CORPUS THOMISTICUM
Petri Rogerii
Sermo de S. Thoma de Aquino
fragmentum de eius scriptis

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum a P. Mandonnet Friburgi Helvetiorum 1910 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit





NOTA EDITORIS: Catalogus operum Thomae in hoc sermone inserto est mera breviatio illius a Bernardo Guidonis conscripti.




Ad indicem catalogorum





Petrus Rogerii, Sermo de S. Thoma Dico quarto quod est valde fertilis, etc. Non enim scripsit unum librum solum; immo mirabile fuit, quomodo in tam parvo tempore quo vixit, tot opera componere potuit.

Scripsit enim tam super Sententias, quam alias quaestiones, sexdecim volumina, scilicet: [1] Quatuor scripta super Sententias; [2] quatuor libros in Summa contra Gentiles; [3] quaestiones de Veritate, [4] item quaestiones de Potentia Dei, [5] item quaestiones de Anima, [6] item quaestiones de Virtutibus, [7] item quaestiones de Malo, [8] item quaestiones de spiritualibus creaturis; [9] item undecim quodlibeta disputata.

Scripsit etiam super Bibliam: [10] super quatuor Evangelia ex puris Sanctorum auctoritatibus mirabile opus connexum, ac si per unum hominem omnia essent dicta; item [11] postillas super Evangelium Iohannis; item [12] super Epistolas ad Romanos, [12] ad Corinthios et [13] ad Hebraeos; item [14] super Isaiam; [15] item super Iob; item [16] super Ieremiam; item [17] super Threnos; item [18] super Cantica.

Et super Philosophiam: [19] super libros Physicorum. [20] Metaphysicae; [21] super quatuor libros de Caelo; [22] super librum de Generatione et super duos Metheororum; [23] super secundum et tertium de Anima; [24] super aliquos parvos naturales; [25] super librum Ethicorum; [26] super quatuor Politicae; [27] super librum de Causis.

Super Logicam: [28] super librum Posteriorum; [29] super librum Perihermenias.

[30] Item sunt parva opuscula circiter quadraginta.



Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur