CORPUS THOMISTICUM
Bernardi Guidonis
Vita Sancti Thome de Aquino
a capite LIII ad caput LIV

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum a D. M. Prümmer Tolosae 1928 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit








Ad indicem catalogorum   nota ad textum





Caput 53

[BG106] Bernardus Guidonis, Vita S. Thome Aquinatis, cap. 53 tit. De numero et nominibus librorum et tractatuum sancti thome doctoris

[BG107] Bernardus Guidonis, Vita S. Thome Aquinatis, cap. 53 Donum autem sciencie et intelligencie collatum divinitus sancto thome evidencius declaratur in multiplici eius opere scripturarum. Qui ut scriba doctissimus de thesauro suo protulit nova et vetera, de novo scilicet et veteri testamento et abscondita diversarum scienciarum produxit in lucem. Numerus autem librorum ac tractatuum ac operum eius que ad dei laudem et fidei dilatacionem erudicionemque studencium tam in philosophicis quam in divinis ipse conscripsit in sequentibus conscribuntur.

[1] Scripsit enim super quatuor libros sentenciarum scripta quatuor, primum videlicet et secundum, tercium et quartum, opus siquidem stilo disertum, intellectu profundum, intelligencie clarum et novis articulis dilatatum.

[2] Cumque post tres annos sui magisterii redisset in ytaliam tempore urbani pappe existens rome scripsit iterum scriptum super primum sentenciarum sicut testatur in cronica sua dominus frater Ptholomeus episcopus torsellanus qui discipulus et auditor eius fuit, asserens se vidisse illud in conventu luchano, quod nunc non invenitur, quia clam sublatum fuisse creditur et ideo non fuit multiplicatum.

[3] Scripsit eciam summam tocius theologie, quam pluribus articulis ampliavit et aliter quam in scriptis suis prioribus secundum exigenciam materie miro ac convenienti ordine per questiones et articulos distinxit, subtilioribus racionibus ipsos determinans et declarans, quos sanctorum doctorum auctoritatibus roboravit. In quo opere cunctis theologiam scire desiderantibus sic utiliter laboravit quod viam sciendi, intelligendi et comprehendendi facilem modum atque compendiosum prius ignotum invenit et tradidit, non absque infusione doni gracie specialis. Summam autem predictam in tres partes distinxit, videlicet in naturalem, moralem et sacramentalem. In quarum prima agit et definit de naturis rerum et primo de divinis, secundo autem de rebus creatis et intitulatur prima pars summe. Secunda autem parte moralem divisit in duo volumina; in quorum primo agit et definit de virtutibus et viciis in communi et intitulatur prima secunde. In secundo vero volumine agit et determinat descendendo ad materias virtutum et eciam viciorum in speciali et intitulatur secunda secunde respectu eiusdem materie. Est autem ornata philosophorum dictis et racionibus et sanctorum auctoritatibus roborata. Tertia autem pars summe et quartum volumen eiusdem, que ideo sacramentalis vocatur quod in ea agitur de sacramentis Xristi et ecclesie et de toto misterio incarnationis filii Dei. Et intitulatur ultima pars summe, quod finis est aliarum et ultimo facta fuit. In qua scribendi et vite sue finem fecit et morte preventus incompletam reliquit.

[4] Scripsit etiam librum qui intitulatur summa contra gentiles, quem quatuor libris distinxit. Est autem opus stilo disertum et racionum novitate et subtilitate profundum. In quo precipue opera cum ipsum scriberet frequenter inventus est a sensibus exterioribus sic abstractus ut videretur totaliter divinis intentus. Non autem absurdum alicui videatur quod prefatus doctor tam in scriptis suis quam etiam in summa sepius ubi convenit ad propositum, utatur scienciis secularibus et humanis philosophorum et ethnicorum, cum ab eodem intellectu divino subiecta omnium scienciarum prodeant a quo divine sapiencie veritates emanant, cui omnes sciencie iure subserviunt ut ancille.

[5] Scripsit eciam ad mandatum domini pape Urbani super quatuor evangelia opus insigne miro contextum ordine ex dictis et auctoritatibus sanctorum, ex quibus sic uniuscuiusque evangelistarum quatuor continuavit hystoriam quasi unius auctoris videatur esse lectura.

[6] Fertur quoque scripsisse exposicionem super evangelia dominica tocius anni, que vix aut rarissime reperitur.

[7] Item mandante sibi domino urbano papa dictavit et ordinavit totum officium ecclesiasticum de corpore Xristi, tam diurnum quam nocturnum quam eciam misse.

[8] Scripsit quoque postillam super evangelium iohannis, maxime super quinque capitula proprio stilo, residuum vero dicitur reportasse, ipso legente, frater raynaldus socius eius quod postmodum idem doctor correxit et approbavit.

[9] Scripsit eciam postillas super epistulam pauli ad romanos;
[10] item super epistulam ad Corinthios.
[11] Item super epistulam pauli ad hebreos usque ad undecimum capitulum.

[12] Ab inde vero sunt postille eius super sequentes epistulas pauli reportate per predictum socium suum post ipsum legentem quod idem doctor fertur postmodum correxisse.

[13] Scripsit eciam super ysaiam postillam que raro invenitur, in cuius passu quodam textus difficili post oraciones et lacrimas eius sanctorum apostolorum petri et pauli, qui ipsum instruxerunt, habuit visionem.

[14] Scripsit quoque super Iob ad litteram, quam nullus doctor litteraliter sic sicut ipse exponere attemptavit.

[15-17] Scripsit eciam super jheremiam et super trenos et super cantica canticorum.

[18] Frater vero raynaldus socius eius dicitur reportasse postillam super tres nocturnos psalterii, ipso legente, que incipit: in omni opere suo dedit confessionem sancto.

[19] Item idem frater raynaldus reportavit super primum librum de anima;
[20] lecturam vero super matheum, que defectiva est, frater petrus de Andria dicitur reportasse.

[21] Scripsit eciam idem doctor non parva volumina questionum de diversis materiis per diversos articulos distinguens et prosequens et elucidans veritatem, que intitulantur questiones de veritate.

[22] Item questiones de potentia Dei.

[23] Item questiones de anima.

[24] Item questiones de virtutibus.

[25] Item questiones de malo.

[26] Item questiones de spiritualibus creaturis.

[27] Item scripsit XI quodlibet disputata.

Scripsit eciam super philosophiam aristotelis,
[28] super librum phisicorum,
[29] super metaphisicam,
[30] super tres libros de celo et mundo,
[31] super librum de generatione et corruptione,
[32] super duos libros metheororum,
[33] super secundum et tercium de anima.

[34] Super librum de sensu et sensato,
[35] super librum de memoria et reminiscencia,
[36] super librum ethicorum,
[37] super quatuor libros politicorum,
[38] super librum de causis et proposiciones Procculi,
[39] super librum primum et secundum posteriorum,
[40] super librum peri armenias.


Caput 54

[BG108] Bernardus Guidonis, Vita S. Thome Aquinatis, cap. 54 tit. Sequitur de opusculis sancti thome doctoris

[BG109] Bernardus Guidonis, Vita S. Thome Aquinatis, cap. 54 Scripsit eciam sanctus Thomas doctor diversos tractatus et libellos ad instanciam diversarum personarum, quibus sicut ei mittebant dubia, dabat ipse de veritate responsa. Qui tractatus collecti in unius voluminis corpore ipsum efficiunt satis magnum. Et intitulantur communiter opuscula sancti thome. Et possunt coordinari in uno volumine ad beneplacitum ordinantis quia unus ab alio non dependit. Sunt autem numero circiter quadraginta paulo plus minusve, quorum nomina et principia in sequentibus subnectuntur, videlicet:
[41] tractatus de principiis nature ad fratrem silvestrum, qui incipit: quoniam quoddam potest esse et licet non sit.

[42] Tractatus de natura materie, qui incipit: quoniam de principiis sermo habitus est.

[43] Tractatus de quatuor oppositis, qui incipit: quoniam quatuor sunt opposiciones.

[44] Tractatus de principio individuacionis, qui incipit: quoniam due sunt potencie cognoscitive in homine.

[45] Tractatus de natura instantis seu de instantibus, qui incipit: quoniam omnem duracionem concomitatur instans.

[46] Tractatus de verbo seu de natura verbi, qui incipit: Ad intellectum huius nominis quod dicitur verbum.

[47] Tractatus de natura verbi intellectus, qui incipit: Quoniam circa naturam verbi intellectus sine quo ymago trinitatis non invenitur in homine expressa.

[48] Tractatus de motibus corporis seu de actionibus et operationibus occultis nature ad quemdam militem ultramontanum, qui incipit: quoniam in quibusdam naturalibus corporibus.

[49] Tractatus de motu cordis ad magistrum philippum de castro celi, qui incipit: quoniam omne quod movetur.

[50] Tractatus de quidditate entium seu de ente et essentia ad fratres et socios, qui incipit: quoniam parvus error in principio.

[51] Tractatus de demonstracione, qui incipit: Ad habendam cognitionem.

[52] Tractatus de fallaciis ad quosdam nobiles artistas, qui incipit: quia logica est rationalis sciencia.

[53] Tractatus de angelis seu de substantiis separatis ad fratrem raynaldum, qui incipit: quia sacris angelorum sollempniis.

[54] Tractatus contra errorem averroistarum de unitate intellectus, qui incipit: sicut omnes homines naturaliter scire desiderant.

[55] Tractatus de sortibus, utrum sortibus sit utendum, ad dominum Iacobum de burgos, qui incipit: Postulavit a me vestra dilectio.

[56] Tractatus de iudiciis astrorum, utrum liceat eis uti, ad fratrem raynaldum, qui incipit: quod petisti ut tibi scriberem.

[57] Tractatus de regimine iudeorum ad ducissam brabancie, qui incipit: Excellencie vestre recepi litteras.

[58] Tractatus responsionum ad quadraginta tres articulos ad magistrum ordinis, qui incipit: Reverendo in Xristo patri.

[59] Tractatus, in quo continetur responsio ad multos articulos ad fratrem gerardum lectorum bisuntinum, qui incipit: karissimo sibi in Xristo.

[60] Tractatus in quo continetur responsio ad triginta sex articulos ad lectorem venetum, qui incipit: Lectis litteris vestris inveni.

[61] Tractatus ad urbanum papam contra errores grecorum, qui incipit: Libellum ab excellencia vestra michi exibitum.

[62] Tractatus de regimine principum ad regem cipri, qui incipit: Cogitanti michi quid offerem regie celsitudini dignum.

[63] Tractatus de propositionibus modalibus, qui incipit: Quia propositio modalis.

[64] Tractatus de eternitate mundi, utrum possit esse ab eterno, qui incipit: Supposito secundum fidem catholicam.

[65] Tractatus continens expositionem simboli Credo in Deum, qui incipit: Primum quod est necessarium Christiano.

[66] Tractatus continens exposicionem salutationis angelice Ave gracia plena, qui incipit: in salutatione ista continentur tria.

[67] Tractatus continens exposicionem oracionis dominice pater noster, qui incipit: inter alias oraciones dominica oracio principalior invenitur.

[68] Tractatus de articulis fidei et ecclesie sacramentis ad archiepiscopum panormitanum, qui incipit: postulavit a me vestra dilectio, ut de articulis fidei et ecclesie sacramentis.

[69] Tractatus in quo continetur brevis declaratio quorumdam articulorum fidei, quos impugnant greci et armeni et sarraceni ad cantorem antiochenum, qui incipit: beatus petrus apostolus.

[70] Tractatus continens exposicionem prime decretalis de summa trinitate firmiter credimus, qui incipit: salvator noster.

[71] Tractatus continens exposicionem secunde decretalis dampnamus et reprobamus, qui incipit: quoniam quidam perfectionis ignari.

[72] Tractatus de forma absolucionis sacramentalis ad magistrum ordinis, qui incipit: perlecto libello.

[73] Tractatus de mixtione elementorum, qualiter sunt in mixto, ad magistrum philippum, qui incipit: dubium apud multos esse solet.

[74] Tractatus continens exposicionem super librum boetii de ebdomadibus, qui incipit: precurre prior in domum tuam.

[75] Tractatus super librum boetii de trinitate, qui incipit: ab initio nativitatis mee investigabo.

[76] Tractatus continens exposicionem librorum dyonisii de divinis nominibus.

[77] Tractatus de perfectione christiane religionis, qui incipit: Christianae religionis propositum.

[78] Tractatus contra impugnantes religionem videlicet contra guillermum de sancto amore et sequaces eius, qui incipit: quoniam ecce inimici tui sonuerunt.

[79] Tractatus qui intitulatur compendium theologie ad fratrem rainaldum, qui incipit: eterni patris filius.

[80] Tractatus de preceptis, quod lex amoris fuit homini necessaria.

[81] Tractatus de fato, qui incipit: queritur de fato an sit.



Ad indicem catalogorum   nota ad textum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur