CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sermo Exiit qui seminat

Thomas de Aquino a Ghirlandaio repraesentatus (Santa Maria Novella, Firenze)

Textum a Th. Kaeppeli in Archivum Fratrum Praedicatorum 1943 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86773] Exiit qui seminat, pars 1 Exiit qui seminat seminare semen suum, Luc. VIII, 5. Quia de spirituali seminacione sermo nobis est, invocemus seminacionis actorem dominum nostrum Ihesum Christum cuius est facere ydoneos ministros huius seminacionis, ut det mihi aliquid dicere et cetera.


Pars 2

[86774] Exiit qui seminat, pars 2 Exiit qui seminat et cetera. Sancta mater Ecclesia vinea est et ager, fructus enim spirituales Ecclesie, qui sunt iusticie opera, et vinum sunt et panis; vinum, quia letificant, vinum enim letificat, in Ps. 103, 15, et in Prov. 13, 9: lux iustorum letificat; panis sunt, quia confirmant, Ps. 103, 15: et panis cor hominis confirmet, et in Prov. 12, 12: radix iustorum non commovebitur. Istius vinee et agri unus est agricola, scilicet Christus. Ego, inquit, sum vitis vera, inquantum homo, et pater meus agricola est et ego in quantum Deus cum eo sum agricola, scilicet, ut dicit Augustinus, iste agricola tota Trinitas est que plantat hanc vineam et hunc agrum, unde Ier. 2, 21: ego plantavi te vineam electam, omne semen. Bernardus dicit: seminemus exemplum hominibus per bona opera et aperta, unde: sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona etc., Matth. V magnum per occulta suspiria et huiusmodi que solis eis sunt nota, gaudium enim est Angelis Dei super uno peccatore penitenciam agente etc., Luc. XV, 17. Hinc dicebat apostolus, Rom. XII, 17: providentes bona non tantum coram Deo, sed eciam coram hominibus. Coram Deo dixit, id est coram eis qui vultui Dei assistunt, ipsis enim maxime placet cum nos vident occulte orantes aut aliquem Salmum ruminantes aut aliquid tale facientes. Seminate et vos, quia multi ante vos seminaverunt. O genus Adam, quam multi seminaverunt in te et quam preciosum semen; quam male peribis et quam merito, si perierit in te tantum semen simul et seminancium labor. Cui perdicioni traderis ab agricola, si in te perierint universa. Seminaverunt in terra nostra tota Trinitas, seminaverunt Angeli pariter et apostoli, seminaverunt martires et confessores, virgines. Seminavit pater pacem de celo, filius veritatem, spiritus sanctus caritatem. Angeli quoque seminaverunt, quia cadentibus aliis ipsi steterunt. Manifestum est martires seminasse fortitudinem, confessores iusticiam quam in tota vita sua secuti sunt, virgines temperanciam, quia libidinem calcaverunt. Et sunt hic tria consideranda: primo quod est semen istud, secundo quis est seminator, tercio de seminacione que et qualis sit. Primo igitur notandum quod est istud semen. Sed non possumus dicere quod sit aliud istud semen quam quod dominus dicit: semen est verbum Dei. Notate quod signanter dicit: semen suum, id est filii Dei. Hoc est bonum semen. Quod non est semen suum, est malum semen, de quo Ysa. 17 zizaniam, sicut dicitur in Evangelio. Diligenter considerandum quod est illud semen quod conservat a peccato. Unde in canonica Io. 3, 9: omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen Dei est in illo. Sed quomodo possumus scire si sit semen (Dei)? Dico eo modo quo scimus si semen aliquod est semen huius herbe, hoc autem scimus tripliciter: primo, quia semen illud est ab herba illa; secundo, quia portatur in ea; tercio, quia talem herbam generat. Ergo semen Christi est a Christo, quod eciam in Christo apparuit et quod Christo similem facit, sive quod est ad Christum. Unde semen Christi est quod est ab eo et quod est in eo et quod est ad eum. Videamus de primo. Dico quod semen alicuius herbe est quod est ab ea, unde Gen. 1, 11: germinet terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. Sed quod semen est a domino Ihesu Christo? Dico quod verbum sapiencie est ab eo. Unde in Eccli. I cap., 5: fons sapiencie verbum Dei in excelsis. Ergo quicquid pertinet ad sapienciam celestem que est in excelsis, est verbum sapiencie sive semen Dei. Sed beatus Iacobus 3, 15 dicit quod est una sapiencia que non est desursum et ista est terrena, animalis, dyabolica. Sapiencia terrena est que totum studium suum ponit ad congregandum terrena. Si igitur proponitur tibi verbum excitans ad congregandum terrena, non est semen Dei. Item sapiencia animalis est que totum studium suum adhibet sequendo corporis voluptatem. Si igitur proponitur talis doctrina, non est semen Dei nec debes ei credere. Dicitur in Malac. 2, 15: quid querit unus, ubi est semen Dei? Sed que est sciencia dyabolica? Dicit Iob 41, 25 quod ipse est rex super omnes filios superbie. Sapiencia igitur cuius totum studium est ad superbiendum, est dyabolica. Si quis igitur tibi talem doctrinam proponat, non est semen Christi. Unde dicit apostolus: sermo meus et predicacio mea non est de errore neque de immundicia. Qualis ergo sapiencia que est in excelsis cuius sapiencie fons est verbum Dei in excelsis? Dicit beatus Iacobus 3, 17: que desursum est sapiencia primum quidem pudica est, deinde pacifica, non movet dissensiones. Quidquid ergo dissensiones movet et est contra pacem et sapienciam supernam, non est semen Dei; certumque quandocumque doctrina est inducens ad rectitudinem virtutum, est doctrina Christi, quando vero est ad corrupcionem boni, non est doctrina Christi. Unde in Prov. aliquod neque perversum. Primo igitur est semen alicuius quod est ab eo. Secundo est semen alicuius quod est in eo. Unde in Gen. 1, 11: germinet terra herbam virentem, facientem fructum suum cuius semen sit in semetipso. Quecumque igitur doctrina est in Christo, est semen Dei. Ps. 109, 3: in splendore sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Splendores sanctorum sunt claritates virtutum. Omnes autem claritates virtutum derivantur a filio Dei sicut exemplatum ab exemplari, in ipso enim sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie absconditi et cetera. Sed posses dicere: non valet mihi, non enim possum videre verbum in sua eternitate. Ideo sufficienter nobis est provisum, quia verbum illud factum est homo et hoc ostendit nobis exemplum omnis doctrine sue, unde Io. I, 14: verbum caro factum est et cetera. Augustinus: ipsa sapiencia Dei in homine quem assumpsit facta est exemplum hominibus redeundi sursum et Angelis remanendi. Si ergo veniat aliquis et proponat tibi doctrinam cuius exemplar non est in Christo, non est semen Dei. Iovinianus venit Romam et predicavit matrimonium esse equandum virginitati, Christus vero matrem virginem habere voluit et eam elegit, discipulum virginem etiam maxime dilexit. Vigilancius hereticus in Gallia predicavit statum divitum elemosinas dancium equandum paupertati. Ista doctrina non est in Christo qui propter nos factus est egenus. Augustinus, libro de agone Christiano dicit: qua perversitate non caret qui dicta et facta intuetur, diligit et scrutatur illius hominis in quo ad exemplum vite se prebuit filius Dei. Itaque omnes mares et femine, omnis etas et dignitas ad spem vite eterne convolata est. Alii neglectis temporalibus convolant ad divina, alii virtutibus eorum cedunt qui hec faciunt et laudant quod adimplere non possunt, pauci tamen murmurant et nimio livore torquentur aut (qui sua) querunt in Ecclesia, (quamvis) Catholici (videantur), aut (ex ipso Christi nomine) gloriam querentes heretici. Et beatus Gregorius dicit: sunt nonnulli in Ecclesia qui bona non solum non faciunt, sed in aliis bona persecuntur et que ipsi facere negligunt in aliis detestantur; horum non ex infirmitate aut ignorancia, sed ex certo studio peccatum est in spiritum sanctum. Tercio scimus si semen est alicuius, si ducit ad ipsum. Semen arboris virtutem habet ad producendum similem arborem, unde in Gen. 1, 11: producat terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. Virtus generativa speciei manet in semine, unde Io. 10, 35: illos dixit (deos) ad quos sermo Dei factus est. Quando verbum Dei aure audis, corde diligis, opere imples, tunc sermo Dei factus est ad te. Sed verum est quod blasphematur vita sanctorum, unde in libro sapiencie 5, 4: nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine bono. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Sequitur: ergo erravimus a via veritatis. Conclusionem concedo. Debes ergo imitari Ihesum Christum ut assimileris ei. Unde Augustinus, de agone Christiano: si multum de te sentis, non dedigneris imitari eum qui filius altissimi vocabitur; si parum de te sentis, audeas imitari pescatores et publicanos qui Christum imitati sunt. Patet ergo primum, scilicet de semine. Restat modo dicere de secundo, scilicet de seminatore, cum dicitur: exiit qui seminat. Quis est iste qui exiit? Certe auctoritate Christus est, ministerio sunt omnes doctores, de quibus Ysa. 32, 20: beati qui seminatis super aquas. Iste seminator, scilicet Christus, qui voluit seminare, exiit. Oportet igitur quod alii predicatores exeant. Sed differencia est inter Christum et ipsos. Christus enim uno solo exitu exivit ut doceat unde, quando et quo exire debeat predicator. Christus exivit a secreto sinu patris. Ego, inquit, exivi a patre, non quia patrem dimiserit, sed quia visibilis factus est, et veni in mundum, cum ibi fuit, sed tunc visibilis apparuit. Sed quando? In mane. Unde dicitur in Evangelio quod pater familias exivit primo mane conducere operarios in vineam suam. Predicatori autem necesse est exire duplici exitu: primo exitu de statu culpe, quia non debet predicator aliis predicare quod ipse non facit. Ps. 49, 16: peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras iusticiam meam? et cetera. Quid predicas non furandum, si furaris; non mechandum, si mecharis? Debemus igitur exire de culpa. Unde apostolus: exite de medio eorum et separamini a condicione eorum et non tangatis aliquid immundum. Sed quo debemus exire exeuntes de peccato? Certe ad Christum, id est ad passionem Christi. Unde apostolus: exeamus ad eum extra castra inproperium ipsius, id est crucem eius portantes. Dicit apostolus quod vetus homo simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati. Quando debemus exire? Mane. Unde dicitur: in tribulacione consurge mane, et alibi: ne tardes converti ad dominum et ne differas etc. et in Eccli. 21, 1: peccasti? Ne adicias iterum. Alius exitus necessarius predicatori (est) exitus de mundo, quod significatur in Io. 4, 28 s., ubi dicitur quod mulier reliquit ydriam suam et venit nunciare Christum. Quod exponens Augustinus dicit quod qui vult predicare, debet ydriam relinquere, id est cupiditatem seculi, saltem affectu, ita quod eam non diligat affectu nec effectu. De isto exitu dominus dicit in Gen. 12, 1 Abrahe: egredere de terra tua et de cognacione tua et de domu patris tui, id est quicquid est terrenum et amari potest dimitte, et veni in terram quam monstravero tibi. Signanter hoc dicit, neminem enim lex ducebat ad perfectum et nondum fuerat monstrata via consiliorum, unde cuidam qui observaverat precepta dominus dixit: unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade et cetera. Veni in terram: certe ista est terra visionis sive contemplacionis que est status religionis. Sed quando debemus in terram venire istam? Mane, id est in iuventute. Ps. 5, 5: mane astabo tibi et videbo et cetera. Littera Ieronimi habet contemplabor. Ysa. 50, 4 s.: mane erigit aurem, audiam eum quasi magistrum. Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Dominus autem habens auctoritatem, magister sapienciam habens aperuit mihi aurem veniens ad ipsum. Dices: non faciam, diceretur mihi: infelix, insensate puer. Contra hoc dicit Ysa. 51, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias ne timeatis. Augustinus: exultent pueri continenciam voventes. Dices: verba habeo, non exemplar. Veniat in medium sanctus puer Benedictus qui relictis parentibus et bonis temporalibus et relicta sua nutrice sapienter recessit et heremi secreta peciit. Si hoc non sufficit tibi, veniat in medium puer beacior Ioannes Baptista de quo in Luca 1, 80: Iohannes puer crescebat et confortabatur et agebatur in desertis usque ad diem ostensionis sue. Si illud non sufficit tibi, veniat in medium puer beatissimus Ihesus qui cum esset XII annorum nescientibus parentibus remansit et inventus est in medio doctorum. Sed dices: tria monent me, quare non debeo exire de mundo in puericia. Primum est, quia oportet gradatim pervenire ad perfectionem, nemo enim repente fit summus. Sed, karissime, ad minus in senectute oportet te ad perfectionem venire. Apostolus: ad perfectum feramur. Aliqui volunt fieri milites, aliqui fabri etc., sed nullus est qui anhelet ad aliquem statum, si vult esse perfectus in statu illo, quin anhelet ad ipsum in puericia. Ergo a principio etatis tue incipias exire de mundo, quia quantumcumque homo proficit, semper crescit et que a iuventute assuescimus, faciliter agimus. Propter hoc dicitur Tren. 3, 27: bonum erit viro, si portaverit etc. et in Prov. 22, 6: adolescens iuxta viam suam et cetera. Sed dices: adolescencia et voluptas, ut dicitur in Eccles. 11, 10, (vana) sunt. Dico quod liber ille factus est per modum conclusionis et habet duas conclusiones: unam sapientum et aliam stultorum. Conclusio stultorum est: letare iuvenis in adolescencia tua etc.; ad istam sequitur alia conclusio: post concupiscencias tuas non eas; si dederis anime tue concupiscencias eius, tradent te in gaudium inimicis tuis. Alia conclusio est sapientum: memento creatoris tui in iuventute tua. Sed dices: aliud monet me, quare a iuventute nolo de mundo exire: nescio si est a spiritu sancto, quia in pueris non consuevit esse sanctum propositum. Sed spiritus sanctus habet libertatem a patre et filio spirandi ubi vult et tu vis ei precludere vias? Ambrosius: spiritus iste non arcetur etatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Gregorius: qualis iste spiritus sanctus est artifex considerare volo et in ipsa mea consideracione deficio, quoniam implet cytharedum puerum et Psalmistam facit, implet pastorem Armentarium vellicantem sicomoros et prophetam facit, implet puerum abstinentem etc., que in omelia Penthecostes et habes alibi in sermone de spiritu sancto. Dices: non est istud a spiritu sancto quod pueri relinquant mundum, quia multi pueri convertuntur, sed in religione non perseverant, unde si esset a Deo, in ordine remanerent. Cave tibi, quia si perverse intelligas, das viam Manicheis. Manicheus dicit quod corruptibilium non est Deus actor et quod a Deo est, non dissolvitur; et hereticus dicit quod gracia semel habita amitti non potest. Ad ista oportet solvere: opera Dei bene sunt corruptibilia, accipit eciam aliquis graciam intrandi religionem, sed non dat ei dominus donum perseverandi et quod dicitur quod est a Deo non corrumpitur, (verum est quod consilium Dei non corrumpitur), sed manet in eternum. Sed dices: aliud monet me, quare in puericia nolo relinquere mundum: puer sum, non possum portare arma. (Arma religionis non sunt arma) Saulis, sed David, id est Christi. Arma Saulis sunt observancie veteris legis que sunt arma gravia, unde beatus Petrus: hoc est onus quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt. Observancie nove legis et religionis sunt arma levia, unde dominus: iugum meum suave et onus meum leve. Mane igitur debemus relinquere mundum et venire ad Christum. Sed quis erit nobis fructus? Certe adepcio regni celorum, unde dominus in Evangelio: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum celorum.


Pars 3

[86775] Exiit qui seminat, pars 3 Exiit qui seminat et cetera. Dictum fuit hodie de semine et de duplici exitu seminatoris. Restat nunc dicere de tercio exitu seminatoris, id est predicatoris, quia debet predicator exire ab occulto contemplacionis ad publicum predicacionis, debet enim predicator in contemplacione prius haurire quod postea in predicacione effundat. Unde Ysa. XII, 3 s.: haurietis aquas in gaudio, scilicet contemplacionis, de fontibus salvatoris, id est de divina sapiencia, et tunc dicetis in illa die, scilicet quando hauseritis, confitemini domino et cetera. Iste exitus simillimus est exitui salvatoris a secreto patris ad publicum visibilitatis, unde in Cant. 7, 10: ego dilecto meo (et) ad me conversio eius, scilicet in occulto contemplacionis. Per duo convertitur anima ad Deum: per devotam oracionem et per contemplacionem, et Deus convertitur ad animam per internam locucionem. Unde dicit: dilectus meus mihi et ego illi. Sed numquid semper erimus hic? Non. Unde dicit: veni dilecte mi, egrediamur in agrum, id est predicacionis publicum, commoremur, scilicet per instanciam predicacionis, in villis, id est in hominibus dispositis ad predicationem. Notate cum dicit commoremur significat quandam familiaritatem (Dei) cum predicatore; egrediamur: ego inspirando et tu predicando. Quando exibimus? Mane egrediamur ad vineas et quo modo Christus exivit mane, unde in Evangelio: exiit summo mane conducere operarios in vineam suam. Legitur Christus exisse tribus horis, scilicet mane hora tercia, hora sexta, hora nona. Et dicit Gregorius quod per hoc quod conducit operarios mane significatur quod pueros convertat in prima etate. Dicitur in Eccles. 11, 6: mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Per mane significatur puericia, per vespere senectus. Aliqui dicunt quod pueris non oportet predicare, contra quos dicit: mane semina semen tuum. Alii dicunt quod non oportet senibus predicare, quia sunt indurati, contra quos dicit: et vespere non cesset manus tua. Oportet predicare et pueris et senibus, quia, nescitis an hoc aut illud oriatur et si utrumque melius. Dices: non oportet tales advocare nec ipsos ad religionem inducere iuxta sentenciam domini qui dicit: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselitum et cetera. Videatis quis est sensus eius quod aliqui circueant mare et aridam ad convertendum alios. Istud est laudabile. Unde dominus: ite in mundum universum, predicate Evangelium omni creature. Hoc eciam prenunciatur per Ysaiam XXVII, 6 qui dicit: qui ingredientur impetu a Iacob et implebunt faciem orbis semine. Quid est hoc dictu: facitis eum Gehenne filium duplo magis quam vos? De quibus intelligitur illud? Dupliciter exponitur a sanctis: primo de Iudeis et Scribis. Dicit Crisostomus quod intelligitur de Iudeis et Scribis veteris legis statutum habentibus. Et quare faciunt filium Gehenne duplo magis quam ipsos? Hoc est, non quia peccaverunt alios convertendo, sed quia pravis exemplis alios inducebant ad peccandum. Sed quare dicit: duplo plus quam vos? Dicit Crisostomus quod discipulus securius peccat quando videt magistrum peccantem et sicut dampnabilis est predicator qui exempla male vite ostendit, sic laudabilis est qui exempla bone vite ostendit. Alius est sensus auctoritatis secundum quod exponit Ieronimus de Phariseis et Scribis qui in veteri lege alios convertunt ad circumcisionem: isti dupliciter peccant, quia legem Christi dimittunt et quia circumcidi volunt. Dices: bonum est pueris predicare ut seculum dimittant et ad Christum veniant in religione, sed ipsos beneficiis temporalibus attrahere vel allicere non est bonum, cum canon dicat quod Iudei non sunt minis, terroribus et beneficiis attrahendi ad fidem. Sed canon non dicit quod blandimentis non alliciantur. Duplex (est testamentum), scilicet vetus et novum: in veteri testamento promittebat Deus promissa temporalia que promittuntur parvulis qui alliciuntur beneficiis. Si volueritis, inquit, et audieritis me, bona terre comedetis. Tamen aliqui fuerunt spirituales in populo, sicut David qui Deo adherebat propter se, unde dicebat: mihi autem adherere Deo bonum est et cetera. Item: unam pecii a domino, hanc requiram et cetera. Sic in novo testamento aliqui sunt perfecti qui nolunt allici temporalibus, alii sunt imperfecti viri qui sunt alliciendi eciam temporalibus, unde dantur distribuciones in Ecclesia ut manuducantur ad veniendum ad horas. Absit quod propter ista eant, sed benigniores efficiuntur et libencius vadunt. Dices: licet pueros ad religionem attrahere, non tamen obligare. Quare non? Dices: quia multi obligati retrocedunt. Dicam quod dicit apostolus: numquid incredulitas illorum fidem evacuabit? Quasi dicat: non. Si aliquis apostatavit a religione, non minus ad religionem alii sunt obligandi. Christus advocavit multos discipulos et multi abierunt retrorsum. Philippus vocavit Symonem magum, tamen abiit retro. Duplex est rethe: unum quo trahuntur aliqui ad vitam eternam, de quo dicitur in Io. 21, 11: rethe erat plenum magnis piscibus; aliud quo trahuntur aliqui ad religionem et in isto trahuntur boni et mali, presciti et predestinati. De hoc habet locum quod dicitur in Evangelio: simile est regnum celorum sagene Misse in mare et ex omni genere piscium congreganti et cetera. Dices: multi intraverunt et exiverunt et in seculo remanserunt et fuerunt boni episcopi et boni archidiaconi. Absit quod non impleto facto voto aliquis sit bonus episcopus: Gebennensis episcopus fecerat votum de intrando religionem et dicit Papa quod non potest habere sanam conscienciam, nisi resignet episcopatum et intret religionem. Ergo licet predicatores vocare pueros et eos ad religionem attrahere et obligare. Patet de semine et de exitu seminatoris, restat videre de ipsa seminacione, circa quam duo sunt dicenda: primum est de impedimendo seminacionis, secundum de fructu seminacionis. Circa primum notandum quod est triplex impedimentum seminacionis ex parte eorum quibus seminatur: primum est vanitas affectus, secundum duricia cordis, tercium concupiscencia seu cupiditas. Primum, dico, impedimentum seminacionis est vanitas affectus. Aliqui habent cor ita vanum et ita paratum ad peccandum quod statim quando suggeritur eis peccatum consenciunt; de quibus Ps. 4, 3: filii hominum usquequo gravi corde etc. (Et cum) vani sunt et mundani, quia promittunt que solvere non possunt, tales prebent cor suum seducibile ad omne peccatum et significantur per viam, ubi semen non fructificat. Ysa. 51, 23: posuisti corpus tuum sicut terram, quasi viam transeuntibus. In ista via non potest semen fructificare nec proficere, unde in Ezech. 33, 31 s.: audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, quia dicunt: iste bene dicit, ille male, et avariciam sequitur cor eorum et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. Duplex est periculum quando semen seminatur secus viam, quia conculcatur et ab avibus comeditur: sic semen verbi Dei conculcatur malis exemplis sociorum et comeditur malis suggestionibus Demonum et sic amittitur fructus. Unde dicitur in Ps. 88, 42: disripuerunt eum omnes transeuntes viam et cetera. Secundum impedimentum est quare semen non fructificat quando supra petram seminatur. Petre sunt res dure, compacte que propriis terminis continentur. Qui non habet amorem nisi sui ipsius, ille habet cor durum et cor durum male habebit in novissimo. Si seminatur in loco duro, non facit semen altas radices. Sic aliqui concipiunt bonum propositum, sed habent cor durum et ideo diu non remanet. Ideo apostolus: tu vero secundum duriciam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die revelacionis iusti iudicii. Tercium impedimentum quod non permittit fructificare semen est concupiscencia sive cupiditas. Audit homo verbum Dei, ponit in corde, mittit altam radicem, supervenit concupiscencia sive cupiditas rei habende: deponit quicquid boni homo cogitavit. Isti seminant super spinas. Contra quos dicit dominus Ierem. IIII, 3: novate vobis novale et nolite serere (super) spinas. Qui volunt seminare, removent spinas et tu debes omnem concupiscenciam sive cupiditatem removere, sicut apostolus qui dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo. Passiones anime vocantur spine, quia sicut spine lacerant corpus, sic passiones cupiditatis lacerant animam. In Gen. 3, 17 s. dicitur: maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc est ex peccato primi parentis. Ista sunt impedimenta fructificationis seminis. Contingit autem quod terra in qua seminatur est bona et tunc facit triplicem fructum: scilicet tricesimum, sexagesimum et centesimum. Quando facit fructum centesimum? Dico quod (quando) homines audiunt verbum Dei, facit triplicem fructum. Quidam enim convertuntur ut consequantur fructum qui est ex necessitate, hic est fructus tricesimus. Numerus autem tricesimus consurgit ex ductu ternarii in denarium. Habes fidem Trinitatis, decem precepta legis, Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sic fecisti fructum tricesimum. Et ut dominus ostenderet fructum tricesimum esse de necessitate salutis, tricesimo anno baptizari voluit et ibi tota Trinitas apparuit: pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbe specie, ut habetur Luc. III, 21 s. Alii excedunt et convertunt se ad summum statum perfectionis per viam penitencie post peccata acta et faciunt fructum sexagesimum. Numerus sexagesimus consurgit ex senario numero ducto in denarium. Senarius numerus est perfectus. Denario numero mandatorum addendus est senarius consiliorum et tunc fecisti fructum sexagesimum. Verum est quod adhuc plus est: aliqui faciunt maiorem fructum: convertuntur non tantum per viam penitencie, sed per viam innocencie ad statum perfectionis et faciunt centesimum fructum. Compotiste sciunt quod usque ad centum numerant cum manu sinistra, sed centum numerant manu dextera. Per sinistram intelliguntur temporalia, per dexteram spiritualia. Unde dicitur quod qui a dextris sunt, sapiunt solum spiritualia et nichil eorum que sunt temporalia et faciunt fructum centesimum. Legitur quod Ysaac seminavit anno illo in terra illa et invenit centuplum, Gen. XXVI, 12. Matth. IIII dicitur: sic fructificant unum triginta, Glossa interlinearis: fidem Trinitatis in electorum cordibus, et unum sexaginta, Glossa interlinearis: perfectionem bone operacionis, quia sex diebus ornatus mundi expletus est, et unum centum, perpetuam benedictionem, quia centenarius a leva transfertur in dexteram digitali computacione. Item Matth. XIII sic habetur in Glossa: triginta refertur ad nupcias, sexaginta ad viduas, centum qui iam est in dexteris, dextera ad virginitatem. Et infra: vel bona terra facit fructum centesimum martirum vel per sacietatem vite vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter ocium itineris, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim concedi sexagenariis ocium post miliciam; trigesimum coniugatorum, quia hec est etas preliancium et hic est maior conflictus ne libidine superentur. Non sunt data consilia ut impediant precepta, preceptum autem est quod non periures, igitur qui consulit tibi quod non iures, facit te esse longius ab hoc ut non periures. Similiter de aliis. Unde consilia sunt cautele ad servandum precepta. Sic igitur qui in statu innocencie consequitur statum perfectionis, habet fructum centesimum. Unde in Evangelio Matth. XIX, 29: omnis qui reliquerit patrem aut matrem etc., centuplum accipiet, id est cumulum spiritualium bonorum in presenti et in futuro vitam eternam possidebit. Ad quam nos perducat et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264