quae a nostra natura sunt separata. Post haec vero relinquenda occurrunt ea quae nobis naturae communione et affinitatis cuiusque necessitate coniunguntur. Unde dominus dicit, Luc. XIV, 26: si quis venerit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores (...) non potest meus esse discipulus. Sed percunctare libet, ut Gregorius dicit, quomodo parentes et carnales amicos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere. Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus (...) quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens dum prava nobis ingerit, non auditur. Sic enim exhibere proximis nostris odii discretionem debemus: ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Quisquis enim iam aeterna concupiscit, in eam quam aggreditur causam Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet; ut eo verius cognoscat Deum, quo in eius causa neminem cognoscit. Manifestum namque est quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, eiusque aciem obscurant. Inter ceteras autem proximorum necessitudines maxime affectu coniugali humanus animus irretitur; intantum quod, sicut dicitur Gen. II, 24, ex ore primi parentis, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: et ideo ad perfectionem tendentibus maxime coniugale vinculum est vitandum, quia per hoc homo maxime curis saecularibus implicatur. Et hanc causam apostolus assignat sui consilii, quod dederat de continentia servanda, dicens I ad Cor. VII, 32: qui sine uxore est sollicitus est quae sunt domini, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi. Ut ergo homo liberius Deo vacet, eique perfectius inhaereat, secunda ad perfectionem via est perpetua observatio castitatis. Habet autem et hoc continentiae bonum aliam idoneitatem ad perfectionem adipiscendam. Impeditur enim animus hominis ne libere Deo possit vacare, non solum ex amore exteriorum rerum, sed multo magis ex interiorum passionum impulsu. Inter omnes autem interiores passiones maxime rationem absorbet concupiscentia carnis, et venereorum usus: unde Augustinus dicit in I Lib. Soliloquiorum: nihil esse sentio quod magis ex arce deiciat animum virilem, quam blandimenta feminae, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Et ideo continentiae via est maxime necessaria ad perfectionem consequendam: quam quidem viam apostolus consulit I ad Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo; consilium autem do tanquam misericordiam consecutus (...) ut sim fidelis. Huius autem viae utilitas ostenditur Matth. XIX, 10: ubi cum discipuli Christo dicerent: si ita est causa hominis: cum uxore, non expedit nubere, dominus respondit: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. In quo arduitatem huius viae ostendit: et quia ab eius consecutione deficit hominum virtus communis; et quia ad eam non nisi dono Dei pervenitur: unde dicitur Sap. VIII, 21: scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat summa sapientia scire cuius esset hoc donum. Cui consonat quod apostolus dicit I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut me ipsum qui continentiam servo: sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius quidem sic, alius vero sic: ubi aperte continentiae bonum dono Dei adscribitur. Sed ne rursus aliquis ad hoc donum consequendum secundum suas vires conari negligat, dominus ad hoc hortatur consequenter. Et primo quidem exemplo, cum dicit: sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt, non membrorum abscissione, ut Chrysostomus dicit, sed malarum cogitationum interemptione; et deinde invitat proponens praemium, cum subdit: propter regnum caelorum; quia dicitur Sap. IV, 2: casta generatio (...) in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens: et ultimo hortatur verbo, cum dicit, qui potest capere capiat: quae, ut Hieronymus dicit: hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet et superet ac triumphet. Si quis autem obiectionem moveat de Abraham qui perfectus fuit, et aliis iustis antiquis a matrimonio non abstinentibus; patet responsio per hoc quod Augustinus dicit in Lib. de bono coniugali: continentia non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est; sic non impar meritum est continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Et illius enim caelibatus et illius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt. Dicat ergo fidelis continens: ego quidem non sum melior quam Abraham; sed melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum; quarum Abraham unam habuit in usu, ambas in habitu: caste quippe coniugaliter vixit. Esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic uterer nuptiis quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis qui per animi incontinentiam non possunt quod ego; non illis qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, etiamsi nunc agendum esset. Haec autem Augustini solutio concordat cum eo quod supra dictum est de observantia paupertatis. Tantam enim virtutem perfectionis habebat in mente, ut nec propter temporalium possessionem nec propter usum coniugii mens eius deficeret a perfecta dilectione ad Deum. Si quis tamen eandem mentis virtutem non habens, cum possessione divitiarum et usu coniugii ad perfectionem pervenire contenderet, praesumptuose convinceretur errare, domini consilia parvipendens.


Caput 9

[69792] De perfectione, cap. 9 tit. De his quibus homo iuvatur ad continentiam servandam

[69793] De perfectione, cap. 9 Quia igitur per continentiae viam incedere tam arduum est, ut iuxta verbum domini, non omnes hoc capiant, sed Dei dono habeatur: per hanc viam incedere volentibus sic agere oportet ut ea devitent quibus a prosecutione huius itineris impediri possent. Triplex autem esse impedimentum continentiae apparet. Primum quidem ex parte corporis; secundum ex parte animae; tertium ex parte exteriorum personarum vel rerum. Ex parte quidem proprii corporis: quia, sicut apostolus dicit ad Gal. V, 17, caro concupiscit adversus spiritum. Cuius carnis opera ibidem esse dicuntur fornicatio, immunditia, impudicitia et cetera huiusmodi. Haec autem concupiscentia carnis est lex de qua dicit Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Quanto autem caro magis fovetur per ciborum affluentiam et deliciarum mollitiem, tanto huiusmodi concupiscentia magis crescit: unde Hieronymus dicit: venter mero aestuans cito despumat in libidinem: et Prov. XX 1: luxuriosa res est vinum; et Iob XL, 16, dicitur de Behemoth per quem Diabolus significatur: sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus: quod exponens Gregorius 33 Moral. dicit: loca humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus iter vitae praesentis faciunt qui in hac ad iustitiam recti stare non possunt. Oportet igitur continentiae viam assumentibus, carnem propriam, abstractis deliciis, vigiliis et ieiuniis et huiusmodi exercitiis castigare. Cuius rei exemplum apostolus nobis ostendit, I ad Cor. IX, 25, dicens: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et post modica subdit: castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne, forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: et quod opere perfecit, verbo docuit: dicit enim ad Rom. XIII, 13, cum praemisisset: non in cubilibus et impudicitiis: et carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis. Recte autem dicit in desideriis, idest ad voluptatem: quia ad necessitatem naturae carni cura est impendenda: unde idem apostolus dicit ad Eph. V 29: nemo carnem suam unquam odio habuit, sed nutrit, et fovet eam. Ex parte autem animae propositum continentiae impeditur, dum lascivis cogitationibus aliquis immoratur; unde dominus per prophetam dicit, Isai. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Malae enim cogitationes plerumque ad male faciendum inducunt; unde dicitur Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile: et statim subditur: et operamini malum in cubilibus vestris. Inter ceteras tamen cogitationes malas magis ad peccandum inclinant cogitationes de delectationibus carnis. Cuius ratio etiam secundum philosophorum doctrinam duplex assignari potest. Una quidem quia, cum talis delectatio sit homini connaturalis, et a iuventute connutrita, facile in ipsam appetitus fertur, cum eam cogitatio proponit. Unde philosophus dicit 2 Ethic. quod delectationem diiudicare non possumus de facili quin accipiamus eam. Secunda ratio est, quia, ut idem dicit in 3 Ethic., delectabilia in particulari sunt magis voluntaria quam in universali. Manifestum est autem quod per moram cogitationis ad particularia quaeque descendimus: unde per cogitationem diuturnam maxime libido provocatur: et propter hoc apostolus I ad Cor., VI, 18, dicit: fugite fornicationem: quia, ut Glossa ibidem dicit, cum aliis vitiis potest expectari conflictus; sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter melius potest vinci. Contra igitur huiusmodi continentiae impedimentum multiplex remedium invenitur. Quorum primum et praecipuum est ut mens circa contemplationem divinorum et orationem occupetur; unde apostolus dicit ad Ephes. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed impleamini spiritu sancto, loquentes vobismet ipsis in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus: quod ad contemplationem pertinere videtur: cantantes et psallentes in cordibus vestris domino: quod ad orationem videtur pertinere. Hinc dominus per prophetam dicit, Isai. XLVIII, 9: laude mea infrenabo te, ne intereas. Est enim quoddam frenum animam ab interitu peccati retrahens laus divina. Secundum remedium est studium Scripturarum, secundum illud Hieronymi ad rusticum monachum: ama Scripturarum studia, et carnis vitia non amabis. Unde apostolus cum dixisset Timotheo, I Tim. IV 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate; statim subdit: dum venio, attende lectioni. Tertium remedium est quibuscumque bonis cogitationibus animum occupare: unde Chrysostomus dicit super Matthaeum quod abscissio membri non ita comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum: unde apostolus ad Philipp. IV, 8, dicit: de cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quartum remedium est ut homo ab otio desistens et in corporalibus laboribus se ipsum exerceat: dicitur enim Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Et specialiter otium est vitiorum carnalium incentivum: unde dicitur Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius. Et ideo Hieronymus ad rusticum monachum scribens dicit: fac aliquid operis, ut semper te Diabolus inveniat occupatum. Quintum remedium adhibetur contra carnis concupiscentiam etiam per aliquas animi perturbationes: unde Hieronymus refert in eadem Epist., quod in quodam coenobio quidam adolescens nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere; eum periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imposito cuidam viro gravi ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam iniuriam primus veniret ad quaerimonias, vocati testes pro eo loquebantur qui contumeliam fecerat. Solus pater monasterii defensionem suam opponebat, ne abundanti tristitia frater absorberetur. Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, respondit: Papae, vivere me non licet, et fornicari libet? Ex parte autem exteriorum rerum propositum continentiae impeditur per aspectum et frequentia colloquia mulierum et earum consortia: unde dicitur Eccli. IX, 9: propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit: et postea subditur: colloquium illius quasi ignis exardescit. Et ideo contra hoc est adhibendum remedium quod ibidem dicitur: ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius: cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius: et Eccli. XLII, 12, dicitur: omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Unde Hieronymus contra Vigilantium scribens dicit, quod monachus sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere ne impingat et corruat, atque frangatur; unde et mulierum, et maxime adolescentularum, vitat aspectum, ne eum capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Ex quo patet quod, sicut abbas Moyses dicit in collationibus patrum, pro puritate cordis servanda, solitudo sectanda est, ac ieiuniorum inediam, vigilias, labores corporis, nuditatem, lectionem, ceterasque virtutes debere nos suscipere noverimus; ut scilicet per illas ab universis passionibus noxiis illaesum parare cor nostrum, et conservare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere. Ob hoc igitur in religionibus sunt huiusmodi opera instituta: non quia in ipsis principaliter consistat perfectio: sed quia his quasi quibusdam instrumentis ad perfectionem pervenitur. Unde post pauca ibidem subditur: igitur ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt; quia non in ipsis consistit disciplinae finis, sed per illa pervenitur ad finem. Si quis autem obiiciat, quod absque ieiunio, vigiliis et huiusmodi exercitiis potest homo perfectionem acquirere, praesertim cum de domino dicatur Matth. XI, 19: venit filius hominis manducans et bibens, suique discipuli non ieiunarent, quemadmodum discipuli Ioannis et Pharisaei; ad hoc respondetur in Glosa quod Ioannes vinum et siceram non bibit, quia abstinentia indiget cui nulla est potentia naturae. Deus autem, qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret, quos ieiunantibus poterat facere fortiores?. Discipuli ergo Christi non habebant opus ieiunio, quia praesentia sponsi illis fortitudinem dabat maiorem quam discipuli Ioannis per ieiunium haberent: unde dominus ibidem dicit: venient dies quando auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt: quod exponens Chrysostomus dicit: ieiunium triste est non naturaliter, sed his qui sunt imbecillius dispositi; his enim qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; quia ergo discipuli imbecilles erant, non erat tempus tristia introducendi quousque firmarentur: per quod monstratur quod non gulae erat quod fiebat, sed dispensationis cuiusdam. Quod autem huiusmodi exercitia expediant ad vitanda peccata et perfectionem consequendam, apostolus expresse ostendit II ad Cor. VI, 3, dicens: nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos in multa patientia, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate.


Caput 10

[69794] De perfectione, cap. 10 tit. De tertia perfectionis via quae est per abrenuntiationem propriae voluntatis

[69795] De perfectione, cap. 10 Non solum autem necessarium est ad perfectionem caritatis consequendam, quod homo exteriora abiciat, sed etiam quodammodo se ipsum derelinquat. Dicit enim Dionysius, 4 cap. de divinis nominibus, quod divinus amor est extasim faciens, id est hominem extra se ipsum ponens, non sinens hominem sui ipsius esse, sed eius quod amatur: cuius rei exemplum in se ipso demonstravit apostolus dicens ad Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus, quasi suam vitam non suam aestimans, sed Christi: quia quod proprium sibi erat contemnens, totus Christo inhaerebat. Hoc etiam in quibusdam esse completum ostendit, cum dicit ad Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Exhortatur etiam alios ut ad hoc perveniant, cum dicit II ad Cor. V, 15. Pro omnibus mortuus est Christus: ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Et ideo, ut habetur Luc. XIV, 26, postquam dixerat: si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores: tanquam aliquid maius addens subdit: adhuc autem et animam suam; non potest meus esse discipulus. Hoc etiam idem dominus docet Matth. XVI 24 dicens: si quis vult post me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Huius autem salubris abnegationis et caritativi odii observatio partim quidem necessaria est ad salutem et omnibus qui salvantur communis; partim autem ad perfectionis pertinet complementum. Ut enim ex supraposita Dionysii auctoritate apparet, de ratione divini amoris est ut amans non sui ipsius remaneat, sed amati. Secundum ergo divini amoris gradum necesse est et odium et abnegationem praedictam distingui. Est autem necessarium ad salutem ut homo sic Deum diligat ut in eo finem suae intentionis ponat, nihilque admittat quod contrarium divinae dilectioni existat; et ideo consequenter et odium et abnegatio sui ipsius est de necessitate salutis, cum, ut Gregorius dicit in omelia, vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur; et sic nosmet ipsos relinquimus et abnegamus. Et sicut in alia omelia dicit: tunc bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus et eius voluptatibus reluctamur. Ad perfectionem vero pertinet ut homo propter intentionem divini amoris etiam ea abiiciat quibus licite uti posset, ut per hoc liberius Deo vacet. Secundum hunc ergo modum etiam consequens est ut et odium et abnegatio sui ipsius ad perfectionem pertineat. Unde ex ipso modo loquendi apparet haec a domino proposita esse quasi ad perfectionem pertineant. Sicut enim dicit Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, non necessitatem imponens, sed voluntati relinquens: ita dicit: si quis vult post me venire, abneget semet ipsum. Quod Chrysostomus exponens dicit: non coactivum facit sermonem: non enim dicit: si vos volueritis et non volueritis, oportet hoc vos pati. Similiter cum dixisset: si quis venit ad me, et non odit patrem suum etc. postmodum subdit: quis enim ex vobis volens aedificare turrem, (non) computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Quod exponens Gregorius in Homil. dicit: quia sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur; et post pauca dicit: istos sumptus dives ille habere non potuit qui, cum praecepta relinquendi omnia audisset, tristis abscessit. Ex quibus patet hoc ad perfectionis consilium secundum aliquem modum pertinere. Hoc autem consilium perfectissime martyres impleverunt: de quibus Augustinus dicit in sermone de martyribus quod nulli tantum impendunt, quantum qui se ipsos impendunt. Martyres ergo sunt qui vitam praesentem propter Christum quodammodo odio habuerunt, abnegantes se ipsos: quia, ut Chrysostomus dicit super Matth., qui negat alium, vel fratrem, vel famulum, vel quemcumque, etsi flagellatum viderit et quaecumque patientem, non assistit, non adiuvat; ita vult corpori nostro nos non ignoscere; ut etsi flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint, corpori non parcamus. Et ne aestimes quod usque ad verba tantum et contumelias oportet abnegare se ipsum; ostendit quod oportet abnegare se ipsum usque ad mortem etiam turpissimam, scilicet crucis; unde sequitur: et tollat crucem suam. Hoc autem perfectissimum ideo diximus, quia martyres illud propter Deum contemnunt, scilicet propriam vitam, propter quam omnia temporalia quaeruntur; et cuius conservatio, etiam cum omnium aliorum amissione, omnibus aliis praefertur. Magis enim homo vult et divitias perdere et amicos, adhuc autem corporis infirmitati succumbere, et in servitutem redigi, quam vita privari; unde hoc beneficium victis a victoribus praestatur, ut vitae parcentes conservent servituti subiectos. Unde Satan ad dominum dixit, ut legitur Iob II 4: pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua, idest pro corporali vita servanda. Inter alia vero quanto aliquid magis naturaliter amatur, tanto perfectius contemnitur propter Christum. Nihil autem est homini amabilius libertate propriae voluntatis. Per hanc enim homo est et aliorum dominus, per hanc aliis uti vel frui potest, per hanc etiam suis actibus dominatur. Unde, sicut homo dimittens divitias, vel personas coniunctas, eas abnegat; ita deserens propriae voluntatis arbitrium, per quod ipse sui dominus est, se ipsum abnegare invenitur. Nihilque est quod homo naturali affectu magis refugiat quam servitutem: unde et nihil posset homo pro alio amplius impendere post hoc quod se ipsum in mortem pro eo traderet, quam quod se servituti eius subiugaret: unde, ut dicitur Tob. IX, 2, Tobias iunior dixit ad Angelum: si me ipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae. Huius autem voluntatis libertatem aliqui sibi propter Deum particulariter adimunt, dum quodcumque particulare votum emittunt de quocunque faciendo vel non faciendo. Per votum enim necessitas quaedam voventi imponitur, ut id de cetero non liceat quod prius licebat; sed quadam necessitate constringitur ad reddendum quod vovit: unde in Psal. LXV, 15, dicitur: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea; et Eccl. V 3 dicitur: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Aliqui vero libertati propriae voluntatis totaliter abrenuntiant, se propter Deum aliis subiicientes per obedientiae votum. Cuius quidem obedientiae exemplum praecipuum in Christo habemus, de quo apostolus dicit Rom. V, 19: sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Quam quidem obedientiam apostolus manifestat ad Philipp. II, 8, dicens: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Haec autem obedientia in abrenuntiatione propriae voluntatis consistit: unde ipse dicebat Matth. XXVI 39: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et Ioan. VI, 38, dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. In quo nobis dedit exemplum, ut sicut ipse suam voluntatem humanam abnegabat supponendo eam divinae, ita et nos nostram voluntatem Deo totaliter supponamus, et hominibus qui nobis praeponuntur tanquam Dei ministri. Unde apostolus dicit ad Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis.


Caput 11

[69796] De perfectione, cap. 11 tit. Quod tres praedictae perfectionis viae proprie ad statum religionis pertinent

[69797] De perfectione, cap. 11 Secundum autem triplicem viam perfectionis assignatam, in religionibus triplex commune votum invenitur: scilicet votum paupertatis, continentiae, et obedientiae usque ad mortem. Per votum paupertatis primam perfectionis viam religiosi assumunt, omni proprietati abrenuntiantes; per votum autem continentiae aggrediuntur viam secundam, matrimonio perpetue abrenuntiantes; per votum autem obedientiae manifeste viam tertiam assumunt, voluntatem propriam abnegando. Hoc etiam triplex votum congrue religioni adaptatur. Nam, sicut Augustinus dicit 10 de Civit. Dei, religio non quemlibet, sed Dei cultum significare videtur. Unde et Tullius dicit in rhetorica, quod religio est: quae cuidam superiori naturae, quam divinam vocant, cultum caeremoniamque affert. Cultus autem soli Deo debitus in sacrificii oblatione ostenditur. Offertur autem Deo sacrificium de exterioribus rebus, quando eas aliquis propter Deum largitur, secundum illud Hebr. ult., 16: beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Offertur etiam Deo sacrificium de proprio corpore, dum scilicet qui Christi sunt, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, ut apostolus dicit ad Gal. V 24; unde et ipse dicit ad Rom. XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Est etiam sacrificium tertium Deo acceptissimum, quando aliquis spiritum suum offert Deo, secundum illud Psal. l, 19: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed sciendum, quod, sicut Gregorius super Ezechielem dicit, hoc inter sacrificium ac holocaustum distat, quod omne holocaustum sacrificium est, et non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio enim pars pecudis, in holocausto vero totum pecus offerri consueverat. Cum ergo aliquis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Quod quidem impletur per tria vota praedicta. Unde manifestum est, eos qui huiusmodi vota Deo emittunt, quasi propter holocausti excellentiam antonomastice religiosos vocari. Per sacrificii autem oblationem secundum legis mandatum pro peccatis satisfacere oportet, ut in Levitico expresse iubetur. Unde Psal. IV, cum dixisset: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, statim de satisfactione subdens dixit: sacrificate sacrificium iustitiae; idest, opera facite iusta post poenitentiae lamentum, ut Glosa exponit. Sicut ergo holocaustum est perfectum sacrificium, ita per vota praemissa perfecte homo Deo satisfacit, cui et de exterioribus rebus, et de proprio corpore, et de proprio spiritu holocaustum offert. Ex quo patet quod religionis status non solum perfectionem caritatis, sed etiam perfectionem poenitentiae continet; intantum quod nulla sunt peccata tam gravia pro quibus homini possit imponi pro satisfactione religionis assumptio, quasi religionis statu omnem satisfactionem transcendente. Unde, ut habetur 33, quaest. 2 c. admonet, Astulpho, qui uxorem occiderat, consulitur ut monasterium ingrediatur quasi melius et levius: alioquin ei durissimam poenitentiam iniungit. Inter haec autem tria quae ad religionis statum diximus pertinere, praecipuum est obedientiae votum: quod quidem multipliciter apparet. Primo quidem, quia per obedientiae votum homo Deo propriam voluntatem offert; per votum autem continentiae offert ei sacrificium de proprio corpore; per votum autem paupertatis de exterioribus rebus. Sicut ergo inter hominis bona corpus praefertur exterioribus rebus, et anima corpori; ita votum continentiae voto paupertatis praefertur, votum autem obedientiae utrique. Secundo quia per propriam voluntatem homo et exterioribus rebus utitur et proprio corpore. Sic igitur qui propriam voluntatem dat, totum dedisse videtur. Universalius igitur est obedientiae votum quam continentiae et paupertatis; et quodammodo includit utrumque. Hinc est quod Samuel obedientiam omnibus sacrificiis praefert, dicens I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victimae.


Caput 12

[69798] De perfectione, cap. 12 tit. Contra errorem eorum qui diminuere meritum obedientiae vel voti praesumunt

[69799] De perfectione, cap. 12 Humanae autem perfectioni Diabolus invidens, diversos vaniloquos et seditionis magistros suscitavit qui praedictas perfectionis vias impugnarent. Primam enim perfectionis viam Vigilantius impugnavit: contra quem Hieronymus loquens dicit: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum dividunt, non a me eis, sed a Deo respondetur: si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Ad eum loquitur qui vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus aut tertius gradus est: quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Et ideo ad excludendum hunc errorem dicitur in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi dominum, insimul omnia donare, et absolutum solicitudine egere cum Christo. Secundam perfectionis viam impugnavit Iovinianus, matrimonium virginitati adaequans: cuius errorem b. Hieronymus evidentissime confutat in libro quem contra eum scripsit: de quo etiam errore Augustinus in libro Retractationum sic dicit: Ioviniani haeresis, sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugali, tantum valuit in urbe Roma ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum impudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur. Huic monstro sancta Ecclesia per omnia fidelissime ac fortissime restitit. Unde in Lib. de ecclesiasticis dogmaticis (dicitur): sacratae Deo virginitati nuptias coaequare, aut pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus nihil credere meriti accrescere, non est Christiani, sed Ioviniani. His autem antiquis insidiis Diabolus non contentus, nostris temporibus quosdam dicitur incitasse, votum obedientiae ac alia vota communiter impugnantes, dicendo laudabilius esse bona opera virtutum facere sine voto vel obedientia, quam si ad haec facienda homo per votum vel obedientiam constringatur. Quorum aliqui dicuntur in tantam vesaniam prosilire, quod asserant votum quod aliquis emisit de religione intranda, posse praetermitti absque detrimento salutis. Hunc autem errorem quibusdam vanis et frivolis rationibus confirmare dicuntur. Dicunt enim, quod tanto aliquid est laudabilius et magis meritorium, quanto est magis voluntarium. Sed quanto aliquid est magis necessarium tanto videtur minus voluntarium. Laudabilius ergo et magis meritorium esse videtur quod aliquis opera virtutum exerceat proprio arbitrio, absque necessitate voti vel obedientiae, quam quod ex voto vel obedientia facere hoc compellatur. Dicuntur etiam ad hoc inducere quod prosper dicit in 2 Lib. de vita contemplativa: sic quidem, inquit, abstinere vel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus ne iam non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus. Possent etiam ad hoc inducere quod apostolus dicit II ad Cor. IX, 7: unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Oportet ergo manifeste ostendere et hoc falsum esse quod dicunt, et eorum frivolas rationes elidere. Ad ostendendum autem huius erroris falsitatem, primo assumendum est quod in Psal. dicitur: vovete, et reddite domino Deo vestro: ubi dicit Glossa: notandum, quod alia sunt communia vota Dei, scilicet sine quibus non est salus, ut vovere fidem in Baptismo et huiusmodi: quae etiam si non promittimus, solvere debemus: et de his praecipitur omnibus: vovete et reddite. Alia sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas et huiusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat: non praecipit ut voveamus, sed ut vota reddamus. Vovere enim voluntati consulitur; sed post voti emissionem redditio exigitur necessario. Votum ergo quoddam est in praecepto, quoddam in consilio. Ex utroque autem ex necessitate concluditur, quod melius est aliquod bonum facere ex voto quam sine voto. Manifestum est enim quod ad ea quae sunt de necessitate salutis, omnes tenentur ex Dei praecepto; nec est fas aestimare aliquod Dei praeceptum in vacuum dari. Finis autem cuiuslibet praecepti est caritas, ut apostolus dicit I ad Tim. I 5; frustra ergo daretur aliquod praeceptum de aliquo faciendo, si non magis ad caritatem pertineret illud facere quam non facere. Datur autem praeceptum non solum de credendo vel de non furando, sed etiam ut hoc voveamus; credere igitur ex voto, et abstinere a furto ex voto, et cetera huiusmodi, magis ad caritatem pertinent quam si sine voto fiant. Quod autem magis ad caritatem pertinet, magis est laudabile et meritorium: magis ergo est laudabile et meritorium facere aliquid ex voto quam sine voto. Rursus, non solum consilium datur de virginitate vel castitate servanda, sed etiam de vovendo, ut patet ex Glossa inducta; sed consilium non datur nisi de meliori bono, ut supra dictum est. Melius est ergo servare virginitatem cum voto quam sine voto: et simile est in aliis. Item. Inter alia bona opera maxime observatio virginitatis commendari solet: ad quam dominus invitat, dicens Matth. XIX, 12: qui potest capere, capiat. Sed ipsa virginitas ex voto commendabilis redditur: dicit enim Augustinus in Lib. de virginitate: neque virginitas, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur: quam vovet et servat continentia pietatis: et infra: nec nos in virginibus praedicamus quod virgines sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia virgines. Multo igitur magis alia opera laudabiliora redduntur ex hoc quod per votum Deo dicantur. Item, quodlibet bonum finitum cum enumeratione alterius boni melius est. Nulli autem dubium esse potest quin ipsa promissio boni sit aliquod bonum; nam et qui homini aliquid promittit, aliquod bonum ei iam videtur impendere: unde et quibus aliquid promittitur, gratias agunt. Votum autem est quaedam promissio Deo facta, ut patet per id quod dicitur Eccl. V, 3: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Melius est igitur facere aliquid et vovere, quam facere simpliciter absque voto. Adhuc. Quanto aliquis plus dat alicui, tanto maius aliquid ab eo meretur. Qui autem facit aliquid sine voto, dat ei solum quod facit propter eius amorem; qui autem non solum facit, sed etiam vovet, non solum dat ei quod facit, sed etiam potentiam qua facit: facit enim se non posse quin faciat quod prius non facere licite poterat. Maius igitur aliquid meretur apud Deum qui ex voto aliquid facit, quam qui idem facit sine voto. Amplius. Ad laudem boni operis pertinet quod voluntas firmetur in bono; sicut ad aggravationem culpae pertinet quod voluntas sit obstinata in malo. Manifestum est autem quod qui aliquid vovet, voluntatem suam firmat ad id quod vovet; et sic cum implet quod voverat, opus suum ex voluntate firmata procedit. Sicut igitur ad aggravationem culpae pertinet quod ex proposito firmato aliquis malum operetur, hoc enim est ex malitia peccare; ita ad augmentum meriti pertinet quod aliquis bonum opus operetur ex voto. Item. Quanto aliquis actus ab excellentiori virtute progreditur, tanto laudabilior est; cum tota laus operis ex virtute sit. Contingit autem quandoque actum inferioris virtutis a superiori virtute imperari; puta cum aliquis actum iustitiae ex caritate facit. Multo igitur melius est opus virtutis inferioris facere ex imperio superioris virtutis, sicut melius est opus iustitiae, si ex caritate fiat. Manifestum est autem quod particularia bona opera quae facimus, pertinent ad aliquas inferiores virtutes; puta ieiunare, ad abstinentiam; continere, ad castitatem; et sic de aliis. Vovere autem est proprie latriae actus: quam nulli dubium esse debet esse potiorem vel abstinentia vel castitate, vel quacumque huiusmodi virtute: maius est enim colere Deum quam recte se habere erga proximum aut se ipsum. Opus igitur aut abstinentiae vel castitatis vel cuiuscumque talium virtutum, quae sunt infra latriam, laudabilius est, si ex voto fiant. Huic etiam suffragatur pium Ecclesiae studium, quae homines ad vovendum invitans, et voventibus ire in subsidium terrae sanctae vel alias in defensionem Ecclesiae, indulgentias et privilegia largitur. Non autem incitaret ad vovendum, si melius esset bona opera facere sine voto: hoc enim esset contra exhortationem apostoli dicentis I Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Unde, si melius esset bona opera facere sine voto, non invitaret ad vovendum, sed etiam a vovendo retraheret vel prohibendo, vel etiam dissuadendo. Similiter etiam cum Ecclesiae intentio sit homines fideles ad meliorem statum reducere; omnes a votis factis absolveret, ut sic eorum bona opera laudabiliora existerent. Patet igitur huiusmodi positionem repugnare ei quod communiter Ecclesia tenet et sentit: unde est tamquam haeretica reprobanda. Ad ea vero quae pro se obiiciunt, facile est multipliciter respondere. Primo enim quod dicunt, quod opus bonum ex voto factum est minus voluntarium, non est universaliter et in omnibus verum. Multi enim sunt qui ea quae voverunt, tam prompta voluntate faciunt, ut etiam si non vovissent, non solum facerent, sed voverent. Secundo, detur quod aliquod bonum opus quod quis ex voto vel obedientia facit, simpliciter consideratum sit ei non voluntarium, sed tamen solum facit hoc ex necessitate voti vel obedientiae, quam non vult praeterire: adhuc dum hoc facit, laudabilius operatur et magis meritorie quam si prompta voluntate illud faceret sine voto. Etsi enim non habeat voluntatem promptam illud faciendi, puta ieiunandi; habet tamen voluntatem promptam votum implendi, vel obediendi: quod est multo laudabilius et magis meritorium quam ieiunare: unde plus meretur quam ille qui sua voluntate ieiunat: tantoque voluntas votum implendi aut obediendi promptior iudicatur, quanto id quod aliquis facit propter obedientiam vel votum, magis in se consideratum voluntati repugnat. Unde Hieronymus ad rusticum monachum dicit: per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum: et post pauca: non facias quod vis, comedas quod iuberis, habeas quantum acceperis, vestiaris quod datur, operis tui pensam persolvas, subiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum expleto somno surgere compellaris. Ex quo patet quod ad meritum boni operis pertinet, ut aliquis ea quae propter seipsa non vellet, propter Deum faciat aut patiatur: quia tanto invenitur voluntas promptior divini amoris, quanto magis ea quae propter ipsum facimus aut patimur, nostrae voluntati repugnant. Unde martyres maxime commendantur, quanto plura sustinuerunt propter Dei amorem contra voluntatem humanam: unde II Machab. VI, 30, Eleazarus dum torqueretur dixit: diros corporis sustineo dolores; secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. Tertio detur quod etiam aliquis nec ipsam voluntatem retineat votum servandi aut obediendi: manifestum est quod cum Deus iudex sit cordium, apud Deum talis habetur quasi voti fractor, aut obedientiae praevaricator. Si tamen impleat quod vovit, vel quod ei praecipitur, solo humano timore, vel pudore, non est ei meritorium apud Deum, quia non facit voluntate Deo placendi, sed humana necessitate coactus. Nec tamen inutiliter vovit, si ex caritate vovit: nam plus meruit in vovendo quam alius simpliciter ieiunando: quod meritum ei reservatur, si de praevaricatione cordis poeniteat. Per hoc etiam patet responsio ad auctoritates inductas, quae loquuntur de necessitate humana, cum aliquis scilicet ex pudore vel timore humano facit quod iuravit aut vovit; non autem loquuntur de necessitate quae est ex fine dilectionis divinae; puta, cum aliquis facit vel patitur ea quae alias nollet, ut impleat voluntatem divinam. Et hoc patet ex verbis apostoli, qui dicit II ad Cor. IX, 7: non ex tristitia aut necessitate; tristitiam enim necessitas humana inducit, necessitas autem dilectionis divinae tristitiam tollit vel minuit. Patet etiam hoc ex verbis prosperi dicentis: ne non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus; non enim necessitas quae ex divina dilectione procedit, minuit devotionem, sed auget. Et quod talis necessitas sit laudanda et appetenda, patet per hoc quod Augustinus dicit in epistola ad Armentarium et Paulinam: quia iam vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quod esses inferior: quamvis non sit gratulanda libertas, qua fit ut non debeatur quod cum lucro redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito (scilicet ad continentiam quam iam voverat, ut per superiora apparet), sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses: minor enim tunc esses, non peior; modo autem tanto (quod absit) miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat; immo gaude iam tibi non sic licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adiuvabit qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit. Patet etiam ex his verbis erroneum esse quod dicunt, quod aliquis non tenetur de implendo votum de religione intranda.


Caput 13

[69800] De perfectione, cap. 13 tit. De perfectione dilectionis proximi necessaria ad salutem

[69801] De perfectione, cap. 13 His autem consideratis de perfectione caritatis quantum pertinet ad dilectionem Dei, considerandum relinquitur de perfectione caritatis quantum ad dilectionem proximi. Est autem considerandus multiplex gradus perfectionis circa dilectionem proximi, sicut et circa dilectionem Dei. Est enim quaedam perfectio quae requiritur ad salutem, quae cadit sub necessitate praecepti: est etiam quaedam ulterior perfectio superabundans, quae sub consilio cadit. Perfectio autem dilectionis proximi necessaria ad salutem consideranda est ex ipso modo diligendi, qui nobis praescribitur in praecepto de proximi dilectione, cum dicitur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quia enim Deus est universale bonum supra nos existens, ad perfectionem dilectionis divinae requirebatur ut totum cor hominis secundum aliquem modum converteretur in Deum, sicut ex supra dictis patet. Et ideo modus divinae dilectionis convenienter exprimitur per hoc quod dicitur: diliges dominum Deum tuum in toto corde tuo. Proximus autem noster non est universale bonum supra nos existens, sed particulare infra nos constitutum: et ideo non determinatur nobis modus ut aliquis proximum diligat toto corde, sed sicut se ipsum. Ex hoc autem modo tria circa dilectionem proximi consequuntur. Primo quidem ut sit vera dilectio: cum enim de ratione dilectionis sive amoris hoc esse videatur ut aliquis bonum velit ei quem amat; manifestum est quod motus amoris sive dilectionis in duo tendit: scilicet in eum cui aliquis vult bonum, et in bonum quod optat eidem. Et quamvis utrumque amari dicatur, tamen illud vere amatur cui aliquis bonum optat. Bonum vero quod quis optat alicui, quasi per accidens dicitur amari, prout ex consequenti sub actu amoris cadit. Inconveniens enim est dicere, quod illud proprie ac vere ametur cuius destructionem aliquis optat. Multa autem sunt bona quae dum in nostrum usum vertimus, consumuntur; sicut vinum, dum bibitur, et equus dum exponitur pugnae: unde manifestum est quod dum res aliquas in nostrum usum vertere cupimus, vere quidem et proprie nos ipsos amamus; res autem illas per accidens, et quasi abusive amari a nobis dicuntur. Manifestum est autem quod unusquisque naturaliter sic vere se amat, ut sibi ipsi bona optet, puta felicitatem, virtutem, scientiam, et quae ad sustentationem vitae requiruntur. Quaecumque vero aliquis in suum usum assumit, non vere illa amat sed magis se ipsum. Sicut autem alias res assumimus in nostrum usum, ita etiam et homines ipsos. Si igitur proximos eo tantum modo diligamus inquantum in nostrum usum venire possunt, manifestum est quod eos non vere diligimus, nec sicut nos ipsos: et hoc quidem apparet in amicitia utilis et delectabilis. Qui enim amat aliquem quia est ad suam utilitatem vel delectationem, se ipsum amare convincitur cui ex altero delectabile vel utile bonum quaerit, non illum ex quo quaerit: nisi sicut dicitur amari vinum vel equus, quae non diligimus sicut nos ipsos, ut eis bona optemus, sed magis ut ipsa bona existentia nobis cupiamus. Primo ergo ex hoc quod praecipitur quod homo proximum tanquam se ipsum diligat, dilectionis veritas demonstratur, quam necesse est caritati adesse. Procedit enim caritas de corde bono et conscientia pura et fide non ficta, ut apostolus dicit I Tim. I 5. Et ideo, ut ipse dicit I ad Cor. XIII 5, caritas non quaerit quae sua sunt, sed optat bona eis quos amat. Et huius rei se ipsum exemplum dat cum dicit I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Secundo ex praedeterminato modo nobis indicitur ut dilectio proximi sit iusta et recta. Est enim iusta et recta dilectio, cum maius bonum minori bono praeponitur. Manifestum est autem quod inter omnia humana bona bonum animae praecipuum locum tenet; post hoc autem ordinatur bonum corporis; ultimum autem est bonum quod consistit in exterioribus rebus. Unde et hunc ordinem diligendi se ipsum, videmus homini naturaliter inditum. Nullus enim est qui non mallet se corporis oculo privari quam usu rationis, quae est oculus mentis. Rursusque pro vita corporali tuenda vel conservanda, homo omnia bona exteriora largitur, secundum illud Iob II, 4, pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Et hic quidem naturalis ordo dilectionis sui ipsius in paucis vel nullis deficit quantum ad naturalia bona, de quibus exemplum posuimus. Sed inveniuntur nonnulli qui quantum ad superaddita hunc ordinem dilectionis pervertunt; sicut cum propter salutem vel delectationem corporis, bonum virtutis aut scientiae multi abiiciunt: rursusque propter exteriora bona conquirenda, corpus suum periculis et laboribus immoderatis exponunt: quorum non est recta dilectio; immo, ut amplius dicam, nec vere isti se ipsos diligere comprobantur. Hoc enim maxime videtur esse unumquodque quod est in ipso praecipuum: unde et civitatem aliquid facere dicimus, quod faciunt principes civitatis. Manifestum est autem quod praecipuum in homine est anima; et inter animae partes ratio sive intellectus. Qui ergo bonum rationalis animae contemnit, inhaerens bonis corporis vel animae sensitivae, manifestum est quod non vere se ipsum diligit; unde et in Psalmo dicitur: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Sic igitur rectitudo circa dilectionem proximi instituitur, cum praecipitur alicui quod proximum diligat sicut se ipsum; ut scilicet eo ordine bona proximis optet quo sibi optare debet: praecipue quidem spiritualia bona, deinde bona corporis, et quae in exterioribus rebus consistunt. Si quis vero proximo bona exteriora optet contra salutem corporis, aut bona corporis contra salutem animae, non eum diligit sicut se ipsum. Tertio vero ex praedicto modo praecipitur ut sit sancta proximi dilectio. Dicitur enim aliquid sanctum ex eo quod ordinatur ad Deum: unde et altare sanctum dicitur quasi Deo dicatum, et alia huiusmodi quae divino ministerio mancipantur. Quod autem aliquis alium diligat sicut se ipsum, ex hoc contingit quod communionem aliquam ad invicem habent: inquantum enim aliqua duo simul conveniunt, considerantur quasi unum; et sic unum eorum se habet ad alterum sicut ad se ipsum. Contingit autem aliquos duos multipliciter convenire. Conveniunt enim aliqui naturali convenientia secundum generationem carnalem, puta quia ex eisdem parentibus oriuntur; alii vero conveniunt convenientia quadam civili, puta quia sunt eiusdem civitatis municipes sub eodem principe et eisdem legibus gubernantur; et secundum unumquodque officium vel negotium aliqua convenientia vel communicatio invenitur, sicut qui sunt socii in negotiando vel militando, vel fabrili artificio, aut in quocumque huiusmodi. Et huiusmodi quidem proximorum dilectiones honestae quidem et rectae possunt esse, sed non ex hoc sanctae dicuntur; sed solum ex hoc quod dilectio proximi ordinatur in Deum: sicut enim homines qui sunt unius civitatis consortes, in hoc conveniunt quod uni subduntur principi, cuius legibus gubernantur; ita et omnes homines, inquantum naturaliter in beatitudinem tendunt, habent quandam generalem convenientiam in ordine ad Deum sicut ad summum omnium principem et beatitudinis fontem, et totius iustitiae legislatorem. Considerandum est autem, quod bonum commune secundum rectam rationem est bono proprio praeferendum: unde unaquaeque pars naturali quodam instinctu ordinatur ad bonum totius. Cuius signum est, quod aliquis percussioni manum exponit, ut cor vel caput conservet, ex quibus totius hominis vita dependet. In praedicta autem communitate qua omnes homines conveniunt in beatitudinis fine, unusquisque homo ut pars quaedam consideratur: bonum autem commune totius est ipse Deus, in quo omnium beatitudo consistit. Sic igitur secundum rectam rationem et naturae instinctum unusquisque se ipsum in Deum ordinat, sicut pars ordinatur ad bonum totius: quod quidem per caritatem perficitur, qua homo se ipsum propter Deum amat. Cum igitur aliquis etiam proximum propter Deum amat, diligit eum sicut se ipsum, et per hoc dilectio ipsa sancta efficitur; unde dicitur I Ioan. IV, 21: hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Quarto ex praedicto modo dilectionis instruimur ut proximi dilectio sit efficax et operosa. Manifestum est enim quod unusquisque sic se ipsum diligit ut non solum velit sibi ipsi bonum advenire et malum abesse, sed unusquisque pro viribus bona sibi procurat et mala repellit. Tunc ergo homo proximum diligit sicut se ipsum, quando non solum affectum ad proximum habet quo ei bona cupit, sed etiam effectum ostendit opere adimplendo: unde I Ioan. III 18 dicitur: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.


Caput 14

[69802] De perfectione, cap. 14 tit. De perfectione dilectionis proximi, quae cadit sub consilio

[69803] De perfectione, cap. 14 Consideratis igitur quibus dilectio proximi perficitur perfectione necessaria ad salutem, considerandum est de perfectione dilectionis proximi quae communem perfectionem excedit, et sub consilio cadit. Haec autem perfectio secundum tria attenditur. Primo quidem secundum extensionem. Quanto enim ad plures dilectio extenditur, tanto videtur dilectio proximi esse magis perfecta. In hac autem dilectionis extensione triplex gradus considerandus occurrit. Sunt enim quidam qui alios homines diligunt vel propter beneficia sibi impensa, vel propter naturalis cognationis vinculum, aut civilis; et iste dilectionis gradus terminis civilis amicitiae coartatur, unde dominus dicit Matth. V, 46: si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Sunt autem alii qui dilectionis affectum etiam ad extraneos extendunt, dum tamen in eis non inveniatur aliquid quod eis adversetur: et hic quidem dilectionis gradus quodammodo sub naturae limitibus coarctatur; quia enim omnes homines conveniunt in natura speciei, omnis homo est naturaliter omni homini amicus. Et hoc manifeste ostenditur in hoc quod homo alium errantem in via dirigit, et a casu sublevat, et alios huiusmodi dilectionis effectus impendit. Sed quia homo naturaliter se ipsum magis quam alium diligit; ex eadem autem radice procedit ut aliquid diligatur et eius contrarium odio habeatur; consequens est ut infra naturalis dilectionis limites inimicorum dilectio non comprehendatur. Tertius autem dilectionis gradus est ut dilectio proximi etiam ad inimicos extendatur: quem quidem dilectionis gradum dominus docet Matth. V, 44, dicens: diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos; et in hoc perfectionem dilectionis esse demonstrat: unde concludit subdens: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Quod autem hoc sit ultra perfectionem communem, patet per Augustinum in Enchiridio, qui dicit, quod perfectorum sunt ista filiorum Dei; quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando Deum secumque luctando perducere. Tamen hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic tamen considerandum videtur: quod cum nomine proximi omnis homo intelligatur; in hoc autem quod dicitur: diliges proximum tuum sicut te ipsum, nulla fiat exceptio; videtur ad necessitatem praecepti pertinere quod etiam inimici diligantur. Sed hoc de facili solvitur, si hoc quod supra dictum est de perfectione divini amoris, ad memoriam revocetur. Dictum est enim supra, quod in hoc quod dicitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, potest intelligi quod est de necessitate praecepti, et quod est de perfectione consilii, et ulterius de perfectione comprehensoris. Si enim sic intelligatur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo ut semper cor hominis feratur actu in Deum, hoc pertinet ad perfectionem comprehensoris. Si autem sic intelligatur, ut cor hominis nihil acceptet quod sit divinae dilectioni contrarium; sic est de necessitate praecepti. Quod vero homo etiam ea abiiciat quibus licite uti potest ut liberius Deo vacet, hoc est de perfectione consilii. Sic igitur et hic dicendum est, quod de necessitate praecepti est ut a communitate dilectionis qua quis proximos tenetur diligere, inimicum non excludat, nec aliquid contrarium huius dilectionis in corde suo recipiat. Sed quod actu feratur mens hominis in dilectionem inimici, etiam cum non adest necessitas, pertinet ad perfectionem consilii. In casu enim alicuius necessitatis etiam in speciali actu inimicos diligere et eis benefacere tenemur ex necessitate praecepti, puta si fame moreretur, vel in alio huiusmodi articulo esset; extra hos autem necessitatis articulos inimicis specialem affectum et effectum impendere ex necessitate praecepti non tenemur; cum nec etiam teneamur ex necessitate praecepti hoc in speciali omnibus exhibere. Huiusmodi autem inimicorum dilectio directe ex sola divina dilectione derivatur. In aliis enim dilectionibus movet ad diligendum aliquod aliud bonum, puta vel beneficium exhibitum, vel communio sanguinis, vel unitas civitatis, aut aliquid huiusmodi. Sed ad diligendum inimicos nihil movere potest nisi solus Deus. Diliguntur enim in quantum sunt Dei, quasi ad eius imaginem facti, et ipsius capaces. Et quia Deum omnibus aliis bonis caritas praefert; considerat cuiuscumque boni detrimentum quod ab hostibus patitur, ad hoc quod eos odiat; sed magis considerat divinum bonum, ut eos diligat. Unde, quanto perfectius viget in homine caritas Dei, tanto facilius animus eius flectitur ut diligat inimicum. De perfectione dilectionis proximi quantum ad intensionem. Consideratur autem secundo perfectio dilectionis proximi secundum intensionem amoris. Manifestum est enim quod quanto aliquid intensius amatur, tanto facilius alia propter ipsum contemnuntur. Ex his ergo quae homo propter dilectionem proximi contemnit, considerari potest an sit perfecta dilectio proximi. Huius autem perfectionis triplex gradus invenitur. Sunt enim aliqui qui exteriora bona contemnunt propter proximorum dilectionem, dum vel ea particulariter proximis administrant, vel totaliter omnia necessitatibus erogant proximorum: quod videtur apostolus tangere cum dicit, I Cor. XIII, 3: si tradidero in cibos pauperum omnes facultates meas; et Cant. VIII 7 dicitur: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet illam. Unde et dominus hoc comprehendere videtur, dum consilium de perfectione sectanda cuidam daret, dicens Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me; ubi omnium bonorum exteriorum abdicationem ad duo videtur ordinare: scilicet ad dilectionem proximi, cum dicit, et da pauperibus; et ad dilectionem Dei, cum dicit, sequere me. Ad idem etiam pertinet, si quis damnum in exterioribus rebus pati non recuset propter dilectionem Dei vel proximi: unde apostolus commendat quosdam, dicens ad Hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis; et Prov. XII, 26, dicitur: qui negligit damnum propter amicum, iustus est. Ab hoc autem dilectionis gradu deficiunt qui de bonis quae habent, proximis necessitatem habentibus subvenire non curant: unde dicitur I Ioan. III, 17: qui habuerit substantiam mundi huius, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo caritas Dei manet in eo?. Secundus autem gradus dilectionis est ut aliquis corpus suum laboribus exponat propter proximorum amorem: cuius rei exemplum apostolus in se ipso ostendit, cum dicit, II Thess. III, 8: in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Et in idem refertur, si quis tribulationes et persecutiones propter proximorum amorem pati non recuset: unde et apostolus dicit, II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute: et II Tim. II, 9, dicit: laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum: ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur. Ab hoc autem gradu deficiunt qui de suis deliciis nihil omitterent, aut aliquid incommodi sustinerent pro aliorum amore: contra quos dicitur Amos VI, 4: qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem Psalterii, sicut David, putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Et Ez. XIII, 5, dicitur: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Tertius autem gradus dilectionis est ut aliquis animam suam pro fratribus ponat: unde dicitur I Ioan. III, 16: in hoc cognovimus caritatem Dei quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ultra hunc autem gradum dilectio intendi non potest; dicit enim dominus Ioan. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis: unde in hoc perfectio fraternae dilectionis constituitur. Pertinent autem ad animam duo. Unum quidem secundum quod vivificatur a Deo; et quantum ad hoc homo pro fratribus animam ponere non debet. Tantum enim quis diligit vitam animae, quantum diligit Deum; plus autem debet unusquisque Deum diligere quam proximum: non ergo debet aliquis peccando vitam animae suae contemnere, ut proximum salvet. Aliud autem consideratur in anima secundum quod vivificat corpus, et est principium vitae humanae; et secundum hoc pro fratribus animam ponere debemus. Plus enim debemus proximum diligere quam corpora nostra. Unde vitam corporalem pro salute spirituali proximorum ponere convenit, et cadit sub necessitate praecepti in necessitatis articulo; puta, si aliquis videret aliquem ab infidelibus seduci, deberet se mortis periculo exponere, ut eum a seductione liberaret. Sed ut aliquis extra hos necessitatis casus pro salute aliorum mortis periculis se exponat, pertinet ad perfectionem iustitiae, vel ad perfectionem consilii: cuius exemplum ab apostolo accipere possumus, qui dicit II Cor. XII, 15: ego autem libentissime impendam, et superimpendam ipse pro animabus vestris: ubi dicit Glossa: perfecta caritas est ut quis paratus sit etiam pro fratribus mori. Habet autem quandam mortis similitudinem conditio servitutis; unde et mors civilis dicitur. Vita enim in hoc maxime manifestatur quod aliquid movet se ipsum; quod autem non potest moveri nisi ab alio, quasi mortuum esse videtur. Manifestum est autem quod servus non a se ipso movetur, sed per imperium domini. Unde in quantum homo servituti subiicitur, quandam mortis similitudinem habet. Unde ad eandem perfectionem dilectionis pertinere videtur quod aliquis se ipsum servituti subiciat propter proximi amorem, et quod se periculo mortis exponat; licet hoc perfectius esse videatur; quia homines naturaliter magis mortem refugiunt quam servitutem. De perfectione dilectionis proximi quantum ad effectum. Tertio vero consideratur fraternae dilectionis perfectio ex effectu. Quanto enim maiora bona proximis impendimus, tanto perfectior dilectio esse videtur. Sunt autem et circa hoc tres gradus considerandi. Sunt enim quidam qui proximis obsequuntur in corporalibus bonis; puta qui vestiunt nudos, pascunt famelicos, et infirmis ministrant, et alia huiusmodi faciunt, quae sibi dominus reputat exhiberi, ut patet Matth. XXV. Sunt autem aliqui qui spiritualia bona largiuntur, quae tamen non excedunt conditionem humanam; sicut qui docet ignorantem, consulit dubio et revocat errantem: de quo commendatur Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Sunt autem alii qui bona spiritualia et divina supra naturam et rationem existentia proximis largiuntur: scilicet doctrinam divinorum, manuductionem ad Deum, et spiritualium sacramentorum communicationem: de his donis apostolus mentionem facit ad Gal. III, 5, dicens: qui tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis: et I Thess. II, 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei: et II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, et postmodum subdit: nam si is qui venit, alium Christum praedicat quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud Evangelium quod non recepistis; recte pateremini. Huiusmodi autem bonorum collatio ad singularem quandam perfectionem pertinet fraternae dilectionis: quia per haec bona homo ultimo fini coniungitur, in quo summa hominis perfectio consistit: unde ad hanc perfectionem ostendendam dicitur Iob XXXVII, 16: nunquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias? Per nubes autem, secundum Gregorium, sancti praedicatores intelliguntur. Habent autem istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae praedicationis vias, et perfectas scientias; dum de suis meritis se nihil esse sciunt, quia ea quae proximis impendunt, supra ipsos existunt. Additur autem ad hanc perfectionem, si huiusmodi spiritualia bona non uni tantum vel duobus, sed toti multitudini exhibeantur: quia, etiam secundum philosophos, bonum gentis perfectius est et divinius quam bonum unius. Unde et apostolus dicit Ephes. IV, 11: alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, scilicet totius Ecclesiae; et I Cor. XIV, 12, dicit: quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.


Caput 15

[69804] De perfectione, cap. 15 tit. Quid requiratur ad statum perfectionis

[69805] De perfectione, cap. 15 Est autem considerandum, quod sicut supra praemisimus, perfectionis est non solum aliquod opus perfectum facere, sed etiam opus perfectum vovere: de utroque enim consilium datur, ut supra habitum est. Qui ergo aliquod opus perfectum ex voto facit, ad duplicem perfectionem pertingit; sicut qui continentiam servat, unam perfectionem habet, qui autem voto se obligat ad continentiam servandam et eam servat, habet et continentiae perfectionem et voti. Perfectio autem quae est ex voto, conditionem mutat et statum, secundum quod libertas et servitus diversae conditiones vel status esse dicuntur. Sic enim accipitur status 2 quaest. 9, ubi Adrianus Papa ait: si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est agendum. Nam cum aliquis vovet continentiam servare, adimit sibi libertatem ducendi uxorem; qui autem simpliciter continet absque voto, praedicta libertate non privatur. Non ergo in aliquo mutatur eius conditio, sicut mutatur eius qui vovet. Nam et apud homines, si quis alicui obsequatur, non ex hoc conditionem mutat; sed si se obligat ad serviendum, iam alterius conditionis efficitur. Sed considerandum quod potest aliquis sibi libertatem adimere vel simpliciter, vel secundum quid. Si enim aliquis se Deo vel homini obliget ad aliquid speciale faciendum et pro aliquo tempore, non simpliciter libertatem amisit, sed solum secundum illud ad quod se obligavit. Si autem se totaliter in potestate alterius ponat, ita quod nihil sibi libertatis retineat; simpliciter conditionem mutavit factus simpliciter servus. Sic ergo dum aliquis Deo vovet aliquod particulare opus, puta peregrinationem, aut ieiunium aut aliquid huiusmodi, non simpliciter conditionem vel statum mutavit, sed secundum aliquid tantum. Si vero totam vitam suam voto Deo obligavit, ut in operibus perfectionis ei deserviat, iam simpliciter conditionem vel statum perfectionis assumpsit. Contingit vero aliquos perfectionis opera facere non voventes; alios vero totam vitam suam voto obligantes ad perfectionis opera, quae non implent. Unde patet quosdam perfectos quidem esse, qui tamen perfectionis statum non habent; alios vero perfectionis quidem statum habere, sed perfectos non esse.


Caput 16

[69806] De perfectione, cap. 16 tit. Quod esse in statu perfectionis convenit episcopis et religiosis

[69807] De perfectione, cap. 16 Ex his autem quae supra dicta sunt manifeste apparet, quibus competat in perfectionis statu esse. Dictum est enim supra, quod ad perfectionem divinae dilectionis triplici via proceditur: scilicet abrenuntiando exterioribus bonis; relinquendo uxorem, et alias cognationes carnales, et abnegando se ipsum vel per mortem quam pro Christo patitur, vel quia abnegat propriam voluntatem. Qui ergo ad haec perfectionis opera totam vitam suam voto obligant Deo, manifestum est eos perfectionis statum assumere. Et quia in omni religione haec tria voventur; manifestum est omnem religionem perfectionis statum esse. Rursus autem ostensum est, tria pertinere ad perfectionem dilectionis fraternae: ut scilicet inimici diligantur eisque serviatur; et ut aliquis animam suam pro fratribus ponat, vel exponendo periculis mortis, vel etiam vitam suam totaliter ordinando in utilitatem proximorum; et quod proximis spiritualia impendantur. Ad haec autem tria manifestum est teneri episcopos. Cum enim Ecclesiae universae curam susceperint, in qua plerumque inveniuntur aliqui eos odientes, blasphemantes et persequentes, necesse habent inimicis et persequentibus dilectionis et beneficentiae vicem rependere: cuius exemplum in apostolis apparet, quorum sunt episcopi successores: in medio enim persecutorum commorantes eorum salutem procurabant. Unde et dominus eis mandat Matth. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: ut scilicet plurimos morsus ab eis accipientes, non solum non consumantur, sed et illos convertant. Et Augustinus in Lib. de sermone domini in monte, exponens id quod habetur Matth. V 39: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram, sic dicit: hoc ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pueris vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum ut discipuli sui eorum quorum saluti consulere volunt, imbecillitates aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit: quia nihil Innocentius est eo qui est in virtute perfectus. Hinc est quod apostolus I Cor. IV, 12, dicit: maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tenentur etiam episcopi ut pro salute suorum subditorum animam suam ponant. Dicit enim dominus Ioan. X, 11: ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: quod exponens Gregorius dicit: audistis, fratres carissimi, eruditionem vestram et periculum nostrum; et postea subdit: ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur: primum exteriora nostra misericorditer ovibus impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eis debemus ministrare; et postea subdit: lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor videbatur esse et non erat, relinquit oves et fugit: quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. Ex quibus verbis apparet quod de necessitate pastoralis officii est ut periculum mortis non refugiat propter gregis sibi commissi salutem. Obligatur ergo ex ipso officio sibi commisso ad hanc perfectionem dilectionis, ut pro fratribus animam ponat. Similiter etiam ex officio pontifex obligatur ad hoc quod bona spiritualia proximis administret, quasi quidam mediator inter Deum et hominem constitutus, vicem eius agens qui est mediator Dei et hominum Iesus Christus, ut dicitur I Tim. II, 5: cuius figuram Moyses gerens dicebat Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter dominum et vos in tempore illo. Et ideo preces et oblationes Deo in persona populi offert: quia, ut dicitur Hebr. V, 1, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Sed rursus personam Dei gerit in comparatione ad populum, dum populo quasi vice Dei iudicia, documenta, exempla et sacramenta ministrat. Unde apostolus dicit II Cor. II, 10: ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi: et in eadem epistola, dicit: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Et I Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus. Ad huiusmodi autem perfectionem episcopi in sua ordinatione se obligant, sicut et religiosi in sua professione; unde apostolus dicit I ad Tim. ult.: certa certamen bonum fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus; scilicet in tua ordinatione, ut Glossa ibidem exponit. Et ideo episcopi statum perfectionis habent, sicut et religiosi. Sicut autem in humanis contractibus aliquae solemnitates secundum humana iura adhibentur, ut contractus firmior habeatur; ita cum quadam solemnitate et benedictione et pontificalis status assumitur, et etiam religionis professio celebratur. Unde Dionysius dicit, 6 cap. Eccles. Hierar., de monachis loquens: propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio, quae etiam ipsos quadam dignata est sanctificativa invocatione.


Caput 17

[69808] De perfectione, cap. 17 tit. Quod status pontificalis est perfectior quam status religionis

[69809] De perfectione, cap. 17 Posset autem alicui minus circumspecto videri quod status perfectionis religionis esset sublimior quam status pontificalis perfectionis; sicut dilectio Dei, ad cuius perfectionem ordinatur religionis status, praeeminet dilectioni proximi, ad cuius perfectionem ordinatur pontificalis status; et sicut vita activa, cui pontifices inserviunt, minor est quam vita contemplativa, ad quam religionis status ordinari videtur. Dicit enim Dionysius 6 cap. Eccles. Hierar., quod religiosos alii quidem famulos, alii vero monachos nominant, ex Dei puro servitio et famulatu et indivisibili et singulari vita unienti ipsos in divisibilium sanctis convolutionibus, idest contemplationibus, ad deiformem unitatem, et amabilem Deo perfectionem. Potest etiam aliquibus videri quod status praelationis non sit perfectus, quia divitias eis possidere licet; cum tamen dominus dicat Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed hoc dictum veritati repugnat. Dionysius enim dicit, 5 cap. Eccles. Hierar., quod ordo episcoporum est perfectivus: et in 6 cap. dicit ordinem monachorum esse ordinem perfectorum. Manifestum est autem maiorem perfectionem requiri ad hoc quod aliquis perfectionem aliis tribuat, quam ad hoc quod aliquis in se ipso perfectus sit; sicut maius est posse calefacere quam calere, et omnis causa potior est effectu. Relinquitur ergo episcopalem statum maioris perfectionis esse quam statum cuiuscumque religionis. Idem autem apparet, si quis consideret ea ad quae utrique obligantur. Obligantur enim religiosi ad hoc quod temporalia deserant, quod castimoniam servent, et quod sub obedientia vivant: quibus multo est amplius et difficilius pro salute aliorum vitam ponere, ad quod, sicut dictum est, episcopi obligantur. Unde manifestum est graviorem esse episcopalem obligationem quam religionis. Amplius. In his ipsis ad quae religiosi obligantur, episcopi quodammodo obligari videntur. Tenentur enim episcopi bona temporalia quae habent, in necessitate suis subditis exhibere, quos pascere debent non solum verbo et exemplo, sed etiam temporali subsidio. Unde Petro, Ioan ult., ter dictum est a domino ut eius pasceret gregem; quod ipse retinens, alios ad hoc ipsum exhortatur dicens, I Petr. ult. 2: pascite, qui in vobis est, gregem domini. Et Gregorius dicit in auctoritate supra inducta, ex persona episcoporum loquens: exteriora nostra misericorditer ovibus eius debemus impendere; et postea subdit: qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Ipsi etiam episcopi ad castitatem obligantur. Et cum alios mundare debeant, ipsos convenit praecipue esse mundos. Unde Dionysius dicit, 3 cap. Cael. Hierar., quod purgativos ordines oportet ex abundantia purgationis aliis tradere de propria castitate. Et quidem religiosi per votum obedientiae se uni praelato subiiciunt; episcopus vero se servum constituit omnium quorum curam assumit, dum tenetur non quod suum est quaerere, sed quod multis ut salvi fiant, ut apostolus dicit I ad Cor. X 33. Unde ipse de se dicit IX cap. vers. 19 eiusdem epistolae: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci; et II ad Cor. IV 5: non enim nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Unde et consuetudo inolevit ut summus pontifex se scribat servum servorum Dei. Unde patet episcopalem statum maioris perfectionis esse quam statum religionis. Item, Dionysius dicit, 6 cap. ecclesiasticae ierarchiae, monachorum statum non esse adductivum aliorum, sed in se ipso stantem in singulari et sancta statione. Ad episcopos autem pertinet ex obligatione voti alios ad Deum adducere. Dicit autem Gregorius super Ezechielem quod nullum sacrificium est magis Deo acceptum quam zelus animarum. Ordo igitur episcoporum perfectissimus est. Hoc etiam evidenter ostenditur ex Ecclesiae consuetudine, per quam religiosi a suorum praelatorum obedientia absoluti, ad episcopatus ordinem assumuntur. Quod quidem licitum non esset, nisi episcopalis status esset perfectior. Sequitur enim Ecclesia Dei Pauli sententiam, qui dicit, I ad Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora.


Caput 18

[69810] De perfectione, cap. 18 tit. Solutio rationum quibus impugnari videtur perfectio pontificalis status

[69811] De perfectione, cap. 18 Ea vero quae in contrarium obiiciuntur, non difficile est solvere. Perfectio enim dilectionis proximi, ut supra dictum est, ex perfectione divinae dilectionis derivatur: quae quidem tantum in cordibus aliquorum praevalet ut non solum Deo frui velint et ei servire, sed etiam proximis propter Deum. Unde apostolus dicit II ad Cor. V 13 - 14: sive mente excedimus, scilicet per contemplationem, hoc est Deo, idest ad honorem Dei: sive sobrii sumus, quasi vobis condescendentes, hoc est vobis, idest ad utilitatem vestram. Caritas enim Christi urget nos, ut scilicet pro vobis omnia faciamus, ut Glosa exponit. Manifestum est autem quod maioris dilectionis signum est ut homo propter amicum etiam alii serviat, quam si soli amico servire velit. Quod etiam dicitur de perfectione contemplativae vitae, non videtur ad propositum esse. Cum enim episcopus mediator inter Deum et homines constituatur, oportet ipsum et in actione praecellere, inquantum minister hominum constituitur, et in contemplatione praecipuum esse, ut ex Deo hauriat quod hominibus tradat; unde Gregorius dicit in pastorali sit praesul actione praecipuus, prae cunctis contemplatione suspensus, rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum solicitudine non relinquens. Sed et si detrimentum aliquod in dulcedine contemplationis patiuntur propter exteriorem occupationem qua proximis serviunt, hoc ipsum perfectioni dilectionis divinae attestatur. Magis enim aliquem amare convincitur qui propter eius amorem iucunditate praesentiae eius ad tempus carere desiderat in eius servitiis occupatus, quam si eius praesentia semper frui vellet. Unde apostolus ad Rom. IX, 3, postquam dixerat quod: neque mors neque vita separabit me a caritate Christi, post modicum subiungit: optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis: quod exponens Chrysostomus dicit in Lib. de compunctione cordis: ita totam eius mentem devicit amor Christi, ut in hoc quod ei prae ceteris omnibus amabilius erat, esse cum Christo, rursus idipsum, quia ita placeret Christo, contemneret. Tertiae vero obiectioni dupliciter respondetur. Primo quidem, quia episcopi divitias Ecclesiae quas habent, non quasi suas possident, sed quasi communes dispensant: quod evangelicae perfectioni non derogat. Unde prosper dicit, et habetur 12, quaest. I: expedit facultates Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni; et postea introducto sancti Paulini exemplo, subiungit: quo facto satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis Ecclesiae facultates, quae sunt communia, possidere. Circa quod tamen considerandum est, quod Ecclesiae facultates si sic ab aliquo possideantur quod earum fructus non lucrifaciat, sed solum dispenset, hoc evangelicae perfectioni non derogat: alioquin abbates et praepositi monasteriorum a religionis perfectione deciderent contra votum paupertatis agentes: quod est omnino absurdum. Si vero aliquis ex communibus Ecclesiae facultatibus non solum dispensator fructuum, sed dominus fiat eos lucrifaciens, manifestum est eum aliquid proprium possidere; et ita deficit a perfectione eorum qui omnibus abrenuntiantes sine proprio vivunt. Sed quia episcopi non solum facultates Ecclesiae possidere possunt, sed etiam patrimonialia bona, de quibus etiam eis testamentum condere licet; videtur quod ab evangelica perfectione deficiant, ad quam invitavit dominus Matth. XIX 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed haec quaestio de facili solvitur, si praedicta ad memoriam revocentur. Dictum est enim supra, quod abdicatio propriarum divitiarum non est perfectio, sed quoddam perfectionis instrumentum. Possibile autem est aliquem perfectionem acquirere sine propriarum divitiarum abiectione actuali. Hoc autem sic potest manifestari. Cum enim dominus perfectionis documentum tradens dicat Matth. V 39 - 41: si quis percusserit te in maxillam dexteram, praebe ei et alteram; et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo, non semper perfecti hoc actu complent: alioquin dominus ab hac perfectione defecit, quia alapa suscepta non praebuit alteram, sed dixit: si male locutus sum, perhibe testimonium de malo; si autem bene, quid me caedis?, Ut dicitur Ioan. XVIII, 23. Sed nec Paulus cum percuteretur, maxillam praebuit; sed, sicut dicitur Act. XXIII 3, dixit: percutiet te Deus, paries dealbate. Non est ergo de necessitate perfectionis quod haec opere compleantur, sed haec intelligenda sunt secundum animi praeparationem, ut Augustinus dicit in Lib. de sermone domini in monte. In hoc enim perfectio hominis consistit ut homo habeat animum paratum ad haec facienda quotiescumque fuerit opus. Similiter etiam, ut Augustinus dicit in libro quaestionum, et habetur in decretis XLII qu., quod dominus dicit in Evangelio: iustificata est sapientia (a) filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere non in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam. Unde et apostolus dicit, Philipp. IV, 12: scio (...) abundare et penuriam pati. Ad hanc autem aequanimitatem inopiam tolerandi religiosi perveniunt per exercitium nihil habendi; sed episcopi ad eam perduci possunt per exercitium circa curam Ecclesiae et dilectionem fraternam: ex qua non solum proprias divitias pro salute proximorum exponere vel contemnere debent esse parati, quando fuerit opportunum; sed etiam propria corpora, ut supra dictum est. Unde et Chrysostomus dicit in dialogo suo: magnum certe monachorum certamen: et postea subdit: ibi, scilicet in monachico statu, ieiunium est durum, et vigiliae, et reliqua quae ad afflictionem corporis concurrunt: hic vero, scilicet in statu pontificis, erga animam ars tota versatur. Et postea ponit exemplum, sicut hi qui arte mechanica quaedam stupenda faciunt, ad quae utuntur plurimis instrumentis; philosophus autem nihil de his requirens, omnem artem suam operibus solius mentis ostendit. Posset autem alicui videri quod episcopi teneantur ut hanc perfectionem de abiiciendis divitiis habeant non solum in praeparatione animi, sed etiam in exercitio actus. Dominus enim apostolis mandavit, ut dicitur Matth. X, 9: nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Episcopi autem successores apostolorum sunt. Tenentur ergo ad haec mandata apostolis facta. Sed manifestum est id quod concluditur, verum non esse. Fuerunt enim multi in Ecclesia episcopi, de quorum sanctitate dubitari non potest, qui hoc non observaverunt, sicut Athanasius, Hilarius et alii plurimi. Ut autem Augustinus dicit in libro contra mendacium, non solum oportet praecepta Dei retinere, sed etiam vitam moresque iustorum. Itaque plura in verbis intelligere non valentes, in factis sanctorum colligimus, quemadmodum oportet accipi. Et huius ratio est quia idem spiritus sanctus qui loquitur in Scripturis, movet sanctos ad operandum, secundum illud Rom. VIII 14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et ideo non est credendum, id quod a sanctis viris communiter agitur, contra divinum praeceptum esse. Ut ergo ibidem dicitur, et etiam in Lib. de consensu Evangelistarum, cur dominus apostolis dixerit ut nihil possiderent nec aliquid secum in via portarent, satis ipse significavit cum addidit: dignus est operarius mercede sua; ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum: unde qui permissione uti non vult ut ab aliis accipiat unde vivat, sed sua defert ad vivendum, non contra domini praeceptum facit. Aliud est enim permissione non uti, quod et Paulus fecit; aliud agere contra praeceptum. Potest et aliter solvi, ut intelligatur hoc dominum praecepisse quantum ad primam missionem, qua mittebantur ad praedicandum Iudaeis, apud quos consuetum erat ut doctores viverent de stipendiis eorum quos docebant. Voluit enim dominus, sicut Chrysostomus dicit, primo quidem discipulos per hoc facere non suspectos, quasi causa quaestus praedicarent. Secundo ut a sollicitudine liberarentur. Tertio ut virtutis eius experimentum sumerent, qui sine huiusmodi poterat eis in necessariis providere. Sed postmodum imminente passione, quando iam ad gentes mittendi erant, aliud eis praecepit, ut habetur Luc. XXII, 35-36. Quaesivit enim ab eis: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? Qui cum dixissent, nihil, subiungit: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Unde ad hoc non tenentur episcopi, qui sunt apostolorum successores, ut nihil possideant neque aliquid secum in via deferant.


Caput 19

[69812] De perfectione, cap. 19 tit. Quod episcopalis status quamvis sit perfectior non est ambiendus

[69813] De perfectione, cap. 19 Sed cum apostolus dicat, I Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora: si pontificalis status est perfectior quam status religionis, magis deberet aliquis sibi statum praelationis procurare quam quod ad statum religionis accederet. Sed si quis diligenter consideret, evidens ratio invenitur quare religionis status meritorie appetitur; status autem pontificalis non absque vitio ambitionis desideratur. Qui enim statum religionis assumit, se et sua abnegans, aliis se subicit propter Christum; qui vero ad statum pontificalem promovetur, quendam sublimitatis honorem in his quae sunt Christi, consequitur; quem appetere praesumptuosum videtur, cum maior honor et potestas non nisi melioribus debeatur. Unde Augustinus, 19 de Civ. Dei, dicit: exponere voluit apostolus quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim atque inde translatum vocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens: scopos quippe intentio est. Ergo episcopin, si velimus, Latine superintendere dicere possumus, ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis: quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem. Chrysostomus etiam super Matthaeum, exponens illud, principes gentium dominantur eorum, sic dicit: opus quidem desiderare bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces: primatum autem honoris concupiscere vanitas est. Neque enim apostolus laudem habebit apud Deum quia apostolus fuit, sed si opus apostolatus sui bene implevit. Conversatio ergo melior desideranda est, non dignior gradus. Est etiam et aliud attendendum, quod religionis status perfectionem non praesupponit, sed ad perfectionem inducit; pontificalis autem dignitas perfectionem praesupponit: qui enim pontificatus honorem suscipit, spirituale magisterium assumit. Unde apostolus dicebat I Tim. II, 7: positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide et veritate. Ridiculum autem est perfectionis magistrum fieri qui perfectionem per experimentum non novit. Et, sicut Gregorius dicit in pastorali, tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Quae quidem differentia ex verbis domini manifeste colligitur. Cum enim dominus paupertatis consilium daret, his verbis est usus: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ubi manifeste apparet quod paupertatis assumptio perfectionem non praeexigit, sed ad eam ducit. Cum vero praelationis officium Petro committeret, quaesivit: Simon Ioannis, diligis me plus his? Qui cum responderet, tu scis quia amo te; subiecit: pasce oves meas. Per quod manifeste datur intelligi quod perfectionem caritatis praeexigit assumptio praelationis. Praesumptuosum autem esse videtur ut quis se aestimet esse perfectum: unde apostolus dicit, Philipp. III, 12: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: et postea subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod autem aliquis perfectionem desideret, et eam assequi velit, non praesumptionis, sed sanctae aemulationis esse videtur: ad quam apostolus hortatur I ad Cor. XII 31: aemulamini charismata meliora. Et ideo religionis statum assumere, laudabile est; ad praelationis autem fastigium anhelare, est nimiae praesumptionis. Unde Gregorius dicit in pastorali: is qui recusavit praelationis officium, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit: ne aut non purgatus adire quisque sacra mysteria audeat, aut quem superna gratia elegit sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia ergo valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur. Est etiam et aliud considerandum: quia statum religionis temporalis abiectio comitatur, e contrario vero statui praelationis multa bona temporalia adiunguntur. Qui ergo religionis statum assumunt, manifeste demonstrant se temporalia bona non quaerere, sed per eorum abiectionem ad bona spiritualia tendunt; qui vero pontificalem dignitatem assumunt, plerumque magis temporalia bona considerant quam aeterna. Unde Gregorius dicit in pastorali: tunc fuit laudabile episcopatum quaerere quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire; et postea subdit: sacrum quippe officium non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans in occulta meditatione cogitationis ceterorum subiectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt. Est et aliud advertendum: quod qui praelationis statum assumit, multis periculis se exponit. Dicit enim Gregorius in pastorali: plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur: quia quieto mari recte navim et imperitus dirigit, turbato autem tempestatis fluctibus etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis nisi tempestas mentis, in qua cogitationum semper procellis navis cordis quatitur, huc illuc et incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. Cuius periculi exemplum in David apparet, qui, ut Gregorius dicit, David actoris iudicio pene in cunctis actibus placens, ut pressurae pondere caruit, in tumore vulneris erupit, factusque est in morte viri crudeliter rigidus qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus: prius perire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno exercitus devotum militem extinxit. Qui autem statum religionis assumit, pericula peccati vitat. Unde Ieronymus dicit ex persona monachi loquens in epistola contra Vigilantium: ego cum fugero, mundum scilicet, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire: potest fieri ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Quod igitur aliquis pericula peccati evitans religionis statum assumat, prudentiae est. Quod vero sponte ad praelationis statum aspiret: vel nimiae praesumptionis est, si se tam fortem esse aestimat ut inter pericula possit manere securus; vel omnino suae salutis curam non habens, si peccata vitare non curat. Ex his igitur apparet quod praelationis status, etsi perfectio sit, tamen absque vitio concupisci non potest.


Caput 20

[69814] De perfectione, cap. 20 tit. Utrum presbyteri et archidiaconi sint in statu perfectiori quam religiosi

[69815] De perfectione, cap. 20 Sunt autem quidam qui non solum episcoporum statum praeferre religiosorum statui sunt contenti, sed etiam decanorum, plebanorum, archidiaconorum et quorumcumque curam habentium animarum. Quod multipliciter asserere conantur. Dicit enim Chrysostomus in 6 libro sui dialogi: si talem mihi aliquem adducas monachum, qualis, ut secundum exaggerationem dicam Elias, tamen quandiu solus est, si non perturbatur neque graviter peccat, quippe qui non habet quibus stimuletur atque exasperetur; non tamen illi comparandus est qui traditus populis, et multorum ferre peccata compulsus, immobilis perseveravit et fortis. Ex quo manifeste videtur quod monachus, quantumcumque perfectus, adaequari non possit cuicumque curam animarum habenti, si eam bene exerceat. Adhuc. Ibidem postmodum subditur: si quis mihi proponeret optionem ubi mallem placere, in officio sacerdotali, an in solitudine monachorum; sine comparatione eligerem illud quod prius dixi. Incomparabiliter igitur praeferendus est status curam animarum habentium quam vivere etiam in solitudine monachorum, quod genus religionis perfectissimum reputatur. Item. Augustinus dicit in epistola ad Valerium: cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio; sed si perfunctorie atque adulatorie res agatur, nihil apud Deum miserius et tristius et damnabilius. Item, nihil esse in hac vita, maxime hoc tempore, difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator iubet. Non ergo religionis status est perfectior statu presbyterorum aut diaconorum, qui curas animarum habent, ad quorum officium pertinet conversari cum hominibus. Praeterea. Augustinus dicit ad Aurelium: nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, si scilicet vulgares de nobis iocabuntur, dicentes: malus monachus, bonus clericus est: cum aliquando bonus etiam monachus vix bonum clericum faciat. Maior ergo est perfectio boni clerici quam boni monaci. Item. Paulo ante dicit: non est via danda servis Dei, idest monachis, ut se facilius putent eligi ad aliquod melius, idest ad officium clericatus, si facti fuerint deteriores, monasterium scilicet deserendo. Melius est ergo officium clericatus quam status monasticus. Item. Hieronymus dicit ad rusticum monachum: sic vive in monasterio ut clericus esse merearis. Maius est ergo clericatus officium quam monachi conversatio. Praeterea. Non licet de maiori ad minus transire. Sed de statu monastico licet transire ad officium presbyteri curam habentis, ut dicit Gelasius Papa, et habetur 16, quaest. I: si quis monachus fuerit qui venerabilis vitae merito sacerdotio dignus praevideatur; et abbas, sub cuius imperio regi Christo militat, illum fieri presbyterum petierit ab episcopo, debet eligi, et in loco quo iudicaverit ordinari, omnia quae ad sacerdotii officium pertinent, vel populi vel episcopi electione provide ac iuste acturus. Et plura alia capitula ibidem ponuntur, et dist. XXVII. Ex his igitur omnibus videtur quod status quorumcumque clericorum, et maxime curam animarum habentium, religionis statui praeferatur. Horum autem dictorum ratio de facili percipi potest, si ea quae praedicta sunt, ad memoriam revocentur. Iam enim supra dictum est, aliud esse perfectionis actum, atque aliud perfectionis statum. Nam perfectionis statum non efficit nisi perpetua obligatio ad ea quae ad perfectionem spectant, sine qua obligatione plurimi perfectionis opera exequuntur, puta qui nullo voto facto continentiam servant aut in paupertate vivunt. Rursusque considerandum est quod in presbyteris et diaconibus curam animarum habentibus duo sunt consideranda: scilicet officium curae et dignitas ordinis. Manifestum est autem quod officium curae suscipientes perpetuam obligationem non habent, cum multotiens curam susceptam dimittant, sicut patet de illis qui dimittunt parochias vel archidiaconatus et religionem intrant. Patet autem ex supra dictis quod status perfectionis non habetur nisi cum perpetua obligatione. Manifestum est igitur quod archidiaconi et parochiales sacerdotes, et etiam electi, ante consecrationem, statum perfectionis nondum sunt adepti, sicut nec novitii in religionibus ante professionem. Contingit autem, ut supra dictum est, aliquem non in perfectionis statu existentem opera perfectionis agere, et perfectum esse secundum habitum caritatis. Sic igitur contingit archidiaconos vel parochiales (presbyteros) perfectos esse secundum habitum caritatis, et participare in aliquo perfectionis officio, statum tamen perfectionis non assequuntur. Huius autem evidens signum est, quia his qui perpetuo ad aliquid deputantur vel obligantur, aliqua ecclesiastica solemnitas in tali obligatione adhibetur; puta qui in episcopos consecrantur vel qui in professione religionis benedicuntur, etiam secundum antiquum Ecclesiae ritum, ut patet per Dionysium in Lib. de Ecclesiast. Hierarch., cap. 6. Manifestum est autem quod nihil horum fit in commissione archidiaconatus vel parochiae; sed simpliciter investiuntur, vel per anulum, vel per aliquid tale. Unde manifestum est quod ex hoc quod aliquis archidiaconatum vel curam parochiae accipit, non sortitur perpetuae obligationis statum. His igitur visis, facile est obiecta in contrarium solvere. Quod enim Chrysostomus dicit: si talem aliquem adducas monachum, qualis fuit Elias, non tamen illi comparandus est qui multorum peccata ferre compellitur: manifeste apparet per ea quae dicit, quod non intendit statum statui comparare, sed ostendere difficultatem bene persistendi maiorem esse in eo qui praeest populis, quam in eo qui solitariam vitam ducit: quod patet, si integre verba accipiantur. Non enim simpliciter dicit quod monachus non sit comparandus ei qui compellitur peccata populi ferre; sed quod monachus, si non perturbatur, nec graviter peccat quamdiu solus est, non comparatur illi qui perseverat immobilis et fortis in multitudine populi: quia maioris virtutis est illaesum se conservare ubi plura pericula imminent. Unde et ante haec verba dicit: cum aliquis fuerit in mediis fluctibus, et de tempestate navem liberare potuerit, tunc merito testimonium perfecti gubernatoris ab omnibus promeretur. Sic enim etiam dici posset quod ille qui inter malos bene conversatur, maioris virtutis esse ostenditur quam qui bene conversatur inter bonos; unde in laudem Lot dicitur II Petr. II, 8, quod aspectu et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Nec tamen dici potest quod conversari inter malos ad statum perfectionis pertineat; cum secundum sacrae Scripturae documenta prudentius declinetur. Ex his ergo verbis non ostenditur quod status habentium curam animarum sit perfectior quam status religiosorum, sed quod sit periculosior. Per hoc etiam patet responsio ad verba eiusdem, quae postmodum subduntur: si quis, inquit, mihi proponeret optionem, ubi mallem placere, in officio sacerdotali, an in solitudine monachorum; sine comparatione eligerem illud quod prius dixi, scilicet placere in officio sacerdotali. Ubi considerandum est, quod non dicit quod mallet esse in officio sacerdotali quam in solitudine monachorum; sed quod mallet placere ibi quam hic; placere enim in sacerdotali officio est in sacerdotali officio absque peccato permanere, quod difficilius est quam absque peccato esse in solitudine monachorum, sicut iam supra dixerat. Ubi autem est maius periculum, ibi maior virtus ostenditur, si periculum vitetur, sicut iam dictum est. Et quamvis quilibet sapiens magis eligeret esse tantae virtutis ut etiam inter pericula quaecumque illaesus posset persistere, nullus tamen nisi insipiens statum periculosiorem ex hoc ipso statui securiori praeferret. Ex hoc etiam apparet solutio ad verba Augustini quibus asseritur, nihil esse periculosius et laboriosius officio episcopi, sacerdotis et diaconi, si bene exerceatur, et nihil esse Deo acceptabilius. Ex hoc enim ipso quod est laboriosum et difficile, immunem se a peccato conservare in huius officii executione maioris virtutis esse ostenditur, et secundum hoc Deo acceptabilius. Non tamen ex hoc sequitur quod status sacerdotum parochialium aut archidiaconorum sit maioris perfectionis quam status religionis. Ad omnia vero quae subsequuntur et si qua sunt similia, est una eademque responsio. Nam in omnibus illis auctoritatibus non comparatur status religionis statui curatorum; sed status monachorum, inquantum sunt monachi, statui clericorum. Non enim monachi ex hoc quod sunt monachi, sunt clerici, cum multi sint monachi laici; et antiquis temporibus fere omnes monachi laici erant, ut habetur 16, quaest. I. Manifestum est autem clericos in Ecclesia Dei maiorem gradum obtinere quam laicos. Unde laici promoventur ad clericatum tanquam ad aliquid maius; et sicut est maior gradus, ita etiam amplior virtus requiritur ad bonum clericum quam ad bonum laicum, quamvis monachum. Sed in monacho clerico duo concurrunt; et clericatus et status religionis; similiter in clerico habente curam animarum: duo concurrunt, scilicet cura animarum et clericatus. Quod ergo clerici praeferuntur monachis, nihil pertinet ad hoc quod curati inquantum curati monachis praeferantur; sed verum est quod si bene officium suum exequantur et absque peccato, maioris virtutis esse demonstrantur quam si monachus immunis a peccato permaneat, ut supra dictum est. Quod autem monachus assumitur ad curam animarum etiam in parochialibus Ecclesiis, non ostendit, statum curati, ex hoc quod est curatus, esse perfectiorem; quia religiosus parochiam adeptus statum pristinum non amittit. Dicitur enim 14, quaest. I: de monachis qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordines pervenerint, statuimus eos non debere a priori proposito discedere. Sic ergo non ostenditur quod status clerici habentis curam animarum sit perfectior quam status religionis; quamvis religiosi curam animarum accipere possint in priori statu et proposito permanentes. Ad episcopatum autem promoti, statum altiorem assumunt.


Caput 21

[69816] De perfectione, cap. 21 tit. Rationes ad ostendendum quod presbyteri curati sunt in statu maioris perfectionis quam religiosi

[69817] De perfectione, cap. 21 Verum quidam contentionis studio exagitati, neque quae dicunt neque quae audiunt, debite ponderantes, adhuc conantur praedictis contradicentes obviare: quorum assertiones postquam praemissa conscripseram, ad me pervenerunt. Ad quorum confutationem, necesse est aliqua ex supra positis replicare. Primo quidem igitur multipliciter nituntur ostendere archidiaconos vel parochiales presbyteros in statu perfectionis esse, et maioris quam religiosi. Presbyter enim si delinquat, iubetur eiici de statu suo secundum canones, ut habetur 81 distin.: si quis amodo episcopus, et 14, quaest. 4: si quis oblitus. Ergo erat in statu; alioquin a statu eiici non posset. Item, invenitur status multipliciter dici. Importat enim rectitudinem: nam homo erectus dicitur stare. Unde Gregorius dicit in VII Moralium: ab omni statu rectitudinis dispereunt qui per noxia verba dilabuntur. Importat etiam permanentiam et fixionem, secundum illud Gregorii in 8 Moral.: conditoris protectio et custodia est, quod in statu permanemus. Et in 9 Homil. secundae partis super Ezech.: lapis quadrus est, et quasi ex omni latere statum habet, qui casum in aliqua permutatione non habet. Importat etiam magnitudinem vel longitudinem: dicitur enim a stando. Cum igitur archidiaconi et parochiales presbyteri habeant magnitudinem spiritualem, dum propter zelum animarum curam suscipiunt; habeant etiam permanentiam, quia inter pericula immobiles perseverant et fortes; habeant etiam rectitudinem et intentionis et iustitiae: non est dicendum, huiusmodi in statu non esse. Item, religionum institutio praeiudicare non potuit diaconibus et presbyteris curam animarum habentibus. Sed ante institutas religiones praedicti curam animarum habentes statum perfectionis tenebant: dicitur enim I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, scilicet vita et doctrina, digni habeantur a subditis duplici honore; ut scilicet eis spiritualiter obediant, et exteriora ministrent. Ergo etiam post religiones institutas habent statum perfectionis. Item. Dicunt, quod tempore Hieronymi presbyter et episcopus erant nomina synonima, ut patet per illud quod dicit Hieronymus super epistolam ad Titum: olim idem presbyter qui et episcopus. Sed postea in toto orbe decretum est ut unus de presbyteris praeponeretur, et schismatum semina tollerentur. Si ergo episcopi sunt in statu perfectiori quam religiosi, etiam presbyteri in statu perfectiori erunt. Item. Qui ad maius et dignius et fructuosius officium Ecclesiae assumitur, in maiori statu esse videtur. Sed archidiaconi et presbyteri curati assumuntur ad dignius officium quam religiosi; quia licet vita contemplativa sit magis secura, tamen vita activa est magis fructifera, ut habetur Extra. de renuntiationibus. Presbyteri igitur curati, sunt in maiori statu perfectionis quam religiosi. Item. Nulla maior caritas esse potest quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, ut dicitur Ioan. XV, 13. Boni autem curati animam suam ponunt pro suis subditis, quorum etiam se servos constituunt, secundum illud I Cor. IX, 19: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci. Videntur etiam plus mereri, cum plus laborent, secundum illud apostoli I Cor. XV, 10: plus omnibus laboravi: et I ad Cor. III 8: unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem. Videtur igitur quod curati presbyteri sint in perfectiori statu quam religiosi. Item, videtur hoc idem et de archidiaconis. Septem enim diacones quos elegerunt apostoli, erant in excellenti statu perfectionis. Dicitur enim Act. VI, 3: considerate, fratres, viros boni testimonii septem, plenos spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus: ubi dicit Glossa Bedae: hic decernebant apostoli per Ecclesias constitui septem diacones, qui essent sublimioris gradus et quasi columnae proximi circa aram. Videtur autem eos in statu perfectionis fuisse qui sublimioris gradus erant ceteris, et quasi columnae Ecclesiae onera supportantes. Horum autem gradum repraesentant in Ecclesia archidiaconi, qui ministrant et praesunt ministrantibus, secundum Glossam ibidem. Videtur ergo quod archidiaconi sint in maiori statu perfectionis quam presbyteri curati, quibus praeficiuntur; et ita per consequens etiam quam religiosi. Item, insanum esse videtur dicere beatos Stephanum, Laurentium et Vincentium archidiaconos in statu perfectionis non fuisse, qui ad palmam martyrii meruerunt pervenire. Item. Presbyteri curati et archidiaconi similiores sunt episcopis quam monachi, quiquam vel religiosi, qui tenent infimum subiectionis gradum; intantum quod presbyteri episcopi nominentur secundum illud Act. XX, 28: attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei; quod exponit Glossa de presbyteris Ephesi. Multo igitur magis presbyteri curati sunt in statu perfectionis. Item. Administratio facultatum Ecclesiae statum perfectionis non minuit, cum sint bona communia, ut habetur 12, quaest. I, cap. expedit. Non ergo presbyteri curati vel archidiaconi deficiunt a statu perfectionis propter administrationem rerum Ecclesiae. Item. Presbyteri curati et archidiaconi de bonis temporalibus tenentur facere hospitalitatem, ut habetur XLII dist. cap. I. Hoc autem monachus non potest facere, quia non habet proprium. Maioris ergo meriti est presbyter curatus quam monachus. Item, Gregorius dicit: nullum est sacrificium quod ita placeat Deo sicut zelus animarum: et Bernardus dicit de amore Dei, quod ille maior est in amore Dei qui plures ad amorem Dei trahit. Hoc autem convenit archidiacono et presbytero curato, non autem monacho, cuius non est officium ut aliquem trahat. Item. Sicut patriarcha praesidet in suo patriarchatu et episcopus in suo episcopatu; ita archidiaconus in suo archidiaconatu et presbyter curatus in sua parochia. Quid enim facit episcopus, excepta ordinatione, quod presbyter curatus non faciat?, Ut habetur dist. XCIII Ca. legimus. Et quaecumque dicuntur de episcopo, seu ordinando in episcopum secundum XIII capitula apostolicae regulae, omnia debent intelligi de quolibet electo ad quamlibet praelationem, ut presbytero curato et archidiacono, ut habetur 81 dist., cap. I. Si ergo episcopus est in perfectiori statu quam monachus, pari ratione etiam presbyter curatus, et archidiaconus. Item. Presbyter vel diaconus propter delictum iubetur eici de statu, et retrudi in monasterium ad agendum poenitentiam, ut habetur 81 distinct., cap. dictum est, et cap. si quis clericus. Ex quo videtur quod status archidiaconatus sive curae parochialis vere status est; sed ingressus religionis non est status, sed potius casus, vel descensus. Haec igitur sunt quae ex eorum scriptis colligi possunt, quamvis non eodem ordine ibidem ponantur. Rationes ad ostendendum quod non oportet quod presbyteri curati vel archidiaconi non sint in statu perfectionis quia non consequuntur in sui institutione aliquam benedictionem vel consecrationem. Sed quia supra ostensum est archidiaconos et presbyteros curatos in statu perfectionis non esse, restat videndum qualiter ipsas probationes conentur elidere. Dictum est enim supra quod quilibet status in Ecclesia cum aliqua solemni consecratione vel benedictione confertur; quod non fit in commissione parochialis curae vel archidiaconatus. Quam quidem probationem excludere conantur multipliciter. Primo, quia in consecratione tam episcopi quam sacerdotis, verba sunt communia, ut consecrentur et sanctificentur, domine, manus istae et cetera. Item. Si dicatur, quod unctio capitis datur episcopo et non sacerdoti; hoc non videtur ad propositum facere: quia etiam reges olim in capite ungebantur, qui tamen non possunt sibi statum perfectionis vindicare. Non ergo per hoc potest dici episcopus esse in statu perfectiori supra presbyterum curatum, quia in capite ungitur. Item, meritum non acquiritur per consecrationem, sed per bona opera mentis. Aliquando enim etiam malus in episcopum consecratur, et in hoc maxime demeretur. Non enim qui maior fuerit in honore est iustior, sed qui fuerit iustior est maior, ut habetur XL dist., multi; et in eadem distinctione dicitur, quod non loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona ei iungunt aut mala disiungunt; et non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera sanctorum. Non ergo propter hoc episcopi sunt in statu magis perfecto quam presbyteri curati, quia maiorem consecrationem habent. Item. Consecratio capitis magis pertinet ad signum et gradum sacerdotii: episcopatus enim non est novus ordo, sed gradus in ordine; alioquin essent plures ordines quam septem. Perfectio autem caritatis pertinet ad meritum sanctitatis, non ad gradum ordinis. Non ergo episcopi, qui per unctionem capitis obtinent maiorem gradum sacerdotii, sunt in perfectiori statu. Item. Episcopus instituit archidiaconum vel plebanum vel curatum, per librum vel per anulum, ut habetur Extra. de sententia rei iudicatae; vel cum Papa mandat aliquem institui in Ecclesia aliqua in canonicum et in fratrem, seu in plebanum vel curatum, mandat eum institui cum plenitudine honoris, ut habetur Extra. de concessione Ecclesiae cap. proposuit. Videtur ergo curatorum et archidiaconorum esse status, ex quo statu eici potest.


Caput 22

[69818] De perfectione, cap. 22 tit. Rationes ad ostendendum quod dimissio curae non sufficit ad probandum, quod presbyteri curati vel archidiaconi non sint in statu perfectionis

[69819] De perfectione, cap. 22 Similiter etiam contra id quod dictum est, quod archidiaconus vel presbyter curatus non sunt in statu perfectionis quia possunt sine peccato ab hoc recedere, multipliciter obiiciunt. Primo quidem, quia dicunt quod propter hoc curatus presbyter ad religionem transire potest, quamvis status curati sit perfectior et fructuosior, quia status religionis est securior. Ad hoc probandum inducit quod dicitur Extra. de renuntiationibus, cap. nisi cum pridem. Item. Vir uxorem suam non potest dimittere et ea invita ad religionem transire, ut dicitur Extra. de conversione coniugatorum, cap. ex publico. Sed hoc non est ideo quia status coniugii sit maioris perfectionis quam status religionis, vel aequalis ei; sed quia se uxori suae per matrimonium insolubiliter obligavit. Ergo similiter licet presbyter curatus possit transire ad religionem, non propter hoc sequitur quod status religionis sit perfectior, vel aeque perfectus. Item, inducit ad hoc exemplum David, qui, ut habetur I Reg. XVII, cum non posset pugnare in armis Saulis, quae requirebant maiorem fortitudinem, contulit se ad arma maioris humilitatis, licet minoris roboris vel fortitudinis, scilicet ad fundam et lapidem, quibus gigantem Philistaeum virum ab adolescentia sua bellatorem puer deiecit et prostravit. Potest ergo curatus exemplo David ad arma maioris humilitatis, scilicet religionis, se transferre, licet esset in statu perfectiori. Item. Si inseparabilitas esset causa status, sequeretur quod non liceret alicui se transferre de statu in statum. Hoc autem licet: non ergo inseparabilitas est de ratione status. Item. Secundum iura scripta praelatus posset curatum sibi subditum de religione ad Ecclesiam suam revocare, si sciret eum esse utilem aut proficuum Ecclesiae suae; immo curatus non debet Ecclesiam suam dimittere sine consensu et auctoritate episcopi: quod si fecerit, potest episcopus in eum exercere canonicam ultionem, ut (habetur) Extra. de renunciationibus admonet; et de privilegiis, cum et plantare, in Ecclesiis: et 7, quaest. I, cap.: episcopus de loco. Et sic non videtur verum quod status religionis sit perfectior propter hoc quod curati presbyteri possunt religionem intrare. Item. Etiam e converso monachus pro necessitate Ecclesiae et curae animarum potest transire de religione ad Ecclesiam saecularem cum cura, ut habetur 16, quaest. I, cap. vos autem, et cap. monachos. Nam unius utilitati praeferenda est utilitas plurimorum, VII qu. (1), cap. scias. Item. Non sequitur quod si aliquis cadere potest a perfectione caritatis, quod nunquam fuerit in perfectione caritatis; sed magis e converso quod fuerit. Licet ergo presbyter curatus discedat a suo regimine ex aliqua causa, non sequitur quod non fuerit in statu perfectionis. Item, quod maiores praelati, scilicet episcopi, non possint transire ad religionem sine licentia summi pontificis, hoc est de constitutione Ecclesiae promulgata tempore Innocentii; sicut patet per illam decretalem Extra. de renunciationibus, Can. nisi cum pridem. Ergo ante constitutionem licebat maioribus sicut et minoribus; et tamen maiores sunt in perfectiori statu. Non ergo hoc impedit presbyteros curatos esse in perfectiori statu quam religiosos, licet sine licentia summi pontificis possint ad religionem transire. Item. Nullus debet in episcopum eligi, nisi fuerit in sacris ordinibus constitutus, ut habetur 60, distinct. nullus in episcopum. Sed in sacris ordinibus constitutus non potest uxorem ducere. Non est ergo verum quod electus possit uxorem ducere.


Caput 23

[69820] De perfectione, cap. 23 tit. Solutio rationum quibus probari videbatur quod presbyteri curati et archidiaconi sunt in statu perfectiori quam religiosi

[69821] De perfectione, cap. 23 Haec autem quae proposita sunt, quam sint frivola, derisibilia, et in multis erronea, demonstrandum est, singulorum efficaciam diligenter ponderando. Quod enim primo inducunt quosdam canones ad probandum presbyteros curatos et archidiaconos in statu esse, nihil ad propositum facit. Nam in capitulis inductis nulla fit mentio de statu, sed de gradu. Sic enim habetur 81, dist.: si quis amodo episcopus, presbyter, diaconus feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, a proprio decidat gradu. Et XIV qu. 4 dicitur: si quis oblitus timorem domini et sanctarum Scripturarum, etc., faeneraverit, etc., de gradu suo deiectus, alienus habeatur a clero. Non ergo per hoc probari potest a contrario sensu, quod habeat statum, sed gradum. Et hoc necesse est; quia ubicumque est ordo vel superioritas aliqua, ibi est aliquis gradus. Quod vero secundo est positum, quam sit frivolum, quilibet intelligens advertere potest. Nulli enim dubium est statum multipliciter dici. Nam ille qui erigitur, stare dicitur: et magnitudo statum facit, secundum quod distinguitur status incipientium, proficientium et perfectorum. Stare etiam firmitatem importat, secundum illud apostoli I Cor. XV 58: stabiles estote et immobiles in omni opere bono. Non autem sic loquimur de statu, sed secundum quod dicitur status libertatis vel servitutis, sicut accipitur 2, quaest. 6: si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est agendum. Et sic accipiendo statum, illi statum perfectionis accipiunt qui se servos constituunt ad opera perfectionis implenda, ut supra dictum est. Hoc autem non contingit nisi per votum perpetuae obligationis, quia servitus libertati opponitur. Quandiu igitur in sua libertate aliquis habet recedere a perfectionis opere, statum perfectionis non habet, sicut et supra ostensum est. Quod vero tertio propositum fuit, tam frivolum est ut responsione non egeat. In hoc enim quod dicitur: qui bene praesunt presbyteri etc., nec de perfectione nec de statu fit mentio. Praeesse enim non constituit statum, sed gradum; nec honor debetur soli perfectioni, sed universaliter virtuti quae designatur in hoc quod dicitur: bene praesunt. Dicitur enim Rom. II, 10: gloria et honor et pax omni operanti bonum. In hoc vero quod quarto propositum est, manifeste falsitas continetur; ubi dicitur quod ante tempus Ieronymi et Augustini, non erat aliud presbyter et episcopus. Huius enim contrarium expresse dicit Augustinus in epistola ad Ieronymum: quamquam secundum honorum vocabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus Ieronymo minor est. Sed ne aliquis calumnietur hoc circa tempora Ieronymi in usum venisse, ut episcopus presbytero maior sit; accipienda est auctoritas Dionysii, qui scripsit ordinem ecclesiasticae hierarchiae secundum quod erat in Ecclesia primitiva. Dicit enim in 5 cap. ecclesiasticae Hierarch., tres esse ordines ecclesiasticae hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum et diaconorum. Ubi notandum est, quod ordinem diaconorum dicit esse purgativum, ordinem autem sacerdotum illuminativum, ordinem vero episcoporum perfectivum, et, sicut ipse dicit in 6 cap. eiusdem libri, tribus his ordinibus tres ordines respondent: nam ordini diaconorum subiicitur ordo immundorum qui purgatione indigent; ordini vero presbyterorum subiicitur ordo illuminandorum, scilicet sacer populus, qui a presbyteris illuminatur per sacramentorum susceptionem; ordini vero episcoporum subiicitur ordo perfectorum, scilicet monachorum, qui per eorum traditiones edocetur ad perfectissimam perfectionem sursum actus. Ex quo patet secundum Dionysium quod perfectio attribuitur solis episcopis et monachis: episcopis autem tanquam perfectoribus, monachis autem tanquam perfectis. Sed ne quis dicat quod Dionysius tradit ordinem ecclesiasticae hierarchiae ab apostolis institutum, cum tamen ex domini institutione idem essent presbyteri et episcopi; hoc manifeste falsum apparet ex hoc quod dicitur Luc. X 1: post haec autem designavit dominus, etc., ubi dicit Glosa: sicut in apostolis forma est episcoporum, sic in septuaginta forma est presbyterorum secundi ordinis. Et mirum cum hoc ipsi introducant, qualiter propriam vocem ignorant, statim postmodum asserentes solum circa tempora Hieronymi episcopos a presbyteris esse distinctos. Et si quis ad anteriora tempora progredi velit, inveniet etiam in veteri lege distinctos pontifices a minoribus sacerdotibus, in qua tantum erat sacerdotium figurale; dicitur enim dist. 21, cap. de quibus: summi pontifices, et minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex praecepto domini Aaron in summum pontificem, filios vero eius unxit in minores sacerdotes. Ex quo patet quod falsum intellectum concipit ex verbo Ieronymi. Non enim intendit Hieronymus dicere, quod in primitiva Ecclesia esset idem ordo vel status episcoporum et presbyterorum: sed quod istorum vocabulorum erat promiscuus usus, quia et presbyteri dicebantur episcopi quasi intendentes, et episcopi presbyteri propter dignitatem. Unde ut Isidorus dicit, et habetur dist. 21, cap. cleros, presbyteri minores, licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent: quia nec chrismate frontem signant nec spiritum Paraclytum dant, quod solum deberi episcopis, lectio actuum apostolorum demonstrat: et concludit: unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt; quia illud nomen est dignitatis, non aetatis. Ubi ostenditur differentia esse in re, sed convenientia in nomine, propter dignitatem quam importat nomen presbyteratus. Fuit autem postmodum necessarium ad vitandum schismatis errorem, qui ex indifferentia nominum oriebatur, ut etiam nomina distinguerentur: ut scilicet soli maiores presbyteri dicerentur episcopi, minores vero solum presbyteri dicerentur. Quod vero quinto propositum est efficaciam non habet. Vita enim contemplativa non solum praefertur activae quia est securior, ut proponitur, sed quia est simpliciter melior, secundum quod dominus dicit Luc. X 42: optimam partem elegit sibi Maria. Et quanto contemplatio melior est actione, tanto plus pro Deo facere videtur qui dilectae contemplationis aliquod detrimentum patitur, ut saluti proximorum propter Deum intendat. Intendere igitur saluti proximorum cum aliquo detrimento contemplationis propter amorem Dei et proximi, ad maiorem perfectionem caritatis pertinere videtur quam si aliquis intantum dulcedini contemplationis inhaeret, quod nullo modo eam deserere vellet, etiam propter salutem aliorum; propter quam apostolus non solum praesentis vitae contemplationem, sed etiam a contemplatione caelestis patriae retardari ad tempus voluit propter proximorum salutem, ut patet per id quod dicitur Phil. I 23 - 24: coartor ex duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius est; permanere autem in carne, necessarium propter vos. Sed si de perfectione caritatis agitur, quae in animi praeparatione plurimum consistit, ut supra ex verbis Augustini est probatum, multi contemplativam vitam agentes, etiam hanc perfectionem habent: ut animo sint parati secundum Dei beneplacitum etiam a dilectae contemplationis otio suspendi ad tempus, ut proximorum saluti vacent. Quae tamen perfectio caritatis in plerisque proximorum utilitati vacantibus non invenitur, quos magis contemplativae vitae taedium ad exteriora deducit quam in desiderio habeatur: ut sic in eis ad perfectionem dilectionis pertineat quod eam tanquam bonum dilectum ad tempus postponant. Sed quorundam defectus statui vel officio praeiudicium afferre non potest: hoc enim ipsum quod est aliorum proximorum curam gerere, perfectionis actus censeri debet, cum ad perfectam dilectionem Dei et proximi pertineat. Sed hic considerandum est, quod non quicumque actu habet quod est perfectius, in perfectiori statu constituitur. Nullus enim dubitat quin virginitatem servare ad perfectionem pertineat, quia de hoc dominus dicit: qui potest capere, capiat: Matth. XIX, 12: et apostolus dicit I Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do; sunt enim consilia de operibus perfectionis: et tamen virginitas conservata absque voto, perfectionis statum non habet. Dicit enim Augustinus in libro de virginitate: neque enim ipsa, scilicet virginitas, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur: quae licet in carne servatur, ac per hoc etiam virginitas corporalis spiritualis est, quam vovet et servat continentia pietatis: et infra: honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur. Manifestum est autem quod archidiaconi et curati presbyteri, etsi curam animarum habeant, non tamen se voto astringunt ad huiusmodi curam habendam: alioquin non possent absque auctoritate eius qui in voto perpetuo dispensare posset, archidiaconatus vel parochiae curam dimittere. Etsi ergo archidiaconus vel presbyter curatus aliquem perfectionis actum exerceat, vel officium accipiat, non tamen perfectionis statum habet. Et si quis recte consideret, huius perfectionis statum magis habent religiosi, qui ex voto sui ordinis obligantur ad hoc quod episcopis subministrent in his quae ad curam animarum pertinent, praedicando et confessiones audiendo, quam ipsi archidiaconi vel curati. Iam vero quod sexto proponitur, quod augmentum caritatis non potest esse in persona quae non sit in statu, patet secundum praedicta omnino falsum esse: sunt enim aliqui in statu perfectionis, imperfectam caritatem vel omnino nullam habentes, sicut multi episcopi et religiosi in peccato mortali existentes. Quamvis igitur multi boni curati perfectam caritatem habeant, ut sint parati animam suam ponere pro aliis; non tamen propter hoc sunt in statu perfectionis: quia non desunt multi laici, etiam coniugati, eandem caritatis perfectionem habentes, ut pro salute proximorum parati sint animas ponere: non tamen in statu perfectionis esse dicuntur. Quod vero septimo proponitur septem diacones ab apostolis institutos perfectionis statum habuisse: hoc nec ex textu nec Glosa haberi potest. Quod enim dicitur eos fuisse plenos spiritu sancto et sapientia, ostendit eos gratiae perfectionem habuisse, quae potest esse etiam in his qui statum perfectionis non habent. Quod vero in Glossa Bedae dicitur, quod erant sublimioris gradus, et proximi circa aram, designat eminentiam gradus vel officii. Aliud autem est esse in gradu, et esse in statu, ut supra iam dictum est. Et tamen verum est, illos septem diacones etiam in statu perfectionis fuisse: illius, inquam, perfectionis de qua dominus dicit: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, Matth. XIX 21; nam relictis omnibus secuti fuerant Christum, nihil proprium possidentes, sed erant illis omnia communia, ut dicitur Act. IV; a quorum exemplo omnes religiones derivatae sunt. Quod vero octavo proponitur, Stephanum et Laurentium archidiaconos in statu perfectionis fuisse; concedimus quidem; sed non propter archidiaconatum, sed propter martyrium, quod omni perfectioni religionis praefertur. Unde dicit Augustinus in Lib. de virginitate: perhibet huius rei praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. Sic enim et Sebastianum dico in statu perfectionis fuisse, et Georgium; nec tamen propter hoc dicemus milites statum perfectionis habere. Quod autem nono obiicitur, quod presbyteri curati et archidiaconi sunt similiores episcopis quam religiosi; verum est quantum ad aliquid, scilicet quantum ad curam subditorum; sed quantum ad perpetuam obligationem, quae requiritur ad statum perfectionis, similiores sunt episcopo religiosi quam archidiaconi vel presbyteri curati, ut ex praedictis patet. Quod vero decimo proponitur, quod administratio facultatum Ecclesiae statum perfectionis non minuit, indubitanter concedimus: alioquin in ipsis religionibus praelati et alii officiales temporalia dispensantes a gradu perfectionis deciderent. Sed hoc in eis perfectionis cuiusdam statum diminuit, quod propriis non abrenuntiant, sua omnia propter Christum relinquentes; quinimmo Ecclesiarum fructus tanquam proprios lucrifaciunt. In eo vero quod undecimo proponitur, manifeste inveniuntur desipere, Vigilantii errorem sequentes: contra quem Hieronymus scribens dicit: quod asserit eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur, non a me eis, sed a Deo respondebitur si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, etc. ad eum loquitur qui vult esse perfectus; iste quem tu laudas secundus aut tertius gradus est. Non ergo propter hoc archidiaconi vel presbyteri curati sunt perfectiores, quia servant hospitalitatem, quam monachi proprium non habentes servare non possunt. Quod vero duodecimo proponitur, quod nullum est sacrificium Deo magis acceptum quam zelus animarum, absque dubitatione concedimus. Sed in animarum zelo hic ordo servandus est, ut primo homo animae suae zelum habeat, eam ab omni affectu terrenorum absolvens, secundum illud sapientis, Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae, placens Deo: ut patet per Augustinum, 21 de Civit. Dei. Sic ergo si post contemptum terrenorum et sui ipsius aliquis in hoc procedat ulterius, ut etiam aliarum animarum habeat zelum, erit perfectius sacrificium. Sed tunc perfectissimum erit quando ad zelum animarum habendum voto seu professione obligatur, sicut episcopus, vel etiam religiosi ad hoc per votum obligati. Quod vero tertiodecimo proponitur, quod sicut patriarcha praesidet in suo patriarchatu, et episcopus in suo episcopatu, ita archidiaconus in suo archidiaconatu, et presbyter curatus in sua parochia: est manifeste falsum. Nam episcopi principaliter curam habent omnium suae dioecesis; presbyteri autem curati, vel etiam archidiaconi, habent aliquas subministrationes sub episcopis; sic enim se habent ad episcopum sicut balivi vel praepositi ad regem: unde super illud I Cor. XII, 28: alii opitulationes, alii gubernationes, dicit Glossa: opitulationes, idest eos qui maioribus ferunt opes, ut Titus apostolo, vel archidiaconi episcopis; gubernationes, scilicet minorum personarum praelationes, ut presbyteri sunt, quae plebi documento sunt. Unde et hoc ipsum ostenditur in ordinatione sacerdotum: de quibus episcopus dicit: quanto fragiliores sumus, scilicet apostolis, tanto magis his auxiliis indigemus. Unde 16, quaest. I, cap. cunctis, dicitur: omnibus presbyteris, et diaconibus et reliquis clericis attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non utique missas sine suo iussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat; et similiter habetur LXXX dist., Ca. non debere: presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant. Quod vero quartodecimo proponitur de clericis qui propter enormia delicta in monasterio retruduntur, satis eorum animum et intentionem declarat. Nam, sicut dicit Gregorius X Moralium, pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt, non erumpant. Arbitrantur enim clericos esse in statu, non autem monachos, propter poenitentiae altitudinem, quam monachi voluntarie suscipiunt innocentes, ad quam coguntur clerici delinquentes. Qui quidem status tanto est apud Deum altior, quanto est in mundo abiectior, secundum illud Matth. XX: qui se humiliat, exaltabitur: et Iacob. II, 5, dicitur: elegit Deus pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni. Sed mundanam gloriam ambientes, illa stare reputant quae ad gloriam pertinent, atque illa esse deiecta quae videntur humilia.


Caput 24

[69822] De perfectione, cap. 24 tit. Solutio rationum quae inducebantur ad probandum quod defectus solemnis benedictionis vel consecrationis non derogat statui perfectionis presbyteri curati vel archidiaconi

[69823] De perfectione, cap. 24 Ostenso igitur quam frivolae sunt rationes quas inducunt ad ostendendum quod archidiaconi et presbyteri curati sunt in statu perfectiori quam religiosi; ostendendum est quam frivolum sit quod obiiciunt contra hoc quod dictum est, quod in statu perfectionis aliquis ponitur per solemnem consecrationem vel benedictionem. Ubi primo considerandum est, quod solemnis consecratio aut benedictio non est causa quod homo sit in statu perfectionis, sed inducitur quasi signum. Non enim adhibetur nisi illis qui in aliquo statu ponuntur; non quidem semper in statu perfectionis existentibus, sed statum quemcumque adipiscentibus. Hi enim qui matrimonio iunguntur, in statu aliquo ponuntur, quia ex tunc vir non habet potestatem sui corporis, similiter neque mulier, ut dicitur I Cor. VII: est enim in matrimonio perpetua obligatio unius ad alterum, ad quam significandam ab Ecclesia solemnis benedictio nuptiarum exhibetur; non tamen in statu perfectionis ponuntur, sed in statu matrimonii. Unde et his qui in statu perfectionis ponuntur, in signum perpetuae obligationis solemnis consecratio aut benedictio exhibetur; sicut etiam cum civiliter aliquis statum mutat, sicut cum servus manumittitur, aliqua civilis solemnitas exhibetur. Hoc autem non frivole dicitur, sed auctoritate Dionysii confirmatur, qui dicit, 6 cap. caelestis ierarchiae quod: divini duces nostri, scilicet apostoli, nominationibus sanctis ipsos dignati sunt, scilicet qui sunt in statu perfectorum: alii quidem famulos, alii vero monachos ipsos nominantes ex Dei puro servitio et famulatu, et indivisibili et singulari vita uniente ipsos ad deiformem unitatem, et amabilem Deo perfectionem. Propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio, et quadam ipsos dignata est sanctificativa invocatione. Ubi expresse habetur, quod quia monachi perfectionis statum assumunt, ideo eis solemnis benedictio secundum traditionem apostolorum datur. Quod ergo primo proponitur, quod in consecratione tam episcopi quam sacerdotis verba communia proferuntur, sicut consecrentur et sanctificentur manus istae etc., non facit ad propositum: non enim nunc agimus de sacerdote in quantum est sacerdos, sic enim in statu ponitur per solemnem consecrationem: non quidem in statu perfectionis activo vel passivo, sed in statu illuminativo, secundum Dionysium; sed in quantum curam accipit: tunc enim ei nulla solemnis benedictio exhibetur, unde tunc nullum statum suscipit, sed fit ei quaedam officii commissio. Episcopus autem ad ipsam curam pastoralem consecratur propter perpetuam obligationem qua se ad pastoralem curam obligat, sicut ex supra dictis apparet. Quod vero secundo proponitur, dicendum, quod unctio capitis quae regibus exhibebatur, signum erat status habentis principalem curam regni: alii autem qui sunt officiales in regno, tanquam non habentes perfectam regiminis rationem, numquam ungebantur. Ita etiam et in regno Ecclesiae episcopus ungitur tanquam principaliter habens curam regiminis; archidiaconi vero et presbyteri curati non unguntur in susceptione curae, quia non suscipiunt principaliter curam, sed quandam subministrationem sub episcopali regimine, sicut balivi vel praepositi sub rege. Nec propter hoc sequitur quod rex habeat statum perfectionis; quia cura eius se extendit ad temporalia, non ad spiritualia, sicut cura episcopalis. Caritas autem per se respicit spirituale bonum: unde et cura spiritualis ad perfectionem pertinet, non autem cura temporalis, licet ex perfecta caritate posset exerceri. Quod etiam tertio proponitur, longe est a proposito: non enim nunc agimus de perfectione meriti quod potest esse interdum perfectius non solum in curato presbytero quam in episcopo vel religioso, sed etiam in laico coniugato; sed loquimur de perfectionis statu. Unde in hoc videtur etiam obiciens suam vocem ignorare; nam secundum quod obiicit, nec etiam episcopi essent in maiori statu quam religiosi, cum interdum sint minoris meriti. Quod vero quarto proponitur, quod episcopatus non sit ordo, manifeste continet falsitatem si absolute intelligatur. Expresse enim dicit Dionysius esse tres ordines ecclesiasticae hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum, et diaconorum: et 21 dist., cap. cleros habetur, quod ordo episcoporum quadripartitus est. Habet quidem enim ordinem episcopus per comparationem ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia; super quam principalem accipit curam, et quasi regalem. Sed quantum ad corpus Christi verum, quod in sacramento continetur, non habet ordinem supra presbyterum. Quod autem aliquem ordinem habeat, et non iurisdictionem solam, sicut archidiaconus vel curatus, patet ex hoc quod episcopus potest multa facere quae non potest committere, sicut conferre ordines, consecrare basilicas, et huiusmodi; quae vero iurisdictionis sunt, potest aliis committere. Idem etiam patet ex hoc quod si episcopus depositus restituatur, non iterum consecratur tanquam potestate ordinis remanente, sicut etiam in aliis contingit ordinibus. Quod vero quinto proponitur, quod solemniter instituitur archidiaconus vel plebanus, quia investitur per anulum vel aliquid huiusmodi, omnino ridiculosum est. Ista enim est solemnitas magis similis civilibus solemnitatibus (secundum quas aliqui investiuntur de feudo per baculum vel per anulum) quam solemnitatibus Ecclesiae, quae in quadam consecratione vel benedictione consistunt.


Caput 25

[69824] De perfectione, cap. 25 tit. Solutio rationum quae inducebantur ad probandum, quod non derogat perfectioni status presbyteri curati vel archidiaconi in hoc quod curam dimittere potest

[69825] De perfectione, cap. 25 Nunc tertio ostendendum est quomodo sit frivolum quod obicitur contra id quod dictum est, quod presbyter vel archidiaconus possunt dimittere curam, non autem episcopus episcopatum, vel religiosus religionem. Circa quod primo considerandum est, quod quicumque a perfectiori statu recedit ad statum qui non est perfectionis, censetur apostata, secundum illud apostoli I Tim. V, 11, de viduis cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt: ubi dicit Glossa, quod in hoc damnatur propositi fraus, et quod omnes huiusmodi similes sunt uxori Lot, quae retro aspexit; et hoc est apostatare. Unde si archidiaconi vel plebani in statu perfectionis essent, dimittentes archidiaconatum vel parochiae curam, damnabiliter apostatae essent. Quod ergo primo proponitur, quod archidiaconi et plebani possunt transire ad religionem, non propter hoc quod status religionis sit perfectior, sed quia est securior, patet expresse falsum esse. Dicitur enim XIX qu. 1: clericis qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis oportet largiri ingressus. Ex quo habetur quod ideo licet eis transire, quia melius est, et non solum quia securius. Et praeterea archidiaconi et habentes curam parochiae, non solum possunt, cura archidiaconatus vel parochiae dimissa, religionem intrare, sed etiam in saeculo remanere; sicut patet de illis qui dimittunt parochias et accipiunt praebendam in Ecclesia cathedrali. Possunt etiam coniuges accipere, si non fuerint in sacris ordinibus constituti. Ex quibus omnibus patet quod statum perfectionis non habent. Quod vero secundo proponitur, quod religiosus non propter hoc est perfectioris status quod non potest religionem dimittere, quia nec etiam uxoratus potest uxorem dimittere, qui tamen non est in statu perfectionis: patet ex praedictis omnino frivolum esse. Uterque enim status, scilicet religionis et matrimonii, aliquid simile habet, scilicet perpetuam obligationem; et ideo uterque status est quasi alicuius servitutis. Sed obligatio matrimonii non est ad opus perfectionis, sed ad reddendum carnale debitum: et ideo est quidem status, sed non perfectionis. Status autem religionis habet obligationem ad opera perfectionis, quae sunt paupertas, continentia et obedientia; et ideo est status perfectionis. Quod vero tertio proponitur, quod propter humilitatem et infirmitatem virium potest aliquis a perfectiori statu discedere ad minorem, sicut David dimissis armis Saulis, accepit fundam et lapidem: secundum aliquid verum est, et secundum aliquid falsum. Potest enim aliquis propter infirmitatem ab altiori religione ad minorem transire, non tamen sine dispensatione. A religione vero ad statum saecularem etiam presbyteri curati vel archidiaconi, nullo modo dispensat Ecclesia. Ex quo manifeste apparet quod multo plus excedit status religionis cuiuscumque statum archidiaconi vel plebani (si tamen status dicendus est) quam status altissimae religionis statum mitissimae. Quod vero quarto proponitur, quod si immutabilitas esset de ratione status, nunquam liceret de statu ad statum transire, omnino frivolum est. Licet enim proficere ad statum maiorem, non tamen ad statum minorem, sicut habetur Extra., de regularibus, licet. In maiori enim intelligitur esse etiam id quod est minus, sed non e converso: et qui obligat se ad aliquid minus dandum, non reputatur reus si dederit maius. Quod vero quinto proponitur, quod praelatus potest curatum sibi subditum de religione ad Ecclesiam suam revocare, est omnino falsum et sacris canonibus contrarium. Dicitur enim Extra. de renuntiatione, cap. admonet: universis personis tui episcopatus sub districtione prohibeas ne Ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam pertinentes absque tuo assensu intrare audeant, aut detinere aut dimittere te inconsulto. Quod si quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum canonicam exerceas ultionem. Et de Privileg. cum et plantare, in Ecclesiis, dicitur, quod religiosi in Ecclesiis suis, quae ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent, ut eis de plebis cura respondeant; institutos etiam inconsultis episcopis non audeant removere. Ex quibus non plus habetur nisi quod presbyteri curati non possunt dimittere Ecclesias episcopo inconsulto; et si dimiserint, puniri possunt. Sed hoc generale imprudenter applicat ad hoc speciale, ut non possint sine licentia episcopi dimissa cura religionem intrare. Dicitur enim expresse 19, quaest. I, cap. duae, quod etiam contradicente episcopo possunt clerici saeculares Ecclesiis suis dimissis religionem intrare. Quod vero habetur 7, quaest. I, episcopus de loco etc., manifeste dicitur de transitu ad aliam Ecclesiam, non autem de transitu ad religionem. Quod vero sexto obiicitur, quod monachi etiam possunt transire de religione ad Ecclesiam saecularem cum cura, non est simile: quia non transeunt statu religionis dimisso. Dicitur enim 16, quaest. I, de monachis: qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordines pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito discedere. Sed archidiaconus vel curatus dimissa cura potest religionem intrare tanquam transiens de statu imperfectiori ad perfectionem spiritu Dei ductus, ut habetur 19, quaest. I, duae. Quod vero septimo proponitur, quod aliquis qui fuit in caritate, potest recedere a caritate, ergo non sequitur quod qui recedit a statu perfectionis, non fuerit in statu perfectionis: tam frivolum est, ut responsione non indigeat. A caritate enim nullus discedit nisi peccando, et similiter a statu perfectionis aliquis peccando recedit: quia sicut ad caritatis dilectionem aliquis obligatur ex lege communi, ita ad statum perfectionis aliquis obligatur ex voto speciali. Quod vero octavo proponitur, quod episcopi non possunt transire ad religionem sine licentia Papae, hoc est ex constitutione Ecclesiae, patet esse falsum; immo est ex ipsa obligatione qua se episcopi obligant ad perpetuam curam plebis habendam: unde apostolus dicit I Cor. IX 16: necessitas mihi incumbit: vae mihi est, si non evangelizavero. Et causam necessitatis subdit, dicens: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, scilicet per perpetuam obligationem. Unde et in decretali, non inducitur quasi statutum, sed quasi ratione probatum. Quod vero nono proponitur, nullam efficaciam habet. Certum est enim quod de iure communi non debet aliquis eligi ad episcopatum, nec debet suscipere archidiaconatus vel parochiae curam, nisi sit in sacris ordinibus constitutus secundum Ecclesiae statuta. Sed in his Papa dispensare potest, et aliquando dispensat; et tunc habentes curam archidiaconatus vel parochiae, vel etiam in episcopos sic electi, possunt deserta cura contrahere matrimonium, ita quod non dirimitur iam contractum: quod de religiosis dici non potest.


Caput 26

[69826] De perfectione, cap. 26 tit. Quae opera ad religiosos pertinere possunt

[69827] De perfectione, cap. 26 Restat autem dicendum quae opera pertineant ad eos qui in religionis sunt statu. Sed quia de his alibi plene tractavimus, sufficit hic propter calumniatores pauca quaedam inserere. Inducunt enim verbum Hieronymi, quod habetur in decretis dist. 65 cap. olim: antequam Diaboli instinctu studia in religione fierent: ubi miror, si hoc introducant, quasi religiosi studere non debeant, cum studium, et praecipue sacrae Scripturae, ad eos maxime pertineat qui vitam contemplativam elegerunt; praesertim cum Augustinus dicat 19 de Civit. Dei, quod a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Si enim hoc intenderent per haec verba Hieronymi probare, convincerentur per id quod sequitur in eodem cap. et diceretur in populis: ego sum Pauli, ego sum Apollo. Unde manifestum est hunc esse intellectum verbi praemissi. Antequam Diaboli instinctu studia, id est dissensiones, in religione, scilicet Christiana, fierent. Item inducunt, quod potestas ligandi et solvendi quantum ad executionem vel executionis rationem sacerdotibus religiosis non tribuitur. Miror ad quid tendat. Si enim sic intelligunt, quod monachi non habent ex hoc ipso quod ordinantur in sacerdotes, executionem clavium: verum est quidem; sed hoc idem de saecularibus dici potest: non enim ex hoc ipso quod saecularis ordinatur in sacerdotem, suscipit executionem clavium, sed ex hoc quod aliquam suscipit curam. Si vero intendunt, quod ex hoc ipso quod est religiosus, non possit habere executionem clavium; manifeste falsum est, et contra id quod dicitur 16, quaest. I: sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissimo quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes, monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos; neque poenitentiam neque Christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino labuntur. Neque enim beatus Benedictus huius rei aliquo modo extitit interdictor. In quo etiam notandum est, illud solum religiosis esse illicitum quod est eis secundum statuta suae regulae interdictum. Item, inducunt quod dicitur XVI quaest. I: monachus non doctoris, sed plangentis habet officium. Quod si ideo inducunt ut probent quod non convenit monacho, ex hoc quod est monachus, quod sit doctor, verum est; alioquin omnis monachus doctor esset. Si vero intelligant quod monachus habeat aliquid repugnans doctoris officio, manifeste falsum est: quinimmo convenientissimum est religiosis docere, praecipue sacram Scripturam: unde super illud Ioan. IV, 28: reliquit ergo mulier hydriam etc., dicit Glosa Augustini: hinc discant evangelizaturi prius deponere curam et onus saeculi: unde et dominus illis universalis doctrinae commisit officium qui eum fuerant omnibus relictis secuti, dicens Matth. ult., discipulis suis: euntes docete omnes gentes. Et similis responsio est ad omnia similia, sicut illud: alia est causa clerici, alia monachi. Clericus, scilicet habens curam, dicit, ego pasco; monachus, ego pascor. Et iterum: monachus sedeat solitarius, et taceat. Per haec enim et similia, declaratur quid monacho conveniat ex hoc quod est monachus; non autem per hoc ei interdicitur alia maiora assumere, si ei fuerint commissa; sicut clericus non potest excommunicare ex hoc quod est clericus; potest tamen, si hoc ei ab episcopo committatur. Item quod inducunt non amplius quam duos esse ordines a domino institutos; scilicet duodecim apostolorum, quorum formam tenent episcopi, et septuagintaduorum discipulorum, quorum formam tenent curati presbyteri: si ad hoc inducitur quod religiosi non habent ordinariam curam, si non fuerint vel episcopi vel curati, nullus potest negare. Si autem hoc intendant, quod religiosi non possunt praedicare vel confessiones audire ex superiorum praelatorum commissione, patet hoc esse falsum; quia quanto quisque est excellentior, tanto in huiusmodi est potentior, ut habetur 16, quaest. I: sunt nonnulli. Unde si saeculares sacerdotes non curati possunt huiusmodi facere ex commissione praelatorum, multo magis hoc possunt religiosi, si eis committatur. Haec respondenda occurrunt his qui perfectioni religionis derogare nituntur, a contumeliis abstinendo: quia, sicut scriptum est Prov. X, 18: qui profert contumeliam, insipiens est: et XX, 3: omnes stulti miscentur contumeliis. Si quidam vero contra haec rescribere voluerint, mihi acceptissimum erit. Nullo enim modo melius quam contradicentibus resistendo, aperitur veritas et falsitas confutatur, secundum illud Salomonis: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264