CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
De cognitione essentiae animae
quaestio authenticitate dubia

Thomas de Aquino ab Filippinus Lippi depictus (Cappella Carafa, S. Maria sopra Minerva, Roma)

Textum a L. A. Kennedy 1977 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




nota ad textum




[92007] De cognitione animae, tit. 1 Queritur utrum anima coniuncta cognoscat seipsam per essentiam

[92008] De cognitione animae, tit. 2 Et videtur quod sic.

[92009] De cognitione animae, arg. 1 Dicit Augustinus 9 de trinitate quod mens seipsam et cetera.

[92010] De cognitione animae, arg. 2 Preterea, Angelus et anima et cetera.

[92011] De cognitione animae, s. c. 1 In oppositum est philosophus in tertio de anima qui dicit quod intellectus intelligit etc., sicut patet in Summa.

[92012] De cognitione animae, co. 1 Ad questionem istam responsum fuit, et bene, quod questio querit duo. Primo, utrum anima sit illud quod cognoscitur. Secundo, utrum sit illud quo cognoscitur. Primo modo non querit questio sed secundo modo. Et sic anima non cognoscit seipsam per essentiam. Huius assignat talem rationem: sicut se habet materia prima in genere possibilium sive sensibilis nature, sic se habet intellectus noster in genere intellectualis nature, prout dicit commentator 3 de anima; sed materia prima sensibilis sic se habet quod ipsa in pura est potentia et nihil agit nisi per formam supervenientem; sic intellectus noster in statu vie nihil intelligens, nec se nec aliqua de mundo, nisi per formam vel per speciem intelligibilem supervenientem, et cetera.

[92013] De cognitione animae, co. 2 Circa veritatem huius questionis sunt due sollemnes opiniones. Una est dicentium quod anima in statu vie directe seipsam per seipsam intelligit et nullo modo per speciem intelligibilem ab aliis acceptam. Horum fuit ratio ista: unumquodque cognoscitur ab anima secundum quod presens est ipsi anime; et ideo res materiales et sensibiles non intelligit nisi per species et similitudines eorum; sed res spirituales intelligit sine talibus speciebus; anima est res immaterialis et per suam essentiam est presens intellectui; ergo directe intelligit seipsam per essentiam suam.
Istorum ratio non valet. Propter quod notandum est quod intelligere dicit quamdam accionem, sed non quamcumque, quia duplex est actio. Quedam est actio que transit in rem exteriorem, ut calefactio transit in rem et substantiam calefactioni subiectam. Alia est accio que non transit in rem exteriorem sed manet intra, ut videre, prout dicit philosophus: videmus enim intus suscipientes, nihil extra mittentes. Iste acciones aliquo modo differunt, aliquo modo conveniunt. Differunt quia calefactio est quid distinctum a calefaciente et a materia subiecta igni calefacienti, sed res visa secundum speciem coniungitur videnti. Sed tamen conveniunt in hoc quod principium utriusque accionis est forma ipsius agentis. Et ex hoc ad propositum dico quod intelligere est accio non transiens, et principium huiusmodi accionis est forma intellectum informans. Sed essentia anime nullo modo potest informare intellectum. Ergo anima in statu vie nullo modo directe intelligere potest seipsam per essentiam suam.
Et huius ratio est quia cotidie ruminamus quia anima non potest informari nisi specie intelligibili a rebus sensibilibus abstracta, quia anima sive substantia per intellectum nihil intelligit nisi quod presentatum est. Primo enim sensus abstrahit speciem sensibilem. Et tunc illa species sensibilis reponitur in fantasia. Tunc supervenit lumen intellectus agentis, et illam speciem sensibilem in fantasia repositam abstrahit a condicionibus individuantibus. Et eam sic abstractam, immaterialem, prius sensibilem modo intelligibilem, reponit in intellectum possibilem. Tunc intellectus erit species illa que prius fuit sensibilis. Sed essentia ipsius anime non est forma sensibilis. Ergo nec seipsam nec aliquam rem de mundo intelligit per essentiam suam. Et ita patet per primam rationem que sumitur ex actu intelligendi quod anima nec se nec alia intelligit per essentiam suam.
Idem potest declarari ex illa ratione que sumitur ex certitudine intelligendi. Essentia rei est certissima cognicio ipsius. Sed anima non cognoscit essentiam rei quia ipsa est materialis, sed cognoscit speciem et similitudinem eius. Ergo etc.
Patet ergo duabus rationibus, quarum prima fuit ex actu intelligendi, secunda ex certitudine intelligendi, quod anima non cognoscit seipsam per essentiam suam.
Tunc venit secunda opinio dicencium quod anima in statu vie cognoscitur non per seipsam nec per essentiam suam sed per quandam reflexionem, et hoc indirecte. Propter quod notandum est quod quadruplex est cognicio. Prima quidem est que est de quidditate et natura rei. Secunda autem est existentie et hec est actualis cognitio rei. Tertia est habitualis cognicio secundum quam possum res cognoscere et promte exire in cognicione rei. Quarta cognicio est cognicio iudicii et examinis. Actus enim anime duplex est, scilicet cognoscere et iudicare, quia primo ipsa aliud cognoscit et postea de cognito iudicat. Iudicium enim et examen cuilibet rei habeo per lumen intellectus agentis, et illud exemplatum est a lumine eterno. Unde dicitur in salmis: signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et sic cognoscit se.
Triplex ergo est cognicio anime. Cognitio de quidditate et natura anime. Hoc est querere quid est. Secunda cognicio est cognitio actualis existencie ipsius. Tercia est habitualis per quam exit in actum cognoscendi.
De quidditate anime, non cognoscitur nisi per speciem intelligibilem a fantasmatibus abstractam. Et hoc indirecte. De secunda cognitione dico quod anima cognoscitur per suos actus sicut, si aliud calefacit, cognosco actum calefaciendi. De cognitione habituali sic cognoscitur per suam essentiam.
Probacio primi membri quia intellectus possibilis habet se ad formas intelligibiles sicut materia prima ad formas naturales sensibiles. Sed materia prima non potest esse in actu nec aliquid agere nisi per formam actualiter in ea existentem. Sic intellectus, ut actu sit intelligens, non intelligit nisi per speciem intelligibilem a fantasmatibus abstractam et inde actualiter existentem. Et illa forma non nisi species intelligibilis a fantasmatibus abstracta. Et huius ratio est quia tota nostra cognitio ortum habet a sensibus. Et inde bene dicit philosophus in tertio de anima quod intellectus intelligit se sicut et alia, quia sicut alia cognoscit per speciem intencionalem in eo actualiter existentem sic intelligit seipsum vel seipsam per speciem intencionalem in eo actualiter existentem. Et ista species intelligibilis a fantasmatibus abstracta est obiectum ipsius intellectus. Et ita intellectus prius cognoscit obiectum eius, scilicet quidditatem rei, immateriale. Et tunc per obiectum cognoscitur actus intelligendi. Et iste actus tunc ducit me in cognicionem potentie et postea in essentiam. Et sic patet quomodo intellectus sive anima per intellectum cognoscit se per quandam reflexionem.
Secunda ratio huius potest esse ista, quia virtus potentie non extendit se nisi ad ea que sibi subiciuntur, sicut ars edificatoria edificat, quia edificatoris vel domificatoris est tantum componere ligna in constitucionem domus et non dolare, inquantum domificator. Accipe adhuc aliud grossum simile in naturalibus. Potentia sensitiva cognoscitur per speciem sensibilem, sicut visus per colorem quia nihil video nisi colorata. Sed tamen visus indirecte extendit se ad ea que coniuncta sunt, sicut dicis: vide quam dulce est hoc. Et illa potentia sensitiva directe sentit propria obiecta, sed indirecte sentit que illis obiectis sunt coniuncta, ut cum dicitur: vide dulce, tange dulce; quia sunt coniuncta rei visibili, sicut albedini in lacte. Sic virtus anime primo cognoscit proprium eius obiectum, et tunc per reflexionem cognoscit seipsam. Et sic videtis necessitatem et modum intelligendi anime seipsam quia indirecte et remote intelligit essentiam suam.
Et ideo illud quod dicitur quod potentie anime fluunt ab anima non per generacionem nec per transmutacionem sed sicut illud quod resultat et consequitur ab alio. Sic potentie fluunt ab anima ex sua naturali receptibilitate. Et dictum philosophi quod dicitur in de anima sic intelligitur, scilicet illud: nos sentimus quoniam sentimus, et intelligimus quoniam intelligimus. Nos sentimus, id est, scimus nos habere animam sensitivam, quoniam sentimus, id est, videmus, audimus, olfacimus, tangimus, odoramus, gustamus. Et intelligimus, id est, scimus nos habere animam intellectivam, quoniam intelligimus, id est, consideramus.
Sed de cognitione habituali, qua aliquis potest cognoscere promte et faciliter, dico quod anima cognoscit se per essentiam suam, sicut si homo habet habitum grammatice tunc grammatica perficit intellectum eius quantum ad loquendum grammatice, scilicet congrue et proprie, quia habitus est principium vel qualitas difficile mobilis quo aliquis faciliter operatur et exit in actum cognoscendi, et sic quia habitum grammatice presencialiter habet loquitur grammatice. Sic dico de cognitione habituali. Quia anima est sibi ipsi presens, ista sola presencia sufficit quod cognoscit se cognitione habituali. Et quomodo sufficit presencia anime? Quia ex anima fluunt actus per quos devenitur in cognitionem potentie et de cognitione potentie devenitur in cognitionem essentie. Sed loquendo de cognitione actualis existencie sic cognoscit se per suos actus.

[92014] De cognitione animae, nota 1 Ista sunt dicenda in hac questione. Deinde respondendum est ad argumenta per ordinem. Et iudicabitis in solutione omnium argumentorum tantum duas principales solutiones.

[92015] De cognitione animae, ad 1 Ad primum quando arguitur auctoritate Augustini quando dicitur quod anima semper se novit (et est dicendum ad secundum) dicendum est quod debet intelligi de cognitione habituali et actuali. Et accipit ibi Augustinus noscere pro scire et intelligere in habitu. Multa enim scimus que in actu non intelligimus. Unde philosophus dicit in thopicis quod scire convenit plura intelligere per unum. Vel sic est melius: quando dicitur mens novit seipsam per seipsam, ista prepositio per potest dicere duplicem habitudinem. Vel dicit habitudinem medii cognitionis et sic est species intelligibilis, vel dicit habitudinem principii cognitionis. Tunc dicitur quod duplex est principium. Quoddam est principium immediatum, et quoddam mediatum. Principium immediatum est intellectus possibilis, specie intelligibili a fantasmatibus abstracta informatus, et hoc est principium primum. Et hoc modo cognoscit seipsam et sui ipsius actualem existenciam per suam potentiam et naturam, et hoc remote et indirecte. Et sic verum est dictum Augustini. Principium vero mediatum est ipsa essentia anime.

[92016] De cognitione animae, arg. 3 Ad aliud quod arguebatur primo contra dictum respondentis. Dixit enim quod anima nullo modo potest cognoscere essentiam suam nisi per aliquam speciem vel formam supervenientem. Contra. Species intelligibilis superveniens, illa est medium inter intellectum intelligentem, sive essentiam anime, et rem intellectam. Sed inter intellectum anime et suam essentiam nihil cadit medium quia sunt immediatissima. Ergo anima intelligit se per essentiam suam.

[92017] De cognitione animae, ad 3 Solutio. Verum est, illa species est medium. Et propinquum, et non remotum, quia non est similitudo obiecti remoti. Propter hoc, hoc modo non cadit medium.

[92018] De cognitione animae, arg. 4 Ad illud: si anima cognoscit se per speciem, aut illa species erit species sua aut species obiecti. Si erit species sua tunc aut esset species abstracta aut infusa aut concreata, sive naturaliter indita. Non est abstracta quia sic abstracta haberet se a seipsa, quod est impossibile quia abstraccio est rei materialis ut fiat immaterialis. Nec est species infusa quia de talibus non loquimur in statu vie. Nec est species concreata vel naturaliter indita quia tali specie intelligit Angelus. Ergo non est species sua. Nec est species obiecti, quia proprium obiectum anime intellective est quidditas rei immaterialis, et per talem speciem cognoscitur magis ipsum obiectum quam essentia anime. Ergo anima non intelligit se per speciem vel formam supervenientem.

[92019] De cognitione animae, ad 4 Solutio. Dicendum quod intelligit se per speciem obiecti non directe sed indirecte et per reflexionem et representacionem proporcionis, ut declaratum est.

[92020] De cognitione animae, arg. 5 Ad aliud, quando dicitur: illud quod intelligit se mediante diffinitione intelligit se per essentiam suam, quia secundum philosophum, 7 metaphysice, diffinitio est sermo indicans essentiam rei. Sed anima cognoscitur mediante diffinitione quia ipsa cognoscit diffinicionem sui ipsius, tam illam que datur a philosopho circa principium secundi de anima quod anima est actus corporis etc., et illa que datur ab Augustino quod anima est quedam substantia incorporea, intellectualis, illuminacionem a primo ultima percepcione recipiens. Ergo cognoscit seipsam per essentiam suam.

[92021] De cognitione animae, ad 5 Postea solvitur.

[92022] De cognitione animae, arg. 6 Preterea. Nos dicimus quod Angelus intelligit se propter duo, primo quia est immaterialis, secundo quia est in actu. Sed ista duo etiam invenio in anima quia immaterialis, ut docet philosophus in de anima et est etiam in actu. Et magis est in actu quam Angelus quia quod est in potentia vivens facit actu vivens. Et est actus primus inquantum facit ipsum corpus vivere. Ergo intelligit se per essentiam suam.

[92023] De cognitione animae, ad 6 Solutio. Dicendum est quod verum est quod conveniant in immaterialitate et etiam actu. Tamen multum differunt in modo participandi naturam immaterialitatis et actus. Et ideo non est similis.

[92024] De cognitione animae, arg. 7 Preterea. Prius potest cognosci a priori. Sed essentia anime est prior illa specie. Ergo prius intelligit se quam illam speciem.

[92025] De cognitione animae, ad 7 Postea solvitur.

[92026] De cognitione animae, arg. 8 Ad aliud quando arguebatur contra dictum. Dixit enim quod unumquodque cognoscitur prout est in actu. Contra. Si unumquodque cognoscitur prout est in actu, ergo quod maxime est in actu maxime est cognoscibile. Sed Deus est maxime in actu. Ergo Deus est maxime cognoscibilis. Et tenes hoc argumentum per argumentum philosophi: si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, et maxime ad maxime. Sed hoc est falsum, quia Deum in statu vie non cognoscimus. Ergo et cetera.

[92027] De cognitione animae, ad 8 Solutio. Dicendum est quod Deus est maxime in actu et propter hoc maxime cognoscibilis verum sibi et non nobis.

[92028] De cognitione animae, arg. 9 Preterea. Omnis cognicio est per assimilacionem. Sed maior assimilacio potentie ad essentiam quam ad obiectum. Ergo anima intelligit se per essentiam suam.

[92029] De cognitione animae, ad 9 Ad solutionem istius argumenti et aliorum multorum notandum est de similitudine quod per eam multi fallunt et falluntur, quia dicit Augustinus expresse in libro de trinitate quod similitudo est mater falsitatis. Et probat hoc de arbore picta et de arbore vera. Dicunt enim multi: sicut se habet hoc ad hoc, sic illud ad illud. Unde notandum, sicut dicit Boecius in thopicis, quod similitudo est rerum differencium eadem qualitas. Et ideo videtis quod in parte congruunt et in parte differunt. Unde male arguitur si in aliquibus est similitudo ydentitatis, vel unius nature vel unius generis, et propter hoc arguunt eandem cognitionem. Unde cognicio aliquorum super similitudinem fundatur. Similiter unio aliquorum fundatur super similitudinem. Ideo, quando dicitur: omnis cognitio etc., dicendum quod in cognitione tria inveniuntur, scilicet actus, medium, et modus. Et ex partiali similitudine arguunt ipsi omnimodam similitudinem. Et ideo fallunt et falluntur. Et quando dicitur: maior est assimilacio etc., dicendum quod non est verum quia sola similitudo informacionis, secundum quod species intelligibilis informat intellectum, intelligibilis est. Vel sic dicendum quod verum quantum ad causam et effectum, sed maior est assimilacio potentie ad obiectum quantum ad perfectionem.

[92030] De cognitione animae, arg. 10 Preterea. Quod anima sit illud quod cognoscitur et quo cognoscitur sic probatur. Eadem est anima separata et corpori coniuncta. Sed anima separata intelligit se per essentiam suam. Ergo et corpori unita.

[92031] De cognitione animae, ad 10 Verum est. Tamen essentia anime non est nata informare intellectum. Sed alium modum essendi habet a corpore separata et corpori coniuncta; et ideo etiam habebit alium modum intelligendi.

[92032] De cognitione animae, arg. 11 Ad idem dicitur in primo de causis quod omnis intelligencia intelligit essentiam suam. Sed anima est infima in genere intelligenciarum. Et ibidem in commento dicitur quod intelligentia, quando scit essentiam suam, scit reliquas res. Ergo anima est illud quod cognoscit seipsum.

[92033] De cognitione animae, ad 11 Solutio. Dicendum quod illud verum est de anima mundi, de qua loquitur auctor ibi, quia loquitur ibi de anima nobili, qualis non est anima humana. Vel, si anima humana sic intelligit, verum est non ad virtutem sed ad apprehensionem.

[92034] De cognitione animae, arg. 12 Preterea. Augustinus in de trinitate dicit quod accio intellectus est vita. Sed vivere est viventibus esse. Ergo vita erit essentia. Sed vita intelligitur. Ergo anima intelligit se per essentiam suam.

[92035] De cognitione animae, ad 12 Solutio. Dicendum quod concretive loquitur est vita, id est, res habens vitam; essentia, id est, res habens essentiam. Sed dico quod anima intelligit se posterius.

[92036] De cognitione animae, arg. 13 Contra. Actus posteriores sunt potentiis, et hiis obiecta. Sed anima est subiectum suarum potentiarum. Ergo non intelligit se posterius.

[92037] De cognitione animae, ad 13 Solutio. Dicendum quod actus posteri sunt potentiis quoad originem, quia actus originantur a potentiis; sed non quoad cognitionem, quia actus prius cognoscuntur quam potentie, et per cognitionem actuum devenitur in cognitionem potentiarum.

[92038] De cognitione animae, arg. 14 Preterea. Ea que sunt in genere remoto plus differunt quam ea que sunt in genere propinquo. Sed illa que sunt in eodem genere, species unius non ducit in cognitionem alterius, sicut per speciem leonis non cognoscitur bos vel homo, que conveniunt in genere proximo. Ergo per speciem intelligibilem non cognoscitur essentia rei immaterialis. Sed anima est immaterialis. Ergo non cognoscit se per speciem abstractam.

[92039] De cognitione animae, ad 14 Solutio. Dicendum quod proporcio non solum est incerta quando sunt in genere propinquo sed etiam incerta quando sunt in genere remoto. Et ideo, licet illa non sit proportionata directe, tamen indirecte. Vel aliter dicendum quod anima non dicitur cognosci per speciem intelligibilem rei sensibilis tanquam propriam similitudinem sed per quandam analogiam perfectibilis ad suam perfectionem, sicut et materia cognoscitur per formam suam.

[92040] De cognitione animae, arg. 15 Preterea. Unumquodque cognoscitur ab anima prout presens est anime. Sed anima est presens intellectui. Ergo intelligit se per essentiam suam.

[92041] De cognitione animae, ad 15 Solutio. Dicendum quod non presens sibi ut obiectum intelligibilis informans intellectum. Et ideo non sequitur.

[920402] De cognitione animae, arg. 16 Preterea. Anima intelligit per abstraccionem a fantasmate. Sed ipsa non abstrahit se a fantasmate. Ergo nullo modo intelligit se nec per essentiam suam nec per species aliorum.

[92043] De cognitione animae, ad 16 Solutio. Dicendum quod verum est: non abstrahit se a fantasmate suo, sed rei aliene, scilicet obiecti. Et ideo non cognoscitur per se proprie, sed remote et indirecte.

[92044] De cognitione animae, arg. 17 Preterea. Anima intelligit se per actum suum. Sed ille actus habet alium actum, et ille iterum alium. Et sic erit processus in infinitum. Ergo non intelligit se per actum suum.

[92045] De cognitione animae, ad 17 Solutio. Dicendum quod non per alium actum sed per obiectum.

[92046] De cognitione animae, arg. 18 Preterea. Illud quod est denudatum a condicionibus materie individuantibus est per se intelligibile. Anima est huiusmodi. Ergo et cetera.

[92047] De cognitione animae, ad 18 Solutio. Notandum quod per se distinguitur contra per accidens et contra per aliud. Unde dicendum quod denudata est condicionibus materie quoad suum esse sed non quoad suum cognoscere, quia omnis nostra cognicio oritur a sensibus.

[92048] De cognitione animae, arg. 19 Preterea. Anima intelligit se aut per essentiam aut per speciem. Si per essentiam, habeo propositum. Si per speciem, tunc illa aut est eadem aut differens. Si est eadem, sic iterum habeo propositum. Si differens, tunc non intelligit se per essentiam quia in his que intelliguntur sine materia idem erit.

[92049] De cognitione animae, ad 19 Supra solutum est, quia non intelligit se cognitione propria sed proportionis remote.

[92050] De cognitione animae, arg. 20 Preterea. Sicut se habet sol ad aerem, sic se habet intellectus agens ad intellectum possibilem. Sed sol immediate illuminat aerem. Ergo intellectus agens immediate informat intellectum. Ergo non intelligit se per speciem.

[92051] De cognitione animae, ad 20 Solutio. Dicendum quod aer proportionatus est, et ideo lumen in aere est accidentale quia aliud est in sole et aliud in aere, quia in sole dicitur lux et in aere dicitur lumen. Et ideo licet sit aliquo modo simile non est tamen omnimoda similitudo.

[92052] De cognitione animae, arg. 21 Preterea. Scientia de anima est certissima, secundum philosophum in primo de anima. Sed magis certum non cognoscitur per minus certum. Ergo de anima non habetur scientia per aliud a seipsa.

[92053] De cognitione animae, ad 21 Solutio. Dicendum quod secundum philosophum scientia de anima est certissima quod unusquisque in seipso experitur se animam habere, et actus anime sibi inesse. Sed cognoscere quid sit anima difficilimum est. Unde philosophus ibidem subiungit quod omnino difficilimum est accipere aliquam fidem de ipsa.

[92054] De cognitione animae, arg. 22 Preterea. Omnis species per quam anima nostra intelligit est a sensibus abstracta. Sed nullum sensibile est a quo anima possit suam quidditatem vel speciem abstrahere. Ergo anima non cognoscit seipsam per aliquam similitudinem.

[92055] De cognitione animae, ad 22 Solutio. Dicendum quod anima non cognoscitur per speciem a sensibus abstractam quasi intelligatur species illa esse anima similitudo, sed quia considerando naturam speciei que a sensibilibus abstrahitur invenitur natura anime in qua huiusmodi species recipitur, sicut ex forma cognoscitur materia.



nota ad textum




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264