CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Concede michi
prex authenticitate dubia

Thomas de Aquino a Sassetta depictus

Textum a Guillelmo de Tocco 1323 traditum
et a C. Le Brun-Gouanvic 1996 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum




Oratio quam fecit beatus Thomas, quam omni die dicebat

[88169] Concede michi Concede michi misericors Deus que tibi placita sunt ardenter concupiscere, prudenter inuestigare, ueraciter agnoscere et perfecte implere. Ad laudem et gloriam nominis tui ordina statum meum, et quod a me requiris tribue ut sciam, et da exequi ut oportet et expedit anime mee. Via mea, Domine, ad te tuta sit, recta et consummata, non deficiens inter prospera et aduersa, ut in prosperis tibi gratiam referam et in aduersis seruem patientiam, ut in illis non extollar et in istis non deprimar; de nullo gaudeam nisi quod promoueat me apud te, nec de aliquo doleam nisi quod abducat me a te; nulli placere appetam uel displicere timeam nisi te. Vilescant michi omnia transitoria propter te, et cara sint michi omnia tua et tu Deus super quam omnia. Tedeat me omnis gaudii quod est sine te, nec cupiam aliquid quod est extra te. Delecte me labor qui est pro te, et tediosa sit michi omnis quies que non est in te. Frequenter da me cor meum ad te dirigere, et defectionem meam cum emendationis proposito dolendo pensare. Fac me, Deus meus, humilem sine fictione, ylarem sine dissolutione, tristem sine deiectione, maturum sine grauiture, agilem sine leuitate, ueracem sine duplicitate, te timentem sine desperatione, sperentem sine presumptione, proximum corrigere sine simulatione, ipsum edificare uerbo et exemplo sine elatione, obedientem sine contradictione, patientem sine murmuratione. Da michi, dulcissime Deus, cor peruigil quod nulla abducat a te curiosa cogitatio; da nobile quod nulla deorsum trahat indigna affectio; da inuictum quod nulla fatiget tribulatio; et da liberum quod nulla sibi uendicet uiolenta temptatio; et da rectum quod nulla obliquet sinistra intentio. Largire michi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te querentem, sapientiam te inuenientem, conuersationem tibi placentem, perseuerantiam te fideliter expectantem, et fiduciam te finaliter amplectentem; tuis penis configi per penitentiam, tuis beneficiis uti in uia per gratiam, et tuis gaudiis in patria frui per gloriam. Amen.



Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264