CORPUS THOMISTICUM
INDEX THOMISTICUS
by Roberto Busa SJ and associates
web edition by Eduardo Bernot and Enrique Alarcón
la versión española estará disponible en el futuro
Search: 


Found 92 cases in 73 places

   


Case 1. Place 1. Super Sent., lib. 1 d. 10 q. 1 pr. Postquam determinavit Magister de generatione filii a patre, hic determinat de processione spiritus sancti ab utroque; et dividitur in partes duas: in prima determinat de processione ejus aeterna; in secunda de temporali, 14 dist. praeterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio spiritus sancti. Prima in tres: in prima determinat processionis modum; in secunda processionis principium, 11 dist. hic dicendum est, spiritum sanctum a patre esse et filio; tertio differentiam processionis ad generationem, 13 distinct. post haec considerandum est... cum spiritus sanctus procedat de patre, et sic de substantia patris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere. [...]-4

Case 2. Place 2. Super Sent., lib. 1 d. 14 q. 1 a. 2 co. [...]-1 Dicendum ergo, quod est una processio essentialiter propter respectum unum procedentis ad id a quo procedit, quem principaliter importat. Processio autem est duplex, vel gemina, ratione duorum respectuum in duo objecta, scilicet in aeternum et temporale: quorum unus, scilicet aeternus, realiter est in ipso procedente; alius autem secundum rationem tantum in spiritu sancto, sed secundum rem in eo in quem procedit. Horum tamen respectuum primus includitur in secundo, sicut ratio et causa ejus; unde secundus se habet ex additione ad primum.

Case 3. Place 3. Super Sent., lib. 3 d. 6 q. 3 a. 2 expos. [...]-16 Item per secundam, quae incipit, ibi, Jesus Christus, ex illo verbo, utraque substantia, scilicet divina et humana, filius est unicus Dei patris omnipotentis, ex illo, aliud propter verbum, et aliud propter hominem. Item per quartam, quae incipit ibi: agnoscamus geminam substantiam, ex illo verbo, utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus. Quod autem dicitur, utrumque Christus, intelligendum est non proprie dici, sed materialiter; sicut paries et tectum dicitur domus. [...]-39

Case 4. Place 4. Super Sent., lib. 4 d. 44 q. 3 a. 3 qc. 3 expos. [...]-27 De hoc aliqua dicta sunt in 3 Lib. distinct. 3, ubi de conceptione dominici corporis agebatur. Ac non potius duos (quod futurum erat, si gemini nascerentur) resurrecturos aestimemus. Hoc non dicit Augustinus: quia ex quo habebat principalia membra duplicia, sicut duo capita et duo corda, manifestum erat quod duae animae inerant; et ita duo homines erant, sed conjuncti per errorem naturae.

Case 5. Place 5. Super Sent., lib. 4 d. 45 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Glossa seipsam exponit; quod enim dicit: nondum erunt ubi erunt sancti etc. statim exponit subdens; idest, non habebunt geminam stolam quam habebunt sancti in resurrectione.

Case 6. Place 6. Summa Theologiae I, q. 43 a. 2 ad 3. [...]-2 Vel, missio includit processionem aeternam, et aliquid addit, scilicet temporalem effectum, habitudo enim divinae personae ad suum principium non est nisi ab aeterno. Unde gemina dicitur processio, aeterna scilicet et temporalis, non propter hoc quod habitudo ad principium geminetur, sed geminatio est ex parte termini temporalis et aeterni.

Case 7. Place 7. Summa Theologiae I, q. 115 a. 3 arg. 4. Praeterea, sicut Augustinus dicit V de Civ. Dei, nihil est magis corporeum quam corporis sexus. Sed corporis sexus non causatur ex corporibus caelestibus, cuius signum esse videtur, quod duorum geminorum sub una constellatione natorum, unus est masculus et alter est femina. Ergo corpora caelestia non sunt causa rerum corporalium quae hic fiunt.

Case 8. Place 8. Summa Theologiae I-II, q. 102 a. 4 ad 4. [...]-14 Velum autem figurabat spiritualium occultationem sacrificiorum in veteribus sacrificiis. Quod velum quatuor coloribus erat ornatum, bysso quidem, ad designandam carnis puritatem; purpura autem, ad figurandum passiones quas sancti sustinuerunt pro Deo; cocco bis tincto, ad significandum caritatem geminam Dei et proximi; hyacintho autem significabatur caelestis meditatio. Ad statum autem veteris legis aliter se habebat populus, et aliter sacerdotes. [...]-5

Case 9. Place 9. Summa Theologiae I-II, q. 102 a. 5 ad 5. [...]-30 Sunt autem omnia quae ad Christi incarnationem pertinent, igne cremanda, idest spiritualiter intelligenda, nam per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur; per sanguinem, subtilis et interna virtus exteriora vivificans; per fimum, lassitudo, sitis, et omnia huiusmodi ad infirmitatem pertinentia. Adduntur autem tria, cedrus, quod significat altitudinem spei, vel contemplationis; hyssopus, quod significat humilitatem, vel fidem; coccus bis tinctus, quod significat geminam caritatem; per haec enim debemus Christo passo adhaerere. Iste autem cinis combustionis colligitur a viro mundo, quia reliquiae passionis pervenerunt ad gentiles, qui non fuerunt culpabiles in Christi morte. [...]-3

Case 10. Place 10. Summa Theologiae II-II, q. 25 a. 10 arg. 1. [...]-1 Videtur quod Angelos non debeamus ex caritate diligere. Ut enim Augustinus dicit, in libro de Doct. Christ. gemina est dilectio caritatis, scilicet Dei et proximi. Sed dilectio Angelorum non continetur sub dilectione Dei, cum sint substantiae creatae, nec etiam videtur contineri sub dilectione proximi, cum non communicent nobiscum in specie. [...]-1

Case 11. Place 11. Summa Theologiae II-II, q. 161 a. 5 ad 1. [...]-1 Sicut e contrario peccatum per humilitatem remittitur, nam et de publicano dicitur, Luc. XVIII, quod merito humilitatis descendit iustificatus in domum suam. Unde et Chrysostomus dicit, geminas bigas mihi accommodes, alteram quidem iustitiae et superbiae; alteram vero peccati et humilitatis. Et videbis peccatum praevertens iustitiam, non propriis, sed humilitatis coniugae viribus, aliud vero par videbis devictum, non fragilitate iustitiae, sed mole et tumore superbiae.

Case 12. Place 12. Summa Theologiae III, q. 31 a. 3 ad 5. [...]-5 Et etiam ut superbiam de nobilitate excludat, multi enim fratrum Iudae ex ancillis nati fuerunt, sed omnes simul erant patriarchae et tribuum principes. Phares autem et Zaram simul nominantur, ut Ambrosius dicit, super Luc. quia per eos gemina describitur vita populorum, una secundum legem, quae significatur per Zaram; altera per fidem, quae significatur per Phares. Fratres autem Iechoniae ponit, quia omnes regnaverunt diversis temporibus, quod in aliis regibus non acciderat. [...]-1

Case 13. Place 13. Summa Theologiae III, q. 32 a. 1 ad 3. Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Vet. et Nov. Test. quaestio ista gemina ratione potest intelligi. Primo enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo. [...]-2

Case 14. Place 14. De veritate, q. 5 a. 9 arg. 9. Praeterea, Augustinus dicit in V de civitate Dei: nihil tam ad corpus pertinet quam ipse corporis sexus; et tamen sub eadem positione siderum diversi sexus in geminis concipi potuerunt. Ergo etiam in corporalia superiora corpora influxum non habent; et sic idem quod prius.

Case 15. Place 15. De veritate, q. 5 a. 9 ad 9. [...]-3 Sed potest esse impedimentum ex parte materiae, quod nec virtus caelestis nec particularis consequitur effectum suum, productionem scilicet masculini sexus; unde quandoque femina generatur etiam existente dispositione in corpore caelesti ad contrarium, propter materiae indispositionem; vel e contrario generabitur sexus masculinus contra dispositionem caelestis corporis, propter particularis virtutis victoriam super materiam. Contingit ergo quod in conceptione geminorum, operatione naturae materia separatur, cuius una pars magis obedit virtuti agenti quam altera, propter alterius indigentiam; et ideo in una parte generatur sexus femineus, in altera masculinus, sive corpus caeleste disponat ad unum, sive ad alterum; magis tamen hoc potest accidere, quando corpus caeleste disponit ad femineum sexum.

Case 16. Place 16. De potentia, q. 10 a. 5 ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod spiritus sanctus distinguitur substantialiter a filio in hoc quod origo unius differt ab origine alterius; sed ipsa differentia originis est per hoc quod filius est a patre solo, spiritus autem sanctus a patre et filio. Quod patet per Richardum de sancto Victore qui in II de Trin. dicit: notandum, quod huiusmodi differentia proprietatum in solo consistit numero producentium; nam prima earum habet esse a nulla alia, altera ab una sola, tertia vero a gemina.

Case 17. Place 17. De malo, q. 1 a. 4 s.c. Sed contra, est quod Augustinus dicit in Lib. de fide ad Petrum: geminum est creaturae rationalis malum; unum quo voluntarie deficit a summo bono; alterum quo in vita punitur; per quae duo exprimitur poena et culpa. Ergo malum dividitur per poenam et culpam.

Case 18. Place 18. Quodlibet IX, q. 4 a. 2 arg. 1. Eadem enim potentia non potest simul geminum actum habere, ut quod intellectus simul plura intelligat. Sed alius actus est quo intellectus Angeli videt res in verbo, et alius quo videt res in propria natura. [...]-1

Case 19. Place 19. Contra impugnantes, pars 2 cap. 4 co. [...]-86 Item quod religiosi possint, labore manuum dimisso, studio sacrae Scripturae vacare absque reprehensione, patet per id quod dicit Hieronymus in prologo super Iob: si autem fiscellam iunco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus solicita mente tractarem; nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare; error mihi geminus iniungitur; et infra: quapropter, o fratres dilectissimi, pro flabello, calathisque, munusculis monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite. Ergo patet quod b. Hieronymus, qui monachus erat, loco laboris manualis studium sacrae Scripturae assumpserat; de quo tamen ab invidis reprehendebatur. [...]-6

Case 20. Place 20. Contra errores Graecorum, pars 2 cap. 41 co. [...]-8 Utitur etiam et ipse aliquibus modis loquendi quos in auctoritatibus sanctorum patrum invenit, qui, sicut superius dictum est, magis sunt reverenter in dictis patrum exponendi, quam ab aliis usurpandi: sicut quod in divinis personis sit primum, secundum et tertium, et causa et causatum. In suis etiam expositionibus multis impropriis verbis et indecentibus utitur, sicut quod dicit, quod filius habet proprietatem geminam inter patrem et spiritum, ut ita dicam, subalternam per modum praedicandi. Primo se habet ad patrem tanquam subiectum ad praedicatum, et secundo ut praedicatum ad subiectum ad spiritum sanctum. [...]-4

Case 21. Place 21. Super Meteora, lib. 1 cap. 10 n. 8. [...]-1 Aegyptii dicunt quod fiunt coniunctiones stellarum errantium adinvicem et ad alias stellas fixas. Et dicit se vidisse stellam Iovis se supposuisse cuidam stellae quae est in geminis, ita quod fecit eam disparere. Sed tamen non fuit factus cometa: quod oporteret secundum opinionem Democriti et Anaxagorae.

Case 22. Place 22. Super Iob, cap. 9. [...]-36 Et haec quidem enumerat incipiens a polo Septentrionali et procedens usque ad polum meridionalem, unde dicit qui facit Arcturum: Arcturus quidem est quaedam constellatio in caelo quae vocatur ursa maior et habet septem stellas claras quae numquam nobis occidunt sed semper circueunt polum Septentrionalem. Sequitur et Oriona: Orion est quaedam constellatio multum evidens in caelo propter sui magnitudinem et claritatem stellarum quae dicuntur esse in tauro et geminis. Sequitur et Hyadas, quae sunt quaedam stellae in pectore tauri, ut dicitur, existentes et sunt etiam multum notabiles visu. [...]-72

Case 23. Place 23. Super Psalmo 7, n. 1. Supra praemissi sunt Psalmi pro liberatione ab hostibus; hic ponitur Psalmus in quo petit vindictam de eis: et praeponitur titulus talis, in finem quem cantavit domino pro verbis Chusi filii gemini. Historia habetur 2 Reg. 17, quod David fugit a facie filii sui, et Achitophel sapientissimus adhaesit Absaloni. [...]-68

Case 24. Place 23. Super Psalmo 7, n. 1. [...]-3 Cum autem Achitophel consilium dedisset Absaloni nocivum valde patri suo David, scilicet ut statim eum invaderet antequam tutaretur alicubi, Chusi secreto significavit David, ut de campestribus fugeret ubi erat, et transiret Jordanem ad loca munitissima. Isto ergo nuncio Chusi audito David, hoc canticum cecinit domino: et ideo dicitur hic, quem cantavit domino pro verbis Chusi filii gemini. Dicitur autem filius gemini, quia forte de tribu Beniamin erat: vel ex aliquo descenderat qui habebat hoc nomen. [...]-64

Case 25. Place 23. Super Psalmo 7, n. 1. [...]-4 Isto ergo nuncio Chusi audito David, hoc canticum cecinit domino: et ideo dicitur hic, quem cantavit domino pro verbis Chusi filii gemini. Dicitur autem filius gemini, quia forte de tribu Beniamin erat: vel ex aliquo descenderat qui habebat hoc nomen. Hieronymus non habet, in finem: nec pro victoria, sed pro ignoratione, vel ignorantibus. [...]-63

Case 26. Place 23. Super Psalmo 7, n. 1. [...]-8 Mystice autem hic Psalmus potest esse Ecclesiae, et contra persecutores. Et dicitur pro verbis Chusi, qui interpretatur silentium, sed gemini dextera; quasi dicat: occulto divinae providentiae judicio factum est ut Achitophel, qui fratris ruina interpretatur, scilicet Judas Iscariotes, in ruinam, idest in mortem fratris sui, Christi videlicet, qui non confunditur eos vocare fratres, Hebr. 2 consilio et auxilio conspiravit. Sed quod ille ad perniciem unius hominis fecit, Christus ad salutem omnium inflexit, ut dicit Augustinus in Glossa. [...]-59

Case 27. Place 24. Super Psalmo 18, n. 3. [...]-46 Unde, exultavit, interius scilicet cum laetitia spirituali, quam nec mors nec tristitia aliqua in sensualitate potuit perturbare: quia etiam in passione fruebatur: Isa. 42: non erit tristis neque turbulentus; quia ex tristitia sensualitatis nulla tristitia in parte superiori fuit: tamen tota patiebatur secundum quod erat natura; non autem secundum quod erat conversa ad Deum. Item describitur magnitudine: quia, ut gigas, geminae substantiae: quia naturae divinae in qua magnus: Ps. 76: quis Deus magnus sicut etc. et humanae naturae in qua etiam magnus: Luc. 1: hic erit magnus: etc. A velocitate: quia salutem nostram operatus est in modico tempore: unde dicit, ad currendam viam: Act. 10: pertransivit benefaciendo et sanando, quasi velociter.

Case 28. Place 25. Catena in Mt., cap. 1 l. 3. [...]-2 Augustinus de Civit. Dei. Nec Iudas primogenitus, nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae; sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum per quos ad David, atque inde quo intenderet, perveniret. [...]-110

Case 29. Place 25. Catena in Mt., cap. 1 l. 3. [...]-15 Vide autem quia non otiose Matthaeus utrumque significavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret, quia hic in utroque mysterium est. Per geminos enim gemina describitur vita populorum: una secundum legem, altera secundum fidem. Chrysostomus super Matth. [...]-97

Case 30. Place 25. Catena in Mt., cap. 1 l. 3. [...]-15 Vide autem quia non otiose Matthaeus utrumque significavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret, quia hic in utroque mysterium est. Per geminos enim gemina describitur vita populorum: una secundum legem, altera secundum fidem. Chrysostomus super Matth. [...]-97

Case 31. Place 26. Catena in Mt., cap. 1 l. 11. [...]-55 Sed si de spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? Domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici domus eius, sicut dicitur templum eius. [...]-12

Case 32. Place 27. Catena in Mt., cap. 2 l. 1. [...]-98 Non usquequaque autem absurde dici potest, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus accessibus et decessibus videmus anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut conchas et mirabiles aestus Oceani; non autem animi voluntates positionibus siderum subdi. Quod si dicantur stellae significare ista potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. [...]-62

Case 33. Place 27. Catena in Mt., cap. 2 l. 1. [...]-98 Non usquequaque autem absurde dici potest, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus accessibus et decessibus videmus anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut conchas et mirabiles aestus Oceani; non autem animi voluntates positionibus siderum subdi. Quod si dicantur stellae significare ista potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. [...]-62

Case 34. Place 27. Catena in Mt., cap. 2 l. 1. [...]-99 Quod si dicantur stellae significare ista potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. Quidam vero non astrorum constitutionem, sed omnium connexionem seriemque causarum, quam Dei summi tribuunt voluntati et potestati, fati nomine appellant. [...]-61

Case 35. Place 27. Catena in Mt., cap. 2 l. 1. [...]-99 Quod si dicantur stellae significare ista potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. Quidam vero non astrorum constitutionem, sed omnium connexionem seriemque causarum, quam Dei summi tribuunt voluntati et potestati, fati nomine appellant. [...]-61

Case 36. Place 28. Catena in Mt., cap. 10 l. 1. [...]-58 Remigius. Thomas autem interpretatur abyssus, sive geminus, qui Graece dicitur Didymus. Bene autem Didymus abyssus interpretatur; quia quo diutius dubitavit, eo profundius effectum dominicae passionis credidit, et mysterium divinitatis agnovit: unde dixit: dominus meus et Deus meus. [...]-32

Case 37. Place 29. Catena in Mc., cap. 14 l. 2. [...]-19 Nardus vero est frutex aromaticus grandi, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra, fragilique. Quamvis autem pinguis sit, tamen redolet ut cupressus, aspero sapore, folio parvo densoque, cuius cacumina in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus unguenti nardi pistici pretiosi: quia videlicet unguentum illud quod attulit Maria domino, non solum de radice confectum est nardi, verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum eius, adiectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. [...]-38

Case 38. Place 30. Catena in Lc., cap. 5 l. 4. [...]-61 Beda. Quod autem secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit volo, mundare, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quod iuxta Nestorium gemina sit filii persona; sed eiusdem personae, sicut naturae, sic et operationes sunt duae. Gregorius Nazianzenus. [...]-8

Case 39. Place 31. Catena in Lc., cap. 6 l. 3. [...]-48 Cyrillus. Quod si libet interpretationem apostolicorum nominum scire, scito quia Petrus dicitur dissolvens vel agnoscens; Andreas decora potentia vel respondens; Iacobus autem supplantator doloris; Ioannes domini gratia; Matthaeus donatus; Philippus os magnum vel orificium lampadis; Bartholomaeus filius aquas suspendentis; Thomas abyssus, vel geminus; Iacobus Alphaei supplantator gressus vitae; Iudas confessio, et Simon obedientia.

Case 40. Place 32. Catena in Lc., cap. 9 l. 12. [...]-42 Illud consortibus relinquitur, hoc mandatur relictis. Quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt, nisi geminam hic intelligas mortem, unam naturae, alteram culpae? Est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, Deo vivimus. [...]-28

Case 41. Place 33. Catena in Lc., cap. 12 l. 2. Cyrillus. Quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus Deum, quem corde cognoscit, negare cogatur, pulchre addit dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus. Cyrillus. [...]-56

Case 42. Place 34. Catena in Lc., cap. 14 l. 4. [...]-49 In oculis visus est, in auribus auditus, in naribus odoratus, in faucibus gustus, in omnibus membris tactus. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga: et in faucibus, idest sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit nisi lingua et palato tangatur: voluptas carnis, quae ad tactum pertinet, occulte geminatur: est et forinsecus et intrinsecus. Dicuntur autem iuga boum, quia per sensus istos carnis terrena requiruntur: boves enim terram versant; homines autem remoti a fide, terrenis dediti, nolunt credere aliquid nisi ad quod sensu corporis perveniunt quinquepartito. [...]-68

Case 43. Place 35. Catena in Lc., cap. 18 l. 2. [...]-66 Chrysostomus. Geminos aurigas et duas bigas in stadio positas sermo praesens proponit: in altera peccatum et humilitatem: et vides bigam peccati superare iustitiam, non propriis virtutibus, sed humilitatis coniunctae; illam vero devictam non fragilitate iustitiae, sed mole et tumore superbiae: nam sicut humilitas per sui eminentiam peccati pondus superat, et saliens attingit Deum; sic superbia ob sui molem de facili iustitiam deprimit. Si ergo plura facta strenue geras, putas autem te posse praesumere, tota caruisti oratione; si vero mille feras in conscientia fasces reatuum, et hoc solum de te credas quod es infimus omnium, multam obtinebis ante Deum fiduciam. [...]-19

Case 44. Place 36. Catena in Lc., cap. 19 l. 1. [...]-84 Dicit autem ei dominus festinans descende; hoc est, ascendisti per poenitentiam ad altiorem locum, descende per humilitatem, ne te supplantet elatio: oportet enim me in humilis domo manere. Geminis autem bonis in nobis existentibus, corporalibus scilicet et spiritualibus, cuncta corporalia derelinquit iustus pauperibus, sed spiritualia non deserit bona, sed si quid exegit ab aliquo, reddit quadruplum: significans per hoc quod si quis per poenitentiam pergit in contrario tramite priscae pravitatis, per multiplices virtutes sanat omnia pristina delicta; ac sic promeretur salutem, vocaturque filius Abrahae, eo quod a propria cognatione exierit, scilicet ab antiqua nequitia.

Case 45. Place 37. Catena in Lc., cap. 22 l. 11. [...]-42 Athanasius. Geminum enim hic velle ostendit: alterum quidem humanum, quod est carnis; alterum vero divinum: humanitas enim ob carnis fragilitatem recusat passionem: sed divinus eius affectus affectanter eam subiit, eo quod non esset possibile eum detineri a morte. Gregorius Nyssenus. [...]-5

Case 46. Place 38. Catena in Io., cap. 5 l. 1. [...]-85 Vel quia per Evangelium, quod quatuor libros habet, impletur lex. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non impletur nisi in gemino praecepto caritatis, quid miraris, quia languebat qui quadraginta, minus duos, habebat? Necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est: et quia illum iacentem duobus minus invenit, duo quaedam iubendo, quod minus erat implevit. [...]-12

Case 47. Place 39. Catena in Io., cap. 6 l. 5. [...]-71 Augustinus in Ioannem. Videte autem quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem designet. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis. [...]-4

Case 48. Place 40. Catena in Io., cap. 14 l. 8. [...]-9 Haec igitur est forma servi, in qua Dei filius minor est non patre solo, sed etiam spiritu sancto: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat. Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi; divinam scilicet, qua aequalis est patri; et humanam, qua maior est pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas sed Trinitas Deus. [...]-37

Case 49. Place 41. Catena in Io., cap. 20 l. 3. [...]-29 Beda. Iteratio confirmatio est; sive ideo repetit, quia gemina est virtus caritatis; vel quia ipse est qui fecit utraque unum. Chrysostomus. [...]-49

Case 50. Place 41. Catena in Io., cap. 20 l. 3. [...]-69 Alcuinus. Didymus Graece, Latine geminus vel dubius, propter dubium cor in credendo: Thomas abyssus quia altitudinem divinitatis certa fide penetravit. Gregorius. [...]-9


 






Ipsa duce, pervenies

IN COLLABORATION WITH
 
Fundación Tomás de Aquino
 
International Business Machines Associazione per la Computerizzazione delle Analisi Ermeneutiche Lessicologiche Universidad de Navarra - Departamento de Filosofía

© 2005 Enrique Alarcón and Eduardo Bernot as to this edition
© 2005 Società CAEL as to the Index Thomisticus
All rights reserved
L.D.V.Q.M.