CORPUS THOMISTICUM
INDEX THOMISTICUS
by Roberto Busa SJ and associates
web edition by Eduardo Bernot and Enrique Alarcón
la versión española estará disponible en el futuro
Search: 


Found 62 cases in 45 places

   


Case 1. Place 1. Summa Theologiae II-II, q. 96 a. 3 s.c. Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ. quod ad pacta cum Daemonibus inita pertinent millia inanium observationum, puta si membrum aliquod salierit; si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius intervenerit; limen calcare cum ante domum suam aliquis transit; redire ad lectum si quis, dum se calceat, sternutaverit; redire domum si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus timere superstitionem mali futuri quam praesens damnum dolere.

Case 2. Place 2. Summa Theologiae III, q. 66 a. 4 arg. 5. Praeterea, aqua rosacea generatur per sublimationem a rosis, sicut etiam aquae alchimicae generantur per sublimationem ab aliquibus corporibus. Sed in his aquis, ut videtur, potest fieri Baptismus, sicut et in aquis pluvialibus, quae per sublimationem vaporum generantur. [...]-1

Case 3. Place 3. Summa Theologiae III, q. 66 a. 4 ad 5. Ad quintum dicendum quod aqua rosacea est liquor rosae resolutus. Unde in ea non potest fieri Baptismus. [...]-3

Case 4. Place 4. De veritate, q. 26 a. 3 ad 13. Ad decimumtertium dicendum, quod ex aliquo apprehenso per intellectum potest sequi passio in appetitu inferiori dupliciter. Uno modo in quantum id quod intelligitur universaliter per intellectum, formatur in imaginatione particulariter, et sic movetur inferior appetitus; sicut cum intellectus credentis accipit intelligibiliter futuras poenas, et earum phantasmata format imaginando ignem urentem et vermem rodentem et alia huiusmodi, ex quo sequitur passio timoris in appetitu sensitivo. Alio modo in quantum ex apprehensione intellectus movetur appetitus superior, ex quo, per quamdam redundantiam vel imperium, appetitus inferior commovetur.

Case 5. Place 5. De sortibus, cap. 5 co. [...]-9 Nugatorium autem dicitur quando quis utitur re aliqua ad quod virtus eius extendi non potest: hoc enim in vanum fieri videtur. Vana vero nugatoria dicimus: puta si aeger medicinam assumat contra morbum quem potest sanare, non est superstitiosa nugatio: sed si quis collo alliget quaedam quae omnino ad rem non pertinent, etiam secundum sententiam medicorum hoc ad nugatoriam superstitionem pertinere videtur: et simile est, cum vestis a soricibus roditur, plus timere suspicionem mali futuri quam praesens damnum dolere: et multa exempla huiusmodi Augustinus ponit ibidem. Ad quae autem virtus sortium se possit extendere, haberi potest ex praemissis. [...]-30

Case 6. Place 6. Sentencia De sensu, tract. 1 l. 13 n. 1. [...]-9 Falsum est enim quod quidam dicunt, odorabile species non habere; sed oportet determinare quomodo habeat, et quomodo non habet. Est enim determinare species odorum secundum convenientiam ad species saporum, ut supra dictum est; non autem sunt determinatae odoris species secundum se nisi solum secundum diversa odorabilia; sicut si dicamus alium esse odorem rosarum et violarum, et aliorum huiusmodi. Discernitur tamen in his odoribus delectabile et abominabile.

Case 7. Place 7. In Physic., lib. 5 l. 10 n. 4. [...]-3 Dicit ergo primo, quod cum illud quod fit ex violentia, sit extra naturam (quia violentum est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo; naturale autem est, cuius principium est intra), sequitur quod corruptio violenta sit corruptioni naturali contraria, sicut corruptio extra naturam ei quae est secundum naturam. Et per eandem rationem concludit quod quaedam generationes sunt violentae, et non fatatae, idest non procedentes secundum ordinem naturalium causarum (quia ipse ordo causarum naturalium fatum dici potest), sicut patet cum aliquis facit nasci rosas aut aliquos fructus per aliqua artificia, temporibus non suis; et similiter etiam aliquo artificio procuratur generatio ranarum, aut aliquorum huiusmodi naturalium. Unde cum hae generationes sint violentae, per consequens sunt extra naturam, quibus contrariantur generationes quae sunt secundum naturam. [...]-6

Case 8. Place 8. Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 15. Illos enim qui gaudent odoribus pomorum vel rosarum vel thymiamatum, qui sunt species odorum secundum se, non dicimus intemperatos. Sed illos, qui delectantur in odoribus pulmentorum vel unguentorum quibus mulieres unguntur. [...]-4

Case 9. Place 9. In De caelo, lib. 2 l. 14 n. 7. [...]-3 Unde si esset aliquis auditus qui non esset perceptivus cuiuslibet soni, aut oporteret illum sonum aequivoce dici, aut etiam talem auditum. Potest quidem contingere quod aliquod animal delectetur in aliqua specie sensibilis secundum aliquem sensum, secundum quem non delectatur in ipso aliud animal; sicut homo delectatur secundum olfactum in odoribus rosarum et liliorum, non autem alia animalia; quia huiusmodi odores sunt convenientes hominibus secundum seipsos, aliis autem animalibus non conveniunt odores, nec delectant ea, nisi causa alimenti, sicut nec colores. Potest etiam contingere quod aliquod animal non cognoscat secundum aliquem sensum differentiam alicuius sensibilis, propter sensus debilitatem et sensibilis parvitatem; sicut homo, qui est debilis olfactus, non potest cognoscere differentiam aliquorum odorum, puta animalium transeuntium, quos cognoscunt canes: si tamen odores fuerint vehementes, etiam homines eos discernunt. [...]-2

Case 10. Place 10. Tabula Ethic., cap. I. [...]-139 Intemperatus. Quod intemperatos non dicimus gaudentes in odoribus rosarum et tymiamatum. III XIV E. [...]-391


 






Ipsa duce, pervenies

IN COLLABORATION WITH
 
Fundación Tomás de Aquino
 
International Business Machines Associazione per la Computerizzazione delle Analisi Ermeneutiche Lessicologiche Universidad de Navarra - Departamento de Filosofía

© 2005 Enrique Alarcón and Eduardo Bernot as to this edition
© 2005 Società CAEL as to the Index Thomisticus
All rights reserved
L.D.V.Q.M.