CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Tabula Pragensis Scriptorum Ordinis Praedicatorum
de Sancto Thoma de Aquino

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum ab Albert Auer Lutetiae Parisiorum 1933 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit








Ad indicem catalogorum





[TP0] Tabula Pragensis, tit. Commendacio uirorum magnorum ordinis Dominici predicatorum, qui scripserunt multa utilia in ecclesia

[TP1] Tabula Pragensis, n. 1 Sanctus Dominicus, nacione Hyspanus, fundator et primus magister ordinis fratrum predicatorum. Scripsit libellum contra hereses. Super epistolas apostoli Pauli devote. Obiit anno mccxxi Nonas Augusti et canonisatus est anno Domini mccxxxiii ii nonas Julii a Gregorio IX.

[TP2] Tabula Pragensis, n. 2 Sanctus Petrus novus martir. Pugil fidei egregius de ordine predicatorum ac inquisitor pravitatis heretice, de civitate Veronensi. Anno domini mcclii nonis aprilis passus est, et infra annum canonisatus est octavo ydus Marcii.

[TP3] Tabula Pragensis, n. 3 Sanctus Thomas de Aquino, nacione Siculus, magister in theologia de ordine predicatorum. Scripsit

[1] tractatum de racionibus fidei.

[2] Comentum super Boecium de consolacione philosophie.

[3] Postillam copiosam super ecclesiasticum.

[4] Item scripsit super Job.

[5] Isaiam.

[6] Jeremiam.

[7] Glosam continuam super quatuor evangelistas.

[8] Item postillam super Johannem

[9] Et super quindecim capitula Mathei.

[10] Super Dyonisium de divinis nominibus.

[11] De celesti ierarchia.

[12] Super cantica.

[13] Super quatuor libros sentenciarum.

[14] Summam theologie continentem quatuor volumina.

[15] Summam contra g gentiles.

[16] Questiones de veritate.

[17] De potencia Dei.

[18] De spiritualibus creaturis.

[19] De anima.

[20] De virtutibus.

[21] De malo.

[22] Duodecim quodlibeta.

[23] Contra errores Grecorum.

[24] Super primum et secundum et tertium nocturnos.

[25] De fide, spe et caritate ad Urbanum papam.

[26] De virtutibus.

[27] De decem preceptis.

[28] Contra impugnantes religionem.

[29] De correccione fraterna.

[30] De forma absolutionis.

[31] De perfectione vite spiritualis.

[32] De duabus naturis in una essencia.

[33] De articulis fidei.

[34] De sacramentis.

[35] De angelis.

[36] Super Pater noster.

[37] Super Ave Maria.

[38] Super symbolum.

[39] Super Magnificat.

[40] De genealogia Beate Virginis.

[41] Questiones super Boecium de trinitate.

[42] Super Boecium de ebdomadibus.

[43] Sermones de angelis.

[44] Sermones de quadragesima.

[45] Super primam decretalem.

[46] Determinaciones quinquaginta duum questionum ad magistrum ordinis predicatorum.

[47] Determinaciones XXXVI questionum.

[48] Determinaciones sex questionum ad Geroldum Bisduntinum.

[49] Declaraciones quarumdam questionum ad ducissam Brabancie.

[50] De humanitate Christi.

[51] De dileccione dei et proximi.

[52] De fato.

[53] De relacione.

[54] Super omnes epistolas Beati Pauli apostoli.

[55] Fallacias minores.

[56] Super peryarmenias.

[57] Super posteriorum.

[58] De ente et essentia.

[59] De elementis in mixto.

[60] De materia prima.

[61] De dimensionibus.

[62] De principio individuacionis.

[63] De principiis nature.

[64] De occultis operibus nature.

[65] De eo, quod est et quo est.

[66] De motu progressivo.

[67] De motu cordis.

[68] De eternitate mundi.

[69] De sortibus.

[70] De iudiciis astrorum.

[71] Contra unitatem intellectus.

[72] De unitate forme.

[73] De natura genere.

[74] De natura accidentis.

[75] De instantibus.

[76] De verbo.

[77] Super libros phisicorum.

[78] Super de celo et de mundo.

[79] Super Mettherorum.

[80] Super de generacione et corrupcione.

[81] Super de anima.

[82] Super de sompno et vigilia.

[83] De memoria et reminiscencia.

[84] De sensu et sensato.

[85] Super methaphisicam.

[86] Super libros ethicorum.

[87] Super politicam.

[88] De morte et vita.

[89] Super de causis.

[90] De regno ad regem Ciprianum.

[91] Sermones de tempore pulcros et faciles per totum annum.

[92] Raciones, per quas in consilio generali impetravit institui festum corporis Christi.

[93] Officium et nocturnum, ympnum et sequenciam de festo corporis Christi.

[94] Sermones de sacramento corporis Christi.

[95] Oracionem pulcram ad corpus et sanguinem Christi: Adoro te devote latens veritas.

[96] Oracionem devotam et magistralem: Concede mihi misericors Deus, que tibi placita sunt.

[97] Tractatum de concordia dictorum suorum, qui incipit: Pertransibunt plurimi et multipliciter erit sciencia.

Obiit vite eius Anno L inchoante Anno domini mcclxxiiii. Et canonisatus est XV Kalendas Augusti, Anno domini mcccxxiii a Johanne XXII.

[TP4] Tabula Pragensis, n. 4 frater Romanus, magister in theologia, specialis sancto Thome, scripsit super omnes libros sentenciarum.


(...)



Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur