CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sapientia confortabit
sermo authenticitate dubius

Domenicanus praedicans populo ab Agnolo degli Erri depictus (National Gallery, Washington)

Textum ab A. Gardeil in Revue Thomiste 1893 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88162] Sapientia confortabit Sapientia confortabit sapientem. Verbum istud scriptum est in Ecclesiastico, per quod intelligitur quod tam sapiens praedicator quam etiam auditor indiget sapientia. Unumquodque enim indiget vegetari per nutrimentum sibi conveniens. Nutrimentum autem ipsius anime est documentum sacre Scripture. Oportet ergo confortari intellectum predicatoris ad imprimendum cordibus auditorum documentum doctrine fortiter. Item oportet intellectum auditorum confortari ad audiendum et retinendum memoriter. Divina autem sapientia non est stabilis in corde hominis nisi fortiter imprimatur et bene retineatur. Ego non sum ydoneus ad imprimendum vobis istam sapientiam sicut decet, sed dicit beatus Jacobus: si quis indiget sapientia postulet eam a domino qui dat omnibus affluenter et non improperat; unde debemus invocare dominum et rogare ipsum ut det mihi sapientiam suam quam possim exprimere et vobis imprimere et vos eam retinere ita quod cedat ad ejus gloriam et honorem nostrarum (...).




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264