CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Liber de sortibus
ad dominum Iacobum de Tonengo
recensio brevior et authenticitate dubia

Thomas de Aquino more Limensi depictus

Textum Leoninum Romae 1976 editum
et automato a Pascale-Dominique Nau OP transcriptum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit









[92056] De sortibus [brevior recensio], pr. Circa sortes considerandum est in quibus sors locum habeat, quis sit sortium finis, quis modus, que earum uirtus, et utrum eis liceat uti secundum christiane religionis doctrinam.

[92057] De sortibus [brevior recensio], n. 1 Quedam sunt de necessitate et semper, ut Deum esse; quedam autem naturaliter et ut frequentius eodem modo, sed aliquando, licet raro, aliter contingunt, ut estatem esse siccam et hyemem pluuiosam; et in hiis rebus secundum se consideratis sors locum non habet. Sed si res secundo dicte considerentur secundum quod earum cursus attingit usum uite humane, sic ab aliquo possunt sortes inquiri, ut an fluuius habundet et occupat agros, et an pluuia habundet et corrumpat fructus: sed nullus sorte querit an in desertis pluuia habundet. Ex quo patet quod sors proprie in rebus humanis locum habet, que res pertinent ad usum uite proprie uel eorum cum quibus communicant, quia nullus querit pertinentia ad Indos in Gallia existens. Item, sors non est de hiis que homo per suam industriam uel cognoscere uel facere potest: nullus enim querit an comedet, uel si id quod uidet est homo. Ergo homines sorte inquirunt aliquid magnum in rebus humanis aliqualiter ad se pertinentibus, quod per propriam prudentiam non possunt cognoscere nec ad effectum perducere.

[92058] De sortibus [brevior recensio], n. 2 Ea autem que ad humane uite usum pertinent, primo sollicitantur homines ut qualitercumque habeant, secundo ut habitis utantur, tertio ut futurum eventum usus cognoscant. Et quia de se omnia sunt communia, necesse fuit ad hoc ut homines rebus uterentur aliquam distinctionem rerum fieri: est ergo distributio rerum, dignitatum et penarum. Quando uero ad rerum distributionem humanus sensus non sufficit, consueuerunt sorte diuidere, Prouerb. XVIII: contradictiones comprimit sors; similiter quando aliqui non ualent ad dignitatem aliquam concorditer eligere, Luc. I: sorte exiit etc., et Reg. I Saul electus est sorte; similiter quando aliquis puniendus creditur et ignoratur quis puniri debet, sicut Ionas, et Achor, Ios. VII; et hec potest dici sors diuisoria, qua dubitatur quis quam rem habiturus sit. Secundo, dubitatur an re aliqua sit utendum, et uniuersaliter utrum expediat aliquid agere; et si prudentia humana per consilium non sufficit, querunt quidam sorte, sicut Hester dicitur quod missa est sors in urnam etc.; et quia hec sors succedit in loco consilii potest dici consultoria. Tertio, sollicitantur homines ut futurum euentum usus rei cognoscant, ad quod non sufficit humanus sensus nec humanum consilium; scire enim futura ut uere futura solius Dei est, ideo hec sors dicitur diuinatio.

[92059] De sortibus [brevior recensio], n. 3 Scire autem oportet quod aliqui multipliciter inquirunt cognitionem futurorum. Quidam per manifesta responsa, uel a Deo ut prophete, et hoc uel in sompno uel in uigilia, uel a demonibus ut nigromantici, uel in sompno uel in uigilia; aliqui uero inspiciendo stellas ut astrologi, nam aspicientium signa quidam attendunt motus syderum, ut supra diximus, quidam uoces animalium, sternutationes hominum et garritus auium, alii ea que ab hominibus dicuntur eis improuise uel accidunt, ut Paulus consul bellaturus cum rege Persarum egressus curiam inuenit filiam suam tristem, que interroganti respondit Persam catulum suum perisse, ex quo statim ille autumauit se uicturum regem Persarum. Alii per quasdam figuras, ut in lineis palme manus et in osse spatule. Alii ex hiis que per eos fiunt, ut geomantici qui quibusdam punctis figuras disponunt; ad hoc pertinet quod quibusdam cedulis quedam scribuntur et tanguntur ut indicent futura; ad hoc pertinet proiectio taxillorum, duellum, nisi in quantum arte uel potentia alium superat; similiter iudicium candentis ferri, nisi quod in eo non euentus indifferens, sed manifestum iudicium Dei queritur. Huic generi sortium quod est per signa tam uaria, potest aliquando permisceri aliquod predictorum generum, ut prophetica consultatio, sicut in facto Gedeonis, Iud. VI. Fit etiam diuinatio per obseruantiam uerborum et multis aliis modis. Ex hiis omnibus patet quod sors est occulti inquisitio excedens humanam industriam per aliquid a nobis factum, in rebus humanis ad nos pertinentibus uel habendis uel utendis uel cognoscendis.

[92060] De sortibus [brevior recensio], n. 4 Ad considerandum autem an sit efficax inquisitio sortium, sciendum quod quidam nullo superiori regimine sed sola humana ratione estimant res humanas gubernari, et que fiunt preter humanam prouidentiam credunt omnino fortuita. Secundum hos nulla est futurorum precognitio, quia que fortuita sunt incognita sunt, et sic tollitur sors diuinatoria et consultoria; diuisoria autem potest poni secundum eos, non quod in diuisione aliquid determinent, sed ut quod ratione diffiniri non potest fortune relinquatur: sed hec opinio iniuriam facit rebus, quia ponit eas sine regimine fluctuare, et subtrahit prouidentiam diuinam, et per consequens cultum et timorem Dei: ideo est abicienda. Alii actus et res omnes humanas necessitati syderum subdi putant et eorum motibus omnes euentus eorum cognosci posse, nisi quatenus ad hoc hominibus experientia deficit. Quod sic patet: secundum eos omnia proueniunt secundum dispositiones syderum, ergo humani actus qui requiruntur ad sortes; unde quando geomanticus scribit puncta, dicunt quod manus eius uirtute celi mouetur ut fiat figura competens dispositioni celesti, et sic de aliis que in sortibus fiunt. Similiter auium et animalium motus per stellas credunt disponi: ideo diuinant in motibus et garritu auium uel animalium. Similiter dicunt per stellarum dispositionem formari fantasiam hominis in sompno: ideo sompnia dicunt uim diuinationis habere. Sed contra hanc opinionem, impossibile est corpus agere in non corpus, quia quodlibet incorporeum est nobilius corpore: intellectus humanus nec est corpus nec uirtus corporei organi, nam si unam haberet naturam corporis, non posset omnes naturas corporum cognoscere, sicut pupilla informata uno colore alio informari non potest. Ergo corpus celeste non potest in uoluntatem humanam, quia uoluntas est in parte intellectiua et mouetur ab obiecto per intellectum apprehenso. Ergo celum non potest in actus humanos, quia omnes principaliter ex intellectu et uoluntate procedunt; ergo nec per motus syderum, et multo minus nec per garritus auium uel alia quecumque humani actus cognosci possunt. Quedam tamen ut habundantia frugum per descensum pluuie, et siccitas et tempestates ex motu syderum cognosci possunt. Item, quia ad actus humanos concurrit non solum intellectus et uoluntas, sed pars sensitiua que utitur organo corporali, et per ymaginationem et huiusmodi alia ad que homo est dispositus secundum formalem complexionem que subditur stellis, habet inclinationem ad iram uel aliqua alia: ideo astrologi sepe uerum prenuntiant, precipue circa communes euentus, namque in particularibus frequenter deficiunt. Prenuntiant autem, quia in maiori parte hominum non perfecte dominatur ratio: ideo sequntur inclinationes quas ex dispositione stellarum sortiuntur, quas possent non sequi si ratio dominaretur in eis. Et nota quod huiusmodi inclinatio non se extendit ad omnes actus humanos, quia nullum agens naturale potest inclinare ad id quod per accidens euenit. Posset ergo esse in homine inclinatio aliqua ad hoc ut sepulcrum foderet, et iterum ut thesaurum quereret; sed quod fodienti occurrat thesaurus, non potest causam naturalem habere. Alii dicunt, et uere, quod ea que in humanis euentibus secundum nos uidentur fortuita, aliquo superiori intellectu ordinantur; et hec est diuina prouidentia, cuius dispositioni non solum corpora sed etiam mentes et uoluntates ad proprias motiones subduntur. Et hoc non solum auctoritate diuina firmatur, sed etiam philosophorum. Dicit enim Aristotiles in libro de bona fortuna quod rationis principium non est ratio sed aliquid melius, melius autem scientia et intellectu non est nisi deus; ideo bene fortunati dicuntur, qui et si impetuose et sine ratione agant, principium tamen habent tale quod melius est intellectu et consilio. Sic igitur inquisitio sortium efficaciam habere potest in quantum euentus exteriorum rerum dispositioni diuine subditur, et per ipsam humani actus distinguntur; et sic fieri potest Deo faciente ut humani actus talem sortiantur effectum qui competat exteriorum rerum euentibus, Prouerb. XVI: sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur; et Dyonisius V Celestis ierarchie de Mathia: Videntur michi eloquia sortem nominare thearchicum, id est diuinum, quoddam donum demonstrans illi ierarchico choro, id est apostolico, diuina sorte susceptum. Ergo sors est cum per certum effectum humanorum actuum declaratur hominibus dono Dei, quid dispositio diuina habeat in rebus diuidendis uel agendis uel prenoscendis: hec tria quo ad tres sortes.
Sed sciendum quod diuina dispositio quorundam spirituum ministerio impletur, aliquando bonorum, aliquando malorum. Et quia mali spiritus diuinum honorem sibi exhiberi ambigunt, cum homines occulta inquirunt per indebitum ordinem, demones se immergunt ut in errorem inducant; unde Augustinus V Super Genesim de astrologis loquens Fatendum est, inquit, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici quem nescientes humane mentes patiuntur; quod cum ad decipiendum homines fit, spirituum immundorum operatio est: et in II De doctrina christiana dicit omnia huiusmodi diuinationum genera ad pacta quedam pertinere cum demonibus inita.

[92061] De sortibus [brevior recensio], n. 5 Hiis uisis, patet quod nulli christiano licet cum demonibus aliquod societatis pactum habere, I Cor.: nolo uos socios fieri demoniorum; unde Augustinus II De doctrina christiana subdit: omnes huiusmodi artes uel nugatorie uel noxie superstitionis ex quadam pestifera societate hominum et demonum, quasi pacta infidelis et dolose amicitie constituta, penitus sunt repudienda et fugienda christiano. Et ut pateat que sint superstitiose inquisitiones sortium per quas pacta cum demonibus contrahuntur, uerba Augustini expone sic Omnes huiusmodi artes uel nugatorie uel noxie superstitionis, ecce pacta cum demonibus: noxia enim superstitio est que aliquid manifeste illicitum continet sicut sunt inuocationes et sacrificia demonum; nugatorium autem dicitur quando quis utitur re aliqua ad quod uirtus eius extendi non potest, ut si quis collo alliget quedam que ad rem non pertinent; similiter nugatoria est quando extenditur inquisitio per sortem ad id super quod non cadit, scilicet ad actus liberi arbitrii. Unde si quis astrologum consulat utrum estus futura sit pluuiosa, non est nugatoria consultatio; sed si querat quid interrogatus alius sibi sit responsurus, talis ad societatem demonuum pertinet, qui se inordinatis hominum actibus immiscent. Similiter obseruandum in augurio et aliis omnibus. Nam si quis, cornicula frequenter crocitante, prenuntiet futuram pluuiam, uel ex subito uolatu auium denuntiet ibi latere insidias, non est superstitio; sed si quis per hec de humanis actibus prenuntiet aliquid, superstitio est. Similiter in omnibus obseruandum est sortibus, quia quicquid certam causam habere potest, uel naturalem uel humanam uel diuinam, superstitiosum non est: sed solum superstitiosum et nugatorium dicitur quod certam causam habere non potest, et hoc ad societatem demonum pertinet qui talibus rebus aliquando efficaciam prestant. Si autem que naturalem uel humanam causam habent culpa carent, multo minus que diuino auxilio innituntur; unde si qui per sortium proiectionem diuinum requirunt iudicium, non est secundum se peccatum, unde Augustinus super Ps. In manibus tuis sortes mee Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate diuinam indicans uoluntatem. Sciendum tamen quatuor modis in hiis sortibus peccatum posse contingere. Primo modo, si absque necessitate ad sortes recurratur, hoc enim uidetur esse temptare Deum: sed quando deficit humana industria, tunc potest, II Paral. XX Cum ignoremus quid agere etc. Secundo, si absque debita reuerentia et deuotione etiam in necessitate faciat, Beda super Actus Si qui necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus exemplo apostolorum consulendum, uideant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum cetu et precibus ad Deum fusis fecisse. Tertio, si diuina oracula ad humana negotia et terrena conuertantur; unde Augustinus ad Ianuarium Hii qui in paginis euangelicis sortes legunt, etsi adoptandum sit ut id potius faciant quam ad demonia consulenda concurrunt, tamen ista displicet michi consuetudo, ad negotia secularia, ad uite huius uanitatem diuina oracula uelle conuertere. Quarto, si id quod est diuina inspiratione faciendum aliquis sorti uelit committere, sicut ad ecclesiasticas dignitates sunt homines eligendi sorte quam Spiritus Sanctus facit; ideo non licet in huiusmodi sorte uti; ideo secundum Bedam: Mathias ante Pentecosten ordinatus sorte queritur, quasi nondum Spiritus Sancti plenitudine in Ecclesiam effusa; septem autem diaconi postea non sorte sed discipulorum electione, apostolorum uero oratione et manus impositione sunt ordinati. Licet autem in necessitate uti sortibus in sorte consultoria, sicut Dauid consuluit dominum, I Reg. XXX; in diuisoria, et hoc quando in rerum diuisione contradictiones hominum aliter sopiri non possunt: item in diuisione eorum que a diuersis agenda sunt, unde cum esset dubium an tempore persecutionis omnes ministri fugerent an starent ad martirium, dicit Augustinus in epistola ad Honoratum Si hec disceptatio aliter non potuerit terminari, michi uidetur qui maneant uel qui fugiant sorte eligendi sunt. Item, alium casum ponit Augustinus in I De doctrina christiana, sic dicens Si tibi aliquid habundaret quod oporteret dari, et occurrant tibi duo quorum neuter alium uel indigentia uel alia erga te necessitate superaret, nichil iustius faceres quam ut sorte legeres cui dandum esset quod dari utrique non posset. Preterea, quia terrena dignitas ad dispensanda temporalia ordinatur, potest in huiusmodi electione quis sortibus uti si necessitas dissensionis populi cogit; de spirituali autem rectore aliter est. In diuinatoria sorte predicta necessitas non multum uidetur occurrere, unde Dominus Act. I Non est uestrum nosse tempora uel momenta etc. Et si aliquid futurum necesse est prenoscere ad cautelam Ecclesie uel alicuius persone, Spiritus Sanctus reuelat, Io. Que uentura sunt annuntiabit uobis; unde etiam de huiusmodi futuris licet etiam per modum consultorie sortis iudicium diuinum requirere, sicut Gedeon Iud. VI petiit signum in uellere. Sed quia diuisoria sors posset locum habere etiam si res humane fortuitu agerentur, ut supra dictum est, contingit aliquem diuisoria sorte uti, non quasi exquirat diuinum iudicium sed quasi committens fortune, quod maxime uidetur in taxillatorio ludo; hoc autem uitio uanitatis non caret. Et hec de sortibus dicta sufficiant.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264