CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Petite et accipietis
sermo authenticitate dubius

Domenicanus praedicans populo ab Agnolo degli Erri depictus (National Gallery, Washington)

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[88157] Petite et accipietis, pars 1 Petite et accipietis. Dicit apostolus ad Romanos quod orare debeamus saepius ignoramus. Ideo advocatus noster Jesus Christus de quo Johannes in canonica sua: advocatum habemus ad patrem Jesum Christum, et hunc justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, iste advocatus invitat hodie nos ad petendum, et promittit nobis dare, imo jurat nobis dare, dummodo petamus in nomine salvatoris quae sunt necessaria nostra saluti. Unde in principio Evangelii hodierni ita dicitur: amen, amen dico vobis si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.


Pars 2

[88158] Petite et accipietis, pars 2 Iste advocatus noster incitat nos ad petendum, et docet nos formare petitionem nostram. Secundum hoc in verbis istis tria tangit. Primo ad petendum nos invitat: petite; secundo, de impetrando nos assecurat; et accipietis; et tertio ut recte petamus quod nobis est necessarium certificat: ut gaudium vestrum, ait, sit plenum, quia alibi dicitur: omni habenti dabitur, et abundabit, et in Luca: petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Petite confidenter, et: accipietis donum fortunae quo corpus sustentatur; quaerite diligenter, et: invenietis bonum gratiae quo anima reficitur; pulsate incessanter, et aperietur vobis janua gloriae, ut gaudium vestrum impleatur. Primo ergo invitat nos dominus in verbis istis ad petendum, in quo notatur summa ejus curialitas, qui ita curialiter ad petendum nos invitat. Quatuor autem sunt quae multum nos debent movere ad petendum: primum, nostra inopia et necessitas; secundum, summa Christi liberalitas; tertium, petendi temporis opportunitas; quartum, impetrandi securitas. Primum dico quod debet nos movere ad petendum est nostra inopia, seu necessitas. Nihil enim habemus boni a nobis, sed a Deo. Apostolus: quid habes, scilicet boni, quod non accepisti. Si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis. Peccator nihil habet a seipso, nisi peccatum suum, et qui in peccato mortali est perdit totum quidquid facit, quia ut ait Jacobus in canonica sua: si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, reus omnium factus est. Qui offendit Deum, mandata ejus transgrediendo, ita damnabitur pro uno peccato, sicut pro pluribus. Vel, qui offendit in uno largitore omnium bonorum Christo, reus omnium factus est, id est, omnium malorum detrimentum patietur. Vel, qui offenderit in uno, scilicet contra praeceptum charitatis, quia charitas est mater omnium virtutum, factus est aliarum virtutum: reus, sicut qui patrem familias offendit, per consequens et totam familiam. Peccator ergo qui jacet in multis peccatis in magna miseria est positus, quia non cognoscit suos defectus, quem plane redarguit Johannes in Apocalypsi: dicis quia dives sum, et locuples, et nullius egeo, et nescis quia miser es, et miserabilis, et pauper, et nudus, et caecus. Dicis quia dives sum in scientiis, locuples in divitiis, nullius egeo, quia sanus et fortis, et nescis quia miser es per culpae commissionem, miserabilis per bonorum gratuitorum amissionem, pauper per virtutum spoliationem, caecus per tui non cognitionem, nudus per infamiam. Omnia mala facit peccatum. Ergo ad petendum primo nos debet movere nostra inopia et necessitas quae tanta est quod nihil boni habemus a nobis, imo solum peccata et defectus, et quidquid boni habemus, a Deo habemus. Secundum quod debet nos movere ad petendum est summa Christi liberalitas. Ipse est enim bonorum omnium largissimus distributor, qui signatur per illum regem Assuerum, de quo legitur quod dixit Esther reginae: si dimidium regni mei petieris, dabo tibi. Iste non dat amicis suis partem regni sui, sed totum regnum suum. Ille regnavit super centum viginti provincias, iste regnat super totum mundum. Ergo plus quam Assuerus. Ipse est qui dat curialiter, generaliter, abundanter. Ista tria notantur in quadam auctoritate quam dicit Jacobus: dat omnibus abundanter, et non improperat. Dat, non vendit: ecce curialitas; omnibus: ecce abundantia; et non improperat: ecce libertas. Donum ejus non est donum insipientis de quo dicitur: donum insipientis non erit tibi utile; dabit, et improperabit tibi. Ibi non habet locum illud vulgare dictum: ad bonum petitorem, bonum refutatorem; sed: ad bonum petitorem, largissimum datorem. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Datum bonum est donum fortunae: datum melius, donum naturae; optimum, donum gratiae; perfectum, donum gloriae. Ipse dat omnia ista dona. Plus paratus est dare quam nos accipere, de quo Gregorius: erubescat humana pigritia, quia plus vult Deus dare quam nos accipere; plus vult misereri, quam nos a miseria liberari. Et tamen, cum tanta sit ejus curialitas, de quibusdam conqueritur qui nolunt petere, cum dicat beatus Gregorius de eo: non se denegat qui se offert omnibus petentibus multum dare. Scit enim quia multum indigemus. Sine eo nihil possumus. Tertium quod debet nos movere ad petendum est temporis opportunitas. Qui habet aliquid facere in curia alicujus principis servat tempus opportunum, quando dominus est laetus, et familia laeta. Sic modo tempus est opportunum petendi, quando dominus noster Jesus Christus per carnis nostrae representationem vadit ad curiam coelestem, rogaturus pro nobis patrem. Unde modo sunt dies rogationum, in quibus vult Deus quod rogemus eum, quia, ipso ascendente in coelum, laetantur angelici cives, et omnes coeli barones. Et ideo, quia tempus est modo opportunum, non expectemus cum divite epulone, qui tarde petiit guttam aquae, nec impetravit; nec cum fatuis virginibus quibus clausa est janua. Propter hoc dicitur in Psalmo: venit tempus miserendi ejus. Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Pro hac, scilicet peccatorum remissione, ut Deus remittat peccata nostra. Ad hoc enim datus est spiritus sanctus, et ad hoc est petendus. Unde in Matthaeo: si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se. Quartum est impetrandi securitas, et istud sequitur ex tribus primis habitis, quia ex quo est tanta inopia nostra et necessitas, tanta Dei benignitas, et ad petendum temporis opportunitas, patet haberi impetrandi securitas. Unde in canonica Johannis; haec est fiducia quam habemus ad Deum, ut quodcumque petierimus, audiet nos. Glossa dicit: si petamus necessaria saluti nostrae. Verum quia hodie multi ad petendum et orandum sunt pigri, ideo duo alia super omnia movere nos debent ad petendum, scilicet orationis pretiositas, et ingens necessitas. Pretiositas, quia cum ista tria bona, jejunium, eleemosyna, oratio, sint nos ordinantia ad vitam aeternam habendam, oratio est dignior, quia jejunium et eleemosyna sunt respectu ejus quod est juxta nos, oratio est respectu ejus quod est supra nos. Unde est dignior, quia ad Deum vadit, et ibi mandatum peragit quo caro pervenire nequit. Necessitas orandi patet ex tribus propter quae clamant homines, propter ignem, aquam, latrones. Ignis luxuriae nos infestat; aqua avaritiae nos molestat; latrones infernales nos infestant et molestant; et ideo quia tot in praesenti habemus impugnatores, frequenter ad Deum debemus mittere orationes, ut in praesenti audiat nos per gratiam, in futuro largiatur nobis vitam aeternam.


Pars 3

[88159] Petite et accipietis, pars 3 Petite et accipietis. Dictum est in primo sermone quod multa sunt quae nos debent movere ad petendum. Verum quia multa sunt per quae potest frustrari petitio nostra, ideo in isto sermone possumus ponere septem impedimenta, per quae frustratur petitio nostra. Primum impedimentum est propter petendi indiscretionem. Secundum, propter petentis haesitationem, seu dubitationem. Tertium, propter petentis immunditiam et indignitatem. Quartum, propter hypocrisim. Quintum, propter odium et rancorem. Sextum, propter ad proximum duritiam. Et septimum, propter divinae legis contemptum et inobedientiam. Primum ergo impedimentum est propter petentis indiscretionem. De isto dicit Jacobus: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, id est, indiscrete, sicut petiit mater filiorum Zebedei, ut unus sederet ad dexteram Dei, alius ad sinistram in regno suo; quibus respondit dominus: nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem bibiturus sum? Hoc est, pati similem passionem quam ego passurus sum? Possumus, dixerunt; et dominus: calicem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis et cetera. Glossa: sine meritis precedentibus. Augustinus contra illos qui petunt honorem saecularem ita dicit: cum ea quae Deus laudat et promittit petitis, secure a Deo petite, quia Deus illa concedit; quando autem temporalia petitis, cum discretione petite. Utrum nobis prosint an obsint, melius scit Deus quam homo. Multi tamen libentius petunt Deum propter temporalia quam propter aeterna, et omnes tales indiscrete petunt, quia non est Dei dare tam parvum donum, sicut non decet regi Franciae dare obolum. Vel tales libenter non audit Deus, quia non est eis commodum suum, sicut pueri orant ne verberentur in scholis, qui tamen non exaudiuntur. Secundum impedimentum quare aliquis non exauditur, est propter haesitationem suam, seu dubitationem. Contra quos Jacobus: postulet in fide nihil haesitans. Qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur. Non ergo existimet homo ille aliquid accipere a Deo. Gregorius: indignus coelesti benedictione efficitur, qui dubio quaerit dominum. Hoc est quod dicit Joannes in canonica sua: omnia quaecumque petieritis in fide, credite quia accipietis. Tertium impedimentum est indignitas petentis et immunditia. Hoc est quod dicit Isaias: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos; reddit causam: manus enim vestrae, hoc est opera vestra, sanguine, hoc est peccato, plenae sunt et cetera. Nos inique egimus, et ad iracundiam te provocavimus; idcirco inexorabilis es. Contra tales in Psalmo: si iniquitates quae sunt in corde meo, Glossa: consideras, non exaudies; Glossa: ibi puritas orationis a Deo exauditur. Pura autem est oratio quam suo tempore non intervenit cura saeculi. Longe est animus a Deo quando curis saecularibus est occupatus. Prior ergo purgandus est animus, et a curis saecularibus sequestrandus, ut acies mentis ad Deum dirigatur. Exemplum habemus in oculo corporali. Si immundis et ribaldis non daret episcopus Parisiensis praebendas Ecclesiae suae, quomodo pontifex coelestis voluptuosis dabit praebendas gloriae. Quartum impedimentum est propter hypocrisim et simulationem. Hypocrita enim ore clamat, et corde tacet. In quorum persona Isaias: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Gregorius: vitam aeternam si ore quaerimus, et corde non desideramus, clamando tacemus. Unde in persona hypocritae notabile verbum dicit: hypocrita, ait, clamat cum ipsum tribulatio rerum temporalium angustat, quem tempore opportuno Deus non audit quia tempore pacis clamorem domini non audivit. Quintum impedimentum est propter odium cordis et rancorem. In Ecc.: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Nullus a Deo recipit veniam, nisi fratri suo relinquat rancorem. Exemplum in Evangelio de illo servo nequam cui dictum est a domino suo: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me, nonne oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit tortoribus tradi, donec redderet universum debitum. Et concludit Evangelista: sic et pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque de cordibus vestris. Hoc est pactum quod facit dominus nobiscum: dimittite, et dimittetur vobis, aliter non. Ideo in oratione dominica: dimitte nobis, et cetera. Sextum impedimentum est propter duritiem ad proximum, sicut isti divites qui tot habent de bonis hujus mundi, et nihil volunt dare pauperibus Christi; tales quia non faciunt misericordiam, nec invenient post mortem a Deo, sicut dives epulo in Inferno non impetravit guttam aquae, quia Lazaro pauperi de mica panis noluit subvenire. Septimum impedimentum et ultimum est propter legis divinae contemptum et inobedientiam. In Ecc.: qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis, id est, non audietur in consistorio curiae coelestis, sicut aliquis excommunicatus non auditur in curia alicujus judicis saecularis. Nota quod super omnia istud valet ad impetrandum homini consideratio fragilitatis propriae, et consideratio bonitatis divinae. Unde Isidorus: cum coram Deo ad orandum assistimus, gemere et flere debemus, recolentes quam multa et gravia sunt peccata quae commisimus, quam crudelia Inferni supplicia quae meruimus, quam incomparabilia gaudia quae expectamus. Latrones et trutanni docent nos orare. Latro attendens quid fecit et tormentum sibi praeparatum, inter ista duo cum multis lacrymis misericordiam petiit. Trutanni membra infirmiora et turpia ostendunt aliis, et sana abscondunt, ut alios moveant ad pietatem. Sic nos infirmitates nostras, peccata nostra, in praesenti Deo ostendamus, ut nos in praesenti audiat per gratiam, in futuro conferat vitam aeternam. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264