CORPUS THOMISTICUM
Ioanni a Columna
Liber de viris illustribus
de operibus Thomae de Aquino

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum a P. Mandonnet Friburgi Helvetiorum 1910 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit








Ad indicem catalogorum





Iohannes de Columna, De viris illustribus Scripsit autem hic incomparabilis Doctor [1] super Isaiam, [2] super Ieremiam, [3] super Threnos, [4] super Iob ad litteram, opus quidem mirabile.

Ista superius scripsit super libros Veteris Testamenti. Super libros autem Novi, haec scripsit quae sequuntur:

[5] primo, super quatuor Evangelia ad Urbanum papam, opus incomparabile; [6] super epistolam ad Romanos, [7] super primam epistolam ad Corinthios; [8] et licet raro reperiantur, tamen a fide dignis audivi quod ipse scripserit super omnes epistolas Pauli.

[9] Summam contra Gentiles fecit; [10] summam Theologiae, quam divisit in quatuor volumina.

[11] Super Dionysium de divinis nominibus; [12] super Boethium de hebdomadibus; [13] super eundem de Trinitate.

[14] Quaestiones de veritate, [15] de spiritualibus creaturis, [16] de potentia Dei, [17] de virtutibus, [18] de anima; [19] quodlibeta undecim.

[20] Super octo libros Physicorum; [21] super tres libros de Caelo et Mundo; [22] super primum de Generatione et Corruptione; [23] super duos libros Meteororum; [24] super librum de Anima; [25] super librum de Sensu et Sensato; [26] super librum de Memoria et Reminiscentia; [27] super librum de Causis; [28] super duodecim libros Metaphysicorum; [29] super decem libros Ethicorum; [30] super quatuor libros Politicorum; [31] super primum librum Perihermenias; [32] super librum Posteriorum.

Scripsit super quatuor libros Sententiarum, cui non invenitur adhuc simile, cum plures alii post eum scripserint.

[33] Tractatum de modalibus; [34] tractatum de Fallaciis; [35] opuscula contra impugnantes Dei cultum et religionem; [36] brevis compilatio theologiae; [37] de perfectione vitae spiritualis; [38] de regimine regum ad regem Cypri, quod quidem opus minime complevit; [39] de aeternitate mundi contra Averroistas; [40] de operibus occultis naturae; [41] de articulis fidei et Ecclesiae sacramentis; [42] contra errorem Graecorum; [43] expositionem super orationem dominicam; [44] expositionem symboli; [45] expositionem decem praeceptorum decalogi; [46] tractatum de unitate formarum; [47] de iudiciis astrorum; [48] de forma absolutionis; [49] de motu cordis; [50] de sortibus; [51] de rationibus fidei; [52] expositionem super primam decretalium; [53] declarationem quaestionum quarumdam ad magistrum Ordinis; [54] declarationem quorumdam articulorum; [55] de ente et essentia; [56] de genere; [57] super Cantica Canticorum.

[58] Composuit autem multa alia opuscula, quae a multis in diversis locis habentur.

Hic autem sanctus Doctor adscriptus est catalogo sanctorum a papa Ioanne XXII, anno Incarnationis dominicae 1325, in Avenione, civitate Provinciae.

[59] Composuit autem et hic felix et sanctus Doctor officium de Corpore Christi, quo devotius in Ecclesia Dei non dicitur, nec cantatur.



Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur