CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sermo Osanna filio David

Thomas de Aquino a Ghirlandaio repraesentatus (Santa Maria Novella, Firenze)

Fragmentum a Th. Kaeppeli in Archivum Fratrum Praedicatorum 1943 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[86772] Osanna filio David Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine domini, Matth. XXI, 19. Verba ista sunt turbarum laudancium Christum (...). Tercio possumus admirari in apostolis eorum iusticiam que est reddere unicuique quod suum est, et apostoli iusti fuerunt, quia reddiderunt (Deo) quod suum fuit, scilicet gloriam. Gloriam, inquit, meam alteri non dabo. Apostoli converterunt totum mundum. Numquid subiciebant eos sibi? Numquid dominium vel lucrum temporale querebant? Absit, nichil aliud querebant, nisi ut Christo subicerentur. Unde potuerunt dicere illud: non dominabor ego in vos nec filius meus in vobis dominabitur, sed dominus dominabitur in vos. Apostolus: non querentes ab hominibus gloriam. Apostoli asinam non retinuerunt, sed eam ad Christum adduxerunt et eum desuper sedere fecerunt ad designandum quod conversus populus subditur Christo. Qui aliquem convertit et querit eum subdere sibi, non est custos, sed fur et latro. Quomodo adducuntur aliqui ad Christum? Certe per fidem, quia accedentem ad Christum oportet credere. Adducuntur per caritatem et observanciam preceptorum et consiliorum. Et videte super illud: si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia dominus etc., dicit ibi Beda quod magistri errorum impediunt apostolos ad hoc quod ad Christum adducant. Sed qui impediunt tempore nostro? Dicunt aliqui quod non debent duci aliqui ad Christum in religione nisi exercitati in preceptis. Super illud Ps. 130, 2: sicut ablactatus est super matre sua dicit Glossa: multi hunc ordinem pervertunt qui est a facilioribus ad superiora, volentes sicut heretici et scismatici ante tempus separari a lacte, unde moriuntur. Hic autem qui dicit se servare hunc ordinem, maledicto se astringit, quasi dicat: ita fiat mihi ut illi qui supra matrem incumbens et nondum grandiusculus ablactatur. Sequitur: non solum in aliis humilis fui, quia humiliter senciebam, sed in sciencia prius nutritus in lacte, quod est verbum caro factum est, postea crescam in cibum Angelorum, quod est verbum in principio apud Deum. Sed numquid quelibet faciliora sunt ante difficiliora? Dico quod non. Continencia virginalis difficilior est quam continencia coniugalis, ergo coniugalis debet precedere virginalem? Certe non. Sed dico quod in statu suo procedendum est a facilioribus ad difficiliora. Qui vult procedere ad perfectionem status, prius debet accedere ad faciliorem statum? Non debet. Qui pervertunt ordinem, qui spiritu consipiunt et carne consummant. Dicunt aliqui quod redarguendi sunt predicatores qui pocius volunt convertere divites quam pauperes et sic accipiunt personas. Dico quod si faciunt hoc ut ditentur, male faciunt. Sed numquid potest hoc fieri bono animo? Sic. Unde Augustinus in libro confessionum dicit: multis noti, auctoritatis sunt multis ad salutem multisque preeunt sequturis, ideoque sancti viri de eis magis letantur. Qui pauperem convertit, bene facit, sed qui divitem multis notum convertit, melius facit, quia alii edificantur. Sed numquid est hic accepcio personarum? Non. Unde dicit Augustinus: absit ut in tabernaculo tuo pre pauperibus persone divitum accipiantur. Potest igitur aliquis illud facere bono animo. Et dicit Augustinus: in hiis que bono et malo animo fieri possunt, in melius interpretari debent. Unde igitur tibi ut in peius interpreteris? Si in tempore Christi fuissent isti, Christum redarguissent qui ad domum divitis Zachei se invitavit et ipsum convertit qui magister fuit publicanorum, et tamen fuerunt ibi multi pauperes. Dixissent tales: vadis ad illum ut ingurgiteris. Dicunt alii: magis laudabiles sunt qui bene vivunt in seculo quam qui in religione et ponunt exemplum et dicunt quod magis laudabilis est miles qui regi bene conservat debile castrum quam qui forte. Deciperis: consideras quod servire Deo sit solum in actibus exterioribus et non in actibus interioribus virtutum, principales autem actus sunt interiores virtutes, ut sapiencia, prudencia. Servat aliquis castitatem in religione quod est forcius castrum: dices quod ille est minoris caritatis et prudencie qui occasiones peccandi vitatur. Certe non, quia dicit apostolus: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Qui thesaurum regis poneret in debili castro et licet sollicitus esset ipsum custodire, tamen non esset ita laudabilis sicut ille qui ipsum custodiret in forti castro, quia de negligencia esset reprehendendus; sed si necessitas immineret, qui ipsum tunc bene custodiret in castro debili, magis esset laudandus. Exemplum habemus quod Agnes castitatem servavit in lupanari. Oportet ergo quod homines exeant claustrum ut castitatem servent et magis erunt laudabiles? Certe non, sed si tibi necessitas evenerit quod oportet te esse in seculo et serves ibi castitatem, magis erit laudabile. Miror de quibusdam: dicebatur olim quod malum fuerit quod in Lombardia predicabantur hereses, sed modo predicantur in villa ista. Duo consilia data sunt a Christo, scilicet castitatis et paupertatis. De castitate dicit dominus: qui potest capere, capiat, et apostolus: de virginibus preceptum non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus. Et de paupertate dicit dominus: qui vult perfectus esse, vadat et vendat omnia que habet et sequatur me. In primitiva Ecclesia fuerunt Iovinianus et Vigilancius: Iovinianus continenciam coniugalem dixit equandam virginitati, hoc predicavit; Vigilancius predicabat statum divitum elemosinas dancium esse equandum paupertati, contra hoc quod dicit Jeronimus: bonum est facultates suas cum dispensacione pauperibus erogare, melius est eas insimul donare et intencione sequendi Christum cum Christo egere (...).




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264