CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sermo Puer Jesus

Thomas de Aquino a Ghirlandaio repraesentatus (Santa Maria Novella, Firenze)

Textum cod. Lat. 15034 Bibl. Nat. Parisiorum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit
Christinae, nomine et re, dicatum







In I. Dominica post Epiphaniam

Pars 1

[86750] Puer Jesus, pars 1 Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum, et homines.
Cuncta quae Dominus fecit, vel in carne passus est, documenta et exempla sunt salutaria; unde in Joan. XIII, hoc: exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis. Et quia unicuique aetati, maxime annos discretionis attingenti, non deest via salutis, ideo adolescentia Christi adolescentibus proponitur in exemplum.
Proprium autem adolescentium est augmentum et profectus; ideo ad exemplum adolescentium proponitur profectus Christi. Ut autem aliquid dicere possimus de profectu Christi quod sit ad honorem Dei, et ad salutem animarum nostrarum, in principio rogemus Dominum.


Pars 2

[86751] Puer Jesus, pars 2 Puer Jesus etc.
Si diligenter velimus verba ista considerare, quatuor in eis inveniemus Christi profectus; scilicet profectum aetatis quantum ad corpus, profectum sapientiae quantum ad intellectum, et profectum gratiae quantum ad Deum, et profectum etiam gratiae quantum ad hominum convictum.
Revera omnes isti profectus sunt admirabiles imo stupore et admiratione pleni.
Admirandum enim est quod aeternitas aetate proficiat, quia Filius Dei est aeternitas, et est ab aeterno. Psalm. CXVI, et Psalm. CXVIII: in aeternum, Domine, permanet veritas tua.
Item admirandum est quod veritas in sapientia proficiat, quia profectus sapientiae est cognitio veritatis, et Christus ipsa veritas est; unde in Joan. XIV: ego sum via, veritas, et vita.
Item admirandum est quod gratiae factor proficiat in gratia, et Christus gratiae est actor. Unde in Joan. I: gratia, et veritas per Christum facta est.
Item admirandum est quod qui omnes homines excedit, quod apud homines proficiat: immo magis homines debent proficere apud illum. Psalm. CXII: excelsus est super omnes gentes.
Quomodo igitur proficiet Christus in istis?
Dico quod si recte velimus considerare, de profectu aetatis in promptu ratio apparet. Aeternus Dei Filius temporalis fieri voluit, ut secundum aetates proficere posset. Isa. IX: parvulus natus est nobis. Si natus est ut parvulus, quare ergo non cresceret ut parvulus?
Alii profectus Christi majorem difficultatem habent. Christus naturam humanam integram assumpsit: secundum carnem parvulus natus est, non secundum animam, quia ab initio conceptionis suae beatissima ejus anima Deo conjuncta plena fuit omni gratia et veritate. Unde in Joan. I: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratia et veritate. Plenus fuit omni gratia et veritate quia Unigenitus Dei; sed ab initio conceptionis fuit Unigenitus; ergo tunc fuit plenus gratia et veritate, et perfectus in virtute. Jerem. XXXI: femina circumdabit virum, non aetate, sed mentis perfectione.
Sed quo modo dicitur proficere sapientia et gratia?
Dicendum est quod aliquis dicitur proficere in sapientia, non solum quando acquirit majorem sapientiam, sed quando magis manifestatur in ipso sapientia. Verum est quod Christus a principio conceptionis suae plenus fuit sapientia et gratia, sed non manifestavit eam a principio, sed quando alii consueverunt. In sapientia tunc dicitur proficere, non in se, sed quantum ad effectum quo in aliis proficiebat.
Si voluisset ostendere sapientiam suam cum fuit septem annorum, potuissent homines dubitare de veritate naturae humanae assumptae, et propter hoc Christus aliis voluit conformari: unde Apostolus ad Philipp. II: exinanivit semetipsum formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Christus se parvum fecit, nostram parvitatem accipiendo; ut se parvum vere ostenderet, in similitudinem hominum factus est. Baruch III: in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et quando primo solet apparere in homine indicium sapientiae, tunc Christus primum manifestavit sapientiam suam, scilicet cum esset annorum duodecim; paulatim igitur. Et non voluit ostendere sapientiam suam, ut veritas naturae humanae in ipso comprobaretur, et ut daret nobis exemplum proficiendi in sapientia.
Quadrupliciter igitur, ut dictum, est Christi profectus: scilicet aetatis, sapientiae, gratiae et conversationis humanae.
Primo prosequamur de profectu aetatis Christi, qui est corporalis, et proponitur nobis in exemplum ut proficiamus aetate corporis et mentis sicut ipse; quia vacuus est profectus aetatis in corpore si non sit in anima.
Unde simul agitur de profectu aetatis Christi et sapientiae et gratiae; quia si non proficit homo profectu mentis cum aetate corporis, quatuor sequuntur ex hoc inconvenientia: quia hoc est monstruosum, damnosum, grave, sive laboriosum, et periculosum.
Primo dico, proficere aetate corporis et non mentis est monstruosum. Homo componitur ex anima et corpore, sicut corpus componitur ex ceteris membris. Sed ponamus quod aliquod corpus crescat in uno membro, et sit parvulus in aliis membris; hoc est monstruosum. Similiter quando aliquis est vir secundum corpus, et non secundum mentem: propter hoc dicit Apostolus I Cor. XIII: cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de ludo et hujusmodi.
Verum est quod Dominus mandat quod simus sicut parvuli, in Matthaeo XVIII, dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Aliquid debemus retinere de parvulis, quia parvuli non sunt malitiosi, et sunt humiles: aliquid debemus abjicere de parvulis, quia parvuli carent sapientia. Unde Apostolus I Cor. XIV: nolite parvuli effici sensibus; sed malitia parvuli estote.
Sensibus perfecti cogitare debemus, ut quantum proficimus aetate corporis proficiamus aetate mentis. Qui in uno pede cresceret, et non in alio, totum studium poneret in medico, quod cresceret similiter in alio pede. Similiter qui crescis aetate corporis debes ponere totum studium tuum ut crescas etiam aetate mentis.
Item crescere aetate corporis, non mentis, est damnosum. Qui haberet tempus ad acquirendam rem magnam, et dimitteret ipsum fluere in vanum, magnum damnum reputaret; sicut mercator tempore nundinarum, quando credit multum lucrari, et scholaris quando credit audire lectionem utilem, si tempus illud amittat, reputat se multum damnificatum.
Tempus datum est tibi ut lucreris non ista vilia, sed Deum et bona caelestia, quae nullus capere potest. Unde Apostolus I Cor. II: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparasti, Deus, diligentibus te. Propter hoc dicitur Eccli. XIV: particula boni doni ne praetereat te, pars boni temporis. Et Salomon, Prov. V: ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli; ne forte repleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena.
Ne des alienis honorem tuum. Honor datur homini in bello, quando datur ei quod vincat inimicos suos. Talis honor datus est tibi, scilicet quo vincas mundum, carnem et diabolum. Sed quando das vires naturales ad serviendum diabolo, quae datae sunt tibi ut vincas diabolum, tunc honorem tuum das alieno.
Sequitur: ne des annos juventutis tuae crudeli; idest, diabolo, qui est crudelis, quia quantumcumque servias ei, non dabit tibi requiem. Unde Jer. XVI: servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem.
Et labores sint in domo aliena. Forte facis bona opera, in quibus laborasti. Si convertaris ad Dominum, erunt labores illi in domo tua. Si autem non convertaris ad Dominum, erunt labores tui, idest opera bona, in domo aliena, quia sancti in patria gaudebunt de bonis operibus tuis, et non tu. Unde dicitur in Apoc. III: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
Item crescere aetate corporis, non mentis, est laboriosum. Sed dices: juvenis sum, volo ludere in juventute mea; cum ero senex convertam me ad Dominum. Certe committis te magno labori. Quod homo assuescit a juventute sua, facile est ei; quod patet, quia facile est rustico in campo laborare, quia consuevit, quod tibi est difficile. Si consuescis facere voluntatem tuam, et vivere in peccatis, aut desperas de vita aeterna, aut conservas te magno labori. Unde Salomon: adolescens juxta viam suam ambulabit, et cum senuerit non recedet ab ea. Et Jerem. III: bonum est viro cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua; quia iste de facili potest se levare supra se. Et ideo Christus dedit nobis exemplum bene operandi a juventute, quia cum esset duodecim annorum crevit sapientia.
Item periculosum est cum quis crescit aetate corporis, si non crescit aetate mentis. Deus rationem requirit de omnibus. Unde in Evangelio, Matth. XVIII: simile est regnum caelorum homini ponenti rationem cum familia sua.
Deus dedit tibi tempus ut ei servias. Sed dicitur in Job XXIV: dedit ei tempus, et ipse abutitur in superbia. Deus exiget a te rationem de tempore. Isa.: et dixi: sine causa, et vane consumpsi fortitudinem meam. Ille vane et sine causa consumit fortitudinem suam qui tempus suum expendit in rebus inutilibus: et ideo sequitur in Isa. XLIX: ergo judicium meum cum Domino. Et Salomon, Ecclesiastes XI: laetare juvenis pro adolescentia tua. Scito quia pro his adducet te Dominus in judicium. Est ne facile illud judicium? Non. Quia dicit Isa. LXV: puer centum annorum maledictus erit, idest peccator. Unde in Baruch III: inveterasti in terra aliena, deputatus es cum his qui descendunt ad infernum. Sed noli desperare de Dei misericordia, licet merita tua hoc requirant.
Hoc igitur est primum studium ut crescamus mente, sicut aetate. Sed quomodo crescit homo mente? Certe quando crescit sapientia et gratia. Et licet in themate prius fiat mentio de sapientia quam de gratia, nos tamen prius dicemus de gratia, quia initium sapientiae timor Domini, Eccli. I.
Gratia occultum quid est, quia est in anima. Causae autem occultae non cognoscuntur nisi per effectus manifestos. Inter omnes autem effectus nullus est ita manifestus sicut pax. Unde Apostolus semper conjungit pacem gratiae: fructus spiritus, gaudium, caritas, pax, Galat. V. Et quando quis habet pacem, signum est quod habeat gratiam, quia non est pax impiis, dicit Dominus, Isa. XLVIII. Et istud signavit Deus in profectu gratiae; quia cum esset annorum duodecim, ivit in locum pacis, scilicet in Jerusalem, quae interpretatur visio pacis. Igitur cum habemus annos discretionis, debemus conari ut attingamus pacem.
Sed multi decipiuntur, quia cum credunt se habere pacem non habent; unde dixerunt falsi prophetae: pax, pax; et non erat pax, Jerem. VI. Ut cognoscamus pacem veram, notandum quod pax debet habere quatuor conditiones; quia debet esse alta, consueta, perseverans et assidua, et cauta.
Primo pax gratiae debet esse alta. Homo inter duo constitutus est; et secundum hoc potest esse duplex pax. Ex una parte constitutus est inter carnem et spiritum, quae ad invicem bellant; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Spiritus altus est, et caro infima. Secundum hoc dupliciter potest homo facere pacem.
Si facit pacem ita quod spiritus consentiat carni; haec non est pax alta, nec vera, sed infima et falsa. Unde Sap. XIV: in magno viventes inscientiae bello tot et tanta mala quae patiuntur arbitrantur pacem. Tales sunt in magno bello, quia habent bellum ignorantiae et remorsum conscientiae.
Alia est pax quando caro consentit spiritui. Et quomodo fit ista pax? Certe ut caro subjiciatur spiritui per macerationem carnis. Dicet aliquis: volo facere pacem ita quod spiritus in aliquo consentiat carni, et sic erit pax, quia caro postea erit subjugata spiritui. Hoc non potest esse; quia caro servilis est conditionis, et qui servo magis indulget tanto servus magis protervit. Unde in Prov. XXIX: qui delicate nutrit servum suum, inveniet eum contumacem. Et Philosophus dicit: insatiabilis est delectabilis appetitus, et undique insipienti et concupiscentie operatio auget conatum. Si satisfacis delectationi carnis, non propter hoc sedatur, sed magis augetur, quia qui bibit in hac aqua sitiet iterum.
Ista pax quomodo est facienda? Certe conculcando carnem. Unde Isa. XXVII: in praelio gradior super eam, et faciet mihi pacem. Propter hoc legimus quod Dominus ivit in Jerusalem, non descendit. Unde dicitur: ascendentibus illis in Jerusalem, ivit cum illis, Luc. II.
Aliqui cum volunt facere pacem spiritus cum carne, faciunt abstinentiam, sed non servant consuetudinem. Volunt esse difformes aliis contra mandatum Domini in Evangelio. Matth. VI: cum jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes. In occulto debet homo facere opera bona, et in aperto debet esse conformis aliis. Unde in Eccli. XXXII: in illis esto sicut unus ex illis. Augustinus cum venit Mediolani non jejunaverunt ibi homines, Romae autem et Carthagini jejunaverunt; mater ejus anxiebatur multum si deberet jejunare vel non; et tunc Augustinus adhuc catechumenus requisivit ab Ambrosio si deberet jejunare vel non: et dixit Ambrosius: ad quamcumque Ecclesiam veneritis, ejus morem servate, si non vultis pati scandalum, vel aliis facere. Unde Jesus, Luc. II, ascendit secundum consuetudinem. Noli esse singularis, quia Deus multum videtur abhorrere singularitatem.
Sed nota quod dixit: diei festi. Si socii velint aliquid contrarium virtuti, in illo non debes eis esse conformis. Unde in Exod. XXIII: non sequeris turbam ad faciendum malum. Et Jerem.: interroga de semitis antiquis, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea. Illud pertinet ad pacem. Psal. CXXI: Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum. In idipsum, idest secundum concordiam sententiarum et morum aliorum.
Item ista pax debet esse assidua; quia non sufficit eam habere ad tempus, sed oportet quod homo sit in ea perseverans. Job XXVII: donec deficiam non recedam ab innocentia mea; justificationem, quam coepi tenere, non deseram. Duo dicit. Primo dicit: donec deficiam, idest usque in morte, ab innocentia mea non recedam.
Homo recedit ab innocentia sua peccando. Unde in Eccli. XXVI: qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, Deus praeparavit eum ad rumphaeam, idest ad gladium acutum.
Non sufficit quod homo non peccet; sed si consuevisti benefacere, oportet quod opera bona non deseras. Unde dicitur: justificationem meam quam coepi tenere non deseram. Unde in Apoc. II: habeo adversum te, quod charitatem tuam primam dereliquisti. Et hoc significatur in Evangelio hodie. Luc. II: diebus festis mansit Jesus in templo. Aliqui in festo bene abstinent a peccato, sed post festum redeunt ad peccatum. Debet enim homo permanere in justitia et innocentia sua, quae signatur in libro Regum. III Reg. II: Salomon ad Semei, qui interpretatur obediens: aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi; et non exeas huc aut illuc: quacumque die exieris scito te interficiendum; idest debet pax ista esse assidua.
Quarto debet esse cauta. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem? Si velles facere pacem cum alio, et eum tibi subjugare, caveres tibi ab amicis illius. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem? Debes tibi cavere ab amicis carnis. Unde Jer. IX: unusquisque a proximo suo, scilicet carnali, se custodiat, et in omni fratre suo, scilicet carnis, non habeat fiduciam; quia dicitur in Michaea VII: inimici hominis domestici illius; et in Evangelio hodierno significatur hoc quando Dominus voluit manere in Jerusalem: non cognoverunt parentes ejus, Luc. II. Qui student perfectionem pacis spiritus debent sibi cavere ab amicis et familiaritate carnis. Psal. XLIV: obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Scilicet in praesenti conferendo, et in futuro perducendo ad gloriam; quod nobis praestare dignetur qui vivit et regnat et cetera.


Pars 3

[86752] Puer Jesus, pars 3 Jesus proficiebat etc.
Dictum est hodie de duplici profectu Christi, scilicet de profectu aetatis et gratiae. Restat modo dicendum de duobus aliis profectibus; scilicet de profectu sapientiae et conversationis humanae. Et sicut profectus gratiae ostenditur in pace, ita profectus sapientiae in contemplatione. Unde in Eccl. I, dicit Salomon: praecessi sapientia omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: et quia subdit: mens mea contemplata est multa sapienter.
Qui multa contemplatur sapienter, proficit in sapientia. Videte: templum dicitur a contemplando, vel contemplatio a templo. Unde in hoc quod Dominus reperitur in templo, demonstrat nobis studium contemplationis, et quod per templum signatur contemplatio. Dicit Psalm. XXVI: unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et visitem templum sanctum ejus. Ille templum vere visitat qui vadit ad templum, non pro nugis et truffis, sed ut contempletur voluntatem Dei.
Videamus quid Christus fecit in templo; et per ista scire possumus si homo proficit in templo.
Ad hoc autem quod homo in sapientia proficiat quatuor sunt necessaria: scilicet quod libenter audiat, diligenter inquirat, prudenter respondeat, et attente meditetur.
Primo dico, ad hoc quod homo in sapientia proficiat necessarium est ei quod libenter audiat; quia sapientia ita est profunda quod nullus homo est sufficiens per se ad contemplandum. Per se ipsum oportet igitur quod audiat. Unde in Eccl. VI: si dilexeris audire, sapiens eris. Dices: sum satis sapiens, nolo audire: propter hoc subditur: audiens sapiens sapientiam sapientior erit. Prov. I. Nullus est ita sapiens quin audiendo addiscat. Unde invenerunt Jesum audientem.
Sed quomodo debes audire? Certe perseveranter. Quidam unam lectionem volunt audire in una scientia transitorie; non ponunt ibi cor; sed Jesum invenerunt assidue post triduum. Ita et tu assidue debes audire. Unde in Prov. VIII: beatus qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie.
Item debemus audire non solum ab uno, sed a multis; quia dicit Apostolus I Cor. XII, quod divisiones gratiarum sunt. Unus non est profectus in omnibus. Beatus Gregorius optime scivit moralitates, beatus Augustinus quaestiones solvere, et beatus Ambrosius optime allegorizavit. Quod non addiscis ab uno, addiscis ab alio. Unde in Eccl. VI: in medio presbyterorum prudentium sta, et in sapientia cordium illorum conversare, ut possis audire narrationem Dei. Quod non narrat unus, narrat alius. Non dico quod credam utile esse quod qui incipiunt primo audire scientiam aliquam, quod diversos audiant; sed debent audire unum quousque sint fundati; et cum sint fundati, audiant diversos, ut possint carpere flores ex diversis, idest quae sunt utilia.
Item inventus est Jesus audiens multos, et stans in medio. Hoc est justi judicis. Auditori enim committitur officium judicis, quia juste debet judicare quae audit. Job XII: nonne auris verba dijudicat? Auditor debet esse justus judex. Sed aliqui sequuntur opinionem magistrorum, quia audiunt eos; sed nullus debet habere amicum in veritate, sed solum debet veritati adhaerere; quia dicit Philosophus, quia discordia in opinionibus non repugnat amicitiae. Christus fuit in medio, quia dicitur in Eccl. XV: in medio ecclesiae aperuit os ejus, et implevit eum Dominus Spiritu sapientiae et intellectus.
Secundo ad profectum sapientiae requiritur, quod homo diligenter inquirat; quia sapientia pretiosior est quam omnia quae possunt desiderari. Unde in Prov. III: pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et in libro Sapientiae VII: praeposui illam sedibus et regnis.
Videte: qui indigent re temporali, non solum sunt contenti quod ea sibi offeratur, sed diligenter eam inquirunt; et ita nos diligenter debemus sapientiam quaerere. Unde Salomon, Prov. II: si quaesieris eam quasi pecuniam, invenies eam. Transeunt aliqui montes et maria ut acquirant pecuniam; sic et tu debes laborare pro sapientia. Unde et Jesum invenerunt in templo interrogantem et quaerentem sapientiam, ut nobis exemplum quaerendi sapientiam daret.
Sed ubi debes quaerere sapientiam, et a quibus? Certe a tribus.
Primo a magistro, vel a sapientioribus: unde in Deuteronomio XXXII: interroga patrem tuum, idest magistrum; quia sicut pater te genuit corporaliter, ita magister genuit te spiritualiter. Et annuntiabit tibi; interroga majores, idest sapientes, et dicent tibi.
Item non solum debes esse contentus ut interroges praesentes, sed debes interrogare antiquos absentes. Si non habes copiam quantum ad personas, habes tamen quantum ad scripta. Quando vides scripta Augustini et Ambrosii, tunc interroga ipsos. Job VIII: interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam, idest memoriale quod tibi reliquerunt.
Item. Non solum non sufficit quod ipsos interroges vel etiam scripta, sed debes considerare in consideratione creaturarum; quia dicitur in Eccl. I: Deus effudit sapientiam suam super omnia opera ejus. Opera Dei sunt judicia sapientiae ejus. Sicut in artificiato multa possumus conjicere de sapientia artificis. Unde Job XII: interroga jumenta, et docebunt te; volucres caeli et dicent tibi.
Item debet homo acquirere sapientiam cum aliis communicando. Unde Sapiens VII: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Quilibet potest experiri quod nullus ita bene potest proficere in scientia sicut in communicando aliis quae ipse scit: et hoc est debitum, ut homo respondeat aliis de eo quod novit. Unde in Prov. XXII: ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. Christus respondit: mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. II.
In responsione requiritur prudentia tripliciter.
Primo, ut responsio sit proportionata personae respondentis. Si aliquis quaerat a te quod sit super vires tuas, non ponas te ad respondendum. Unde: si tibi est intellectus, responde proximo tuo; si non, pone manum tuam super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris, Eccl. V.
Item requiritur prudentia in responsione ut sit responsio proportionata auditori. Non semper cuilibet est respondendum; quia forte aliquis quaerit a te aliquid ad tentandum vel vituperandum. Unde in Prov. XXVI: ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne ei similis efficiaris. Sed quod est signum stulti? Certe quando contumeliis interrogat. Unde in Prov.: interrogatio stulti miscetur contumeliis. Sed debes respondere stulto juxta stultitiam suam ne ei insipiens videaris, ut dicit Salomon, Prov. XXVI. Hoc bene fecit Christus; cum alii quaererent ab eo qua potestate faceret miracula, manifestavit eis hoc per aliam responsionem.
Item debet esse prudentia in responsione, ut responsio sit proportionata quaestioni, ut sit non cum phaleris verborum, sed ad quaestionem; aliter esset responsio ventosa. Unde Job XV: numquid sapiens respondebit in ventum? Christus prudenter respondit: mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. II.
Quartum, quod est consummativum prudentiae, est quod homo attente meditetur. Psalm. XVIII: meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Exemplum habemus in beata Virgine: quae conservabat omnia verba haec conferens in corde suo, Luc. II.
In expositione hujus verbi dicit quidam Graecus satis notabile verbum: considera, inquit, prudentissimam mulierem Mariam, et verae sapientiae matrem qualiter scholaris pueri efficitur, et jam non ut puero, nec ut viro, sed ut Deo ei attendit; et sicut verbum ipsum in utero conceperat, ita omnia facta ejus et verba nunc concepit corde.
Videte circa meditationem beatae Mariae Virginis tria.
Primo quod fuit fructuosa. Quid est fructus meditationis? Dico quod meditatio clavis est memoriae multa potentis legere et audire, sed non potentis retinere nisi meditantis. Psalm. CXVIII: super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Sicut enim cibus non nutritur nisi prius masticetur, sic non poteris proficere in scientia nisi masticando ea quae audis per frequentem meditationem.
Item meditatio beatae Virginis fuit integra; quia conservabat omnia verba. De omnibus auditis debet homo meditari.
Item meditatio beatae Virginis fuit profunda. Aliqui solum superficialiter volunt meditari. Si non potes omnia meditare una vice, mediteris alia vice. Maria conservabat omnia verba conferens in corde suo. Psalm. LXXVI: meditatus sum nocte in corde meo, et exercebar et scopebam spiritum.
Non est dubium quin ille qui libenter audit, prudenter respondit, diligenter inquirit, et attente meditatur, quin multum proficiet in sapientia. Iste est modus proficiendi in sapientia.
Restat modo de profectu conversationis humanae. Verum est quod ex isto Evangelio, qui vellet, satis posset accipere conversationem humanam quantum ad subditos, et quantum ad praelatos; et quia pauci sunt hic praelati et plures subditi, dicemus de subditis.
Et notandum quod si vis proficere in conversatione humana, quatuor debes habere; scilicet pietatem, puritatem, humilitatem et discretionem.
Primo dico, si vis proficere in conversatione humana debes habere pietatem. Aliqui habent solum pietatem de se ipsis, ut in pace vivant et in sapientia proficiant; sed aliis condescendere nolunt. Tales proficere possunt in gratia apud Deum, sed non apud homines. Sed Jesus proficiebat in gratia et sapientia apud Deum et homines. Illud signatur in descensu cum illis. Jesus tempore suo mansit in Jerusalem, sed quando voluit descendit. Unde in Cant. VI: dilectus meus descendit in hortum suum, idest, in hortum deliciarum; et in scala quam vidit Jacob, vidit angelos Dei ascendentes et descendentes, Gen. XXVIII. Sic et nos debemus ascendere per spiritualem profectum, et descendere per pietatem ad proximum.
Alii condescendunt aliis, sed nimis, quia usque ad peccatum. Unde et Christus descendit in Nazaret, quod interpretatur flos, per quem figuratur puritas. Unde in Cant. I: lectulus noster floridus est. Beatus qui in conscientia sua nihil habet foetidum vel infamia dignum, sed solum odorem bonae famae. Unde in Eccli. XXIV: flores mei fructus honoris et honestatis. Fructus scilicet in merito. Unde Apostolus Rom. VI: habetis fructum in sanctificationem. Flores sunt in futura patria.
Tertio, debemus habere humilitatem. Unde Augustinus: erubescat homo fieri superbus, ex quo Deus factus est humilis. Christus subditus fuit hominibus, ut tu subditus sis praelatis. Gregorius: quicquid per promotionem proficit obedientiam nunquam dimittit.
Antequam homo ad profectum conversationis humanae perveniat necessarium est ipsum habere obedientiam tamquam ducentem ad bonum. Et Christus summam obedientiam habuit. Aliqui bene sunt obedientes in levibus, non in magnis, sed Christus in magnis obediens fuit. Unde super illud: subditus erat illis, dicit Glossa: homines erant justi et honesti, pauperes tamen et penuriam necessariorum habentes, teste praesepi partus venerandi ministro, per continuos labores necessaria corporis quaerentes, et Christus cum eis laboravit. Psalm. LXXXVII: pauper sum et in laboribus a juventute mea. Multi veniunt ad studium, volunt proficere in sapientia, intendunt non descendere sed ascendere; non sunt in Nazaret, sed in turpitudine peccati; non ut sint subditi sed praelati. Sed Christus descendit in Nazaret, ubi erat subditus illis.
Quarto necessaria est discretio, quae est discretio in obediendo. Certe superioribus debemus obedientiam in illis quae nos non retrahunt a Deo. Unde beatus Petrus, Act. V: oportet obedire Deo magis quam hominibus. Istam discretionem habuit Christus; in illis quae ipsum non retrahebant a Deo subditus erat illis: nescitis, inquit, quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Luc. II. Psalm. LXXII: mihi adhaerere Deo bonum est. Scilicet in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam, quam nobis et vobis et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264