CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Tabula libri Ethicorum
a voce Laudamus ad vocem Uisus

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Leoninum Romae 1971 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 10
Vox 1

[77088] Tabula Ethic., cap. 10 vox 1 tit. Laudamus

[77089] Tabula Ethic., cap. 10 vox 1 expos. 1 Quod laudamus uirtutem propter opera et actus; et fortem et cursorem.

[77090] Tabula Ethic., cap. 10 vox 1 ref. 1 I X a.

[77091] Tabula Ethic., cap. 10 vox 1 expos. 2 Quod si laudantur dii relati ad nos, erit derisio.

[77092] Tabula Ethic., cap. 10 vox 1 ref. 2 Ibidem, b.


Vox 2

[77093] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 tit. Laus

[77094] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 expos. 1 Quod laus non est optimorum quorum est felicitas, set maius aliquid et melius.

[77095] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 ref. 1 I X c.

[77096] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 expos. 2 Quod laus est uirtutis et de operibus uirtutis.

[77097] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 ref. 2 Ibidem, e.

[77098] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 expos. 3 Quod laus maior est in dando quam in accipiendo.

[77099] Tabula Ethic., cap. 10 vox 2 ref. 3 IV I d.


Vox 3

[77100] Tabula Ethic., cap. 10 vox 3 tit. Laudabiles

[77101] Tabula Ethic., cap. 10 vox 3 expos. 1 Quod laudabiles uirtutes dicimus.

[77102] Tabula Ethic., cap. 10 vox 3 ref. 1 I XI g.


Vox 4

[77103] Tabula Ethic., cap. 10 vox 4 tit. Laudabile

[77104] Tabula Ethic., cap. 10 vox 4 expos. 1 Quod laudabile in quale quid est et in ad aliquid.

[77105] Tabula Ethic., cap. 10 vox 4 ref. 1 I X a.


Vox 5

[77106] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 tit. Lex

[77107] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 1 Quod legis latores puniunt operantes male, bona autem operantes honorant.

[77108] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 1 III IX c.

[77109] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 2 Quod legis latoris est determinare de uoluntario et inuoluntario.

[77110] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 2 III I a.

[77111] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 3 Quod leges de omnibus coniectant quantum ad id quod confert omnibus uel optimis.

[77112] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 3 V II c.

[77113] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 4 Quod leges non difficile intelligere est.

[77114] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 4 V XII e.

[77115] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 5 Quod lex precipit opera omnium, ut opera fortis non derelinquere aciem, et non mechari neque conuiciari.

[77116] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 5 Ibidem, d.

[77117] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 6 Quod lex precipit uiuere secundum unamquamque uirtutum, et unamquamque maliciam prohibet.

[77118] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 6 V III g.

[77119] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 7 Quod omnis lex proponit uniuersaliter, set in quibusdam operibus non est possibile aliquid rectum dicere uniuersaliter.

[77120] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 7 V XIII c.

[77121] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 8 Quod lex accipit illud quod ut in plus et frequencius recte fit et statuit illud uniuersaliter, tamen non ignorat legis lator quod ex lege sua peccatum accidit si in omnibus uniformiter teneatur; nichilominus lex est recta, quia attendit illud quod in pluribus accidit.

[77122] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 8 V, ibidem.

[77123] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 9 Quod secundum legem non sunt omnia facienda, quia de quibusdam non potest poni uniformis lex; et ideo indiget sentencia discernente, in quibus scilicet sit seruanda lex, sicut exemplificat de regula Lesbie edificacionis.

[77124] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 9 Ibidem, e.

[77125] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 10 Quod quecumque lex non iubet, illa prohibet; puta non iubet lex se ipsum interficere.

[77126] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 10 V XIV a.

[77127] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 11 Quod leges ubique fiunt quod de uoluntariis conuencionibus non fiat uindicta ut unus plus cogatur soluere quam promisit.

[77128] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 11 IX I f.

[77129] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 expos. 12 Quod leges existimant iustius esse quod ille mensuret recompensacionem cui concessum est quam concedens.

[77130] Tabula Ethic., cap. 10 vox 5 ref. 12 Ibidem, g.


Vox 6

[77131] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 tit. Lex

[77132] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 1 Quod legibus nos indigemus per totam uitam, quia multi necessitati obediunt magis sermoni.

[77133] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 1 X XIV f.

[77134] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 2 Quod legis latores uel positores dicunt quidam opportere prouocare ad uirtutem quosdam boni gracia per premia que impendunt illis qui obedientes effecti per bonas consuetudines precedentes, et inobedientibus Penas dare, et insanabiles totaliter exterminare.

[77135] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 2 Ibidem.

[77136] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 3 Quod oportet uiuere secundum legem habentem coactiuam uirtutem, ne aliquis agat praua uoluntarie uel inuoluntarie.

[77137] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 3 X XV a.

[77138] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 4 Quod lex sermo ens a prudencia aliqua et intelligencia coactiuam habet uirtutem.

[77139] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 4 Ibidem, b.

[77140] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 5 Quod lex non est onerosa precipiens epyeikes.

[77141] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 5 Ibidem.

[77142] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 6 Quod legis latores in sola Lacedemoniorum ciuitate cum paucis curam uidetur fecisse de nutricione puerorum et quibus adinuencionibus uiuat; in aliis autem ciuitatibus neglectum est et uiuit unusquisque ut uult.

[77143] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 6 Ibidem, c.

[77144] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 7 Quod sicut leges se habent in ciuitatibus, sic paterni sermones in domibus.

[77145] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 7 Ibidem, d.

[77146] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 8 Quod ex quo per leges aliquis bonus fit, si uult aliquos uel multos uel paucos meliores facere, debet fieri legis positiuus; quia non cuiuslibet est disponere bene, set alicuius scientis secundum aliquam disciplinam, sicut cognoscere medicinalia non est nisi medici.

[77147] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 8 Ibidem, g.

[77148] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 9 Queritur unde et qualiter possit fieri legis positiuus quis.

[77149] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 9 X XVI a.

[77150] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 10 Quod leges assimulantur politicis operibus.

[77151] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 10 Ibidem, e.

[77152] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 expos. 11 Quod per legum cognicionem et congregacionem fiunt homines intelligibiliores ad ciuilia et preparaciores quam alii.

[77153] Tabula Ethic., cap. 10 vox 6 ref. 11 Ibidem, f.


Vox 7

[77154] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 tit. Legalia

[77155] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 expos. 1 Quod omnia legalia sunt aliqualiter iusta.

[77156] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 ref. 1 V II c.

[77157] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 expos. 2 Quod legalia sunt que determinata sunt a lege, et unumquodque horum est iustum.

[77158] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 ref. 2 Ibidem.

[77159] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 expos. 3 Quod legalia sunt factiua et conseruatiua felicitatis et particularum ipsius politica communicacione.

[77160] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 ref. 3 Ibidem, d.

[77161] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 expos. 4 Quod legalia sunt quecumque lege ponuntur ab habentibus auctoritatem in singularibus, sicut sacrificare Braside.

[77162] Tabula Ethic., cap. 10 vox 7 ref. 4 V IX b.


Vox 8

[77163] Tabula Ethic., cap. 10 vox 8 tit. Liberalitas

[77164] Tabula Ethic., cap. 10 vox 8 expos. 1 Quod liberalitas est circa pecunias medietas.

[77165] Tabula Ethic., cap. 10 vox 8 ref. 1 IV I a.

[77166] Tabula Ethic., cap. 10 vox 8 expos. 2 Quod liberalitas magis est in dando quam in accipiendo.

[77167] Tabula Ethic., cap. 10 vox 8 ref. 2 Ibidem, c.


Vox 9

[77168] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 tit. Liberalis

[77169] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 1 Quod liberalis laudatur circa dacionem pecuniarum et sumpcionem et magis circa dacionem, et non in bellicis neque in delectabilibus neque in iudiciis.

[77170] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 1 IV I a.

[77171] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 2 Quod liberalis est qui optime utitur diuiciis circa quas liberalitas existit.

[77172] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 2 Ibidem, c.

[77173] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 3 Quod liberales dicuntur qui dant magis quam accipiunt.

[77174] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 3 IV I d.

[77175] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 4 Quod non laudantur multum qui non accipiunt.

[77176] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 4 Ibidem.

[77177] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 5 Quod liberales maxime amantur; utiles enim in dacione.

[77178] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 5 Ibidem.

[77179] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 6 Quod liberales ad pecuniarum emissionem audacter se habent et in periculis bellicis sunt timidi; et ideo circa huiusmodi non est fortitudo.

[77180] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 6 III XI c.

[77181] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 7 Quod non est liberalis qui dat quibus non oportet uel non boni gracia, set propter aliam causam; set habet aliud nomen.

[77182] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 7 IV I d.

[77183] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 8 Quod nullus liberalis tristatur de eo quod dat, et quod oportet.

[77184] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 8 Ibidem.

[77185] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 9 Quod liberalis non accipit unde non oportet, quia omnis talis acceptor honorat pecunias quasi per se expetendas.

[77186] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 9 Ibidem.

[77187] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 10 Quod liberalis non est petitiuus; non enim est benefacientis beneficiari ab aliis.

[77188] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 10 Ibidem.

[77189] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 11 Quod liberalis accipit a propriis possessionibus non ut bonum set ut necessarium, ut habeat dare.

[77190] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 11 Ibidem.

[77191] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 12 Quod liberalis procurat bona ut semper possit sufficere ad dandum.

[77192] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 12 Ibidem.

[77193] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 13 Quod liberalis non dat omnibus, ut habeat dare quibus oportet et quando et ubi bonum.

[77194] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 13 Ibidem.

[77195] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 14 Quod liberalis est superhabundanter dare, ita ut relinquat sibi minora, quia eius non est respicere ad se ipsum set ad alios.

[77196] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 14 Ibidem.

[77197] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 15 Quod liberaliores sunt ad dandum non qui acquisierunt, set qui susceperunt substanciam, quia inexperti indigencie.

[77198] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 15 Ibidem, e.

[77199] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 16 Quod liberalis non facile ditatur neque acceptiuus neque custoditiuus pecunie, set emissiuus et datiuus, qui non amat pecunias nisi gracia dacionis.

[77200] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 16 Ibidem.

[77201] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 17 Quod liberalis non quibus non oportet, neque quod non oportet, neque quecumque alia talia, quia hoc non esset liberalitatis.

[77202] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 17 Ibidem.

[77203] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 18 Quod liberalis est qui secundum substanciam expendit et in que oportet que oportet et in hoc differt a prodigo qui superhabundat.

[77204] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 18 Ibidem, f.

[77205] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 19 Quod liberalis delectabiliter dabit et expendet in que oportet indifferenter in magnis et paruis; et accipit unde oportet et que oportet.

[77206] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 19 Ibidem, g.

[77207] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 20 Quod liberalis si expendit aliquid preter optimum tristatur, set moderate.

[77208] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 20 Ibidem.

[77209] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 21 Quod liberalis est bene communicatiuus in pecuniis et potest bene pati iniusta et magis grauatur si non dat quod dandum est quam si dat quod dandum non est.

[77210] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 21 Ibidem.

[77211] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 expos. 22 Quod liberalitas non est mensuranda secundum quantitatem datorum, set secundum substanciam et habitum dantis.

[77212] Tabula Ethic., cap. 10 vox 9 ref. 22 IV I d.


Vox 10

[77213] Tabula Ethic., cap. 10 vox 10 tit. Lacones

[77214] Tabula Ethic., cap. 10 vox 10 expos. 1 Quod Lacones non recitabant seruicia que prestiterant Atheniensibus, quia non libenter audissent.

[77215] Tabula Ethic., cap. 10 vox 10 ref. 1 IV VI b.


Vox 11

[77216] Tabula Ethic., cap. 10 vox 11 tit. Qui lapidem

[77217] Tabula Ethic., cap. 10 vox 11 expos. 1 Quod qui lapidem emittit uoluntarie quidem, set non est in uoluntate eius ut resumat; sic est de iusto.

[77218] Tabula Ethic., cap. 10 vox 11 ref. 1 III IX g.


Vox 12

[77219] Tabula Ethic., cap. 10 vox 12 tit. Leo

[77220] Tabula Ethic., cap. 10 vox 12 expos. 1 Quod leo non gaudet uoce bouis, set comestione, quando per uocem sensit quod prope est.

[77221] Tabula Ethic., cap. 10 vox 12 ref. 1 III XIV f.


Vox 13

[77222] Tabula Ethic., cap. 10 vox 13 tit. Lectus

[77223] Tabula Ethic., cap. 10 vox 13 expos. 1 Quod omnes appetunt lectum, dicit Homerus, iuuenis et crescens.

[77224] Tabula Ethic., cap. 10 vox 13 ref. 1 III XV c.


Vox 14

[77225] Tabula Ethic., cap. 10 vox 14 tit. Ligna

[77226] Tabula Ethic., cap. 10 vox 14 expos. 1 Quod ligna tortuosa dirigentes.

[77227] Tabula Ethic., cap. 10 vox 14 ref. 1 II VII f.


Vox 15

[77228] Tabula Ethic., cap. 10 vox 15 tit. Luxuriari

[77229] Tabula Ethic., cap. 10 vox 15 expos. 1 Quod si aliquis luxuriatur causa lucri, non est luxuriosus, set auarus; qui uero multa cum luxuria consumit magis est luxuriosus quam auarus.

[77230] Tabula Ethic., cap. 10 vox 15 ref. 1 V III b.


Vox 16

[77231] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 tit. Ludus

[77232] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 1 Quod ludus est quedam requies in uita.

[77233] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 1 IV XI a.

[77234] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 2 Quod in ludo habundans aliquis uolens omnino risum facere magis quam pulcra et honesta dicere, bomolochus dicitur; set qui nec uult aliquod ludicrum dicere nec delectabiliter audit, agrici et duri dicuntur; qui uero moderate utuntur ludo eutrapeli appellantur.

[77235] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 2 Ibidem, b.

[77236] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 3 Quod ludus liberalis differt ab eo qui seruilis et disciplinati et indisciplinati.

[77237] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 3 Ibidem, c.

[77238] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 4 Quod ludus et requies necessaria sunt in uita.

[77239] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 4 Ibidem, g.

[77240] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 5 Quod ludorum quidam sunt delectabiles qui propter se ipsos queruntur.

[77241] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 5 X IX c.

[77242] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 6 Quod inconueniens est ponere ludum finem humane uite.

[77243] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 6 Ibidem, e.

[77244] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 7 Quod gracia ludi studere et laborare insipiens uidetur et ualde puerile.

[77245] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 7 Ibidem.

[77246] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 expos. 8 Quod ludus ordinetur ad studium secundum Anatharsem recte habere uidetur; requiei enim assimulatur ludus.

[77247] Tabula Ethic., cap. 10 vox 16 ref. 8 X IX e.


Caput 11
Vox 1

[77248] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 tit. Magnanimus

[77249] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 1 Quod magnanimus bene se habet in omnibus et diuiciis et potentatibus et in omni bona fortuna nec nimis gaudet in prosperis nec tristatur in aduersis nec multum gaudet circa honorem.

[77250] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 1 IV V c.

[77251] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 2 Quod magnanimi non sunt qui sine uirtute bona fortune habent.

[77252] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 2 Ibidem, f.

[77253] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 3 De magnanimi proprietatibus.

[77254] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 3 IV VI a.

[77255] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 4 Quod magnanimi habent in memoria eos quibus bene fecerunt, set non eos a quibus bona receperunt.

[77256] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 4 Ibidem, b.

[77257] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 5 Quod magnanimi est nullo indigere uel uix.

[77258] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 5 Ibidem.

[77259] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 6 Quod magnanimi est facere magnum ad eos qui sunt in dignitate, quia difficile est excellere magnos et uenerari ab eis.

[77260] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 6 Ibidem, c.

[77261] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 7 Quod magnanimi est esse ociosum et pigrum, in quantum non intromittit se quibuslibet operibus, set ubi honor magnus et opus, et est paucorum operatiuus set magnorum et nobilium.

[77262] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 7 Ibidem.

[77263] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 8 Quod magnanimus necessario est manifestus in odio et amicicia, quia latere timidi est.

[77264] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 8 Ibidem.

[77265] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 9 Quod magnanimus magis curat ueritatem quam opinionem, quia pro paruo ab ipso opinio hominum reputatur.

[77266] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 9 Ibidem.

[77267] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 10 Quod magnanimus est manifestus in dictis et factis, quia liber propalat que facit quia contempnit alios.

[77268] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 10 Ibidem.

[77269] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 11 Quod magnanimus est ueridicus in dictis que non propter yroniam.

[77270] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 11 Ibidem, d.

[77271] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 12 Quod magnanimi est ad alios non posse conuiuere, set ad amicum conuiuit, quia aliis conuiuere est seruile.

[77272] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 12 Ibidem.

[77273] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 13 Quod magnanimus non est admiratiuus; nichil enim magnum ipsi est.

[77274] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 13 Ibidem.

[77275] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 14 Quod magnanimus non est memor mali sibi illati, set magis despicit.

[77276] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 14 Ibidem.

[77277] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 15 Quod magnanimus non est humaniloqus, neque de se neque de aliis, neque ut laudetur cura est illi neque ut alii uituperentur, neque male loquitur de inimicis nisi propter iniuriam.

[77278] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 15 Ibidem.

[77279] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 16 Quod magnanimus non est de necessariis et paruis deprecatiuus.

[77280] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 16 Ibidem, e.

[77281] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 17 Quod magnanimus est potens possidere magis bona et infructuosa fructuosis et utilibus.

[77282] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 17 Ibidem.

[77283] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 18 Quod magnanimi uidetur esse motus lentus et grauis et uox grauis et locucio stabilis.

[77284] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 18 Ibidem.

[77285] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 19 Quod magnanimus non est festinus neque contenciosus, quia nichil magnum existimat.

[77286] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 19 Ibidem.

[77287] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 20 Quod magnanimus est qui magnis se ipsum dignificat dignus existens.

[77288] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 20 IV IV a.

[77289] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 21 Quod magnanimus magnitudine est extremus, medius autem quia quod oportet et ut oportet.

[77290] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 21 IV IV d.

[77291] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 22 Quod magnanimus est circa unum maximum.

[77292] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 22 Ibidem.

[77293] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 23 Quod magnanimus uidetur esse circa honores; honore enim se ipsos dignificant magni.

[77294] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 23 Ibidem, e.

[77295] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 24 Quod magnanimus dignus est maximis quibus se dignificat et ideo optimus.

[77296] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 24 Ibidem.

[77297] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 25 Quod magnanimus operatur quod est in unaquaque uirtute magnum et nunquam fugiet concitantem ad bellum.

[77298] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 25 Ibidem, f.

[77299] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 26 Quod magnanimus derisibilis esse uidetur non bonum existens.

[77300] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 26 Ibidem, g.

[77301] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 27 Quod magnanimum esse secundum ueritatem difficile est.

[77302] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 27 IV V a.

[77303] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 28 Quod magnanimus est maxime circa honores et inhonoraciones, et in magnis et studiosis moderate delectabitur.

[77304] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 28 Ibidem.

[77305] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 expos. 29 Quod magnanimus paruipendit honorem qui est a contingentibus et in paruis.

[77306] Tabula Ethic., cap. 11 vox 1 ref. 29 Ibidem, b.


Vox 2

[77307] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 tit. Mali

[77308] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 1 Quod mali desiderant delectabile quasi bonum et tristiciam fugiunt quasi malum; non enim existens bonum uidetur eis.

[77309] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 1 III VIII g.

[77310] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 2 Quod nullus sit malus uolens neque nolens beatus, assimulatur hoc quidem mendaci, hoc quidem ueraci.

[77311] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 2 III IX b.

[77312] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 3 Quod mali sumus uolentes, factis autem non adhuc inest non esse.

[77313] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 3 Ibidem, g.

[77314] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 4 Quod malus nullus est prudens.

[77315] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 4 VI IX g.

[77316] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 5 Quod mali non habent aliquid firmum neque in habitu neque in amicicia, et ideo non manent neque sibi ipsis similes et pauco tempore fiunt amici gaudentes inuicem in malicia.

[77317] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 5 VIII VIII f.

[77318] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 6 Quod multi mali uolunt quidem bene pati, facere autem fugiunt ut inutile.

[77319] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 6 VIII XIV g.

[77320] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 7 Quod minima malorum sumenda sunt quando difficile est attingere medium.

[77321] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 7 II VII e.

[77322] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 8 Quod malum contingit multipliciter, bonum autem simpliciter.

[77323] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 8 II V e.

[77324] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 9 Quod malum se ipsum destruit, et si integrum sit, inportabile fit.

[77325] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 9 IV VIII c.

[77326] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 10 Quod minus malum est quodam modo bonum.

[77327] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 10 V II b.

[77328] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 expos. 11 Quod minus malum est magis eligibile maiori.

[77329] Tabula Ethic., cap. 11 vox 2 ref. 11 V IV g.


Vox 3

[77330] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 tit. Malicia

[77331] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 1 Quod malicia est uoluntarium.

[77332] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 1 III IX b.

[77333] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 2 Quod malicie corporales que sunt in nobis increpantur; que autem non in nobis non increpantur.

[77334] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 2 III X b.

[77335] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 3 Quod malicie uoluntarie utique sunt sicut uirtutes.

[77336] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 3 Ibidem, f.

[77337] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 4 Quod malicia non est bestie nec uirtus sicut nec Dei.

[77338] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 4 VII I c.

[77339] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 5 Quod malicie neque ulli uituperabilium debetur uenia.

[77340] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 5 VII II d.

[77341] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 6 Quod malicia peruertit et mentiri facit circa particularia principia.

[77342] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 6 VI IX g.

[77343] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 7 Quod malicia corrumpit principium, uirtus autem saluat.

[77344] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 7 VII X e.

[77345] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 8 Quod malicia intense est fugienda et temptandum ad hoc quod sit epyeikes, quia sic amicabiliter habebit ad se ipsum et alteri amicus erit.

[77346] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 8 IX V g.

[77347] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 9 Quod malus ledit se ipsum et proximum prauas passiones sequens.

[77348] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 9 IX IX e.

[77349] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 10 Quod omnis malus est ignorans.

[77350] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 10 III III c.

[77351] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 11 Quod in malo dissonant que oportet agere et que agit.

[77352] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 11 Ibidem.

[77353] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 12 Magnanimitas. Quod ad magnanimitatem uidentur conferre nobilitas, diuicie et potentatus, quia sunt in quadam excellencia et faciunt dignum honore.

[77354] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 12 IV V e.

[77355] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 13 Quod magnanimitas est circa honorem magnum.

[77356] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 13 IV VI g.

[77357] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 14 Quod magnanimitas circa honores et inhonoraciones; superhabundancia autem caymotes, defectus uero pusillanimitas.

[77358] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 14 II VI c.

[77359] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 15 Quod magnanimitas est ornatus aliarum uirtutum.

[77360] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 15 IV V a.

[77361] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 expos. 16 Quod maximum circa quod est magnanimitas est illud quod diis attribuimus et quod desiderant qui in dignitate sunt et quod est premium uirtutum, et hoc est honor.

[77362] Tabula Ethic., cap. 11 vox 3 ref. 16 IV IV d.


Vox 4

[77363] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 tit. Magnificencia

[77364] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 1 Quod magnificencia est medietas circa pecunias, set differt magnificencia a liberali.

[77365] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 1 II VI b.

[77366] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 2 Quod magnificencia est quedam uirtus circa magnos sumptus in pecuniis.

[77367] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 2 IV III a.

[77368] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 3 Quod magnificencia est talium sumptuum qualia dicimus honorabilia, puta circa deos dona reposita, et preparaciones et sacrificia.

[77369] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 3 Ibidem, d.

[77370] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 4 Quod magnificencia puerilis doni spera et lechitus, quamuis quantum ad precium sit paruum et illiberale.

[77371] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 4 Ibidem, f.

[77372] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 5 Magnificus. Quod magnificus est circa magna, liberalis circa parua.

[77373] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 5 Ibidem.

[77374] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 6 Quod magnificus excedit liberalem magnitudine.

[77375] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 6 IV III b.

[77376] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 7 Quod non dicitur magnificus qui in paruis et moderatis secundum dignitatem expendit, set qui in magnis.

[77377] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 7 Ibidem.

[77378] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 8 Quod magnificus assimulatur scienti.

[77379] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 8 Ibidem, b.

[77380] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 9 Quod magnificus intendit magis qualiter optimum et decentissimum faciat quam quali et quanto.

[77381] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 9 Ibidem, c.

[77382] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 10 Quod magnificum oportet liberalem esse, quia expendit que oportet et ut oportet.

[77383] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 10 Ibidem.

[77384] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 11 Quod magnifici speculacio est ammirabilis, quia omne quod facit magnificus est admirabile.

[77385] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 11 Ibidem, d.

[77386] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 12 Quod in omnibus magnifici oportet considerare magnificum cuius condicionis est et quarum possessionum.

[77387] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 12 Ibidem.

[77388] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 13 Quod ad claritatem persone magnifici pertinent ample possessiones uel per se ipsum acquisite, uel per progenitores, et quod sint nobiles genere et gloriosi dignitate.

[77389] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 13 Ibidem.

[77390] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 14 Quod magnifici sumptus circa propria sunt quecumque in semel fiunt sicut nupcie filiorum uel festum aliquod circa quod tota ciuitas studet uel suscepciones peregrinorum et daciones et talia.

[77391] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 14 Ibidem, e.

[77392] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 15 Quod magnifici est preparare habitaciones decenter diuiciis, quia magnifici est facere sumptus circa ea quibus ornatur sua magnificencia.

[77393] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 15 Ibidem.

[77394] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 16 Quod magnificus in unoquoque genere expendit magnum secundum genus illud.

[77395] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 16 Ibidem, f.

[77396] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 17 Mansuetudo. Quod mansuetudo est medietas circa iram; superhabundans dicitur iracundus.

[77397] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 17 II VI d.

[77398] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 expos. 18 De mansuetudine, quod est medietas circa iras que fertur ad defectum innominatum existentem.

[77399] Tabula Ethic., cap. 11 vox 4 ref. 18 IV VIII a.


Vox 5

[77400] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 tit. Mansuetus

[77401] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 expos. 1 Quod mansuetus laudatur quia uult inperturbatus esse et non duci a passione, set secundum quod racio ordinat secundum omnes circumstancias; et magis accedit ad defectum, quia non est punitiuus set magis condonatiuus.

[77402] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 ref. 1 IV VIII b.

[77403] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 expos. 2 Quod mansuetudini magis opponitur superhabundancia quam defectus.

[77404] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 ref. 2 Ibidem, e.

[77405] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 expos. 3 Manus. Quod manus dextera secundum naturam melior est quam sinistra, set contingit aliquem ambidextrum esse in quo sinistra est aptior.

[77406] Tabula Ethic., cap. 11 vox 5 ref. 3 V IX f.


Vox 6

[77407] Tabula Ethic., cap. 11 vox 6 tit. Medicina

[77408] Tabula Ethic., cap. 11 vox 6 expos. 1 Quod medicine per contraria nate sunt fieri.

[77409] Tabula Ethic., cap. 11 vox 6 ref. 1 II II e.


Vox 7

[77410] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 tit. Medicus

[77411] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 1 Quod medicus non considerat de sanitate in uniuersali, set de hac sanitate hominis et huiusmodi hominis.

[77412] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 1 I III g.

[77413] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 2 Quod medicorum excellentes considerant et negociantur circa corporis cognicionem.

[77414] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 2 I XI c.

[77415] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 3 Quod scire ea per que medici sanant est facile, set qualiter oporteat uti in diuersis secundum diuersas complexiones est tantum difficile scire quantum et medicum esse.

[77416] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 3 V XII e.

[77417] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 4 Quod medicus et omnis artifex operatiuus operabitur optime quando scit uniuersale, quia hoc scilicet utile est omnibus.

[77418] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 4 X XV e.

[77419] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 5 Quod medici quidam uidentur sui ipsorum optimi esse, alteri nichil utique potentes sufficere, quia quos non sunt experti non possunt curare.

[77420] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 5 Ibidem.

[77421] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 6 Medium. Quod qui a medio parum transgreditur non uituperatur, set qui plus et talis non latet scilicet qui non est in medio; hic autem in quantum uituperabilis non est facile determinare.

[77422] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 6 II VII g.

[77423] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 7 Quod coniecturantes medium oportet intendere ad que facile mobiles sumus ex natura, quia diuersi ad diuersa; et hoc cognoscitur ex delectacione et tristicia et ab hiis in contrarium attrahere nos oportet, et sic multum abducentes nos a peccato ad medium ueniemus.

[77424] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 7 II VII e.

[77425] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 8 Quod difficile est medium determinare in singularibus, quia quandoque laudantur deficientes et mansueti dicuntur et quandoque grauantes et uiriles uocantur.

[77426] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 8 Ibidem, f.

[77427] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 9 Quod medium est contrarium extremis sicut equale quod est medium inter magnum et paruum respectu parui est maius, respectu magni est minus.

[77428] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 9 II VII a.

[77429] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 10 Quod medium quandoque habet similitudinem cum uno extremorum, sicut fortitudo audacie assimulatur et liberalitas prodigalitati.

[77430] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 10 Ibidem, c.

[77431] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 11 Quod in unoquoque medium accipere est difficile, puta circuli medium non cuiuslibet set scientis, declinare autem facile.

[77432] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 11 Ibidem, d.

[77433] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 12 Quod oportet coniectantem medium primum quidem recedere magis a contrario; exemplum de Calipso.

[77434] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 12 Ibidem.

[77435] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 13 Quod medium rei est quod equaliter distat ab utroque extremorum, quod est unum et idem omnibus.

[77436] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 13 II V a.

[77437] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 14 Quod medium quo ad nos non sumitur ita secundum distanciam quantitatis ab utroque extremorum, quia non est necessarium si alicui est superfluum comedere decem minas, alicui autem paucum, quod magister, id est sapiens, precipiat quod comedat sex quasi medium, quia hoc alicui erit multum alicui erit parum; et exemplificat de Milone et dominatore gignasiorum.

[77438] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 14 Ibidem, b.

[77439] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 15 Quod medium desiderat omnis sciens, et superhabundanciam et defectum fugit; medium dico quo ad nos.

[77440] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 15 Ibidem.

[77441] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 16 Quod attingere medium est difficile.

[77442] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 16 Ibidem, e.

[77443] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 17 Quod medium est racio recta in moralibus.

[77444] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 17 VI I a.

[77445] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 18 Quod medium secundum rectam racionem determinatur in omnibus habitibus.

[77446] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 18 Ibidem.

[77447] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 expos. 19 Quod medium in omnibus studiis est racio recta a quo non oportet superhabundare.

[77448] Tabula Ethic., cap. 11 vox 7 ref. 19 Ibidem.


Vox 8

[77449] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 tit. Medietas

[77450] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 expos. 1 De medietatibus circa operaciones et passiones.

[77451] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 ref. 1 II VI, per totum.

[77452] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 expos. 2 Quod medietas in omnibus est laudanda, extrema autem non recta neque laudabilia set uituperabilia.

[77453] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 ref. 2 II VI e.

[77454] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 expos. 3 Quod medietates sunt in passionibus.

[77455] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 ref. 3 Ibidem, f.

[77456] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 expos. 4 Medicatiui. Quod medicatiui non fiunt aliqui ex hoc quod legunt libros medicine, set experti in arte medicine.

[77457] Tabula Ethic., cap. 11 vox 8 ref. 4 X XVI e.


Vox 9

[77458] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 tit. Medius habitus

[77459] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 expos. 1 Quod medius habitus in omnibus est laudabilis.

[77460] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 ref. 1 II VII g.

[77461] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 expos. 2 Quod medius habitus est laudabilis secundum quem irascimur secundum quod oportet secundum omnes circumstancias, superhabundancia autem et defectus uituperabiles.

[77462] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 ref. 2 IV VIII g.

[77463] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 expos. 3 Quod medius habitus est laudabilis secundum quod recipit que oportet et spernit que oportet.

[77464] Tabula Ethic., cap. 11 vox 9 ref. 3 IV IX b.


Vox 10

[77465] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 tit. Mendacium

[77466] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 1 Quod mendacium secundum se prauum est et fugiendum, uerum autem eciam bonum laudabile.

[77467] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 1 IV X c.

[77468] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 2 Quod mendaces sunt uituperabiles, magis autem iactator.

[77469] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 2 Ibidem.

[77470] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 3 Mensura. Quod mensure non ubique equales.

[77471] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 3 V IX f.

[77472] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 4 Utrum ad mensuram utilitatis quam consequutus est recipiens uel paciens debeat fieri retribucio beneficii, aut ad quantitatem beneficii quod alter impendit.

[77473] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 4 VIII XIII f.

[77474] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 5 De mensura amicicie que est secundum uirtutem.

[77475] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 5 Ibidem, g.

[77476] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 6 Quod communis mensura inuenta est in amicicia utilis, et hoc est nummisma ad quod omnia referuntur et mensurantur.

[77477] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 6 IX I a.

[77478] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 expos. 7 Quod mensura omnium est uirtus et studiosus.

[77479] Tabula Ethic., cap. 11 vox 10 ref. 7 IX IV b.


Vox 11

[77480] Tabula Ethic., cap. 11 vox 11 tit. Mensuracio

[77481] Tabula Ethic., cap. 11 vox 11 expos. 1 Quomodo fiat mensuracio quando sunt dona huiusmodi sine pacto tamen cum spe retribucionis; et dicit philosophus quod non solum necessarium est set eciam iustum quod prehabens ordinet et mensuret retribucionem, ut quantum recipiens est adiutus tantum dans habebit ab hoc dignitatem, sicut in empcionibus uidetur factum.

[77482] Tabula Ethic., cap. 11 vox 11 ref. 1 IX I f.

[77483] Tabula Ethic., cap. 11 vox 11 expos. 2 Quod oportet omnia mensurari uno quod secundum ueritatem continet omnia.

[77484] Tabula Ethic., cap. 11 vox 11 ref. 2 V VI d.


Vox 12

[77485] Tabula Ethic., cap. 11 vox 12 tit. Modus

[77486] Tabula Ethic., cap. 11 vox 12 expos. 1 Quod diuersus est modus procedendi in racionibus que a principiis ad principiata, sicut exemplum ponit Plato de stadiis et atlothetis.

[77487] Tabula Ethic., cap. 11 vox 12 ref. 1 I II c.


Vox 13

[77488] Tabula Ethic., cap. 11 vox 13 tit. Modestus

[77489] Tabula Ethic., cap. 11 vox 13 expos. 1 Quod modestus est minoratiuus.

[77490] Tabula Ethic., cap. 11 vox 13 ref. 1 V XII a.


Vox 14

[77491] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 tit. Motus

[77492] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 expos. 1 Quod sicut ex motibus corpora iudicantur, ita et mores.

[77493] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 ref. 1 IV XI b.

[77494] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 expos. 2 Quod motus est principium actus in racione efficientis.

[77495] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 ref. 2 VI I e.

[77496] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 expos. 3 Quod omni motui proprium uidetur esse uelocitas et tarditas, etsi non secundum se ipsam; et hoc dicit propter motum ultimi orbis.

[77497] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 ref. 3 X III d.

[77498] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 expos. 4 Quod omnis motus est in tempore, quia motus exspectat aliquid in futurum unde perficiatur species sua, sicut exemplificat in edificatiua cuius una pars sicut lapidum composicio alia est a columpne uirgacione.

[77499] Tabula Ethic., cap. 11 vox 14 ref. 4 X V b.


Vox 15

[77500] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 tit. Mors

[77501] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 1 Quod mors inducat felicitatem inconueniens uidetur.

[77502] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 1 I VIII b.

[77503] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 2 Quod mortui non communicant bonis uel malis amicorum, set si aliquid redundat in eis hoc est fragile et parum; uel in ipsis esse non est tantum uel tale quod det eis felicitatem uel auferat.

[77504] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 2 I IX g.

[77505] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 3 Quod mors est finis terribilium et terribilissimum, quia terminus.

[77506] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 3 III XI c.

[77507] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 4 Quod mortuis nichil uidetur neque bonum neque malum esse.

[77508] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 4 Ibidem.

[77509] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 5 Quod mori ad fugiendum inopiam uel cupiditatem uel aliquid triste non est fortis set magis timidi.

[77510] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 5 Ibidem, g.

[77511] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 6 Mores. Quod in moribus oportet esse aliquid dirigens ad hoc quod aliquis non agat praua neque uoluntarie neque inuoluntarie.

[77512] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 6 X XV a.

[77513] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 7 Quod moralis habitus uidetur aliqualiter natura existere, sicut iusti et temperati.

[77514] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 7 VI X a.

[77515] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 8 Quod moralis uirtus non solum est secundum rectam racionem, set cum recta racione.

[77516] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 8 Ibidem, e.

[77517] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 expos. 9 Quod qui sunt unius moris et connutriti et disciplinati similiter diligunt se magis.

[77518] Tabula Ethic., cap. 11 vox 15 ref. 9 VIII XII d.


Vox 16

[77519] Tabula Ethic., cap. 11 vox 16 tit. Mutuum

[77520] Tabula Ethic., cap. 11 vox 16 expos. 1 Quod sicut mutuantes uolunt salutem illorum quibus mutuant ne perdant sua et non e conuerso, sic est in beneficiis; et huius solucionis principalis fuit Epicarius.

[77521] Tabula Ethic., cap. 11 vox 16 ref. 1 IX VIII b.

[77522] Tabula Ethic., cap. 11 vox 16 expos. 2 Quod mutuum cui debet reddendum est magis quam amico dandum.

[77523] Tabula Ethic., cap. 11 vox 16 ref. 2 IX II b.


Vox 17

[77524] Tabula Ethic., cap. 11 vox 17 tit. Merces

[77525] Tabula Ethic., cap. 11 vox 17 expos. 1 Quod merces reddenda est uiro secundum utilitatem quam consequitur accipiens.

[77526] Tabula Ethic., cap. 11 vox 17 ref. 1 IX I d.

[77527] Tabula Ethic., cap. 11 vox 17 expos. 2 Quod merces principis est honor et gloria.

[77528] Tabula Ethic., cap. 11 vox 17 ref. 2 V VII g.


Vox 18

[77529] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 tit. Matres

[77530] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 expos. 1 Quod matrem sacrificauit quidam, scilicet rex Persarum, propter maniam et comedebat eam.

[77531] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 ref. 1 VII V d.

[77532] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 expos. 2 Quod matres plus diligunt filios quam patres, quia magis certe de ipsis.

[77533] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 ref. 2 VIII XII b.

[77534] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 expos. 3 Quod matres plus diligunt filios, quia plus laborant circa ipsos; laboriosior enim generacio ipsorum.

[77535] Tabula Ethic., cap. 11 vox 18 ref. 3 IX VIII g.


Vox 19

[77536] Tabula Ethic., cap. 11 vox 19 tit. Materia

[77537] Tabula Ethic., cap. 11 vox 19 expos. 1 Quod secundum quod materia exigit in tantum est inquirendum in quantum proprium est doctrine.

[77538] Tabula Ethic., cap. 11 vox 19 ref. 1 I V e.


Vox 20

[77539] Tabula Ethic., cap. 11 vox 20 tit. Milites

[77540] Tabula Ethic., cap. 11 vox 20 expos. 1 Quod quia milites sunt experti in bellicis in quibus multa inania que non sunt timenda, ideo fortes uidentur agredientes securius prelia; sciunt enim aliis inferre nocumentum et cauere sibi ab illatis.

[77541] Tabula Ethic., cap. 11 vox 20 ref. 1 III XII b uel c.

[77542] Tabula Ethic., cap. 11 vox 20 expos. 2 Quod milites optimi non sunt fortes, licet sint parati ad pericula nullum aliud bonum habentes; pugnant enim pro temporalibus bonis et commutant uitam ad parua lucra, set fortis pro optimo et bono uirtutis.

[77543] Tabula Ethic., cap. 11 vox 20 ref. 2 III XIII g.


Vox 21

[77544] Tabula Ethic., cap. 11 vox 21 tit. Multiplicitas

[77545] Tabula Ethic., cap. 11 vox 21 expos. 1 Quod in multiplicitate est multa differencia, quia quedam latens et quedam apparens, et quedam propinqua et quedam remota.

[77546] Tabula Ethic., cap. 11 vox 21 ref. 1 V I g.


Vox 22

[77547] Tabula Ethic., cap. 11 vox 22 tit. Manifestissima

[77548] Tabula Ethic., cap. 11 vox 22 expos. 1 Quod manifestissima ex quibus mundus constat sunt nobiliora quam homo.

[77549] Tabula Ethic., cap. 11 vox 22 ref. 1 VI V d.


Vox 23

[77550] Tabula Ethic., cap. 11 vox 23 tit. Mens

[77551] Tabula Ethic., cap. 11 vox 23 expos. 1 Quod mens speculatiua nichil mouet.

[77552] Tabula Ethic., cap. 11 vox 23 ref. 1 VI I e.


Vox 24

[77553] Tabula Ethic., cap. 11 vox 24 tit. Minor proposicio

[77554] Tabula Ethic., cap. 11 vox 24 expos. 1 Quod minores proposiciones sunt principia finalis operis per exequcionem.

[77555] Tabula Ethic., cap. 11 vox 24 ref. 1 VI VIII f.

[77556] Tabula Ethic., cap. 11 vox 24 expos. 2 Quod minor proposicio est principium in operacione.

[77557] Tabula Ethic., cap. 11 vox 24 ref. 2 VII III g.


Vox 25

[77558] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 tit. Mollicies

[77559] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 expos. 1 Quod mollicies et incontinencia praua et uituperabilia sunt.

[77560] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 ref. 1 VII II a.

[77561] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 expos. 2 Quod mollis dicitur qui uincitur a tristiciis quas multi uincunt.

[77562] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 ref. 2 VII VIII b, e.

[77563] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 expos. 3 Quod molli opponitur perseueratiuus.

[77564] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 ref. 3 Ibidem, e.

[77565] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 expos. 4 Melancolici. Quod melancolici et colerici maxime sunt irrefrenati.

[77566] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 ref. 4 VII IX g.

[77567] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 expos. 5 Quod melancolici semper sunt in uehementi appetitu.

[77568] Tabula Ethic., cap. 11 vox 25 ref. 5 VII XV e.


Vox 26

[77569] Tabula Ethic., cap. 11 vox 26 tit. Mulieres

[77570] Tabula Ethic., cap. 11 vox 26 expos. 1 Quod mulieres non dicuntur simpliciter incontinentes, quoniam non ducunt set ducuntur mollicie nature et defectu racionis.

[77571] Tabula Ethic., cap. 11 vox 26 ref. 1 VII V d.


Vox 27

[77572] Tabula Ethic., cap. 11 vox 27 tit. Muris sonum

[77573] Tabula Ethic., cap. 11 vox 27 expos. 1 Quod muris et mustele sonum timent quidam propter bestialitatem.

[77574] Tabula Ethic., cap. 11 vox 27 ref. 1 VII, ibidem, e.

[77575] Tabula Ethic., cap. 11 vox 27 expos. 2 Millesii. Quod Millesii stulti quidem non sunt, operantur autem qualia quidem stulti; sic incontinentes non sunt iniusti, set operantur iniusta.

[77576] Tabula Ethic., cap. 11 vox 27 ref. 2 VII X c.


Caput 12
Vox 1

[77577] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 tit. Natura

[77578] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 1 Quod nullum natura existencium est ex assuefaccione; exemplum de lapide et igne.

[77579] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 1 II I a.

[77580] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 2 Quod in hiis que a natura insunt prius potencias eorum ferimus, posterius autem operaciones.

[77581] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 2 Ibidem.

[77582] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 3 Quod propter naturam quidem turpes nullus increpat.

[77583] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 3 III X a.

[77584] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 4 Quod quia natura nostra non est simplex set composita, aliquid est sibi delectabile secundum corporalem et aliquid secundum incorporalem.

[77585] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 4 VII XV f.

[77586] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 5 Quod si natura aliqua sit simplex, accio eius semper eadem et delectabilissima erit.

[77587] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 5 Ibidem.

[77588] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 expos. 6 Quod natura que indiget transmutacione maliciam habet, quia non est simplex neque per se bona sicut homo qui facile transmutabilis est malus.

[77589] Tabula Ethic., cap. 12 vox 1 ref. 6 Ibidem, g.


Vox 2

[77590] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 tit. Naturalia

[77591] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 expos. 1 Quod in naturalibus concupiscenciis pauci peccant.

[77592] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 ref. 1 III XV c.

[77593] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 expos. 2 Quod naturalia non moueantur non est sic habens, id est uniuersaliter uerum, quia secundum essenciam non remouentur, secundum usum possunt remoueri; set nequaquam sic apud deos sicut apud nos.

[77594] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 ref. 2 V IX c.

[77595] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 expos. 3 Quod naturalia sunt immobilia et eandem potenciam habent sicut ignis hic et in Persis ardet.

[77596] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 ref. 3 Ibidem.

[77597] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 expos. 4 Quod naturalia habent principium in se ipsis.

[77598] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 ref. 4 VI II g.

[77599] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 expos. 5 Quod naturales appetitus magis digni sunt uenia aliis minus naturalibus.

[77600] Tabula Ethic., cap. 12 vox 2 ref. 5 VII VI c.


Vox 3

[77601] Tabula Ethic., cap. 12 vox 3 tit. Neuter

[77602] Tabula Ethic., cap. 12 vox 3 expos. 1 Quod neutros horum credendum est peccare in omnibus que dicebant de felicitate.

[77603] Tabula Ethic., cap. 12 vox 3 ref. 1 I VI c.


Vox 4

[77604] Tabula Ethic., cap. 12 vox 4 tit. Nomina

[77605] Tabula Ethic., cap. 12 vox 4 expos. 1 Quod hec nomina dampnum et lucrum inuenta sunt in communicacionibus uoluntariis, quia plus in talibus habere dicitur lucrari et minus habere dicitur dampnificari.

[77606] Tabula Ethic., cap. 12 vox 4 ref. 1 V V g.


Vox 5

[77607] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 tit. Nummisma

[77608] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 expos. 1 Quod nummisma inuentum est quasi mensura quedam per quam superhabundancia et defectus reducuntur ad medium.

[77609] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 ref. 1 V VI d.

[77610] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 expos. 2 Quod nummisma factum est propter commutacionis necessitatem.

[77611] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 ref. 2 Ibidem, e.

[77612] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 expos. 3 Quod nummisma est quasi fideiussor future necessitatis, quia continet omnia opera sicut precium ipsorum.

[77613] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 ref. 3 Ibidem, f.

[77614] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 expos. 4 Quod nummisma inter alia magis debet esse mensura, quia magis permanet.

[77615] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 ref. 4 Ibidem.

[77616] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 expos. 5 Quod nummisma omnia mensurata adequat.

[77617] Tabula Ethic., cap. 12 vox 5 ref. 5 Ibidem, per totum capitulum.


Vox 6

[77618] Tabula Ethic., cap. 12 vox 6 tit. Nupcias

[77619] Tabula Ethic., cap. 12 vox 6 expos. 1 Quod ad nupcias uocantur cognati et qui sunt unius generis.

[77620] Tabula Ethic., cap. 12 vox 6 ref. 1 IX II e.


Vox 7

[77621] Tabula Ethic., cap. 12 vox 7 tit. In nobis

[77622] Tabula Ethic., cap. 12 vox 7 expos. 1 Quod in nobis est bonos uel malos esse.

[77623] Tabula Ethic., cap. 12 vox 7 ref. 1 III IX b.


Vox 8

[77624] Tabula Ethic., cap. 12 vox 8 tit. Nati sumus

[77625] Tabula Ethic., cap. 12 vox 8 expos. 1 Quod nati sumus magis ad delectaciones et ideo sumus facilius mobiles ad intemperanciam quam ad temperanciam.

[77626] Tabula Ethic., cap. 12 vox 8 ref. 1 II VII d.


Vox 9

[77627] Tabula Ethic., cap. 12 vox 9 tit. Nemesis

[77628] Tabula Ethic., cap. 12 vox 9 expos. 1 Quod Nemesis est medietas inuidie de bonis que accidunt indignis, superexcedens autem inuidus dicitur qui tristatur de bonis malorum et bonorum, deficiens autem epykairekakus.

[77629] Tabula Ethic., cap. 12 vox 9 ref. 1 II VI g.


Vox 10

[77630] Tabula Ethic., cap. 12 vox 10 tit. Nemesiticus

[77631] Tabula Ethic., cap. 12 vox 10 expos. 1 Quod Nemesiticus tristatur de indigne bene operantibus, epykairekakus de omnibus male gaudet.

[77632] Tabula Ethic., cap. 12 vox 10 ref. 1 Ibidem.


Vox 11

[77633] Tabula Ethic., cap. 12 vox 11 tit. Neoptolemus

[77634] Tabula Ethic., cap. 12 vox 11 expos. 1 Quod Neoptolemus persuasus ab Ulixe ut mendacio deciperet Philoctetem, prius consenciens postea ab illa opinione discessit et laudatus est.

[77635] Tabula Ethic., cap. 12 vox 11 ref. 1 VII II e.


Vox 12

[77636] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 tit. Nutritiua

[77637] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 expos. 1 Quod nutritiua in sompnis uidetur maxime operari.

[77638] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 ref. 1 I XI d.

[77639] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 expos. 2 Quod nutritiua expers est humane uirtutis.

[77640] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 ref. 2 Ibidem.

[77641] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 expos. 3 Quod nutritiua non perficitur aliqua uirtute morali; nichil enim in ipsa operari uel non operari.

[77642] Tabula Ethic., cap. 12 vox 12 ref. 3 VI IX e.


Caput 13
Vox 1

[77643] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 tit. Operaciones

[77644] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 1 Quod operaciones sunt propter operata.

[77645] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 1 I I a.

[77646] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 2 Quod operaciones uirtutum delectabiles sunt secundum se ipsas.

[77647] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 2 I VI e.

[77648] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 3 Quod operaciones secundum uirtutem sunt domine felicitatis.

[77649] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 3 I VIII f.

[77650] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 4 Quod operaciones uirtutum sunt permanenciores disciplinis.

[77651] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 4 Ibidem.

[77652] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 5 Quod operaciones sunt domine, et ideo oportet considerare de operacionibus que fiunt secundum rectam racionem prudencie.

[77653] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 5 II II a.

[77654] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 6 Quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus.

[77655] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 6 II I g.

[77656] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 7 Quod de operacionibus uirtutum non secundum certitudinem est dicendum, set tipo per argumentaciones inperfectas et exemplo.

[77657] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 7 II II a.

[77658] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 8 Quod operaciones nichil habent stans et conferencia, sicut nec sana.

[77659] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 8 Ibidem, b.

[77660] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 9 Quod quedam operaciones puta adulteria non possunt bene fieri.

[77661] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 9 II V g.

[77662] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 10 Quod operaciones sunt circa singularia.

[77663] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 10 II VI a et VII III c.

[77664] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 11 Quod in operacionibus quibusdam laudatur aliquando quis, aliquando uituperatur.

[77665] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 11 III I f.

[77666] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 12 Quod operaciones que sunt circa fines et ea que sunt ad ipsos sunt secundum eleccionem et uoluntarie.

[77667] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 12 III IX a.

[77668] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 13 Quod operaciones uirtutum sunt uoluntarie et in nobis; et sicut uirtus, et malicie sunt in nobis.

[77669] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 13 Ibidem.

[77670] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 14 Quod non omnis operacio anime suscipit medietatem, sicut adulterium, furtum, homicidium; hec enim omnia et que talia dicuntur secundum se ipsa mala esse.

[77671] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 14 II V f.

[77672] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 15 Quod operaciones et habitus non similiter sunt uoluntarie, quia operacionum domini sumus a principio usque ad finem et scimus omnia que contingunt in ipsis, set habituum principii adieccio incognita.

[77673] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 15 III X g.

[77674] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 16 Quod operacionem existimant quidam generacionem esse, quod falsum est.

[77675] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 16 VII XIV c.

[77676] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 17 Quod nulla operacio perfecta est impedita.

[77677] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 17 Ibidem, e.

[77678] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 18 Quod quales sunt operaciones tales fiunt habitus, et qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus fere insensibilis est.

[77679] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 18 III IX d.

[77680] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 19 Quod operaciones uirtutis sunt bone et boni gracia.

[77681] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 19 IV I d.

[77682] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 20 Quod operacio que est in presenti magis est delectabilis quam spes futuri uel memoria preteritorum.

[77683] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 20 IX VIII e.

[77684] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 21 Quod operacio felicis quem oportet delectabiliter uiuere continuatur ex amicis et talis erit magis delectabilis.

[77685] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 21 IX X f.

[77686] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 22 Quod bona operacio continuatur facilius ab eo qui est cum alteris quam qui est solitarius.

[77687] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 22 Ibidem, g.

[77688] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 23 Quod operacio uirtutis non est qualitas.

[77689] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 23 X III a.

[77690] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 24 Quod perfecta operacio sensus est sensus bene dispositi ad pulcherrimum sensibile, id est bene proporcionatum armonie sensus, inter omnia que iacent sub sensu.

[77691] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 24 X VI a.

[77692] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 25 Quod operacio cuiuslibet est optima quando est optime dispositi operantis ad potissimum, id est nobilissimum, eorum que subsunt illi operanti; et delectabilissima et perfecta est talis operacio secundum omnem sensum.

[77693] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 25 Ibidem, b.

[77694] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 26 Quod operacionum quedam sunt necessarie et propter alterum eligibiles, quedam autem propter se ipsas.

[77695] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 26 X IX b.

[77696] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 27 Quod unicuique est eligibilissima operacio secundum proprium habitum.

[77697] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 27 Ibidem, e.

[77698] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 28 Quod operacio est studiosior et felicior que est hominis, id est secundum meliorem partem ipsius, quam que est bestie, id est hominis secundum bestiale ipsius.

[77699] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 28 Ibidem, f.

[77700] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 29 Quod operacio continuissima que est speculatiue dicitur esse felicitas.

[77701] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 29 X X b.

[77702] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 30 Quod operacio secundum sapienciam est delectabilissima earum que secundum uirtutem operacionum, ut ab omnibus confessum est.

[77703] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 30 Ibidem.

[77704] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 31 Quod operaciones practicarum uirtutum sunt in ciuilibus et bellicis, et tales acciones uidentur non uacantes esse in bonitate perfecte.

[77705] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 31 Ibidem, e.

[77706] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 32 Quod operaciones ciuiles non sunt uacantes, quia per ipsum conuersari ciuiliter acquirens potentatus et honores et adhuc felicitatem et ipsi et ciuibus alteram existentem a politica.

[77707] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 32 Ibidem, f.

[77708] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 33 Quod operaciones bellice et politice inter omnes operaciones uirtutum practicarum precellunt pulcritudine et magnitudine, et tamen non sunt uacantes, quia finem aliquem appetunt et ita nec propter se ipsas sunt eligibiles et ita sequitur quod condiciones felicitatis in eis non inueniuntur.

[77709] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 33 Ibidem.

[77710] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 34 Quod sola operacio intellectus speculatiui est perfecta felicitas, eo quod nullum preter ipsam appetit finem et habet delectacionem propriam et quecumque alia beato attribuuntur dum modo accipiunt perfeccionem ex longitudine uite.

[77711] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 34 Ibidem, g.

[77712] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 expos. 35 Quod operaciones secundum morales uirtutes sunt humane, quia iusta et forcia et alia que secundum uirtutes agimus in commutacionibus et passionibus et aliis, omnia sunt humana, et hoc idem uidetur de prudencia; et sic felicitas ciuilis que est secundum prudenciam et alias morales uirtutes erit humana, et que est secundum intellectum erit separata et diuina.

[77713] Tabula Ethic., cap. 13 vox 1 ref. 35 X XI c.


Vox 2

[77714] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 tit. Opera

[77715] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 expos. 1 Quod in operibus uirtutum in permanendo maxima est constancia.

[77716] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 ref. 1 I VIII f.

[77717] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 expos. 2 Quod propter honorabilissima opera non fit obliuio de hominibus.

[77718] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 ref. 2 Ibidem, g.

[77719] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 expos. 3 Quod ex operibus bonis generantur uirtutes et artes et ex malis corrumpuntur; ex citharizare enim boni et mali fiunt cithariste.

[77720] Tabula Ethic., cap. 13 vox 2 ref. 3 II I e.


Vox 3

[77721] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 tit. Operari

[77722] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 expos. 1 Quod qui non curat operari iusta non curat fieri bonus.

[77723] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 ref. 1 II III g.

[77724] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 expos. 2 Quod operari et non operari est illorum qui in se ipsis habent operandi principium.

[77725] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 ref. 2 III I f.

[77726] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 expos. 3 Quod operari bona uel mala est in nobis.

[77727] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 ref. 3 III IX b.

[77728] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 expos. 4 Quod operari non contingit nisi aliquid est opinatum esse melius.

[77729] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 ref. 4 VII II c.

[77730] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 expos. 5 Quod operari male est propter ignoranciam.

[77731] Tabula Ethic., cap. 13 vox 3 ref. 5 Ibidem.


Vox 4

[77732] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 tit. Operans

[77733] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 expos. 1 Quod operantes recte in uita bonorum illustres fiunt.

[77734] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 ref. 1 I VI d.

[77735] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 expos. 2 Quod operans secundum uirtutem oportet quod sciat quid operandum et eligat propter finem et firmiter stabilitus per habitum.

[77736] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 ref. 2 II III b.

[77737] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 expos. 3 Quod operans iusta et casta nequaquam dicitur iustus et castus, puta si operetur a legibus ordinata timore aut nolens aut per ignoranciam.

[77738] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 ref. 3 VI IX e.

[77739] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 expos. 4 Quod operantem iniusta non uelle iniustum esse aut stuprantem incontinentem, irracionabile uidetur.

[77740] Tabula Ethic., cap. 13 vox 4 ref. 4 III IX f.


Vox 5

[77741] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 tit. Opus

[77742] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 expos. 1 Quod opus hominis est uel secundum racionem uel non sine racione, id est cum participacione racionis.

[77743] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 ref. 1 I V c.

[77744] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 expos. 2 Quod idem est opus genere hominis et boni hominis, et cithariste et optimi cithariste.

[77745] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 ref. 2 Ibidem.

[77746] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 expos. 3 Quod opus hominis ponimus uitam quandam, id est modum uiuendi.

[77747] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 ref. 3 Ibidem.

[77748] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 expos. 4 Quod opus ciuile perficitur secundum prudenciam et moralem uirtutem; uirtus enim facit intencionem rectam, prudencia uero ordinat que ad hanc.

[77749] Tabula Ethic., cap. 13 vox 5 ref. 4 VI IX d.


Vox 6

[77750] Tabula Ethic., cap. 13 vox 6 tit. Operata

[77751] Tabula Ethic., cap. 13 vox 6 expos. 1 Quod operata existunt meliora operacionibus in hiis in quibus utrumque inuenitur.

[77752] Tabula Ethic., cap. 13 vox 6 ref. 1 I I a.


Vox 7

[77753] Tabula Ethic., cap. 13 vox 7 tit. In Olimpiadibus

[77754] Tabula Ethic., cap. 13 vox 7 expos. 1 Quod in Olimpiadibus non coronantur optimi et fortissimi, set agonizantes.

[77755] Tabula Ethic., cap. 13 vox 7 ref. 1 I VI c.


Vox 8

[77756] Tabula Ethic., cap. 13 vox 8 tit. Oligarchia

[77757] Tabula Ethic., cap. 13 vox 8 expos. 1 Quod oligarchia est malicia principancium qui tribuunt indigne ea que sunt ciuitatis preter dignitatem et plurima bona sibi ipsis et principatus semper eisdem amicis, ut facile ditentur.

[77758] Tabula Ethic., cap. 13 vox 8 ref. 1 VIII X b.


Vox 9

[77759] Tabula Ethic., cap. 13 vox 9 tit. Odor

[77760] Tabula Ethic., cap. 13 vox 9 expos. 1 Quod in odoribus rosarum et tymiamatum gaudentes non dicimus intemperatos.

[77761] Tabula Ethic., cap. 13 vox 9 ref. 1 III XIV e.

[77762] Tabula Ethic., cap. 13 vox 9 expos. 2 Quod in odoribus ciborum gaudent aliqui quando esuriunt.

[77763] Tabula Ethic., cap. 13 vox 9 ref. 2 Ibidem, e.


Vox 10

[77764] Tabula Ethic., cap. 13 vox 10 tit. Oculus

[77765] Tabula Ethic., cap. 13 vox 10 expos. 1 Quod oculi uirtus et oculum studiosum facit et opus eius.

[77766] Tabula Ethic., cap. 13 vox 10 ref. 1 II IV f.


Vox 11

[77767] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 tit. Opinio

[77768] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 1 Quod opinio uidetur esse circa omnia et circa eterna et inpossibilia et ea que in nobis sunt.

[77769] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 1 III V e.

[77770] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 2 Quod opinio diuiditur uero et falso.

[77771] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 2 Ibidem.

[77772] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 3 Quod opinio laudatur si est uera, eleccio uero si est cuius oportet uel recte.

[77773] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 3 Ibidem, f.

[77774] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 4 Quod si presit opinio eleccioni uel sequitur, nichil differt, quia in hoc non intenditur, set tantum quod non sit idem.

[77775] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 4 Ibidem, g.

[77776] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 5 Quod opinio aliquid determinate enunciat.

[77777] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 5 VI VII e.

[77778] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 6 Quod opinio est duplex, quedam uniuersalis, id est maioris proposicionis, et quedam particularis, id est minoris.

[77779] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 6 VII III e.

[77780] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 7 Quod preter opinionem et non preter scienciam, nichil differt.

[77781] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 7 VII III b.

[77782] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 8 Quod preter opinionem contingit agere incontinenter.

[77783] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 8 Ibidem, f.

[77784] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 9 Quod opinio non est contraria racioni per se, set per accidens in quantum concupiscencia admiscetur.

[77785] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 9 Ibidem.

[77786] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 10 Quod opiniones sunt tres de delectacione.

[77787] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 10 VII XIII b.

[77788] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 11 Quod opinio Aristotilis uidetur consonare ceteris et operacionibus.

[77789] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 11 X XIII c - e.

[77790] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 12 Quod obliuio non est prudencie, quia non solum est cum racione set habet innata principia.

[77791] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 12 VI III g.

[77792] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 expos. 13 Quod in operabilibus magis iudicatur ex uita et operibus quam in sermonibus, et ideo oportet ea que dicta sunt inferre per consideracionem ad uitam et opera.

[77793] Tabula Ethic., cap. 13 vox 11 ref. 13 X XIII e.


Caput 14
Vox 1

[77794] Tabula Ethic., cap. 14 vox 1 tit. Perierunt

[77795] Tabula Ethic., cap. 14 vox 1 expos. 1 Quod quidam perierunt propter diuicias, alii propter fortitudinem.

[77796] Tabula Ethic., cap. 14 vox 1 ref. 1 I I e.


Vox 2

[77797] Tabula Ethic., cap. 14 vox 2 tit. Paruificencia

[77798] Tabula Ethic., cap. 14 vox 2 expos. 1 Quod paruificencia est defectus istius habitus magnificencie.

[77799] Tabula Ethic., cap. 14 vox 2 ref. 1 IV III b.


Vox 3

[77800] Tabula Ethic., cap. 14 vox 3 tit. Paruificus

[77801] Tabula Ethic., cap. 14 vox 3 expos. 1 Quod paruificus deficit in omnibus in quibus magnificus bene se habet.

[77802] Tabula Ethic., cap. 14 vox 3 ref. 1 Ibidem, g.


Vox 4

[77803] Tabula Ethic., cap. 14 vox 4 tit. Parui

[77804] Tabula Ethic., cap. 14 vox 4 expos. 1 Quod parui sunt formosi et non pulcri.

[77805] Tabula Ethic., cap. 14 vox 4 ref. 1 IV IV b.


Vox 5

[77806] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 tit. Pusillanimis

[77807] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 expos. 1 Quod pusillanimis est qui minoribus quam dignus sit se dignificat.

[77808] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 ref. 1 IV IV b.

[77809] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 expos. 2 Quod pusillanimis deficit et ad se ipsum et ad magnanimum.

[77810] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 ref. 2 Ibidem, e.

[77811] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 expos. 3 Quod pusillanimis est qui non dignificat se bonis quibus dignus est.

[77812] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 ref. 3 IV VI e.

[77813] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 expos. 4 Quod pusillanimis et caymus non sunt mali, quia non male faciunt, set peccantes.

[77814] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 ref. 4 Ibidem.

[77815] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 expos. 5 Quod pusillanimes non sunt insipientes, set magis pigri, in quantum negligunt se ipsos cognoscere.

[77816] Tabula Ethic., cap. 14 vox 5 ref. 5 Ibidem, f.


Vox 6

[77817] Tabula Ethic., cap. 14 vox 6 tit. Pusillanimitas

[77818] Tabula Ethic., cap. 14 vox 6 expos. 1 Quod pusillanimitas magis opponitur magnanimitati quam caymotes.

[77819] Tabula Ethic., cap. 14 vox 6 ref. 1 Ibidem, g.


Vox 7

[77820] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 tit. Prauis

[77821] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 1 Quod prauis qui non sunt corrupti secundum probrosa peccata, set secundum quedam puerilia, uidentur existere amicabilia ad se ipsos, quia existimant se esse iustos; set ualde prauis, non.

[77822] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 1 IX V a.

[77823] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 2 Quod prauis non insunt amicabilia ad se ipsos, quia non operantur bona que existimant sibi ipsis optima, set eligunt pro eis delectabilia nociua.

[77824] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 2 Ibidem.

[77825] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 3 Quod praui propter multam maliciam odiuntur et ideo fugiunt et interimunt se ipsos.

[77826] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 3 Ibidem, b.

[77827] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 4 Quod prauus qui non est dignus honore.

[77828] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 4 IV IV g.

[77829] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 5 Quod in prauis est quoddam naturale bonum melius quam sint ipsa mala.

[77830] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 5 X II d.

[77831] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 6 Quod prauum delectacionem appetentem oportet puniri tristicia contraria delectacioni quemadmodum subiugale.

[77832] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 6 X XIV g.

[77833] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 7 Quod praui fiunt in persequendo uoluptates uel fugiendo uel quas non oportet uel secundum quod non oportet.

[77834] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 7 II II e.

[77835] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 8 Quod praui replentur penitudine.

[77836] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 8 IX V f.

[77837] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 9 Quod anima prauorum contendit, quia pars inferior dolet quando recedit a delectacionibus et superior delectatur.

[77838] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 9 IX V e.

[77839] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 10 Quod prauus non disponitur amicabiliter ad se ipsum, quia nichil habet in se ipso amabile.

[77840] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 10 Ibidem, g.

[77841] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 expos. 11 Quod praui nolunt sibi conuiuere, set querunt alios cum quibus commorentur, quia nichil amabile inueniunt in se ipsis.

[77842] Tabula Ethic., cap. 14 vox 7 ref. 11 IX V c.


Vox 8

[77843] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 tit. Proporcionalitas

[77844] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 expos. 1 Quod proporcionalitas est equalitas proporcionis in quatuor minimis.

[77845] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 ref. 1 V IV d.

[77846] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 expos. 2 Quod omnis proporcionalitas est disiuncta uel continua; disiuncta quando proporciones inter quas est proporcionalitas non coniunguntur in aliquo termino communi, continua quando coniunguntur in uno termino communi; et exemplificat.

[77847] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 ref. 2 Ibidem.

[77848] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 expos. 3 Quod talis proporcionalitas uocatur geometrica in mathematicis, quia in geometria accidit comparari totum ad totum ut alterum ad alterum.

[77849] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 ref. 3 Ibidem, f.

[77850] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 expos. 4 Quod proporcionalitas que est in iusticia distributiua non est continua, quia non fit unus numero terminus cui datur et quod datur.

[77851] Tabula Ethic., cap. 14 vox 8 ref. 4 Ibidem.


Vox 9

[77852] Tabula Ethic., cap. 14 vox 9 tit. Proporcionale

[77853] Tabula Ethic., cap. 14 vox 9 expos. 1 Quod proporcionale non solum est monadici numeri, set totaliter numeri.

[77854] Tabula Ethic., cap. 14 vox 9 ref. 1 V IV d.


Vox 10

[77855] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 tit. Princeps

[77856] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 expos. 1 Quod si princeps percutit, non oportet quod per iusticiam repercuciatur; set si aliquis percuciat principem, non solum percuti oportet set puniri.

[77857] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 ref. 1 V VI b.

[77858] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 expos. 2 Quod princeps est custos iusti et equalis; non enim tribuit plus simpliciter boni ipsi, si non ad ipsum proporcionale est; ideo alteri laborat.

[77859] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 ref. 2 V VII g.

[77860] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 expos. 3 Quod principi merces est honor et gloria; quibus autem hec non sufficiunt, efficiuntur tyranni.

[77861] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 ref. 3 Ibidem.

[77862] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 expos. 4 Quod principes exercitus cogunt exercitum ad operandum forcia.

[77863] Tabula Ethic., cap. 14 vox 10 ref. 4 III XII b.


Vox 11

[77864] Tabula Ethic., cap. 14 vox 11 tit. Principari

[77865] Tabula Ethic., cap. 14 vox 11 expos. 1 Quod non sinimus principari hominem in quo est natura humana tantum, set illum qui est perfectus secundum racionem. Nam talis dat sibi plus de bonis et efficitur tyrannus.

[77866] Tabula Ethic., cap. 14 vox 11 ref. 1 V VII g.


Vox 12

[77867] Tabula Ethic., cap. 14 vox 12 tit. Principatus

[77868] Tabula Ethic., cap. 14 vox 12 expos. 1 Quod principatus ostendit uirum.

[77869] Tabula Ethic., cap. 14 vox 12 ref. 1 V II f.

[77870] Tabula Ethic., cap. 14 vox 12 expos. 2 Quod differencium debent esse principatus differentes.

[77871] Tabula Ethic., cap. 14 vox 12 ref. 2 VIII X e.


Vox 13

[77872] Tabula Ethic., cap. 14 vox 13 tit. Quid sit principalius in uirtute

[77873] Tabula Ethic., cap. 14 vox 13 expos. 1 Queritur quid sit principalius in uirtute, an eleccio uel exterior operacio.

[77874] Tabula Ethic., cap. 14 vox 13 ref. 1 X XI f.


Vox 14

[77875] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 tit. Prodigus

[77876] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 1 Quod prodigus est melior illiberali, quia facile sanatur propter etatem uel egestatem.

[77877] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 1 IV II b.

[77878] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 2 Quod prodigus non uidetur malus in moribus.

[77879] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 2 Ibidem, c.

[77880] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 3 Quod prodigus uidetur esse insipiens, quia nescit sibi prouidere.

[77881] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 3 Ibidem.

[77882] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 4 Quod prodigus uidetur esse multo melior illiberali, quia facit sibi multos amicos quia multis prodest.

[77883] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 4 Ibidem.

[77884] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 5 Quod multi prodigorum sunt qui accipiunt unde non oportet eo quod uolunt consumere in dando et non possunt facere de bonis propriis, quia cito deficiunt, et sic aliunde accipiunt.

[77885] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 5 Ibidem.

[77886] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 6 Quod prodigi concupiscunt dare et ideo nichil differt eis quantum uel unde.

[77887] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 6 Ibidem, d.

[77888] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 7 Quod prodigorum daciones non sunt liberales.

[77889] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 7 Ibidem.

[77890] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 8 Quod prodigi multi sunt intemperati, quia consumunt sua in intemperancias.

[77891] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 8 Ibidem.

[77892] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 9 Quod prodigi uocantur qui expendunt et consumunt res suas intemperate.

[77893] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 9 IV I b.

[77894] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 10 Quod prodigus proprie dicitur peccans circa aliquod unum, qui corrumpit substanciam, id est possessiones per quas sustentatur.

[77895] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 10 Ibidem.

[77896] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 11 Quod prodigus est qui est propter se ipsum prodigus, quia perdicio quedam est ipsius scilicet esse corrupcio, quia per ea uita hominis sustentatur.

[77897] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 11 Ibidem.

[77898] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 12 Quod prodigus non delectatur in quibus oportet neque ut oportet neque tristatur ut oportet.

[77899] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 12 IV II a.

[77900] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 expos. 13 Quod prodigus qui in tribuicione habundat, in accipiendo autem deficit; illiberalis autem e conuerso.

[77901] Tabula Ethic., cap. 14 vox 14 ref. 13 II VI b.


Vox 15

[77902] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 tit. Prodigalitas

[77903] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 expos. 1 Quod prodigalitas et illiberalitas sunt circa pecunias superhabundancie et defectus.

[77904] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 ref. 1 IV I a.

[77905] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 expos. 2 Quod prodigalitas quandoque uicium infert intemperatis hominibus.

[77906] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 ref. 2 Ibidem, b.

[77907] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 expos. 3 Quod prodigalitas que est in dando non multum augetur, quia deficit ei substancia.

[77908] Tabula Ethic., cap. 14 vox 15 ref. 3 IV II b.


Vox 16

[77909] Tabula Ethic., cap. 14 vox 16 tit. Pessimus

[77910] Tabula Ethic., cap. 14 vox 16 expos. 1 Quod pessimus est qui ad se ipsum et ad amicos utitur malicia, optimus autem non qui ad se ipsum uirtute set qui ad alterum.

[77911] Tabula Ethic., cap. 14 vox 16 ref. 1 V II f.


Vox 17

[77912] Tabula Ethic., cap. 14 vox 17 tit. Placidus

[77913] Tabula Ethic., cap. 14 vox 17 expos. 1 Quod placidi sunt qui omnia laudant que dicuntur et fiunt propter delectacionem in conuiuere et nichil contradicunt set estimant quod oportet bonis et malis sine tristicia conuiuere.

[77914] Tabula Ethic., cap. 14 vox 17 ref. 1 IV IX a.

[77915] Tabula Ethic., cap. 14 vox 17 expos. 2 Quod placidus est qui querit delectabile in conuictu, non propter aliquid aliud.

[77916] Tabula Ethic., cap. 14 vox 17 ref. 2 Ibidem, g.


Vox 18

[77917] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 tit. Politica

[77918] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 expos. 1 Quod politica est honorabilior medicinali.

[77919] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 ref. 1 I XI b.

[77920] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 expos. 2 Quod politica non presens conferens appetit tantum, set in totam uitam.

[77921] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 ref. 2 VIII IX f.

[77922] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 expos. 3 Quod sub politica cadunt sacrificia facientes et congregaciones ministrorum honoresque tribuentes diis et sibi ipsis requiem acquirentes cum delectacione.

[77923] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 ref. 3 Ibidem.

[77924] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 expos. 4 Quod politice species sunt tres et habent tres corruptelas oppositas; prima est regnum, secunda aristocracia, tercia democracia.

[77925] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 ref. 4 VIII X a.

[77926] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 expos. 5 Quod desiderantibus scire politicam opus est experiencia.

[77927] Tabula Ethic., cap. 14 vox 18 ref. 5 X XVI c.


Vox 19

[77928] Tabula Ethic., cap. 14 vox 19 tit. Politicus

[77929] Tabula Ethic., cap. 14 vox 19 expos. 1 Quod oportet politicum scire aliqualiter que circa animam, quemadmodum et eum qui oculos curat et omne corpus.

[77930] Tabula Ethic., cap. 14 vox 19 ref. 1 I XI b.

[77931] Tabula Ethic., cap. 14 vox 19 expos. 2 Quod politico melius est scribere et dicere acciones ciuiles quam sermones iudicatiuos et concionatiuos.

[77932] Tabula Ethic., cap. 14 vox 19 ref. 2 X XVI b.


Vox 20

[77933] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 tit. Passiones

[77934] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 1 Quod passionum persequtor inaniter audiet et inutiliter, quia finis non est cognicio set operacio.

[77935] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 1 I I g.

[77936] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 2 Quod passiones sunt omnia illa ad que sequitur delectacio uel tristicia; et exemplificat de multis.

[77937] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 2 II IV a.

[77938] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 3 Quod passiones non sunt neque uirtutes neque malicie, quoniam non dicimur secundum passiones studiosi uel praui.

[77939] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 3 Ibidem, b.

[77940] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 4 Quod secundum passiones non laudamur neque uituperamur; et exemplificat.

[77941] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 4 Ibidem.

[77942] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 5 Quod passiones non contingunt sponte, sicut non sponte irascimur neque timemus.

[77943] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 5 Ibidem.

[77944] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 6 Quod secundum passiones moueri quidem dicimur.

[77945] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 6 Ibidem, c.

[77946] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 7 Quod quedam passiones anime medietatem non suscipiunt.

[77947] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 7 II V f.

[77948] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 expos. 8 Quod passio non uidetur totaliter sermoni cedere.

[77949] Tabula Ethic., cap. 14 vox 20 ref. 8 X XIV e.


Vox 21

[77950] Tabula Ethic., cap. 14 vox 21 tit. Philosophia

[77951] Tabula Ethic., cap. 14 vox 21 expos. 1 Quod philosophia mirabiles delectaciones habet firmitate et puritate et magis speculantibus quam querentibus, qui nondum habent set in inquisicione laborant.

[77952] Tabula Ethic., cap. 14 vox 21 ref. 1 X X c.


Vox 22

[77953] Tabula Ethic., cap. 14 vox 22 tit. Philotimus

[77954] Tabula Ethic., cap. 14 vox 22 expos. 1 Quod philotimus est qui habundat desideriis immoderate appetens magnum honorem; qui uero deficit dicitur aphilotimus; set medius est innominatus.

[77955] Tabula Ethic., cap. 14 vox 22 ref. 1 II VI c.


Vox 23

[77956] Tabula Ethic., cap. 14 vox 23 tit. Philosenus

[77957] Tabula Ethic., cap. 14 vox 23 expos. 1 Quod Philosenus Erixius orauit ut guttur suum longius esset gruis, ut tactu cibi diuturnius delectaretur.

[77958] Tabula Ethic., cap. 14 vox 23 ref. 1 III XV a.


Vox 24

[77959] Tabula Ethic., cap. 14 vox 24 tit. Pugil

[77960] Tabula Ethic., cap. 14 vox 24 expos. 1 Quod pugilibus est finis delectabilis cuius gracia corona et honores, percuti autem dolorosum quia carnem sensibilem habent.

[77961] Tabula Ethic., cap. 14 vox 24 ref. 1 III XIII b.

[77962] Tabula Ethic., cap. 14 vox 24 expos. 2 Quod pugil forte non eandem pugnam omnibus circumponit; nichilominus cercius agit quilibet si habeat propriam curam quam si haberet tantum communem, quia magis habebit illud quod conueniens est.

[77963] Tabula Ethic., cap. 14 vox 24 ref. 2 X XV e.


Vox 25

[77964] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 tit. Pecunia

[77965] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 expos. 1 Quod pecunia est quicquid nummismate numeratur.

[77966] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 ref. 1 IV I a.

[77967] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 expos. 2 Quod non est possibile pecuniam habere non curantem ut habeat, quemadmodum et in aliis.

[77968] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 ref. 2 Ibidem, e.

[77969] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 expos. 3 Quod pecunie et huiusmodi bona circumpugnabilia sunt.

[77970] Tabula Ethic., cap. 14 vox 25 ref. 3 IX IX c.


Vox 26

[77971] Tabula Ethic., cap. 14 vox 26 tit. Potencia

[77972] Tabula Ethic., cap. 14 vox 26 expos. 1 Quod potencie sunt secundum quas potentes sumus irasci uel tristari uel misereri.

[77973] Tabula Ethic., cap. 14 vox 26 ref. 1 II IV a.

[77974] Tabula Ethic., cap. 14 vox 26 expos. 2 Quod potentes sumus a natura, boni autem uel mali non efficimur a natura.

[77975] Tabula Ethic., cap. 14 vox 26 ref. 2 II IV e.


Vox 27

[77976] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 tit. Puer

[77977] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 1 Quod pueri secundum concupiscenciam uiuunt et maxime in hiis delectabilis appetitus.

[77978] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 1 III XVI f.

[77979] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 2 Quod sicut puerum oportet uiuere secundum preceptum pedagogi, ita concupiscibilem oportet consonare racioni.

[77980] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 2 Ibidem, g.

[77981] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 3 Quod puer nullus felix est, quia non est operatiuus bonorum propter etatem.

[77982] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 3 I VII g.

[77983] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 4 Quod pueri beatificantur propter spem; set tales indigent uirtute perfecta et uita perfecta.

[77984] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 4 I VII g.

[77985] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 5 Quod puer mathematicus quidem fit, cum sapiens et phisicus non.

[77986] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 5 VI VI c.

[77987] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 6 Quod in pueris et bestiis existunt quidam naturales habitus, set sine intellectu nociui sicut si corpus sit forte et ille fortis non habeat uisum fallitur et forte interficit patrem credens interficere hostem.

[77988] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 6 VI X b.

[77989] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 expos. 7 Quod pueri primum complectuntur sermones et pronunciant, set non intelligunt; oportet enim connasci.

[77990] Tabula Ethic., cap. 14 vox 27 ref. 7 VII III d.


Vox 28

[77991] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 tit. In potestate constituti

[77992] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 expos. 1 Quod in potestate positi sunt appetunt uoluptatem similiter Sardanapalo.

[77993] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 ref. 1 I III b.

[77994] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 expos. 2 Quod in potestatibus existentes habent quosdam amicos utiles et quosdam delectabiles; ambo autem non omnino.

[77995] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 ref. 2 VIII VI d.

[77996] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 expos. 3 Quod in potestate constituti non querunt amicos delectabiles cum uirtute neque utiles ad bona, set hos quidem eutrapelos, id est bomolochos, delectabiles appetentes, hos autem deinos, id est astutos.

[77997] Tabula Ethic., cap. 14 vox 28 ref. 3 Ibidem.


Vox 29

[77998] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 tit. Parentes

[77999] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 expos. 1 Quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum aliquid existentes, filii autem ut ab illis aliquid existentes.

[78000] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 ref. 1 VIII XII a.

[78001] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 expos. 2 Quod parentes magis sciunt quod filii sunt geniti ex ipsis quam filii quod sint geniti ex patribus.

[78002] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 ref. 2 Ibidem, b.

[78003] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 expos. 3 Quod parentes diligunt filios sicut alteros se ipsos.

[78004] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 ref. 3 Ibidem.

[78005] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 expos. 4 Quod ex parentibus habemus beneficia essendi et nutrimenti et discipline.

[78006] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 ref. 4 Ibidem, c.

[78007] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 expos. 5 Quod parentes plus diligunt filios quam filii parentes.

[78008] Tabula Ethic., cap. 14 vox 29 ref. 5 VIII XII b.


Vox 30

[78009] Tabula Ethic., cap. 14 vox 30 tit. Patris regimen

[78010] Tabula Ethic., cap. 14 vox 30 expos. 1 Quod patris ad filios regimen habet similitudinem regni; filiorum enim patri est cura.

[78011] Tabula Ethic., cap. 14 vox 30 ref. 1 VIII X c.

[78012] Tabula Ethic., cap. 14 vox 30 expos. 2 Quod in Persis patres tyrannice utuntur filiis.

[78013] Tabula Ethic., cap. 14 vox 30 ref. 2 Ibidem.


Vox 31

[78014] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 tit. Pater

[78015] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 1 Quod pater qui utitur filiis peruerse quasi seruis est corruptus et habet similitudinem tyranni.

[78016] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 1 Ibidem, d.

[78017] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 2 Quod patres putantur maximi in beneficiis, quia sunt causa essendi, nutrimenti et discipline.

[78018] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 2 VIII XI b.

[78019] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 3 Quod pater et progenitor et rex naturaliter principantur.

[78020] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 3 Ibidem.

[78021] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 4 Quod patres plus diligunt filios quam filii parentes.

[78022] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 4 VIII XII b.

[78023] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 5 Quod pater magis approximatur filio quam filius patri.

[78024] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 5 Ibidem.

[78025] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 6 Quod nullus pater recedit a filio nisi superexcellat malicia in filio.

[78026] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 6 VIII XIV g.

[78027] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 7 Quod pater qui habet malum filium fugiendum est ab ipso, si sit perfecte malus, uel non festinandum dare sufficienciam malo existenti.

[78028] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 7 Ibidem.

[78029] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 8 Quod in omnibus sic est patri obediendum, uel non, set in medicinalibus medico et non patri, et in bello uirum bellicosum ordinari oportet secundum preceptum ducis exercitus et non patris.

[78030] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 8 IX II a.

[78031] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 9 Quod patrem debeo magis liberare quam illum qui me liberauit.

[78032] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 9 Ibidem, c.

[78033] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 expos. 10 Quod patribus debemus sufficere in nutrimento eciam magis quam nobis et debemus eis honorem quemadmodum diis propter maxima beneficia.

[78034] Tabula Ethic., cap. 14 vox 31 ref. 10 Ibidem, f.


Vox 32

[78035] Tabula Ethic., cap. 14 vox 32 tit. Paternus principatus

[78036] Tabula Ethic., cap. 14 vox 32 expos. 1 Quod paternus principatus uult regnum esse.

[78037] Tabula Ethic., cap. 14 vox 32 ref. 1 VIII X c.


Vox 33

[78038] Tabula Ethic., cap. 14 vox 33 tit. Paterna amicicia

[78039] Tabula Ethic., cap. 14 vox 33 expos. 1 Quod paterna amicicia est talis qualis regalis consistens in beneficii collacione a superexcellenti.

[78040] Tabula Ethic., cap. 14 vox 33 ref. 1 VIII XI b.


Vox 34

[78041] Tabula Ethic., cap. 14 vox 34 tit. Paterni sermones

[78042] Tabula Ethic., cap. 14 vox 34 expos. 1 Quod paterni sermones sic se habent in domo sicut leges in ciuitatibus.

[78043] Tabula Ethic., cap. 14 vox 34 ref. 1 X XV d.


Vox 35

[78044] Tabula Ethic., cap. 14 vox 35 tit. Paterna precepcio

[78045] Tabula Ethic., cap. 14 vox 35 expos. 1 Quod paterna precepcio non habet uim coactiuam neque cuiusquam alterius, qui non est persona publica sicut rex.

[78046] Tabula Ethic., cap. 14 vox 35 ref. 1 Ibidem.


Vox 36

[78047] Tabula Ethic., cap. 14 vox 36 tit. Pene

[78048] Tabula Ethic., cap. 14 vox 36 expos. 1 Quod pene debent dari contrarie amatis delectacionibus, sicut communiter dicunt.

[78049] Tabula Ethic., cap. 14 vox 36 ref. 1 X XIV g.


Vox 37

[78050] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 tit. Presencia amici

[78051] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 expos. 1 Quod presencia amicorum est delectabilis et in bonis fortunis et infortuniis; alleuiantur enim contristati condolentibus amicis.

[78052] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 ref. 1 IX XIII b.

[78053] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 expos. 2 Quod presencia amici est delectabilis, quia intelligens aliquem sibi esse amicum et condolere minorem tristiciam facit.

[78054] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 ref. 2 Ibidem, c.

[78055] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 expos. 3 Quod presencia amici in infortuniis est mixta, quia est delectabilis et contristabilis; delectabilis quia ipsum uidere amicos est delectabile et quia facit quoddam auxilium ad non contristari dum sua uisione et suis sermonibus consolatur; est eciam contristabilis eo quod nullus uult esse causa tristicie amico suo.

[78056] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 ref. 3 Ibidem.

[78057] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 expos. 4 Quod presencia amici in bonis fortunis non est mixta, set conuersacionem delectabilem habet et intelligenciam in quantum amicus intelligit ipsum gaudere in bonis suis.

[78058] Tabula Ethic., cap. 14 vox 37 ref. 4 Ibidem, e.


Vox 38

[78059] Tabula Ethic., cap. 14 vox 38 tit. Priamus

[78060] Tabula Ethic., cap. 14 vox 38 expos. 1 Quod Priamus sicut narratur omnia in fine uite miserabiliter amisit.

[78061] Tabula Ethic., cap. 14 vox 38 ref. 1 I VIII a.


Vox 39

[78062] Tabula Ethic., cap. 14 vox 39 tit. Propago

[78063] Tabula Ethic., cap. 14 vox 39 expos. 1 Quod propagini assimulantur accidencia.

[78064] Tabula Ethic., cap. 14 vox 39 ref. 1 I III b.


Vox 40

[78065] Tabula Ethic., cap. 14 vox 40 tit. Proximum

[78066] Tabula Ethic., cap. 14 vox 40 expos. 1 Quod proximum est et mathematicum persuadentem acceptare et rethoricum demonstraciones expetere.

[78067] Tabula Ethic., cap. 14 vox 40 ref. 1 I I f.


Vox 41

[78068] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 tit. Principium

[78069] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 expos. 1 Quod principiorum hec quidem induccione contemplata sunt, hec uero sensu, hec autem consuetudine quadam.

[78070] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 ref. 1 I V g.

[78071] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 expos. 2 Quod principium uidetur plus quam dimidium tocius esse et multa manifesta fieri per ipsum.

[78072] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 ref. 2 Ibidem.

[78073] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 expos. 3 Quod principia debent esse magis cognita quam conclusio, alias per accidens sciencia haberetur.

[78074] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 ref. 3 VI II c.

[78075] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 expos. 4 Quod principia non possunt demonstrari.

[78076] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 ref. 4 VII X e.

[78077] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 expos. 5 Quod in principio intendendum est a quo quis beneficietur et que beneficia accipiat.

[78078] Tabula Ethic., cap. 14 vox 41 ref. 5 VIII XIII f.


Vox 42

[78079] Tabula Ethic., cap. 14 vox 42 tit. Pictagoras

[78080] Tabula Ethic., cap. 14 vox 42 expos. 1 Quod Pictagoras cum doceret quedam iussit discentem honorare ipsum in retribucione quantum existimabat esse rem dignam quam ab ipso doctus fuerat.

[78081] Tabula Ethic., cap. 14 vox 42 ref. 1 IX I d.


Vox 43

[78082] Tabula Ethic., cap. 14 vox 43 tit. Placere

[78083] Tabula Ethic., cap. 14 vox 43 expos. 1 Quod eidem multi possint ualde placere, et difficile est propter dissimilitudinem morum et forte neque bonum esset.

[78084] Tabula Ethic., cap. 14 vox 43 ref. 1 VIII VI a.


Vox 44

[78085] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 tit. Prudencia

[78086] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 1 Quod prudencia non est sciencia neque ars neque opinio, quia sciencia est necessariorum, opinio uero contingencium, ars uero circa factibile.

[78087] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 1 VI III b.

[78088] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 2 Quod prudencia est habitus uerus cum racione actiuus circa hominis bona et mala.

[78089] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 2 Ibidem.

[78090] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 3 Quod prudencia est in parte opinatiua.

[78091] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 3 Ibidem, g.

[78092] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 4 Quod prudencia non est studiosissima neque honorabilissimorum, quia est de humanis.

[78093] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 4 VI V b.

[78094] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 5 Quod prudencia non solum est uniuersalium set particularium.

[78095] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 5 Ibidem, e.

[78096] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 6 Quod prudencia debet habere duas cogniciones, uniuersalem et particularem, et magis particularem.

[78097] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 6 Ibidem, f.

[78098] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 7 Quod prudencia uidetur esse que circa ipsum et unum.

[78099] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 7 Ibidem, f.

[78100] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 8 Quod prudencia non est sine yconomica et urbanitate.

[78101] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 8 VI VI b.

[78102] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 9 Quod prudencia est extremi cuius non est intellectus neque sciencia.

[78103] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 9 Ibidem, f.

[78104] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 10 Quod prudencia est preceptiua; quid oportet agere uel non, finis ipsius est.

[78105] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 10 VI VIII b.

[78106] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 11 Quod prudencia non potest esse sine uirtute morali.

[78107] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 11 VI IX g.

[78108] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 expos. 12 Quod prudencia indigemus eciam si nichil ad opus faceret, quia est uirtus perficiens anime particulam.

[78109] Tabula Ethic., cap. 14 vox 44 ref. 12 VI X g.


Vox 45

[78110] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 tit. Prudens

[78111] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 1 Quod prudentis est posse bene consiliari circa conferencia sibi non secundum partem, set secundum totum bene uiuere.

[78112] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 1 VI III a.

[78113] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 2 Quod prudentes sunt qui sibi et aliis possunt bona speculari, sicut Perydea que fuit ualde perita in consiliis.

[78114] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 2 Ibidem, c.

[78115] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 3 Quod prudens est qui est speculans bene singula circa se ipsum.

[78116] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 3 VI V c.

[78117] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 4 Quod prudens non est nisi sit continens.

[78118] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 4 VII II b.

[78119] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 5 Quod prudens et deinus quandoque dicuntur incontinentes.

[78120] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 5 Ibidem.

[78121] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 expos. 6 Quod prudens est fortissimus circa operabilia.

[78122] Tabula Ethic., cap. 14 vox 45 ref. 6 Ibidem, d.


Vox 46

[78123] Tabula Ethic., cap. 14 vox 46 tit. Partes anime

[78124] Tabula Ethic., cap. 14 vox 46 expos. 1 Quod partes anime sunt et racionem habens et irracionale.

[78125] Tabula Ethic., cap. 14 vox 46 ref. 1 VI I b.


Vox 47

[78126] Tabula Ethic., cap. 14 vox 47 tit. Practica

[78127] Tabula Ethic., cap. 14 vox 47 expos. 1 Quod practica principatur factiue.

[78128] Tabula Ethic., cap. 14 vox 47 ref. 1 VI I f.


Vox 48

[78129] Tabula Ethic., cap. 14 vox 48 tit. Peccans

[78130] Tabula Ethic., cap. 14 vox 48 expos. 1 Quod peccans in arte uoluntarie est eligibilior quam qui peccat iniustus; e conuerso est de prudencia.

[78131] Tabula Ethic., cap. 14 vox 48 ref. 1 VI III f.


Vox 49

[78132] Tabula Ethic., cap. 14 vox 49 tit. Peccatum

[78133] Tabula Ethic., cap. 14 vox 49 expos. 1 Quod peccatum contingit uniuersale et particulare; exemplum de aqua ponderosa.

[78134] Tabula Ethic., cap. 14 vox 49 ref. 1 VI VI f.


Vox 50

[78135] Tabula Ethic., cap. 14 vox 50 tit. Poligramanes

[78136] Tabula Ethic., cap. 14 vox 50 expos. 1 Quod poligramanes sunt quasi in multi negociis existentes.

[78137] Tabula Ethic., cap. 14 vox 50 ref. 1 VI VI a.


Vox 51

[78138] Tabula Ethic., cap. 14 vox 51 tit. Preuolantes

[78139] Tabula Ethic., cap. 14 vox 51 expos. 1 Quod preuolantes non preconsiliantur; set si racio fortificetur per consilium, non ducuntur a passione, sicut pretitillantes non titillantur.

[78140] Tabula Ethic., cap. 14 vox 51 ref. 1 VII IX a.

[78141] Tabula Ethic., cap. 14 vox 51 expos. 2 Quod preuolacio et debilitas sunt modi incontinencie.

[78142] Tabula Ethic., cap. 14 vox 51 ref. 2 Ibidem.


Vox 52

[78143] Tabula Ethic., cap. 14 vox 52 tit. Peior

[78144] Tabula Ethic., cap. 14 vox 52 expos. 1 Quod peior est si quis non concupiscens uel quietus operatur turpe quam si uehementer concupiscens, et si non iratus percutit quam si iratus.

[78145] Tabula Ethic., cap. 14 vox 52 ref. 1 VII VIII d.


Vox 53

[78146] Tabula Ethic., cap. 14 vox 53 tit. Perseuerans

[78147] Tabula Ethic., cap. 14 vox 53 expos. 1 Quod perseuerans dicitur qui uincit tristicias a quibus multi uincuntur.

[78148] Tabula Ethic., cap. 14 vox 53 ref. 1 VII VIII b.


Vox 54

[78149] Tabula Ethic., cap. 14 vox 54 tit. Phalaris

[78150] Tabula Ethic., cap. 14 vox 54 expos. 1 Quod Phalaris nepharius homo fuit qui applicabat homines ad lectum suum et quos maiores inueniebat detruncabat.

[78151] Tabula Ethic., cap. 14 vox 54 ref. 1 VII V d.


Vox 55

[78152] Tabula Ethic., cap. 14 vox 55 tit. Particulare

[78153] Tabula Ethic., cap. 14 vox 55 expos. 1 Quod particulare non habet tantum de sciencia quantum uniuersale, ideo corrumpitur magis in particulari; ideo uidetur esse uerum quod Socrates querebat quod scientem non contingit peccare, quia uniuersalis non est presens.

[78154] Tabula Ethic., cap. 14 vox 55 ref. 1 VII III g.


Vox 56

[78155] Tabula Ethic., cap. 14 vox 56 tit. Punicio

[78156] Tabula Ethic., cap. 14 vox 56 expos. 1 Quod punicio quietat impetum ire, delectacionem pro tristicia faciens.

[78157] Tabula Ethic., cap. 14 vox 56 ref. 1 IV VIII d.

[78158] Tabula Ethic., cap. 14 vox 56 expos. 2 Quod punire est humanius quam relaxare.

[78159] Tabula Ethic., cap. 14 vox 56 ref. 2 Ibidem, e.


Vox 57

[78160] Tabula Ethic., cap. 14 vox 57 tit. Pugne

[78161] Tabula Ethic., cap. 14 vox 57 expos. 1 Quod pugne et accusaciones sunt ex hoc quod equalibus inequalia et inequalibus equalia dantur.

[78162] Tabula Ethic., cap. 14 vox 57 ref. 1 V IV c.


Vox 58

[78163] Tabula Ethic., cap. 14 vox 58 tit. Potencia et sciencia

[78164] Tabula Ethic., cap. 14 vox 58 expos. 1 Quod potencia et sciencia contrariorum uidetur esse, habitus autem non; ut a sanitate non contraria, set sana solum.

[78165] Tabula Ethic., cap. 14 vox 58 ref. 1 V I b.


Vox 59

[78166] Tabula Ethic., cap. 14 vox 59 tit. Pignus

[78167] Tabula Ethic., cap. 14 vox 59 expos. 1 Quod si pignus reddat quis nolens, set propter timorem, non est dicendum iusta operari.

[78168] Tabula Ethic., cap. 14 vox 59 ref. 1 V X c.


Vox 60

[78169] Tabula Ethic., cap. 14 vox 60 tit. Patitur nichil preter uoluntatem

[78170] Tabula Ethic., cap. 14 vox 60 expos. 1 Quod nichil patitur preter uoluntatem.

[78171] Tabula Ethic., cap. 14 vox 60 ref. 1 V XII b.


Caput 15
Vox 1

[78172] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 tit. Racio

[78173] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 1 Quod una eadem racio est in homine et in per se homine, que est hominis.

[78174] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 1 I III e.

[78175] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 2 Quod racio operatiua est optimum in homine et proprium; et secundum hoc inest ei proprium opus quod est felicitas.

[78176] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 2 I V c.

[78177] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 3 Quod racio recte et ad optima deprecatur.

[78178] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 3 I XI e.

[78179] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 4 Quod in inferioribus uiribus est aliquid innatum quod racioni obuiat et contradicit.

[78180] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 4 Ibidem.

[78181] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 5 Quod racionem habens est duplex, hoc scilicet in se ipso, hoc autem quemadmodum aliquid audibile a patre.

[78182] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 5 Ibidem, g.

[78183] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 expos. 6 Quod racio est optimum in homine, et corrumpitur per incontinenciam bestialem.

[78184] Tabula Ethic., cap. 15 vox 1 ref. 6 VII VII e et X g.


Vox 2

[78185] Tabula Ethic., cap. 15 vox 2 tit. Rotatus

[78186] Tabula Ethic., cap. 15 vox 2 expos. 1 Quod rotatum magnis infortuniis si bonus et uirtuosus est felicem esse dicentes nichil dicunt.

[78187] Tabula Ethic., cap. 15 vox 2 ref. 1 VII XIV e.


Vox 3

[78188] Tabula Ethic., cap. 15 vox 3 tit. Repentina

[78189] Tabula Ethic., cap. 15 vox 3 expos. 1 Quod repentina non sunt secundum eleccionem.

[78190] Tabula Ethic., cap. 15 vox 3 ref. 1 III V b.


Vox 4

[78191] Tabula Ethic., cap. 15 vox 4 tit. Ridiculum

[78192] Tabula Ethic., cap. 15 vox 4 expos. 1 Quod ridiculum est causari que exterius, set non ipsum bene uenabilem existentem.

[78193] Tabula Ethic., cap. 15 vox 4 ref. 1 III II g.


Vox 5

[78194] Tabula Ethic., cap. 15 vox 5 tit. Raciocinii diligencia

[78195] Tabula Ethic., cap. 15 vox 5 expos. 1 Quod raciocinii diligencia est paruifica.

[78196] Tabula Ethic., cap. 15 vox 5 ref. 1 IV III c.


Vox 6

[78197] Tabula Ethic., cap. 15 vox 6 tit. Regula

[78198] Tabula Ethic., cap. 15 vox 6 expos. 1 Quod regula Lesbie edificacionis est plumbea, que ad figuram lapidis transmutatur et non manet regula; et sentencia ad res.

[78199] Tabula Ethic., cap. 15 vox 6 ref. 1 V XIII e.


Vox 7

[78200] Tabula Ethic., cap. 15 vox 7 tit. Rex

[78201] Tabula Ethic., cap. 15 vox 7 expos. 1 Quod rex intendit utile subditorum, quia non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens.

[78202] Tabula Ethic., cap. 15 vox 7 ref. 1 VIII X a.

[78203] Tabula Ethic., cap. 15 vox 7 expos. 2 Quod rex habet curam subditorum ut bene operentur quemadmodum pastor ouium.

[78204] Tabula Ethic., cap. 15 vox 7 ref. 2 VIII XI a.


Vox 8

[78205] Tabula Ethic., cap. 15 vox 8 tit. Regnum

[78206] Tabula Ethic., cap. 15 vox 8 expos. 1 Quod regnum inter omnes politice species est melius et optimum, set democracia est pessima.

[78207] Tabula Ethic., cap. 15 vox 8 ref. 1 VIII X a.


Vox 9

[78208] Tabula Ethic., cap. 15 vox 9 tit. Regimen domus

[78209] Tabula Ethic., cap. 15 vox 9 expos. 1 Quod regimen domus quod est inter uirum et uxorem assimulatur aristocracie.

[78210] Tabula Ethic., cap. 15 vox 9 ref. 1 VIII X e.


Vox 10

[78211] Tabula Ethic., cap. 15 vox 10 tit. Requies

[78212] Tabula Ethic., cap. 15 vox 10 expos. 1 Quod requies non est finis; fit enim gracia operacionis.

[78213] Tabula Ethic., cap. 15 vox 10 ref. 1 X IX f.


Vox 11

[78214] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 tit. Reddicio

[78215] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 expos. 1 Queritur secundum quid debeat fieri reddicio in amicicia utili.

[78216] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 ref. 1 VIII XIII f.

[78217] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 expos. 2 Quod reddicio debet mensurari secundum utilitatem recipientis, hoc est quod tantum debet adiutorium quantum accepit uel plus, et est melius.

[78218] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 ref. 2 Ibidem, g.

[78219] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 expos. 3 Quod quando redditur ab utroque amicorum non id quod querebatur, set quoddam aliud, simile est ac si nichil sibi reddat; exemplum de citharedo, cui non redditur quod appetit.

[78220] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 ref. 3 IX I b.

[78221] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 expos. 4 Quod non omnibus omnia eadem reddenda sunt neque eciam patri sicut nec Ioui omnia sacrificantur.

[78222] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 ref. 4 IX II e.

[78223] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 expos. 5 Quid reddendum sit omnibus, scilicet parentibus, sapientibus, senibus et ducibus et amicis.

[78224] Tabula Ethic., cap. 15 vox 11 ref. 5 Ibidem, e - f.


Vox 12

[78225] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 tit. Retribucio

[78226] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 expos. 1 Quod retribucio in communicacionibus que est secundum proporcionalitatem fit secundum coniugacionem dyametri.

[78227] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 ref. 1 V VI c.

[78228] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 expos. 2 Quod retribucio fit in donis sine pacto concessis secundum quod ordinat accipiens.

[78229] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 ref. 2 IX I g.

[78230] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 expos. 3 Quod in retribucionibus semper declinandum est ad id quod superexcedit.

[78231] Tabula Ethic., cap. 15 vox 12 ref. 3 IX II c.


Caput 16
Vox 1

[78232] Tabula Ethic., cap. 16 vox 1 tit. Speusippus

[78233] Tabula Ethic., cap. 16 vox 1 expos. 1 Quod Speusippus uidetur sequi magis Pictagoricos quam Platonem in posicione principiorum mathematicorum.

[78234] Tabula Ethic., cap. 16 vox 1 ref. 1 I III e.


Vox 2

[78235] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 tit. Sciencia

[78236] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 1 Quod omnes sciencie bonum quoddam appetentes et qua indigent inquirentes derelinquunt cognicionem ipsius uniuersalis et quamuis auxilium tale omnes artifices ignorare et neque inquirere non est bene racionale.

[78237] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 1 I III g.

[78238] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 2 Quod sciencia est certitudinalis cognicio et est necessariorum que sunt ingenita.

[78239] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 2 VI II b.

[78240] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 3 Quod sciencia est habitus demonstratiuus ex demonstracione causatus et quecumque alie cause posite sunt in analeticis.

[78241] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 3 Ibidem, c.

[78242] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 4 Quod sciencie non est rectitudo.

[78243] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 4 VI VII c.

[78244] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 5 Quod sciencia nichil est melius, manifestum est.

[78245] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 5 VII II d.

[78246] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 6 Quod sciencia est duplex, in habitu et in actu.

[78247] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 6 VII III c.

[78248] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 expos. 7 De sciencia ponit tres diuisiones: in habitu in actu, in uniuersali in particulari, et in habitu ligato et non ligato.

[78249] Tabula Ethic., cap. 16 vox 2 ref. 7 Ibidem, per totum.


Vox 3

[78250] Tabula Ethic., cap. 16 vox 3 tit. Sciens

[78251] Tabula Ethic., cap. 16 vox 3 expos. 1 Quod sciens, ut dixit Socrates, non trahitur a passionibus.

[78252] Tabula Ethic., cap. 16 vox 3 ref. 1 VII II c.


Vox 4

[78253] Tabula Ethic., cap. 16 vox 4 tit. Sompnus

[78254] Tabula Ethic., cap. 16 vox 4 expos. 1 Quod in sompno nequaquam manifesti sunt boni et mali, quia sicut dicunt homines secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris.

[78255] Tabula Ethic., cap. 16 vox 4 ref. 1 I XI d.

[78256] Tabula Ethic., cap. 16 vox 4 expos. 2 Quod sompnus est quies anime secundum quod est studiosa et praua.

[78257] Tabula Ethic., cap. 16 vox 4 ref. 2 Ibidem.


Vox 5

[78258] Tabula Ethic., cap. 16 vox 5 tit. Superbus

[78259] Tabula Ethic., cap. 16 vox 5 expos. 1 Quod superbus et fictor fortitudinis assimulantur audaci, quia circa terribilia; set non sustinent, propter quod multi eorum timidi.

[78260] Tabula Ethic., cap. 16 vox 5 ref. 1 III XI e.


Vox 6

[78261] Tabula Ethic., cap. 16 vox 6 tit. Sanitas

[78262] Tabula Ethic., cap. 16 vox 6 expos. 1 Quod sanitas recipit magis et minus, cum non sit una commensuracio sanitatis in omnibus hominibus.

[78263] Tabula Ethic., cap. 16 vox 6 ref. 1 X III b.


Vox 7

[78264] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 tit. Sophiste

[78265] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 1 Quod sophiste ut uideantur sapientes uolunt inopinabilia arguere.

[78266] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 1 VII II e.

[78267] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 2 Quod sophiste quidam promittunt se docere politicam, qui tamen non operantur secundum ipsam; set magis operantur politica quedam conuersantes ciuiliter, qui uidebuntur quadam potencia hoc agere et experiencia magis quam per operacionem mentalem.

[78268] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 2 X XIV a.

[78269] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 3 Quod sophiste si fuissent politici racionale erat quod operarentur ciuiliter et facere amicos uel filios uel quoscumque alios politicos, quia non possint ciuitatibus aliquid melius relinquere quam facere eos politicos, neque sibi ipsis quam agere politice.

[78270] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 3 Ibidem, b.

[78271] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 4 Quod sophiste ualde longe uidentur esse non solum ab opere, set eciam a sciencia doctrine politice, quia nesciunt qualis sciencia esset politica neque circa quanta consideretur.

[78272] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 4 Ibidem, c.

[78273] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 5 Quod sophiste ponebant politicam idem rethorice.

[78274] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 5 Ibidem.

[78275] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 expos. 6 Quod sophiste non perficiunt quod promittunt et ideo conuenienter accusantur.

[78276] Tabula Ethic., cap. 16 vox 7 ref. 6 IX I d.


Vox 8

[78277] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 tit. Sermones

[78278] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 expos. 1 Quod si sermones qui consonant in operabilibus consonant operibus, eis est consenciendum; si autem dissonant, sunt suscipiendi sicut leues tantum qui sonant in aere.

[78279] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 ref. 1 X XIII e.

[78280] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 expos. 2 Quod sermones in hac sciencia non sufficiunt ad inducendum hunc finem, id est ad faciendum homines studiosos, quia si essent sufficientes, tunc illi qui docent essent digni magna remuneracione.

[78281] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 ref. 2 X XIV b.

[78282] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 expos. 3 Quod sermones morales exhortatorii quamuis prouocent liberalem iuuenem ad bonum et faciant utique katacotimum ex uirtute, multos tamen qui non sunt nati obedire uerecundie set timori et pene, quia cum persequantur proprias delectaciones ut per se bonum, non possunt transmutare in bonum.

[78283] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 ref. 3 Ibidem.

[78284] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 expos. 4 Quod sermo et doctrina per se non sufficere facere homines studiosos, quia uiuentes secundum proprias passiones non possunt persuaderi; et ideo oportet quod anima sit preparata ad gaudendum in bonis et odiendum mala per consuetudinem, sicut terra non bene nutrit semen, nisi bene sit culta.

[78285] Tabula Ethic., cap. 16 vox 8 ref. 4 Ibidem, d.


Vox 9

[78286] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 tit. Sermones

[78287] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 1 Quod sermones secundum materiam expetendi sunt.

[78288] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 1 II II b.

[78289] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 2 Quod sermo particularis de operabilibus caret certitudine, neque cadit sub arte.

[78290] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 2 Ibidem.

[78291] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 3 Quod sermones uniuersales sunt communiores, set particulares sunt ueriores.

[78292] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 3 II VI a.

[78293] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 4 Quod sermones in passionibus et accionibus minus sunt credibiles operibus.

[78294] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 4 X I d.

[78295] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 5 Quod sermones ueri non solum ad scire utilissima, set ad uitam, quia conuenientes operibus dicentis creduntur et prouocant intelligentes uiuere secundum se ipsos.

[78296] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 5 Ibidem, g.

[78297] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 expos. 6 Quod sermones Eudoxi credebantur propter moris uirtutem magis quam propter se ipsos.

[78298] Tabula Ethic., cap. 16 vox 9 ref. 6 X II b.


Vox 10

[78299] Tabula Ethic., cap. 16 vox 10 tit. Signum

[78300] Tabula Ethic., cap. 16 vox 10 expos. 1 Quod signum generati habitus oportet facere superuenientem in opere uoluptatem uel tristiciam.

[78301] Tabula Ethic., cap. 16 vox 10 ref. 1 II II d.


Vox 11

[78302] Tabula Ethic., cap. 16 vox 11 tit. Scire

[78303] Tabula Ethic., cap. 16 vox 11 expos. 1 Quod scire ad uirtutes parum aut nichil potest.

[78304] Tabula Ethic., cap. 16 vox 11 ref. 1 II III d.


Vox 12

[78305] Tabula Ethic., cap. 16 vox 12 tit. Sex

[78306] Tabula Ethic., cap. 16 vox 12 expos. 1 Quod sex est medium secundum rem; equaliter enim excedunt et exceduntur; et hoc secundum arismeticam proporcionem.

[78307] Tabula Ethic., cap. 16 vox 12 ref. 1 II V a.


Vox 13

[78308] Tabula Ethic., cap. 16 vox 13 tit. Superfluitas

[78309] Tabula Ethic., cap. 16 vox 13 expos. 1 Quod superfluitas et defectus corrumpunt, medietas autem saluat.

[78310] Tabula Ethic., cap. 16 vox 13 ref. 1 II V c.


Vox 14

[78311] Tabula Ethic., cap. 16 vox 14 tit. Superhabundancie

[78312] Tabula Ethic., cap. 16 vox 14 expos. 1 Quod superhabundancie et defectus non est medietas, quia sic superhabundancie esset superhabundancia et defectus defectus.

[78313] Tabula Ethic., cap. 16 vox 14 ref. 1 II V g.


Vox 15

[78314] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 tit. Senes

[78315] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 expos. 1 Quomodo senes plebis se habent ad Helenam.

[78316] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 ref. 1 II VII f.

[78317] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 expos. 2 Quod senes et seueri non sunt amatiui, breue enim in ipsis quod delectacionis; nullus enim per diem commorari potest cum tristi uel non delectabili, quia natura fugit triste et appetit delectabile.

[78318] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 ref. 2 VIII V c.

[78319] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 expos. 3 Quod senes et seueri tanto minus fiunt amici quanto magis sunt discoli et minus colloquiis gaudent; hec enim maxime uidentur esse amicabilia et factiua amicicie; et ideo iuuenes qui multum sunt in gaudiis statim sunt amici, senes autem non, neque seueri.

[78320] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 ref. 3 Ibidem, f.

[78321] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 expos. 4 Quod senibus debemus honorem in assurgendo et inclinando.

[78322] Tabula Ethic., cap. 16 vox 15 ref. 4 IX II f.


Vox 16

[78323] Tabula Ethic., cap. 16 vox 16 tit. Sentire

[78324] Tabula Ethic., cap. 16 vox 16 expos. 1 Quod sentire et intelligere sint delectabile, quia quicumque uidet et audit et intelligit, sentit et percipit se operari hoc, set qui sentit se sentire sentit se uiuere et esse, esse autem et uiuere maxime est delectabile, quia uiuere est secundum se ipsum bonum.

[78325] Tabula Ethic., cap. 16 vox 16 ref. 1 IX XI d.


Vox 17

[78326] Tabula Ethic., cap. 16 vox 17 tit. Sensibilia

[78327] Tabula Ethic., cap. 16 vox 17 expos. 1 Quod sensibilia non facile possunt determinari, quia iudicium eorum est in sensu.

[78328] Tabula Ethic., cap. 16 vox 17 ref. 1 II VII g.


Vox 18

[78329] Tabula Ethic., cap. 16 vox 18 tit. Sanis

[78330] Tabula Ethic., cap. 16 vox 18 expos. 1 Quod sanis corpore sunt sana ea que sunt simpliciter sana, set infirmis alia.

[78331] Tabula Ethic., cap. 16 vox 18 ref. 1 III VIII c.


Vox 19

[78332] Tabula Ethic., cap. 16 vox 19 tit. Studiosus

[78333] Tabula Ethic., cap. 16 vox 19 expos. 1 Quod studiosus uolens non operatur praua.

[78334] Tabula Ethic., cap. 16 vox 19 ref. 1 IV XII f.


Vox 20

[78335] Tabula Ethic., cap. 16 vox 20 tit. Sciencia

[78336] Tabula Ethic., cap. 16 vox 20 expos. 1 Quod sciencia uidetur eadem contrariorum esse.

[78337] Tabula Ethic., cap. 16 vox 20 ref. 1 V I b.


Vox 21

[78338] Tabula Ethic., cap. 16 vox 21 tit. Salomon

[78339] Tabula Ethic., cap. 16 vox 21 expos. 1 Quod Salomon dixit: ad hoc quod sit felix debitum est finem inspicere.

[78340] Tabula Ethic., cap. 16 vox 21 ref. 1 I VIII a.

[78341] Tabula Ethic., cap. 16 vox 21 expos. 2 Quod Salomon dixit quod moderate habentes exteriora contingit agere secundum uirtutem que oportet.

[78342] Tabula Ethic., cap. 16 vox 21 ref. 2 X XIII c.


Vox 22

[78343] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 tit. Sapiencia

[78344] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 1 Quod sapiencia est certissima scienciarum.

[78345] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 1 VI V b.

[78346] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 2 Quod sapiencia est uniuersalis, et non est quedam particularis sicut Homerus in Margice dixit.

[78347] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 2 Ibidem.

[78348] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 3 Quod sapiencia est capud scienciarum et ideo est honorabilissimorum.

[78349] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 3 Ibidem.

[78350] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 4 Quod sapiencia non est circa utilia, quia sic multe essent sapiencie.

[78351] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 4 Ibidem, c.

[78352] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 5 Quod sapiencia nichil speculatur ex quibus erit felix homo.

[78353] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 5 VI IX a.

[78354] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 6 Quod sapiencia pars existens tocius uirtutis in haberi facit et in operari felicem.

[78355] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 6 Ibidem, d.

[78356] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 expos. 7 Quod sapiencia dignior est quam prudencia, sicut ostendit per racionem et exemplum.

[78357] Tabula Ethic., cap. 16 vox 22 ref. 7 VI X g.


Vox 23

[78358] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 tit. Sapiens

[78359] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 expos. 1 Quod sapiens nullus est natura.

[78360] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 ref. 1 VI VIII f.

[78361] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 expos. 2 Quod sapiens speculatiuus preter necessaria uite quibus omnes indigent et in quibus ipse modicis contentus est per se sufficientissimus est ad speculandum, quamuis ad bene esse ipsius ualeat consorcium conphilosophancium.

[78362] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 ref. 2 X X d.

[78363] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 expos. 3 Quod sapienti omnia existunt que dicta sunt de felice contemplatiuo, et ideo erit Deo amantissimus, et felix secundum suam operacionem.

[78364] Tabula Ethic., cap. 16 vox 23 ref. 3 X XIII g.


Vox 24

[78365] Tabula Ethic., cap. 16 vox 24 tit. Speculari

[78366] Tabula Ethic., cap. 16 vox 24 expos. 1 Quod speculari aliquando nocet ad sanitatem.

[78367] Tabula Ethic., cap. 16 vox 24 ref. 1 VII XIV d.

[78368] Tabula Ethic., cap. 16 vox 24 expos. 2 Quod speculanti nullo talium, id est exteriorum, ad operacionem necessitas est, set sunt impedimenta ad speculacionem; set secundum quod homo est et pluribus conuiuit, opus habebit talibus ad humaniter conuersari.

[78369] Tabula Ethic., cap. 16 vox 24 ref. 2 X XI g.


Vox 25

[78370] Tabula Ethic., cap. 16 vox 25 tit. Speculacio

[78371] Tabula Ethic., cap. 16 vox 25 expos. 1 Quod speculacio humana que est felicissima cognatissima est et similima diuine que eminencia differt ab omnibus.

[78372] Tabula Ethic., cap. 16 vox 25 ref. 1 X XII e.

[78373] Tabula Ethic., cap. 16 vox 25 expos. 2 Quod quantum pertendit se speculacio, et felicitas; et quibus magis existit speculari, et felices esse, non secundum accidens set secundum speculacionem.

[78374] Tabula Ethic., cap. 16 vox 25 ref. 2 X XII g.


Vox 26

[78375] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 tit. Sensus

[78376] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 expos. 1 Quod sensus non accipimus ex multociens uidere et audire, set e conuerso habentes usi sumus.

[78377] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 ref. 1 II I c.

[78378] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 expos. 2 Quod nichil differt ut dicatur sensus operari uel id in quo est sensus, id est animal.

[78379] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 ref. 2 X VI a.

[78380] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 expos. 3 Quod sensus non est dominatiuus actus.

[78381] Tabula Ethic., cap. 16 vox 26 ref. 3 VI I d.


Vox 27

[78382] Tabula Ethic., cap. 16 vox 27 tit. Scientificum

[78383] Tabula Ethic., cap. 16 vox 27 expos. 1 De scientifico et racionatiuo.

[78384] Tabula Ethic., cap. 16 vox 27 ref. 1 VI I c.


Vox 28

[78385] Tabula Ethic., cap. 16 vox 28 tit. Suspicio

[78386] Tabula Ethic., cap. 16 vox 28 expos. 1 Quod suspicio et opinio non sunt uirtutes.

[78387] Tabula Ethic., cap. 16 vox 28 ref. 1 VI II a.


Vox 29

[78388] Tabula Ethic., cap. 16 vox 29 tit. Synesis

[78389] Tabula Ethic., cap. 16 vox 29 expos. 1 Quod synesis est de quibus aliquis dubitat et consiliatur; propter quod circa eadem quidem prudencie est.

[78390] Tabula Ethic., cap. 16 vox 29 ref. 1 VI VIII b.

[78391] Tabula Ethic., cap. 16 vox 29 expos. 2 Quod synesis est iudicatiua solum.

[78392] Tabula Ethic., cap. 16 vox 29 ref. 2 Ibidem.


Vox 30

[78393] Tabula Ethic., cap. 16 vox 30 tit. Senes

[78394] Tabula Ethic., cap. 16 vox 30 expos. 1 Quod senes et experti et prudentes propter hoc quod habent limpidum uisum, ex experiencia uident efficaciter principia operabilium que alii non uident.

[78395] Tabula Ethic., cap. 16 vox 30 ref. 1 VI VIII g.


Vox 31

[78396] Tabula Ethic., cap. 16 vox 31 tit. Scire

[78397] Tabula Ethic., cap. 16 vox 31 expos. 1 Quod scire non facit magis operatiuum.

[78398] Tabula Ethic., cap. 16 vox 31 ref. 1 VI IX a.


Vox 32

[78399] Tabula Ethic., cap. 16 vox 32 tit. Socrates

[78400] Tabula Ethic., cap. 16 vox 32 expos. 1 Quod Socrates dicebat omnes uirtutes prudencias et in hoc peccabat; set sine prudencia non esse, in hoc bene dicebat.

[78401] Tabula Ethic., cap. 16 vox 32 ref. 1 VI X c.


Vox 33

[78402] Tabula Ethic., cap. 16 vox 33 tit. Sillogismus

[78403] Tabula Ethic., cap. 16 vox 33 expos. 1 Quod in sillogismo continentis et incontinentis oportet esse quatuor proposiciones.

[78404] Tabula Ethic., cap. 16 vox 33 ref. 1 VII III e.


Vox 34

[78405] Tabula Ethic., cap. 16 vox 34 tit. Satirus

[78406] Tabula Ethic., cap. 16 vox 34 expos. 1 Quod Satirus, qui Philopator cognominatus est, superhabundauit in amore patris in tantum quod uidebatur desipere.

[78407] Tabula Ethic., cap. 16 vox 34 ref. 1 VII V b.


Vox 35

[78408] Tabula Ethic., cap. 16 vox 35 tit. Superhabundancia

[78409] Tabula Ethic., cap. 16 vox 35 expos. 1 Quod superhabundancie delectabilium eligibilium natura praue et fugiende sunt.

[78410] Tabula Ethic., cap. 16 vox 35 ref. 1 VII V b.

[78411] Tabula Ethic., cap. 16 vox 35 expos. 2 Quod superhabundantes malicie humanam naturam uel insipiencie non sunt simpliciter malicie, set bestiales uel egritudinales.

[78412] Tabula Ethic., cap. 16 vox 35 ref. 2 VII V e.


Vox 36

[78413] Tabula Ethic., cap. 16 vox 36 tit. Simpliciter

[78414] Tabula Ethic., cap. 16 vox 36 expos. 1 Quod simpliciter est quod per se est, et secundum quid quod per accidens.

[78415] Tabula Ethic., cap. 16 vox 36 ref. 1 VII XI b.


Vox 37

[78416] Tabula Ethic., cap. 16 vox 37 tit. Species morum

[78417] Tabula Ethic., cap. 16 vox 37 expos. 1 Quod species morum fugiendorum sunt tres: malicia, incontinencia, bestialitas.

[78418] Tabula Ethic., cap. 16 vox 37 ref. 1 VII I a.


Caput 17
Vox 1

[78419] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 tit. Temperancia

[78420] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 1 Quod temperancia et fortitudo uidentur esse irracionabilium parcium uirtutes.

[78421] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 1 III XIV a.

[78422] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 2 Quod temperancia non est circa delectaciones uisus et auditus et odoratus nisi per accidens in quantum fit eis rememoracio concupiscibilium ciborum.

[78423] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 2 Ibidem, d.

[78424] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 3 Quod temperatus moderate appetit delectabilia, quecumque ad sanitatem et bonam habitudinem sunt, secundum quod racio dictat.

[78425] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 3 III XVI a.

[78426] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 4 Quod temperatus concupiscit que oportet et ut oportet et tantum ut racio ordinat.

[78427] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 4 Ibidem, g.

[78428] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 5 Quod temperancia est medietas circa delectaciones et tristicias quod non omnes, set que sunt circa tactum, et minus circa tristicias.

[78429] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 5 II VI b.

[78430] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 6 Quod temperancia et intemperancia sunt circa odorem per accidens, in quantum scilicet per eas representantur sibi cibi in quibus per se delectatur.

[78431] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 6 III XIV e.

[78432] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 expos. 7 Quod temperancia et intemperancia non est circa omnes partes corporis, set tantum in pertinentibus ad cibum et uenerea.

[78433] Tabula Ethic., cap. 17 vox 1 ref. 7 III XV b.


Vox 2

[78434] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 tit. Temperatus

[78435] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 expos. 1 Quod temperatus habet se medio modo, quia non delectatur in uoluptatibus inordinate set magis tristatur, nec in absentibus tristatur, neque concupiscit, set concupiscit quedam mensurate et non magis quam oportet.

[78436] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 ref. 1 Ibidem, f.

[78437] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 expos. 2 Quod temperati efficimur per recessum a uoluptatibus, et effecti maxime possumus recedere ab ipsis.

[78438] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 ref. 2 II II d.

[78439] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 expos. 3 Quod omnis temperatus continens est et non e conuerso.

[78440] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 ref. 3 VII II a.

[78441] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 expos. 4 Quod temperatus et continens sunt idem.

[78442] Tabula Ethic., cap. 17 vox 2 ref. 4 Ibidem, d.


Vox 3

[78443] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 tit. Timor

[78444] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 expos. 1 Quod timor est exspectacio mali; et exemplificat in multis.

[78445] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 ref. 1 III XI a.

[78446] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 expos. 2 Quod timor est tristabilis et obstupescibilis.

[78447] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 ref. 2 III XVI b.

[78448] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 expos. 3 Quod in timore uniuersale est magis uoluntarium quam particulare, quia uniuersale sine tristicia, particulare autem ex tristicia obstupefacit, sicut sustinere mortem.

[78449] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 ref. 3 Ibidem, c.

[78450] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 expos. 4 Quod in timore singularia uidentur esse uiolenta.

[78451] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 ref. 4 Ibidem.

[78452] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 expos. 5 Quod qui nichil timet, neque terre motum neque inundaciones, est innominatus; potest autem dici insanus, sicut dicitur de Celtis qui sunt stolidi.

[78453] Tabula Ethic., cap. 17 vox 3 ref. 5 III XI e.


Vox 4

[78454] Tabula Ethic., cap. 17 vox 4 tit. Timidus

[78455] Tabula Ethic., cap. 17 vox 4 expos. 1 Quod timidus est qui in timendo superhabundat et que non oportet et ut non oportet; et talis magis denominatur a superhabundancia timoris quam a defectu audacie.

[78456] Tabula Ethic., cap. 17 vox 4 ref. 1 III XI f.


Vox 5

[78457] Tabula Ethic., cap. 17 vox 5 tit. Terribile

[78458] Tabula Ethic., cap. 17 vox 5 expos. 1 Quod terribile quoddam est supra hominem, quod ab omni habente intelligenciam timetur, et quoddam secundum hominem proporcionatum sibi, et differt secundum magis et minus.

[78459] Tabula Ethic., cap. 17 vox 5 ref. 1 III XI d.


Vox 6

[78460] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 tit. Tyrannus

[78461] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 1 Quod tyranni non dicuntur prodigi, quia multitudo non patitur secum de facili superhabundantem dacionem.

[78462] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 1 IV I f.

[78463] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 2 Quod tyrannus sibi ipsi conferens intendit; rex autem quod subditorum.

[78464] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 2 VIII X a.

[78465] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 3 Quod tyrannis est pessima, manifestum est secundum quod opposita est optimo.

[78466] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 3 Ibidem, b.

[78467] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 4 Quod tyrannis est prauitas monarchie.

[78468] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 4 Ibidem, b.

[78469] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 5 Quod in tyrannide, que pessima est, nichil aut parum amicicie, quia nichil commune imperanti et imperato.

[78470] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 5 VIII XI e.

[78471] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 6 Quod tyrannus se habet ad subditum sicut dominus ad seruum et anima ad corpus et artifex ad organum, quia omnes huiusmodi iuuantur ab huiusmodi propter suam utilitatem.

[78472] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 6 Ibidem.

[78473] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 7 Quod tyranni maxime approbant eutrapelos qui tribuunt se ipsos eis delectabiles in hiis que appetunt.

[78474] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 7 X IX c.

[78475] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 expos. 8 Quod tyrannos non dicimus illiberales, set perniciosos magis et impios et iniustos, puta ciuitates desolantes et sacra predantes.

[78476] Tabula Ethic., cap. 17 vox 6 ref. 8 IV II f.


Vox 7

[78477] Tabula Ethic., cap. 17 vox 7 tit. Trierarche

[78478] Tabula Ethic., cap. 17 vox 7 expos. 1 Quod trierarche non idem sumptus et architeoro.

[78479] Tabula Ethic., cap. 17 vox 7 ref. 1 IV III a.


Vox 8

[78480] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 tit. Tristicia

[78481] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 expos. 1 Quod omnes fugiunt tristiciam non solum superhabundantem, set uniuersaliter.

[78482] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 ref. 1 VII XV b.

[78483] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 expos. 2 Quod tristicia est sicut onus graue quod quanto plures transsumunt fit leuius ad portandum et sic presencia amici delectabilis.

[78484] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 ref. 2 IX XIII c.

[78485] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 expos. 3 Quod non sequitur si tristicia sit malum quod delectacio ei opposita sit bonum, quia contingit opponi et malum malo et ambo ei quod neutrum; et est ista instancia Platonis et dicit philosophus quod nichil facit ad propositum licet uerum dicat.

[78486] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 ref. 3 X II f.

[78487] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 expos. 4 Quod Plato dicit tristiciam esse defectum eius quod est secundum naturam, delectacionem uero replecionem; set excludit philosophus, quia replecio est passio corporis cuius non est delectari.

[78488] Tabula Ethic., cap. 17 vox 8 ref. 4 X III e.


Vox 9

[78489] Tabula Ethic., cap. 17 vox 9 tit. Triste

[78490] Tabula Ethic., cap. 17 vox 9 expos. 1 Quod triste per paucum tempus potest aliquis sustinere, continue autem nullus eciam si esset sibi bonum.

[78491] Tabula Ethic., cap. 17 vox 9 ref. 1 VIII VI c.


Vox 10

[78492] Tabula Ethic., cap. 17 vox 10 tit. Tymocracia

[78493] Tabula Ethic., cap. 17 vox 10 expos. 1 Quod ex tymocracia fit corrupcio in democraciam; conterminales enim sunt hee.

[78494] Tabula Ethic., cap. 17 vox 10 ref. 1 VIII X c.


Vox 11

[78495] Tabula Ethic., cap. 17 vox 11 tit. Transgressio

[78496] Tabula Ethic., cap. 17 vox 11 expos. 1 Quod in transgressionibus sicut est parum de iusto, sic parum de amicicia.

[78497] Tabula Ethic., cap. 17 vox 11 ref. 1 VIII XI e.


Caput 18
Vox 1

[78498] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 tit. Uita

[78499] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 1 Quod uitam uoluptuosam eligunt multi, quia credunt uoluptatem esse summum bonum.

[78500] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 1 I III b.

[78501] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 2 Quod tres sunt uite maxime excellentes, uoluptuosa, ciuilis et contemplatiua.

[78502] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 2 Ibidem.

[78503] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 3 Quod uitam uoluptuosam, id est uoluptatem, eligentes bestiales uidentur esse.

[78504] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 3 Ibidem.

[78505] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 4 Quod uita felicium secundum se ipsam est delectabilis.

[78506] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 4 I VI d.

[78507] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 5 Quod in uita contingunt multe transmutaciones et omnimode fortune, et quod contingit maxime nunc habundantem maximis calamitatibus incidere in senectute, sicut de Priamo narratur.

[78508] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 5 I VIII a.

[78509] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 6 Quod uita uirtuosi non esset delectabilis set misera, si eius operaciones non essent delectabiles.

[78510] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 6 VII XIV g.

[78511] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 7 Quod uita felicis est delectabilis secundum se, non indigens superinducta exteriori delectacione.

[78512] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 7 IX X d.

[78513] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 8 Quod uita solitarii est difficilis.

[78514] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 8 Ibidem, f.

[78515] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 9 Quod uita iusti et beati est beatissima et hiis uita eligibilior.

[78516] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 9 IX XI c.

[78517] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 10 Quod uita secundum naturam est delectabile et eligibile bonum, et maxime uita bonorum qui delectantur in hoc quod senciunt simul, dum operantur quod secundum se bonum.

[78518] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 10 Ibidem, e.

[78519] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 11 Quod uita est operacio quedam.

[78520] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 11 X VII a.

[78521] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 12 Quod uita que est secundum felicitatem contemplatiuam est melior quam uita que est secundum hominem, secundum quod homo ab humo dicitur.

[78522] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 12 X XI a.

[78523] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 expos. 13 Quod uita beata tantum est in hominibus quantum habent de similitudine intellectualis operacionis.

[78524] Tabula Ethic., cap. 18 vox 1 ref. 13 X XII f.


Vox 2

[78525] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 tit. Uiuere

[78526] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 expos. 1 Quod uiuere et sentire determinantur in animalibus per potenciam sensus, in hominibus per sensum et intellectum; potencia autem ad operacionem reducitur.

[78527] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 ref. 1 IX XI b.

[78528] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 expos. 2 Quod uiuere quia est sicut determinatum, secundum posicionem Pictagore, est naturaliter bonum.

[78529] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 ref. 2 Ibidem.

[78530] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 expos. 3 Quod uiuere omnes appetunt.

[78531] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 ref. 3 Ibidem, e, et X VII a.

[78532] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 expos. 4 Quod uiuere sui ipsius unusquisque debet eligere magis quam alterius; set uiuere proprium ipsius hominis est secundum optimum quod in ipso est, id est intellectum; hoc enim maxime est homo.

[78533] Tabula Ethic., cap. 18 vox 2 ref. 4 X XI c.


Vox 3

[78534] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 tit. Uirtus

[78535] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 1 Quod uirtus melior est honore, et magis racionale est existimare hanc esse summum bonum.

[78536] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 1 I III b.

[78537] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 2 Quod uirtus inest homini quando dormit et nichil operatur et quando multa mala sustinet et infortunia.

[78538] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 2 Ibidem.

[78539] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 3 Quod uirtutem eligimus propter se ipsam et alia uirtutis gracia.

[78540] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 3 I IV f.

[78541] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 4 Quod unumquodque perficitur secundum propriam uirtutem.

[78542] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 4 I V d.

[78543] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 5 Quod uirtutum has dicimus esse intellectuales, has autem morales.

[78544] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 5 I XI g.

[78545] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 6 Quod est secundum uirtutem est delectabile et non triste uel minime triste.

[78546] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 6 IV I d.

[78547] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 7 Quod uirtus est tristari et delectari quibus oportet et ut oportet.

[78548] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 7 Ibidem, g.

[78549] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 8 Quod uirtus moralis generatur ex more, a quo eciam nominatur, et parum declinat ab ipso.

[78550] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 8 II I a.

[78551] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 9 Quod uirtutes morales non insunt natura neque preter naturam, set innatis nobis suscipere eas, perfectis autem per assuefaccionem.

[78552] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 9 Ibidem, b.

[78553] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 10 Quod omnis uirtus ex eisdem fit et corrumpitur.

[78554] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 10 Ibidem, e.

[78555] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 11 Quod uirtutes corrumpuntur ab operacionibus que sunt secundum superhabundanciam et defectum et saluantur ex medio; et ponit exemplum de fortitudine et sanitate.

[78556] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 11 II II b.

[78557] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 12 Quod uirtus moralis est circa uoluptates et tristicias.

[78558] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 12 Ibidem, d.

[78559] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 13 Quod uirtutes sunt quedam inpassibilitates et quietes secundum Plotinum.

[78560] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 13 Ibidem, e.

[78561] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 14 Quod uirtus est circa uoluptates et tristicias optimorum operatiua.

[78562] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 14 Ibidem.

[78563] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 15 Quod ad uirtutem eligere et operari firmiter non parum set omnia possunt, quia ex multociens operari iusta et temperata adueniunt.

[78564] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 15 II III d.

[78565] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 16 Quod quidam de uirtute per racionem philosophantes uolunt fieri studiosi, et tales assimulantur laborantibus qui audiunt consilium medici et nichil faciunt de hiis que precipit.

[78566] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 16 Ibidem, g.

[78567] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 17 Queritur quid est uirtus.

[78568] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 17 II IV a.

[78569] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 18 Quod secundum uirtutes laudamur, et uituperamur secundum malicias.

[78570] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 18 Ibidem, c.

[78571] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 19 Quod secundum uirtutes non mouemur, set disponimur debita perfeccione.

[78572] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 19 Ibidem.

[78573] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 20 Quod uirtutes non sunt potencie; neque enim boni dicimur propter posse pati, neque laudamur neque uituperamur.

[78574] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 20 Ibidem, d.

[78575] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 21 Quod uirtutes secundum quas sumus boni non sunt a natura.

[78576] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 21 Ibidem, e.

[78577] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 22 Quod uirtutes sunt habitus.

[78578] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 22 Ibidem, e.

[78579] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 23 Queritur qualis habitus uirtus sit secundum speciem.

[78580] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 23 Ibidem.

[78581] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 24 Quod uirtus perficit habentem et opus eius bonum reddit; et exemplificat.

[78582] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 24 Ibidem, f.

[78583] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 25 Quod uirtus hominis est habitus ex quo bonus homo fit et a quo bonum opus suum.

[78584] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 25 Ibidem, g.

[78585] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 26 Quod uirtus est cercior omni arte et melior.

[78586] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 26 II V c.

[78587] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 27 Quod uirtus est coniectatrix medii; et hec est uirtus moralis.

[78588] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 27 Ibidem.

[78589] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 28 Quod uirtus moralis est circa passiones et operaciones in quibus est superhabundancia uiciosa et defectus uituperatur, medium autem laudatur.

[78590] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 28 Ibidem, d.

[78591] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 29 Quod uirtus est medietas quedam.

[78592] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 29 Ibidem.

[78593] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 30 Quod uirtus est habitus electiuus in medietate consistens quo ad nos determinata racione et ut utique sapiens determinabit.

[78594] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 30 Ibidem, e.

[78595] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 31 Quod uirtus est inuenire medium.

[78596] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 31 Ibidem, f.

[78597] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 32 Quod uirtus est medietas duarum maliciarum.

[78598] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 32 Ibidem.

[78599] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 33 Quod uirtus moralis consistit circa passiones et operaciones.

[78600] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 33 III I a.

[78601] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 34 Quod uirtus non sit magis uoluntaria quam malicia.

[78602] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 34 III X d.

[78603] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 35 Quod uirtutes sunt medietates, quod pertinet ad genus propinquum, et quod sunt habitus, quod pertinet ad genus remotum, et existunt in nobis uoluntarie et sequuntur iudicium recte racionis.

[78604] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 35 Ibidem, f.

[78605] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 36 Quod uirtutis magis est benefacere quam bene pati.

[78606] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 36 IV I c.

[78607] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 37 Quod non est eadem uirtus possessionis et operis.

[78608] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 37 IV III c.

[78609] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 38 Quod uirtuti perfecte non est honor dignus sicut sufficiens premium.

[78610] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 38 IV V b.

[78611] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 39 Quod sine uirtute non facile est ferre bonas fortunas, quia propter diuicias tales efficiuntur uiciosi alios contempnendo.

[78612] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 39 Ibidem, f.

[78613] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 40 Quod uirtus que est circa honores uidetur esse deserta et extrema dubia.

[78614] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 40 IV VII f.

[78615] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 41 Quod uirtus que est in colloquiis et conuiuiis non habet nomen proprium; uidetur autem assimulari amicicie.

[78616] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 41 IV IX b.

[78617] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 42 Quod uirtutes anime morales et intellectuales.

[78618] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 42 VI I b.

[78619] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 43 Quod uirtus est optimus habitus quo perficitur ad opus.

[78620] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 43 Ibidem, d.

[78621] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 44 Quod uirtus moralis est habitus electiuus.

[78622] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 44 Ibidem.

[78623] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 45 Quod uirtutes intellectuales sunt quinque: ars, sciencia, prudencia, sapiencia et intellectus.

[78624] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 45 VI II a.

[78625] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 46 An uirtutes intellectuales sint utiles homini.

[78626] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 46 VI IX a.

[78627] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 47 Quod uirtutes morales bonum uirum faciunt.

[78628] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 47 Ibidem.

[78629] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 48 Quod uirtutes intellectuales per se ipsas eligibiles sunt.

[78630] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 48 Ibidem, d.

[78631] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 49 Quod uirtus moralis rectam facit eleccionem.

[78632] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 49 Ibidem, f.

[78633] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 50 Quod uirtutis operacio et felicitas non sunt qualitates.

[78634] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 50 X III a.

[78635] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 51 Quod circa uirtutes contingit magis et minus; iusti enim magis et fortes, est autem iuste agere et temperate magis et minus.

[78636] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 51 Ibidem, b.

[78637] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 52 Quod uirtus et uirtuosus sunt mensura omnium humanorum.

[78638] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 52 X VIII e.

[78639] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 53 Quod uirtus moralis indiget ad sui operacionem exterioribus bonis, quia liberali opus erit pecuniis ad agere liberalia, et iusto ad reddendum debitum; uoluntas enim non sufficit, quia non iusti simulant iuste agere uelle.

[78640] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 53 X XI f.

[78641] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 54 Quod uirtus est mansiua.

[78642] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 54 VIII III e.

[78643] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 55 Quod uirtus et studiosus unicuique mensura uidentur esse.

[78644] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 55 IX IV b.

[78645] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 expos. 56 Quid in uirtute morali sit principalius, an eleccio uel accio exterior.

[78646] Tabula Ethic., cap. 18 vox 3 ref. 56 X XI f.


Vox 4

[78647] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 tit. Uirtuosus

[78648] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 1 Quod in uirtuoso omnia consonant racioni.

[78649] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 1 I XI e.

[78650] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 2 Quod uirtuosus consentit sibi ipsi et eadem appetit et uult sibi ipsi bona apparencia et operatur, quia boni est bonum elaborare, et sui ipsius gracia.

[78651] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 2 IX IV c.

[78652] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 3 Quod uirtuosus est inpenitibilis.

[78653] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 3 Ibidem, f.

[78654] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 4 Quod uirtuosus se habet ad amicum sicut ad se ipsum.

[78655] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 4 IX IV g.

[78656] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 5 Quod uirtuosus maxime sit philantus, id est amator sui maxime, quia tribuit sibi ipsi optima et largitur maxime principalissimo, id est intellectui cui alia obediunt, sicut ciuitas maxime esse uidetur principalissimum.

[78657] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 5 IX IX d.

[78658] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 6 Quod uirtuosus tantum distat ab illo amante qui exprobratur quantum uiuere secundum passionem et secundum racionem et quantum appetere simpliciter bonum et quod uidetur conferre.

[78659] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 6 Ibidem.

[78660] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 7 Quod uirtuosus laudatur et recipitur ab omnibus; ex ipsius operibus omnibus bona proueniunt; et ideo maxime est philantus.

[78661] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 7 Ibidem, e.

[78662] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 8 Quod uirtuosus et epyeikes obediunt intellectui.

[78663] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 8 Ibidem, e.

[78664] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 9 Quod uirtuosus dirigit circa omnia eligibilia, que sunt tria: honestum, utile et delectabile; et malus in hoc peccat.

[78665] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 9 II II f.

[78666] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 10 Quod uirtuosus est regula et mensura bonorum.

[78667] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 10 III VIII g.

[78668] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 11 Quod uirtuosus amicorum gracia multa agit et patrie; proiciet enim pecunias et honores et totaliter oppugnabilia bona, procurans sibi bona, id est opera uirtutum.

[78669] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 11 Ibidem, f.

[78670] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 12 Quod uirtuosus per paucum tempus delectari ualde in operibus uirtuosis magis eligit quam per magnum tempus in paruis operibus eciam uirtutum et eligit eciam magis unam accionem bonam quasi moriens quam multas et paruas scilicet uiuens.

[78671] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 12 Ibidem.

[78672] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 13 Quod uirtuosus acciones uirtutum concedit amico et facit ipsum operari opera uirtutum.

[78673] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 13 Ibidem.

[78674] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 14 Quod uirtuosus in omnibus maxime bonis et laudabilibus uidetur plus sibi tribuens, et sic oportet ipsum philantum esse.

[78675] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 14 Ibidem, g.

[78676] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 15 Quod uirtuosus siue studiosus est simul delectabilis et utilis; set talis non fit amicus superexcellenti in potestate nisi superexcellens in potestate superexcellatur ab ipso in uirtute; set tales non omnino consueuerunt fieri.

[78677] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 15 VIII VI e.

[78678] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 expos. 16 Quod uirtuosum esse est difficile.

[78679] Tabula Ethic., cap. 18 vox 4 ref. 16 II VII d.


Vox 5

[78680] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 tit. Uir

[78681] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 expos. 1 Quod uiri ad uxorem principatus aristocracia uidetur; secundum enim hec que oportet uirum uir principatur et uxori dimittit que illi congruunt.

[78682] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 ref. 1 VIII X e.

[78683] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 expos. 2 Quod uir uolens in omnibus dominari et nullum dominium dimittere uxori, regimen eius in oligarchiam transponitur.

[78684] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 ref. 2 Ibidem.

[78685] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 expos. 3 Quod uiri et uxoris opera posita in commune sufficiunt sibi ad inuicem.

[78686] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 ref. 3 VIII XII f.

[78687] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 expos. 4 Quod uir et uxor propter filios principaliter coniunguntur et cum sint steriles cicius dissoluuntur.

[78688] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 ref. 4 Ibidem, g.

[78689] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 expos. 5 Quod uxores quandoque principantur existentes heredes et non fiunt tales principatus secundum uirtutem, set propter diuicias et potenciam sicut in obligarchiis.

[78690] Tabula Ethic., cap. 18 vox 5 ref. 5 VIII X f.


Vox 6

[78691] Tabula Ethic., cap. 18 vox 6 tit. Usus

[78692] Tabula Ethic., cap. 18 vox 6 expos. 1 Quod usus facit fortem, et similiter in uirtutibus anime.

[78693] Tabula Ethic., cap. 18 vox 6 ref. 1 II II d.


Vox 7

[78694] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 tit. Uerecundia

[78695] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 1 Quod uerecundia non omni etati conuenit set iuuenili; tales enim oportet uerecundos esse, quia in eis sunt multa peccata propter impetum passionum, set a uerecundia prohibentur; et laudamus iuuenes uerecundos, senex autem nullus laudabilis quia uerecundabilis.

[78696] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 1 IV XII b.

[78697] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 2 Quod uerecundia non est studiosi cum non sit nisi de prauis que non operatur studiosus.

[78698] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 2 Ibidem, c.

[78699] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 3 Quod uerecundia ex supposicione erit studiosum, quia si operetur turpia, uerecundabitur studiose et laudabiliter; set hoc non est in uirtutibus quod aliquo supposito laudentur, set per se.

[78700] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 3 Ibidem, g.

[78701] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 4 Quod uerecundus laudatur quasi medius, superhabundans autem kataplex, deficiens inuerecundus qui nequaquam uerecundatur.

[78702] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 4 II VI f.

[78703] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 5 Quod uerecundia magis assimulatur passioni quam habitui.

[78704] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 5 IV XII a.

[78705] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 6 Quod uerecundia est quidam timor ingloriacionis.

[78706] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 6 Ibidem.

[78707] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 expos. 7 Quod uerecundia perficitur quadam corporis alteracione; rubescunt enim uerecundati, set mortem timentes pallescunt.

[78708] Tabula Ethic., cap. 18 vox 7 ref. 7 Ibidem.


Vox 8

[78709] Tabula Ethic., cap. 18 vox 8 tit. Unusquisque

[78710] Tabula Ethic., cap. 18 vox 8 expos. 1 Quod unusquisque dicitur maxime agere quod facit intellectus, quia unusquisque est intellectus uel maxime intellectus.

[78711] Tabula Ethic., cap. 18 vox 8 ref. 1 IX IX d.


Vox 9

[78712] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 tit. Uoluntas

[78713] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 1 Quod uoluntas legislatoris est ciues bonos facere per assuefaccionem.

[78714] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 1 II I d.

[78715] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 2 Quod uoluntas est impossibilium, puta inmortalium.

[78716] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 2 III V c.

[78717] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 3 Quod uoluntas est circa ea que nequaquam operata sunt per ipsum, puta ypocritam aliquem uincere. Quod uoluntas est finis, utputa sanitatem uolumus.

[78718] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 3 Ibidem, d.

[78719] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 4 Quod uoluntas uidetur quibusdam esse per se boni, aliis apparentis boni.

[78720] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 4 III VIII a.

[78721] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 5 Quod si uoluntas est per se boni, contingit quod malum sit bonum; et si sit apparentis boni tantum, erunt contraria obiectum unius potencie.

[78722] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 5 Ibidem, b.

[78723] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 expos. 6 Quod uoluntas est turpium et bonorum.

[78724] Tabula Ethic., cap. 18 vox 9 ref. 6 III II g.


Vox 10

[78725] Tabula Ethic., cap. 18 vox 10 tit. Uoluntabile

[78726] Tabula Ethic., cap. 18 vox 10 expos. 1 Quod uoluntabile est bonum simpliciter, quod abstrahit a qualibet differencia boni.

[78727] Tabula Ethic., cap. 18 vox 10 ref. 1 III VIII b.


Vox 11

[78728] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 tit. Uoluntarium

[78729] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 1 Quod uoluntaria sunt laudes et uituperia.

[78730] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 1 III I a.

[78731] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 2 Quod uoluntarium et inuoluntarium necessarium forte determinare de uirtute intendentibus.

[78732] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 2 Ibidem.

[78733] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 3 Quod uoluntarium est cuius principium est in operante mouens organice.

[78734] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 3 Ibidem, e.

[78735] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 4 Quod uoluntarium est cuius principium est in ipso sciente singula et in quibus est operacio.

[78736] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 4 III IV a.

[78737] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 5 Quod uoluntarium est in plus quam eleccio, quia uoluntario pueri et alia animalia communicant, eleccione autem non.

[78738] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 5 III V a.

[78739] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 6 Quod uoluntarium est quod aliquis operatur de numero eorum que in ipso existunt et sciens et non ignorans neque quem neque quo neque cuius gracia.

[78740] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 6 V X b.

[78741] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 7 Quod non sunt uoluntaria omnia que scientes operamur, quia multa natura existencium et operamur et patimur scientes, quorum nullum neque uoluntarium neque inuoluntarium, sicut senescere uel mori.

[78742] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 7 Ibidem, c.

[78743] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 8 Quod uoluntariorum hec quidem preeligentes operamur, hec non preeligentes.

[78744] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 8 Ibidem, d.

[78745] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 expos. 9 Quod ad ea que non sunt uoluntaria neque sunt in nobis nullus prouocat operari, puta non calefieri uel dolere uel esurire uel aliud quodcumque talium.

[78746] Tabula Ethic., cap. 18 vox 11 ref. 9 III IX c.


Vox 12

[78747] Tabula Ethic., cap. 18 vox 12 tit. Uiolenta

[78748] Tabula Ethic., cap. 18 vox 12 expos. 1 Quod uiolenta omnia fiunt cum tristicia.

[78749] Tabula Ethic., cap. 18 vox 12 ref. 1 III II g.

[78750] Tabula Ethic., cap. 18 vox 12 expos. 2 Quod uiolentum est cuius principium est tale existens in quo nichil confert paciens uel operans.

[78751] Tabula Ethic., cap. 18 vox 12 ref. 2 III I a et II g.


Vox 13

[78752] Tabula Ethic., cap. 18 vox 13 tit. Uerax

[78753] Tabula Ethic., cap. 18 vox 13 expos. 1 Quod uerax medius existens et loquens uerum et fugiens mendacium est laudabilis.

[78754] Tabula Ethic., cap. 18 vox 13 ref. 1 IV X b.

[78755] Tabula Ethic., cap. 18 vox 13 expos. 2 Quod uerax est qui in sermone et uita uerum dicit eo quod talis est secundum habitum; et talis temperatus et moderatus.

[78756] Tabula Ethic., cap. 18 vox 13 ref. 2 Ibidem, d.


Vox 14

[78757] Tabula Ethic., cap. 18 vox 14 tit. Ueridicus

[78758] Tabula Ethic., cap. 18 vox 14 expos. 1 De ueridicis et falsidicis, qui similiter se habent in sermonibus et operacionibus, et de ficcione.

[78759] Tabula Ethic., cap. 18 vox 14 ref. 1 IV X b.


Vox 15

[78760] Tabula Ethic., cap. 18 vox 15 tit. Uilis

[78761] Tabula Ethic., cap. 18 vox 15 expos. 1 Quod uestis Latoniorum erat uilis, et per hoc uolebant ostendere abstinenciam et talis iactancia uidetur.

[78762] Tabula Ethic., cap. 18 vox 15 ref. 1 IV X g.


Vox 16

[78763] Tabula Ethic., cap. 18 vox 16 tit. Uenditor

[78764] Tabula Ethic., cap. 18 vox 16 expos. 1 Quod uenditor cimini et omnis talis nominatus est a superhabundancia eius quod est nulli dare.

[78765] Tabula Ethic., cap. 18 vox 16 ref. 1 IV II f.


Vox 17

[78766] Tabula Ethic., cap. 18 vox 17 tit. Uenia

[78767] Tabula Ethic., cap. 18 vox 17 expos. 1 Quod uenia conceditur hiis qui operantur aliquid turpe propter pericula que humanam uitam excedunt.

[78768] Tabula Ethic., cap. 18 vox 17 ref. 1 III I g.


Vox 18

[78769] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 tit. Ueritas

[78770] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 expos. 1 Quod ueritas est medietas circa uerum, habundans autem iactator, deficiens autem eyron.

[78771] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 ref. 1 II VI e.

[78772] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 expos. 2 Quod ueritas est opus utrarumque intellectiuarum particularum.

[78773] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 ref. 2 VI I g.

[78774] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 expos. 3 Quod ueritatem dicere non sufficit, set assignare causam falsi; hoc enim confert ad fidem.

[78775] Tabula Ethic., cap. 18 vox 18 ref. 3 VII XV b.


Vox 19

[78776] Tabula Ethic., cap. 18 vox 19 tit. Uerum et falsum

[78777] Tabula Ethic., cap. 18 vox 19 expos. 1 Quod uerum et falsum est opus speculatiue mentis.

[78778] Tabula Ethic., cap. 18 vox 19 ref. 1 VI I e.


Vox 20

[78779] Tabula Ethic., cap. 18 vox 20 tit. Uniuersale

[78780] Tabula Ethic., cap. 18 vox 20 expos. 1 Quod uniuersale est ex singularibus quorum oportet habere sensum.

[78781] Tabula Ethic., cap. 18 vox 20 ref. 1 VI VIII f.


Vox 21

[78782] Tabula Ethic., cap. 18 vox 21 tit. Uituperabile

[78783] Tabula Ethic., cap. 18 vox 21 expos. 1 Quod uituperabile in delectacionibus natura eligibilibus et mediis non est simpliciter concupiscere et pati, set superhabundanter amare quemadmodum Inobe rebelles.

[78784] Tabula Ethic., cap. 18 vox 21 ref. 1 VII V b.


Vox 22

[78785] Tabula Ethic., cap. 18 vox 22 tit. De uipera

[78786] Tabula Ethic., cap. 18 vox 22 expos. 1 De uipera a qua percussus fuit Theodoctus.

[78787] Tabula Ethic., cap. 18 vox 22 ref. 1 VII VIII g.


Vox 23

[78788] Tabula Ethic., cap. 18 vox 23 tit. Ultimum

[78789] Tabula Ethic., cap. 18 vox 23 expos. 1 Quod est ultimum in resolucione est primum in generacione.

[78790] Tabula Ethic., cap. 18 vox 23 ref. 1 III VII c.


Vox 24

[78791] Tabula Ethic., cap. 18 vox 24 tit. Uiriles

[78792] Tabula Ethic., cap. 18 vox 24 expos. 1 Quod uiriles reuerentur, id est fugiunt, quod amici contristentur ipsis, et, si tristicia non sit ita magna quod superexcedat uires suas, nullo modo sustinent quod condoleant sibi, quia, cum ipsi non sint ploratiui, non delectantur in hoc quod aliquis comploret sibi; set muliebres homines gaudent in hoc quod aliqui per tristiciam sint simul angustiati, set tales non oportet imitari, set uirilem.

[78793] Tabula Ethic., cap. 18 vox 24 ref. 1 IX XIII d.


Vox 25

[78794] Tabula Ethic., cap. 18 vox 25 tit. Uisus

[78795] Tabula Ethic., cap. 18 vox 25 expos. 1 Quod secundum uisum maxime est delectabilis presencia amici quemadmodum in amantibus uidere delectabilissimum est et magis eligunt amatores hunc sensum quem alios.

[78796] Tabula Ethic., cap. 18 vox 25 ref. 1 IX XIV e.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264