CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In Threnos Jeremiae expositio
opus authenticitate dubium

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[85242] In Threnos, pr. Ecce manus missa est ad me, in qua erat liber involutus. Et expandit illum coram me; qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes et carmen, et vae. Ezech. 2. Ex verbis istis quatuor possunt accipi circa praesens opus lamentationum Jeremiae, scilicet auctor, modus, utilitas et materia. In auctore designatur benignitas: unde dicit: ecce manus missa est. Haec manus sapientia Dei est, qua omnia facta sunt, sicut dicitur in Psal. 103: omnia in sapientia fecisti. Ipsa est quae intellectum aperit ad videndum. Ezech. 40: facta est super me manus domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei. Ipsa est quae linguam expedit ad loquendum. Jerem. 1: misit manum suam, et tetigit os meum, et dixit dominus ad me: ecce dedi verba mea in ore tuo. Ipsa est quae manum dirigit ad scribendum. Dan. 5: apparuerunt digiti quasi hominis scribentis: qui sunt prophetae, et alii doctores in quibus sapientiae dona dividimus, ut totum quod homo tradendo divinam sapientiam, exterius agit ministerio, ipsa interius perficiat auctoritate. Isa. 26: omnia opera nostra operatus est in nobis. 2 Corinth. 3: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Haec quidem sapientia tam alta est, ut dum nos in infimo sumus, nihil ab ipsa possemus accipere, nisi nobis mitteretur. Et ideo benignitas auctoris designatur in missione manus. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei. Mittitur quasi nobis proposita tripliciter. In rerum creatione, ex quibus perpenditur. Rom. 1: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sap. 13: a magnitudine speciei, et creaturae, poterit horum creator videri. Mittitur etiam interna inspiratione. Sap. 7: per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei, et prophetas ipsa constituit. Missa est eminentissime in incarnatione quando coram oculis corporalibus, invisibilis sapientia apparuit. Sap. 9: mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore. In modo ostenditur difficultas; unde sequitur: in qua erat liber involutus. Est idem iste liber involutus ornatu verborum: unde et metrice descriptus, et rethoricis est ornamentis coloratus. Prover. 15: lingua sapientum ornat scientiam. Est etiam involutus profunditate mysteriorum. 1 Corinth. 13: spiritus enim loquitur mysteria. Et apostolis dicitur in persona omnium qui sacras Scripturas ediderunt: vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Matth. 13. Est etiam involutus varietate similitudinum, sicut et ceteri prophetarum libri. Proverb. 1: animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et aenigmata eorum. Oseae 12: ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Et hoc signatum est per tria involumenta quibus vasa sanctuarii involvebantur, Num. 4. Per velum enim quod diversis coloribus, et pulchra varietate erat distinctum, ut dicitur Exod. 26, significatur diversitas similitudinum. Per pelles, et pallium hyacinthini coloris, significantur caelestia mysteria, quibus quasi impraegnatus est liber iste. Per pallium purpureum significatur ornatus verborum. Haec enim involutio spiritus sancti explicatur a sacris expositoribus: quia sacrae Scripturae eodem spiritu sunt expositae quo sunt editae, sicut dicit Augustinus. Et ideo sequitur: expandit illum coram me. Deus enim aperit Scripturarum verba: unde dicitur Luc. ult.: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Revelat occulta mysteria. Dan. 2: vere Deus noster Deus deorum, et dominus regum, revelans mysteria. Explicat similitudinem. Ps. 17: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt. In multiplicitate etiam ostenditur utilitas; unde sequitur: qui erat scriptus intus et foris, utrobique enim sapientiam scriptam continet: scilicet in cortice litteralis sensus, et in abditis sententialis intelligentiae, ut sit verum quod dicitur Joan. 10: ingredietur et egredietur et pascua inveniet. In materia ostenditur diversitas: unde sequitur: et erant scriptae in eo lamentationes, et carmen et vae. Deplorat Josiae necem; et quantum ad hoc continet lamentationes. 2 Paral. 35: universus Juda et Jerusalem luxerunt eum, Jeremias maxime, cujus omnes cantores, et cantatrices usque in praesentem diem lamentationes super Josiam replicant. Deplorat populi conculcationem; et quantum ad hoc continet carmen. Ezech. 32: fili hominis cane carmen lugubre super multitudine. Deplorat etiam Jerusalem et totius civitatis vastationem; et quantum ad hoc continet vae. Jer. 4: vae nobis, quia vastati sumus. Vel possunt haec tria ad triplicem sensum referri, quo liber iste in Glossis exponitur: ut vae referatur ad sensum typicum, tropologicum vel moralem, quo deplorat peccati servitutem. Infra ult.: cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus. Carmen refertur ad sensum mysticum, quo deplorat Ecclesiae viduitatem. Psal. 39: immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Lamentationes, quantum ad sensum historicum, quo deplorat Judaeorum captivitatem. Jerem. 9: vox lamentationis audita est de Sion: quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? Et ab hoc liber iste denominatur, unde alio nomine dicitur threni, quod in Graeco sonat lamentationem: quamvis a quibusdam dicuntur treni, quasi terni, quia quasi ternis versibus sub una littera procedit in principio libri: unde tribus ordinibus litterarum variatur. Primo sub una littera tres clausulas usque ad tertium capitulum, ubi tribus clausulis singulis eamdem litteram praeponit. In quarto capitulo duas clausulas sub eadem littera concludit. Notandum, quod in Hebraeo in singulis litteris per ordinem incipiunt distinctiones singulae, sicut vocantur, sicut apud nos in illo hymno: a solis ortus cardine. Et secundum hujuscemodi interpretationem litterarum, singulae litterae consonant sententiae clausularum, quibus praeponuntur.


Caput 1

[85243] In Threnos, cap. 1 Huic autem operi praemittitur prooemium, in quo describitur tempus: postquam in captivitatem. Auctor. Sedit Jeremias, more plangentis, quasi in terra. Isa. 41: descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Materia: planxit lamentatione. Jerem. 9: super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens. Auctoris affectus: amaro animo. Infra 5: replevit me amaritudinibus, et inebriavit me absynthio.


Lectio 1

[85244] In Threnos, cap. 1 l. 1 Dividitur iste liber in partes duas. In prima propheta deplorat populi miseriam; in secunda, oratione convertit se ad divinam misericordiam, cap. 5: recordare, domine, quid acciderit nobis. Prima dividitur in tres. In prima plangit miseriam servitutis; in secunda miseriam destructionis, 2 cap.: quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam Sion; in tertia miseriam obsidionis, 4 cap.: quomodo obscuratum est aurum? Prima in duas. In prima deplorat propheta gentis suae dejectionem; in secunda inducit plebis, vel civitatis, conquestionem, ibi, o vos omnes qui transitis. Prima in duas. In prima plangit servitutem; in secunda prosequitur per partes, servitutis magnitudinem, ibi, migravit Judas, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit populi servitutem, seu abjectionem quantum ad amissionem gloriae; secundo quantum ad violationem amicitiae, ibi, plorans ploravit et cetera. Ostendit autem gloriam suam ex tribus. Primo quia populosa civibus: quomodo sedet, vilis et dejecta, sola, desolata habitatoribus. Baruch 4: ego autem derelicta sum sola, exui me stola pacis. Plena, quondam. 3 Reg. 4: Juda et Israel innumerabiles. Isa. 22: urbs frequens, civitas exultans. Secundo quia honorata principibus: erat enim civitas regalis et sacerdotalis: facta est quasi vidua, regibus, vel sacerdotibus. Isa. 47: venient tibi duo haec simul in una die: sterilitas, et viduitas. Domina gentium, quondam ei subditarum. Ezech. 5: ista est Jerusalem in medio gentium posita. Tertio ditata tributis: princeps provinciarum, quas tributarias fecerat. 2 Reg. 8: factus est Moab, et Siria, David serviens sub tributo. Vel in quas Salomon regnum suum diviserat, singulis singulos praepositos praeponens. 3 Reg. 4: facta est sub tributo, Chaldaeorum. Proverb. 12: manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. Huic autem versui praeponitur littera aleph, quae interpretatur doctrina, ad ostendendum quod quia populus caruit doctrina Dei in observatione, quam tenebat in cognitione, ideo captivatus est. Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Sciendum est etiam, quod cum plerumque utatur coloribus, et locis rethoricis in hac lamentatione, est quartus locus conquestionis. Allegorice civitas, praesens Ecclesia, plena, populo, ex diversis gentibus congregata, domina gentium, fidei obedientium, princeps provinciarum, diversarum Ecclesiarum, quibus vivendi viam decernit, facta est sola, destituta Angelorum custodia, vel auxilio, vidua, subtracta sponsi praesentia, tributaria, tyrannis exposita. Moraliter civitas, anima, plena populo, bonarum affectionum, domina gentium, vitiorum, princeps provinciarum, sensuum, desolata, bonorum suffragiis, vidua, sponsi amplexibus, sub tributo, vitiorum.


Lectio 2

[85245] In Threnos, cap. 1 l. 2 Hic plangit violationem amicitiae: et primo ostendit amicorum necessitatem: plorans, quasi continue diversis adversitatibus pressa Jerusalem, in nocte, privatim, propter timorem hostium, vel in adversitate, in maxillis, quia non erat qui abstergeret. Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Secundo auxilii subtractionem: non est qui consoletur eam, auxilium contra hostes praebens, ex omnibus caris, Aegyptiis, et aliis eis foederatis. Eccl. 4: vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentum, et consolatorem neminem. Tertio affectus immutationem: omnes amici. Job 19: fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Huic praeponitur littera Beth, quae interpretatur domus, quia domus Jacob est plorans. Tertius decimus conquestionis locus. Allegorice. Ecclesia plorat adversitates, in maxillis, praelatis, ex omnibus caris, Angelis sanctis, spreverunt, conformantes se divinae justitiae. Moraliter anima plorat, in nocte, peccata, in maxillis, conscientia, in qua loquitur hominis operatio: ex omnibus caris, privatis affectionibus, spreverunt, affectus pravae delectationis.


Lectio 3

[85246] In Threnos, cap. 1 l. 3 Hic prosequitur miseriam servitutis per partes, ut ostendat ipsius magnitudinem. Et dividitur in duas partes. In prima plangit ipsam quantum ad hominum oppressionem; secundo quantum ad bonorum direptionem, ibi, manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Prima in duas. In prima plangit oppressionis miseriam; in secunda ostendit miseriae rationem, ibi, peccatum peccavit Jerusalem. Circa primum duo facit. Primo plangit eorum miseriam quantum ad praesentia quae sustinebant; secundo quantum ad praeterita quae recogitabant, ibi, et recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae. Circa primum tria ponit. Primo miseriam servitutis quantum ad fugientes; secundo quantum ad remanentes, ibi, viae Sion lugent etc.; tertio quantum ad captivos, ibi, facti sunt hostes ejus in capite. Circa primum tria ponit: primo fugam: migravit, fugiens a terra sua ad terras vicinas, propter afflictionem, in personis, et multitudinem servitutis, in tributis, quam in terra sua a Chaldaeis patiebantur. Isa. 16: habitabunt apud te profugi mei. Moab esto latibulum eorum. Ibid. 21: qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis. Secundo plangit fugientium imminentem angustiam: habitavit inter gentes, Moabitas et Ismahelitas, nec invenit requiem, quia ibi quoque angustiam passa est ab illis. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces: neque erit requies vestigia pedis tui. Tertio praedicit angustias, superveniente hostium potentia: omnes persecutores, Chaldaei, apprehenderunt eam inter angustias, quas ab illis ad quos fugerant patiebantur, sicut in Aegypto. Jerem. 42: gladius, quem vos formidatis, apprehendet vos in terra Aegypti, et fames pro qua estis soliciti, adhaerebit vobis. Ezech. 6: qui quaerunt eam non deficient, in menstruis ejus quaerent eam. Huic versui praeponitur littera ghimel, quod interpretatur plenitudo: quia ex multitudine peccatorum passi sunt plenitudinem miseriae. Matth. 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Luc. 6: in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Decimus conquestionis locus. Allegorice Judas, Ecclesia, quae Christo conjungitur, migravit, de hostibus in hostes, apud quos requiem petit, et non invenit, sed ab omnibus ad libitum opprimitur. Moraliter Judas, anima quae Deum confiteri debet, migravit, ad vitia, inter gentes, vitia, vel Daemones, requiem, illudentibus vitiis, vel Daemonibus, persecutores, Daemones, apprehenderunt, in morte.


Lectio 4

[85247] In Threnos, cap. 1 l. 4 Hic plangit miseriam remanentium, primo quantum ad peregrinos quibus frequentabatur. Viae Sion lugent, luctum excitant, ad solemnitatem, triplicem, Pascha, Pentecosten, Scenopegia. Isa. 33: dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum. Secundo quantum ad personas quibus civitas ornabatur, scilicet principibus: omnes portae ejus destructae, quia judicia in portis fiebant. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. Sacerdotibus: sacerdotes ejus gementes. Joel 2: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Virginibus: virgines ejus squalidae, et deturpatae. Job 30: squallentes calamitate et miseria, et manducabant herbas arborum. Mach. 1: et ingemuerunt principes. Tertio quantum ad populum, quo replebatur: et ipsa, plebs, vel civitas, oppressa amaritudine. Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens. Huic praeponitur littera daleth, idest tribulatum, quia plangit destructionem templi, habentis tabulata cedrina et deaurata, ut dicitur 3 regum 6. Octavus locus conquestionis. Allegorice viae, ducentes ad caelum, Sion, prophetae et praedicatores, ad solemnitatem, caelestis patriae; portae, praelati Ecclesiae, introducentes, sacerdotes, qui sacra ministrant, virgines, quae in Ecclesia primum gradum obtinent: isti omnes pro peccatis concutiuntur, quibus concussis, et ipsa plebs subdita, amaritudine repletur. Unde Exod. 32: Moyses tabulas fregit. Moraliter viae sunt animae virtutes, ad solemnitatem, contemplationis, portae, sensus, sacerdotes, animae in sanctitate divinae religionis, virgines, in puritate conscientiae; quibus concussis, ipsa anima vitiorum amaritudine opprimitur.


Lectio 5

[85248] In Threnos, cap. 1 l. 5 Hic plangit oppressionem quantum ad captivos: et primo plangit captivitatem minorum; secundo majorum, ibi, et egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Circa primum tria proponit. Primo hostium exaltationem in potentia: hostes, scilicet Chaldaei, in capite, quasi principantes ipsis. Et quantum ad divitias: locupletati sunt. Deut. 28: ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Secundo assignat exaltationis rationem: quia dominus locutus est, quasi sententias contra ipsam, inspirans gentibus ad veniendum, vel praedicens per Moysen. Et hoc propter multitudinem iniquitatum: Jerem. 28: loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut destruam et disperdam illud. Tertio proponit captivitatem, parvuli ejus, idest parvuli de populo. Isa. 6: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Huic praemittitur littera he; idest, ista sunt judicia quae dominus per Moysen dixerat. Est octavus locus conquestionis. Hoc quod dicitur, propter multitudinem, est prima pars assumptae conditionis generalis, quae dicitur concessio. Allegorice hostes, haeretici, deficiente scientia in Ecclesia, facti sunt in capite, praevalentes in contentionibus, lucupletati, eloquentia. Dominus locutus est, permissive, parvuli, incipientes in captivitate, ab Ecclesia abducti. Moraliter hostes, Daemones, in capite, intentionem corrumpentes, locupletati, multiplicitate peccatorum, locutus, permittens, parvuli, motus et affectus, tribulantis, Daemonis. Psal. 12: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.


Lectio 6

[85249] In Threnos, cap. 1 l. 6 Hic plangit majorum captivationem; et circa hoc tria facit. Primo proponit ornamentorum amissionem: egressus est a filia Sion, idest Jerusalem, omnis decor, quantum ad vasa quae ablata sunt, et thesauros, et principes, et sacerdotes cum Joachim nepote Josiae: 4 Reg. 24. Ezech. 19: auferentur vasa decoris tui. Secundo indigentia victualium: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, nec sibi, nec populo; quia defecit etiam panis in civitate, quando obsidebatur, tempore Sedeciae, sicut dicitur Jerem. 34. Isa. 5: nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Tertio ponit captivitatem principum: et abierunt absque fortitudine, non potentes resistere, ante faciem subsequentis, fugientes, sicut legitur Jerem. ult. Fugati sunt principes in campis Jerichuntinis, Psal. 37: dereliquit me virtus mea. Huic versui hi praeponitur littera vau, quae interpretatur, et; quasi, etiam haec adjuncta sunt superioribus in vindictam nostram a domino. Et est quintus conquestionis locus. Allegorice ab Ecclesia filia caelestis Sion, a qua exemplata est, quandoque egressus est decor fidei, et principes, praelati vadunt in diversos errores, ante faciem subsequentis, Diaboli, vel haeretici fidem pervertentis, non invenientes, in Scripturis, pascua, verbi Dei et domini Jesu Christi.


Lectio 7

[85250] In Threnos, cap. 1 l. 7 Hic deplorat miseriam ex praeteritorum memoria: et primo tangit memoriam praeteritorum, idest afflictionis praeteritae, quae memorata excitat taedium, praevaricationis, idest peccatorum, quae excitant conscientiae remorsum, desiderabilium, idest prosperitatum, quae causant et incendunt concupiscentiae desiderium. Isa. 38: recogitabo tibi annos meos in amaritudine animae meae. Secundo proponit passionem praesentium malorum: cum caderet populus ejus in manu hostili. Psal. 21: tribulatio proxima est, et non est qui adiuvet. Tertio contemptum hostium: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus, et omnia quae ad cultum religionis pertinebant. 1 Machab. 1: dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. Expositiones litterarum loci rhetorici, et sensus mystici sufficienter tanguntur in Glossis.


Lectio 8

[85251] In Threnos, cap. 1 l. 8 Hic ostendit causam tantae miseriae: et primo proponit ipsum peccatum; secundo peccati progressum, ibi, sordes ejus in pedibus ejus. Circa primum duo facit. Primo proponit peccatum, peccatum, anthonomastice infidelitatis et idolatriae. Proverb. 14: miseros facit populos peccatum. Secundo ponit peccati effectum. Primo instabilitatis miseriam: propterea instabilis facta est; idest, non stetit in terra sua, sed captivata est, et fugit in alias regiones. Isa. 57: impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo confusionis ignominiam: omnes qui glorificabant eam, benedicebant tempore prosperitatis, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam, adversitatis. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Tertio cordis tristitiam: ipsa autem gemens conversa est retrorsum, a prosperitate, qua in Deo proficiebat. Psal. 39: convertantur retrorsum, et erubescant qui volunt mihi mala.


Lectio 9

[85252] In Threnos, cap. 1 l. 9 Hic ponit peccati progressum: et primo ponit culpam: sordes, scilicet peccatorum, in pedibus, scilicet in affectibus, quasi ad progrediendum in peccato, finis, scilicet mortis, vel judicii divini. Eccli. 7: memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Secundo ponit poenam: deposita est, a statu dignitatis, vehementer, idest in extremam miseriam. Psal. 58: disperde illos in virtute tua, et depone eos. Tertio exposcit misericordiam: vide, domine, scilicet misericordiae affectu. Psal. 118: vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.


Lectio 10

[85253] In Threnos, cap. 1 l. 10 Hic plangit servitutem quantum ad expoliationem bonorum, quam ab hostibus victoribus patiebantur: et primo ponit bonorum expoliationem quantum ad ea quae hostes auferebant. Secundo quantum ad ea quae ipsimet destruebant, ibi, omnis populus ejus gemens. Circa primum duo ponit. Primo bonorum direptionem: hostis, Chaldaeus victor, desiderabilia, scilicet thesauros domus Dei et domus regiae et omnium aliorum. Isa. 64: omnia desiderabilia vestra versa sunt in ruinas. Secundo ponit istorum prophanationem, quia vidit, scilicet plebs Judaeorum; ac si diceret: hoc ordine potuit fieri ut omnia auferrentur, etiam quae in templo erant. 1 Mach. 2: sancta in manu extranaeorum facta sunt. Vel aliter. Vidit, scilicet dominus gentes, sacerdotes verbo, sed gentiliter viventes, quando in templo idolum posuerunt, de quibus praeceperas. Levit. 22, quod homo etiam de stirpe Aaron in quo est macula, non vescatur de sanctificatis domino. Et sic, quia contra haec fecerunt, ducti sunt in captivitatem, secundum quod culpa est causa poenae.


Lectio 11

[85254] In Threnos, cap. 1 l. 11 Hic ponit spoliationem bonorum quantum ad ea quae ipsimet distrahebant: et primo ponit distrahendi necessitatem, scilicet ex defectu necessariorum: quaerens panem. Psal. 101: percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Secundo ponit ipsam distractionem: dederunt pretiosa ad refocillandam, non ad satiandam, animam, vilem vitam. Sic legitur de Aegyptiis. Genes. 48. Tertio provocat Deum ad pietatem: vide, domine. Jer. 2: quam vilis facta es nimis iterans vias tuas. Et hoc ultimum ponitur ex persona ipsius civitatis vel plebis, quae quasi propheta proponente miseriam suam, audiens sustinere amplius non possit in verba lamentationis singultans prorumpit.


Lectio 12

[85255] In Threnos, cap. 1 l. 12 Hic ponitur conquestio ex parte ipsius civitatis et plebis: et primo conqueritur ad astantes de severitate judicis; secundo ad judicem de crudelitate hostis, ibi, vide, domine, quoniam tribulor. Circa primum duo facit. Primo proponit severitatem judicis in generali; secundo prosequitur in speciali, ibi, abstulit omnes magnificos meos. Circa primum tria facit. Primo proponit Dei indignationem, inquantum puniendo vindicavit; secundo proponit disciplinae divinae severitatem, inquantum puniendo erudivit, ibi, de excelso misit ignem; tertio proponit justitiae rigorem, inquantum puniendo officium judicis exercuit, ibi, vigilavit jugum iniquitatum mearum. Circa primum tria facit. Primo ponitur invocatio: o vos omnes qui transitis per viam, regionis hujus desertae. Jer. 22: pertransibunt gentes per civitatem hanc; et dicet unusquisque proximo suo: quare fecit dominus sic civitati huic grandi? Secundo proponitur doloris magnitudo, attendite; dum enim suum considerat dolorem, nullum similem putat. Maximus etiam fuit, quia maxima amissa; spiritualia scilicet et temporalia. Jerem. 8: super contritione Jerusalem contritus sum. Tertio ponitur Dei indignatio, quae est ratio doloris, quia vindemiavit, captivatis, et interfectis habitatoribus, sicut vineam racemis. Isa. 5: vinea domini exercituum, domus Israel est. Psal. 79: vindemiaverunt eam omnes qui praetergrediuntur viam. Locutus est, comminando per prophetas.


Lectio 13

[85256] In Threnos, cap. 1 l. 13 Hic ponit severitatem disciplinae, inquantum quasi magister duris castigationibus erudivit: et primo ponit severitatem in corrigendo commissa: de excelso, idest in alto consilio suo, misit ignem, afflictionis, vel quo civitas et castrum, ad litteram, combusta sunt, in ossibus, idest in potentibus et munitionibus; et sic per gravia flagella erudivit me. Isa. 28: et tantummodo vexatio sola dabit intellectum. Secundo ostendit severitatem in cavendo futura: expandit rete, idest impedimentum quo a peccato retraxit. Oseae 2: sepiam viam tuam spinis. Tertio ostendit severitatem, subtrahendo consolationis beneficia: posuit me desolatam; quasi dicat: nullam consolationem post flagella adhibuit, sicut solet magister pueris facere. Baruch 4: adduxit mihi Deus luctum magnum.


Lectio 14

[85257] In Threnos, cap. 1 l. 14 Hic ostendit rigorem justitiae ipsius Dei, inquantum judex est: et circa hoc tria facit. Primo ponit diligentem peccatorum considerationem: vigilavit, quasi vigilanter consideravit, jugum, afflictionis, mihi pro peccatis meis manibus imponendum. Jer. 1: quid tu vides Jeremia? Virgam vigilantem ego video. Secundo ponit duram poenae afflictionem: convolutae sunt, scilicet iniquitates, ad modum catenae, indissolubili vinculo, impositae, dum pro his poenam patior. Psal. 37: iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Tertio excludit evasionem, tum propter debilitatem, infirmata est; tum propter hostis potestatem: dedit me dominus in manu, Chaldaeorum. Psalm. 30: infirmata est in paupertate virtus mea.


Lectio 15

[85258] In Threnos, cap. 1 l. 15 Hic prosequitur miseriam servitutis per partes: et primo quantum ad primam captivitatem sub Joakim nepote Josiae, de quo 4 regum penult. Secundo de ultima quae fuit sub Sedecia, de qua 4 Reg. ult. et Jer. ult. ibi, expandit Sion manus suas. Circa primum duo facit. Quia primo plangit hominum captivationem; secundo consolationis subtractionem, ibi, idcirco ergo plorans, et oculus meus deducens aquas. Circa primum tria facit. Primo ponit captivitatem eorum qui erant eminentes dignitate, magnificos, principes, quorum est magna facere: quia, aliis remanentibus, ipsi captivati sunt. Isa. 3: auferet dominus a Juda et Jerusalem validum et fortem. Secundo eos qui erant eminentes in virtute: vocavit adversum me tempus, aptum destructioni, ut contereret electos, virtute praeeminentes. Psal. 74: cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Exod. 32: ego autem in die ultionis visitabo, et hoc peccatum eorum. Eccle. 3: omnia tempus habent. Tertio eorum afflictionem, qui praeeminebant puritate, vel etiam pietate, torcular, idest afflictionem, virgini ad litteram; vel ipsi plebi, quae usque tunc quasi virgo fuerat; quae fuit etiam captivata. Jerem. 25: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. Hic debet praescribi littera secundum Glossam; sed melius est quod in sequenti praescribatur, quia per tres vadit.


Lectio 16

[85259] In Threnos, cap. 1 l. 16 Hic plangit consolationis subtractionem: et primo ponit doloris planctum, plorans. Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam? Secundo doloris materiam: quia longe factus est a me consolator, Aegyptius, convertens, a miseria quam patior, in pristinam prosperitatem. Psal. 87: longe fecisti notos meos a me. Tertio ponit illius effectum: facti sunt filii mei perditi. Ex defectu enim auxilii secuta est potestas adversarii, et captivitas populi. Jer. 50: grex perditus factus est populus meus.


Lectio 17

[85260] In Threnos, cap. 1 l. 17 Hic plangit secundam captivitatem, quae facta est sub Sedecia, quando universaliter populus captivatus est: et circa hoc tria facit. Primo plangit obsidionem; secundo captivitatem, ibi, justus est dominus etc.; tertio famis consumptionem, ibi, vocavi amicos meos. Circa primum tria facit. Primo ponit defectum amicorum qui adjuvare debuerant, et prohibere obsidionem: expandit Sion manus suas, quasi petens auxilium ab Aegyptiis. Infra ult.: Aegypto dedimus manum, et Assyriis. Vel a Deo. Isa. 1: cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos. Secundo ponit adventum hostium: mandavit, juste dispensando, in circuitu, per modum obsidionis, hostes, Chaldaeos. Isa. 10: contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia. Tertio vilitatem obsessorum: facta est Jerusalem quasi polluta, ad quam nullus accedit ad defendendum. Jerem. 2: omnes qui quaerunt eam non deficient.


Lectio 18

[85261] In Threnos, cap. 1 l. 18 Hic plangit captivitatem: et circa hoc tria facit. Primo confitetur judicis justitiam: justus est dominus. Dan. 9: justus dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae facit. Secundo captat auditorum benevolentiam, provocans eos ad compassionem: audite obsecro. Jer. 4: audite, civitates Sion. Tertio plangit captivitatis miseriam: virgines meae et juvenes mei, qui potuerunt propter robur aetatis, famis mortem evadere, abierunt in captivitatem. Jer. 51: implevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit.


Lectio 19

[85262] In Threnos, cap. 1 l. 19 Hic plangit consumptionem eorum qui fame in obsidione mortui sunt: et primo praemittit amicorum deceptionem, amicos, Aegyptios, quia non adjuverunt, sicut sperabam. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur; ideo clamavi super hoc. Secundo ponit consumptionem ex hoc occasionatam: sacerdotes, de quibus videtur magis indignum, consumpti fame. Isa. 5: nobiles enim interierunt fame. Tertio assignat consumptionis rationem: quia quaesierunt, ad refocillandum, non ad satiandum; et non invenerunt. Vel assignat in hoc rationem culpam eorum: quia quaesierunt sibi non populo. Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.


Lectio 20

[85263] In Threnos, cap. 1 l. 20 Hic incipit conqueri ipsi judici: et circa hoc tria facit. Primo exponit propriam miseriam; secundo accusat adversariorum culpam, ibi, audierunt quia ingemisco ego; tertio petit vindictam, ibi, ingrediatur omne malum eorum coram te. Circa primum tria facit. Primo excitat attentionem: vide, domine. Psal. 30: miserere mei, domine, quoniam tribulor. Secundo proponit dolorem sub metaphora doloris interioris, et angustiae cordis, conturbatus: quam exponit: quoniam amaritudine plena sum. Jer. 4: ventrem meum doleo. Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens. Tertio assignat doloris rationem: foris interficit gladius. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor.


Lectio 21

[85264] In Threnos, cap. 1 l. 21 Hic accusat aliorum culpam: et circa hoc tria facit. Primo accusat adjutoris defectum: audierunt, scilicet Aegyptii, et alii, de quibus confidebam. Jer. 31: vox in excelso audita est, lamentationis fletus et planctus. Secundo accusat inimicorum gaudium: omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt. Psal. 12: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. Tertio quasi securus de divina justitia, praedicit eorum interitum: adduxisti diem, hoc est adduces, propter certitudinem, consolationis, mihi similes, dolores et afflictiones. Isa. 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis.


Lectio 22

[85265] In Threnos, cap. 1 l. 22 Hic petit vindictam: et primo reducit culpam in memoriam: ingrediatur omne malum, peccatum. Psal. 108: in memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Secundo petit poenam, vindemia. Supra: vindemiavit me dominus, ut locutus est, in die furoris sui. Tertio assignat causam: multi enim gemitus mei, propter mala quae ab ipsis patior. Jerem. 8: dolor meus super dolores.


Caput 2
Lectio 1

[85266] In Threnos, cap. 2 l. 1 Hic plangit destructionem civitatis, populi, et totius regionis. Et dividitur in duas partes. In prima deplorat destructionem; in secunda excludit populi desperationem, 3 cap.: ego vir videns paupertatem meam. Prima in duas. In prima plangit destructionis miseriam; in secunda convertit se ad impetrandam divinam misericordiam, ibi, clamavit cor eorum ad dominum. Circa primum duo facit. Primo plangit in generali destructionem; secundo in speciali, ibi, praecipitavit dominus. Circa primum admiratur destructionem propter multiplicem gloriam quae praecesserat, et primo quantum ad praerogativam divinae cognitionis, de qua Ps. 147, non fecit taliter omni nationi: et contra hoc dicit: quomodo obtexit caligine, ignorantiae vel tristitiae, Isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Secundo quantum ad potentiam regalis dignitatis; contra quod 1 Esdrae 4: reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui dominati sunt omni regioni quae trans flumen est. Contra quod dicit: projecit de caelo, hoc est de culmine dignitatis et potestatis; vel de caelesti conversatione. Apocal. 6: stellae caeli ceciderunt de caelo. Tertio quantum ad cultum divinae religionis. Psalm. 143: beatus populus cujus dominus Deus ejus. Contra quod dicit: non est recordatus, in bonum, scabelli, templi, in quo adorabatur, sicut rex ad scabellum pedis. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum.


Lectio 2

[85267] In Threnos, cap. 2 l. 2 Hic prosequitur in speciali ea quae circa destructionem acciderunt: et primo plangit destructioni adjuncta; secundo destructionem consequentia, ibi, cui comparabo te? Circa primum duo facit. Primo plangit destructionem aedificiorum communium; secundo eminentium, ibi, et dissipavit quasi hortum et cetera. Circa primum duo facit. Primo plangit destructionem aedificiorum, quae pertinent ad robur regis; secundo eorum, quae pertinent ad usum populi, ibi, tetendit arcum suum et cetera. Circa primum duo facit. Primo plangit destructionem; secundo resistentium impotentiam, ibi, confregit in ira furoris sui. Circa primum tria facit. Primo plangit eorum destructionem quae sunt ad decorem: omnis speciosa. Joel 1: ignis comedit speciosa deserti. Secundo eorum quae pertinent ad fortitudinem: destruxit munitiones. Isa. 25: munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. Jer. 33: haec dicit dominus ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt. Tertio concludit regni deturpationem: polluit regnum. Ezech. 28: polluerunt decorem tuum: interficient et detrahent te, et morieris in interitu occisorum in corde maris.


Lectio 3

[85268] In Threnos, cap. 2 l. 3 Hic ostendit resistendi impotentiam: et primo excludit robur humanum, cornu, idest potestatem. Psalm. 74: omnia cornua peccatorum confringam. Secundo auxilium divinum, avertit, quasi a defensione, qua prius eos defendebat. Psal. 73: ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam? Tertio concludit terrae incendium: et succendit. Isa. 42: succendit eum, et non intellexit.


Lectio 4

[85269] In Threnos, cap. 2 l. 4 Hic plangit destructionem eorum quae pertinent ad usum populi: et primo eorum quae pertinent ad decorem; secundo eorum quae pertinent ad defensionem, ibi, factus est dominus velut inimicus. Circa primum tria facit. Primo ostendit divinam indignationem: tetendit arcum, idest judicium, vel exercitum Chaldaeorum, ut quasi a longinquis feriret, firmavit, ad percutiendum, dexteram, ut feriat de prope. Psal. 7: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. Secundo ponit poenae inflictionem: occidit, destruxit, omne quod pulchrum erat, homines, aedificia et alia hujusmodi. Num. 24: quam pulchra tabernacula tua Jacob. Tertio ostendit poenae magnitudinem: et quantum ad copiam sine numerum, effudit: et quantum ad acerbitatem, quasi ignem; vel quantum ad speciem, quia civitas combusta fuit Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Ps. 68. Effunde super eos iram tuam.


Lectio 5

[85270] In Threnos, cap. 2 l. 5 Hic plangit destructionem aedificiorum pertinentium ad defensionem: et circa hoc tria facit. Primo tangit Dei indignationem, velut inimicus, quasi in pugna suum adjuvans inimicum. Isa. 63: conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. Secundo aedificiorum destructionem: praecipitavit omnia moenia. Ps. 88: destruxisti omnes sepes ejus. Tertio concludit populi humiliationem, et replevit, idest multiplicavit. Ps. 43: humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster.


Lectio 6

[85271] In Threnos, cap. 2 l. 6 Hic plangit destructionem aedificiorum principalium: et primo templi; secundo domus regiae, ibi, cogitavit dominus dissipare murum filiae Sion. Prima in duas. In prima tangit destructionem ipsius templi; secundo eorum quae erant in templo, ibi, replevit dominus altare suum. Circa primum tria facit. Primo tangit templi destructionem: tentorium, quod in deserto factum, in Sylo positum fuerat, tabernaculum, quod Salomon aedificaverat, quasi hortum, qui facile destruitur. Psal. 77: repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Jer. 26: dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem. Secundo festorum templi cessationem: oblivioni tradidit dominus in Sion festivitatem et sabbatum; quasi, non placent sicut ante. Isa. 1: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Tertio ministrorum reprobationem: et in opprobrium, scilicet dedit, regem, ad quem pertinebat templi defensio, et sacerdotem ad quem pertinebat administratio. Job 12: ducit sacerdotes eorum ingloriosos, et optimates supplantat.


Lectio 7

[85272] In Threnos, cap. 2 l. 7 Hic tangit destructionem aedificiorum quae in templo erant: et primo altaris pertinentis ad religionem: altare, holocaustorum, repulit, tradens illud hostibus ad profanandum, sanctificationi, sacrificiis placationis, quae offerebantur. 1 Mach. 4: viderunt sanctificationem desertam, altare profanatum. Tradidit in manus. 1 Mach. 2: sancta facta sunt in manu extraneorum. Tertio templi ab hominibus combustionem: vocem dederunt, blasphemiae, vel tumultus bellici, sicut in die solemni, consueverant sacerdotes laudantes Deum. Isa. ult.: vox populi de civitate, vox de templo, vox domini reddentes retributionem inimicis suis.


Lectio 8

[85273] In Threnos, cap. 2 l. 8 Hic tangit destructionem arcis Sion: et primo ponit divinam deliberationem: cogitavit; quasi, cogitans statuit, non statim implens, filiae Sion, arcis vel ipsam Jerusalem. Isa. 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et cetera. Secundo justum judicium: tetendit funiculum, quasi ad metiendum justitiam suam, ut poena culpae aequaretur, non avertit, quia nihil dimisit de poena justa. Isa. 34: extendetur super ipsam mensura, ut redigatur in nihilum. Tertio ostendit justitiae effectum: luxitque antemurale, idest destructum ad luctum provocavit, sicut supra 1: viae Sion lugent. Isa. 21: luxit et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis.


Lectio 9

[85274] In Threnos, cap. 2 l. 9 Hic plangit destructionem hominum: et primo eorum quorum miseria est valde miserabilis secundum gradum dignitatis; secundo quorum est miserabilis propter reverentiam conditionis, ibi, sederunt in terra, conticuerunt senes; tertio illorum quorum est miserabilis propter defectum aetatis, ibi, defecerunt prae lacrymis oculis mei. Circa primum duo. Primo quantum ad principes saeculares praemittit parabolam vel metaphoram: defixae sunt in terra, idest tribulationibus implicati, ut facile evelli non possint. Psal. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Porta, reges, quorum erat potestas judicii, quod in portis exercebatur, perdidit, captivando, et contrivit, in captivitatem redigendo, vectes, principes, quibus confirmatur regnum, sicut vectibus portae. Et exponit: regem ejus, et principes ejus in gentibus, inter gentes. Psal. 106: contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolatae erunt. Secundo quantum ad principes spirituales, scilicet sacerdotes: non est lex, per sacerdotes edocenda. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore ejus. Et prophetas: et prophetae ejus non invenerunt visionem a domino. Psal. 75: jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius.


Lectio 10

[85275] In Threnos, cap. 2 l. 10 Hic plangit destructionem eorum qui sunt miserabiles propter reverentiam conditionis: primo senum: sederunt in terra, conticuerunt, quae sunt signa magnae tristitiae. Job 2: sederunt cum eo in terra sex diebus; et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. Secundo quantum ad virgines: filiae Sion, quae erant in arce; vel juxta templum, filiae sacerdotum, consperserunt, in signum tristitiae; virgines Jerusalem, quantum ad illas quae habitabant in civitate, accinctae sunt Ciliciis; abjecerunt in terram, prae confusione et timore, virgines Juda, quantum ad illas quae per regnum undique habitabant. Isa. 3: erit pro suavi odor foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium.


Lectio 11

[85276] In Threnos, cap. 2 l. 11 Hic plangit illos qui sunt miserabiles propter defectum aetatis: et primo tangit eorum mortem; secundo mortis ordinem, ibi, matribus suis dixerunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit suam compassionem ex lacrymarum effusione, defecerunt, quasi ultra non valentes flere. Jerem. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Ex viscerum commotione, conturbata sunt; quasi, tantum doleo, sicut est dolor conturbationis viscerum, vel quia pervenit usque ad intima cordis. Jerem. 31: conturbata sunt viscera mea super eum. Quantum ad jecoris effusionem: effusum est in terra jecur meum: idest, ita doleo ac si effusum esset vel quia amor meus cujus sedes in epate est, ad terram projectus est, illis quos amabam prostratis. Oseae 13: rumpam interiora jecoris, et consumam eos. Secundo compassionis misericordiam: super contritione oppidi, idest Jerusalem, quia vilis facta est, vel cujuscumque alterius. Jerem. 51: collidam in te senem et puerum, juvenem et virginem.


Lectio 12

[85277] In Threnos, cap. 2 l. 12 Hic exponit ordinem mortis, ut magis misericordiam excitet: et primo illorum petitionem a matribus: ubi est triticum et vinum? Quasi, defecit: date nobis ad comedendum: infra 4: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Secundo petendi necessitatem: cum deficerent, prae fame morerentur, in plateis, quasi omnibus videntibus, et non valentibus proferre remedium. Jer. 21: omnis qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, peste et fame. Tertio amarissimam mortem: exhalaverunt animas suas in sinu matrum suarum. 2 Reg. 4: posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.


Lectio 13

[85278] In Threnos, cap. 2 l. 13 Hic ponuntur consequentia destructionem, quae scilicet solent provenire post peractum negotium: et primo excludit plagae curationem; secundo ponit videntium admirationem, ibi, plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; tertio judicis commendationem, qui talem vindictam intulit, ibi, fecit dominus quae cogitavit. Circa primum duo facit. Primo ostendit plagam incurabilem; secundo assignat causam, ibi, prophetae tui viderunt tibi falsa. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non potest leniri consolationibus ex comparatione aliorum, quod solet esse afflictis aliqualis consolatio: cui comparabo? Similitudo plus est quam comparatio: quaelibet enim distantia ejusdem rationis comparabilia sunt, dummodo in infinitum non distent: nec tamen similia, si eamdem qualitatem participent, nec omnia habeant aequalia; sed tantum illa quorum unum in participatione qualitatis alterum non excedit. Excedit autem in hoc plagas aliorum, quod et temporalem, et spiritualem gloriam amisit, qua aliae gentes caruerunt. Consolabor; quasi dicat: nihil alii pejus vel simile tibi passi sunt. Supra 1: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. Secundo ostendit quod non potest sanari medicinis, propter suam magnitudinem: magna velut mare, quod latissimum est et inquietum. Jerem. 30: insanabilis plaga tua.


Lectio 14

[85279] In Threnos, cap. 2 l. 14 Hic assignat causam incurabilitatis, quia scilicet medici suo tempore curare neglexerunt, scilicet prophetae. Et primo ostendit falsitatem prophetarum quantum ad falsa quae praedicabant: viderunt, videre se dicebant, falsa et stulta: quia stultum erat credere quia Deus peccatores non puniret. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento. 2 Pet. 2: fuerunt enim pseudoprophetae, sicut et in vobis erunt magistri mendaces. Et quantum ad ea quae reticebant: nec aperiebant iniquitatem tuam. Isa. 58: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam: annuntia populo meo scelera eorum. Secundo exponit cujusmodi falsa videbant: viderunt autem tibi assumptiones, scilicet onera deprimentia, sicut onus assumptum in altum magis comprimit. Mich. 3: haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum. Ejectiones, liberationes. Jer. 28: confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum. Vel assumptiones, quod Deus vos ad se sumet, ejectiones, quod adversarii eorum ejicientur.


Lectio 15

[85280] In Threnos, cap. 2 l. 15 Hic ponit admirationem videntium: et primo amicorum; secundo inimicorum, ibi, aperuerunt super te os suum omnes. Circa primum ponit compassionis amicorum admirationem expressam quatuor signis. Plausu manuum, plauserunt omnes transeuntes per viam, terrae tuae, videntes terrae vastitatem: sibilo, sibilaverunt: motu capitis, et moverunt capita sua: verbo, haeccine est urbs perfecti decoris, quia in spiritualibus et temporalibus (erat enim civitas regalis et sacerdotalis) gaudium universae terrae? Quia conveniebant undique in solemnitatibus. Psalm. 47: fundatur exultatione universae terrae, mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni. Isa. 22: urbs frequens, civitas exultans. Jerem. 22: pertransibunt gentes multae per civitatem hanc; et dicet unusquisque proximo suo: quare fecit dominus sic civitati huic grandi?


Lectio 16

[85281] In Threnos, cap. 2 l. 16 Hic ponit insultationem hostium: aperuerunt, accusando, inimici, Idumaei, Moabitae et alii, sibilaverunt, detrahendo, fremuerunt, comminando: devorabimus, insultando. Psalm. 21: aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Jer. 51: comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis. Ps. 34. Dixerunt: euge euge animae nostrae: viderunt oculi nostri.


Lectio 17

[85282] In Threnos, cap. 2 l. 17 Hic ponit judicis commendationem. Et primo ponitur constantia in proposito: fecit dominus quae cogitavit. Isa. 14: hoc est consilium quod cogitavi. Secundo ostenditur verax in verbo, complevit: praeceperat enim destructionem populi a diebus antiquis, Deut. 28. Vel etiam per priores prophetas. Num. 23: dixit, et non faciet; locutus est, et non implebit? Tertio ostenditur justus in facto: destruxit, Judaeam, et non pepercit, quasi deserens rigorem justitiae, cornu, potestatem. Psal. 88: exaltasti dexteram deprimentium eum.


Lectio 18

[85283] In Threnos, cap. 2 l. 18 Hic convertit se ad petendam judicis misericordiam per orationem. Et primo invitat ad orandum; secundo ponit orationem, ibi, vide, domine, et considera. Circa primum duo. Primo docet praeparare locum orationi per lacrymas; secundo docet orandi modum, ibi, consurge lauda. Circa primum tria facit. Primo ponit planctus rationem; cor eorum, scilicet hostium, clamavit, blasphemans, ad dominum, idest contra eum, super muros, quasi destructio civitatis esset occasio blasphemiae, quasi Deus non fuerit potens defendere. Exod. 16: non contra nos, sed contra dominum est murmur vestrum. Vel cor eorum, scilicet Judaeorum: ut dolorem cordis in lacrymosam orationem prodire doceat. Psalm. 118: clamavi in toto corde: exaudi me, domine. Secundo invitat ad lacrymarum multitudinem: deduc quasi torrentem lacrymas. Jerem. 9: deducant oculi nostri lacrymas, et palpebrae nostrae defluant aquis. Tertio invitat ad luctus continuitatem: per diem ac noctem, idest in prosperis et in adversis: vel, ad litteram, omni tempore, actu, vel habitu. Jerem. 15: deducant oculi mei lacrymam per diem ac noctem.


Lectio 19

[85284] In Threnos, cap. 2 l. 19 Hic docet orandi modum: et circa hoc duo facit. Primo docet modum orandi quantum ad tempus: consurge, de somno, lauda Deum, per orationem, in nocte, quando magis vacat tempus, et propter temporis quietem, in principio vigiliarum. Vigiliae noctis distinguebantur secundum custodias illorum qui civitatem custodiebant, sicut dicitur Cant. 3: invenerunt me vigiles qui custodiebant civitatem. Et erant quatuor. Prima vocatur conticinium, quando tegitur ignis. Secunda vocatur intempestum circa mediam noctem, quia tempus illud non est opportunum ad aliquid faciendum: dicitur enim tempestum apud antiquos, opportunum. Tertia galli cantus. Quarta dicitur antelucanum. Dicit ergo, quod surgat in principio vigiliarum, idest in prima vigilia; vel in principio cujuslibet vigiliae. Isa. 26: anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Et quantum ad devotionem cordis, effunde sicut aquam; quasi, liquefiat amore et devotione, sicut aqua congelata. Ps. 41: haec recordatus sum, et effundi in me animam meam. Et quantum ad devotionis signum, leva ad eum. 1 Timoth. 2: volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Secundo ponit materiam orationis, pro animabus, idest pro separatione animarum a corporibus: vel anima pro vita ipsa ponitur: compitorum, idest quatuor viarum quae in unam concurrunt. Supra (hoc cap.): cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.


Lectio 20

[85285] In Threnos, cap. 2 l. 20 Hic ponit orationem: et primo provocat ad misericordiam ex poenae crudelitate; secundo ex ipsius universalitate, ibi, jacuerunt in terra foris puer et senex; tertio ex evadendi impossibilitate, ibi, vocasti quasi ad diem solemnem. Circa primum duo ponit. Primo attentionem: quem vindemiaveris; quasi dicat: nullum alium praeter me: vel, quis sicut ego? Quia ex patribus electus. Supra 1: vindemiavit me dominus in ira furoris sui. Secundo ponit poenae crudelitatem contra naturalem pietatem: ergo ne comedent mulieres fructum suum? Quasi dicat: numquid hoc sustinebis? Quod impletum legitur in obsidione Romanorum in Josepho et Egesippo, et 4 Reg. 5 et 7, in obsidione Samariae. Infra 4: manus mulierum misericordium coxerunt filios suos. Et etiam contra religionis honestatem: si occiditur in sanctuario domini sacerdos et propheta? Quasi dicat: numquid sustinebis quod occidatur? Ezech. 9: a sanctuario meo incipite.


Lectio 21

[85286] In Threnos, cap. 2 l. 21 Hic ponit poenae universalitatem: et circa hoc tria facit. Primo ponit poenam omnibus communem: jacuerunt, mortui, vel dejecti, foris, idest in plateis, vel extra civitatem. Jerem. 51: collidam in te senem et puerum, juvenem et virginem. Secundo punientis indignationem, interfecisti, tua auctoritate, quamvis Chaldaei ministerio. Isa. 63: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Tertio excludit miserationem: percussisti, nec misertus es: Deut. 32: ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo. Job 5: percutit manus ejus, et sanabit; in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Hic proponit evadendi impossibilitatem: et circa hoc tria facit. Primo ponit obsidionem: quasi ad diem solemnem; idest, sicut ad solemnitates consueverunt Judaei venire, ita nunc te inspirante venerunt ad obsidendum. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidione tua. Secundo evadendi impossibilitatem: non fuit qui effugeret. Isa. 41: suscitavi ab Aquilone, et venient a solis ortu. Tertio comprehensorum destructionem: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. Baruch 4: nutrivi illos cum jucunditate.


Caput 3
Lectio 1

[85287] In Threnos, cap. 3 l. 1 Hic post multarum poenarum enumerationem, excludit populi desperationem. Et dividitur in partes tres. In prima ponit desperationem provocantia; in secunda accipiendae fiduciae argumenta, ibi, recordare paupertatis; in tertia, assumpta fiducia, convertit se ad petendam misericordiam, ibi, scrutemur vias nostras. Circa primum tria. Primo proponit afflictionem; secundo assumit reprobationem, ibi, et repulsa est anima mea; tertio concludit desperationem, ibi, et dixi: periit. Circa primum duo. Primo ponit afflictionem quam ex percussione manus sustinuerunt; secundo affligendi modum, ibi, ursus insidians. Circa primum tria. Primo ponit divinae passionis flagellum; secundo percussionis effectum, ibi, vetustam fecit pellem meam; tertio excludit evasionis remedium, ibi, circumaedificavit. Circa primum tria. Primo ponit percutientis indignationem: ego vir videns paupertatem meam. Loquitur Jeremias in persona sua, quia etiam cum aliis afflictus fuerat, vel in persona populi, cujus miseriam suam reputabat. Apoc. 3: nescis quia caecus es, et pauper, et miser, et miserabilis. Allegorice de Christo et Ecclesia, moraliter de anima. Secundo ponit consolationis subtractionem: me minavit et adduxit in tenebras, tribulationum, et non in lucem, consolationis: quia post flagella non adhibuit consolationem solito more Job 3: circumdedit me Deus tenebris. Tertio flagellorum conditionem: tantum in me (morem afflictorum sequitur, qui solum suas plagas considerant) vertit et convertit, percutiens, et iterum percutiens. Isa. 8: in manu forti erudivit me. Et in hoc capitulo tribus clausulis, singulis per ordinem, praescribitur eadem littera, et aliis tribus singulis sequens.


Lectio 2

[85288] In Threnos, cap. 3 l. 2 Hic ponit effectum divinae percussionis, sicut livor est effectus virgae: et circa hoc tria facit. Primo consumptionem virium in toto populo, quia pellem, in qua plebs, quasi exterius circumstans, carnem, in qua delicati et teneri, ossa, in quibus fortes de populo bellatores; idest, totum vetustate tabescit. Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena. Secundo obsidionem jam debilitatorum: aedificavit in gyro meo, idest exercitum obsidentem, felle, idest exercitu, qui mihi laborem, et fel intulit. Job 7: numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Tertio jam captorum carcerationem: in tenebrosis, carcere, quasi mortuos, illos qui morti adjudicati sunt. Psal. 142: posuit me in obscuris sicut mortuos saeculi. Possunt etiam ex persona Jeremiae intelligi, qui prae multis angustiis et in corpore consumptus, et in carcere reclusus est.


Lectio 3

[85289] In Threnos, cap. 3 l. 3 Hic excludit evasionis remedium primo propter hostium obsidionem: circumaedificavit, idest exercitum obsidentem, compedem, idem significat quod obsidio; sicut eis qui mittuntur in carcere, ut non possint effugere. Psalm. 87: traditus sum, et non egrediebar. Job 13: posuisti in nervo pedem meum, observasti omnes semitas meas. Secundo propter orationis exclusionem: sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Psal. 21: clamabo per diem, et non exaudies. Tertio propter consiliorum impeditionem: conclusit vias, consilia evadendi, lapidibus, gravibus impedimentis. Oseae 2: sepiam vias tuas spinis.


Lectio 4

[85290] In Threnos, cap. 3 l. 4 Hic ostendit affligendi modum: et primo quia insidiose; secundo quia aperte, ibi, tetendit; tertio quia copiose, ibi, replevit me. Circa primum duo facit. Primo ponit insidias hostium: factus est mihi, Nabuchodonosor pugnans contra me ex insidiis, sicut ursus, in quo crudelitas, et leo, in quo potestas ejus designatur. Oseae 13: ego ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum. Secundo excludit insidias, vel consilia ipsorum, quibus insidias hostium repellerent: semitas meas subvertit. Supra 2: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. Tetendit. Hic ostendit, quod publice et patenter ipsam afflixit: et circa hoc tria facit. Primo ponit propositionem, arcum, judicium, vel exercitum hostium, quasi signum, ad quod omnes publice sagittant. Psalm. 7: arcum suum tetendit. Job 16: confregit me, et posuit me quasi signum ad sagittam.


Lectio 5

[85291] In Threnos, cap. 3 l. 5 Hic secundo ponit poenae afflictionem, in renibus, in quo designatur luxuria populi, filias, sagittas, vel poenas diversas de providentia ejus exeuntes. Job 30: pharetram suam aperuit, et afflixit me. Tertio ponit puniti delusionem: factus sum in derisum omni populo. Hoc est impletum Jer. 20: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me: sicut etiam populus ab aliis derisui habitus est. Replevit me. Hic ostendit, quod copiose: et primo quantum ad multitudinem poenarum: replevit amaritudinibus, angustiis diversis, inebriavit, abundanter intulit. Jerem. 41. Secundo ibi, confregit, quantum ad numerum punitorum.


Lectio 6

[85292] In Threnos, cap. 3 l. 6 Hic prosequitur afflictiones: dentes, bellatores, quibus defendebantur, sicut bestia dentibus, ad numerum, ut nullus remaneret, cinere, vilitate. Job 4: dentes catulorum leonum contriti sunt. Ps. 101: cinerem tamquam panem manducabam. Et repulsa est anima mea. Hic assumit reprobationem. Repulsa, a misericordia Dei. Psalm. 88: tu autem repulisti et despexisti. Oblitus sum, per experientiam malorum. Eccl. 11: malitia unius horae oblivionem facit luxuriae magnae. Et dixi. Hic concludit desperationem; quasi dicat: quia in angustiis sum, et dominus repulit me ut non adjuvet, dixi, in corde meo ex persona desperantium. Periit finis, quasi: non consequar quod expectabam. Jerem. 2: desperavi, nequaquam faciam. Malach. 3: et dixistis: vanus est qui servit Deo.


Lectio 7

[85293] In Threnos, cap. 3 l. 7 Hic ponit argumenta ad excludendam desperationem: et primo ex divina misericordia; secundo ex divina justitia, ibi, ut conteret sub pedibus omnes vinctos terrae; tertio ex divina potentia, ibi, quis est iste qui dixit ut fieret, domino non jubente? Circa primum duo facit. Primo ostendit divinam misericordiam quantum ad collationem beneficiorum; secundo quantum ad relaxationem poenarum, ibi, quia non repellet in sempiternum. Circa primum tria ponit. Primo praeteritorum beneficiorum memoriam; secundo praesentium experientiam, ibi, misericordiae domini quia non sumus consumpti; tertio quantum ad expectationem futurorum, ibi, bonus est dominus sperantibus in eum. Circa primum tria. Primo propheta inducit Deum ad considerationem malorum quae sustinuerunt, dicens: domine, qui dissimulans oblitus nostri videris, recordare, liberans, paupertatis, quantum ad spoliationem bonorum, transgressionis, culpae, quae est causa tantae miseriae, absinthii, quantum ad amaritudinem et afflictionem hominum. Infra ult.: recordare, domine, quid acciderit nobis. Secundo reducit seipsum in memoriam beneficiorum quae receperunt: memoria memor ero, scilicet beneficiorum, et tabescet, deficiet ex admiratione, vel desiderio. Ps. 41: haec recordatus sum, et effudi in me animam meam. Tertio concludit fiduciam, haec recolens, scilicet beneficia. Eccl. ult.: memoratus sum misericordiae tuae, domine.


Lectio 8

[85294] In Threnos, cap. 3 l. 8 Hic ponit experientiam divinae misericordiae in praesenti: et primo ponitur ipsius recognitio: misericordiae domini; quasi, non puniens ac si immisericors, quia citra condignum punivit, non ad nihilum redigens nos. Jer. 10: corripe me, domine, verumtamen in judicio, non in furore, ne forte ad nihilum redigas me. Secundo ponitur hujus a domino approbatio: novi diluculo, idest aperte, ego dominus. Multa est fides tua, idest Jeremiae, qui inter supplicia recognoscis beneficia. Matth. 15: magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Tertio ponit intentam conclusionem: pars mea dominus, quia ipsum mihi, aliis spretis, in partem elegi. Ps. 15: dominus pars hereditatis meae, et calicis mei.


Lectio 9

[85295] In Threnos, cap. 3 l. 9 Hic ostendit divinam misericordiam ex expectatione futurorum: et primo ponit expectationem; secundo expectationis conditionem, ibi, sedebit solitarius, et tacebit. Circa primum tria facit. Primo ponit expectationis fructum, bonus, quasi propria bona diffundens. Ps. 72: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Secundo ponit expectandi modum: bonum est praestolari cum silentio, patienter, sine murmure. Isa. 30: in silentio et spe erit fortitudo vestra. Tertio expectationis tempus: bonum est viro cum portaverit jugum, timoris domini et amoris, ab adolescentia, ut fervens aetas deprimatur, et facilius ad bona assuescat. Prov. 22: adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.


Lectio 10

[85296] In Threnos, cap. 3 l. 10 Hic ponit expectantis conditionem: et primo quantum ad altitudinem contemplationis: solitarius, ut non impediatur, tacebit, a tumultibus cogitationum, et desideriorum: quia per hoc levavit se supra se, et ad divina consideranda. Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Vel in hoc ostendit expectantis dejectionem, quia manet ad expectandum: sedebit solitarius et tacebit, quia abjectus, et levabit superbiendo. Secundo quantum ad humilitatem locutionis: ponet in pulvere, os suum, humiliter loquens. Isa. 29: de humo audietur eloquium tuum. Tertio quantum ad patientiam tribulationis: dabit percutienti se maxillam, paratus dare. Matth. 5: si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et alteram. Saturabitur, delectabitur, quasi per hoc veniam sperans. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus nostris. Isa. 50: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus.


Lectio 11

[85297] In Threnos, cap. 3 l. 11 Hic ostendit divinam misericordiam quantum ad relaxationem poenarum: et primo ponit a poenis absolutionem: non repellet, quia non semper puniet. Psal. 93: non repellet dominus plebem suam. Isa. 28: non in perpetuum triturans triturabit illum, nec vexabit illum. Secundo sumit ad hoc rationem ex divina pietate: quia abjecit et miserebitur: pii enim patris est, postquam percusserit ad corrigendum, consolari. Tob. 3: si in correctione fuerit, ad misericordiam tuam pervenire licebit. Et ex hominum amore: non enim humiliavit ex corde suo, idest deposuit ab amore suo. Psal. 35: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.


Lectio 12

[85298] In Threnos, cap. 3 l. 12 Hic sumit argumentum a divina justitia: et primo excludit ab ipsa tyrannicam oppressionem: dominus ignoravit, practice, ut contereret, quasi tyrannus, qui praeter judicium opprimit, vinctos, afflictos. Psal. 68: exaudivit pauperes dominus, et vinctos suos non despexit. Secundo excludit judicis perversitatem: ut declinaret, scilicet a rectitudine, supple. Dominus ignoravit. Job 34: vere Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Tertio excludit in judicio perversam intentionem, sicut est in illis qui sub pallio justitiae alios opprimere intendunt: ut perverteret in judicio, idest per judicium, dominus ignoravit. Prov. 4: vias, quae a dextris sunt, novit dominus.


Lectio 13

[85299] In Threnos, cap. 3 l. 13 Hic sumit argumenta a divina potentia, qua omnia gubernat et providet: et primo contra illos qui derogant divinae providentiae, infideliter blasphemando: quis est iste qui dixit ut fieret aliquid, etsi non omnia, sine Dei providentia? In quo excluditur haeresis illorum qui dicunt, quod providentia Dei extendit se usque ad universalia, et incorporalia, sicut corpora caelestia, et etiam usque ad homines propter conformitatem naturae humanae ad Deum, ut dicit Rabbi Moyses: alia autem particularia non cognoscit Deus: ex ore altissimi, idest sententia, bona, prospera, mala, adversa: in quo excludit errorem illorum qui dicunt omnia a casu fieri, et etiam qui dicunt a Deo non esse aliquam poenam, sicut dicit Tullius. Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Isa. 45: ego dominus faciens bona et creans mala. Secundo loquitur contra eos qui derogant per impatientiam murmurando: quid murmuravit, idest quare, pro peccatis suis, idest pro his quae pro peccatis suis patitur? Sapien. 1: custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae.


Lectio 14

[85300] In Threnos, cap. 3 l. 14 Hic jam, assumpta fiducia, convertit se ad petendum divinam misericordiam: et circa hoc duo facit. Primo ponit praeparationem ad orationem; secundo ponitur oratio, ibi, nos inique egimus. Circa primum duo. Primo paratur locus orationi per vitae emendationem: scrutemur, discutiendo peccata praeterita, et quaeramus, dominum, desiderio cordis, et petentes auxilium: quo accepto, revertamur, bene operando. Jer. 2: vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Secundo paratur locus per devotionem: levemus corda. 1 Tim. 2: volo viros orare in omni loco levantes manus suas. Nos inique egimus. Hic incipit oratio: et primo captat benevolentiam; secundo accusat culpam, ibi, vidisti, domine, iniquitatem; tertio petit vindictam, ibi, reddes vicem, et cetera. Circa primum tria. Primo captat benevolentiam ex persona sua, et populi conquerentis, secundo ex persona adversarii, ibi, aperuerunt super nos os suum omnes inimici; tertio ex persona judicis, ibi, invocavi nomen tuum, domine. Benevolentiam autem ex persona sua et populi captat proponendo sua incommoda: unde circa primum duo facit. Primo ponit populi afflictionem; secundo suam compassionem, ibi, oculus meus afflictus est. Circa primum duo. Primo confitetur culpam, ne sequens poena vergat in judicis crudelitatem: inique, peccando contra proximum, ad iracundiam, peccando in Deum, inexorabilis, quia non flexibilis ad orationes nostras. Jer. 7: tu ergo noli orare pro populo isto, neque assumas pro eis orationem et laudem, quia te non exaudiam. Joan.: 9 peccatores Deus non ex audit: sed si quis cultor Dei est, hunc exaudit. Secundo proponit peccatum.


Lectio 15

[85301] In Threnos, cap. 3 l. 15 Percussisti nos, primo tribulationibus diversis, et ad ultimum occidisti. Prov. 6: quia zelus, et furor viri non parcet in die vindictae. Secundo quantum ad peccantium orationis repulsionem, opposuisti nubem, idest peccata nostra, apponens ea contra orationem nostram. Isa. 59: peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum. Tertio quantum ad ipsorum dispersionem, eradicationem, quasi eradicatos a firmitate protectionis tuae, et indignatione tua plenos. Sap. 4: a nimietate ventorum eradicabuntur, confringentur rami inconsummati.


Lectio 16

[85302] In Threnos, cap. 3 l. 16 Hic captat benevolentiam ex parte adversarii, excitans contra ipsum indignationem ex malis quae sibi intulit. Et primo ponitur praeparatio ad capiendum; secundo ipsa captivatio, ibi, venatione ceperunt me. Circa primum tria. Primo hostium praeparatio, aperuerunt, quasi praeparati ad devorandum. Psal. 21: aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Secundo ponitur prophetarum deceptio, per quos contra hostes muniri debuerunt: formido, causa formidinis ante captivitatem, et laqueus, in captivitate, contritio, post captivitatem, vaticinatio, falsorum prophetarum. Isa. 24: formido et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae. Tertio ponitur sua compassio, divisiones, quasi pro singulis miseriis plorans. Psal. 118: exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Sciendum tamen, quod isti tres versus, secundum quosdam, debent praeponi praecedentibus, ut phe littera sit ante ain, praeter solitum morem.


Lectio 17

[85303] In Threnos, cap. 3 l. 17 Hic ponitur prophetae compassio: et primo quantum ad exteriorem planctum: oculus meus afflictus est, lacrymans, nec tacuit, a lacrymis, requies, a tribulationibus populo. Jer. 9: dederunt oculi mei lacrymas, quia vox lamentationis audita est de Sion. Et planctus terminus, donec respiceret, misericordiae oculo. Psalm. 101: quoniam prospexit de excelso sancto suo. Secundo quantum ad interioris doloris aculeum: oculus meus, videns depraedationem terrae, depraedatus est animam meam, spolians eam laetitia, vel plangens totum dolorem cordis exterius traxit.


Lectio 18

[85304] In Threnos, cap. 3 l. 18 Hic ponitur afflictio in quam inciderunt: et primo ponitur ipsa captio: venatione; quasi, insidiis, ingeniis, et viribus operantes, inimici, scilicet Chaldaei, gratis, quia scilicet nihil eos laeseram, nihil mihi profuerant. Isa. 52: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Jer. 16: post haec mittam venatores multos et venabuntur eos. Secundo ponitur captorum incarceratio: lapsa est in lacum, carceris et captivitatis, vita mea. Psal. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Tertio incarceratorum afflictio: inundaverunt, multiplicatae sunt, aquae, tribulationum, dixi, desperans et impatiens. Jonae 2: omnes gurgites tui super me transierunt.


Lectio 19

[85305] In Threnos, cap. 3 l. 19 Hic captat benevolentiam ex judicis persona: et primo ostendit ejus misericordiam ad miseros; secundo ostendit ipsius justitiam, ibi, judicasti, domine, causam animae meae. Circa primum tria ponit. Primo miserorum orationem: invocavi, alias in angustiis existens, de lacu novissimo, de maximis tribulationibus; sicut in Aegypto; et in libro judicum frequenter. Eccli. 51: invocavi dominum patrem domini mei, ut non derelinquat me. Secundo ponit orationis misericordem exauditionem: vocem meam audisti, ita et nunc ne avertas. Psal. 6: exaudivit orationem meam dominus, orationem meam suscepit. Tertio commemorat post auditam orationem, confortationem: appropinquasti in die, confirmans me auxilio tuo; ita et nunc. Job 17: pone me juxta te. Isai. 41: ne timeas, serve meus, quia ego tecum sum, ne declines.


Lectio 20

[85306] In Threnos, cap. 3 l. 20 Hic commendat judicem de justitia, judicasti, in praeteritis temporibus; ita nunc fac. Psal. 42: judica me Deus, et discerne causam meam. Vidisti. Hic, captata benevolentia judicis, proponit accusationem contra adversarium: et primo accusat iniquitatem operis: vidisti, domine; quasi dicat: non possunt negare tibi notum. Supra 1: intret omne malum eorum coram te, et vindemia eos, sicut vindemiasti me. Secundo accusat furorem cordis: vidisti omne furorem. Jerem. 18: venite, cogitemus contra Jeremiam cogitationes. Tertio accusat peccatum oris: audisti opprobrium.


Lectio 21

[85307] In Threnos, cap. 3 l. 21 Hic accusat peccatum ejus, et primo quantum ad opprobriorum irrogationem: audisti opprobrium; quasi dicat: non indiget probatione. Dan. 9: Jerusalem, et populus tuus opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Secundo quantum ad comminationes, labia insurgentium. Psal. 37: qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates. Tertio quantum ad irrisionem et insultationem: sessionem, quia sedent in Concilio ad me destruendum, resurrectionem, exaltationem, Psalmus eorum, quia de me irrisoria cantica faciunt. Et possunt omnia haec intelligi in persona prophetae, vel in persona populi, ut prius dictum est. Job 30: nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum illis in proverbium. Psal. 68: in me psallebant qui bibebant vinum.


Lectio 22

[85308] In Threnos, cap. 3 l. 22 Hic petit vindictam de adversariis: et propter securitatem exauditae orationis ponit magis praedicendo quam orando: unde duo facit. Primo praedicit justam peccatorum retributionem, reddes vicem, idest poenas. Psal. 27: secundum opera eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. Secundo ponit poenae determinationem: et primo quantum ad durationem, dabo eis laborem tuum, idest peccatum in quo te laborare fecerunt. Isa. 1: laboravi sustinens: scutum cordis; idest, pro peccato eorum retribues scutum cordis, scilicet duritiam, ut non penetrentur sagittis gratiae tuae in gladio verbi tui. Job 41: corpus illius quasi scuta fusilia. Secundo quantum ad poenam corporis: persequeris, diversis afflictionibus, tandem conteres, per mortem et aeternam damnationem, sub caelis, qui in caelis esse voluerunt. Jerem. 17: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, domine Deus noster. Psal. 82: ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.


Caput 4
Lectio 1

[85309] In Threnos, cap. 4 l. 1 Hic principaliter plangit miseriam obsidionis. Et dividitur in partes duas. In prima plangit populi miseriam; in secunda arguit insultantium laetitiam ibi, gaude et laetare, filia Edom. Circa primum duo. Primo plangit populi afflictionem; secundo resistendi impotentiam, ibi, cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri. Prima in duas. In prima plangit populi miseriam in generali; secundo exequitur per partes, ibi, sed et lamiae nudaverunt. Circa primum duo. In prima ponit metaphoram; in secunda exponit, ibi, filii Sion inclyti. Fuerunt Judaei eminentes in tribus. In subtilitate divinae cognitionis Psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Ideo dicit, aurum. Prov. 20: est aurum, et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae. Et hoc obscuratum est, infidelitatis ignominia. Isa. 5: captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Eminebant secundo in pulchritudine honestatis. Eccl. 44: pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Et ideo dicitur, color optimus, quasi mutatus est in nigredinem peccati et tristitiae. 2 Mach. 3: facies, et color immutatus est. Tertio eminebant in cultu religionis: ideo dicitur, lapides sanctuarii dispersi sunt per caput platearum, diversarum gentium. 1 Mach. 4: tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.


Lectio 2

[85310] In Threnos, cap. 4 l. 2 Hic exponit quod supra dixerat: inclyti, quia ex genere sanctorum, auro primo, optimo, scilicet sapientia. Sap. 7: omne aurum in comparatione illius arena est exigua. In vasa testea, idest populum fragilem, et vilem. Isa. 64: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum.


Lectio 3

[85311] In Threnos, cap. 4 l. 3 Hic prosequitur miseriam per partes: et primo ponit afflictionem obsidionis quantum ad famem; secundo civitatis captionem et destructionem, ibi, complevit dominus furorem suum; tertio civium captorum irrisionem, ibi, recedite polluti et cetera. Circa primum quatuor. Primo tangit famem parvulorum; secundo famem delicatorum, ibi, qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; tertio famem Deo consecratorum, ibi, candidiores nive; quarto immensam famem ipsarum matrum, ibi, manus mulierum misericordium coxerunt filios. Circa primum duo. Primo famem lactentium; secundo parvulorum et adolescentum, ibi, parvuli petierunt panem. Circa primum duo. Primo defectum lactis; secundo defectus effectum, ibi, adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus, lamiae, monstra quaedam habentia corpora feminea, pedes equinos, a laniando dicta, quia filios suos laniant. Crudelis quasi struthio, de quo Job 39: induratur ad filios suos quasi non sint sui: frustra laboravit nullo timore cogente. Et comparantur his mulieres Jerusalem, non propter crudelitatem affectus, sed propter similitudinem actus: quia lac filiis non praebebant, quod erat ex defectu nutrimenti.


Lectio 4

[85312] In Threnos, cap. 4 l. 4 Hic ponit effectum, scilicet sitim puerorum: adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus, propter siccitatem. Parvuli, qui jam crescentes solido cibo uti poterant, nec lacte egebant Amos 8: deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti. Supra 2: matribus suis dixerunt: ubi est triticum, et vinum?


Lectio 5

[85313] In Threnos, cap. 4 l. 5 Hic ponit famem delicate nutritorum: et primo ponit famis afflictionem; secundo ponit comparationem, ibi, et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum. Fames autem ostenditur duobus signis: morte, interierunt, et vilium comestione: qui nutriebantur in croceis, ab ore subtractis cibariis, amplexati sunt stercora; idest, avide sumpserunt vilia cibaria. Vel ad litteram. 4 Reg. 7. Simile Job 6: animae esurienti etiam amara dulcia esse videntur.


Lectio 6

[85314] In Threnos, cap. 4 l. 6 Hic exaggerat poenam in comparatione ad poenam Sodomorum: major effecta est: major in poena ostensa. Et major fuit culpa propter ingratitudinem, et propter sanctorum profanationem; et major poena, quia diuturnior. Ezech. 16: non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu, et filiae tuae. Matth. 11: terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Job 9: si flagellat, occidat semel, et de poenis innocentum non rideat. Glossa: moraliter de peccato simulationis, quod est majus peccatum peccato Sodomorum. Contrarium est quod dicitur Isa. 3: super illud, peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt: in Glossa: secunda tabula post naufragium est peccatum abscondere. Ad quod dicitur, quod absconse peccare est conditio allevians. Peccatum vero simulationis vitium majus est, quando per hujusmodi quaeritur deceptio et gloria apud alios. Et quidem majus dicitur, non simpliciter, sed quantum ad effectum deceptionis, vel quantum ad materiam: quia circa spiritualia peccatur, in quibus qui falsitatem facit plus est accusandus quam qui violat numisma, ut dicit philosophus.


Lectio 7

[85315] In Threnos, cap. 4 l. 7 Hic describit famem consecratorum Deo, scilicet Nazaraeorum: de quorum consecratione legitur Num. 6. Et primo eorum pulchritudinem; secundo ex fame consecutam turpitudinem, ibi, denigrata est super carbones facies eorum; tertio ponit poenae comparationem, ibi, melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Ad pulchritudinem autem corporalem hominis requiritur aspectus decens quo ad hilaritatem vultus: et quantum ad hoc dicit: sapphyro pulchriores; qui quidem caelestis coloris existens mentem laetificat. Requiritur etiam debitus color duplex: scilicet rubor; et quantum ad hoc dicit, rubicundiores: et candor; et quantum ad hoc dicit, candidiores. Et quia, ut dicit philosophus, albus color maxime receptivus est aliorum, oportet quod sit candor sine macula; et quantum ad hoc dicit, nitidiores. Et sunt locutiones hyperbolicae, nec tamen falsae, quia figuratae, quibus aliud dicitur, et aliud significatur. Et, ad litteram, decori erant propter vitae munditiam et abstinentiam, sicut legitur de Daniele et sociis ejus. Deut. 33: benedictio ejus qui apparuit in rubo.


Lectio 8

[85316] In Threnos, cap. 4 l. 8 Hic ponit turpitudinem ex fame sequentem quantum ad coloris mutationem: denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt agniti, propter deturpationem: et quantum ad desiccationem pinguedinis, adhaesit cutis eorum ossibus. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae, ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum. Job 7: cutis mea aruit.


Lectio 9

[85317] In Threnos, cap. 4 l. 9 Hic ponit comparationem, extabuerunt, defecerunt diu afflicti. Eccl. 30: melior est mors quam vita amara.


Lectio 10

[85318] In Threnos, cap. 4 l. 10 Hic ponit immensam famem matrum, quae prae nimietate famis filios suos comederunt. Supra 2: ergo ne comedent mulieres fructum suum, et parvulos suos?


Lectio 11

[85319] In Threnos, cap. 4 l. 11 Hic plangit captivitatem et destructionem civitatis: et primo ponit destructionem; secundo facti admirationem, ibi, non crediderunt reges terrae; tertio assignat destructionis rationem, ibi, propter peccata prophetarum. Complevit, poenam inducens, effudit, propter copiam, succendit ignem, propter poenae determinationem, quia civitas combusta fuit, fundamenta, quicquid forte; vel quia usque ad fundamenta domus destructae sunt. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima.


Lectio 12

[85320] In Threnos, cap. 4 l. 12 Hic ostendit factum esse admirabile, quia prius erat incredibile: non crediderunt, quando erant in ea reges potentes, et divina protectione munita, hostis, apertus violenter, inimicus, latens fraudulenter. Isa. 23: quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Ibid. 30: subito dum non speratur venit contritio ejus.


Lectio 13

[85321] In Threnos, cap. 4 l. 13 Hic assignat rationem destructionis, ut admiratio cesset et primo praelatorum culpam: prophetarum et sacerdotum, qui populum gubernare debebant. Dan. 13: egressa est iniquitas a senioribus, qui videbantur regere populum.


Lectio 14

[85322] In Threnos, cap. 4 l. 14 Secundo ponit insufficientem emendam, quia abstinentes tantum ab ingressu templi, se satisfacere credebant: erraverunt, vagantes per plateas, caeci: excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2. Intrare, templum, lacinias suas, vestes scissas ad modum joculatorum, a lacero laceras, dictas: in quo ostenditur quod a voluptatibus non cessabant. Vel secundum aliam litteram, lascivias, et planius est. Isa. 59: manus vestrae pollutae sunt sanguine, digiti vestri iniquitate. Vel potest exponi de illis qui excaecati corporaliter fuerunt ab hostibus capti, qui domos per se intrare non poterant, nisi ductoris fimbrias tenerent; et tenet se cum sequente.


Lectio 15

[85323] In Threnos, cap. 4 l. 15 Hic ponit civium captorum irrisionem ab hostibus: et primo improperat eis sanctorum prophanationem: clamaverunt, scilicet hostes, eis, scilicet Judaeis, recedite, in captivitatem de loco sancto, nolite tangere, sancta vos immundi. Lev. 21: omnis qui habuerit maculam de semine Aaron, non accedet offerre hostiam. Secundo improperat eis Dei indignationem quantum ad divini auxilii destitutionem: jurgati sunt, hostes contra Judaeos, et commoti, utrique isti objurgando, et illi dolendo ut inhabitet, Deus vos defendens. Psal. 70: dicentes: Deus dereliquit eum.


Lectio 16

[85324] In Threnos, cap. 4 l. 16 Et quantum ad poenae inflictionem, cum dicit: facies domini, praescientia, divisit, in gentes dispersit. Psalm. 34: divisi sunt ab ira vultus ejus. Tertio improperat eis seniorum irreverentiam, et sunt verba hostium cum Judaeis: facies sacerdotum non erubuerunt. Isa. 3. Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Vel possunt esse verba prophetae de hostibus.


Lectio 17

[85325] In Threnos, cap. 4 l. 17 Hic excludit evadendi facultatem, excludens quatuor per quae possent evadere. Primo auxilium amicorum: cum adhuc subsisteremus, expectaremus, auxilium nostrum vanum, scilicet Aegyptiorum. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur.


Lectio 18

[85326] In Threnos, cap. 4 l. 18 Secundo excludit propriarum virium: lubricaverunt; quasi, prae debilitate non poteramus firmiter stare, ac si viae essent tenebrosae et lubricae. Psal. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et Angelus domini persequens eos. Jer. 23: viae illorum erunt quasi lubricum in tenebris. Et ideo appropinquavit finis, scilicet captivitatis, vel mortis, et tandem completi sunt dies nostri. Ezech. 7: finis venit, venit finis.


Lectio 19

[85327] In Threnos, cap. 4 l. 19 Tertio excludit fugae remedium. Tangit historiam hic quae dicitur Jer. ult., quod Chaldaei comprehenderunt Sedeciam fugientem per viam solitudinis locutio hyperbolica. Habac. 1: volabunt quasi aquila festinans.


Lectio 20

[85328] In Threnos, cap. 4 l. 20 Quarto excludit protectionem regum: spiritus oris nostri, quo respirabamus inter angustias, Christus dominus, Josias, captus est, interfectus est ab Aegyptiis, 4 Reg. 24, pro peccatis nostris, quia ipse justus erat. Vel potest exponi de Sedecia, secundum consequentiam historiae. Vel melius de Christo. Isa. 53: ipse vulneratus est propter iniquitates nostras in umbra, protectione. Cantic. 2: sub umbra illius, quem desideraveram, sedi.


Lectio 21

[85329] In Threnos, cap. 4 l. 21 Hic comminatur insultantibus, et praecipue Idumaeis: quibus primo comminatur; et secundo Judaeos consolatur, ibi, completa est iniquitas tua. Circa primum duo. Primo excludit laetitiam, gaude, irrisorie. 2 Reg. 1: nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis. Filia Edom, plebs Idumaeorum, in terra Hus. Contra. Deut. 2: in possessionem Esau dedi montem Seir. Praeterea. Hus fuit primogenitus Nachor, Gen. 22. Et dicendum, quod non est mentio de homine Hus, sed de terra Hus, quae alio nomine dicitur Ausitidis, ut dicit Glossa. Jer. 25: cunctis regibus terrae Ausitidis, quae est in confinio Idumaeorum et Arabum. Secundo comminatur poenam: ad te quoque perveniet calix ira Dei, inebriaberis, miseria repleberis, nudaberis, spoliaberis omnibus bonis. Jerem. 49: ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent.


Lectio 22

[85330] In Threnos, cap. 4 l. 22 Hic consolatur Judaeos: et primo ex eorum liberatione: completa est iniquitas tua, poenis purgata, non addet, pro peccatis praeteritis, nisi peccata iteres. Isa. 40: completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Secundo ex hostium punitione. Visitabit, quasi judex, vel ipsas inquirens vindictas, discooperiet, manifestans per poenas. Jerem. 49: ego discooperui Esau, revelavi abscondita ejus.


Caput 5

[85331] In Threnos, cap. 5 Hic propheta, post multiplicia lamenta, convertit se ad orationis remedium; et primo exponit populi miseriam: secundo petit misericordiam, ibi, tu autem, domine, et cetera. Prima in duas. Primo exponit miseriam populi, quantum ad mala quae incurrerunt; secundo quantum ad bona, quae amiserunt, ibi, senes defecerunt de portis. Circa primum duo. Primo excitat attentionem, recordare, attende ad miserias meas. Supra 3: recordare paupertatis, et transgressionis meae. Recordare, quasi dicat, in notitia tene, intuere, idest, notitia recondita considerationem defige, respice, cogitando, et discutiendo. Secundo ibi, hereditas nostra versa est ad alienos, ponit populi afflictionem: et primo in generali; secundo descendendo ad speciales personas, ibi, mulieres in Sion humiliaverunt. Circa primum duo. Primo excludit ea quibus contra miserias sustentabantur, scilicet proprias possessiones, quae in potestate hostium transierunt, hereditas nostra versa est ad alienos. Supra 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Jer. 6: et transibunt domus eorum ad alteros, et agri, et uxores pariter. Et divinam protectionem: pupilli facti sumus, quia destituti divina, quasi paterna consolatione. Matres nostrae, synagogae, quasi viduae, quarum acus sponsus dicebatur. Isa. 9: pupillorum et viduarum ejus non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam. Secundo ibi, aquam nostram pecunia bibimus, prosequitur speciales miserias quas patiebantur: et primo servitutem; secundo afflictionem, ibi, in animabus nostris afferebamus panem nobis. Circa primum duo. Primo ponit populi servitutem; secundo exaggerat ipsam, ibi, patres nostri peccaverunt, et non sunt. Circa primum duo. Primo ponit servitutem quam patiebantur quantum ad bona ipsorum: aquam nostram pecunia bibimus hostibus tyrannice nos opprimentibus. Deut. 2: aquam emptam haurietis, et bibetis. Secundo ponit servitutem quantum ad proprias personas: et primo coactam: cervicibus nostris minabamur; quasi, in percussione cervicum persistere in via nolebamus; vel ligati cervicibus. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, nec erit requies tibi. Secundo ponit servitutem personalem voluntariam, quia inopia compulsi se aliis in servos vendebant, vel simpliciter, vel ad tempus; et hoc est, Aegypto dedimus manum, quasi eis nos subjugantes. 1 Reg. 2: repleti prius, pro panibus se locaverunt. Vel dedimus manum, auxilium postulantes. Jer. 2: quid tibi in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Patres nostri peccaverunt. Hic exaggerat servitutem: et primo ex conditione servientium, quia pro peccatis aliorum puniuntur, et non sunt, quia sunt mortui. Portavimus, poenam eorum sustinentes. Sed contra. Ezech. 18: quid est quod inter vos vertitis parabolam in proverbium dicentes: patres nostri comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt? Solutio. Exod. 20: ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. (Deut. 32): his qui oderunt me retribuam. Secundo exaggerat ex conditione dominantium servi dominati sunt, sicut Moabitae, et Idumaei, et alii vicini, quorum prius dominati fuerant. Prov. 30: per tria mala movetur terra (...) per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo; per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta. In animabus. Hic ponit afflictionem famis: et ostendit primo penuriam, in animabus, idest in periculo animarum nostrarum, scilicet vitae nostrae, fugientes in deserto a facie gladii Babylonis: vel quod onerantes se victualibus, periculis se exponebant, ut hostes insequentes in deserto effugerent: vel quia nimio labore ad conquirendum cibum corpus suum consumebant. Isa. 21: qui habitatis in terra Austri cum panibus occurrite fugienti. Secundo ponit famis effectum: pellis nostra exusta, fame desiccata, tempestatum, quia obsessi et fugientes famem passi sunt diu. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 9: pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Mulieres. Hic descendit ad speciales personas: et primo ad mulieres, humiliaverunt, corrumpendo eas. Deut. 28: uxorem accipies, et alius dormiet cum ea: filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis. Secundo quantum ad principes: principes manu suspensi sunt, quasi in eculeo ad manifestandum divitias suas. Deut. 28: adducet super te gentem de longinquo, et de extremis finibus terrae, in similitudinem aquilae cum impetu, cujus intelligere linguam non possis, gentem procacissimam quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Tertio quantum ad juvenes: adolescentibus impudice abusi sunt. Joel 3: posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent. Senes defecerunt de portis. Hic ponit miseriam quantum ad bona quae defecerunt: et primo quantum ad officia personarum: de portis defecerunt, quasi ad exercendum judicia in portis; de choro, quasi non choreizant: quod erat officium dominorum. 1 Mach. 2: trucidati sunt senes ejus in platea et juvenes ejus ceciderunt gladio. Secundo quantum ad exercitium gaudiorum, defecit gaudium. Amos 8: convertam festivitatem vestram in luctum, et omnia cantica vestra in planctum. Tertio quantum ad gloriam dignitatum: et primo quantum ad gloriam regni, cecidit corona. Job 19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Secundo quantum ad gloriam templi, ponens super hoc tristitiam. Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, prae multitudine lacrymarum. Jer. 8: dolor meus super dolorem. Et tristitiae causam: propter montem Sion, ubi templum, vulpes ambulaverunt, quasi in locis desertis. Mich. 3: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa sylvarum. Tu autem, domine. Hic jam convertit se ad petendum. Et primo confitetur ipsam majestatem quantum ad aeternitatem substantiae: in aeternum permanebis: et quantum ad durationem regalis gloriae: solium tuum in generationem et generationem. Ps. 101: tu autem, domine, in aeternum permanebis, memoriale tuum in generatione et generationem. Secundo miratur indignationem: quare in perpetuum oblivisceris nostri? Isa. 49: numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Tertio porrigit petitionem: converte nos, domine. Jer. 31: converte me, domine, et convertar, quia tu es dominus Deus meus. Sed contra. Zach. 1: convertimini ad me. Et dicendum, quod utrumque est verum propter hoc quod ad opus meritorium exigitur liberi arbitrii praeparatio, et gratiae infusio. Innova dies nostros. Job 29: quis tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quando Deus custodiebat me? Quarto ponit petendi necessitatem: sed projiciens repulisti nos. Jer. 14: numquid projiciens abjecisti Judam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ut nulla sit sanitas?




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264