CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
liber VII

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum adaequatum Leonino 1969 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 7
Lectio 1

[73996] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 1 Post haec autem dicendum, aliud facientes principium et cetera. Postquam philosophus supra determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus, hic incipit determinare de quibusdam quae consequuntur ad virtutem. Et primo de continentia, quae est quiddam imperfectum in genere virtutis. Secundo de amicitia, quae est quidam effectus virtutis, in octavo libro, ibi, post haec autem de amicitia et cetera. Tertio de fine virtutis, in X libro, ibi: post haec autem de delectatione et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de continentia et eius opposito. Secundo de delectatione et tristitia quae sunt earum materia, ibi: de delectatione autem et tristitia et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam ab aliis quae sunt eiusdem generis. Secundo de ea determinat, ibi: videtur utique continentia et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam et eius oppositum ab his quae sunt eiusdem generis. Secundo ostendit de quibus eorum sit dictum, et de quibus restet dicendum, ibi, sed de hac quidem dispositione et cetera. Circa primum duo facit. Primo enumerat habitus seu dispositiones circa moralia vituperabiles. Secundo ponit eorum opposita, ibi: contraria autem duobus et cetera.

[73997] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 2 Dicit ergo primo, quod post ea quae dicta sunt de virtutibus moralibus et intellectualibus, ad hoc quod nihil moralium praetermittatur, oportet ab alio principio resumere, ut dicamus, quod eorum quae sunt circa mores fugienda, tres species sunt: scilicet malitia, incontinentia et bestialitas.

[73998] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 3 Et horum quidem differentiam sic oportet accipere. Cum enim, ut in VI dictum est, bona actio non sit sine ratione practica vera et appetitu recto, per hoc quod aliquid horum duorum pervertitur, contingit quod aliquid sit in moribus fugiendum. Si quidem igitur sit perversitas ex parte appetitus ut ratio practica remaneat recta, erit incontinentia, quae scilicet est, quando aliquis rectam aestimationem habet de eo quod est faciendum vel vitandum, sed propter passionem appetitus in contrarium trahit. Si vero intantum invalescat appetitus perversitas ut rationi dominetur, ratio sequetur id in quod appetitus corruptus inclinat, sicut principium quoddam existimans illud ut finem et optimum; unde ex electione operabitur perversa, ex quo aliquis dicitur malus, ut dictum est in quinto. Unde talis dispositio dicitur malitia.

[73999] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 4 Est autem considerandum ulterius quod perversitas in unaquaque re contingit ex eo quod corrumpitur contemperantia debita illius rei, sicut aegritudo corporalis in homine provenit ex hoc quod corrumpitur humorum debita harmonia huic homini; et similiter perversitas appetitus quae interdum rationem pervertit in hoc consistit quod corrumpitur commensuratio affectionum humanarum. Talis autem corruptio dupliciter contingit: consonantia enim sive contemperantia alicuius rei non consistit in indivisibili, sed habet latitudinem quandam, sicut patet de contemperantia humorum in corpore humano, salvatur enim natura humana et cum maiori vel cum minori caliditate, et similiter contemperantia humanae vitae salvatur secundum diversas maneries affectionum.

[74000] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 5 Uno igitur modo potest contingere perversitas in tali consonantia, ita quod non exeatur extra limites humanae vitae: et tunc dicetur simpliciter incontinentia vel malitia humana, sicut aegritudo humana corporalis, in qua salvari potest natura humana. Alio modo potest corrumpi contemperantia humanarum affectionum, ita quod progrediatur ultra limites humanae vitae in similitudinem affectionum alicuius bestiae, puta leonis, ursi aut porci, et hoc est quod vocatur bestialitas. Et est simile, sicut si ex parte corporis complexio alicuius mutaretur in complexionem leoninam vel porcinam.

[74001] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: contraria autem etc., ponit contrarias dispositiones praedictis. Et primo proponit duo de quibus est manifestum. Et dicit quod contraria duobus praedictorum sunt manifesta: nam malitiae contrariatur virtus, incontinentiae autem continentia.

[74002] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 7 Secundo ibi: ad bestialitatem autem etc., ostendit quid opponatur tertio, scilicet bestialitati. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, quemadmodum Homerus et cetera. Dicit ergo primo quod bestialitati congruenter dicitur opponi quaedam virtus, quae communem hominum modum excedit et potest vocari heroica vel divina; heroas enim gentiles vocabant animas defunctorum aliquorum virorum insignium, quos etiam deificatos dicebant.

[74003] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 8 Ad cuius evidentiam considerandum est, quod anima humana media est inter superiores substantias et divinas, quibus communicat per intellectum, et animalia bruta quibus communicat in sensitivis potentiis. Sicut ergo affectiones sensitivae partis aliquando in homine corrumpuntur usque ad similitudinem bestiarum et hoc vocatur bestialitas supra humanam malitiam et incontinentiam; ita etiam rationalis pars quandoque in homine perficitur et confortatur ultra communem modum humanae perfectionis, quasi in similitudinem substantiarum separatarum, et hoc vocatur virtus divina supra humanam virtutem et continentiam; ita enim se habet rerum ordo, ut medium ex diversis partibus attingat utrumque extremum. Unde et in humana natura est aliquid quod attingit ad id quod est superius, aliquid vero quod coniungitur inferiori, aliquid vero quod medio modo se habet.

[74004] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit quemadmodum Homerus etc., manifestat quod dixerat. Et primo manifestat, quod sit in hominibus quaedam virtus heroica vel divina. Secundo ostendit, quod talis virtus opponatur bestialitati, ibi, etenim quemadmodum et cetera. Primum autem manifestat dupliciter. Uno modo per dictum Homeri, qui introducit Priamum de filio suo Hectore dicentem, quod erat excellenter bonus, ita quod non videbatur mortalis hominis existere filius, sed Dei, quia scilicet quiddam divinum apparebat in eo ultra communem hominum modum. Secundo manifestat idem per commune dictum gentilium, qui dicebant quosdam homines deificari, quod Aristoteles non dicit esse credendum, quantum ad hoc quod homo vertatur in naturam divinam, sed propter excellentiam virtutis supra communem modum hominum. Ex quo patet esse in hominibus aliquibus quamdam virtutem divinam, et concludit hanc virtutem esse bestialitati oppositam.

[74005] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit: et enim quemadmodum etc., probat propositum duplici ratione. Primo quidem quia malitiam vel virtutem dicimus quasi propriam homini. Unde neque malitia attribuitur bestiae quae est infra hominem, neque virtus Deo qui est supra hominem. Sed virtus divina est honorabilior virtute humana quam simpliciter virtutem nominamus. Perversitas autem bestiae est quoddam alterum genus malitiae a malitia humana quae simpliciter malitia dicitur.

[74006] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 11 Secundam rationem ponit ibi, quia autem et cetera. Et dicit quod homines in quibus invenitur tanta bonitas quod raro invenitur in hominibus videntur esse divini viri, unde Lacones, scilicet quidam Graeciae cives, quando valde admirantur alicuius hominis bonitatem, dicunt iste est vir divinus. Et similiter ex parte malitiae, bestialis raro invenitur inter homines.

[74007] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 12 Et ponit tres modos secundum quos aliqui fiunt bestiales. Quorum primus est ex conversatione gentis, sicut apud barbaros qui rationabilibus legibus non reguntur, propter malam convivendi consuetudinem aliqui incidunt in malitiam bestialem. Secundo contingit aliquibus propter aegritudines et orbitates, idest amissiones carorum, ex quibus in amentiam incidunt et quasi bestiales fiunt. Tertio propter magnum augmentum malitiae, ex quo contingit quod quosdam superexcellenter infamamus dicentes eos bestiales. Quia igitur, sicut virtus divina raro in bonis invenitur, ita bestialitas raro in malis: videntur sibi per oppositum respondere.

[74008] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit sed de hac quidem etc., ostendit quid de talibus dictum sit et quid restet dicendum. Et primo continuat se ad praecedentia et sequentia; secundo determinat modum agendi, ibi, oportet autem et cetera. Dicit ergo primo, quod de hac dispositione, scilicet bestiali, posterius fiet quaedam recordatio, scilicet in hoc eodem libro. De malitia autem virtuti opposita dictum est prius, ubi determinatum est de virtutibus sed de incontinentia, quae vituperatur circa delectationes, et mollitie et delitiis quae vituperantur circa tristitias, dicendum est nunc, similiter et de continentia, quae laudatur circa delectationes; et perseverantia quae laudatur circa tristitias: ita tamen quod non existimemus hos habitus, neque eosdem virtuti et malitiae, neque ut genere diversos.

[74009] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit: oportet autem etc., ostendit modum procedendi. Et dicit quod oportet hic procedere sicut in aliis rebus, ut scilicet positis his quae videntur probabilia circa praedicta, primo inducamus dubitationes de eis et sic ostendemus omnia quae sunt maxime probabilia circa praedicta: et si non omnia, quia non est hominis ut nihil a mente eius excidat, ostendemus plurima et principalissima. Quia si in aliqua materia dissolvantur difficultates et derelinquantur quasi vera illa quae sunt probabilia, sufficienter est determinatum.

[74010] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 15 Deinde cum dicit: videtur utique etc., determinat de continentia et incontinentia, et perseverantia, et mollitie. Et, secundum id quod determinatum est, primo ponit probabilia; secundo inducit dubitationes, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc.; tertio solvit, ibi: primum quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit probabilia circa ipsam continentiam et incontinentiam. Secundo circa comparationem eorum ad alia, ibi, et temperatum quidem et cetera. Tertio circa eorum materiam, ibi, adhuc incontinentes et cetera. Circa primum ponit tria probabilia. Quorum primum pertinet ad bonitatem et malitiam praedictorum. Et dicit quod probabiliter videtur quod continentia et perseverantia sint studiosa et laudabilia, incontinentia autem et mollities sint prava et vituperabilia. Secundum pertinet ad rationes definitivas ipsorum. Et dicit quod idem videtur esse continens quod ille qui permanet in ratione, idest in eo quod secundum rationem iudicat esse agendum, incontinens autem videtur ille qui egreditur a iudicio rationis. Tertium pertinet ad operationes eorum. Et dicit quod incontinens scit aliqua esse prava, et tamen agit ea propter passionem. Continens autem patitur quidem concupiscentias quas scit esse pravas unde non sequitur eas propter iudicium rationis. Et haec duo sunt etiam extendenda ad perseverantiam et mollitiem, sed circa tristitias.

[74011] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 16 Deinde cum dicit: et temperatum quidem etc., ponit duo probabilia circa comparationem eorum ad alia. Quorum primum accipitur secundum comparationem continentiae ad temperantiam. Et dicit quod videtur temperatus esse continens et perseverativus. Sed quidam dicunt quod omnis continens et perseverativus est temperatus, quidam autem dicunt quod non; circa opposita vero horum, quidam dicunt quod omnis intemperatus est incontinens et e converso confuse, idest absque aliqua distinctione. Quidam autem dicunt eos esse alteros.

[74012] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 17 Secundum accipitur per comparationem ad prudentiam. Et dicit quod quandoque dicunt homines quod non contingit prudentem esse incontinentem, quandoque autem dicunt quod quidam prudentes et divini, idest ingeniosi, sunt incontinentes.

[74013] Sententia Ethic., lib. 7 l. 1 n. 18 Deinde cum dicit: adhuc incontinentes etc., ponit unum probabile circa materiam praedictorum. Et dicit quod quandoque dicuntur aliqui incontinentes, non solum concupiscentiarum, sed etiam irae, honoris et lucri. Ista igitur sunt sex quae communiter solent dici de continentia et incontinentia et perseverantia et mollitie.


Lectio 2

[74014] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 1 Dubitabit autem (utique) aliquis et cetera. Postquam philosophus posuit ea quae videntur esse probabilia circa continentiam et incontinentiam, hic movet dubitationes contra omnia praedicta, non tamen eodem ordine quo ea proposuit. Proposuit enim ea eo ordine quo cadunt in prima hominis consideratione, qui primo considerat circa aliquid id quod est commune, puta an sit bonum vel malum. Secundo considerat propriam rationem rei. Tertio operationem eius. Quarto comparationem eius ad alia cum quibus convenientiam habet. Quinto comparationem eius ad illa a quibus differt; et ultimo ea quae exterius circumstant.

[74015] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 2 In ponendo autem dubitationes praemittit illud quod est magis dubitabile. Sic ergo contra sex praedicta ponit sex dubitationes; primam quidem contra tertium probabile, de actu continentis et incontinentis. Secundo ponit aliam contra quintum, quod erat de comparatione ad prudentiam, ibi, prudentia ergo contratendente etc.; tertia dubitatio est circa quartum dubitabile quod erat de comparatione ad temperantiam, et hoc ibi: adhuc si quidem etc.; quarta dubitatio est contra secundum probabile, quod erat de diffinitione continentiae, et hoc ibi: adhuc, si omni opinioni etc.; quinta dubitatio est contra primum probabile, quod erat de bonitate et malitia continentiae et incontinentiae, et hoc ibi: adhuc in persuaderi etc.; sexta dubitatio est contra sextum probabile, de materia continentiae et incontinentiae, ibi, adhuc si circa omnia et cetera.

[74016] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 3 Circa primum duo facit. Primo proponit dubitationem. Et dicit quod aliquis potest de hoc dubitare, quomodo aliquis qui habet rectam existimationem est incontinens operando contraria.

[74017] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 4 Secundo ibi, scientem quidem igitur etc., prosequitur dubitationem. Et primo obiicit ad unam partem. Secundo obiicit ad aliam, ibi, iste quidem igitur et cetera. Tertio excludit quorumdam solutionem, ibi, sunt autem quidam et cetera. Dicit ergo primo, quod quidam dicunt non esse possibile quod aliquis existimans recte, ita quod sit sciens, sit incontinens. Non enim fortius vincitur a debiliori. Cum igitur scientia sit quid fortissimum in homine, difficile videtur quod, existente scientia in homine, aliquid aliud imperet scientiae et trahat ipsam quasi servam, cum magis ratio cuius perfectio est scientia, dominetur et imperet sensibili parti sicut servae. Et haec fuit ratio Socratis. Unde totaliter insistebat huic rationi, quasi incontinentia non sit; putabat enim quod nullus qui recte aestimat operaretur aliquid praeter id quod est optimum; sed quod omne peccatum accidat propter ignorantiam.

[74018] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit: iste quidem igitur etc., obiicit in contrarium. Et dicit quod iste sermo Socratis dubitationem inducit contra ea quae sunt apparentia manifeste, manifeste enim videntur aliqui operari illud quod sciunt esse malum. Et si ita sit quod peccent propter ignorantiam quae adveniat eis dum sunt in passione, puta concupiscentiae vel irae, optimum est quaerere qualis ignorantia sit ista. Manifestum est enim quod incontinens antequam passio superveniat, non existimat faciendum illud quod per passionem postea facit.

[74019] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit: sunt autem quidam etc., excludit solutionem quorumdam. Et primo ponit eam, dicens quod quidam concedunt quaedam dictorum a Socrate, scilicet quod scientia non trahitur, quaedam autem non concedunt, scilicet quod nullus peccet nisi propter ignorantiam. Confitentur enim quod nihil est melius et fortius quam scientia, quod scilicet possit eam trahere. Non tamen confitentur quod nullus possit operari praeter id quod opinatur esse melius. Et inde est, quod dicunt quod incontinens qui superatur a voluptatibus non habet scientiam, sed opinionem.

[74020] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 7 Secundo ibi: sed tamen etc., excludit solutionem praedictam. Et dicit quod incontinens, aut habet opinionem fortem aut debilem. Si fortem, eadem ratio videtur de ea et de scientia, quia non minus inhaeretur uni quam alii, ut infra dicetur. Si autem non sit fortis opinio tendens contra concupiscentias, sed est quieta idest remissa et debilis, sicut accidit in his qui dubitant, videtur hoc non esse imputandum, sed venia dignum, quod scilicet homo non immaneat debiliter opinatis contra concupiscentias fortes. Non autem datur venia neque malitiae, neque alicui aliorum vituperabilium, inter quae est incontinentia, ita scilicet quod totaliter ei non imputetur.

[74021] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit prudentia ergo etc., movet dubitationem circa comparationem continentiae ad prudentiam, quod erat quintum probabile. Et primo obiicit ad unam partem: concludens ex praemissis, quod aliquis potest esse incontinens licet habeat prudentiam quae in contrarium tendat. Si enim incontinens habet opinionem contra tendentem concupiscentiis pravis et non habet debilem, quia sic non esset ei imputandum, relinquitur ergo quod habeat fortem opinionem contra tendentem. Sed inter opiniones prudentia est fortissima. Ergo incontinens maxime habet prudentiam contra tendentem.

[74022] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 9 Secundo ibi: sed inconveniens etc., ostendit hoc esse inconveniens, duplici ratione. Quarum prima est, quod secundum hoc sequetur quod idem simul sit prudens et incontinens, quod videtur esse impossibile; nullus enim dicet ad prudentem pertinere quod volens operetur pravissima. Dictum est enim supra in VI quod circa prudentiam peior est qui voluntarius peccat.

[74023] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 10 Secundam rationem ponit ibi, cum his autem et cetera. Est enim supra ostensum quod prudens non solum est cognoscitivus, sed est etiam activus, quia est aliquis extremorum, id est habens aestimationem rectam circa operabilia singularia quae supra in VI dixit esse extrema, et est etiam habens alias virtutes, scilicet morales, ut in sexto ostensum est. Unde non videtur possibile quod aliquis prudens contra virtutes operetur.

[74024] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit: adhuc si quidem etc., movet dubitationem circa comparationem continentiae et temperantiae, quod erat quartum probabile. Oportet enim alterum trium dicere. Quorum primum est quod continens dicatur aliquis ex eo quod habet concupiscentias pravas et fortes a quibus non deducatur contra rationem. Et si hoc est verum, temperatus non erit continens, neque continens erit temperatus. Ille enim qui est perfecte temperatus, non habet pravas concupiscentias. Et sic habere pravas concupiscentias vehementes repugnat ei quod est esse temperatum; oporteret autem quod temperatus haberet pravas concupiscentias si esset continens, facta priori suppositione. Secundum autem trium est quod continens habeat concupiscentias non pravas, sed bonas; et sic sequetur quod quicumque habitus prohibet eas sequi, sit pravus. Talis autem habitus est continentia. Ergo non omnis continentia erit studiosa. Tertium trium est quod concupiscentiae quas habet continens non sint vehementes, sed infirmae et debiles; et tunc, si non sunt pravae sed indifferentes, esse continentem non erit venerabile vel laudabile, et si sint pravae et tantum debiles, non erit magnum eis resistere. Et tamen continentia habetur tamquam aliquid magnum et venerabile. Videtur ergo sequi inconveniens, quidquid horum trium dicatur.

[74025] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit adhuc si omni opinioni etc., movet dubitationem contra ipsam definitionem continentiae, quod erat secundum probabilium propositorum. Et primo movet dubitationem contra rationem continentiae, prout supra dictum est quod idem est continens et permansivus in ratione. Et dicit quod si continentia facit permansivum omni opinioni, idest si facit homini esse persuasum quod omni opinioni immoretur non recedens ab ea, sequetur quod quaedam continentia sit prava. Contingit enim aliquam opinionem esse falsam, a qua discedere est bonum. Unde ab ea detineri est pravum: cum tamen continentia laudetur quasi aliquid bonum.

[74026] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 13 Secundo ibi, et si ab omni etc., obiicit contra rationem incontinentiae, prout supra dictum est quod incontinens est egressivus a ratione. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima est: quod si incontinentia sit egressiva a quacumque opinione sive ratione, sequetur quod aliqua incontinentia sit bona, cum tamen semper vituperetur ut mala. Et hoc ideo, quia aliqua opinativa ratio persuadet aliquod malum fieri, quod vitare est bonum. Et ponit exemplum de hoc quod quidam poeta, nomine Sophocles, narrat quod Neoptolemus qui fuit in bello Troiano, persuasus fuit ab Odrisco quod mentiretur Philotethi propter quamdam causam quae videbatur honesta: qui tamen postea non permansit in opinione quae sibi fuerat persuasa, propter hoc quod erat ei triste et grave mentiri; et in hoc est laudabilis.

[74027] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 14 Secundam rationem ponit ibi: adhuc sophisticus sermo et cetera. Et dicit quod ratio sophistica mentiens, idest concludens falsum, est dubitatio, idest dubitationis causa. Quia enim sophistae ad hoc quod appareant sapientes volunt concludere inopinabilia, cum ad hoc pertingant syllogizando, syllogismus factus inducit dubitationem: mens enim audientis manet ligata, cum ex una parte non velit permanere in eo quod ratio concludit, propter id quod conclusio ei non placet, et ex alia parte non potest procedere ad contrarium, quia non habet in sua potestate solutionem argumentationis. Nec tamen propter hoc quod iste non permanet in ratione, quam solvere nescit, est vituperabilis. Non ergo videtur quod egredi a quacumque ratione sit incontinentia.

[74028] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 15 Tertiam rationem ponit ibi, accidit autem et cetera. Si enim egredi a quacumque ratione sit incontinentia, sequetur per quandam rationem quod imprudentia incontinentiae iuncta sit virtus. Et sic virtus componetur ex duobus vitiis: quod est impossibile. Et quod sequatur id quod dictum est, videtur per hoc quod, secundum hoc quod dictum est, quod aliquis operetur contraria his quae opinatur, est propter incontinentiam; opinatur autem quod bona sint mala, et quod non oporteat ea operari; quod est imprudentiae. Unde sequetur quod operetur bona et non mala, quod videtur esse virtutis.

[74029] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 16 Deinde cum dicit adhuc in persuaderi etc., movet dubitationem circa bonitatem et malitiam continentiae et incontinentiae. Videtur enim quod ille qui operatur mala ex eo quod est sibi persuasum quod sint bona, et inde est quod persequitur et eligit delectabilia tamquam per se bona (quod facit intemperatus) sit melior eo qui operatur mala non propter ratiocinationem qua sit deceptus, sed propter incontinentiam. Ille enim qui est persuasus videtur esse sanabilior propter hoc quod de facili potest sibi dissuaderi quod credit. Sed incontinens non videtur iuvari ex aliqua bona suasione. Quinimmo videtur esse reus proverbii, quod dicimus quod quando aqua, cuius scilicet potus reficit sitientem, suffocat bibentem, quid adhuc valet ei bibere? Et similiter si aliquis ageret mala quasi persuasus, idest deceptus, desisteret agere dissuasus, idest remota illa suasione, sicut sitis cessat adhibito potu aquae. Nunc autem incontinens suasus est et credit ea quae recta sunt et nihilominus alia agit; unde aqua bonae suasionis eum non iuvat, sed suffocat.

[74030] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 17 Deinde cum dicit: adhuc si circa omnia etc., movet dubitationem circa materiam continentiae et incontinentiae, quod erat sextum propositorum. Et dicit, quod si continentia et incontinentia non solum sunt circa concupiscentias, sed circa iras et lucrum, et omnia huiusmodi, non poterit determinari quis sit simpliciter incontinens. Nullus enim invenitur, qui habeat omnes incontinentias. Dicimus autem esse quosdam simpliciter incontinentes. Non ergo videtur esse verum quod supra dictum est, quod continentia et incontinentia sit circa omnia.

[74031] Sententia Ethic., lib. 7 l. 2 n. 18 Ultimo autem epilogando concludit quod tales quaedam dubitationes accidunt contra prius proposita, et quasdam harum dubitationum oportet interimere quasi falsum concludentes et quasdam relinquere quasi concludentes verum. Haec est enim vera solutio dubitationis, cum invenitur quid sit verum, circa id quod dubitatur.


Lectio 3

[74032] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 1 Primum quidem igitur intendendum et cetera. Postquam philosophus positis quibusdam probabilibus circa continentiam et incontinentiam movit contra singula dubitationes, hic accedit ad solvendum. Considerandum autem est quod non eodem ordine solutiones inducit neque quo probabilia praesupposuit neque quo dubitationes induxit, sed secundum quod exigit ratio doctrinae; prout scilicet unius dubitationis solutio ex altera dependet. Primo igitur dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, est autem principium et cetera. Dicit ergo primo, quod ad solvendum praedictas dubitationes, primo est considerandum utrum aliqui cum hoc, quod sunt scientes, possunt esse incontinentes vel non, et si sic, per quem modum sciant. Et haec dubitatio primo solvitur, quia eius solutio pertinet ad considerandum an sit incontinentia vel non. Dictum est enim supra, quod contentio Socratis ad hoc erat quasi incontinentia non esset. Prius autem de unoquoque oportet considerare an est.

[74033] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 2 Deinde secundo oportet considerare circa qualia debeamus ponere aliquem dici continentem vel incontinentem, utrum scilicet circa omnem delectationem et tristitiam, vel circa quasdam determinatas; et haec dubitatio secundo solvitur, licet fuerit sexto loco proposita, quia principium inquirendi quis sit aliquis habitus est considerare materiam ipsius, sicut patet ex modo procedendi Aristotelis in praecedentibus. Et quia continens et perseverativus secundum materiam differunt, simul cum hoc considerandum est utrum sint idem vel differant. Et similiter considerandum est de omnibus aliis, quaecumque habent coniunctionem et convenientiam cum hac consideratione.

[74034] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: est autem principium etc., incipit solvere dubitationes supra motas. Et primo determinat an sit continentia et incontinentia, determinando primam dubitationem, quae movebatur contra tertium probabile; secundo determinat materiam continentiae et incontinentiae, solvendo sextam dubitationem, quae movebatur contra sextum probabile; et quia temperantia et continentia conveniunt in materia, simul in hac parte ostendit differentiam temperantiae et continentiae, solvendo tertiam dubitationem, quae movebatur contra quartum probabile. Ostendit etiam quis sit peior, utrum intemperatus vel incontinens, solvendo quintam dubitationem, quae movebatur contra primum probabile; et haec secunda pars incipit ibi: utrum autem est aliquis incontinens et cetera.

[74035] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 4 Tertio ostendit quid sit continentia et incontinentia solvendo quartam dubitationem, quae movebatur contra secundum probabile, et cum hoc solvit secundam quaestionem, quae movebatur contra quintum probabile, ostendendo, quod prudens non potest esse incontinens. Et haec tertia pars incipit, ibi, utrum igitur continens est et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad solvendum. Secundo excludit falsam solutionem, ibi, de eo quidem igitur et cetera. Tertio ponit veram, ibi, sed quia dupliciter et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur, ibi, neque enim et cetera.

[74036] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 5 Dicit ergo primo, quod ad determinandum praedicta, oportet primo intendere, ut sciamus haec duo. Quorum primum est utrum continens et incontinens habeant differentiam, scilicet specificam, per quam ab omnibus aliis differant, in circa quae, id est ex hoc quod habeant materiam determinatam circa quam sint, sicut differentia mansuetudinis est ex hoc quod est circa iras, vel in qualiter, idest in modo se habendi circa quamcumque materiam, sicut prudentia est circa omnem materiam moralem, non tamen eodem modo sicut virtutes morales.

[74037] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 6 Et ad exponendum quod dixerat, subdit quod considerandum est, utrum aliquis dicatur incontinens solum ex hoc quod est circa aliquam materiam, vel solum in ut, idest solum ex hoc, quod aliquo modo se habeat indifferenter circa omnem materiam. Vel non solum per hoc vel per illud dicatur aliquis continens vel incontinens, sed in ex ambobus, idest et ex determinato modo et ex determinata materia.

[74038] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 7 Secundum quod oportet praeconsiderare est, si continentia et incontinentia sint circa omnia vel non, sed circa determinatam materiam.

[74039] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit neque enim etc., determinat quod dixerat. Et primo secundum: dicens, quod continens et incontinens non dicitur aliquis simpliciter circa omnia, sed circa illam determinatam materiam, circa quam dicitur aliquis temperatus vel intemperatus; scilicet circa concupiscentias et delectationes tactus.

[74040] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 9 Secundo ibi: neque in ad haec etc., determinat primum: et dicit quod non dicitur aliquis continens et incontinens solum in ad haec, id est respectu alicuius determinatae materiae (sic enim idem esset et intemperatus, cum sint circa eamdem materiam): sed dicitur aliquis incontinens in sic habere, idest ex hoc quod aliqualiter se habet circa determinatam materiam. Quia hic, scilicet intemperatus, ex electione ducitur ad peccandum, quasi existimans quod semper aliquis debeat persequi, id est accipere, delectabile sibi praesentialiter oblatum. Sed incontinens non hoc existimat, sed tamen persequitur delectabile, quando est sibi praesens.

[74041] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit: de eo quidem igitur etc., excludit falsam solutionem, quam etiam supra tetigit. Et dicit quod nihil differt ad praesentem rationem si dicatur, quod illa cognitio praeter quam aliqui incontinenter agunt sit vera opinio, sed non sit scientia. Ex facti enim evidentia constat, quod quidam incontinenter operantium non habent debilem inhaesionem quasi dubitantes, sed aestimant se per certitudinem scire illud, contra quod agunt. Si ergo aliquis dicere velit, quod propter hoc magis opinantes praeter opinionem agunt quam scientes, quia quiete, idest debiliter inhaerent opinatis, considerandum est, quod in hoc nihil differt scientia ab opinione. Quidam enim non minus inhaerent opinionibus etiam falsis quam alii verae scientiae: et hoc potest videri per Heraclitum, qui adeo firmiter tenebat omnia semper moveri, et non esse veritatem aliquam diu permanendi in rebus, quod in fine vitae suae nolebat loqui, ne veritas interim transmutaretur, sed solum movebat digitum ad aliquid enunciandum, ut dicitur in quarto metaphysicae.

[74042] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit sed quia dupliciter etc., ponit veram solutionem. Et primo solvit dubitationem per quasdam distinctiones. Secundo per naturam ipsius operativae scientiae, ibi: adhuc autem, et si naturaliter et cetera. Circa primum ponit tres distinctiones. Quarum prima est, quod dupliciter dicimus aliquem scire: uno quidem enim modo dicitur scire ille qui habet habitum, sed non utitur eo, puta geometra cum non considerat geometricalia; alio modo dicitur scire ille qui utitur sua scientia, scilicet considerando ea quae sunt illius scientiae; multum autem differt utrum aliquis agat ea quae non oportet habens habitum scientiae sed non utens, vel quod aliquis habeat habitum et utatur speculando. Hoc enim videtur esse durum, scilicet quod aliquis agat contra id quod actu speculatur. Non autem videtur esse durum si aliquis agat contra id quod habitualiter scit sed non considerat.

[74043] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 12 Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia duo modi et cetera. Et dicit quod duo sunt modi propositionum quibus utitur ratio practica, scilicet universalis propositio et singularis: nihil autem prohibere videtur, quod aliquis operetur praeter scientiam, qui habitu quidem cognoscit utramque propositionem, sed in actu considerat tantum universalem, non autem particularem; et hoc ideo, quia operationes sunt circa singularia. Unde si aliquis non considerat singulare, non est mirum si aliter agat.

[74044] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 13 Sciendum tamen quod dupliciter potest accipi universale. Uno quidem modo prout est in seipso: puta si dicamus quod omni homini conferunt sicca. Alio modo secundum quod est in re singulari, puta si dicamus quod iste est homo vel talis cibus est siccus; potest ergo contingere quod aliquis sciat et in habitu et in actu universale secundum se consideratum; sed universale consideratum in hoc singulari vel non habet, idest in habitu non cognoscit, vel non operatur, id est non cognoscit in actu.

[74045] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 14 Secundum igitur hos modos sciendi differentes intantum differt impossibile quod Socrati videbatur, ut nullum inconveniens videatur eum qui incontinenter agit uno modo, scire scilicet in universali tantum vel etiam in singulari, in habitu sed non in actu. Si autem alio modo sciret ille qui incontinenter agit, videretur esse inconveniens, scilicet si sciret singulare in actu.

[74046] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 15 Tertiam distinctionem ponit ibi: adhuc habere et cetera. Et primo ponit distinctionem. Secundo excludit obiectionem, ibi, dicere autem sermones et cetera. Dicit ergo primo, quod praeter dictos modos adhuc invenitur in hominibus alius modus sciendi. Quod enim aliquis sciat habitu et non actu, differentiam quamdam videtur habere. Aliquando enim est habitus solutus, ut statim possit exire in actum cum homo voluerit. Aliquando autem est habitus ligatus ita quod non possit exire in actum. Unde quodammodo videtur habere habitum et quodammodo non habere, sicut patet in dormiente vel maniaco aut etiam ebrioso. Et hoc modo sunt dispositi homines dum sunt in passionibus. Videmus enim quod irae et concupiscentiae venereorum et quaedam huiusmodi passiones manifeste transmutent et corpus exterius et non solum animales motus, puta cum ex his incalescit corpus; et quandoque tantum increscunt huiusmodi passiones quod quosdam in insanias deducunt. Et sic manifestum est quod incontinentes similiter disponuntur dormientibus, aut maniacis aut ebriosis, quod scilicet habent habitum scientiae practicae in singularibus ligatum.

[74047] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 16 Deinde cum dicit: dicere autem sermones etc., excludit obiectionem. Posset enim aliquis obiicere contra praedicta, quod incontinentes quandoque dicunt verba scientialia etiam in singulari et ita videtur quod non habeant habitum ligatum. Sed ipse hoc removet, dicens quod hoc quod dicunt sermones scientiae non est signum quod habeant habitum solutum. Et hoc probat per duo exempla.

[74048] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 17 Quorum primum est quod etiam illi qui sunt in passionibus praedictis, puta ebrii et maniaci, proferunt voce demonstrationes, puta geometricas, et dicunt verba Empedoclis, quae erant difficilia ad intelligendum, quia metrice philosophiam scripsit. Secundum exemplum est de pueris quando primo addiscunt, qui coniungunt sermones quos ore proferunt sed nondum eos sciunt, ita scilicet quod mente intelligant. Ad hoc enim requiritur quod illa quae homo audit fiant ei quasi connaturalia, propter perfectam impressionem ipsorum intellectui, ad quod homo indiget tempore in quo intellectus per multiplices meditationes firmetur in eo quod accepit. Et ita est etiam de incontinente. Etsi enim dicat, non est mihi bonum nunc persequi tale delectabile tamen non ita sentit in corde. Unde sic existimandum est, quod incontinentes dicant huiusmodi verba quasi simulantes, quia scilicet aliud sentiunt corde et aliud proferunt ore.

[74049] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 18 Deinde cum dicit: adhuc autem, et si naturaliter etc., solvit propositam dubitationem secundum naturalem processum practicae scientiae, applicando praedictas distinctiones ad propositum. Et primo determinat veritatem quaestionis. Secundo respondet obiectioni Socratis. Circa primum duo facit. Primo proponit naturalem processum scientiae practicae in agendis; secundo ostendit impedimentum quod accidit in incontinente, ibi, quando quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod si aliquis velit considerare causam, quare incontinentes praeter scientiam agant secundum naturalem processum practicae scientiae, oportet scire quod in eius processu est duplex opinio. Una quidem universalis, puta omne inhonestum est fugiendum. Alia autem est singularis circa ea quae proprie per sensum cognoscuntur, puta: hic actus est inhonestus. Cum autem ex his duabus opinionibus fiat una ratio, necesse est quod sequatur conclusio.

[74050] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 19 Sed in speculativis anima solum dicit conclusionem. In factivis autem statim eam operatur. Ut, si opinio universalis sit quod omne dulce oportet gustare, opinio autem particularis sit quod hoc, demonstrato aliquo particulari, sit dulce, necesse est quod ille qui potest gustare statim gustet, nisi sit aliquid prohibens. Et hoc quidem fit in syllogismo temperati, qui non habet concupiscentiam repugnantem rationi proponenti quod omne inhonestum est vitandum. Et similiter in syllogismo intemperati, cuius ratio concupiscentiae non repugnat quae inclinat ad hoc quod omne delectabile sit sumendum.

[74051] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 20 Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit qualiter accidat defectus in incontinente. Et primo ostendit aliquid in eo esse prohibens; secundo ostendit causam prohibitionis, ibi: non contrarie autem etc.; tertio ostendit qualiter ista prohibitio cesset, ibi: qualiter autem et cetera. Circa primum considerandum est, quod in incontinente ratio non totaliter obruitur a concupiscentia quin in universali habeat veram sententiam; sit ergo ita quod ex parte rationis proponatur una universalis prohibens gustare dulce inordinate, puta si dicatur, nullum dulce oportet gustare extra horam, sed ex parte concupiscentiae proponitur quod omne dulce est delectabile, quod est per se quaesitum a concupiscentia. Et quia in particulari concupiscentia ligat rationem, non assumitur sub universali rationis, ut dicatur hoc esse praeter horam; sed assumitur sub universali concupiscentiae, ut dicatur hoc esse dulce. Et ita sequitur conclusio operis; et sunt in hoc syllogismo incontinentis quatuor propositiones, sicut iam dictum est.

[74052] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 21 Et quod hoc modo se habeat quandoque processus rationis practicae, patet per hoc quod forte insurgente concupiscentia ratio dicit hoc concupiscibile esse fugiendum secundum universalem sententiam, ut dictum est: concupiscentia autem ducit ad hoc libere proponendo et assumendo absque prohibitione rationis, quae est ligata, quia concupiscentia quando est vehemens potest movere quamlibet particulam animae, etiam rationem, si non sit sollicita ad resistendum. Et sic accidit conclusio operis, ut scilicet aliquis agat incontinenter contra rationem et opinionem universalem.

[74053] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 22 Deinde cum dicit: non contrarie autem etc., ostendit causam praedictae repugnantiae. Et dicit, quod non est ibi contrarietas ex parte rationis per se, sicut accidit in dubitantibus, sed solum per accidens, inquantum scilicet concupiscentia contrariatur universali rationi rectae. Non autem aliqua opinio per se contrariatur rectae rationi, sicut quidam dicebant.

[74054] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 23 Et ex hoc infert quoddam correlarium, quod scilicet bestiae non dicuntur continentes aut incontinentes, quia non habent universalem opinionem moventem cui contrariatur concupiscentia, sed moventur solum ex fantasia et memoria singularium.

[74055] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 24 Deinde cum dicit: qualiter autem solvitur etc., ostendit qualiter cessat talis repugnantia. Et dicit quod qualiter solvatur ignorantia quam incontinens habet circa particulare et rursus redit ad rectam scientiam, eadem ratio est quod de vinolento et dormiente, quae quidem passiones solvuntur facta aliqua transmutatione circa corpus, et similiter quia per passiones animae, puta per concupiscentiam vel iram transmutatur corpus, oportet cessare hanc transmutationem corporalem ad hoc quod homo redeat ad sanam mentem. Et ideo haec ratio non est propria huius considerationis, sed magis oportet eam audire a physiologis, idest naturalibus.

[74056] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 25 Deinde cum dicit: quia autem ultima etc., secundum praemissa solvit hanc rationem Socratis. Et dicit, quod propositio et opinio ultima, scilicet singularis, accipitur per sensum et principatur in actionibus quae sunt circa singularia. Huiusmodi autem propositionem aut opinionem ille qui est in passione vel omnino non habet in habitu vel habet habitum ligatum ut non possit in actu scire, sed hoc modo loquitur de his, sicut ebrius dicit verba Empedoclis. Quia ergo ista sunt vera, et quia universale quod per scientiam comprehenditur non est extremus terminus operabilium, videtur sequi illud quod Socrates quaerebat. Patet enim ex praedictis quod passio non fit in praesentia principalis scientiae quae est circa universale, quum passio sit solum in particulari. Neque universalis scientia trahitur a passione, sed solum aestimatio sensibilis, quae non est tantae dignitatis.

[74057] Sententia Ethic., lib. 7 l. 3 n. 26 Ultimo autem epilogat, tanta dicta esse de hoc quod sciens incontinenter agat, vel ille qui non est sciens, et quomodo incontinens sit sciens.


Lectio 4

[74058] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 1 Utrum autem est aliquis incontinens et cetera. Postquam philosophus ostendit quod praeter scientiam potest aliquis prava operari, per quod sciri potest an continentia et incontinentia sit, hic determinat de materia continentiae et incontinentiae. Et primo ostendit quae sit materia utriusque. Secundo comparat ea aliis habitibus qui sunt circa eamdem materiam, ibi, circa eas autem quae per tactum et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo manifestat propositum, ibi: quoniam quidem igitur et cetera. Est autem considerandum quod supra, sextam dubitationem proponens, dixit quod si continentia et incontinentia essent circa omnia, nullus esset simpliciter incontinens. Et ideo hanc dubitationem solvere intendens, duo proponit tractanda. Quorum primum est, utrum aliquis sit simpliciter incontinens vel omnes dicantur incontinentes particulariter. Secundum est, si aliquis est simpliciter incontinens, circa qualem materiam est.

[74059] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., exequitur propositum. Et primo proponit materiam generalem ut manifestam. Et dicit manifestum esse quod continentes et incontinentes, perseverantes et molles dicuntur circa delectationes et tristitias.

[74060] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 3 Secundo ibi: quia autem sunt haec etc., inquirit specialem materiam praedictorum. Et primo ostendit, quomodo diversimode dicatur continentia et incontinentia circa diversas delectationes; secundo comparat incontinentias diversarum delectationum adinvicem, ibi, quoniam autem est minus turpis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo dicatur aliquis diversimode continens vel incontinens secundum differentiam humanarum delectationum adinvicem. Secundo secundum differentiam humanarum delectationum ad bestiales, ibi: quia autem sunt quaedam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, quia autem concupiscentiarum et cetera. Circa primum tria facit. Primo distinguit delectationes humanas. Secundo ostendit quomodo circa eas diversimode dicitur aliquis continens vel incontinens, ibi, eos quidem igitur etc.; tertio infert quaedam correlaria ex dictis, ibi: et propter hoc in idem et cetera.

[74061] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 4 Dicit ergo primo, quod eorum quae faciunt delectationem homini quaedam sunt necessaria ad vitam humanam, quaedam autem non sunt necessaria, sed secundum se considerata sunt eligibilia homini, quamvis possit in eis esse superabundantia et defectus: quod apponit ad differentiam virtutum, in quibus non potest esse superabundantia et defectus. Et dicit necessaria esse corporalia quaedam, puta quae pertinent ad cibum et venerea, et alia huiusmodi corporalia, circa quae supra posuimus temperantiam et intemperantiam. Sed eligibilia secundum seipsa, non autem necessaria dicit esse, sicut victoriam, honorem, divitias et alia huiusmodi bona et delectabilia.

[74062] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit: eos quidem igitur etc., ostendit quomodo circa praedicta dicatur aliquis continens vel incontinens. Et primo quomodo circa non necessaria. Secundo quomodo circa necessaria, ibi, eorum autem qui circa corporales et cetera. Dicit ergo primo, quod illi qui circa praedicta bona non necessaria superexcellenter student praeter rectam rationem quae in ipsis est non dicuntur simpliciter incontinentes, sed cum aliqua additione; puta incontinentes pecuniarum vel lucri, vel honoris aut irae, quasi alteri sint simpliciter incontinentes et illi qui secundum similitudinem incontinentes dicuntur: quod signat appositio. Sicut cum dicitur homo qui Olimpia vicit, circa hunc quidem communis ratio hominis parum differt a propria quam appositio designat. Sed tamen aliquo modo est alia.

[74063] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 6 Et inducit signum ad hoc quod circa praedicta non dicatur aliquis simpliciter incontinens, quia incontinentia vituperatur non solum ut peccatum quoddam quod potest contingere etiam cum aliquis persequitur aliquod bonum, sed inordinate. Vituperatur autem incontinentia, sicut malitia quaedam per quam scilicet tenditur in aliquod malum. Quae quidem vel est malitia simpliciter, puta cum ratio et appetitus tendunt in malum, et haec est vera malitia quae opponitur virtuti; vel est secundum quamdam partem, quia scilicet appetitus tendit in malum, non autem ratio, sicut contingit circa incontinentiam; sed nullus praedictorum incontinentium vituperatur ut malus, sed solum ut peccans; quia in bonum tendit, sed ultra quam oportet: unde nullus eorum est incontinens simpliciter.

[74064] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit: eorum autem qui circa corporales etc., ostendit qualiter dicatur aliquis incontinens circa necessaria. Et dicit quod illi qui male se habent circa corporales voluptates circa quas est temperantia et intemperantia, non ita quod ex electione persequantur superabundantias delectationum et fugiant tristitias, puta famem et sitim et alia huiusmodi, quae pertinent ad gustum et tactum, sed praeter rectam electionem quam habent et praeter intellectum rectum qui in eis est persequuntur et fugiunt praedicta; tales inquam dicuntur incontinentes non quidem cum aliqua additione, sicut dicebatur incontinens irae, sed simpliciter. Et ad hoc inducit signum. Quia molles qui sunt propinqui incontinentibus dicuntur aliqui circa huiusmodi tristitias: puta quia non possunt pati famem aut sitim, aut aliquid huiusmodi, non autem dicuntur circa aliquid aliorum; puta quia non possunt sustinere paupertatem, aut aliquid huiusmodi.

[74065] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit: et propter hoc in idem etc., infert quaedam corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod in idem ponuntur incontinens et intemperatus, et continens et temperatus. Non ita quod unum eorum sit alterum; sed quia sunt aliqualiter circa eadem, scilicet corporales voluptates et tristitias, sed non eodem modo. Sed temperatus et intemperatus cum electione, continens autem et incontinens sine electione.

[74066] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 9 Secundum quod ex hoc sequitur ponit ibi: propter quod magis et cetera. Et dicit, quod ex praedictis patet quod magis peccat et vituperatur intemperatus eo quod peccat persequendo superfluas delectationes et fugiendo moderatas tristitias, non quia patiatur concupiscentiam, vel patitur quiete, idest remisse. Et ideo est peior quam homo qui peccat in praedictis propter vehementem concupiscentiam, qualis est incontinens. Qui enim absque concupiscentia peccat, quid faceret, si adesset ei fortis concupiscentia qualis est iuvenum, et fortis tristitia circa indigentiam venereorum?

[74067] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit: quia autem concupiscentiarum etc., manifestat quae dixerat, assignans causam quare circa non necessaria non sit simpliciter incontinentia. Et primo ostendit quare circa ea non sit simpliciter incontinentia. Secundo, quare circa ea dicatur incontinentia cum additione, ibi, propter similitudinem autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quales sint huiusmodi delectationes non necessariae; secundo concludit quale sit studium circa ea; tertio concludit ulterius quod circa ea non est malitia neque incontinentia simpliciter, ibi, malitia quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae et delectationes sunt eorum, quae secundum genus suum sunt bona et laudabilia.

[74068] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 11 Sunt enim tria genera delectabilium. Quaedam sunt secundum naturam eligibilia, ad quae scilicet natura inclinat; quaedam autem sunt contraria his, sicut ea quae sunt contra inclinationem naturae; quaedam vero sunt media inter ista, sicut patet de pecunia et lucro et victoria et honore. Unde circa omnia huiusmodi intermedia non vituperantur aliqui ex hoc solum quod patiuntur eorum concupiscentiam et amorem, sed ex modo concupiscendi qui est superabundans.

[74069] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit propter quod quanti etc., concludit ex praemissis quale sit studium hominum circa praedicta. Et dicit, quod illi qui praeter rationem vel habent vel persequuntur aliquid eorum quae sunt naturaliter pulchra et bona, non vituperantur quasi mali: puta illi qui student circa honorem adipiscendum, vel circa curam filiorum vel parentum magis quam oportet. Haec enim sunt bona, et laudantur illi qui circa haec student sicut oportet. Sed tamen in talibus potest esse quaedam superabundantia vitiosa. Sicut si aliqua mulier propter amorem filiorum superfluum contra Deum rebellet, puta propter filiorum mortem, sicut legitur de quadam muliere quae vocatur Niobes; vel si quis propter nimium amorem parentum aliquid insipienter agat, sicut quidam nomine Sathirus, qui cognominatus est Philopator, id est amator patris, valde videbatur desipere propter amorem quem circa patrem habebat.

[74070] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 13 Deinde cum dicit: malitia quidem igitur etc., concludit, quod circa praedicta non est malitia; propter hoc scilicet quod unumquodque eorum in se consideratum, est naturaliter eligibile, sed solae superabundantiae eorum sunt pravae et fugiendae. Et similiter nec incontinentia est simpliciter circa praedicta: quia incontinentia non solum est aliquid fugiendum sicut peccatum, sed etiam est vituperabile sicut turpe. Et ideo circa delectationes corporales, quae sunt turpes et serviles, ut in tertio dictum est, proprie est incontinentia. Nec sunt huiusmodi delectationes appetendae homini, nisi propter necessitatem.

[74071] Sententia Ethic., lib. 7 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit: propter similitudinem autem etc., ostendit quare dicatur circa non necessaria incontinentia cum additione. Et dicit, quod hoc accidit propter similitudinem passionis: quia scilicet sicut aliquis immoderate concupiscit voluptates corporales, ita pecuniam et alia praedicta. Et est simile, sicut cum dicimus aliquem hominem esse malum medicum vel malum ypocritam, id est repraesentatorem, qui tamen non dicitur simpliciter malus. Sic igitur in his quae sic dicuntur mala, non dicimus malitiam simpliciter circa unumquodque eorum, sed secundum quandam proportionalem similitudinem, quia scilicet ita se habet malus medicus ad ea quae sunt medici, sicut malus homo ad ea quae sunt hominis; ita etiam et in genere continentiae solam illam dicimus simpliciter continentiam et incontinentiam, quae est circa eadem temperantiae et intemperantiae. Sed circa iram dicimus incontinentiam secundum similitudinem: et ideo addimus incontinentem irae, sicut incontinentem honoris et lucri.


Lectio 5

[74072] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 1 Quia autem sunt quaedam et cetera. Postquam philosophus ostendit quod diversimode dicitur aliquis continens et incontinens secundum diversas concupiscentias et delectationes humanas, hic ostendit, quod diversimode dicitur aliquis continens et incontinens circa concupiscentias et delectationes humanas et bestiales. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, diversitatem concupiscentiarum et delectationum humanarum et bestialium. Secundo ostendit, quomodo diversimode circa eas dicatur continentia et incontinentia, ibi: quantis quidem igitur natura causa et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit differentiam delectationum. Secundo manifestat quod dixerat, per exempla, ibi, dico autem bestiales et cetera. Dicit ergo primo, quod delectabilium, quaedam sunt delectabilia secundum naturam, quaedam autem non secundum naturam. Et utrumque horum subdividitur:

[74073] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 2 Eorum enim, quae sunt delectabilia secundum naturam, quaedam sunt delectabilia omni habenti sensum, puta dulce est naturaliter delectabile omni habenti gustum. Quaedam vero sunt naturaliter delectabilia quibusdam differentiis et animalium et hominum. Alii enim cibi sunt naturaliter delectabiles animalibus comedentibus carnes, et animalibus comedentibus fructus. Similiter etiam inter homines, cholericis delectabilia sunt naturaliter frigida quae temperant eorum complexionem, phlegmaticis vero calida.

[74074] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 3 Eorum vero quae sunt delectabilia non naturaliter, quaedam fiunt propter orbitates, idest propter aliquas supervenientes aegritudines corporales, aut etiam tristitias animales, ex quibus transmutatur natura ad aliam dispositionem. Quaedam vero fiunt delectabilia propter malam consuetudinem, quae fit quasi quaedam natura. Quaedam vero fiunt delectabilia propter perniciosas naturas, puta cum aliqui homines habent corruptas et perversas complexiones corporis et secundum hoc sequitur quod in his sint perversissimae tam apprehensiones imaginationis quam etiam affectiones sensibilis appetitus, quas quidem vires, cum sint organorum corporalium actus, necesse est, quod sint corporali complexioni proportionatae.

[74075] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 4 Et quia secundum diversitatem obiectorum diversificantur habitus, necesse est, quod singulis praedictorum delectabilium respondeant similes habitus. Puta, quod sint quidam habitus naturales et quidam non naturales.

[74076] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit: dico autem bestiales etc., manifestat per exempla singulas differentias innaturalium delectabilium. Et primo de his quae fiunt delectabilia propter perniciosam naturam hominum qui sunt quasi bestiales, quia propter corruptelam complexionis assimilantur bestiis; sicut de quodam homine dicebatur, quod scindebat ventres praegnantium mulierum, ut pueros in utero conceptos devoraret. Et simile est, si quis delectetur in talibus qualibus dicunt delectari quosdam silvestres homines in silvis, scilicet scitas commorantes circa mare Ponticum. Quorum quidam comedunt carnes crudas, quidam vero carnes humanas, quidam vero sibiinvicem ad celebranda convivia suos filios accommodant; et similia sunt ea quae dicuntur circa Phalarim quemdam, scilicet crudelissimum tyrannum, qui in ipsis cruciatibus hominum delectabatur. Hi igitur qui in talibus delectantur, sunt quasi similes bestiis.

[74077] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 6 Secundo ibi: hi autem propter aegritudines etc., exemplificat de his quae fiunt innaturaliter delectabilia propter orbitates. Et dicit quod quibusdam fiunt delectabilia ea quae sunt contra naturam propter aliquas aegritudines, puta propter maniam vel furiam, aut aliquid huiusmodi: sicut de quodam legitur, quod factus maniacus sacrificavit matrem et comedit et etiam occidit conservum suum et comedit epar eius.

[74078] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 7 Tertio ibi: hi autem aegritudinales etc., exemplificat de his quae fiunt contra naturam delectabilia ex consuetudine. Et dicit, quod quibusdam accidunt innaturales delectationes propter interiorem aegritudinem vel corruptionem provenientem ex consuetudine. Sicut quidam propter consuetudinem delectantur evellere sibi pilos, et corrodere ungues, et comedere carbones et terram, nec non et uti coitu masculorum. Omnia autem praedicta, quae sunt contra naturam delectabilia, possunt reduci ad duo: quibusdam enim accidunt ex natura corporalis complexionis, quam acceperunt a principio. Quibusdam vero accidunt ex consuetudine, puta quia assuefiunt ad huiusmodi a pueritia. Et simile est de his qui in hoc incidunt ex aegritudine corporali. Nam prava consuetudo est quasi quaedam aegritudo animalis.

[74079] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: quantis quidem igitur etc., ostendit quod circa praedicta delectabilia innaturalia non est incontinentia simpliciter, sed secundum quid. Et hoc dupliciter. Primo quidem ratione accepta ex conditione eorum qui delectantur. Secundo ratione accepta ex conditione delectabilium, ibi, habere quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod nullus potest rationabiliter dicere hos esse simpliciter incontinentes in quibus natura bestialis est causa talium delectationum. Dictum est enim supra, quod bestias non dicimus continentes vel incontinentes, quia non habent universalem opinionem, sed singularium phantasiam et memoriam. Huiusmodi autem homines, qui propter perniciosam naturam sunt bestiis similes, habent quidem aliquid universalis apprehensionis sed valde modicum, propter hoc quod ratio in eis est oppressa ex malitia complexionis, sicut manifeste opprimitur in infirmis propter indispositionem corporalem; illud autem quod est modicum quasi nihil esse videtur. Nec contingit de facili quod modica vis rationis concupiscentias fortes repellat. Et ideo tales non dicuntur neque continentes simpliciter neque incontinentes, sed solum secundum quid, inquantum remanet in eis aliquid de iudicio rationis.

[74080] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 9 Et ponit exemplum de mulieribus in quibus, ut in pluribus, modicum viget ratio propter imperfectionem corporalis naturae. Et ideo, ut in pluribus, non ducunt affectus suos secundum rationem, sed magis ab affectibus suis ducuntur. Propter quod raro inveniuntur mulieres sapientes et fortes. Et ideo non simpliciter possunt dici continentes vel incontinentes. Et eadem ratio videtur esse de his qui aegrotative se habent, idest qui habent corruptam dispositionem propter malam consuetudinem, quae etiam opprimit iudicium rationis ad modum perversae naturae.

[74081] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit: habere quidem igitur etc., ostendit, quod circa innaturalia delectabilia non est simpliciter incontinentia, sed secundum quid, ex conditione ipsorum delectabilium. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: omnis enim superabundans et cetera. Primo autem duo proponit. Quorum primum est quod habere singula horum, idest pati concupiscentias praedictorum delectabilium excedit terminos malitiae humanae, sicut et de bestialitate dictum est supra.

[74082] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 11 Secundum ponit ibi: habentem autem et cetera. Et dicit quod si aliquis habeat concupiscentias et superet eas, non dicetur continens simpliciter, sed secundum similitudinem: vel si superetur ab eis, non dicetur incontinens simpliciter, sed secundum similitudinem: sicut et supra de incontinentia irae dictum est.

[74083] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 12 Deinde cum dicit: omnis enim superabundans etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad malitiam. Secundo quantum ad continentiam et incontinentiam, ibi, horum autem et cetera. Circa primum considerandum est quod huiusmodi superexcessus malitiae potest esse circa vitia omnibus virtutibus opposita, sicut circa insipientiam quae opponitur prudentiae, circa timiditatem quae opponitur fortitudini, circa intemperantiam quae opponitur temperantiae, et circa crudelitatem quae opponitur mansuetudini et circa singula eorum quaedam sunt dispositiones bestiales propter perniciosam naturam, quaedam vero aegritudinales quae sunt propter aegritudinem corporalem vel animalem quae est ex mala consuetudine. Et quia supra exempla posuit circa intemperantiam et crudelitatem, hic exemplificat, primo quidem de timiditate.

[74084] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 13 Ibi: hic quidem enim et cetera. Et dicit quod aliquis est naturaliter sic dispositus, ut omnia timeat, etiam sonitum muris, et talis est timidus bestialiter. Quidam vero propter aegritudinem incidit in talem timiditatem quod timebat mustelam.

[74085] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 14 Secundo ibi: et insipientium etc., exemplificat circa insipientiam; et dicit quod quidam naturaliter sunt irrationales, non quia nihil habeant rationis, sed valde modicum et circa singularia quae sensu apprehendunt, ita quod vivunt solum secundum sensum. Et tales sunt quasi secundum naturam bestiales. Quod praecipue accidit circa quosdam barbaros in finibus mundi habitantes. Ubi propter intemperiem aeris etiam corpora sunt malae dispositionis, ex qua impeditur rationis usus in eis; quidam vero efficiuntur irrationabiles propter aliquas aegritudines, puta epilentiam vel maniam. Et hi sunt aegritudinaliter insipientes.

[74086] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 15 Deinde cum dicit: horum autem etc., manifestat quod dixerat quantum ad incontinentiam. Et primo quomodo circa praedicta est quaedam similitudo continentiae et incontinentiae. Et dicit, quod contingit quandoque quod aliquis homo habeat quasdam praedictarum passionum innaturalium et non superetur ab eis, quod est simile continentiae; puta si Phalaris tyrannus teneat puerum et concupiscat eum vel ad usum comestionis vel ad incongruam delectationem veneream, ad neutrum tamen eo utatur. Quandoque autem contingit quod homo non solum habeat huiusmodi concupiscentias, sed etiam ab eis superetur; et hoc est simile incontinentiae.

[74087] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 16 Secundo ibi, quemadmodum autem etc., ostendit quod in talibus non est simpliciter continentia vel incontinentia. Et dicit quod sicut malitia quae est secundum humanum modum simpliciter dicitur malitia, quae autem est innaturalis homini dicitur cum additione malitia bestialis vel aegritudinalis et non malitia simpliciter; eodem modo et incontinentia innaturalis dicitur cum additione, puta bestialis vel aegritudinalis, sed simpliciter incontinentia dicitur sola illa quae est secundum temperantiam humanam.

[74088] Sententia Ethic., lib. 7 l. 5 n. 17 Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex praedictis, quod continentia et incontinentia simpliciter solum est circa illa, circa quae est temperantia et intemperantia. Circa alia vero est quaedam species incontinentiae quae dicitur secundum metaphoram et non simpliciter.


Lectio 6

[74089] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 1 Quoniam autem est minus turpis et cetera. Postquam philosophus ostendit quomodo est diversimode incontinentia circa diversa, hic comparat diversas incontinentias adinvicem. Et primo incontinentiam concupiscentiarum tactus, quae est incontinentia simpliciter, ad incontinentiam irae, quae est incontinentia secundum quid. Secundo comparat incontinentiam humanam ad incontinentiam bestialem vel aegritudinalem, ibi, ipsarum autem harum et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit considerandum esse quod incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia concupiscentiarum tactus, circa quas est temperantia et intemperantia.

[74090] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 2 Secundo ibi: videtur enim etc., probat propositum quatuor rationibus. Circa quarum primam dicit, quod ira videtur aliqualiter audire rationem, inquantum scilicet iratus quodammodo ratiocinatur quod propter iniuriam sibi factam debeat inferre vindictam, sed obaudit, idest imperfecte audit rationem, quia non curat attendere iudicium rationis circa quantitatem et modum vindictae. In animalibus autem carentibus ratione invenitur quidem ira, sicut et alia opera rationi similia, ex naturali instinctu.

[74091] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 3 Inducit autem ad manifestationem propositi duo exempla. Quorum primum est de ministris qui sunt valde veloces, qui ante quam audiant totum quod eis dicitur currunt ad exequendum, et sic sequitur quod peccent in executione mandati quod non perfecte audierunt. Aliud exemplum est de canibus qui ad primum sonitum pulsantis ad ostium latrant antequam attendant si ille qui pulsat ad ostium sit aliquis de familiaribus vel amicis. Et ita est de ira: quod audit quidem in aliquo rationem; sed propter naturalem caliditatem et velocitatem cholerae commoventis ad iram, antequam audiat totum praeceptum rationis, movet ad puniendum.

[74092] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 4 Quomodo autem hoc fiat, ostendit subdens: (ratio quidem enim etc.) Manifestatur enim homini quod sit sibi facta iniuria vel contemptus: quandoque quidem per rationem, sicut quando hoc verum est; quandoque autem per phantasiam, puta cum homini ita videtur licet non sit, homo autem iratus quasi syllogizat quod iniuriantem oportet impugnare, et determinat modum indebitum et sic statim irascitur movens ad vindictam antequam determinetur ei a ratione modus vindictae. Sed concupiscentia, statim quod denunciatur sibi delectabile per rationem vel per sensum, movet ad fruendum illud delectabile absque aliquo syllogismo rationis.

[74093] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 5 Et huius differentiae ratio est, quia delectabile habet rationem finis per se appetibilis, qui est sicut principium insyllogizatum: nocumentum autem alteri inferendum non est per se appetibile ut finis qui habet rationem principii, sed sicut utile ad finem quod habet rationem conclusionis in agibilibus. Et ideo concupiscentia non movet syllogizans, sed ira movet syllogizans. Sed inde est quod ira aliqualiter consequitur rationem, non autem concupiscentia quae sequitur solum impetum proprium. Per hoc autem est aliquid turpe in rebus humanis quod est praeter rationem. Sic igitur patet quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae; quia incontinens irae aliqualiter vincitur a ratione, non autem incontinens concupiscentiae.

[74094] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 6 Secundam rationem ponit ibi: adhuc naturalibus et cetera. Et dicit quod si aliquis peccat circa ea quae naturaliter appetit, magis meretur veniam. Et huius signum est, quia concupiscentiis communibus, puta cibi et potus, magis datur venia, quia sunt naturales, tamen si accipiantur inquantum sunt communes. Nam concupiscentia cibi est communis et naturalis, non autem concupiscentia cibi sic praeparati. Ira autem naturalior est et difficilius ei resistitur quam concupiscentiis, non quidem communibus, quae sunt necessariae et naturales circa quas non multum peccatur, sed illis concupiscentiis quibus quaedam superflua concupiscuntur, quae non sunt necessariae, circa quas supra in tertio dixit esse temperantiam et intemperantiam.

[74095] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 7 Est quidem enim naturale homini ut sit animal mansuetum, secundum communem naturam speciei, inquantum est animal sociale: (omne enim animal gregale est naturaliter tale); sed secundum naturam alicuius individui, quod in corporis complexione consistit, quandoque consequitur magna pronitas ad iram propter caliditatem et subtilitatem humorum facile inflammabilium. Concupiscentia autem superfluorum, puta cibi delicate praeparati, magis consequitur imaginationem et est passio animalis magis quam naturalem complexionem sequens.

[74096] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 8 Unde pronitas ad iram de facili propagatur a patre in filium, quasi consequens naturalem complexionem, ut patet in exemplo quod subdit. Quidam enim patrem percutiens reprehensus respondit quod iste, idest pater suus percusserat etiam patrem suum, et ille etiam percusserat superiorem patrem, et ostenso filio suo dixit, et iste etiam quando veniet ad virilem aetatem me percutiet. Hoc est enim connaturale generi nostro. Ponit etiam aliud exemplum de eo qui, cum traheretur a filio suo, iussit quod quiesceret quando pervenerit ad ostium, quia ipse usque ad illum locum traxerat patrem suum. Sic ergo quia ira naturalior est, minus est turpis incontinens irae.

[74097] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 9 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc iniustiores et cetera. Et dicit quod illi qui magis ex insidiis peccant sunt iniustiores, quia cum hoc quod laedunt etiam decipiunt. Iracundus autem non agit tamquam insidiator, sed manifeste vult inferre vindictam: non enim esset contentus, nisi ille qui ab eo laeditur sciret se propterea esse laesum, quia eum offenderat), neque etiam ira insurgit latenter et insidiose, sed cum quodam impetu. Sed concupiscentia delectabilium insurgit latenter et quasi insidiose. Quia enim delectabile per se natum est movere appetitum, statim cum apprehensum fuerit trahit ad se appetitum nisi ratio fuerit diligens ad prohibendum.

[74098] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 10 Unde quidam dicunt, de Venere loquentes: dolosae Ciprigenae; Venus enim fuit regina Cypri, unde dicitur Cyprigena quasi in Cypro genita. Et attribuunt ei aliquid quasi dolosae. Et eius corrigiam dicunt esse variam, per quam intelligitur concupiscentia quae mentes ligat. Et dicitur esse varia, quia tendit in aliquid quod apparet bonum, inquantum est delectabile, et tamen est simpliciter malum. Et Homerus dicit quod deceptio Veneris est furata intellectum spisse, idest multum sapientis, quia etiam interdum latenter subintrat concupiscentia corda eorum qui sunt multum sapientes et ligat iudicium rationis in eis in singulari.

[74099] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 11 Unde haec incontinentia quae est circa concupiscentias est iniustior et turpior illa quae est circa iram et, si hoc est verum, sequitur quod sit simpliciter (incontinentia) incontinentia quae est circa concupiscentias, ut supra dictum est; et quod sit aliqualiter malitia, inquantum est insidiosa; non quia ex ratione agat, sed quia latenter subintrat.

[74100] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 12 Quartam rationem ponit ibi, adhuc nullus et cetera. Et dicit quod nullus cum tristitia agens iniuriatur. Ostensum est enim supra in quinto, quod ille qui involuntarie aliquid facit, per se loquendo non facit iniustum nisi per accidens, inquantum accidit id quod agit esse iniustum. Quod autem cum tristitia facimus, involuntarie facere videmur; omnis autem qui facit aliquid per iram, facit hoc contristatus non quia tristetur de vindicta quam infert, sed magis de ea gaudet; tristatur autem de iniuria sibi illata et ex hoc movetur ad iram: et sic non est simpliciter involuntarius, quia nullo modo sibi imputaretur quod facit, sed habet voluntarium mixtum cum involuntario, unde minus sibi imputatur quod facit, inquantum provocatus facit. Ille autem qui iniuriatur quasi per se iniustum faciens, operatur voluntarius et cum delectatione. Si ergo illa videntur esse iniustiora contra quae maxime iuste irascimur, sequitur quod incontinentia quae est propter concupiscentiam sit iniustior, quia contra eam iustius irascimur, utpote contra male agentem totaliter voluntarie et cum delectatione. In ira autem non est primo iniuria, sed magis in eo qui ad iram provocavit. Unde minus iuste irascimur contra iratum qui provocatus cum tristitia peccat et sic est minus iniustus.

[74101] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 13 Sic ergo epilogando concludit, manifestum esse quod incontinentia quae est circa concupiscentias est turpior ea quae est circa iram, et quod incontinentia et continentia simpliciter est circa concupiscentias et delectationes corporales.

[74102] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 14 Deinde cum dicit: ipsarum autem harum etc., comparat incontinentiam humanam incontinentiae bestiali. Et circa hoc tria facit. Primo resumit differentiam concupiscentiarum et delectationum. Secundo ostendit circa quas harum sit temperantia et intemperantia, et per consequens continentia et incontinentia, ibi, harum autem circa primas etc.; tertio comparat humanam malitiam vel incontinentiam bestiali, ibi, minus autem bestialitas et cetera. Dicit ergo primo, quod quia continentia et incontinentia sunt circa delectationes corporales, oportet assumere earum differentias. Sunt enim quaedam earum, ut prius dictum est, humanae et naturales, id est consonae naturae humanae, et quantum ad genus, quod consideratur secundum ea quae appetuntur, et quantum ad magnitudinem quae attenditur secundum modum appetendi, vel intensum vel remissum. Aliae vero non sunt naturales, sed bestiales propter perniciosam naturam; vel adveniunt propter orbitates et aegritudines, inter quas computantur etiam pravae consuetudines.

[74103] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 15 Deinde cum dicit: harum autem etc., ostendit circa quas harum concupiscentiarum sit temperantia. Et dicit quod temperantia et intemperantia est solum circa primas concupiscentias, scilicet humanas et naturales. Et inde est quod bestias non dicimus, proprie loquendo, neque temperatas, neque intemperatas, sed forte metaphorice loquendo de uno animali per comparationem ad aliud, prout scilicet unum genus animalium differt ab alio in contumelia, id est in hoc quod unum est magis contumeliosum, id est turpe et immundam habens vitam, quam aliud, sicut porcus quam ovis. Et sinamoria, idest omnimoda stultitia, in hoc scilicet quod unum est stultius alio, sicut asinus equo, et in hoc quod unum est vorax in omnibus, sicut lupus;

[74104] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 16 Unde per comparationem horum animalium quae superfluunt in talibus, alia genera animalium dicuntur secundum similitudinem temperata vel prudentia, non autem proprie, quia nullum eorum habet electionem neque potest ratiocinari, sed est separatum a natura rationali, sicut etiam homines insani (qui) amiserunt usum rationis. Dictum est autem supra, quod temperatus et intemperatus agit cum electione; et ideo temperantia et intemperantia non est in bestiis neque in bestialibus hominibus, neque etiam circa bestiales concupiscentias.

[74105] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 17 Deinde cum dicit: minus autem bestialitas etc., comparat bestialem malitiam vel incontinentiam humanae. Et dicit quod bestialitas minus habet de ratione malitiae si consideretur conditio bestiae vel hominis bestialis. Sed bestialitas est terribilior, quia facit maiora mala. Et quod minus habeat de malitia bestialitas, probat per hoc quod in bestia id quod est optimum, scilicet intellectus, non remanet, sicut corruptum et depravatum, prout remanet in homine malo; sed totaliter ita corruptum est quod nihil habet de illo.

[74106] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 18 Unde simile est comparare bestiam homini malo utrum sit peius sicut comparare inanimatum animato. Inanimata quidem possunt plus laedere, sicut cum ignis urit, aut lapis conterit, sed plus recedit a ratione culpae. Semper enim pravitas eius qui non habet principium actionum est innocentior, quia minus potest ei imputari aliquid ad culpam, quae propter hoc homini imputatur, quia habet principium per quod est dominus suorum actuum: quod quidem principium est intellectus qui in bestiis non est. Sicut ergo comparatur bestia ad hominem, ita comparatur iniustitia ad hominem iniustum.

[74107] Sententia Ethic., lib. 7 l. 6 n. 19 Nam habitus iniustitiae secundum propriam naturam habet inclinationem ad malum; sed homo iniustus habet in sua potestate in bonum vel malum inclinari. Est enim quodammodo utrumque peius, scilicet et iniustus quam iniustitia et homo malus quam bestia, quia unus homo malus decies millies potest plura mala facere quam bestia, propter rationem quam habet ad excogitandum diversa mala. Sic ergo sicut bestia minus habet de culpa quam homo malus sed est terribilior, ita etiam bestialis malitia seu incontinentia terribilior quidem est, sed minoris culpae et innocentior quam incontinentia seu malitia humana. Unde si aliqui amentes vel naturaliter bestiales peccent, minus puniuntur.


Lectio 7

[74108] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 1 Circa eas autem quae per tactum et cetera. Postquam philosophus ostendit quae sit materia circa quam est continentia et incontinentia simpliciter dicta; hic comparat ea ad alia quae communicant eis in materia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit differentiam continentis et incontinentis ad perseverativum et mollem et temperatum et intemperatum: in quo solvitur tertia dubitatio quae proponebatur contra quartum probabile. Secundo ostendit quis sit peior, utrum incontinens vel intemperatus: per quod solvitur quinta dubitatio quae proponebatur contra primum probabile, et hoc, ibi, est autem intemperatus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit differentiam incontinentiae ad alia. Secundo distinguit diversas incontinentiae species, ibi, incontinentiae autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam et incontinentiam a temperantia et intemperantia, a perseverantia et mollitie. Secundo comparat ea secundum bonitatem et malitiam, ibi: omni autem utique videbitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam et incontinentiam a perseverantia et mollitie. Secundo distinguit utramque a temperantia et intemperantia, ibi, quia autem quaedam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit convenientiam. Secundo differentiam, ibi, horum autem hic quidem et cetera. Circa primum designat duas convenientias.

[74109] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 2 Quarum prima est secundum materiam, in qua etiam cum temperantia communicant. Sunt enim circa delectationes et tristitias, et concupiscentias et fugas quae pertinent ad actum et gustum, circa quas etiam est temperantia et intemperantia, ut supra determinatum est in tertio. Secunda convenientia est quantum ad modum se habendi circa passiones. Contingit enim quosdam sic se habere circa praedictas passiones ut vincantur a talibus passionibus quibus multi sunt meliores, idest fortiores; quasi dicat, quas multi vincunt. Contingit etiam quod aliqui superent tales passiones quibus multi sunt minores, idest debiliores; quasi dicat, a quibus multi superantur.

[74110] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit horum autem etc., ponit differentiam. Et dicit quod horum qui superant et superantur circa delectationes et tristitias praedictas, circa delectationes (hic) quidem, scilicet superatus a delectationibus tactus quas multi superant, est incontinens, hic autem, scilicet superans delectationes tactus a quibus multi superantur, est continens. Sed circa tristitias contrarias, hic scilicet superatus ab his quas multi superant, dicitur mollis. Hic autem scilicet superans eas, a quibus multi superantur, dicitur perseverans.

[74111] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 4 Et quia diversi sunt gradus delectationum et tristitiarum et hominum qui eas superant et ab eis superantur, manifestum est quod praedicti habitus possunt esse inter plura medii. Sed tamen illi qui sonant in malum magis declinant ad deteriores. Magis enim dicuntur incontinentes vel molles qui a minoribus delectationibus et tristitiis vincuntur; sicut et boni habitus magis declinant ad meliores. Magis enim dicuntur continentes et perseverantes qui maiores delectationes et tristitias superant. Potest etiam intelligi quod homines magis inclinentur ad deteriores habitus, scilicet ad incontinentiam et mollitiem.

[74112] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit: quia autem quaedam etc., ostendit differentiam praedictorum ad temperantiam et intemperantiam. Et dicit quod delectationum gustus et tactus quaedam sunt necessariae, sicut cibi et potus. Quaedam non necessariae, sicut diversorum condimentorum, et illae quae sunt necessariae, sunt usque ad aliquem terminum necessariae (est enim aliqua mensura cibi et potus homini necessarii), sed neque superabundantiae sunt necessariae neque etiam defectus; et similiter se habet circa concupiscentias et tristitias.

[74113] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 6 Ille ergo intemperatus dicitur qui persequitur ex proposito superabundantias delectationum praedictorum; vel, etiam si non quaerat superabundantes delectationes, quaerit tamen eas secundum superabundantias, id est superabundanter concupiscendo eas; vel etiam quaerit eas ex electione propter ipsas et non propter aliquid aliud; habet enim eas quasi finem. Et quia ei immobiliter homo inhaeret, quod propter se ex proposito quaerit, necesse est quod intemperatus non poeniteat de delectationibus quas quaesivit: et ideo non potest sanari a suo vitio, a quo nullus sanatur nisi per displicentiam, quia virtus et vitium in voluntate est. Et sicut intemperatus superabundat in quaerendo delectationes, ita insensibilis qui ei est oppositus, deficit in huiusmodi, ut in tertio dictum est. Ille autem qui medio modo se habet circa huiusmodi, est temperatus. Et sicut intemperatus quaerit ex electione corporales delectationes, ita fugit corporales tristitias; non propter hoc quod vincatur ab eis, sed propter electionem.

[74114] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 7 Sed eorum qui non ex electione peccant, hic quidem, scilicet incontinens, ducitur ex vi delectationis: hic autem, scilicet mollis, ducitur ex horrore tristitiae quae sequitur a concupiscentia, inquantum scilicet privatur quis re concupita; unde patet quod differunt abinvicem incontinens et mollis et intemperatus.

[74115] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 8 Est autem hic advertendum quod supra, philosophus determinans materiam continentiae et incontinentiae, ne error subreperet, ex incidenti tetigit differentiam intemperati et incontinentis quam hic ex principali intentione prosequitur.

[74116] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit: omni autem etc., comparat praedicta secundum bonitatem et malitiam. Et primo comparat incontinentem et mollem intemperato. Secundo incontinentem molli, ibi, opponitur autem et cetera. Dicit ergo primo, quod omnino videtur esse deterior si quis operatur aliquid turpe omnino non concupiscens, vel quiete, idest remisse concupiscens, quam si vehementer concupiscens turpe operetur: sicut etiam deterior est, si quis non iratus percutit, quam si iratus percutiat. Quid enim faceret passione superveniente qui absque passione peccat? Et inde est quod intemperatus qui non vincitur passione sed ex electione peccat, est deterior incontinente qui concupiscentia vincitur. Et similiter horum duorum unum magis pertinet ad speciem mollitiei, scilicet vinci passione, scilicet fuga tristitiae; aliud autem pertinet ad intemperatum, scilicet ex electione peccare. Unde etiam deterior est intemperatus quam mollis.

[74117] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit opponitur autem etc., comparat mollem incontinenti et perseverantem continenti. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quis eorum sit melior. Secundo manifestat quamdam convenientiam supra positam, ibi, deficiens autem et cetera. Tertio excludit quemdam errorem, ibi: videtur autem et lusivus et cetera. Dicit ergo primo, quod incontinenti opponitur continens, et molli opponitur perseverativus. Perseverare autem dicitur aliquis ex eo quod tenet se contra aliquid impellens, sed continentia dicitur ex eo quod est superare. Illud enim quod continemus, in nostra potestate habemus. Et hoc necessarium est: quia delectationes sunt refrenandae vel cohibendae, contra tristitias autem est standum: unde perseverans ad continentem comparatur, sicut non vinci ad id quod est vincere: quod est manifeste melius. Unde melior est continentia quam perseverantia. Mollities autem videtur peior quam incontinentia; quia utraque consistit in hoc quod est vinci; sed incontinens vincitur a fortiori passione.

[74118] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit: deficiens autem etc., manifestat convenientiam quamdam quam supra tetigit inter mollem et incontinentem; quod scilicet vincuntur a passionibus quas multi superant. Et dicit, quod ille dicitur mollis et delicatus qui deficit in his contra quae multi et contratendunt, resistendo, et possunt, vincendo. Ideo autem mollis et delicatus in idem ponuntur. Delitia enim est quaedam species mollitiei. Mollities enim refugit inordinate omnem tristitiam, sed delitia proprie refugit tristitiam laboris. Ille enim qui trahit vestimentum suum per lutum, ut non laboret se subcingendo, quod pertinet ad delicatum, vincitur secundum illam tristitiam quam reputat sibi imminere si levaret vestimenta. Et licet imitetur laborantem in hoc quod vestimenta trahit, et per hoc videtur non esse miser, tamen habet similitudinem cum misero inquantum fugiens laborem sustinet laborem.

[74119] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 12 Et sicut dictum est de mollitie, ita etiam se habet circa continentiam et incontinentiam. Non enim est admirabile, si quis vincitur a fortibus et superexcellentibus delectationibus et tristitiis, ut propter hoc debeat dici incontinens vel mollis, sed magis ei condonatur, si tamen nitatur resistere et non statim cedat. Et ponit exemplum de Philotethe: de quo Theodoctus poeta narrat quod percussus a vipera gravem dolorem passus nitebatur continere planctum, sed non potuit. Et simile est de quadam muliere, quae vocabatur Malopes, percussa a quodam nomine Carcino; et sicut etiam accidit illis qui tentant se continere a risu, et tamen supervincuntur ut repente effuse rideant, sicut accidit Senophanto.

[74120] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 13 Sed tunc dicitur aliquis incontinens et mollis si quis vincitur a talibus tristitiis et delectationibus contra quas multi possunt, si tamen hoc quod non potest resistere huiusmodi passionibus non sit propter naturam generis ex qua posset ei esse grave quod aliis esset leve, sed propter aegritudinem, scilicet animi, quae provenit ex mala consuetudine; sicut mollities propter naturam generis invenitur in regibus Scytharum qui delicate nutriti non possunt labores et tristitias ferre, et sicut etiam est de feminis per comparationem ad masculos propter infirmitatem naturae.

[74121] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 14 Deinde cum dicit: videtur autem et lusivus etc., excludit quemdam errorem. Posset enim alicui videri quod lusivus, idest qui nimis amat ludere, sit intemperatus, quia in ludo est quaedam delectatio. Sed ipse dicit quod magis est mollis. Ludus enim est quaedam quies et remissio animi quam superabundanter quaerit lusivus. Unde continetur sub molli, cuius est fugere difficultates et labores.

[74122] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit incontinentiae autem etc., distinguit species incontinentiae. Et circa hoc tria facit. Primo ponit divisionem. Et dicit quod incontinentia dividitur in duo, quorum unum est praevolatio et aliud est debilitas.

[74123] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 16 Secundo ibi: hi quidem enim etc., exponit membra divisionis. Et dicit quod quidam incontinentes sunt qui superveniente concupiscentia consiliantur quidem, sed non permanent in his quae consiliati sunt, propter passionem a qua vincuntur. Et talis incontinentia dicitur debilitas. Quidam vero ducuntur a passione propter hoc quod non consiliantur, sed statim concupiscentia superveniente eam sequuntur. Et haec incontinentia dicitur praevolatio, propter sui velocitatem qua anticipat consilium. Si autem consiliarentur, non ducerentur a passione.

[74124] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 17 Sicut enim quidam qui prius titillant seipsos, postea non moventur cum ab aliis titillantur. Sic et illi qui praesentiunt motum concupiscentiae et praesciunt quid est illud in quo concupiscentia inclinat et praesuscitantes, idest provocantes seipsos et ratiocinationem suam ad resistendum concupiscentiae, ex hoc consequuntur quod non vincantur a passione; neque delectationis a qua vincitur incontinens, neque tristitiae a qua vincitur mollis.

[74125] Sententia Ethic., lib. 7 l. 7 n. 18 Tertio ibi: maxime autem et acuti etc., ostendit quibus competat haec secunda species incontinentiae quae dicitur praevolatio. Et dicit quod maxime sunt incontinentes secundum incontinentiam quae non refrenatur consilio, quae dicta est praevolatio acuti, idest cholerici et melancholici. Neutri enim expectant rationem consiliantem, sed sequuntur primam phantasiam concupiscibilis. Cholerici quidem propter velocitatem motus colerae, melancolici autem propter vehementiam motus melancholiae accensae, cuius impetum non de facili potest homo ferre. Nam et terra accensa vehementius ardet. E contrario autem est intelligendum, quod sanguinei et phlegmatici habent incontinentiam debilitatis propter humiditatem complexionis, quae non est fortis ad resistendum impressioni.


Lectio 8

[74126] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 1 Est autem intemperatus quidem et cetera. Postquam philosophus ostendit differentiam incontinentis ad intemperatum, hic ostendit quis eorum sit peior: per quod solvitur dubitatio supra quinto loco proposita contra primum probabile; dixit autem hoc supra Aristoteles, sed breviter ex incidenti tangendo, hic autem perfectius hoc determinat ex principali intentione. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quiddam quod proposuerat, ibi: quia autem hic quidem talis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, intemperatum esse peiorem incontinente. Secundo ostendit similitudinem inter eos, ibi, quoniam quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo comparat incontinentem intemperato. Secundo comparat duas species incontinentiae adinvicem, ibi, ipsorum autem et cetera. Circa primum ponit tres rationes, per quas ostenditur intemperatus peior incontinente.

[74127] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 2 Circa quarum primam dicit, quod sicut supra dictum est, intemperatus non est poenitivus, quia peccat ex electione in qua permanet eo quod eligit delectationes corporales tamquam finem. Omnis autem incontinens de facili poenitet, cessante passione a qua vincebatur. Unde patet quod sicut supra dictum est, intemperatus est insanabilis, hic autem, scilicet incontinens, est sanabilis. Et sic per interemptionem solvitur dubitatio supra posita, quae procedebat ex hoc quod incontinens sit insanabilior intemperato. Quia vero intemperatus est insanabilior, potest concludi quod sit peior, sicut et morbus corporalis qui est incurabilis deterior est.

[74128] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 3 Secundam rationem ponit ibi, assimulatur autem et cetera. Et dicit quod malitia, scilicet intemperantia, assimilatur illis aegritudinibus quae continue insunt homini, sicut hydropisis et phtysis. Sed incontinentia assimilatur aegritudinibus quae non continue hominem invadunt sicut epilentiae; et hoc ideo, quia intemperantia et quaelibet malitia est continua. Habet enim habitum permanentem per quem eligit mala. Sed incontinentia non est continua, quia movetur ad peccandum incontinens solum propter passionem quae cito transit. Et sic incontinentia est quasi quaedam malitia non continua. Continuum autem malum est peius non continuo. Ergo intemperantia est peior quam incontinentia.

[74129] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 4 Tertiam rationem ponit ibi, et omnino autem et cetera. Et dicit quod alterum genus est incontinentiae et malitiae, sub qua intemperantia continetur. Malitia enim latet, eum scilicet cui inest qui est deceptus, ut aestimet bonum illud quod facit. Sed incontinentia non latet eum cui inest; scit enim per rationem malum esse id in quod a passione ducitur. Malum autem latens est periculosius et insanabilius. Ergo intemperantia est peior quam incontinentia.

[74130] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit: ipsorum autem etc., comparat species incontinentiae adinvicem. Et dicit quod inter incontinentes, meliores, idest minus mali, sunt excessivi, idest praevolantes, quam debiles qui habent quidem rationem consiliantem sed non permanent in ea. Duplici autem ratione sunt peiores debiles. Primo quidem, quia vincuntur a minori passione. Nam praevolantes vincuntur a passione excedente, vel secundum velocitatem vel secundum vehementiam. Et secundum hanc rationem supra probavit quod intemperatus est peior incontinente. Quae potest esse quarta ratio adiuncta tribus praedictis. Secunda ratio est, quia debiles non sunt impraeconsiliati, sicut alii, idest praevolantes. Et haec ratio supra inducebatur de incontinente et intemperato, quasi incontinens esset praeconsiliatus, non autem intemperatus. Et hoc est falsum, quia etiam intemperatus praeconsiliatus est, peccat enim ex electione, et ideo videtur hic hoc inducere ad ostendendum quod ibi locum non habet.

[74131] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 6 Ponit autem quoddam exemplum dicens, quod incontinens debilis est similis illis qui velociter, idest de facili, inebriantur et a pauco vino et minori quam multi. Et sicut isti peius sunt dispositi secundum corpus, ita et debiles, quia minori passione vincuntur, sunt peiores secundum animam.

[74132] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., ostendit convenientiam incontinentis ad intemperatum quantum ad duo. Primum quidem quantum ad hoc quod incontinentia, etsi non sit malitia simpliciter, est tamen malitia secundum quid, sicut supra dictum est, quod est quasi malitia non continua. Et quod non sit malitia simpliciter, patet; quia incontinentia peccat praeter electionem, malitia autem cum electione.

[74133] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 8 Secundam convenientiam ponit ibi: insuper et cetera. Et dicit quod incontinentia et malitia habent similitudinem in actione, sicut quidam Dymodokes, id est censor populi, dixit ad Milesios reprehendens eos: Milesii non sunt stulti, sed operantur similia opera operibus stultorum. Similiter, etiam incontinentes non sunt mali vel iniusti vel intemperati, sed faciunt opera iniusta et mala.

[74134] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit: quia autem hic quidem etc., assignat rationem eius quod supra dixerat, scilicet quare intemperatus non paeniteat sicut incontinens. Et primo assignat huius rationem quare intemperatus non paenitet; secundo quare incontinens paenitet, ibi: est autem aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod aliquis est qui persequitur superabundanter et praeter ordinem rectae rationis corporales delectationes, non quia sic est dispositus, ut sit ei persuasum quod tales delectationes sint sequendae sicut bonae. Et iste est incontinens. Alius autem est, scilicet intemperatus, cui persuasum est, quod tales delectationes sint eligendae, quasi per se bonae; et hoc propter dispositionem quam habet ex habitu. Unde ille cui non est persuasum delectationes esse per se bonas ex habituali dispositione sed solum ex passione, scilicet incontinens, sed habet falsam aestimationem de eis in particulari, facile recedit a sua credulitate passione cessante. Ille autem qui ex habituali dispositione aestimat delectationes corporales per se esse eligendas, scilicet intemperatus, non de facili recedit a sua credulitate.

[74135] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 10 Et huius rationem (assignat) consequenter assignat, dicens quod virtus et malitia respiciunt principium operabilium quod malitia corrumpit, virtus autem salvat: principium autem in actionibus est finis, cuius gratia aliquid agitur: quod ita se habet in agibilibus, sicut suppositiones, idest prima principia in demonstrationibus mathematicis. Sicut enim in mathematicis principia non docentur per rationem, sed statim intellecta creduntur, ita etiam in agibilibus fines non docentur per rationem, sed per habitum virtutis, sive naturalis sive per assuetudinem acquisitae, consequitur rectam aestimationem circa principium agibilium quod est finis.

[74136] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 11 Ille igitur qui habet rectam aestimationem de fine circa delectationes corporales, ut scilicet aestimet medium in eis bonum et finem, superabundantias autem malum, est temperatus. Ille autem qui habet contrariam aestimationem propter habitum malitiae, est intemperatus. Manifestum est autem quod ille qui errat circa principia non potest de facili revocari ab errore, quia non invenitur ratio doctiva principii; unde intemperatus, qui errat circa principium in agibilibus, non potest revocari aliqua persuasione a suo errore et ideo non est transcredibilis vel paenitivus, nisi forte secundum quod per longam consuetudinem contrariam tollitur habitus causativus erroris.

[74137] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 12 Deinde cum dicit: est autem aliquis etc., ostendit qualiter incontinens sit transcredibilis et poenitivus. Et dicit quod aliquis homo est qui propter passionem excedit quidem a ratione recta quantum ad hoc quod passio eum superat, ut non agat secundum rationem rectam. Non autem superat eum quantum ad hoc ut sit ei persuasum quod oporteat persequi delectationes corporales quasi per se bonas absque omni prohibitione. Et ideo talis, cessante passione quae cito transit, remanet in recta aestimatione finis. Et iste est incontinens; qui propter hoc est melior intemperato, et non est pravus simpliciter, quia salvatur in eo optimum principium, scilicet recta aestimatio finis. Est autem pravus secundum quid, inquantum scilicet in aliquo particulari aestimat operandum praeter rationem rectam. Alius autem, scilicet continens, est contrarius incontinenti, qui permanet in ratione recta, et nullo modo excedit eam propter passionem etiam quantum ad agere.

[74138] Sententia Ethic., lib. 7 l. 8 n. 13 Ex quo manifestum est quod continentia est bonus habitus quia permanet in ratione. Incontinentia autem pravus, quia recedit a ratione recta in agendo. Et hoc erat primum probabile quod nunc concludit, soluta quinta dubitatione quae contra hoc proponebatur.


Lectio 9

[74139] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 1 Utrum igitur continens est et cetera. Postquam philosophus determinavit dubitationem per quam scitur an continentia et incontinentia sint, ostendit etiam materiam circa quam sint, hic determinat dubitationem per quam scitur quid continentia est. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, utrum continens sit immansivus cuilibet rationi et incontinens a qualibet egressivus: per quod solvitur quarta dubitatio proposita contra secundum probabile. Secundo ostendit, utrum prudens possit esse incontinens: per quod solvitur secunda dubitatio mota contra quintum probabile, ibi, neque simul prudentem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo continentia se habeat ad propriam rationem quae accipitur secundum hoc quod est immanere rationi. Secundo ostendit, quomodo se habeat ad communem rationem virtutis quae consistit in hoc quod est in medio esse, ibi, quia autem est aliquis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit, cui rationi continens laudabiliter immanet, et a qua incontinens vituperabiliter egreditur. Secundo ostendit, quomodo aliqui rationi vituperabiliter immanent, ibi, sunt autem quidam immansivi etc.; tertio quomodo aliqui laudabiliter a ratione egrediuntur ibi, sunt autem quidam et cetera. Circa primum duo facit.

[74140] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 2 Primo movet quaestionem: quae quidem est, utrum continens dicatur qui immanet qualicumque rationi, idest sive rectae sive falsae, et qualicumque electioni, id est sive rectae sive falsae: vel solum ille dicitur continens qui immanet rationi rectae et electioni. Et similis dubitatio est, utrum incontinens dicatur qui non immanet qualicumque rationi et electioni, vel solum qui rectae non immanet. Vel etiam potest sic moveri quaestio: an possit dici incontinens qui non immanet falsae rationi et electioni, sicut supra in dubitationibus propositum est?

[74141] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 3 Secundo ibi: vel secundum accidens etc., solvit propositam quaestionem: et dicit quod dicitur continens et incontinens qui immanet vel non immanet qualicumque rationi, secundum accidens; sed per se loquendo qui immanet vel non immanet verae rationi et rectae electioni. Et hoc quidem sic exponit. Si enim aliquis eligit vel persequitur, id est quaerit hoc propter hoc, idest hoc loco huius, puta si eligit fel loco mellis, quia scilicet propter similitudinem coloris aestimat illud esse mel, manifestum est quod per se loquendo eligit et quaerit hoc propter quod alterum eligit et quaerit, puta mel; sed per accidens eligit et quaerit id quod prius est, id est illud quod eligit loco alterius, puta fel.

[74142] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 4 Et ratio huius est, quia in appetibilibus illud est per se ad quod refertur intentio appetentis. Bonum enim, inquantum est apprehensum, est proprium obiectum appetitus. Illud autem quod est praeter intentionem, est per accidens. Unde ille qui intendit eligere mel et eligit fel praeter intentionem, per se quidem eligit mel, sed per accidens fel. Sit ergo aliquis qui falsam rationem aestimet veram: puta si quis aestimet hoc esse verum quod bonum est fornicari. Si ergo immaneat huic rationi falsae putans eam esse veram, per se quidem immanet verae rationi, per accidens autem falsae. Intendit enim verae immanere. Et eadem ratio est de incontinente qui egreditur a ratione falsa, quam putat esse veram.

[74143] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 5 Sic ergo patet quod continens vel incontinens per se immanet vel non immanet rationi verae, per accidens autem falsae. Simpliciter autem dicimus id quod est per se. Quod autem est per accidens dicitur secundum quid. Et ideo contingit quidem secundum aliquem modum quod continens vel incontinens immanet qualicumque opinioni etiam falsae; sed simpliciter continens vel incontinens dicitur qui immanet vel non immanet rationi seu opinioni verae.

[74144] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit: sunt autem quidam immansivi etc., ostendit, quomodo aliqui vituperabiliter immanent rationi. Et primo ostendit qui sint; secundo quomodo se habeant ad continentem, ibi, qui simile quidem etc.; tertio quomodo se habeant ad incontinentem, ibi: sunt autem ischirognomones et cetera. Dicit ergo primo, quod sunt quidam nimis immanentes propriae opinioni. Et hi sunt illi quos homines vocant ischyrognomones, idest fortis sententiae sive pertinaces, quia scilicet difficile persuadetur eis aliquid et, si fuerit eis aliquid persuasum, non de facili transmutantur ab illa suasione. Quod maxime videtur accidere melancholicis, qui difficile recipiunt, sed recepta fortiter tenent ad modum terrae.

[74145] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit: qui simile quidem etc., comparat tales continenti. Et dicit quod tales videntur aliquid simile habere continenti, quia per excessum habent id quod est continentis, sicut prodigus habet aliquid simile liberali, et audax confidenti, idest forti. Tales enim immanent rationi plusquam debent, continens autem secundum quod debet.

[74146] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 8 Secundo ibi: sunt autem alteri etc., ostendit differentiam; et dicit quod praedicti secundum multa differunt a continente. Ad cuius evidentiam considerandum est quod dupliciter potest aliquis removeri a sua opinione: uno modo ex parte ipsius rationis; puta si superveniat aliqua ratio fortior. Alio modo ex parte passionis quae pervertit iudicium rationis in particulari operabili.

[74147] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 9 Praecipue igitur secundum hoc est differentia, quia hic quidem, scilicet continens, non transmutatur a ratione propter concupiscentiae passionem; sed tamen quando oportet bene persuasibilis erit ab alia ratione meliori inducta. Unde laudabilis est, quia non vincitur concupiscentia, sed ratione. Hic autem, scilicet pertinax, non mutatur a sua opinione propter aliquam rationem inductam, sed recipiunt concupiscentias. Et multi eorum ducuntur a delectationibus extra rationem. Sic ergo vituperabiles sunt, quia cum non permittant se vinci a ratione, vincuntur tamen a passione.

[74148] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 10 Deinde cum dicit: sunt autem ischirognomones etc., ostendit, quomodo se habeant tales ad incontinentem. Et dicit quod isti quos dicimus ischyrognomones, dicuntur et idiognomones, idest propriae sententiae, sive proprii sensus homines; et sunt indisciplinati, quia nolunt ab alio instrui, et sunt etiam agrestes, quia dum semper volunt sequi proprium sensum, non de facili possunt cum aliis commorari. Sunt autem idiognomones, idest proprii sensus, propter hoc quod aliquam delectationem nimis quaerunt, et aliquam tristitiam nimis fugiunt. Gaudent enim quando conferendo cum aliis vincunt, si scilicet non transmutentur per aliquam suasionem a sua opinione. Tristantur autem si ea quae sunt ipsorum, scilicet sententiae, appareant infirmae, ita quod oporteat eas deserere. Hoc autem est proprium incontinentis et mollis, superabundanter appetere delectationes et fugere tristitias. Unde patet quod pertinaces magis assimilantur incontinenti quam continenti.

[74149] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit: sunt autem quidam qui his etc., ostendit, quomodo aliqui discedunt laudabiliter a ratione. Et dicit quod quidam sunt qui non immanent his quae eis videntur, non propter incontinentiam, sed propter amorem virtutis. Sicut narratur in libro quem de Philoctete Sophocles scripsit, quod Neoptolemus non permansit in his quae ei videbantur, non tamen propter incontinentiam, quamvis hoc fecerit propter aliquam delectationem non malam, sed bonam. Appetebat enim quasi quoddam bonum dicere verum et hoc erat ei delectabile. Sed persuasum fuerat ei ab Ulysse quod diceret falsum in utilitatem patriae, cui quidem persuasioni ipse non immansit propter delectationem veritatis. Nec tamen propter hoc fuit incontinens. Non enim omnis qui propter delectationem aliquid operatur est intemperatus, sive pravus sive incontinens, sed solum ille qui propter turpem delectationem aliquid operatur.

[74150] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit: quia autem est aliquis etc., ostendit, quomodo continentia se habeat ad rationem virtutis, ad quam pertinet in medio esse. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat continentiam in medio esse, sicut et temperantiam. Secundo, ostendit quod quandoque continentia propter similitudinem temperantia nominatur, ibi, quia autem secundum similitudinem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quorum continentia sit medium. Et dicit quod aliquis homo invenitur sic dispositus qui minus gaudet corporalibus delectationibus quam oporteat. Et hoc est non propter finem boni, sed propter fastidium. Propter quod non permanet in ratione iudicante, quod oportet, secundum quod necesse est talibus delectationibus uti. De incontinente autem iam dictum est quod non immanet rationi propter hoc quod gaudet talibus delectationibus plusquam oportet.

[74151] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 13 Unde horum duorum medius est continens. Nam incontinens non immanet rationi propter aliquid maius. Ille autem alius propter aliquid minus. Quia scilicet ille vult plus uti delectationibus quam oportet, et iste minus. Sed continens immanet rationi et non transmutatur ab ea, nec propter alterum praedictorum, idest neque propter maius, neque propter minus.

[74152] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 14 Secundo ibi: oportet autem, si quidem etc., ostendit, qualiter se habeant ad bonitatem et malitiam. Manifestum est autem ex praedictis quod continentia est aliquid bonum. Unde oportet quod utrique habitus qui ei contrariantur, scilicet et secundum plus et secundum minus, sint mali, sicut et apparet ex hoc ipso quod non immanent rationi, sed accipiunt, aut plus aut minus.

[74153] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 15 Tertio ibi: sed propter alterum etc., respondet tacitae quaestioni: quare scilicet sola incontinentia videatur esse contraria continentiae, cum habeat duos habitus contrarios. Et dicit quod hoc contingit propter hoc quod alterum in paucis accidit, quod scilicet aliquis egrediatur a ratione in minus. Et ideo non est adeo manifestum sicut alterum extremum. Nam in pluribus accidit quod circa delectationes corporales fiat egressus a recta ratione in plus. Et propter eamdem rationem temperantia videtur esse contraria soli intemperantiae, quia insensibilitas non est manifesta propter hoc quod in paucioribus accidit.

[74154] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 16 Est autem hic considerandum, quod continentiae assignantur dupliciter extrema. Uno modo ex parte rationis cui inhaeret: et secundum hoc supra dixit quod pertinax se habet ad continentem, sicut prodigus ad liberalem. Alterum autem extremum est ad minus vitium instabilitatis. Alio modo assignantur ei extrema ex parte concupiscentiae quam vincit. Et sic continentia est medium inter extrema nunc posita.

[74155] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 17 Deinde cum dicit: quia autem secundum similitudinem etc., ostendit, quod continentia propter similitudinem quandoque dicitur temperantia. Et primo comparat secundum hoc continentiam temperantiae. Secundo incontinentiam intemperantiae, ibi: similes autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod quia multa nominantur metaphorice sive secundum similitudinem, inde est quod etiam continentia consequitur quandoque nomen temperantiae similitudinarie.

[74156] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 18 Secundo ibi: et enim continens etc., ostendit in quo sit similitudo. Continens enim habet facultatem, ut nihil praeter rationem operetur propter delectationes corporales. Et hoc idem potest facere temperatus.

[74157] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 19 Tertio ibi: sed hic quidem etc., ponit duas differentias. Quarum prima est, quod continens habet pravas concupiscentias, sed temperatus non habet eas, quia eius concupiscibilis est per habitum temperantiae ordinata. Secunda differentia est quam ponit ibi, et hic quidem et cetera. Quod scilicet temperatus est sic dispositus per habitum temperantiae quod non delectatur praeter rationem, continens autem est sic dispositus, ut delectetur quidem praeter rationem, sed non ducatur a passione.

[74158] Sententia Ethic., lib. 7 l. 9 n. 20 Deinde cum dicit: similes autem etc., comparat incontinentiam intemperantiae. Et dicit quod etiam incontinens et intemperatus sunt similes, cum tamen differant. Unde eodem modo incontinens dicitur intemperatus per similitudinem. Sunt enim similes in hoc quod utrique persequuntur, idest quaerunt delectabilia corporalia. Differunt autem in hoc: quod intemperatus existimat oportere huiusmodi delectabilia sequi propter habitum pervertentem iudicium de fine. Incontinens autem non hoc existimat, quia salvatur in eo principium, ut supra dictum est.


Lectio 10

[74159] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 1 Neque simul prudentem et cetera. Postquam philosophus ostendit quomodo continens et incontinens immaneat vel non immaneat rationi, hic ostendit utrum contingat quod prudentia quae est recta ratio agibilium, sit simul cum incontinentia. Et per hoc solvitur secunda dubitatio quae movebatur contra quintum probabile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod prudentem non contingit esse incontinentem secundo ostendit quomodo se habeat incontinens ad prudentiam, ibi, et secundum quidem rationem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod non contingit, quod idem homo sit simul prudens et incontinens.

[74160] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 2 Secundo ibi, simul enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quod sicut supra in sexto ostensum est, prudentia simul est cum virtute morali. Et sic simul est aliquis prudens et studiosus secundum virtutem moralem. Sed incontinens non est studiosus secundum virtutem moralem, quia non deduceretur a passionibus. Ergo non potest esse quod aliquis sit simul prudens et incontinens.

[74161] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 3 Secundam rationem ponit ibi: adhuc non in scire et cetera. Non enim dicitur aliquis prudens ex hoc solum quod est sciens; sed ex hoc etiam quod est practicus, idest operativus. Dictum est enim supra in sexto, quod prudentia est praeceptiva opera et non solum consiliativa et iudicativa. Sed incontinens deficit ab eo quod sit practicus. Non enim operatur secundum rationem rectam. Prudens ergo non potest esse incontinens.

[74162] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 4 Tertio ibi: dynum autem etc., assignat rationem, quare quandoque videantur prudentes esse incontinentes. Et dicit quod nihil prohibet dinum, idest ingeniosum seu industrium, esse incontinentem. Et ex hoc contingit quod quandoque videtur, quod quidam prudentes sint incontinentes, quia scilicet dini reputantur prudentes propter hoc quod dinotica differt a prudentia secundum modum praedictum in VI, quia scilicet prudentia se habet ex additione ad dynoticam.

[74163] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: et secundum quidem rationem etc., comparat incontinentem prudenti. Et circa hoc duo facit. Primo comparat incontinentem prudenti. Secundo comparat incontinentes adinvicem, ibi, sanabilior autem et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit comparationem; secundo adhibet similitudinem, ibi: et assimulatur utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit comparationem. Secundo infert corollarium ex dictis, ibi, quare semimalus et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod incontinens secundum aliquid propinquus est prudenti, scilicet secundum rationem, quia uterque habet rationem rectam. Sed differunt secundum electionem, quam prudens sequitur, incontinens non sequitur.

[74164] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 6 Secundo ibi: neque utique etc., manifestat qualiter sint propinqui secundum rationem. Et dicit quod hoc non est ita quod incontinens sit sicut sciens in habitu et speculans, idest considerans in actu particularia eligibilia. Sed se habet sicut dormiens et vinolentus, in quibus est habitus rationis ligatus, sicut supra expositum est.

[74165] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 7 Tertio ibi: et volens quidem etc., manifestat quod dixerat de differentia secundum electionem. Et dicit, quod incontinens peccat quidem volens. Scit enim quodammodo, scilicet in universali, et illud quod facit, et cuius gratia facit, et alias circumstantias. Unde voluntarie agit. Non tamen est malus, quia non agit ex electione, sed electio eius est epiikes, idest bona, quando est extra passionem. Sed quando supervenit passio, corrumpitur eius electio, et vult malum. Et ideo secundum electionem incontinens differt a prudenti, quia prudentis electio non corrumpitur, incontinentis autem corrumpitur.

[74166] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: quare semimalus etc., infert correlarium ex dictis. Quia enim ante passionem habet bonam electionem, sed per passionem vult malum, sequitur quod sit ex media parte malus, in quantum scilicet vult malum, et non sit iniustus vel malus simpliciter, quia non est insidiator, quasi ex consilio et electione agens malum. Incontinentium enim quidam, scilicet debiles, consiliantur quidem, sed non immanent consiliatis: melancholici autem et acuti, quos supra dixit praevolantes, totaliter non consiliantur. Unde patet, quod neutri ex consilio et electione agunt malum.

[74167] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 9 Ex his autem, quae dicta sunt, accipere possumus quid sit subiectum continentiae et incontinentiae. Non enim potest dici, quod utriusque subiectum sit concupiscibilis: quia non differunt secundum concupiscentias, quas uterque, scilicet continens et incontinens, habet pravas: neque etiam subiectum utriusque est ratio, quia uterque habet rationem rectam. Relinquitur ergo, quod subiectum utriusque sit voluntas, quia incontinens volens peccat, ut dictum est, continens autem volens immanet rationi.

[74168] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit: et assimulatur utique etc., adhibet similitudinem ad praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo proponit similitudinem. Et dicit, quod incontinens assimilatur civitati, cui omnia necessaria calculantur, idest dispensantur, et quae habet bonas leges, sed nulla earum utitur. Sicut Anaxandrides convitiando dixit, quod civitas quaedam volebat leges, cui nihil erat curae de observantia legum. Et similiter incontinens non utitur recta ratione quam habet. Malus autem, puta intemperatus, assimilatur civitati utenti legibus, sed malis. Utitur enim malus perversa ratione.

[74169] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 11 Secundo ibi: est autem incontinentia etc., manifestat quod dixerat: qualiter scilicet incontinens sit similis civitati non utenti rectis legibus. Non enim quilibet excessus rationis rectae facit incontinentem; sed continentia et incontinentia dicuntur secundum id quod excellit habitum, idest facultatem multorum. Continens enim immanet rationi rectae magis quam multi possint, quia vincit concupiscentias, a quibus multi superantur. Incontinens autem minus immanet quam multi possint; quia vincitur a concupiscentiis, quas multi vincunt, ut supra dictum est.

[74170] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 12 Deinde cum dicit: sanabilior autem etc., comparat incontinentes adinvicem secundum duplicem differentiam. Primo enim dicit, quod inter incontinentias illa est sanabilior quam melancolici incontinenter agunt, scilicet non praeconsiliantes, incontinentia eorum qui consiliantur, sed non immanent; quia illi adhibito consilio videntur posse sanari, non autem isti, ut supra dictum est.

[74171] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 13 Secundo ibi: et per consuetudinem etc., comparat incontinentes secundum aliam differentiam. Et dicit, quod illi qui sunt incontinentes per consuetudinem sunt sanabiliores illis qui sunt incontinentes per naturam, scilicet corporalis complexionis ad hoc inclinantis. Quia facilius potest transmutari consuetudo, quam natura. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Consuetudo autem propter hoc est difficilis ad immutandum, quia assimilatur naturae, sicut Evenus poeta dicit: aio, idest dico, diuturnam meditationem, idest consuetum studium immanere amice, idest amicabiliter, seu conformiter: et dico hanc finientem, idest quando perficitur, omnibus esse naturam.

[74172] Sententia Ethic., lib. 7 l. 10 n. 14 Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse quid sit continentia et incontinentia, et perseverantia et mollities, et qualiter hi habitus se habeant adinvicem.


Lectio 11

[74173] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 1 De delectatione autem et tristitia et cetera. Postquam philosophus determinavit de continentia et incontinentia, ostendens quod sunt circa delectationes et tristitias, hic intendit determinare de delectationibus et tristitiis. Et primo ostendit quod haec consideratio pertinet ad praesentem intentionem. Secundo, exequitur propositum, ibi, his quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod considerare de delectatione et tristitia pertinet ad eum, qui circa scientiam politicam philosophatur, ad quam tota moralis doctrina reducitur sicut ad principalem, ut in principio habitum est.

[74174] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 2 Secundo ibi: iste enim finis etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima est quod sicut finis architectonicae artis est ille ad quem respiciunt, sicut ad quamdam mensuram, omnia quae sub illa arte continentur, ita se habet delectatio in his quae pertinent ad moralem doctrinam. Respiciendo enim ad delectationem, dicimus aliquid esse malum et aliquid simpliciter bonum. Illum enim dicimus esse bonum, qui in bonis delectatur; malum autem eum, qui in malis. Et in his etiam quae fiunt, idem iudicium observatur. Iudicamus enim esse malum id quod ex mala delectatione procedit, bonum autem quod ex bona. In qualibet autem scientia maxime considerandum est id quod habetur pro regula. Unde ad philosophum moralem maxime pertinet considerare de delectatione.

[74175] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 3 Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et cetera. Et dicit quod non solum conveniens est morali considerare de delectatione; sed etiam est ei necessarium, quia ad ipsum pertinet considerare virtutes et malitias. Ostensum est autem supra in secundo, quod virtus et malitia moralis sunt circa delectationes et tristitias. Ergo necessarium est morali considerare de delectatione et tristitia.

[74176] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 4 Tertiam rationem ponit ibi, et felicitatem et cetera. Ad philosophum enim moralem pertinet considerare felicitatem, sicut ultimum finem. Sed plures ponunt esse felicitatem cum delectatione, inter quos etiam et ipse, unde et apud Graecos beatus nominatur a gaudendo; ergo ad moralem philosophum pertinet determinare de delectatione.

[74177] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: his quidem igitur etc., determinat de delectatione et tristitia. Et primo determinat de eis in communi. Secundo specialiter determinat de corporalibus delectationibus, circa quas posuit esse continentiam et incontinentiam, ibi, de corporalibus autem utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo prosequitur opiniones impugnantium delectationem. Secundo determinat contrariam veritatem, ibi, sed tamen quoniam et tristitia malum et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit opiniones impugnantium delectationes. Secundo inducit rationes eorum, ibi, totaliter quidem igitur et cetera. Tertio solvit, ibi, quoniam autem non accidit et cetera. Circa primum ponit tres opiniones. Quibusdam enim videbatur, quod nulla delectatio esset bona, neque per se neque per accidens. Et si contingat quod aliquod delectabile sit bonum, non tamen idem est in eo id quod est bonum et delectatio. Alii autem dixerunt, quod delectationes quaedam sunt bonae, sed multae sunt pravae. Et ita non omnis delectatio est bonum. Tertii autem dixerunt, quod etiam si omnes delectationes essent bonae, non tamen continget aliquam delectationem esse optimum.

[74178] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit: totaliter quidem igitur etc., inducit rationes ad praedictas opiniones. Et primo ad primam; secundo ad secundam, ibi: huius autem etc.; tertio ad tertiam, ibi: quod autem non optimum et cetera. Circa primum ponit sex rationes. Quarum prima, sumitur ex definitione delectationis quam ponebant, dicentes quod delectatio est quaedam sensibilis generatio in naturam. Dum enim aliquid sensibiliter aggeneratur naturae nostrae, quasi nobis connaturale, ex hoc delectamur, sicut patet in sumptione cibi et potus. Nulla autem generatio est de genere finium, sed potius generatio est via in finem, sicut aedificatio non est domus. Sed bonum habet rationem finis. Ergo nulla generatio, et per consequens nulla delectatio, est bonum.

[74179] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 7 Secundam rationem ponit ibi adhuc temperatus et cetera. Quae talis est. Nullus virtuosus laudatur ex hoc, quod fugit quod bonum est. Temperatus autem laudatur ex hoc quod fugit delectationes. Ergo delectatio non est aliquid bonum.

[74180] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 8 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc prudens et cetera. Quae talis est. Sicut prudens persequitur, idest quaerit non tristari, ita etiam quaerit non delectari. Sed tristitia non est bonum. Ergo neque delectatio.

[74181] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 9 Quartam rationem ponit ibi, adhuc impedimentum et cetera. Quae talis est. Nullo bono impeditur prudentia. Impeditur autem per delectationes; et tanto magis, quanto sunt maiores; ex quo videtur quod per se et non per accidens impediant: sicut patet quod delectatio venereorum, quae est maxima, intantum impedit rationem quod nullus in ipsa delectatione actuali potest aliquid actu intelligere; sed tota intentio animae trahitur ad delectationem. Ergo delectatio non est aliquid bonum.

[74182] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 10 Quintam rationem ponit ibi, adhuc ars et cetera. Quae talis est. Omne bonum humanum videtur esse opus alicuius artis, quia bonum hominis ex ratione est. Sed delectatio non est opus alicuius artis, quia nulla ars est ad delectandum. Ergo delectatio non est aliquid bonum.

[74183] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 11 Sextam rationem ponit ibi, adhuc pueri et cetera. Quae talis est. Illud quod est in homine puerile et bestiale vituperatur. Sed pueri et bestiae persequuntur, id est quaerunt, delectationes. Ergo delectatio non est aliquid bonum.

[74184] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit: huius autem etc., ostendit quod non omnes delectationes sint ostendit quod non omnes delectationes sunt bonae. Et dicit quod huius quod est non omnes delectationes esse bonas, ostensivum est quod sunt quaedam delectationes turpes, idest inhonestae, et probrosae, id est infames, et cum hoc etiam quaedam delectationes sunt nocivae. Quod patet ex hoc quod quaedam delectabilia inducunt homini aegritudinem. Et sic patet quod non omnes delectationes sunt bonae.

[74185] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit: quod autem non optimum etc., probat quod nulla delectatio sit optimum, etiam si omnes essent bonae. Finis enim est id quod est optimum. Delectatio autem non est finis, sed magis generatio quaedam. Ergo delectatio non est optimum.

[74186] Sententia Ethic., lib. 7 l. 11 n. 14 Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae dicuntur de delectatione fere haec sunt.


Lectio 12

[74187] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 1 Quoniam autem non accidit et cetera. Postquam philosophus posuit rationes ad opiniones praemissas, hic intendit eas solvere. Et primo proponit quod intendit, dicens quod ex sequentibus erit manifestum, quod propter praedictas rationes non sequitur neque quod delectatio non sit bona, neque quod non sit optima. Praetermittit autem mediam opinionem quae ponebat: non omnes delectationes esse bonas quia est aliqualiter vera; has autem duas simul commemorat quia ex similibus rationibus procedunt, unde et simul solvuntur.

[74188] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 2 Secundo ibi, primum quidem etc., solvit praedictas rationes. Et primo praemittit quasdam distinctiones per quas potest sciri qualiter delectatio sit bona vel non bona. Secundo solvit rationes inductas, ibi: adhuc non necessarium et cetera. Circa primum ponit duas distinctiones. Quarum utraque sumitur secundum distinctionem boni, quod est delectationis obiectum. Dicit ergo primo, quod bonum dupliciter dicitur. Uno modo id quod est bonum simpliciter. Alio modo id quod est bonum alicui. Et quia omnia in bonum tendunt, consequenter ad hoc se habent et naturae et habitus, qui scilicet ordinantur vel ad bonum simpliciter vel ad id quod est alicui bonum. Et quia motiones et generationes ex quibusdam naturis et habitibus procedunt, oportet quod etiam consequenter eodem modo se habeat circa eas, ut scilicet quaedam earum sint bonae simpliciter et quaedam sint bonae alicui. Sic igitur, supposito quod delectationes sint motiones et generationes, ut adversarius dicit, distinguenda sunt quatuor genera delectationum.

[74189] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 3 Quarum quaedam sunt bonae simpliciter, sicut delectationes in operibus virtutum. Quaedam autem delectationes simpliciter quidem videntur pravae, sed quantum ad aliquem unum non sunt pravae, sed eligibiles ei propter aliquam necessitatem, sicut infirmanti sumere medicinalia. Tertio autem gradu quaedam neque huic sunt simpliciter eligibiles et bonae, sed aliquando et per paucum tempus, non tamen sunt ei eligibiles simpliciter, sicut furari cibum in articulo extremae necessitatis. Quarto autem gradu sunt quaedam delectationes, quae etiam non sunt vere delectationes, sed apparent propter corruptam dispositionem eius qui in talibus delectatur, sicut quaecumque delectationes sunt cum tristitia vel dolore, assumuntur ut medicinae illius doloris. Sicut patet de his in quibus delectantur laborantes, idest infirmantes. Delectabile enim videtur quandoque infirmo vertere se per lectum et sumere aliqua acerba vel aliquid simile.

[74190] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 4 Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia boni et cetera. Et dicit quod duplex est bonum: quoddam quidem se habet per modum operationis, sicut consideratio; quoddam autem per modum habitus, sicut scientia. Horum autem, operatio est sicut bonum perfectum, quia est perfectio secunda; habitus autem est sicut bonum imperfectum, quia est perfectio prima. Unde et delectatio vera et perfecta consistit in bono quod est operatio. Illae vero actiones vel motiones quae constituunt hominem in habitum naturalem, idest quae sunt naturalis habitus constitutivae, sunt quidem delectabiles, sed secundum accidens. Nondum enim habent rationem boni, quia praecedunt etiam ipsum habitum qui est perfectio prima. Sed secundum ordinem ad hoc bonum, habent rationem boni et delectabilis.

[74191] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 5 Manifestum est autem, quod operatio delectabilis quae est in concupiscentia non est operatio habitus perfecti, quia perfecto habitu non remanet aliquid concupiscendum quod ad istum habitum pertineat. Unde oportet quod talis operatio procedat ex aliquo principio habituali seu naturali, quod est cum tristitia. Non enim est absque tristitia quod aliquis concupiscat perfectionem naturalem quam nondum habet.

[74192] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 6 Quod autem non omnes operationes delectabiles sint tales, patet: quia inveniuntur quaedam delectationes quae sunt sine tristitia et concupiscentia, sicut patet de delectatione quae est circa operationes speculationis. Talis enim delectatio non est cum aliqua indigentia naturae, sed potius procedit ex naturae perfectione, puta ex ratione perfecta per habitum scientiae. Sic ergo vere et per se delectationes sunt illae quae sunt circa operationes procedentes ex habitibus, seu naturis et formis iam existentibus. Illae autem delectationes quae sunt circa operationes constitutivas habituum et naturarum non sunt vere et simpliciter delectationes, sed per accidens.

[74193] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 7 Et huius signum est, quia si essent huiusmodi vere delectabilia, in omni statu delectabilia essent: quod patet esse falsum; quia non eodem delectabili gaudet natura superimpleta, puta cum homo nimis comedit, et natura constituta, idest bene disposita. Natura enim bene disposita gaudet his quae sunt simpliciter delectabilia, quae scilicet sunt convenientia naturae humanae. Sed natura superimpleta gaudet in quibusdam contrariis his quae sunt simpliciter delectabilia. Gaudent enim homines repleti quibusdam acutis et amaris eo quod faciunt digerere cibum, cum tamen nihil eorum sit naturaliter delectabile, quia non est simile naturae humanae, sed in excessu se habens. Ex quo sequitur quod neque etiam sint simpliciter delectationes quae ab eis causantur. Quia sicut se habent delectabilia adinvicem, ita etiam se habent et delectationes quae ab eis causantur.

[74194] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit adhuc non necessarium etc., solvit rationes supra inductas. Et primo solvit rationem inductam ad tertiam opinionem. Secundo rationem inductam ad secundam, ibi, esse autem pravas et cetera. Tertio rationes quae sunt inductae ad primam, ibi, impedit autem et cetera. Dicit ergo primo, quod non est necessarium quod delectatio non sit optimum, sed aliquid aliud sit melius delectatione. Quod quidam hac ratione dicunt, quia finis est melior generatione. Delectationem vero ponunt generationem.

[74195] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 9 In quo quidem falsum supponunt: quia, ut ex praemissis patet, non omnes delectationes sunt generationes aut cum generatione. Tales enim sunt solae illae quae sunt cum tristitia et concupiscentia constitutivae habituum, sed quaedam sunt operationes. Et ex hoc habent rationem finis, quia operatio est perfectio secunda, ut dictum est. Et huiusmodi delectationes non accidunt factorum, idest his quae fiunt, sed utentium, idest utentibus, quasi dicat: non consistunt huiusmodi delectationes in ipso fieri habituum, sed in usu eorum iam existentium. Et secundum hoc patet, quod non oportet quod omnium delectationum alterum aliquid sit finis, sed solummodo illarum delectationum quae sequuntur operationes ducentes ad perfectionem naturae quae sunt cum concupiscentia.

[74196] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 10 Et ex hoc etiam tollitur definitio delectationis quae inducebatur in prima ratione primae opinionis. Non enim bene se habet dicere quod delectatio sit generatio sensibilis, quod convenit imperfectis delectationibus; sed magis dicendum est, secundum quod convenit perfectis delectationibus, quod delectatio sit operatio habitus connaturalis iam existentis.

[74197] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 11 Et loco eius quod posuerunt sensibilem, ponamus nos non impeditam, ut sit haec diffinitio delectationis: delectatio est operatio non impedita habitus qui est secundum naturam, idest qui naturae habentis congruit. Impedimentum autem operationis difficultatem causat in operando, quae delectationem excludit. Ideo autem quibusdam visum est quod delectatio esset generatio quaedam, quoniam delectatio est circa id quod est principaliter bonum, idest circa operationem quam existimant esse idem generationi, cum tamen non sit idem, sed aliquid posterius. Nam generatio est via in naturam, operatio autem est usus naturalis formae aut habitus.

[74198] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit: esse autem pravas etc., solvit rationem inductam pro secunda opinione. Et dicit quod hoc quod probabatur esse quasdam delectationes pravas, quia sunt quaedam delectabilia inducentia aegritudinem, idem est ac si concluderetur quod quaedam sanativa sunt prava quia nocent pecuniae, quae in ea expenditur. Dicendum est igitur quod ambo, scilicet delectabilia et sana, sunt prava ex una parte, scilicet inquantum nocent delectabilia quidem sanitati, sanativa vero pecuniae, sed non sunt prava secundum hoc, idest inquantum sunt sanativa vel delectabilia. Quia secundum eamdem rationem posset concludi quod speculatio veritatis esset prava, quia aliquando nocet sanitati.

[74199] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit: impedit autem etc., solvit rationes inductas pro prima opinione: quarum prima iam soluta est. Unde primo solvit quartam. Secundo quintam, ibi, artis autem non esse et cetera. Tertio simul secundam, tertiam et sextam, ibi, temperatum autem fugere et cetera. Dicit ergo primo, quod non praestat impedimentum neque prudentiae neque alicui alii habitui delectatio propria, quae scilicet est ab unoquoque, sed alienae delectationes unicuique impedimentum praestant, quin immo delectationes propriae coadiuvant ad unumquodque. Sicut delectatio qua quis delectatur in speculando et discendo facit hominem magis speculari et discere. Et sic non sequitur quod delectatio sit malum simpliciter, sed quod aliqua delectatio sit mala alicui.

[74200] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 14 Deinde cum dicit: artis autem non esse etc., solvit quintam rationem. Et dicit quod rationabiliter accidit quod nulla delectatio sit opus artis; ea enim quae est vere et proprie delectatio consequitur operationem, non autem generationem. Ars autem est factiva generationis, quia est recta ratio factibilium, ut in VI dictum est, non est autem ars factiva operationis, sed potentiae alicuius ex qua procedit operatio. Quamvis posset solvi per interemptionem; quia pigmentaria ars et pulmentaria videtur ordinari ad delectationem; tamen non sunt ipsius delectationis factivae sed delectabilium.

[74201] Sententia Ethic., lib. 7 l. 12 n. 15 Deinde cum dicit temperatum autem etc., solvit simul secundam, tertiam et sextam rationem. Et dicit quod hoc quod temperatus fugit delectationes (quod erat secunda ratio) et hoc quod prudens quaerit vitam sine tristitia (quod erat tertia ratio) et hoc quod pueri et bestiae quaerunt delectationes (quod erat sexta ratio), omnia habent eandem solutionem. Dictum est enim quod quaedam delectationes sunt bonae simpliciter, et quomodo non omnes sunt tales. Et huiusmodi delectationes, quae scilicet non sunt bonae simpliciter quaerunt pueri et bestiae, et harum tristitiam fugit prudens. Et loquimur de corporalibus delectationibus quae sunt cum concupiscentia et tristitia. Et tales sunt huiusmodi delectationes, scilicet non bonae simpliciter. Et secundum harum superabundantias dicitur aliquis intemperatus. Unde et hae sunt illae delectationes quas temperatus fugit. Sunt autem quaedam delectationes propriae temperati, prout scilicet in operatione propria delectatur; et has non fugit, sed quaerit.


Lectio 13

[74202] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 1 Sed tamen quoniam et tristitia malum et cetera. Postquam philosophus prosecutus est opiniones impugnantium delectationem et solvit rationes eorum, hic ostendit contrariam veritatem. Et primo per rationes ostensivas. Secundo ducendo ad inconveniens, ibi, manifestum autem et quoniam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod delectatio sit bonum. Secundo, quod aliqua delectatio sit optimum, ibi: optimum autem nihil prohibet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi, ut enim Speusippus et cetera. Dicit ergo primo, quod confessum est ab omnibus quod tristitia est simpliciter malum aliquid et fugiendum. Sed hoc dupliciter. Quaedam enim tristitia est simpliciter malum, sicut tristitia quae est de bono, quaedam autem est mala secundum quid, inquantum scilicet est impeditiva boni. Quia etiam tristitia quae est de malo impedit animum ne prompte et expedite operetur bonum.

[74203] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 2 Manifestum est autem quod ei quod est malum et fugiendum invenitur duplex contrarium. Unum quidem quod est fugiendum et malum. Aliud autem quod est bonum. Sicut timiditati quae est mala contrariatur fortitudo tamquam bonum et audacia tamquam malum. Tristitiae autem contrariatur delectatio. Unde concludit necesse esse quod delectatio sit quoddam bonum.

[74204] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit: ut enim Speusippus etc., excludit quamdam solutionem praedictae rationis. Videbatur enim praedicta ratio non valere: eo quod concludit a disiunctiva ad alteram eius partem: scilicet si fugibili contrariatur bonum vel fugibile, quod delectatio quae contrariatur tristitiae fugibili sit aliquid bonum.

[74205] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 4 Et ideo Speusippus, qui fuit nepos et successor Platonis in schola, solvebat dicens, quod sicut maius contrariatur minori et aequali, ita tristitia contrariatur delectationi non quidem tamquam aequali, sed sicut maius minori aut e converso, id est non sicut malum extremum bono medio, sed sicut unum malum extremum alteri, puta quod est in defectu ei quod est in excessu aut e converso.

[74206] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 5 Sed Aristoteles dicit, hanc solutionem non esse convenientem: quia sequeretur quod delectatio esset vere malum, scilicet secundum suam propriam rationem, sicut superabundantia vel defectus. Sed hoc nullus dicit.

[74207] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 6 Platonici enim, quorum erat haec opinio quod delectatio non sit bonum, non ponebant quod delectatio sit malum simpliciter et secundum se, sed negabant eam esse bonum aliquid, in quantum est quiddam imperfectum vel impeditivum virtutis, sicut patet ex processu praemissarum rationum.

[74208] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit: optimum autem etc., ostendit quod aliqua delectatio sit optimum. Et primo ostendit propositum. Secundo assignat causam erroris, ibi: sed et assumpserunt et cetera. Primum ostendit duabus rationibus, quarum secunda incipit ibi: et persequi autem omnia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo manifestat quod dixerat per quaedam signa, inferendo quaedam corollaria ex dictis, ibi, et propter hoc omnes et cetera. Circa primum duo facit. Primo excludit quandam rationem contrariam. Videntur enim quaedam delectationes esse pravae, ex quo posset aliquis aestimare quod delectatio non sit aliquid optimum. Sed ipse dicit quod hoc nihil prohibet quin delectatio sit optimum, sicut etiam videmus quod aliqua scientia est optima, scilicet sapientia, ut in sexto dictum est, et tamen quaedam scientiae sunt pravae, non quidem inquantum sunt scientiae, sed propter aliquem defectum quem habent vel ex defectu principiorum, quia scilicet procedunt ex falsis principiis, vel ex defectu materiae, sicut patet in scientiis operativis, quarum usus inducit ad malum.

[74209] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 8 Secundo ibi: forte autem necessarium etc., inducit rationem ad propositum. Et dicit quod uniuscuiusque habitus sunt operationes aliquae non impeditae. Felicitas autem est operatio non impedita, vel omnium bonorum habituum vel alicuius eorum, ut patet ex his quae in primo dicta sunt. Unde necessarium est, huiusmodi operationes non impeditas esse per se appetibiles. Operatio autem non impedita est delectatio, ut supra dictum est. Unde consequens est quod aliqua delectatio sit optimum, illa scilicet in qua consistit felicitas, licet multae delectationes sint pravae, etiam si contingat quod sint pravae simpliciter.

[74210] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 9 Deinde cum dicit: et propter hoc omnes etc., manifestat quod dixerat per signa, inducendo tria corollaria. Quorum primum est, quod quia operatio non impedita est felicitas, et hoc etiam delectationem causat, inde est quod omnes aestimant vitam felicem esse delectabilem et rationabiliter adiungunt delectationem felicitati. Quia nulla operatio perfecta est impedita. Felicitas autem est perfectum bonum, ut in primo ostensum est. Unde est operatio non impedita, quod delectationem causat.

[74211] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 10 Ex hoc autem concludit ulterius ibi: propter quod indiget etc., quod quia felicitas est operatio non impedita, felix indiget bonis corporis, puta sanitate et incolumitate et bonis exterioribus, quae dicuntur bona fortunae, ut per horum defectum non impediatur felix in sua operatione. Illi autem qui dicunt, si homo est virtuosus est felix, etiam si circumferatur et subdatur magnis infortuniis, nihil rationabile dicunt, sive hoc dicant volentes, quasi interius huic dicto assentientes, sive hoc dicant nolentes, quasi per rationem coacti contra id quod eis videtur; et innuit Stoicos, quorum erat ista opinio.

[74212] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 11 Tertium corollarium infert ibi, propter indigere autem et cetera. Et dicit, quod quia felicitas indiget bona fortuna, quibusdam visum est quod idem sit felicitas et bona fortuna: quod tamen non est verum. Quia ipsa superexcellentia bonorum fortunae est impeditiva felicitatis, inquantum scilicet aliqui per hoc impediuntur ab operatione virtutis, in qua consistit felicitas, et tunc non est iustum quod talis superexcellentia vocetur bona fortuna; quia terminus, idest finis, vel ratio bonae fortunae est per comparationem ad felicitatem, ut scilicet in tantum dicatur bona in quantum iuvat ad felicitatem.

[74213] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit: et persequi autem omnia etc., ponit secundam rationem, ad ostendendum quod felicitas sit aliquid optimum. Et sumitur per quoddam signum. Unde primo ponit ipsum. Et dicit quod hoc quod omnia persequuntur, idest quaerunt delectationem, est quoddam signum quod aliqualiter delectatio sit optimum. Illud enim in quod omnes vel plures consentiunt, non potest esse omnino falsum. Unde in proverbio dicitur, quod non perditur omnino fama, quae apud multos populos divulgatur. Et huius ratio est, quia natura non deficit, neque in omnibus neque in pluribus, sed solum in paucioribus. Unde id quod invenitur ut in omnibus aut in pluribus videtur esse ex inclinatione naturae, quae non inclinat neque ad malum neque ad falsum. Et sic videtur, quod delectatio, in quam concurrit omnium appetitus, sit aliquid optimum.

[74214] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 13 Secundo ibi: sed quia non eadem etc., excludit quiddam quod possit reputari contrarium, scilicet quod non omnes appetunt contrarium, quod scilicet non omnes appetunt eamdem delectationem. Sed ipse ostendit, per hoc non impediri principale propositum, duplici ratione. Primo quidem, quia non est eadem natura et habitus optimus omnium neque secundum veritatem neque secundum apparentiam, alia est enim optima dispositio hominis, alia equi. Item alia iuvenis, alia senis. Et quia unicuique est delectabile id quod est sibi conveniens, inde est, quod non omnes appetunt eamdem delectationem, quamvis omnes appetant delectationem. Quia scilicet delectatio est optimum omnibus, sed non eadem; sicut nec eadem dispositio naturae est omnibus optima.

[74215] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 14 Secundam rationem ponit ibi, forte autem et cetera. Et potest dici quod omnes homines appetunt eamdem delectationem secundum naturalem appetitum, non tamen secundum proprium iudicium; non enim omnes existimant corde, neque dicunt ore eamdem delectationem esse optimam, natura tamen omnes inclinat in eandem delectationem sicut in optimam, puta in contemplationem intelligibilis veritatis, secundum quod omnes homines natura scire desiderant. Et hoc contingit, quia omnia habent naturaliter in se ipsis quiddam divinum, scilicet inclinationem naturae, quae dependet ex principio primo; vel etiam ipsam formam, quae est huius inclinationis principium.

[74216] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 15 Deinde cum dicit: sed et assumpserunt etc., assignat rationem, quare aliqui opinati sunt delectationem non esse bonum aut optimum. Et dicit, quod ratio huius est, quia corporales delectationes assumpserunt sibi, quasi hereditarie nomen delectationis propter hoc, quod frequentius inclinamur in ipsas, utpote adiunctas necessariis vitae et quia omnes participant ipsas, utpote sensibiles et omnibus notas. Et quia ipsae solae sunt cognitae communiter ab omnibus, propter hoc existimant has solas esse delectationes. Et ideo, quia huiusmodi delectationes non sunt optimae, existimant quidam, quod delectatio non sit optimum.

[74217] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 16 Deinde cum dicit manifestum autem et quoniam etc., ostendit propositum ducendo ad inconveniens. Ducit autem ad tria inconvenientia. Quorum primum est, quod si delectatio et operatio delectabilis non sit quoddam bonum, sequetur quod felix non vivat delectabiliter. Cum enim felicitas sit per se bona, non requireret delectationem vita felicis, si delectatio non esset quoddam bonum.

[74218] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 17 Secundo ibi: sed et triste etc., et dicit, quod si delectatio non sit aliquod bonum, continget quod vivere in tristitia non sit aliquod malum. Si enim delectatio non sit neque bona neque mala, sequeretur idem de tristitia quae ei contrariatur. Et sic tristitia non esset fugienda.

[74219] Sententia Ethic., lib. 7 l. 13 n. 18 Tertio ibi: neque utique etc., ducit ad tertium inconveniens. Sequetur enim quod vita virtuosi non sit delectabilis, si operationes eius non sunt delectabiles; quod iam esset si delectatio non esset aliquid bonum. Manifestum est enim quod virtus est operativa boni.


Lectio 14

[74220] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 1 De corporalibus utique delectationibus et cetera. Postquam philosophus determinavit de delectatione et tristitia in generali, hic specialiter determinat de corporalibus delectationibus circa quas est continentia et incontinentia. Et circa hoc tria facit. Primo proponit intentum. Secundo movet dubitationem, ibi, propter quid igitur et cetera. Tertio assignat causam quorumdam, quae accidunt circa delectationes, ibi, non semper autem et cetera. Dicit ergo primo, quod post ea quae dicta sunt de delectatione in communi, intendendum est nobis de corporalibus delectationibus, ut dicamus, quod quaedam delectationes sunt valde eligibiles, scilicet illae quae sunt naturaliter bonae, corporales autem delectationes, circa quas aliquis fit intemperatus, non sunt tales.

[74221] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 2 Deinde cum dicit: propter quid igitur etc., movet dubitationem contra praedicta. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi, vel sic bonae et cetera. Tertio assignat causam dictorum, ibi, quia autem non solum oportet et cetera. Est autem circa primum considerandum, quod philosophus supra, ad probandum delectationem esse bonum, sumpsit argumentum a malitia tristitiae et quia tunc dixerat corporales delectationes non esse bonas, resumit idem medium pro obiectione. Si enim malo contrariatur bonum, remanet dubitatio, ex quo delectationes corporales dicuntur esse non bonae, quare contrariae tristitiae sint malae.

[74222] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit vel sic bonae etc., solvit obiectionem dupliciter. Primo enim dicit, quod delectationes corporales sunt aliqualiter bonae, inquantum scilicet sunt necessariae ad depellendas contrarias tristitias. Quia et per hunc modum omne illud quod non est malum in sua natura potest dici bonum.

[74223] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 4 Secundam solutionem ponit ibi, vel usque ad hoc et cetera. Et dicit, quod delectationes corporales sunt quidem bonae, non autem absolute sed usque ad hoc, id est usque ad certum terminum. Et huius rationem assignat. Cum enim omnis delectatio consequatur habitum aliquem et motum sive operationem, oportet quod si habituum et motuum sive operationum non potest esse superabundantia melioris, idest superexcessus a bono, quod neque delectationis consequentis posset esse superexcessus, sicut huius operationis quae est contemplatio veritatis, non potest esse superexcessus melioris, quia quanto plus aliquis veritatem contemplatur, tanto melius est; unde et delectatio consequens est bona absolute, et non solum usque ad aliquam mensuram. Si autem habituum et motuum sive operationum sit superexcessus melioris, ita etiam se habebit et circa delectationem consequentem. Manifestum est autem, quod circa corporalia bona potest esse superabundantia melioris.

[74224] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 5 Et huius signum est, quod ex hoc aliquis dicitur pravus quod horum bonorum superabundantiam quaerit, etiam si nulli alii noceat. Non tamen ex hoc ipso, quod quaerit corporalia bona et delectatur in eis est pravus, quia omnes homines aliqualiter gaudent pulmento et vino et venereis: sed ex hoc vituperantur aliqui, quod gaudent in eis, non secundum quod oportet. Ex quo patet, quod delectatio corporalis est bona usque ad aliquam mensuram, superabundantia autem ipsius est mala.

[74225] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 6 E contrario autem se habet in tristitia; quia non solum eius superabundantiam fugit virtuosus, sed totaliter omnem tristitiam. Tristitia enim non est contraria superabundantiae delectationis corporalis, quia sic aliquis non tristaretur nisi de maximo recessu a superabundantia delectationum. Quae quidem tristitia non multum vituperabilis esset, sed aliqualiter toleranda. Sed magis tristitia inhaeret ei, qui persequitur superabundantiam delectationum. Ex hoc enim contingit, quod ex modico defectu delectabilium tristatur. Et inde est, quod sicut superabundantia delectationum corporalium est mala, ita et tristitia.

[74226] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit: quia autem etc., assignat rationem praedictorum. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, primum quidem utique et cetera. Dicit ergo primo, quod non solum oportet dicere solutionem obiectionis, sed assignare causam falsitatis quae erat in obiectione. Hoc enim multum confert ad hoc quod fides adhibeatur veritati. Cum enim appareat ratio propter quam videtur esse verum illud quod non est verum, hoc facit magis credere veritati. Et ideo dicendum est, quare corporales delectationes videantur multis esse eligibiliores aliis delectationibus, cum tamen illae sint bonae absolute, corporales autem solum usque ad aliquam mensuram.

[74227] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 8 Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., exequitur propositum. Et primo assignat rationem quare delectationes corporales videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare aliae sint magis appetibiles secundum rei veritatem, ibi: quae autem sine tristitia et cetera. Circa primum assignat duas rationes. Quarum secunda ponitur ibi: adhuc persecutae sunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem quare delectationes corporales videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare delectationes non videantur bonae universaliter, ibi, et non studiosum utique et cetera. Dicit ergo primo, quod prima ratio quare delectationes corporales videantur esse magis eligibiles est quia expellunt tristitiam; et quia delectatio corporalis propter sui superabundantiam est medicina contra tristitiam. Non enim quacumque delectatione tristitia tollitur, sed vehementi, inde est quod homines quaerunt delectationem superabundantem et corporalem, cui tristitia contrariatur. Delectationi autem intellectuali, puta quae est in considerando, non contrariatur aliqua tristitia; quia non est in fieri, sed in facto esse, ut supra dictum est.

[74228] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 9 Ex hoc autem ipso quod corporales delectationes sunt medicinae contra tristitias, videntur esse vehementes, quia mensurantur non solum ex sui natura, sed etiam ex contrario quod pellunt; et inde est quod valde quaeruntur, propter hoc quod magis apparent iuxta suum contrarium positae, sicut delectatio potus magis apparet si affuerit sitis. Et ideo illi qui quaerunt delectationem potus praeparant sibi sitim per comestionem salsorum, ut magis in potu delectentur.

[74229] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 10 Deinde cum dicit: et non studiosum utique etc., assignat rationem quare delectationes non videantur bonae universaliter. Et dicit quod propter delectationes corporales, sicut etiam supra dictum est, visum fuit quibusdam quod delectatio non esset aliquid bonum. In delectationibus enim corporalibus duo inveniuntur. Quaedam enim earum sunt pravae naturaliter, utpote consequentes pravas operationes, quae quidem sunt appetibiles quibusdam ab ipsa sua nativitate, sicut bestiis et bestialibus hominibus; quibusdam autem sunt appetibiles propter consuetudinem, sicut delectationes pravorum hominum. Quaedam vero delectationum corporalium sunt medicinae contra aliquem defectum.

[74230] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 11 Et huius signum est, quia non sunt nisi indigentis. Non enim aliquis delectatur in cibo quo non indiget et sic delectatio cibi est medicina contra tristitiam famis. Et manifestum est quod melius est esse aliquem iam perfectum quam fieri. Huiusmodi autem delectationes, quas dicimus esse medicinales, accidunt his qui perficiuntur, non autem his qui iam sunt perfecti. Causantur enim ex hoc quod per id quod sumitur tollitur naturae indigentia. Sic igitur patet quod non sunt bonae secundum se, sed per accidens, inquantum scilicet sunt ad aliquid necessariae.

[74231] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 12 Et has duas rationes supra tetigit in duabus solutionibus. Nam illae delectationes excedunt mensuram debitam quae consequuntur pravas operationes. Quia ergo corporales delectationes non sunt secundum se bonae, cum tamen videantur magis appetibiles, quidam aestimaverunt universaliter delectationes non esse bonas.

[74232] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 13 Deinde cum dicit: adhuc persecutae sunt etc., ponit secundam rationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo manifestat quiddam quod supposuerat, ibi, etenim multis et cetera. Dicit ergo primo, quod quia corporales delectationes sunt vehementes, quaeruntur ab his qui non possunt aliis delectationibus gaudere, scilicet ab hominibus qui solis sensibilibus inhaerent et delectationes intellectuales non percipiunt. Et inde est quod tales homines praeparant sibiipsis quamdam sitim talium delectationum, dum scilicet sponte seipsos incitant ad earum concupiscentiam, sicut dictum est de illis qui comedunt salsa, ut concupiscant potum. Et ideo, quia praedicti homines non habent alia delectabilia in quibus recreentur, non est increpabile si corporales delectationes accipiant, dum tamen tales delectationes non noceant, nec eis nec aliis: si autem sint nocivae, hoc est pravum et increpabile, sicut patet de delectatione adulterii vel cibi nocivi.

[74233] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 14 Deinde cum dicit: et enim multis etc., assignat rationem cuiusdam quod supposuerat, scilicet quod omnes homines indigeant aliqua delectatione recreari. Et primo assignat huiusmodi rationem communiter quantum ad omnes; secundo quantum ad iuvenes, ibi, similiter autem et cetera. Tertio quantum ad melancholicos, ibi, melancholici autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo non est increpabile, quod aliqui utantur delectationibus corporalibus cum non habeant alias, quia indigent eis, sicut medicina contra tristitias. Quantum enim ad multa, tristitia advenit hominibus propter naturales motus et operationes. Semper enim animal vigilans est in labore. Labor autem est contristativus, sicut naturales sermones testantur.

[74234] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 15 Qui dicunt quod videre et audire ingerit tristitiam in quantum est laboriosum: ratione cuius animal indiget quiete somni, ut dicitur in libro de somno et vigilia. Sed ideo non percipimus huiusmodi tristitiam, quia iam sumus consueti continue eam pati. Videre tamen et audire, etsi habeant laborem et tristitiam naturalem ex parte organorum corporalium, habent tamen delectationem animalem ratione cognitionis sensibilium.

[74235] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 16 Deinde cum dicit: similiter autem etc., assignat rationem quare iuvenes maxime indigent delectatione. Et dicit quod in iuvenibus propter augmentum sunt multae commotiones spirituum et humorum sicut etiam accidit vinolentis. Et ideo propter huiusmodi laborem, iuventus maxime quaerit delectationem.

[74236] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 17 Deinde cum dicit melancholici autem etc., assignat rationem ex parte melancholicorum. Et dicit, quod melancholici secundum naturalem dispositionem semper indigent medicina contra tristitias, quia corpus eorum patitur corrosionem quamdam propter siccitatem complexionis. Et ideo habent vehementem appetitum delectationis per quam huiusmodi tristitia repellatur. Delectatio enim expellit tristitiam, non solum contrariam, puta delectatio cibi tristitiam famis; sed si delectatio sit fortis expellit quamcumque aliam tristitiam, quia omnibus tristitiis contrariatur secundum genus, licet non secundum speciem. Et quia melancholici vehementer appetunt delectationes, inde est quod plerumque fiunt intemperati et pravi.

[74237] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 18 Deinde cum dicit: quae autem sine tristitia etc., assignat rationem, quare delectationes intellectuales secundum rei veritatem sint meliores. Et dicit quod quia huiusmodi delectationes non habent contrariam tristitiam quam expellant, inde est quod non habent superabundantiam ex qua reddantur vitiosae. Huiusmodi enim delectationes sunt circa ea quae sunt delectabilia secundum sui naturam et non secundum accidens. Et haec duo exponit. Primo quidem, quid sit delectabile secundum accidens. Et dicit quod illa sunt delectabilia secundum accidens quae delectant in quantum sunt medicativa. Quia enim dum aliquis patitur sanationem, accidit quod sanum ibi aliquid operetur, propter hoc videtur operatio esse delectabilis. Et inde est quod quando quaeruntur huiusmodi delectabilia ultra necessitatem medicinae, sunt delectationes inordinatae. Consequenter autem exponit, quod delectabilia secundum naturam sunt illa quae faciunt operationem talis naturae. Unicuique enim naturae delectabilis est operatio propria, cum sit eius perfectio. Et ideo homini delectabilis est operatio rationis.

[74238] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 19 Deinde cum dicit: non semper autem etc., assignat rationem duorum quae accidunt circa delectationes humanas. Quorum unum est quod nihil idem est semper delectabile homini. Et huius rationem dicit esse, quia natura nostra non est simplex, sed est ex multis composita et ex uno in aliud transmutabilis, inquantum subiacet corruptioni. Et ideo, si homo secundum aliquam sui dispositionem agat aliquam actionem sibi delectabilem, haec delectatio est praeternaturalis homini secundum alteram eius dispositionem. Sicut contemplari est naturale homini ratione intellectus, sed est praeternaturale homini ratione organorum imaginationis, quae laborant in contemplando. Et ideo contemplatio non est semper homini delectabilis. Et est simile de sumptione cibi quae est naturalis corpori indigenti, praeter naturam autem corpori iam repleto. Cum autem homo appropinquet ad contrariam dispositionem, tunc id quod prius erat delectabile secundum praecedentem dispositionem, neque adhuc videtur triste, quia nondum contraria dispositio totaliter advenit, neque videtur delectabile, quia iam fere alia dispositio recessit.

[74239] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 20 Et ex hoc concludit quoddam corollarium, ibi: quare si huius et cetera. Et dicit, quod si natura alicuius rei delectantis esset simplex et immutabilis, semper eadem actio esset sibi delectabilissima. Puta si homo esset solum intellectus, semper in contemplando delectaretur. Et inde est quod, quia Deus est simplex et immutabilis, semper gaudet una et simplici delectatione, quam scilicet habet in contemplatione suiipsius. Non enim est operatio, quae delectationem causat, solum in motu consistens, sed etiam in immobilitate; sicut patet de operatione intellectus. Et illa delectatio quae est absque motu est maior quam illa quae est in motu: quia illa quae est in motu est in fieri, illa autem quae est in quiete est in esse perfecto, ut ex supra dictis patet.

[74240] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 21 Deinde cum dicit transmutatio autem etc., assignat causam secundi accidentis circa delectationes, quod scilicet transmutatio, secundum dictum cuiusdam poetae, est maxime delectabilis hominibus. Et hoc dicit accidere propter quamdam malitiam, idest defectum naturae, quae non semper potest in eadem dispositione consistere. Sicut enim mali hominis est quod de facili transmutetur et non habeat mentem fixam in uno, ita est de natura quae indiget transmutatione, quia non est simplex neque perfecte bona. Est enim motus actus imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum.

[74241] Sententia Ethic., lib. 7 l. 14 n. 22 Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse in hoc septimo libro de continentia et incontinentia, delectatione et tristitia, quid unumquodque eorum est, et qualiter sint bona vel mala. Unde iam dicendum est de amicitia. Et sic terminatur sententia septimi libri.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264