CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
a libro III lectione XIV ad librum V

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum adaequatum Leonino 1969 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 3
Lectio 14

[73232] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 1 Quoniam quidem igitur medietas et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus moralibus in communi, hic incipit determinare de singulis in speciali. Et primo determinat de virtutibus quae sunt circa passiones interiores. Secundo de iustitia quae est circa operationes exteriores, in quinto libro, ibi, de iustitia autem et iniustitia et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas: in prima determinat de virtutibus moralibus, quae sunt circa principales passiones, respicientes ipsam hominis vitam. Secundo determinat de virtutibus moralibus quae sunt circa quasdam secundarias passiones, respicientes exteriora hominis bona, in quarto libro, ibi, dicamus autem deinceps et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de fortitudine quae est circa passiones respicientes corruptiva vitae humanae; secundo determinat de temperantia quae est circa passiones respicientes ea quibus humana vita conservatur, scilicet cibos et venerea, ibi, post haec de temperantia et cetera. Circa primum tria facit. Primo investigat materiam fortitudinis. Secundo determinat modum operationis ipsius, ibi, terribile autem non in omnibus quidem et cetera. Tertio determinat quasdam virtutis proprietates, ibi, circa audacias autem et timores et cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit quod manifestum est ex praemissis de materia fortitudinis, scilicet circa quas passiones sit. Secundo inquirit obiecta illarum passionum, prout circa eas est fortitudo, ibi, timemus autem et cetera.

[73233] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 2 Dicit ergo, quod iam supra dictum in secundo, quod fortitudo est quaedam medietas circa timores et audacias. Importat enim fortitudo quamdam animi firmitatem, per quam animus stat immobilis contra periculorum timores.

[73234] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit: timemus autem etc., investigat obiecta passionum praedictarum secundum quod circa eas est fortitudo: et specialiter ex parte timoris circa quem principalius est fortitudo: ut infra dicetur. Eadem autem sunt obiecta timoris et audaciae. Nam illud idem quod per timorem aliquis refugit, per audaciam aggreditur. Circa hoc ergo tria facit. Primo ostendit quae sint obiecta timoris. Secundo ostendit circa quod genus horum sit fortitudo, quia circa timorem mortis, ibi, non enim circa omnia et cetera. Tertio ostendit in speciali circa cuius mortis timorem sit fortitudo, ibi: videbitur autem utique et cetera.

[73235] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 4 Dicit ergo primo, quod terribilia sunt quae timemus, quasi timoris obiecta. Huiusmodi autem sunt, ut universaliter dicatur, quaecumque mala. Unde et philosophi definiunt timorem, dicentes quod est expectatio mali. Et sumitur hic expectatio communiter pro quolibet motu appetitus in aliquod futurum; cum tamen expectatio proprie loquendo non sit nisi boni, sicut nec spes. Manifestum est igitur quod omnes timemus aliqua mala, sicut malam opinionem, idest infamiam, quae contrariatur honestati; inopiam, id est paupertatem, quae contrariatur bonis fortunae exterioris; aegritudinem et inimicitiam et mortem quae contrariantur bonis personalibus.

[73236] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 5 Deinde cum dicit: non enim circa omnia etc., ostendit circa quorum malorum timorem sit fortitudo. Et primo ostendit circa quae non sit. Secundo concludit circa quid sit, ibi: circa qualia utique terribilium et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; scilicet quod fortitudo non videtur esse circa timorem omnium malorum.

[73237] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 6 Secundo ibi: quaedam enim etc., probat propositum. Et primo, quod fortitudo non sit circa timorem infamiae. Fortis enim laudatur ex eo quod non timet. Sed quaedam sunt quae oportet timere ad bene vivendum. Et bonum est ea timere, inquantum scilicet ipse timor non solum necessarius est ad honestatem conservandam, sed etiam ipse timor est quiddam honestum, quod autem aliquis non timeat huiusmodi mala, est quoddam malum inhonestum; ut patet de infamia quam qui timet, laudatur quasi decens, idest compositus in moribus et verecundus. Ille autem qui huiusmodi malum non timet, vituperatur quasi inverecundus. Ergo patet quod fortitudo non est circa timorem talium malorum. Quandoque tamen ille qui non timet infamiam, a quibusdam metaphorice nominatur fortis; qui assimulatur forti in quantum est impavidus.

[73238] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 7 Secundo ibi: inopiam autem etc., ostendit quod fortitudo non est circa timorem paupertatis. Et dicit, quod paupertatem non oportet timere prout dicebatur de infamia; sicut neque aegritudinem neque aliquid eorum quae non pertinent ad malitiam hominis, cuius ipse est causa. Frustra enim homo timet illa quae vitare non potest. Hoc igitur debet homo circa talia timere, ne ex propria malitia in aliquod horum incidat. Quia sic timor est utilis ad ista vitanda, non autem aliter. Nec tamen, quamvis ista non oporteat timere, ille qui circa haec est impavidus vocatur fortis nisi forte secundum similitudinem. Quia non timere paupertatem videtur ad aliam virtutem pertinere, scilicet ad liberalitatem ex cuius actu aliqui laudantur, inquantum audacter audent pecunias expendere, qui tamen in maioribus periculis, scilicet bellicis, simpliciter timidi dicuntur. Non ergo circa timorem inopiae est fortitudo.

[73239] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 8 Tertio ibi: neque utique si quis etc., ostendit quod fortitudo non est circa quoscumque timores malorum personalium. Et dicit quod homo non dicitur timidus ex eo quod timet ne aliquis iniurietur vel invideat sibi aut filiis aut uxori, vel quodcumque aliud huiusmodi; neque etiam aliquis dicitur fortis ex eo quod non timet flagellari, sed audacter flagella sustinet, quia ista non sunt maxime terribilia. Dicitur autem aliquis fortis simpliciter ex eo quod est fortis circa maxime terribilia. Qui autem in aliquibus aliis est intrepidus, non dicitur fortis simpliciter, sed in genere illo.

[73240] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 9 Deinde cum dicit: circa qualia utique etc., ostendit circa quorum malorum timorem sit fortitudo. Et dicit quod aliquis dicitur simpliciter fortis ex eo quod est intrepidus circa ea quae sunt maxime terribilia. Virtus enim determinatur secundum ultimum potentiae, ut dicitur in I de caelo, et ideo oportet quod virtus fortitudinis sit circa ea quae sunt maxime terribilia, ita quod nullus magis sustineat pericula quam fortis. Inter omnia autem maxime terribile est mors. Et huius ratio est quia est terminus totius praesentis vitae et nihil post mortem videtur esse homini vel bonum vel malum de his quae pertinent ad praesentem vitam, quae nobis sunt nota, ea enim quae pertinent ad statum animarum post mortem, non sunt visibilia nobis. Valde autem terribile est id per quod homo perdit omnia bona quae cognoscit. Unde videtur quod fortitudo proprie sit circa timorem periculorum mortis.

[73241] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 10 Deinde cum dicit: videbitur autem utique etc., ostendit circa cuius mortis timorem sit fortitudo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit circa quod genus mortis sit fortitudo. Secundo ostendit quo ordine se habeat etiam circa omnia genera mortis, ibi, principaliter autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: in maximo enim et cetera. Dicit ergo primo, quod neque etiam fortitudo est circa mortem quam quis sustinet in quocumque casu vel negotio, sicut in mari vel in aegritudine; sed circa mortem quam quis sustinet pro optimis rebus, sicut contingit cum aliquis moritur in bello propter patriae defensionem. Et eadem ratio est de quacumque alia morte, quam quis sustinet propter bonum virtutis. Sed specialiter facit mentionem de morte in bello, quia in tali negotio ut frequentius homines moriuntur propter bonum.

[73242] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 11 Deinde cum dicit: in maximo enim etc., probat dupliciter propositum. Primo quidem quia mors quae est in bello, est in maximo periculo, quia de facili ibi moritur homo; est etiam in optimo periculo, quia huiusmodi pericula sustinet homo propter bonum commune, quod est optimum, ut in I dictum est. Virtus autem est circa maximum et optimum. Ergo virtus fortitudinis maxime est circa mortem quae est in bello.

[73243] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 12 Secundo ibi: concordes autem etc., probat idem ex hoc quod morientibus tali morte vel illis qui fortiter se exponunt periculis huiusmodi mortis, exhibentur honores tam in civitatibus quae vivunt in communitate, quam etiam apud monarchias, idest apud reges qui soli dominantur. Quia fortiter in bello dimicantibus, et in vita et post mortem aliqui honores exhibebantur. Honor autem est praemium virtutis. Ergo circa huiusmodi mortem consideratur virtus fortitudinis.

[73244] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 13 Deinde cum dicit principaliter autem etc., ostendit quo ordine se habeat fortitudo circa omnia genera mortis. Et primo quomodo se habeat in timendo mortem. Secundo quomodo se habeat in audacia, quae fit circa huiusmodi pericula, ibi: similiter autem (et) viriliter agunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit circa quam mortem principaliter sit fortitudo. Et dicit quod principaliter dicitur aliquis fortis ex eo quod impavide se habet circa bonam mortem, sicut et omnis virtus ordinatur ad bonum, et circa pericula illativa mortis, praecipue si sint repentina; in his enim quae (ex) repente operari oportet maxime ostenditur quod aliquis ex habitu operetur. In aliis autem potest aliquis ex praemeditatione operari similia his quae fiunt ex habitu. Maxime autem sunt talia, scilicet ad bonum pertinentia et repentina, pericula bellica. Unde circa ista principaliter est intimidus fortis.

[73245] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 14 Deinde cum dicit: sed adhuc (et) in mari etc., ostendit quomodo se habeat impavide fortis circa alias mortes. Et dicit quod etiam consequenter et in mari et in aegritudinibus fortis est intimidus, quia videlicet non stupescit nec turbatur propter timorem talium. Aliter tamen sunt intimidi fortes in mari quam marinarii. Nam fortes etiam si non sperent salvari, tamen non timent, contemnentes huiusmodi mortem, non enim tantum de ea curant ut inordinate commoveantur. Sed marinarii sunt intimidi in periculis maris in quantum sperant se bene posse evadere propter experientiam.

[73246] Sententia Ethic., lib. 3 l. 14 n. 15 Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quod non solum fortitudo est principaliter circa timorem mortis bellicae, sed etiam circa audacias talium periculorum. Et dicit quod similiter etiam fortes viriliter agunt aggrediendo pericula in illis rebus in quibus laudabilis est fortitudo vel in quibus bonum est mori, sicut est in rebus bellicis. Bonum est enim quod homo vitam suam exponat pro bono communi. Sed in praedictis corruptionibus, scilicet in morte quae est in mari vel in aegritudine, neque est fortitudo laudabilis neque ex morte aliquod bonum sequitur. Unde audacter aggredi talia pericula, non pertinet ad virtutem fortitudinis.


Lectio 15

[73247] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 1 Terribile autem non in omnibus et cetera. Postquam philosophus inquisivit materiam fortitudinis, hic determinat de actu ipsius. Et primo distinguit actum eius ab actibus vitiorum oppositorum. Secundo determinat de quibusdam quae habent actum similem fortitudini, ibi: dicuntur autem et aliae et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat quomodo actus diversificari possunt circa materiam supra inquisitam. Secundo ostendit quis sit proprius actus fortitudinis per comparationem ad actus oppositorum vitiorum, ibi, qui quidem igitur quae oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem diversificandi actus circa praedictam materiam. Secundo ostendit quomodo diversificantur, ibi: fortis autem instupescibilis et cetera. Dicit ergo primo, quod non est idem terribile quoad omnes.

[73248] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 2 Cum timor sit in irascibili cuius obiectum est arduum, non est timor nisi alicuius mali quod est aliqualiter elevatum supra facultatem timentis. Unde aliquid est terribile puero quod non est terribile viro perfecto. Est autem aliquod malum quod excedit facultatem humanam, per quam ei resisti non potest, sicut terraemotus, inundationes maris et alia huiusmodi; unde huiusmodi malum est terribile cuilibet homini sapienti qui habet rectum iudicium intellectus. Illud autem terribile quod est secundum hominem quasi non excedens facultatem ipsius ad resistendum differt dupliciter. Uno modo secundum diversam rei magnitudinem; puta maius terribile est si conveniant multi hostes quam si pauci. Alio modo secundum magis et minus, puta quod magis vel minus odiunt aut magis vel minus appropinquant. Et quod dictum est de terribilibus est etiam similiter dicendum de ausibilibus. Quia circa idem sunt timor et audacia, ut supra dictum est.

[73249] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 3 Deinde cum dicit: fortis autem instupescibilis etc., ostendit secundum praedictam rationem quomodo diversificantur actus circa materiam praedictam. Et dicit quod cum dicitur quod fortis non obstupescit propter timorem, intelligendum est secundum quod convenit homini qui, si intellectum habeat, timebit ea quae sunt supra hominem. Unde et fortis talia timebit. Sed tamen in casu necessitatis vel utilitatis sustinebit talia sicut oportet, et sicut iudicabit recta ratio quae propria est homini. Ita scilicet quod propter timorem talium non discedet a iudicio rationis, sed sustinebit huiusmodi terribilia, quantumcumque magna, propter bonum quod est finis virtutis.

[73250] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 4 Contingit autem quandoque quod aliquis magis vel minus timet terribilia quae sunt supra hominem vel secundum hominem magis vel minus quam ratio iudicet; et adhuc, quod plus est, contingit quod ea quae non sunt terribilia timet quasi terribilia: et in hoc consistit peccatum hominis, quod est praeter rationem rectam. Et sicut aegritudo contingit in corpore per inordinationem cuiuscumque humoris, ita etiam peccatum contra rationem contingit in anima ex inordinatione cuiuscumque circumstantiae. Unde circa timorem quandoque peccatur ex hoc quod aliquis timet quod non oportet timere; quandoque vero ex hoc quod timet quando non oportet timere. Et idem dicendum est de aliis circumstantiis supra positis. Et quod dictum est de terribilibus, intelligendum est etiam de ausibilibus, de quibus est eadem ratio, sicut dictum est.

[73251] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., ostendit quis sit actus fortitudinis per comparationem ad vitia opposita. Et circa hoc duo facit. Primo ponit actum virtutis et vitiorum. Secundo comparat virtutem ad quaedam quae ei similia videntur, ibi: et audaces quidem praevolantes et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat actum virtutis et vitiorum quantum ad timorem et audaciam. Secundo quantum ad spem et desperationem, ibi: desperans utique quis et cetera. Tertio epilogat, ibi circa haec quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat actum virtuosi. Secundo actus vitiosorum, ibi, superabundantium autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestat quiddam quod dixerat, ibi, finis autem omnis et cetera.

[73252] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 6 Dicit ergo primo, quod ille qui sustinet quae oportet sustinere et fugit per timorem ea quae oportet vitare, et facit hoc eius gratia cuius oportet et eo modo quo oportet et quando oportet, vocatur fortis. Qui etiam similiter audet quae oportet, et cuius gratia et cetera. Et huius rationem assignat dicens quod quia fortis et virtuosus patitur per timorem et operatur per audaciam, secundum quod dignum est et secundum quod recta ratio dictat. Omnis enim virtus moralis est secundum rationem rectam, ut supra habitum est.

[73253] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 7 Deinde cum dicit: finis autem omnis etc., manifestat quiddam quod dixerat, scilicet cuius gratia oporteat fortem operari. Et dicit quod finis cuiuslibet operationis virtuosae est secundum convenientiam proprii habitus. Movet enim habitus ex consuetudine causatus per modum naturae eo quod consuetudo est sicut quaedam natura, sicut dicitur in libro de memoria. Finis autem ultimus agentis naturalis operantis est bonum universi quod est bonum perfectum. Sed finis proximus est ut similitudinem suam in aliud imprimat. Sicut finis calidi est ut per suam actionem calidum faciat. Similiter autem et finis virtutis operantis ultimus quidem est felicitas, quae est bonum perfectum, ut in primo habitum est. Sed finis proximus et proprius est ut similitudo habitus existat in actu.

[73254] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 8 Et hoc est quod dicit, quod bonum quod intendit fortis, est fortitudo. Non quidem habitus fortitudinis qui iam praeexistit, sed similitudo ipsius in actu. Et hoc etiam est finis, quia unumquodque quod est propter finem determinatur in propria ratione secundum proprium finem quia ex fine sumitur ratio eorum quae sunt ad finem. Et ideo finis fortitudinis est aliquid ad rationem fortitudinis pertinens. Sic igitur fortis sustinet et operatur gratia boni. Et hoc est inquantum intendit operari ea quae sunt secundum fortitudinem.

[73255] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 9 Deinde cum dicit superabundantium autem etc., determinat actus vitiosorum. Et primo eius qui deficit in timendo. Secundo eius qui superabundat in audendo, ibi, qui autem in audendo et cetera. Tertio eius qui abundat in timendo, ibi, qui autem in timendo et cetera. Dicit ergo primo, quod inter vitia ad superabundantiam pertinentia ille est innominatus qui superabundat in impaviditate, qui scilicet nil timet. Supra autem dictum est, quod multa sunt innominata. Et hoc praecipue contingit in his quae raro accidunt. Talis autem impaviditas raro accidit. Non enim contingit nisi in aliquo insano, vel in aliquo qui non habet sensum doloris, quod scilicet nihil timeat, puta neque terraemotum, nec inundationes, nec aliquid talium, sicut dicitur accidere quibusdam qui vocantur Celtae, quod est nomen gentis. Hic autem dicit esse sine sensu doloris, quia eadem sunt quae timemus futura et de quibus, cum fuerint praesentia, dolemus.

[73256] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 10 Deinde cum dicit: qui autem in audendo etc., agit de his qui superabundant in audendo. Et dicit quod ille qui circa terribilia superabundat in audendo, ut scilicet audacter terribilia aggrediatur ultra quam ratio dictat, vocatur audax. Est autem aliquis qui non est vere audax, sed videtur, scilicet superbus quoniam fingit se esse fortem. Unde sicut fortis vel audax se habet circa terribilia, ita superbus quaerit apparere. Et propter hoc quando potest sine periculo imitatur opera fortis vel audacis. Unde multi eorum qui videntur fortes vel audaces sunt timidi quia, cum audacter se habeant in his quae habent parum periculi, quando ea quae sunt multum terribilia superveniunt, non sustinent ea.

[73257] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 11 Deinde cum dicit: qui autem in timendo etc., determinat de eo qui superabundat in timendo; et dicit quod talis vocatur timidus qui timet quae non oportet timere et eo modo quo non oportet et similiter secundum alias circumstantias. Et iste quidem qui superabundat in timendo deficit in audendo. Nulla est enim ratio quare aliquis non aggrediatur aliqua terribilia ad destruenda ipsa, nisi propter timorem. Sed defectus timoris potest esse absque audacia aggrediendi. Non enim sequitur quod quicumque non fugit sicut oportet, invadat plusquam oportet. Sed quicumque deficit ab invadendo quod oportet non facit hoc nisi propter timorem. Et ideo defectum timoris separavit a superabundantia audaciae, sed superabundantiam timoris coniungit defectui audaciae. Et quamvis timidus superabundet in timendo et deficiat in audendo, magis tamen est manifestus ex hoc quod superabundat in timore tristitiarum, quam ex hoc quod deficit in audendo, quia defectus non ita percipitur sicut abundantia.

[73258] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 12 Deinde cum dicit desperans utique etc., ostendit quomodo praedicta se habeant ad spem et desperationem. Ad cuius evidentiam considerandum est quod audaciae et timoris obiectum est malum. Spei autem et desperationis obiectum est bonum. In bonum autem per se appetitus tendit, sed per accidens refugit ipsum ratione alicuius mali adiuncti. Similiter etiam malum per se refugit appetitus; quod autem est per se est causa eius quod est per accidens. Et ideo spes, cuius est tendere in bonum, est causa audaciae quae tendit in malum quod aggreditur. Et eadem ratione timor qui refugit malum est causa desperationis quae recedit a bono. Et ideo dicit quod timidus est desperans inquantum timet circa omnia deficere. Fortis autem e contrario, in quantum audet ostenditur esse bonae spei.

[73259] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 13 Deinde cum dicit circa haec quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt, concludens ex praedictis, quod circa praedictas passiones sunt et timidus et audax et fortis, sed differenter se habent ad eas. Nam audax et timidus superabundant et deficiunt in audendo et timendo. Sed fortis medio modo se habet in his et sicut oportet, id est secundum rationem rectam.

[73260] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 14 Deinde cum dicit: et audaces quidem etc., comparat fortitudinem ad quaedam sibi similia. Et primo ostendit differentiam fortis ad audacem; secundo ad eum qui mortem sustinet propter vitandas aliquas molestias, ibi, quemadmodum igitur dictum est et cetera. Timidi autem in nullo videntur cum fortibus convenire, et ideo non curat inter eos differentiam assignare. Dicit ergo primo quod audaces ante pericula sunt praevolantes et volentes, id est velociter et ardenter ad ipsa currentes, quia moventur ex impetu passionis praeter rationem. Quando autem sunt in ipsis periculis discedunt, quia motus passionis praecedentis vincitur a difficultate imminente. Sed fortes quando sunt in ipsis operibus difficilibus, sunt acuti: quia iudicium rationis ex quo agunt non vincitur ab aliqua difficultate. Sed priusquam ad pericula veniant, sunt quieti: quia non agunt ex impetu passionis, sed ex deliberatione rationis.

[73261] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 15 Deinde cum dicit quemadmodum igitur etc., ostendit differentiam fortis ad eum qui sustinet mortem ut vitet molestias. Et dicit quod, sicut dictum est, fortitudo est medietas circa ausibilia et terribilia, quae sunt mala, et in quibus dictum est, scilicet in periculis mortis; et desiderat operari virtuose, et sustinet talia pericula, ut eveniat aliquod bonum, scilicet honestum, vel ut fugiat aliquod turpe, scilicet inhonestum. Sed quod aliquis moriatur sibi ipsi manus iniiciens, vel ab alio mortem illatam libenter patiens ad fugiendum inopiam vel cupidinem alicuius rei quam non potest habere, vel quicquid est aliud quod ingerit tristitiam, non pertinet ad fortem, sed magis ad timidum, duplici ratione. Primo quidem, quia videtur esse quaedam mollities animi contraria fortitudini, quod aliquis non possit sustinere laboriosa et tristia. Secundo quia non sustinet mortem propter bonum honestum, sicut fortis, sed fugiendo malum tristabile.

[73262] Sententia Ethic., lib. 3 l. 15 n. 16 Ultimo autem concludit quod ex praedictis potest sciri quid sit fortitudo.


Lectio 16

[73263] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 1 Dicuntur autem et aliae secundum quinque modos et cetera. Postquam philosophus determinavit qualis sit actus verae fortitudinis et oppositorum vitiorum; hic determinat de quibusdam quae habent actum similem fortitudini, sed deficiunt a vera fortitudine. Quod quidem quinque modis contingit. Cum enim vera fortitudo sit virtus moralis, ad quam requiritur scire, et propter hoc eligere, potest quidem aliquis exercens actum fortitudinis tripliciter a vera fortitudine deficere. Uno modo quia non operatur sciens, et sic est unus modus non verae fortitudinis secundum quem dicitur aliquis fortis per ignorantiam. Alio modo quia aliquis non operatur ex electione, sed ex passione: sive sit passio impellens ad pericula subeunda, sicut est ira; sive passio quietans animum a timore, sicut est spes: et secundum hoc sumuntur duo modi non verae fortitudinis.

[73264] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 2 Tertio modo deficit aliquis a vera fortitudine ex eo quod aliquis ex electione quidem operatur, sed aut (non) eligit id quod eligit fortis, scilicet pericula sustinere, dum propter armorum peritiam reputat sibi non esse periculosum in bello confligere, sicut apparet in militibus. Aut quia eligit aliquis pericula sustinere, sed non propter illum finem propter quem eligit fortis, sed propter honores vel poenas, quae a rectoribus civitatum proponuntur.

[73265] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 3 Secundum hoc ergo dividitur pars ista in quinque partes. In prima parte determinat de fortitudine politica sive civili. In secunda de fortitudine militari, ibi: videtur autem et experientia et cetera. In tertia parte de fortitudine quae est per iram, ibi, et furorem autem super fortitudinem etc.; in quarta parte de fortitudine quae est per spem, ibi, neque utique bonae spei et cetera. In quinta de fortitudine quae est per ignorantiam, ibi, fortes autem videntur et ignorantes et cetera. Circa primum ponit tres gradus politicae fortitudinis. Quorum primus est eorum, qui sustinent pericula propter honorem; secundus eorum, qui sustinent propter timorem poenarum, ibi, ponet autem utique etc.; tertius eorum qui aggrediuntur et sustinent periculosa propter praesentem coactionem, ibi, et qui praecipiunt et cetera. Circa primum tria facit.

[73266] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 4 Primo proponit hunc gradum fortitudinis, et dicit quod, cum praeter fortitudinem veram dicantur quaedam aliae fortitudines secundum quinque modos; primum locum inter eas tenet fortitudo politica idest civilis, eo quod talis fortitudo maxime assimilatur verae. Sustinent enim cives pericula ut vitent increpationes et opprobria quae secundum statuta legum civilium inferuntur timidis, et ut adipiscantur honores qui secundum easdem leges fortibus exhibentur. Et inde est quod apud illas civitates in quibus timidis adhibentur vituperia, fortibus autem honores, inveniuntur viri fortissimi secundum hanc fortitudinem, et fortassis etiam secundum veram, propter assuetudinem.

[73267] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 5 Secundo ibi: tales autem etc., inducit exempla ex Homero, qui describens Troianum bellum inducit taliter fortes, scilicet propter honores vel vituperia, puta Diomedem ex parte Graecorum, et Hectorem ex parte Troianorum. Inducit enim Hectorem dicentem haec verba: Polidamas, idest quidam dux Troianorum, primum redargutionem reponet mihi, id est primo me redarguet nisi fortiter egero. Et Diomedes dicebat seipsum exhortans ad fortiter agendum: Hector concionando apud Troianos dicet, ut laudans se et me vituperans, Titides, id est Diomedes qui sic nominatus est a patre, a me scilicet fugit vel victus est.

[73268] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 6 Tertio ibi assimilatur autem etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod ista fortitudo maxime assimilatur verae. Et dicit quod haec politica fortitudo maxime assimulatur ei de qua supra dictum est quod fit propter virtutem. Haec enim politica fortitudo fit propter verecundiam, quae est timor de turpi, inquantum scilicet aliquis fugit opprobria, et fit propter boni, id est honesti, desiderium, inquantum ista fortitudo quaerit honorem, qui est testimonium honestatis. Et ideo hoc exponens subdit, quod huiusmodi fortitudo fit propter honorem et propter fugam opprobrii quod turpe existit. Quia igitur honor propinquum aliquid est bono honesto, et vituperium turpi inhonesto, inde est quod ista fortitudo propinqua est verae fortitudini quae intendit honestum, et fugit inhonestum.

[73269] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 7 Deinde cum dicit: ponet autem aliquis etc., ponit secundum gradum fortitudinis politicae, qui est propter timorem poenae. Et dicit quod ad eundem modum politicae fortitudinis possunt reduci illi, qui sunt fortes propter hoc quod timore poenarum coguntur a principibus civitatis. Sunt tamen deteriores praemissis, inquantum non agunt fortiter propter verecundiam turpitudinis, sed propter timorem poenae. Et hoc est quod subdit, quod non fugiunt turpe, idest inhonestum, sed triste aliquid idest dolorosum vel damnosum ex quo aliquis tristatur. Per hoc enim domini cogunt suos subditos fortiter pugnare. Sicut secundum Homerum, Hector Troianis comminabatur dicens: ille quem intelligam fugientem sine bello, idest sine hoc quod fortiter pugnet, ita male tractabo eum quod non erit sufficiens ad fugiendum canes.

[73270] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 8 Deinde cum dicit: et qui praecipiunt etc., ponit tertium gradum politicae fortitudinis, prout scilicet aliqui coguntur a principibus praesentialiter et non solum timore futurarum poenarum. Et hoc est quod dicit quod idem operantur sua actione principes qui praecipiunt subditis, ut non fugiant a praelio, et eos qui recedunt percutiunt, et similiter illi qui ante pugnatores ne fugere possint constituunt muros et foveas et alia huiusmodi impedimenta fugae. Omnes enim principes talia facientes, cogunt subditos ad pugnandum. Sed illi qui sic coguntur non sunt vere fortes. Quia oportet virtuosum esse fortem non propter necessitatem quam patitur, sed propter bonum virtutis.

[73271] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 9 Deinde cum dicit: videtur autem et experientia etc., determinat de fortitudine militari. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit milites (per experientiam aptos esse) ad fortiter agendum; secundo comparat militarem fortitudinem ad politicam, ibi, milites autem timidi sunt et cetera. Dicit ergo primo, quod in singulis experientia videtur esse quaedam fortitudo. In quolibet enim negotio audacter et sine timore operatur ille, qui est expertus, sicut Vegetius dicit in libro de re militari: nemo facere dubitat quod se bene didicisse confidit. Et propter hoc Socrates aestimavit quod fortitudo esset scientia quaedam quae etiam per experientiam acquiritur: aestimavit etiam omnes alias virtutes esse scientias. Sed de hoc infra in sexto agetur. Sic ergo cum quidam alii sint fortes per experientiam in quibusdam aliis rebus, in rebus bellicis milites sunt fortes per experientiam.

[73272] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 10 Ex qua quidem duo consequuntur. Quorum primum est quod in bellis multa sunt inania, quae scilicet inexpertis terrorem incutiunt, quamvis parum vel nihil periculi habeant; sicut fragor armorum, concursus equorum et alia huiusmodi, quae quidem milites maxime aspexerunt per experientiam non esse terribilia. Unde videntur fortes, cum talibus sine timore se ingerunt, quae aliis, scilicet inexpertis, periculosa videntur, quia nesciunt qualia sint. Secundo consequuntur ex experientia quod possunt facere, idest gravare adversarios, et non pati, id est non gravari ab eis, custodiendo scilicet se ab ictibus et percutiendo alios inquantum habent potestatem ad bene utendum armis, et alia huiusmodi habent, quae sunt efficacia ad hoc quod ipsi possint laedere alios, ita quod non laedantur. Unde manifestum est, quod ipsi pugnant cum aliis sicut armati cum inermibus. Quasi enim inermis videtur qui armis non potest uti aut nescit.

[73273] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 11 Et simile est de athletis, idest pugilibus fortibus et instructis cum idiotis, idest rusticis inexpertis. Quia in talibus agonibus, scilicet athletarum, non illi qui maxime possunt pugnare sunt fortissimi, sed illi qui sunt potentes secundum virtutem corporalem, ut habentes corpora bene disposita.

[73274] Sententia Ethic., lib. 3 l. 16 n. 12 Deinde cum dicit: milites autem timidi sunt etc., comparat militarem fortitudinem ad politicam. Et dicit quod milites tamdiu fortiter agunt quandiu non vident periculum imminere, sed quando periculum excedit peritiam, quam habent in armis, et quando non habent multitudinem secum nec alias praeparationes bellicas, tunc efficiuntur timidi. Et tunc primi fugiunt: non enim propter aliud erant audaces, nisi quia aestimabant sibi periculum non imminere. Et ideo quando vident periculum primi fugiunt; sed illi qui sunt civiliter fortes, permanentes in periculis moriuntur. Sicut accidit in quodam loco ubi militibus fugientibus cives remanserunt. Quia cives turpe reputabant fugere, et magis eligebant mortem quam salvari per fugam. Sed milites a principio exponebant se periculis quasi existimantes se potentiores. Sed postquam cognoverunt adversarios esse potentiores, fugerunt, magis timentes mortem quam turpem fugam. Non est autem ita de forti, qui magis timet turpitudinem quam mortem.


Lectio 17

[73275] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 1 Et furorem autem super fortitudinem et cetera. Positis duobus modis fortitudinis non verae, hic ponit tertium modum, qui scilicet est per iram impellentem ad actum fortitudinis. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quomodo furor inclinet ad actum fortitudinis. Secundo ostendit differentiam ad veram fortitudinem, ibi, fortes quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod homines in communi usu loquendi inferunt furorem supra fortitudinem, dum scilicet fortitudini attribuunt ea quae per furorem fiunt. Furentes enim vel irati videntur esse fortes. Sicut et bestiae, quae in furorem concitatae irruunt in homines qui eas vulnerant; habet enim fortitudo quamdam furoris similitudinem, inquantum scilicet furor cum maximo impetu inducit in pericula. Fortis autem cum magna virtute animi in pericula tendit.

[73276] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 2 Et inducit ad hoc exempla Homeri qui admonendo quemdam dicit: virtutem immitte furori, ut scilicet furor per virtutem animi reguletur. Et virtutem erige et furorem, ut scilicet per iram virtus animi promptior ad actum reddatur. Et alibi dicit de quibusdam, quod per singulas nares emittebant austeram virtutem, scilicet furorem, qui propter calefactionem cordis facit cum magno impetu respirare, intantum quod aliquando ex impetu irae ebullit sanguis per nares. Et subdit philosophus quod praedicta verba Homeri videntur significare quod furor erigatur, et impetum faciat ad actus fortitudinis.

[73277] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 3 Deinde cum dicit: fortes quidem igitur etc., ostendit differentiam huius fortitudinis ad veram fortitudinem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid conveniat verae fortitudini. Secundo quid conveniat furori bestiarum, ibi, ferae autem propter tristitiam et cetera. Tertio quid conveniat furori humano, ibi, et homines utique irati et cetera. Dicit ergo, quod fortes non impelluntur ad opera fortitudinis peragenda ex impetu furoris, sed ex intentione boni; sed furor secundario se habet in actu eorum ad modum cooperantis.

[73278] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 4 Deinde cum dicit: ferae autem propter tristitiam etc., ostendit quomodo ira bestiarum se habeat ad actum fortitudinis. Et dicit, quod ferae aggrediuntur pericula propter tristitiam, id est malorum, quae actu patiuntur, puta cum vulnerantur, vel propter timorem eorum, quae timent se passuras, puta si timeant se vulnerandas, ex hoc enim incitatae ad iram homines invadunt, quia si essent in silva vel in palude, non vulnerarentur neque timerent vulnerari et ita non venirent ad homines invadendos. Unde patet quod in eis non est vera fortitudo, quia impelluntur ad pericula solum dolore et furore, cum tamen nihil periculorum praevideant, sicut illi, qui ex electione fortiter operantur. Si enim bestiae, quae ex passione agunt, fortes essent, pari ratione et asini essent fortes, qui propter concupiscentiam cibi non desistunt a pascuis, quando esuriunt, licet percutiantur. Et similiter etiam (adulteri) propter concupiscentiam venereorum, multa ausibilia aggrediuntur, nec tamen in his est vera fortitudo. Quia non operantur ex electione boni, sed propter passionem. Et sic patet, quod nec etiam animalia, quae propter dolorem impelluntur ad pericula (non) habent veram fortitudinem.

[73279] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 5 Et quamvis posita sit similitudo de concupiscentia et furore, inter omnes tamen passiones illa fortitudo videtur esse connaturalior verae fortitudini, quae est propter furorem: ita quod si praeaccipiat electionem et debitum finem cuius gratia operetur, erit vera fortitudo. Et signanter dicit praeaccipiens quia in vera fortitudine furor debet sequi electionem rationis, non praeire.

[73280] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 6 Deinde cum dicit: et homines utique irati etc., ostendit quid conveniat fortitudini, quae est ex ira in hominibus, qui quidem videntur ex electione operari et aliquem finem intendere, scilicet punitionem eius contra quem irascitur. Unde dicit quod homines dum sunt irati dolent propter iniuriam illatam et nondum vindicatam, sed quando iam puniunt, tunc delectantur, utpote suum desiderium implentes. Qui autem propter hoc fortiter operantur, possunt quidem dici pugnantes, sed non fortes. Quia non operantur propter bonum neque ductu rationis, sed propter passionem qua vindictam appetunt. Habent tamen aliquid simile verae fortitudini ut ex praedictis patet.

[73281] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 7 Deinde cum dicit neque utique bonae spei etc., ponit quartum modum fortitudinis, secundum quod aliqui fortes dicuntur propter spem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit hunc modum fortitudinis. Secundo comparat hunc modum ad veram fortitudinem, ibi, consimiles autem et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod fortioris et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut illi, qui propter iram fortiter agunt, non sunt vere fortes, ita neque illi qui propter solam spem victoriae, vere fortes dicuntur, est tamen in eis aliqua praeeminentia per quam differunt ab aliis, quia propter hoc quod multoties vicerunt in periculis existentes, confidunt etiam nunc se victoriam obtinere, non propter aliquam peritiam, quam ex experientia sint adepti, hoc enim pertinet ad secundum modum fortitudinis, sed propter solam fiduciam, quam ex frequentibus victoriis acceperunt.

[73282] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 8 Deinde cum dicit: consimiles autem etc., comparat hanc fortitudinem verae fortitudini. Et dicit quod isti qui sic sunt bene sperantes, sunt consimiles vere fortibus, quia ambo sunt audaces, idest pericula audacter aggredientes, non autem secundum quod audax dicitur aliquis vitiose. Sed differunt, quia fortes audacter aggrediuntur propter praedicta, scilicet ex electione, et propter bonum; sed isti qui sunt bonae spei, aggrediuntur audacter propter hoc quod aestimant se esse meliores in pugna, et nihil se passuros contrarium ab aliis. Et est simile de inebriatis, qui etiam multiplicatis spiritibus propter vinum efficiuntur bonae spei. Sed quando talibus non accidunt ea quae sperant, non persistunt sed fugiunt. Sed proprium est fortis ut sustineat propter bonum vel ad vitandum turpitudinem inhonesti, ea quae sunt homini terribilia secundum rei veritatem, et non solum secundum apparentiam.

[73283] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 9 Deinde cum dicit propter quod fortioris etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim ad fortem pertinet secundum inclinationem proprii habitus terribilia sustinere, magis videtur esse fortis, qui in repentinis timoribus non timet neque perturbatur, quam si hoc accidat in his quae (non) sunt prius manifesta. Magis enim videtur esse ab habitu, inquantum minus videtur se praeparasse ad talia sustinenda. Illa enim quae sunt praemanifesta potest aliquis eligere per rationem et deliberationem etiam contra inclinationem habitus vel passionis. Nulla enim est tam vehemens inclinatio habitus vel passionis, cui ratio non possit resistere, dummodo remaneat homini rationis usus per quem se habet ad opposita; sed in repentinis homo non potest deliberare. Unde videtur operari ex interiori inclinatione, quae est secundum habitum.

[73284] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 10 Deinde cum dicit: fortes autem videntur etc., ponit quintum modum fortitudinis non verae. Et dicit quod etiam illi qui ignorant pericula videntur esse fortes, dum scilicet audacter aggrediuntur ea quae sunt periculosa, licet eis non videantur. Et non longe differunt ab his qui sunt fortes propter bonam spem. Utrique enim aestimat non imminere eis pericula.

[73285] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 11 Sed in hoc differunt, quod ignorantes non aestimant ea quae ipsi aggrediuntur esse simpliciter et in se ipsis periculosa, illi autem qui sunt bonae spei cognoscunt quidem qualia sint in se ipsis ea quae aggrediuntur. Sed tamen non reputant ea esse sibi periculosa. Unde illi qui sunt ignorantes, tanto sunt deteriores illi qui sunt bonae spei, quanto nullam dignitatem habent, sed ex solo defectu scientiae ad pericula currunt. Illi autem qui sunt bonae spei habent aliquam dignitatem in quantum propter consuetudinem vincendi bene de se confidunt. Et ideo illi qui sunt bonae spei etiam postquam cognoscant pericula, permanent per aliquod tempus, donec scilicet magnitudo periculi superet eorum spem. Sed illi qui per ignorantiam sunt fortes statim cum cognoscunt aliud esse quam suspicarentur, fugiunt. Quod passi sunt Argeny, qui erant quidam cives Graeciae, et dum putarent contra Syconios pugnare, qui erant alii cives eis infirmiores, inciderunt in quosdam alios fortiores.

[73286] Sententia Ethic., lib. 3 l. 17 n. 12 Ultimo autem concludit quod hi de quibus dictum est dicuntur fortes, inquantum existimantur fortes propter actus similitudinem, non quod vere sint fortes.


Lectio 18

[73287] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 1 Circa audacias autem et timores et cetera. Postquam philosophus determinavit materiam et actum fortitudinis, hic determinat quasdam proprietates fortitudinis secundum quod fortitudo se habet ad delectationem vel tristitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ponit fortitudinis proprietates. Secundo excludit eas a militari fortitudine, ibi: milites autem nihil forsitan et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habet fortitudo ad timorem et audaciam. Secundo quomodo fortitudo se habeat ad tristitiam, ibi: in sustinendo utique et cetera. Tertio quomodo se habeat ad delectationem, ibi: sed adhuc videbitur utique et cetera. Dicit ergo primo quod cum fortitudo sit circa audacias et timores, non aequaliter est circa utrumque. Sed magis laus huius virtutis est in hoc quod aliquis bene se habet circa terribilia. Ille enim qui in terribilibus non perturbatur, sed circa ea se habet sicut oportet, magis commendatur quod sit fortis quam ille qui bene se habet circa audacias. Et hoc ideo quia timor imminet homini ab aliquo fortiori contra ipsum insurgente. Audacia autem consurgit ex hoc quod aliquis aestimat eum quem invadit, suam non excedere potestatem. Difficilius autem est stare contra fortiorem, quam insurgere in aequalem vel minorem.

[73288] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 2 Deinde cum dicit: in sustinendo utique etc., ostendit qualiter fortitudo se habeat circa tristitiam. Ad cuius evidentiam considerandum est quod idem est obiectum timoris et tristitiae, scilicet malum, sed differt secundum differentiam praeteriti et futuri. Nam malum futurum est terribile; malum autem praesentialiter imminens est contristans. Ad fortem autem pertinet non solum stare contra timores futurorum periculorum, sed etiam in ipsis periculis persistere, sicut prius dictum est. Et ideo dicit quod aliqui praecipue dicuntur fortes ex eo quod bene sustinent tristia, id est pericula praesentialiter imminentia, puta percussiones et vulnera. Et inde est quod fortitudo habet tristitiam adiunctam.

[73289] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 3 Et ex hoc iuste laudatur quod non recedit a bono virtutis ad hoc quod fugiat tristitiam. Rationabiliter autem ex hoc fortitudo est maxime laudabilis, quia laus virtutis maxime consistit in hoc quod aliquis bene operetur circa difficilia. Difficilius autem est quod aliquis sustinet tristia, quod pertinet ad fortitudinem, quam quod abstineat a delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam. Unde laudabilior est fortitudo quam temperantia.

[73290] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 4 Deinde cum dicit: sed adhuc videbitur etc., ostendit quomodo fortitudo se habeat circa delectationem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit errorem, ibi: et quanto utique et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, non utique in omnibus et cetera. Dicit ergo primo, quod cum fortitudo sit in sustinendo tristia, videtur quidem fortis habere aliquam delectationem ex consecutione finis propter quem fortiter agit; sed ista delectatio evanescit, idest debiliter sentitur propter circumstantes tristitias, sicut accidit in agonibus gignasticis, in quibus scilicet pugiles nudi pugnant.

[73291] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 5 Delectantur enim pugiles in fine, cuius gratia pugnant, scilicet quia coronantur et honorantur. Sed sustinere percussiones est eis dolorosum. Et hoc negare est negare eos esse carnales. Quia si habent carnem sensibilem, necesse est quod laesiva inferant eis dolorem. Et similiter omnis labor quem sustinent in pugnando, est eis tristabilis. Et quia multa sunt haec tristabilia et dolorosa quae sustinent, et bonum quod habent pro fine est aliquid parvum, non videntur aliquam delectationem sentire, quia delectatio absorbetur a maiori tristitia. Et ita etiam accidit in actu fortitudinis, quia mors et vulnera sunt dolorosa et tristia forti, quamvis fortis ea sustineat volens propter assequendum bonum virtutis et propter vitandam turpitudinem vitiosam, qui quidem finis est potior quam pugilum. Unde magis remanet aliquid de delectatione finis.

[73292] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 6 Deinde cum dicit: et quanto utique etc., excludit errorem Stoicorum qui ponebant quod virtuosus nullam tristitiam habet. Circa hoc autem duo facit: primo ostendit quod forti imminet maxima tristitia. Secundo, quod per hoc non minuitur eius fortitudo, sed augetur, ibi: sed nihil minus et cetera. Arguit autem in prima parte ex eo quod supponebant Stoici, scilicet quod nihil esset bonum hominis nisi virtus. Et ideo dicebant virtuosum non tristari, quia in proprio bono non patitur aliquod detrimentum. Sed e converso philosophus dicit quod quanto aliquis est magis perfectus in virtute et magis felix secundum felicitatem praesentis vitae, tanto magis imminet ei tristari in morte secundum considerationem bonorum praesentis vitae.

[73293] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 7 Duo enim sunt quae augent tristitiam alicuius hominis in amissione alicuius boni. Primo quidem quando privatur bono quo dignus erat. Secundo propter magnitudinem boni quo privatur. Et utrumque accidit in proposito quia virtuoso maxime dignum est quod vivat. Privatur etiam virtuosus scienter maximis bonis, scilicet optima vita sua et virtutibus quas amittit quantum ad usum praesentis vitae. Et hoc infert ei tristitiam, etiam dato quod non immineat ei tristitia respectu quorumcumque aliorum malorum quae tolerantur salva vita.

[73294] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 8 Considerandum tamen quod aliquibus virtuosis propter spem futurae vitae fit mors desiderabilis. Sed neque Stoici sic loquebantur, neque ad philosophum pertinebat de his quae ad statum alterius vitae pertinent, in praesenti opere loqui.

[73295] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 9 Deinde cum dicit: sed nihil minus etc., dicit quod praedicta tristitia non minuit fortitudinem. Sed ex hoc dicitur aliquis magis fortis, ex eo quod bonum fortitudinis quod quaeritur in bello eligit prae illis bonis quae moriendo amittit, magis appetens unum magnum bonum facere quam multa minora bona servare, sicut infra in IX huius dicetur.

[73296] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 10 Deinde cum dicit: non utique autem etc., concludit ex praemissis quod, licet in primo et secundo dictum sit, quod operationes virtutum sunt delectabiles, non tamen in omnibus virtutibus existit operatio delectabilis nisi secundum quod attingit finem. Et hoc dicitur propter fortitudinem, ut ex dictis patet.

[73297] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 11 Deinde cum dicit: milites autem etc., excludit praedictas proprietates a militari fortitudine. Et dicit quod nihil prohibet aliquos esse optimos milites qui non sunt tales quales descripsimus esse fortes. Sed forte illi qui sunt minus fortes sunt milites meliores, et nullum aliud bonum attendunt, sicut nec fortitudinis; sunt enim isti parati ad pericula non propter aliquod bonum virtutis, sed vitam suam, quam exponunt discrimini, quodammodo commutant ad parva lucra, puta stipendiorum vel praedae.

[73298] Sententia Ethic., lib. 3 l. 18 n. 12 Deinde cum dicit: de fortitudine quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod tantum dictum est de fortitudine et ex his quae dicta sunt potest figuraliter accipi quid est fortitudo: ut dicamus quod fortitudo est virtus medio modo se habens secundum rationem rectam circa timores et audacias propter bonum.


Lectio 19

[73299] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 1 Post haec de temperantia dicamus et cetera. Postquam philosophus determinavit de fortitudine quae respicit terribilia quae sunt corruptiva humanae vitae, hic agit de temperantia quae respicit delectabilia, quibus humana vita conservatur, scilicet cibos et venerea. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, quoniam quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod post haec quae dicta sunt de fortitudine, dicendum est de temperantia. Et rationem continuationis assignat ex hoc quod istae duae virtutes conveniunt in subiecto. Utraque enim est irrationabilium partium, prout scilicet irrationabilis pars animae dicitur quae nata est et contraire et oboedire rationi, ut supra in I habitum est. Huiusmodi autem est appetitus sensitivus, ad quem pertinent animae passiones.

[73300] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 2 Unde oportet quod in appetitu sensitivo sint omnes virtutes quae sunt circa passiones. Est autem fortitudo circa passionem timoris et audaciae quae sunt in irascibili; temperantia autem circa delectationes et tristitias quae sunt in concupiscibili. Unde fortitudo est in irascibili, sed temperantia in concupiscibili.

[73301] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 3 Considerandum tamen est quod delectationes circa quas est temperantia sunt communes nobis et brutis, scilicet delectationes ciborum et venereorum. Et similiter timores circa quos est fortitudo sunt communes nobis et brutis, scilicet timores mortis. Et ideo specialiter dixit quod hae duae virtutes sunt irrationabilium partium, quia ad irrationabiles partes animae pertinent, non solum propter ipsas passiones, sed etiam propter passionum obiecta. Sunt enim quaedam passiones ex quarum obiectis bruta animalia non patiuntur, sicut divitiae, honores et alia huiusmodi.

[73302] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 4 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., incipit determinare de temperantia. Et primo inquirit quae sit materia temperantiae. Secundo determinat actum ipsius et oppositorum vitiorum, ibi, concupiscentiarum autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit in generali materiam temperantiae. Secundo inquirit materiam specialem, ibi, circa quales igitur et cetera. Circa primum resumit tria quae supra in secundo dicta sunt. Quorum primum est quod temperantia medium tenet circa delectationes. Secundum est quod ipsa etiam est circa tristitias, quae scilicet proveniunt ex absentia delectabilium, unde minus est temperantia circa tristitias quam circa delectationes quia efficacius aliquid agit per suam praesentiam quam per suam absentiam. Tertium autem quod intemperantia est similiter circa delectationes et tristitias, eo quod contraria fiunt circa idem.

[73303] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 5 Deinde cum dicit: circa quales igitur etc., inquirit specialem materiam temperantiae. Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo distinguit delectationes, ibi: determinentur autem etc.; tertio ostendit circa quales delectationes sit temperantia, ibi, qui autem tales et cetera. Dicit ergo primo, quod cum temperantia sit circa delectationes, oportet nunc determinare circa quales delectationes sit ut etiam in speciali ratio temperantiae cognoscatur.

[73304] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 6 Deinde cum dicit: determinentur autem etc., distinguit delectationes. Et dicit quod earum quaedam sunt animales, quaedam corporales. Corporales quidem delectationes sunt, quae consummantur in quadam corporali passione exterioris sensus. Animales autem delectationes sunt quae consummantur ex sola apprehensione interiori. Et exemplificat de delectationibus animalibus, incipiens a causa delectationis quae est amor. Unusquisque enim delectatur ex hoc quod habet id quod amat. Invenitur autem in quibusdam amor honoris, et in quibusdam amor disciplinae, quae non apprehenduntur exteriori sensu, sed interiori apprehensione animae, unde uterque horum, scilicet et ille qui est amator honoris, et ille qui est amator disciplinae, gaudet per id quod amat, dum scilicet habet ipsum. Et hoc gaudium non fit per aliquam corporis passionem, sed per solam apprehensionem mentis.

[73305] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 7 Deinde cum dicit: qui autem circa tales etc., ostendit quod circa animales delectationes non est temperantia. Et designat tria genera harum delectationum. Quaedam enim sunt animaliter delectabilia, quae habent quamdam speciem honestatis, sicut honor et disciplina, sicut praemissum est. Et ideo dicit quod circa huiusmodi delectationes non dicuntur aliqui neque temperati neque intemperati, quia temperantia et intemperantia videntur respicere aliquas delectationes turpitudinem habentes. Sunt tamen et circa delectationes honorum et disciplinae quaedam alia media et extrema pertinentia ad alias virtutes, ut patebit in quarto.

[73306] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 8 Secundo autem ibi: similiter autem etc., ponit quasdam alias delectationes animales, quae consistunt in dictis vel factis hominum. Et dicit quod sicut temperantia non est circa delectationes honoris et disciplinae, ita etiam non est circa alias delectationes, quae non sunt corporales. Illos enim qui amant audire fabulas et narrare, et totum diem terunt vel expendunt in quibuscumque contingentibus dictis vel factis, scilicet non necessariis neque utilibus, dicimus esse garrulos, sed non dicimus eos esse intemperatos. Quia intemperantia non solum habet vanitatem, sed etiam turpitudinem quamdam.

[73307] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 9 Tertio ibi: neque contristatos in pecuniis etc., ponit tertium genus animalium delectationum, quae sunt respectu exteriorum rerum sicut sunt pecuniae et amici. Unde dicit quod illi, qui inordinate contristantur in subtractione pecuniarum et amicorum, non dicuntur intemperati, sed possunt dici secundum aliquid aliud vitiosi, quia tales tristitiae non habent turpitudinem, sed solam inordinationem appetitus. Et ex his concludit quod ex quo temperantia non est circa aliquod genus animalium delectationum, quod sit circa corporales delectationes.

[73308] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 10 Deinde cum dicit non omnes autem etc., ostendit quod temperantia non sit circa omnes delectationes corporales, sed circa aliquas. Et primo ostendit quod temperantia non sit circa delectationes trium sensuum qui per exterius medium sentiunt. Secundo ostendit quomodo sit circa delectationes duorum sensuum, qui sentiunt per medium coniunctum, ibi: videntur utique et gustu et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod temperantia non sit circa delectationes trium sensuum praedictorum. Secundo ostendit quod huiusmodi delectationes non conveniunt animalibus brutis, ibi, non est autem neque in aliis et cetera. Tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi circa tales igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo manifestat quod temperantia non sit circa delectationes visus.

[73309] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 11 Et dicit quod temperantia non est circa omnes delectationes corporales, quae fiunt per exteriores sensus. Illi enim qui delectantur in visibilibus, non dicuntur ex hoc temperati neque intemperati. Et exemplificat de tribus generibus visibilium. Quorum quaedam sunt sensibilia propria visus, sicut colores. Quaedam autem sunt sensibilia communia, quae tamen per visum maxime cognoscuntur, sicut figurae. Quaedam autem sunt sensibilia per accidens, sicut Scriptura, ratione eius quod per Scripturam significatur.

[73310] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 12 Nec hoc dicitur quin in his possit esse virtus et vitium, contingit enim quod in talibus aliquis delectetur sicut oportet, idest medio modo, et secundum superabundantiam et defectum, quae pertinent ad curiositatem, non autem ad intemperantiam, quae est circa delectationes vehementiores.

[73311] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 13 Secundo ibi: similiter autem etc., ostendit quod temperantia non est circa delectationes proprias auditus. Et dicit quod similiter se habet et in delectationibus quae sunt circa auditum, quod scilicet circa eas non est temperantia vel intemperantia. Si enim aliquis in melodiis, idest in consonantiis humanarum vocum, et hypocrisi, idest simulatione humanae vocis quae fit per musica instrumenta, aliquis gaudeat vel superabundanter, vel secundum quod oportet, non ex hoc dicetur temperatus vel intemperatus, quia nec etiam hae sunt multum vehementes delectationes. Potest autem hoc pertinere ad aliam virtutem vel vitium.

[73312] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 14 Tertio ibi: neque eos etc., ostendit quod temperantia non sit circa delectationes olfactus. Circa quod considerandum est, quod sicut in libro de sensu et sensato dicitur, species odorum dupliciter distinguuntur. Uno modo secundum se. Alio modo per comparationem ad species saporum. Dicit ergo, quod neque illi dicuntur temperati vel intemperati, qui delectantur in odoribus in se consideratis secundum quod oportet vel plus quam oportet; sed solum si delectentur secundum accidens, idest secundum quod coincidunt odores cum delectabilibus gustus et tactus.

[73313] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 15 Illos enim qui gaudent odoribus pomorum vel rosarum vel thymiamatum, qui sunt species odorum secundum se, non dicimus intemperatos. Sed illos, qui delectantur in odoribus pulmentorum vel unguentorum quibus mulieres unguntur. In his enim delectantur intemperati propter memoriam quorumdam aliorum quae concupiscunt. Et hoc manifestat per exemplum eorum qui esuriunt, qui gaudent odoribus ciborum, in quibus non delectantur cum sunt repleti. Et sic patet quod non delectantur in odoribus secundum se, sed per accidens. Sic enim gaudere odoribus pertinet ad intemperatum, cui sunt concupiscibilia ea quae per odores repraesentantur.

[73314] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 16 Deinde cum dicit: non est autem neque in aliis etc., ostendit quod delectationes praedictorum sensuum non conveniunt aliis animalibus per se, sed solum per accidens. Et dicit quod in aliis animalibus non fit delectatio secundum praedictos tres sensus nisi secundum accidens, id est in ordine ad gustum et tactum. Et hoc manifestat primo in sensu olfactus; quia canes non delectantur in odore leporum propter ipsum odorem, sed propter cibum quem sperant, cuius sensum per odorem accipiunt. Secundo ostendit idem in sensu auditus. Et dicit, quod leo non delectatur in voce bovis, sed in eius comestione, quem appropinquare cognoscit per vocem. Unde videtur gaudere voce bovis. Sed hoc est per accidens. Tertio manifestat idem in visu. Et dicit, quod etiam leo non delectatur in aspectu cervi vel caprei, quem vocat agrestem capram, quando invenit aliquid huiusmodi, sed delectatur in spe habendi cibum.

[73315] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 17 Horum autem ratio est, quia appetitus animalium aliorum movetur solo instinctu naturae. Et ideo non delectantur nisi in his quae pertinent ad sustentationem naturae, propter quam dantur huiusmodi sensus animalibus; sed hominibus dantur propter cognitionem sensibilium, ex quibus proceditur ad cognitionem rationis, quae movet hominis appetitum. Et inde est quod homo delectatur in ipsa sensibilium convenientia secundum se consideratorum, etiam si non ordinentur ad sustentationem naturae.

[73316] Sententia Ethic., lib. 3 l. 19 n. 18 Deinde cum dicit: circa tales igitur operationes etc., concludit ex praemissis quod temperantia est circa tales operationes seu delectationes, in quibus et reliqua animalia communicant cum homine; et similiter intemperantia. Unde huiusmodi delectationes videntur esse serviles et bestiales. Quia id in quo communicamus cum bestiis est in nobis servile et naturaliter rationi subiectum. Huiusmodi autem sunt delectationes tactus et gustus, qui sunt duo sensus praeter tres praedictos.


Lectio 20

[73317] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 1 Videntur utique et gustu et cetera. Postquam philosophus ostendit quod temperantia et intemperantia non sunt circa delectationes trium sensuum, sed circa delectationes duorum, scilicet gustus et tactus, hic ostendit qualiter sit circa delectationes utriusque. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod directe temperantia non est circa delectationes gustus, sed circa delectationes tactus. Secundo manifestat quod dixerat per exemplum, ibi, propter quod et oravit et cetera. Tertio infert conclusionem ex dictis: communissimus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod temperantia et intemperantia parum vel nihil videntur uti eo, quod proprie pertinet ad gustum, prout scilicet ad gustum pertinet iudicare de saporibus. Sic autem utuntur gustu, illi qui probant vina, vel qui condiunt pulmenta et experiuntur utrum convenientem saporem pulmentis dederint.

[73318] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 2 In hoc autem non multum delectantur intemperati, vel etiam non subtrahitur eis multum de delectatione, si ciborum sapores non bene discernant. Sed tota eorum delectatio consistit in usu quarumdam rerum delectabilium, puta in sumptione ciborum et potuum, et in usu venereorum, qui quidem usus fit per tactum. Unde manifestum est, quod delectatio intemperati, directe est circa tactum. Circa gustum autem, non est nisi secundum quod sapores faciunt delectabiliorem usum ciborum. Et ideo dixit supra quod in parum utitur intemperantia gustu, scilicet secundum id quod ordinatur ad tactum, vel nihil quantum ad id quod secundum se convenit gustui.

[73319] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 3 Deinde cum dicit propter quod et oravit etc., manifestat quod dixerat per exemplum. Quidam enim Philosenus nomine, Erixius patria, cum voraciter comederet pultes, desideravit quod guttur eius fieret longius gutture gruis, ut scilicet diu cibus in eius gutture remaneret. Ex quo patet quod non delectabatur gustu, qui non viget in gutture sed in lingua, sed delectabatur solo tactu.

[73320] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 4 Deinde cum dicit communissimus autem etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Sensus enim tactus, circa quem est intemperantia, est communissimus inter omnes sensus, quia in hoc sensu communicant omnia animalia. Et ideo intemperantia videtur esse iuste exprobrabilis, quia inest hominibus non quantum ad id quod est proprium hominis, sed quantum ad id in quo communicat cum aliis animalibus. Delectari autem in talibus, et huiusmodi diligere tamquam maxima bona, videtur esse maxime bestiale. Et inde est quod vitia intemperantiae maximam turpitudinem habent, quia per ea homo bestiis assimilatur. Et inde est quod ex huiusmodi vitiis redditur homo maxime infamis et vituperabilis.

[73321] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 5 Et quia posset aliquis dicere, quod etiam in his quae ad tactum pertinent, est aliquid proprium homini quod non est bestiale, ideo ad hanc obviationem excludendam subdit, quod temperantiae subtrahuntur illae delectationes quae sunt maxime liberales, utpote hominibus appropriatae, et secundum rationem factae, sicut sunt delectationes quae fiunt in gignasiis, id est in exercitiis ludorum, per contritionem et calefactionem, dum aliqui ad invicem luctantur aut aliter exercentur, non per ordinem ad concupiscentias ciborum vel venereorum. Delectatio enim tactus quam intemperatus quaerit, non est circa totum corpus, sed circa quasdam corporis partes.

[73322] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 6 Deinde cum dicit concupiscentiarum autem etc., ostendit qualis sit actus temperantiae circa praedictam materiam et etiam oppositorum vitiorum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo comparat vitia intemperantiae ad quaedam alia vitia, ibi, voluntario autem magis assimilatur et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat de intemperantia, ostendens qualiter operetur circa praeinquisitam materiam. Secundo determinat de insensibilitate, ibi, deficientes autem et cetera. Tertio de temperantia, ibi, temperatus autem medie et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo intemperantia se habeat circa delectationes; secundo quomodo se habeat circa tristitias, ibi, circa tristitias autem et cetera. Sicut autem supra dictum est, quod ad idem ordinantur timor et tristitia, quia tristitia est praesentium malorum, sicut timor futurorum, ita etiam in idem ordinantur concupiscentia, quae est futurorum bonorum, et delectatio quae est praesentium; unde et temperantia est eadem ratione circa concupiscentias et delectationes. Primo ergo ponit quamdam divisionem concupiscentiarum. Secundo manifestat eam, ibi: puta quae cibi etc.; tertio ostendit qualiter intemperantia sit circa utrasque concupiscentias, ibi, in naturalibus quidem igitur et cetera.

[73323] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 7 Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae sunt communes, et quaedam sunt propriae, quae se habent per appositionem quamdam ad communes.

[73324] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 8 Deinde cum dicit puta quae cibi etc., manifestat divisionem praemissam. Et primo manifestat quae sunt concupiscentiae communes. Et dicit, quod concupiscentia cibi in communi est naturalis, utpote consequens totam naturam speciei aut etiam generis. Et inde est, quod omnis homo ad subveniendum indigentiae naturae concupiscit siccum alimentum quod dicitur cibus, vel humidum quod dicitur potus et quandoque utrumque. Sicut etiam Homerus dicit, quod omnis homo tam iuvenis quam crescens, idest adolescens concupiscit lectum in quo requiescat.

[73325] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 9 Secundo etiam ibi talem autem etc., ostendit quae sint propriae delectationes. Et dicit, quod non omnes homines concupiscunt talem vel talem lectum, puta stratum plumis aut pretiosis tegumentis. Similiter etiam non omnes desiderant talem vel talem cibum, puta pretiosum aut delicate paratum; neque etiam omnes idem concupiscunt; sed quidam in talibus, concupiscunt hoc, quidam aliud. Unde huiusmodi concupiscibilia videntur esse nostra, quia scilicet ad ea non inclinamur ex natura, sed potius ex nostra adinventione. Nihil tamen prohibet etiam in his esse aliquid naturale quasi pertinens ad naturam individui licet non pertineat ad naturam generis vel speciei. Videmus enim quod diversa sunt delectabilia diversis, secundum diversas complexiones eorum. Et quibusdam sunt quaedam delectabiliora quam alia indifferenter propter naturalem complexionem eorum.

[73326] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 10 Deinde cum dicit: in naturalibus quidem igitur etc., ostendit qualiter sit intemperantia circa concupiscentias praedictas. Et dicit quod in concupiscentiis naturalibus quae sunt communes, pauci peccant. Et non est peccatum in hoc nisi uno modo, scilicet secundum quod plus aliquis quam natura requirat comedit vel bibit. Contingit enim quod aliquis comedit vel bibit quicquid ei detur, si tamen hoc faciat usque ad superfluam repletionem, in quo est superabundantia respectu multitudinis cibi vel potus quam natura requirit; natura enim non concupiscit nisi quod suppleatur indigentia. Unde quod aliquis assumat ultra indigentiam, est excessus supra naturam.

[73327] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 11 Et ideo tales dicuntur gastrimargi, a gastir, quod est venter, et margos, quod est furor vel insania, quasi furor vel insania ventris, quia scilicet implent naturam praeter indigentiam. Et tales fiunt illi qui sunt multum bestiales, quia videlicet ad hoc solum adhibent curam, ut ventrem impleant absque discretionem, sicut et bestiae.

[73328] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 12 Secundo ibi: circa proprias autem delectationes etc., ostendit qualiter se habeat intemperantia circa proprias concupiscentias sive delectationes. Et dicit quod circa eas multi et multipliciter peccant, scilicet secundum omnes circumstantias. Illi enim qui sunt amatores talium delectationum peccant eo quod gaudent in his quibus non oportet, puta in sumendo cibos non convenientes eis, vel etiam peccant, quasi magis gaudentes eis quibus oportet; puta si quis nimis delectetur in sumptione convenientium ciborum; vel etiam quia in his delectantur absque discretione, sicut stultorum multitudo, vel etiam non servant debitum modum ut delectentur sicut oportet. In omnibus enim his superabundant intemperati, quia gaudent de quibusdam, de quibus non oportet gaudere, quia sunt indecentia, et secundum suam naturam odibilia. Et si in quibusdam talium oporteat gaudere, gaudent magis quam oportet et absque discretione sicut multi gaudent.

[73329] Sententia Ethic., lib. 3 l. 20 n. 13 Et sic ultimo concludit quod, cum intemperantia sit superabundantia circa huiusmodi delectationes, quod est vituperabilis, sicut et aliae superabundantiae, ut supra in II dictum est.


Lectio 21

[73330] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 1 Circa tristitias autem non quemadmodum et cetera. Postquam philosophus determinavit qualiter temperantia sit circa delectationes, hic ostendit quomodo sit circa tristitias. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo diversimode se habeat circa tristitiam fortis, temperatus et intemperatus. Secundo manifestat quod dixerat, ibi, intemperatus quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod non similiter se habent circa tristitiam fortis, temperatus et intemperatus. Fortis enim patitur quidem magnas tristitias; sed laudatur in hoc quod bene sustinet eas, ut supra dictum est. Sed temperatus non laudatur ex eo quod sustineat tristitias. Neque intemperatus vituperatur in hoc quod non sustineat eas, sicut vituperatur timidus. Sed vituperatur intemperatus de hoc quod magis tristatur quam oportet. Et est eius tristitia non ex aliquo laesivo imminenti, sicut est tristitia timidi; sed tristatur de hoc quod non adipiscitur delectabilia quae concupiscit. Et sic delectatio per suam absentiam causat in eo tristitiam. E contrario autem temperatus laudatur in hoc quod non tristatur in hoc quod abstinet a delectabilibus, sed promptus est a delectabilibus abstinere. Quia non multum ea concupiscit. Est autem potior effectus qui consequitur ex praesentia causae alicuius, quam qui consequitur ex absentia.

[73331] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 2 Et ideo fortitudo principalius est circa tristitias quae consequuntur ex praesentia nocivorum, temperantia autem est secundario circa tristitias quae consequuntur ex absentia delectabilium, principaliter autem circa delectationes quae ex delectabilium praesentia consequuntur.

[73332] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 3 Deinde cum dicit intemperatus quidem igitur etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod intemperato delectatio tristitiam faciat. Hoc enim accidit quia intemperatus concupiscit delectabilia omnia. Appetit enim delectationem propter seipsam. Et ideo appetit omnia quae delectationem faciunt, vel appetit ea quae maxime sunt delectabilia, in quorum comparatione alia delectabilia minus curat. Et inde est quod eius electio non regitur ratione, sed ducitur a concupiscentia, ut eligat delectabilia, et praecipue quae maxime sunt talia, supra alia bona quae sunt utilia vel honesta. Postponunt enim intemperati utile et honestum, ut delectationem assequantur. Et ideo intemperatus tristatur quando non adipiscitur delectationem, quam concupiscit. Concupiscentia enim quando non adipiscitur rem concupitam est cum tristitia.

[73333] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 4 Et licet hoc videatur esse inconveniens secundum superficialem verisimilitudinem quod aliquis propter delectationem tristetur, tamen verum est intemperatum propter delectationem tristari. Non enim tristatur nisi propter eius absentiam, sicut et navis perit propter gubernatoris absentiam.

[73334] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 5 Deinde cum dicit: deficientes autem etc., determinat de vitio intemperantiae opposito, quod deficit circa delectationes. Et dicit quod non multum contingit quod aliqui deficiant circa delectationes, ita ut minus gaudeant quam oportet, idest quam requiratur ad sanitatem et bonam habitudinem corporis et ad decentem conversationem cum aliis, in quo consistit vitiosus defectus, quem supra in secundo nominavit insensibilitatem: quae non convenit humanae naturae, quia etiam reliqua animalia discernunt cibos, in quorum quibusdam delectantur, in aliis autem non. Et sic acceptare aliquas delectationes videtur pertinere ad communem naturam generis.

[73335] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 6 Unde si aliquis sit cui nihil sit delectabile, iste videtur esse longe a natura humana. Et quia hoc raro contingit, ille qui sic deficit non habet aliquod nomen nisi quod supra vocavit eum insensibilem. Non autem ad supra vocavit insensibilem. Non autem ad hanc insensibilitatem pertinet quod aliqui a delectationibus abstineant propter aliquem finem utilem vel honestum, sicut negotiatores propter lucra et milites propter victoriam. Hoc enim non fit praeter id quod oportet, quod pertinet ad vitium defectus.

[73336] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 7 Deinde cum dicit: temperatus autem etc., ostendit qualiter temperatus se habeat circa praedictam materiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit a quibus temperatus abstineat. Secundo quibus et qualiter utatur, ibi: quaecumque autem ad sanitatem et cetera. Dicit ergo primo quod temperatus medio modo se habet circa praedicta, scilicet circa delectationem, tristitiam et concupiscentiam. Nam primo quidem quantum ad delectationes non delectatur in illis turpibus in quibus maxime delectatur intemperatus, sed magis tristatur, si quando aliquid tale occurrat, et universaliter non delectatur in quibus non oportet, neque etiam vehementius delectatur quam oportet. Et similiter secundum nullam aliam circumstantiam superabundat. Secundo autem quantum ad tristitias non superflue tristatur in absentia delectabilium. Tertio autem quantum ad concupiscentiam non concupiscit delectabilia absentia quia non multum curat de eis vel concupiscit ea cum debita mensura, quam non excedit neque concupiscens magis quam oportet neque concupiscens quando non oportet neque secundum aliquam aliam circumstantiam mensuram rationis excedit.

[73337] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 8 Deinde cum dicit: quaecumque autem etc., ostendit quibus et qualiter utatur temperatus. Et dicit quod quaecumque delectabilia expediunt ad sanitatem corporis vel ad bonam habitudinem, ut scilicet homo sit promptus et expeditus ad ea quae habet facere, huiusmodi temperatus appetet, tamen secundum debitam mensuram et secundum quod oportet. Si qua autem sunt alia delectabilia, quae non sint necessaria ad duo praedicta, appetet ea temperatus triplici tamen conditione observata.

[73338] Sententia Ethic., lib. 3 l. 21 n. 9 Primo quidem ut non sint impeditiva sanitatis et bonae habitudinis, sicut est superfluus cibus vel potus. Secundo ut non sint praeter bonum, idest praeter honestatem, sicut est delectatio adulterii. Tertio ut non sint super substantiam, idest ut non excedant facultatem hominis, sicut si pauper velit uti cibariis nimis sumptuosis. Ille enim qui sic se habet ut appetat delectationes impeditivas sanitatis et bonae habitudinis atque contrarias honestati vel excedentes divitias suas, magis amat delectationes quam dignum sit. Quod non convenit temperato qui amat eas secundum rationem rectam.


Lectio 22

[73339] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 1 Voluntario autem magis assimulatur et cetera. Postquam philosophus determinavit de actu temperantiae et oppositorum vitiorum, hic comparat peccatum intemperantiae ad alia peccata. Et circa hoc duo facit. Primo comparat intemperantiam ad vitium timiditatis. Secundo ad vitia puerorum, ibi: nomen autem intemperantiae et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod intemperantia plus habeat de voluntario quam timiditas. Secundo ostendit quod alio ordine invenitur voluntarium in utroque vitio, ibi, videbitur autem utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod intemperantia plus habeat de voluntario quam timiditas. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod exprobrabilius et cetera. Dicit ergo primo quod intemperantia magis assimilatur voluntario quam timor, quia scilicet plus habet de voluntario. Et hoc probat duabus rationibus.

[73340] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 2 Quarum prima sumitur ex eo quod proprie consequitur ad voluntarium et involuntarium. Unusquisque enim delectatur in eo quod voluntarie agit: tristatur autem in eo quod est involuntarium. Manifestum est autem quod intemperatus agit propter delectationem quam concupiscit. Timidus autem agit propter tristitiam quam fugit. Horum autem duorum, delectatio est desiderabilis, quia non solum delectatur ille qui delectatione actualiter fruitur, sed etiam ille qui delectationem quaerit propter spem delectationis consequendae. Tristitia autem est fugienda, et per consequens involuntaria. Et sic manifestum est quod intemperantia movetur ab eo quod est per se voluntarium. Timiditas autem movetur ab eo quod est fugiendum et involuntarium. Plus igitur accedit ad voluntarium intemperantia, quam timiditas.

[73341] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 3 Secundam rationem ponit ibi et tristitia quidem et cetera. Quae sumitur ex ignorantia quae causat involuntarium. Quia enim tristitia consequitur ex praesentia alicuius contrarii et nocivi, sequitur quod tristitia stupefaciat et corrumpat naturam eius qui habet tristitiam, et inde est quod sensus hominis ex tristitia impeditur a propria cognitione. Sed delectatio causatur ex praesentia convenientis quod non corrumpit naturam. Unde delectatio non stupefacit, neque corrumpit sensum eius qui delectatur. Ex quo sequitur quod intemperantia quae operatur propter delectationem plus habeat de voluntario quam timor qui movetur propter tristitiam.

[73342] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 4 Deinde cum dicit propter quod exprobrabilius etc., concludit quod quia voluntariis debetur laus in bonis et vituperium in malis, quod vitium intemperantiae sit exprobrabilius quam vitium timiditatis quod habet minus de voluntario. Ad quod etiam addit aliam rationem ex eo quod tanto aliquod vitium est magis exprobrabile, quanto facilius vitari potest.

[73343] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 5 Vitari autem potest unumquodque vitium per assuetudinem ad contrarium. Facile autem est assuescere bene operari in his circa quae est temperantia, duplici ratione. Primo quidem, quia delectabilia ciborum et potuum et aliorum huiusmodi multotiens occurrunt in vita humana. Unde non deest homini occasio assuescendi bene operari circa talia. Secundo quia assuescere bene operari in talibus non habet periculum, non enim est magnum periculum si aliquis abstineat aliquando ab aliquo delectabilium tactus. Sed in vitio timiditatis est e converso, quia et raro occurrunt bellica pericula. Et huiusmodi aggredi periculosum est. Unde consequens est quod exprobrabilius est vitium intemperantiae quam timiditatis.

[73344] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 6 Deinde cum dicit videbitur autem utique etc., ostendit quod non eodem ordine voluntarium invenitur in utroque vitio. Et primo ostendit quo ordine inveniatur in timiditate. Secundo quo ordine inveniatur in intemperantia, ibi: intemperato autem et cetera. Dicit ergo primo, quod timor non videtur similiter voluntarium habere in universali et in singularibus. Universalia enim videntur esse sine tristitia, puta quod aliquis vadat ad pugnam et invadat hostes. Sed singularia quae occurrunt, puta quod aliquis vulneretur et depellatur et alia huiusmodi patiatur, tantam tristitiam ingerunt ut homines propter huiusmodi stupefiant in tantum quod proiciant arma et alia huiusmodi turpiter faciant. Unde quia in universali sunt voluntaria et in singulari involuntaria redduntur, videntur esse violenta, inquantum scilicet ab exteriori principio homo inducitur ad hoc quod deserat hoc quod prius volebat.

[73345] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 7 Deinde cum dicit: intemperato autem etc., ostendit quis sit ordo circa intemperantiam. Et dicit quod ibi est ordo conversus; quia singularia sunt maxime voluntaria, quia proveniunt secundum quod homo concupiscit et appetit. Sed totum in universali consideratum est minus voluntarium, puta quod aliquis adulterium faciat. Nullus enim concupiscit esse intemperatus in universali. Sed singularia quibus homo fit intemperatus sunt delectabilia.

[73346] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 8 Huius autem differentiae ratio sumenda est ex hoc quod tristitia, quae movet timorem, pertinet ad involuntarium, sicut delectatio, quae movet intemperantiam, pertinet ad voluntarium. Omnis autem affectio animae circa singularia vehementior est. Et ideo circa singularia timiditas plus habet de involuntario, intemperantia vero plus de voluntario. Et ideo in vitiis intemperantiae maxime nocivum est immorari cogitatione per quam homo ad singularia descendit quae alliciunt voluntatem.

[73347] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 9 Deinde cum dicit: nomen autem intemperantiae etc., comparat vitium intemperantiae ad peccata puerorum. Et primo ponit convenientiam quantum ad nomen. Secundo rationem convenientiae assignat, ibi, non male autem videtur et cetera. Dicit ergo primo, quod nomen intemperantiae transfertur ad peccata puerorum; quod quidem in lingua nostra magis apparet ex parte virtutis quam ex parte vitii. Dicimus enim castitatem temperantiae speciem sicut et pueros disciplinatos dicimus castigatos. Eos autem, qui sunt indisciplinati, possumus dicere incastigatos. Sicut et ille, qui non est castus, dicitur incestuosus. Et huiusmodi translationis ratio est, quia habent quamdam similitudinem huiusmodi peccata, ut postea ostendetur. Sed quid horum nominetur ab alio, non refert ad propositum. Manifestum est tamen quod id cui posterius est nomen impositum nominatur ab eo cui nomen fuit impositum prius.

[73348] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 10 Deinde cum dicit: non male autem videtur etc., assignat rationem praedictae translationis nominis secundum similitudinem peccati intemperantiae ad peccata puerorum. Et primo quantum ad necessitatem castigationis, sive refrenationis. Secundo quantum ad modum castigandi vel refrenandi, ibi: propter quod oportet et cetera. Dicit ergo primo, quod non male videtur esse facta translatio huius nominis ab uno peccato ad aliud. Et hoc propter similitudinem, secundum quam translationes fiunt. Oportet enim puniri, id est castigari et refrenari eum qui prava appetit, et cuius malus appetitus multum augetur: in quo conveniunt concupiscentia et puer.

[73349] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 11 Et haec convenientia videtur esse rationabilis; quia pueri maxime vivunt secundum concupiscentiam, quia ipsi appetunt maxime delectationem, quod pertinet ad rationem concupiscentiae. Causa autem quare appetant delectationem, dicetur in septimo. Et ideo si puer et concupiscentia non bene ratione persuadeantur, perveniunt ad quoddam dominium et ad multum augmentum, ita scilicet quod dominabitur delectationis appetitus, qui est concupiscentia.

[73350] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 12 Et huius ratio est, quia appetitus delectationis est insatiabilis; quinimmo quanto plus gustatur plus concupiscitur, eo quod est secundum se appetibilis. Et inde est, quod sicut puero insipienti, ita etiam concupiscentiae propria operatio auget cognatum, id est hoc quod est eis simile; nam, si puer insipiens dimittatur operari secundum suam insipientiam, magis in eo insipientia crescet; et si homo concupiscentiae satisfaciat, magis concupiscentia crescit in homine, et dominatur. Et praecipue si concupiscentiae vel delectationes sint magnae, ex parte obiecti, id est de rebus multum delectabilibus, et vehementes ex parte eius qui concupiscit et delectatur, qui multum ex eis afficitur, in tantum quod impediant hominis cogitationem sive ratiocinationem, quae quanto magis remanet, tanto concupiscentia minus potest dominari.

[73351] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 13 Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit similitudinem utrorumque peccatorum, quantum ad modum castigandi, sive refrenandi. Et dicit, quod quia concupiscentia et delectatio, si sit vehemens, facit sui augmentum, ideo oportet, quod sint mensuratae, idest non excedentes in magnitudine, sive in vehementia affectionis, et paucae secundum numerum, et quod nil contrarientur rationi quantum ad speciem concupiscentiae seu delectationis, quae sumitur ex parte obiecti. Et illud quod ita se habet in concupiscentiis et delectationibus, dicimus esse bene persuasum et punitum, idest castigatum a ratione. Sicut enim oportet quod puer vivat secundum praeceptum paedagogi, sic oportet, quod vis concupiscibilis consonet rationi. Intentio enim utriusque, scilicet et rationis et paedagogi, est ad bonum. Et ita se habet concupiscibile in homine temperato, qui concupiscit quae oportet et sicut oportet et quando oportet, prout ordinat ratio.

[73352] Sententia Ethic., lib. 3 l. 22 n. 14 Ultimo autem concludit, quod ista sunt, quae dicta sunt a nobis de temperantia. Et in hoc finitur tertius liber.


Liber 4
Lectio 1

[73353] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 1 Dicamus autem deinceps de liberalitate et cetera. Postquam philosophus determinavit de fortitudine et temperantia, quae respiciunt ea quibus conservatur ipsa hominis vita, hic incipit agere de aliis medietatibus, quae respiciunt quaedam secundaria bona vel mala. Et primo determinat de medietatibus laudabilibus, quae sunt virtutes. Secundo de his quae non sunt virtutes, sed passiones, ibi: de verecundia autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus respicientibus res exteriores. Secundo de virtutibus pertinentibus ad actus humanos, ibi, in colloquiis autem et convivere et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus quae respiciunt exteriora bona. Secundo de virtute mansuetudinis, quae respicit exteriora mala, ibi, mansuetudo autem est quaedam medietas et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus respicientibus divitias. Secundo de his quae respiciunt honores, ibi, magnanimitas autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de liberalitate. Secundo de magnificentia, ibi: videbitur autem consequens esse et cetera. Circa primum duo facit. Primo inquirit materiam liberalitatis et oppositorum vitiorum. Secundo determinat actus eorum circa propriam materiam, ibi, quorum autem est aliqua utilitas, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod liberalitas est circa pecunias. Secundo ostendit quod circa eandem materiam sunt opposita vitia, ibi: est autem et prodigalitas et cetera. Circa primum tria facit: primo dicit de quo est intentio. Secundo ostendit materiam liberalitatis, ibi: videtur enim esse et cetera. Tertio exponit quod dixerat, ibi, pecunias autem et cetera.

[73354] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 2 Dicit ergo primo, quod post temperantiam dicendum est de liberalitate: et hoc propter convenientiam liberalitatis ad temperantiam. Sicut enim temperantia moderatur concupiscentias delectationum tactus, ita liberalitas moderatur cupiditatem acquirendi vel possidendi res exteriores.

[73355] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit: videtur enim esse etc., ostendit quae sit materia liberalitatis; et dicit quod est medietas quaedam circa pecunias sicut manifeste apparet, ex hoc scilicet quod liberalis laudatur non in rebus bellicis, circa quas est fortitudo, neque in delectationibus tactus circa quas est temperantia, neque etiam in iudiciis circa quae est iustitia. Sed laudatur in datione et sumptione, id est acceptione pecuniarum; magis tamen in datione quam in acceptione, ut infra ostendetur.

[73356] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 4 Est tamen considerandum quod aliquid potest dici materia virtutis moralis dupliciter. Uno modo sicut materia propinqua. Et hoc modo passiones sunt materia plurimarum virtutum moralium. Alio modo sicut materia remota, et hoc modo obiecta passionum ponuntur materiae. Sicut fortitudinis materia proxima est timor et audacia, materia autem remota pericula mortis. Temperantiae autem materia proxima concupiscentiae et delectationes, materia autem remota cibi et actus venerei. Sic igitur et liberalitatis materia quidem propinqua est cupiditas vel amor pecuniarum, materia autem remota ipsa pecunia.

[73357] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit: pecunias autem etc., exponit quid nomine pecuniae intelligatur. Et dicit quod nomine pecuniarum significantur omnia illa, quorum dignum pretium potest numismate mensurari; sicut equus, vestis, domus, et quaecumque denariis appretiari possunt; quia idem est dare vel accipere ista, et dare vel accipere pecunias.

[73358] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: est autem prodigalitas etc., ostendit quomodo circa praedictam materiam, sunt etiam vitia liberalitati opposita. Et circa hoc tria facit. Primo proponit in communi, quod intendit. Et dicit, quod etiam circa pecunias se habent secundum superabundantiam et defectum prodigalitas et illiberalitas. Medium enim et extrema circa idem sunt. Unde cum prodigalitas et illiberalitas sint extrema liberalitatis, consequens est quod etiam ipsa sint circa pecunias.

[73359] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 7 Secundo ibi: illiberalitatem quidem etc., ostendit specialiter de illiberalitate, quod semper copulamus eam, idest attribuimus illis qui student, id est sollicitantur, circa pecunias acquirendas vel conservandas magis quam oportet.

[73360] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 8 Tertio ibi prodigalitatem autem etc., ostendit quomodo prodigalitas se habeat circa pecunias. Et dicit quod nomen prodigalitatis quandoque extendimus attribuentes ipsum intemperatis hominibus: vocamus enim quandoque prodigos illos qui incontinenter vivunt et consumunt divitias suas in intemperantiam sive ciborum sive venereorum. Unde et tales videntur esse pravissimi in hoc genere, quia simul habent multa vitia, id est intemperantiam et prodigalitatem. Et quamvis quandoque tales vocentur prodigi, nomen tamen intemperantiae proprie competit eis; quia nomen prodigi impositum est ad significandum unum vitium quod consistit in indebita corruptione vel consumptione substantiae, idest propriarum divitiarum. Et hoc probat ex ipso nomine prodigalitatis. Nam prodigus dicitur quasi perditus, inquantum scilicet homo corrumpendo proprias divitias per quas vivere debet, videtur suum esse destruere quod per divitias conservatur.

[73361] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 9 Sed oportet quod hoc conveniat ei propter seipsum; quia unumquodque habet speciem et denominationem ab eo quod convenit ei per se; ille ergo vere dicitur prodigus cui per se hoc convenit quod consumat suas divitias quasi non habens curam debitam de eis. Ille vero qui consumit suam substantiam propter aliquid aliud, puta propter intemperantiam, non per se est consumptor divitiarum, sed per se est intemperatus. Contingit enim quandoque quod etiam homines cupidi et tenaces propter vim concupiscentiae bona sua consumant. Sic ergo nunc de prodigalitate loquimur, prout scilicet aliqui consumunt proprias divitias secundum se et non propter aliud.

[73362] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit: quorum autem est aliqua utilitas etc., ostendit qualiter liberalitas et opposita vitia circa praedictam materiam, operantur. Et circa hoc tria facit: primo determinat de liberali. Secundo de prodigo, ibi, qui autem superabundat et cetera. Tertio de illiberali, ibi, illiberalitas autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de actu liberalitatis. Secundo ponit quasdam proprietates ipsius, ibi, liberalis autem est vehementer et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quis sit praecipuus actus liberalitatis; secundo ostendit qualis esse debeat, ibi, quae autem secundum virtutem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod actus liberalitatis est bonus usus pecuniae, tali ratione. Quaecumque sunt ad aliquid utilia, contingit his uti bene vel male. Sed divitiae quaeruntur tamquam ad aliud utiles; ergo contingit eis uti bene vel male; sed si aliquibus rebus contingat bene uti, bonus usus illarum rerum pertinet ad virtutem quae est circa illas res. Ergo bene uti pecuniis pertinet ad liberalitatem quae est circa pecunias, ut supra ostensum est.

[73363] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 11 Secundo ibi: usus autem etc., ostendit quis sit usus pecuniae: et dicit quod usus pecuniae consistit in emissione eius, quae quidem fit per sumptus expensarum et per dationes, sed accipere vel custodire pecunias non est uti pecuniis, sed est possidere eas. Nam per acceptionem pecuniae acquiritur eius possessio; per custodiam autem conservatur: acceptio enim est sicut quaedam pecuniae generatio, custodia autem sicut quaedam habitualis retentio. Usus autem non nominat generationem vel habitum, sed actum.

[73364] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 12 Tertio ibi: propter quod etc., infert quamdam conclusionem ex dictis. Et primo ponit eam, concludens ex praemissis quod magis pertinet ad liberalem dare pecuniam quibus oportet, quod est bene uti eis, quam accipere unde oportet quod pertinet ad pecuniae generationem debitam, et non accipere unde non oportet quod pertinet ad remotionem contrarii.

[73365] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 13 Secundo ibi: virtutis enim magis etc., confirmat inductam conclusionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Magis pertinet ad virtutem benefacere quam bene pati, quia benefacere est melius et difficilius. Similiter etiam magis pertinet ad virtutem bene operari quam abstinere a turpi operatione. Quia recessus a termino est principium motus, cui assimilatur vitatio turpis operationis. Sed operatio boni assimilatur perventioni ad terminum quae perficit motum. Manifestum est autem quoniam ex eo quod aliquis dat, benefacit et bene operatur; ad sumptionem autem, idest receptionem pertinet bene pati, inquantum scilicet aliquis recipit unde oportet, vel non turpe operari, inquantum scilicet non recipit unde non oportet. Ergo consequens est quod ad virtutem liberalitatis magis pertineat bene dare quam bene accipere vel abstinere a mala acceptione.

[73366] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 14 Secundam rationem ponit ibi et gratia danti et cetera. Quae talis est. Operationi virtutis debetur laus et gratiarum actio. Sed utrumque horum magis debetur danti quam accipienti bene vel non male accipienti; ergo virtus liberalitatis magis consistit in dando quam in accipiendo.

[73367] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 15 Tertiam rationem ponit ibi, et facilius autem et cetera. Quae talis est. Virtus est circa difficile. Sed facilius est quod aliquis non accipiat aliena, quam quod det proprium. Quia cum aliquis dat id quod est sibi proprium, quasi abscidit a se id quod est sibi incorporatum. Ergo virtus liberalitatis magis est circa dationem quam circa acceptionem.

[73368] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 16 Quartam rationem ponit ibi, sed et liberales dicuntur et cetera. Quae sumitur ex communi modo loquendi. Dicuntur enim maxime liberales illi qui dant. Illi vero qui non accipiunt inordinate non multum laudantur de liberalitate, sed magis de iustitia; illi vero qui accipiunt non multum laudantur. Ergo liberalitas maxime videtur esse circa dationes.

[73369] Sententia Ethic., lib. 4 l. 1 n. 17 Quintam rationem ponit ibi, amantur autem maxime et cetera. Quae talis est. Inter omnes virtuosos maxime amantur liberales, non quidem amicitia honesti, quasi liberalitas sit maxima virtus, sed amicitia utilis, inquantum scilicet sunt aliis utiles. Sunt autem utiles per hoc quod dant. Ergo liberalitas maxime consistit circa dationes.


Lectio 2

[73370] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 1 Quae autem secundum virtutem (et) operationes et cetera. Postquam philosophus ostendit quis sit praecipuus actus liberalitatis, hic ostendit qualis debeat esse. Et primo ostendit qualis sit praecipuus actus eius. Secundo quales sint actus eius secundarii, ibi: neque accipiet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualis debeat esse liberalitatis datio quae est praecipuus actus eius. Secundo ostendit quod aliae dationes non pertinent ad liberalitatem, ibi: qui autem dat quibus non oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod datio liberalis debeat debitis circumstantiis esse vestita, quia scilicet omnes operationes quae sunt secundum virtutem debent esse bonae, id est rectificatae a ratione secundum debitas circumstantias, et ulterius ordinatae per intentionem ad bonum finem. Cum igitur datio sit praecipuus actus liberalitatis, consequens est quod liberalis det propter bonum finem, et quod recte, id est secundum regulam rationis; inquantum scilicet dat quibus oportet et quando oportet et quaecumque aliae debitae circumstantiae consequuntur ad rectam dationem.

[73371] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 2 Secundo ibi: et haec delectabiliter etc., ostendit quod datio liberalis debet esse delectabilis. Et hoc est quod dicit quod liberalis dat delectabiliter, vel saltem sine tristitia. Ita enim est in omni virtute, ut ex supradictis patet, quod actus virtuosus, vel est delectabilis, vel saltem est sine tristitia; vel si oporteat aliquam tristitiam admisceri, minimum habebit per comparationem ad alios homines, sicut supra dictum est de forti quod, si non multum delectetur in suo actu, tamen non tristatur, vel saltem minus tristatur inter omnes qui huiusmodi pericula subeunt.

[73372] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: qui autem dat quibus non oportet etc., ostendit quod aliae dationes non pertinent ad liberalem. Et primo de dationibus quibus desunt debitae circumstantiae. Et dicit quod ille qui dat quibus non oportet, vel non propter honestatem, sed propter aliquam aliam causam licitam vel illicitam, non dicitur liberalis. Sed alio nomine nominatur secundum differentiam finis propter quem dat, ex quo moralia speciem et nomen sortiuntur.

[73373] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 4 Secundo ibi: neque qui triste etc., ostendit idem de dationibus quae sunt cum tristitia. Et dicit quod neque illi qui cum tristitia dant sunt liberales, quia ex hoc ipso quod tristantur in dando, videtur quod magis eligerent pecunias quam operationem virtuosam honestae dationis. Quod non pertinet ad liberalem.

[73374] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit: neque accipiet etc., ostendit quales sint operationes liberalitatis sicut acceptio et alia huiusmodi. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid vitet liberalis in accipiendo. Secundo ostendit quid observet, ibi, unde autem oportet et cetera. Circa primum duo ponit. Quorum primum est, quod liberalis non accipit unde non oportet. Sic enim accipere non videtur competere homini, qui non appretiatur pecunias. Secundum est, quod liberalis non est promptus ad petendum. Sicut enim in naturalibus, quod est multum activum est parum passivum, ut ignis, ita etiam in moralibus liberalis, qui est promptus ad benefaciendum donando, non de facili vult beneficia ab alio recipere, quod est bene pati.

[73375] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit: unde autem oportet etc., ostendit quid observet liberalis in accipiendo vel retinendo; et ponit tria. Quorum primum est, quod liberalis accipit unde oportet, scilicet a propriis possessionibus vel ab aliis huiusmodi, non quia quaerit pecuniam quasi per se bonum, sed quasi necessarium ad dandum. Secundum est, quod liberalis non negligit procurationem bonorum propriorum, quia vult habere unde sufficiat ad dandum aliis. Tertium est, quod liberalis non dat quibuscumque, sed retinet ad hoc quod possit dare quibus oportet, et loco et tempore debito.

[73376] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit: liberalis autem etc., ponit quatuor proprietates liberalitatis. Quarum prima est, quod ad liberalem pertinet, ut vehementer superabundet in datione, non quidem sic quod superabundet a ratione recta, sed ita quod datio in ipso superabundet retentioni. Quia minus sibi relinquit, quam aliis det. Paucis enim in seipso contentus est; sed dum vult multis providere oportet, quod pluribus largiatur. Non enim pertinet ad liberalem quod sibi soli intendat.

[73377] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 8 Secundam proprietatem ponit ibi: secundum substantiam autem et cetera. Et dicit quod liberalitas commendatur secundum proportionem substantiae, idest divitiarum. Non enim datio iudicatur liberalis ex multitudine donorum sed ex habitu, idest ex facultate et voluntate dantis, qui scilicet dat secundum modum suarum divitiarum. Unde nihil prohibet, quod aliquis, qui minora dat, liberalior iudicetur, si a minoribus divitiis det.

[73378] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 9 Tertiam proprietatem ponit ibi: liberaliores autem et cetera. Et dicit quod illi qui suscipiunt divitias a parentibus sunt magis liberales quam illi qui proprio labore eas acquirunt. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est, quod illi qui suscipiunt divitias a parentibus, nunquam fuerunt experti indigentiam; unde non timent eam et propter hoc non timent expendere, sicut illi qui aliquando experti sunt paupertatem. Secunda ratio est, quia naturale est quod omnes diligant sua opera, sicut parentes diligunt suos filios, et poetae sua poemata. Illi autem qui acquirunt proprio labore divitias, reputant eas quasi sua opera. Unde magis volunt eas conservare.

[73379] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 10 Quartam proprietatem ponit ibi: ditari autem non facile et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo ponit proprietatem. Et dicit quod non est facile quod ditetur homo liberalis, quum non de facili accipiat, neque multum custodiat divitias; sed magis a se emittit eas dando et expendendo et non appretiatur divitias propter ipsas, sed solum propter dationem.

[73380] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 11 Secundo ibi: propter quod etc., manifestat quod dixerat per quoddam signum. Quia enim liberales non de facili sunt divites, homines vulgares accusant fortunam, cui attribuunt divitias, quod non sunt divites illi qui maxime essent digni, scilicet liberales, qui aliis largiuntur. Sed ipse dicit, quod hoc non irrationabiliter accidit: quia non est possibile, quod homo habeat pecunias, qui non multum curat habere; sicut etiam non est possibile, quod aliquid aliud habeatur, de quo homo non curat.

[73381] Sententia Ethic., lib. 4 l. 2 n. 12 Tertio ibi: non tamen dabit etc., excludit falsam opinionem. Non enim propter hoc dictum est quod non curet divitias, quia det quibus non oportet, vel quando non oportet, vel indebite secundum quamcumque aliam circumstantiam. Tum quia talis operatio non esset liberalis: tum quia per hoc impediretur ab operatione liberali, dum inutiliter consumens non haberet quod oportune consumeret. Sicut enim dictum est, liberalis dicitur, qui expendit secundum proportionem propriae substantiae, et in ea quae oportet.


Lectio 3

[73382] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 1 Qui autem superabundat et cetera. Postquam philosophus determinavit de liberali, hic determinat de prodigo. Et primo determinat de eo, qui est totaliter prodigus. Secundo de eo qui est partim prodigus et partim illiberalis, ibi: sed multi prodigorum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de eo prodigo absolute; secundo comparat prodigum illiberali, ibi: dictum est autem a nobis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit respectu cuius prodigus superabundet. Secundo ostendit qualis sit prodigi actus, ibi, liberalitate utique et cetera. Dicit ergo primo, quod cum dicatur aliquis liberalis ex hoc quod expendit secundum proportionem suae substantiae; prodigus dicitur, qui superabundat proportionem suae substantiae expendendo vel dando. Et ex hoc concludit, quod tyranni, qui habent indeficientem divitiarum abundantiam, utpote omnia quae sunt communia sibi usurpantes, non dicuntur prodigi, quia multitudine eorum quae possident, non videtur esse facile quod in dando et expendendo superabundent proportionem propriarum divitiarum.

[73383] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit: liberalitate utique etc., manifestat qualis sit actus prodigi. Et quia opposita ex invicem manifestantur, primo resumit ea quae dicta sunt de actu liberalis. Secundo ostendit qualis sit actus prodigi, ibi, prodigus autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit qualiter liberalis se habeat circa ea quae principaliter ad eum pertinent, scilicet circa dationem et delectationem dationis. Secundo qualiter se habeat in his circa quae est secundario liberalitas, ibi: et accipiet unde oportet et cetera. Dicit ergo primo, quod cum liberalitas sit quaedam medietas circa dationem et acceptionem pecuniarum, liberalis emittit pecunias dando et expendendo, et hoc secundum rationem rectam, in quae oportet et quaecumque alia oportet in huiusmodi observare, per quod differt liberalis a prodigo; et hoc facit tam in parvis quam in magnis: per quod differt liberalis a magnifico, qui est tantummodo circa magna, ut infra dicetur. Et hoc facit delectabiliter: per quod differt ab illiberali, qui in emissione pecuniarum contristatur.

[73384] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: et accipiet unde oportet etc., resumit quomodo liberalis se habeat circa ea quae secundario ad liberalitatem pertinent. Et primo quomodo se habeat circa acceptionem. Secundo quomodo se habeat circa tristitiam, ibi: si autem praeter optimum et bene et cetera. Dicit ergo primo, quod liberalis accipit unde oportet, et observat quaecumque oportet in accipiendo observari. Cum enim liberalitatis virtus medium teneat circa utrumque, scilicet acceptionem et dationem, liberalis utrumque faciet sicut oportet, quia ad decentem dationem sequitur quod sit decens acceptio. Sed si acceptio non sit decens, contraria est decenti dationi, quia ex contrariis causis procedunt. Decens enim datio procedit ex hoc, quod homo praefert bonum rationis cupiditati pecuniae. Sed indecens acceptio provenit ex hoc quod homo cupiditatem pecuniae praeponit bono rationis. Et quia ea quae seinvicem consequuntur simul fiunt in eodem, quae vero sunt contraria simul esse non possunt: inde est quod decens datio et decens acceptio, quae seinvicem consequuntur, simul adunantur in liberali. Sed indecens acceptio non simul invenitur in eo cum decenti acceptione, cui contrariatur.

[73385] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit: si autem praeter optimum etc., ostendit quomodo se habeat liberalis circa tristitiam, quae est de amissione pecuniae. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo tristetur de inordinata datione. Et dicit quod si contingat ipsum aliquid de suis divitiis consumere praeter ordinem ad finem optimum et praeter hoc quod bene se habeat in dando secundum debitas circumstantias, de hoc tristatur, sicut et quilibet virtuosus tristatur si contingat ipsum aliquid facere quod sit contra virtutem, et tamen circa ipsam tristitiam modum rationis observat, ut scilicet tristitia sit moderata et secundum quod oportet. Quia ad virtutem pertinet, ut aliquis delectetur et tristetur in quibus oportet et secundum quod oportet.

[73386] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 5 Secundo ibi: sed etiam bene communicativus etc., ostendit quomodo tristetur circa ablationem pecuniarum. Et dicit, quod liberalis est bene communicativus in pecuniis, idest promptus ad hoc, quod pecunias suas quasi communes cum aliis habeat. Potest enim absque tristitia sustinere, quod aliquis ei in pecuniis iniurietur, eo quod non multum pecunias appretiatur.

[73387] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 6 Tertio ibi: et magis gravatus etc., ostendit qualiter tristetur circa indebitam retentionem pecuniae. Et dicit quod magis gravatur, idest tristatur, si non consumit dando vel expendendo, quam tristetur, si consumat aliquid quod non oportebat consumere; et hoc ideo, quia magis ad ipsum pertinet dare quam accipere vel conservare, quamvis hoc non placeret Simonidi idest cuidam poetae, qui contrarium fieri oportere dicebat.

[73388] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: prodigus autem etc., ostendit ex praemissis qualis sit actus prodigi. Et dicit quod in omnibus praedictis prodigus peccat, idest non solum in dando et accipiendo, sed etiam in delectando et tristando; quia neque delectatur neque tristatur in quibus oportet et secundum quod oportet. Et hoc erit magis manifestum in sequentibus.

[73389] Sententia Ethic., lib. 4 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit: dictum est autem a nobis etc., comparat prodigalitatem illiberalitati. Et primo quantum ad oppositionem. Secundo quantum ad quantitatem peccati, ibi, quae quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo dictum esse supra quod prodigalitas et illiberalitas se habent secundum superabundantiam et defectum in duobus, scilicet in datione et acceptione, et hoc ideo quia expensae, quae etiam ad liberalitatem pertinent, sub datione comprehenduntur. Contrarie autem in his superabundat et deficit prodigus et illiberalis. Prodigus enim superabundat in dando, et in hoc quod non accipiat. Illiberalis autem e contrario deficit in dando, et superabundat in accipiendo; nisi forte in parvis, quae illiberalis dat et non curat accipere.


Lectio 4

[73390] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 1 Quae quidem igitur prodigalitatis et cetera. Postquam philosophus ostendit oppositionem prodigalitatis ad illiberalitatem, hic ostendit quod illiberalitas excedit in gravitate peccati. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex mutabilitate prodigalitatis, quia non de facili augetur, sed de facili removetur. Unde dicit, quod ea quae pertinent ad prodigalitatem non multum possunt augeri simul, ut scilicet aliquis nullo modo accipiat et superflue omnibus det, eo quod substantia, idest divitiae, velociter deserit eos qui dant indiscrete, quasi quidam ydiotae et irrationabiles, et tales videntur esse prodigi. Et quia vitium, quod non multum augetur, sed de facili curatur, est minus grave, inde est, quod prodigus non modicum est melior, idest minus malus illiberali.

[73391] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 2 Prodigus enim de facili sanabilis est a suo vitio ex duobus. Uno quidem modo ab aetate, quia, quantum aliquis magis accedit ad senectutem, fit magis pronus ad retinendum, et ad non dandum. Quia enim divitiae appetuntur, ut per eas humanis defectibus subveniatur, consequens est ut, quanto aliquis maiores sentit defectus, tanto pronior sit ad retinendum, et ad non dandum. Secundo propter paupertatem, quae consequitur ex superflua prodigi datione. Paupertas autem impedit prodigalitatem tum propter impossibilitatem dandi, tum propter experientiam defectus.

[73392] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 3 Secundam rationem ponit ibi, et ad medium potest venire et cetera. Quae sumitur ex similitudine eius ad liberalitatem. Unde dicit, quod prodigus de facili potest reduci ad medium virtutis propter convenientiam quam habet cum liberali. Habet enim prodigus ea quae habet liberalis, quia scilicet libenter dat, et non de facili accipit. Differt autem a liberali, quia neutrum horum facit secundum quod oportet, et bene, idest secundum rationem rectam. Et ideo si perducatur ad hoc quod faciat praedicta secundum quod oportet, sive per assuetudinem, sive per quamcumque aliam transmutationem, puta aetatis vel fortunae, erit liberalis, ut scilicet det quibus oportet, et non accipiat unde non oportet.

[73393] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 4 Et ex hoc concludit, quod prodigus non videtur esse pravus secundum id quod pertinet proprie ad virtutem moralem, quae respicit directe appetitivam potentiam. Non enim pertinet ad malum sive corruptum appetitum, neque ad defectum virilis animi, quod aliquis superabundet in dando et in non accipiendo, sed hoc videtur pertinere ad insipientiam quamdam. Et sic videtur, quod prodigalitas non tam pertineat ad malitiam moralem, quae respicit pronitatem appetitus ad malum, quam secundum rationis defectum.

[73394] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 5 Tertio ibi: secundum hunc autem modum etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex effectu prodigalitatis. Unde dicit, quod prodigum esse multo meliorem illiberali, non solum apparet propter praedictas duas rationes, sed etiam propter hanc tertiam, quoniam prodigus multis prodest per suam dationem, licet sibi noceat inordinate dando. Sed illiberalis nulli prodest, in quantum deficit in dando, nec etiam prodest sibiipsi inquantum deficit in expendendo.

[73395] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: sed multi prodigorum etc., determinat de eo qui est commixtus ex prodigo et illiberali. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo aliqui prodigi aliquid illiberalitatis habent. Secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi, propter quod intemperati et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo quidam prodigi male se habent in accipiendo. Secundo quomodo male se habent in dando, ibi, propter quod neque liberales et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod multi qui sunt prodigi secundum superfluam dationem, sunt etiam secundum aliquid illiberales, inquantum accipiunt unde non oportet.

[73396] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 7 Secundo ibi: acceptivi autem etc., assignat duas rationes. Quarum prima assignat duas rationes. Quarum prima talis est. Quia tales proni sunt ad accipiendum propter hoc quod volunt consumere sua superflue dando et expendendo, et de facili consumunt; quia ea quae habent, cito eos deserunt. Unde ad hoc quod implere possint voluntatem suam circa superfluas dationes et expensas, coguntur aliunde inordinate acquirere quae non habent.

[73397] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 8 Secunda ratio est, quia magis dant ex quadam concupiscentia dandi, quam ex ratione recta, quasi intendentes ad aliquod bonum: unde volunt quidem dare; sed qualiter, aut unde dent, nihil apud eos differt, et ideo, quia nullam curam habent de bono, indifferenter undecumque accipiunt.

[73398] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit propter quod neque liberales etc., ostendit quomodo deficiant circa dationes. Et dicit quod quia nullam curam habent de bono, ideo dationes eorum non sunt liberales quia neque sunt bonae neque propter bonum neque modum debitum habent. Sed quandoque divites faciunt malos homines quos oporteret pauperes esse, quia, dum divitiis male utuntur, et sibi et aliis sunt nocivi. Et tamen hominibus, qui habent mores moderatos secundum virtutem nihil darent, in quo deficiunt in dando. Sed multa dant adulatoribus, vel aliis hominibus, qui eos qualitercumque delectant; puta hystrionibus, vel lenonibus; in quo superabundant in dando.

[73399] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit propter quod intemperati etc., inducit duas conclusiones ex praemissis. Quarum prima est, quod propter praemissa multi prodigorum sunt intemperati. Et hoc apparet ex duobus. Primo quidem, quia cum sint faciles ad consumendum sua, de facili etiam consumunt in intemperantias, puta in cibos, et venerea, a quibus multi retrahuntur timore expensarum. Secundo, quia cum non ordinent vitam suam ad bonum honestum, consequens est, quod declinent ad voluptates. Haec enim duo sunt propter se appetibilia. Honestum quidem secundum appetitum rationalem. Delectabile autem secundum appetitum sensitivum; utile autem refertur ad utrumque horum.

[73400] Sententia Ethic., lib. 4 l. 4 n. 11 Secundam conclusionem ponit ibi prodigus quidem igitur et cetera. Et dicit quod ex praemissis patet, quod prodigus si non potest induci ad virtutem, transit in praedicta vitia. Si autem potiatur studio, scilicet virtutis, perveniet de facili ad medium et ut det et abstineat ab accipiendo secundum quod oportet, ut supra dictum est.


Lectio 5

[73401] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 1 Illiberalitas autem insanabilis est et cetera. Postquam philosophus determinavit de prodigalitate, hic determinat de illiberalitate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quamdam conditionem illiberalitatis. Secundo distinguit illiberalitatis modos seu species, ibi: extendit autem in multum etc.; tertio comparat illiberalitatem ad suum oppositum, ibi, congrue utique illiberalitati et cetera. Dicit ergo primo quod vitium illiberalitatis est insanabile. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est quia vita humana et etiam res mundanae, ut plurimum tendunt in defectum; manifestum est autem ex experimento quod et senectus et quaelibet alia impotentia vel defectus facit homines illiberales, quia videtur homini quod pluribus indigeat. Et ideo magis cupit res exteriores quibus humanae indigentiae subvenitur.

[73402] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 2 Secunda ratio est, quia illud ad quod homo naturaliter inclinatur, non de facili removetur ab eo. Magis autem inclinatur homo ad illiberalitatem, quam ad prodigalitatem. Cuius signum est, quod plures inveniuntur amatores et conservatores pecuniarum, quam datores, id autem quod naturaliter est in pluribus invenitur. In tantum autem natura inclinat ad amorem divitiarum, inquantum per eas vita hominis conservatur.

[73403] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: extendit autem in multum etc., distinguit modos seu species illiberalitatis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod illiberalitas attenditur secundum duo; scilicet secundum superfluum in accipiendo et secundum defectum in dando. Secundo ponit species, quae accipiuntur secundum defectum in dando, ibi, qui quidem enim in talibus et cetera. Tertio ponit species, quae accipiuntur secundum superfluam acceptionem, ibi: hi autem rursus secundum acceptionem et cetera. Dicit ergo primo, quod illiberalitas in multum augetur, ad multa etiam se extendit, et multiformis est, inquantum scilicet sunt multi modi illiberalitatis. Cum enim illiberalitas in duobus existat, scilicet in defectu dationis et in superabundantia acceptionis; non omnes illiberales in utroque peccant, quasi totam rationem illiberalitatis habentes. Sed dividitur aliquando in diversis; ita quod quidam superabundant in acceptione qui tamen non deficiunt in datione, sicut de prodigis supra dictum est. Alii vero deficiunt in datione, et tamen non superabundant in acceptione.

[73404] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., determinat modos eorum, qui in datione deficiunt. Et dicit, quod tales appellantur parci, eo quod parum expendunt, et tenaces, a defectu dationis quasi multum retinentes; dicuntur etiam kyminibiles, quasi venditores cymini, a quodam superexcessu tenacitatis, quia scilicet nec minimum aliquid darent absque recompensatione. Et tamen isti non superabundant in accipiendo; quia nec aliena appetunt, nec oblata multum curant accipere. Et hoc propter duas rationes.

[73405] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 5 Quarum prima est, quia scilicet hoc dimittunt propter morum moderantiam et propter timorem turpitudinis. Videntur enim propter hoc custodire sua, et etiam hoc dicunt verbo, ne si sua dent cogantur aliquando propter penuriam aliquid operari; et inde est etiam, quod nolunt recipere aliena, turpe hoc existimantes: vel etiam dubitant ne ab his, qui eis darent, inducerentur ad aliquid indecens. Et de eorum numero videtur esse kyminibilis, id est cymini venditor, qui sic nominatur propter hoc quod in hoc superabundat quod nulli dare vult; et eadem ratio est de omnibus similibus.

[73406] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 6 Secunda ratio est, quia aliqui abstinent ab accipiendo aliena propter hoc, quod timent ne oporteat eos dare: quasi non sit facile, ut ipse ea quae sunt aliorum accipiat, et alii non accipiant ea quae sunt eius; et ideo placet eis quod neque dent, neque accipiant.

[73407] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: hi autem rursus etc., ponit modos illiberalitatis (qui accipiuntur secundum superfluam acceptionem). Et primo quantum ad eos qui turpiter accipiunt. Secundo quantum ad eos qui accipiunt iniuste, ibi, aleator quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod quidam illiberales superabundant in acceptione, non curantes quid vel unde accipiant seu lucrentur. Quorum quidam lucrantur de vilibus et servilibus operationibus. Quidam vero lucrantur de turpibus et illicitis, puta de meretricio, vel de aliquo simili, sicut lenones. Quidam vero lucrantur per improbam exactionem, sicut usurarii, et qui saltem aliquid parvum volunt lucrari in aliquo multo quod dant vel mutuant. Omnes enim praedicti accipiunt unde non oportet, scilicet de servilibus vel turpibus operationibus, vel quantum non oportet, sicut usurarii, qui accipiunt ultra sortem. Quibus omnibus commune est quod turpiter lucrantur inquantum scilicet sustinent ut opprobrio habeantur propter aliquod, lucrum, et hoc parvum. Quia illi qui, ut magna lucrentur, accipiunt unde non oportet, vel quae non oportet, sicut tyranni, qui depraedantur civitates et templa, non dicuntur illiberales, sed magis dicuntur perniciosi, in homines, et impii, in Deum, et iniusti, quasi legis transgressores.

[73408] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: aleator quidem etc., ponit illiberales, qui accipiunt iniuste, sicut aleator, qui lucratur ex ludo taxillorum. Et ille, qui spoliat mortuos, qui antiquitus cum magno apparatu sepeliebantur. Et latro qui spoliat vivos. Omnes enim isti turpiter lucrantur, inquantum propter lucrum negotia quaedam faciunt unde sunt opprobriosi. Quod etiam et de superioribus dictum est, sed in istis est aliqua specialis ratio turpitudinis. Quidam enim horum, scilicet spoliator mortuorum et latro, exponunt se magnis periculis propter lucrum, agentes ea quae legibus puniuntur: alii vero, scilicet aleatores, volunt lucrari ab amicis cum quibus ludunt, cum tamen magis conveniat secundum liberalitatem amicis aliquid dare. Et sic patet, quod utrique, dum volunt lucrari unde non oportet, sunt turpes lucratores. Et sic patet quod omnes praedictae sumptiones, id est acceptiones, sunt illiberales.

[73409] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit: congrue utique etc., determinat de illiberalitate per comparationem ad oppositum vitium. Et dicit, quod illiberalitas congrue denominatur ab oppositione liberalitatis. Semper enim peius vitium magis opponitur virtuti. Illiberalitas autem est peior prodigalitate, ut supra ostensum est; unde relinquitur quod magis opponatur liberalitati. Secunda ratio est, quia homines magis peccant secundum vitium quod dicitur illiberalitas, quam secundum vitium quod dicitur prodigalitas. Et propter hoc nominatur a privatione liberalitatis, quia pluries per hoc vitium corrumpitur liberalitas.

[73410] Sententia Ethic., lib. 4 l. 5 n. 10 Ultimo autem epilogat quae dicta sunt, dicens, tanta dicta esse de liberalitate, et de oppositis vitiis.


Lectio 6

[73411] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 1 Videbitur autem consequens esse et cetera. Postquam philosophus determinavit de liberalitate, hic determinat de magnificentia. Et dividitur pars ista in duas partes. In prima inquirit materiam magnificentiae et oppositorum vitiorum. In secunda ostendit qualiter magnificentia et opposita vitia, circa propriam materiam operantur, ibi, magnificus autem scienti assimilatur, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quae sit materia magnificentiae. Secundo ostendit, quae sint vitia ei opposita, ibi, talis autem habitus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit materiam communem magnificentiae et liberalitati. Secundo ostendit differentiam inter utrumque, ibi: non quemadmodum autem liberalitas, et cetera. Tertio probat propositum, ibi, qui autem in parvis, et cetera. Dicit ergo primo, quod post liberalitatem videtur esse conveniens, quod sequatur tractatus de magnificentia. Et ratio convenientiae est, quia magnificentia videtur esse quaedam virtus circa pecunias sicut et liberalitas.

[73412] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit: non quemadmodum autem etc., ostendit differentiam quantum ad materiam inter liberalitatem et magnificentiam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit differentiam. Secundo manifestat quod dixerat, ibi, magnitudo autem et cetera. Circa primum ponit duas differentias. Quarum prima est, quod liberalitas se extendit ad omnes operationes quae sunt circa pecunias, scilicet ad acceptiones, dationes et expensas, sed magnificentia est solum circa sumptus, idest expensas. Secunda differentia est, quia etiam in sumptibus sive in expensis, magnificentia excedit liberalitatem magnitudine expensarum. Magnificentia enim est solum circa magnas expensas, sicut ipsum nomen demonstrat. Sed liberalitas potest esse etiam circa moderatas vel etiam modicas. Nec tamen intelligendum est, quod quia magnitudo importat excessum quemdam, quod magnificus ita magnos sumptus faciat, quod excedat id quod debet fieri secundum rationem. Sed sumptus magnifici ita est cum magnitudine quod cum hoc est decens; decet enim et personam facientis, et opus in quo fiunt expensae, ut infra dicetur.

[73413] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit magnitudo autem etc., exponit quod dixerat; scilicet qualiter magnitudo sumptus conveniat magnifico. Et quia magnum dicitur relative, ut habetur in praedicamentis, ideo et hic dicitur, quod magnitudo sumptus accipitur per respectum ad aliquid aliud; puta ad illud, in quo fiunt expensae, vel ad personam expendentis; quia non idem sumptus dicitur esse magnus per comparationem ad trierarcham, id est principem galearum, quae habent tres ordines remorum, unde et trieres vocantur, et architheorum, idest principem speculationis. Puta si aliquis fuerit praefectus templi, vel etiam studii. Oportet enim sumptum esse decentem per comparationem ad ipsum qui expendit, et per comparationem ad id in quo expendit. Circa quod etiam oportet attendere circa quae illud fiat. Puta si fiunt expensae in aedificatione domus, oportet ulterius considerare cui domus illa aedificetur; utrum scilicet principi, vel privatae personae; quia scilicet secundum hoc diversi sumptus requiruntur.

[73414] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit: qui autem in parvis etc., probat quod dixerat, scilicet quod ad magnificentiam pertineat magnitudo sumptus. Quia ille qui expendit in rebus parvis vel etiam moderatis secundum quod dignum est, non dicitur magnificus; puta si multoties divisim expenderet multa in parvis rebus, ita quod omnes illae expensae congregatae facerent aliquid tantum quantum est illud quod expendit magnificus, nihilominus tamen magnificus non diceretur, etiam si prompte et liberaliter illa parva expenderet. Quia omnis magnificus est liberalis; non tamen sequitur, quod omnis liberalis sit magnificus.

[73415] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit: talis autem habitus etc., ostendit, quae sint vitia opposita magnificentiae. Et dicit, quod vitium oppositum habitui magnificentiae per modum defectus vocatur parvificentia. Sed vitium, quod opponitur ei per modum superabundantiae vocatur bannausia, a bannos, quod est fornax. Quia tales sicut in fornace omnia sua consumunt. Vocatur etiam apyrocalia, quasi sine experientia boni, quia scilicet inexperti sunt qualiter oporteat bonum operari: et si quae etiam sunt aliae tales nominationes. Quae quidem important superabundantiam, non quia excedant magnificum in magnitudine expensarum, circa quae oportet expendere; sed superabundant in hoc, quod excedunt rationem rectam in hoc, quod faciunt magnos sumptus cum quadam praeclaritate, in quibus non oportet et sicut non oportet. Ex quo patet quod medium et extrema in virtutibus moralibus non accipiuntur secundum quantitatem absolutam, sed per respectum ad rationem rectam. Subdit autem, quod de istis vitiis posterius dicetur in hoc eodem capitulo.

[73416] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit: magnificus autem etc., ostendit quomodo magnificentia et opposita vitia circa praedictam materiam se habeant. Et primo determinat de magnificentia. Secundo de vitiis oppositis, ibi, superabundans autem et bannausus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit quasdam proprietates magnifici, pertinentes ad modum expendendi. Secundo ostendit, in quibus magnificus expendat, ibi, est autem sumptuum et cetera. Circa primum ponit sex proprietates magnifici. Quarum prima est, quod magnificus assimilatur scienti. Quia scilicet, sicut ad scientem artificem pertinet cognoscere proportionem unius ad aliud, ita etiam ad magnificum pertinet cognoscere proportionem expensarum ad id in quo fiunt expensae. Potest enim magnificus ex virtute habitus sui considerare quid deceat expendere; et sic faciet magnas expensas prudenter, quod requiritur ad omnem virtutem moralem, ut scilicet prudenter operetur.

[73417] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 7 Hoc autem quod dictum est, manifestat per hoc quod supra dictum est in secundo, quod quilibet habitus determinatur per operationes, et per obiecta quorum est habitus: quia scilicet determinati habitus sunt determinatorum operationum et obiectorum. Et quia operationes magnificentiae sunt expensae, et obiecta operationum sunt ea in quibus fiunt expensae magnae, consequens est, quod ad magnificum pertineat considerare et facere magnos sumptus et convenientes, quod non potest fieri sine prudentia. Oportet etiam quod opera, id est operata, sint talia, id est magna et decentia; per hunc enim modum expensae erunt magnae et convenientes operi operato, puta domui aedificandae, vel alicui huiusmodi. Sic igitur oportet, quod opus, in quo fiunt expensae sit tale quod sit dignum huiusmodi sumptu, id est expensa, sumptum autem, id est expensam, oportet esse talem ut proportionetur operi vel quod etiam superabundet. Quia enim difficillimum est medium attingere, si contingat a medio declinare, semper virtus declinat in id quod minus habet de malo, sicut fortis in minus timendo et liberalis (in plus) dando, et similiter magnificus in plus expendendo.

[73418] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 8 Secundam proprietatem ponit ibi: consumet autem et cetera. Quae sumitur ex parte finis. Et dicit, quod magnificus consumet, scilicet expendendo, talia magna et decentia propter bonum honestum sicut propter finem; operari enim propter bonum est commune in omnibus virtutibus.

[73419] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 9 Tertiam proprietatem ponit ibi: et adhuc delectabiliter et cetera. Et dicit, quod ad magnificum pertinet delectabiliter magna expendere, et emissive, idest prompte, et sine difficultate emittendo. Quia quod aliquis sit multum diligens in ratiocinio, id est in computatione expensarum, pertinet ad parvificentiam.

[73420] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 10 Quartam proprietatem ponit ibi: et qualiter optimum et cetera. Et dicit, quod magnificus magis intendit quomodo faciat opus optimum et decentissimum, quam quomodo minimum possit expendere ad opus intentum faciendum.

[73421] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 11 Quintam proprietatem ponit ibi: necessarium autem et cetera. Et dicit, quod necessarium est quod magnificus sit liberalis. Quia ad liberalem pertinet expendere ea quae oportet et sicut oportet. Et hoc etiam magnificus expendit; expendit enim circa magna et decentia opera, ut dictum est. Et hoc facit delectabiliter et emissive et propter bonum. Sed ad magnificum proprie pertinet, quod aliquid magnum circa hoc faciat, ac si magnificentia nihil aliud sit quam quaedam magnitudo liberalitatis circa praedicta.

[73422] Sententia Ethic., lib. 4 l. 6 n. 12 Sextam proprietatem ponit ibi: et ab aequali sumptu et cetera. Et dicit quod dum magnificus in aliquo magno opere facit magnas expensas, constituit opus magis magnificum ex aequalitate expensarum. Quia non ad idem pertinet virtus, idest ultimum et optimum in possessione divitiarum et in opere quo divitiae expenduntur. Quia virtus, idest maximum et optimum in possessionibus, est illud quod est plurimo pretio dignum et quod homines maxime honorant, idest appretiantur. Sed virtus operis est, quod sit magnum et bonum. Quia consideratio talis operis inducit admirationem. Et tale est opus magnificentiae, ut scilicet sit admirabile. Et sic patet, quod virtus operis, idest optima excellentia eius, est secundum magnificentiam cum magnitudine expensarum.


Lectio 7

[73423] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 1 Est autem sumptuum et cetera. Postquam philosophus ostendit qualiter magnificus se habeat in expendendo, hic ostendit in quibus magnificus expendat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quibus expendit magnificus; secundo ostendit quomodo servat proportionem sumptuum ad ea in quibus expendat, ibi, et in singulis decens, et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit in quibus principaliter magnificus expendat. Secundo, in quibus expendat secundario, ibi propriorum autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quae sunt principalia, in quibus magnificus expendit; secundo ostendit ad quos pertineat in talibus expendere, ibi, in omnibus autem quemadmodum dictum est, et cetera. Tertio epilogat quod dictum est, ibi, maxime quidem igitur, et cetera. Dicit ergo primo, quod magnificus facit sumptus circa ea quae sunt maxime honorabilia. Huiusmodi autem sunt duorum generum. Primum genus est eorum quae pertinent ad res divinas, puta cum aliqua donaria reponuntur in templis deorum, et praeparationes, puta templorum aedificia, vel aliquid aliud huiusmodi. Et etiam sacrificia ad idem pertinent. Gentiles autem non solum colebant deos, idest quasdam substantias separatas, sed etiam colebant Daemones, quos dicebant esse medios inter deos et homines. Et ideo subdit, quod ad idem genus pertinet quicquid expenditur circa cultum cuiuscumque Daemonis. Et loquitur hic philosophus secundum consuetudinem gentilium, quae nunc manifestata veritate est abrogata, unde, si aliquis nunc circa cultum Daemonum aliquid expenderet, non esset magnificus, sed sacrilegus.

[73424] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 2 Secundum autem genus honorabilium sumptuum sunt ea quae magnifice fiunt per respectum ad bonum publicum, puta quod aliquis ad aliquid utile communitati praeclare et magnifice largiatur, quod oportet. Vel si aliquod officium committitur alicui a civitate, puta quod sit princeps trieris, idest exercitus navium, vel galearum, quod circa executionem officii faciat magnos sumptus. Vel etiam quod convivium faciat toti civitati, sicut solitum erat apud ---, ut habetur in II politicae.

[73425] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit: in omnibus autem etc., ostendit quibus competat tales sumptus facere. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit in generali quibus competat tales sumptus facere; secundo concludit in speciali, quibus non competat, ibi: propter quod inops quidem etc.; tertio ostendit in speciali quibus competat, ibi, decet autem et eos et cetera. Dicit ergo primo, quod in omnibus quae expenduntur, sicut supra dictum est, oportet haberi respectum, non solum ad ea in quibus expenditur, (sed etiam ad eum qui expendit,) ut scilicet consideretur quis est qui expendit, utrum scilicet sit princeps vel privata persona, nobilis aut ignobilis; et etiam consideretur quas possessiones habeat, utrum scilicet magnas vel parvas. Oportet enim expensas esse dignas, idest bene proportionatas his, scilicet conditioni personae et divitiis, ita quod expensae non solum deceant tale opus in quo expenditur, sed etiam deceant facientem.

[73426] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit propter quod inops etc., concludit quos non deceant tales sumptus. Et dicit, quod propter praedicta inops, idest qui habet parvas divitias, non potest esse magnificus, quia non habet tot ex quibus possit convenienter multa consumere. Et si tentet ultra posse expendere, erit insipiens, quia hoc erit praeter dignitatem et praeter id quod fieri oportet et ita non pertinet ad virtutem magnificentiae. Quia secundum virtutem omnia fiunt recte idest secundum quod oportet.

[73427] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit: decet autem et eos etc., ostendit quos deceat facere praedictos sumptus. Et accipit hoc secundum duo. Primo quidem secundum quantitatem divitiarum. Unde dicit quod praedictos sumptus facere decet illos homines quibus talia praeexistunt, id est qui habent magnas divitias ex quibus possunt multa consumere decenter, sive habeant huiusmodi divitias abundantes per seipsos, puta acquirendo eas per propriam industriam sive etiam habeant eas per progenitores quibus succedunt, sive etiam per quoscumque alios, per quos ad eos transeunt divitiae; puta cum relinquuntur haeredes extraneorum.

[73428] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 6 Secundo autem accipit propositum per conditionem personarum. Decet enim, quod faciant magnos sumptus nobiles genere et gloriosos, puta in honoribus constitutos, et quaecumque similia sunt; omnia enim huiusmodi habent in se quamdam magnitudinem, et quamdam dignitatem, ut deceat tales magnos sumptus facere.

[73429] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit: maxime quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit, quod talis est magnificus qualis supradictus est. Et in talibus sumptibus est magnificentia, sicut dictum est, scilicet in rebus divinis et communibus: huiusmodi enim inter omnia humana sunt maxima et honorabilissima.

[73430] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit propriorum autem etc., ostendit in quibus secundario magnificus expendit. Et ponit circa hoc tres gradus. Quorum primus est quod magnificus magnos sumptus facit in his quae proprie ad ipsum pertinent, quae semel tantum fiunt, puta nuptiae, militia et si aliquid tale est.

[73431] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 9 Secundum gradum ponit ibi, et (si) circa aliquid et cetera. Et dicit, quod si tota civitas vel principes civitatis student ad aliquid faciendum, et circa hoc faciet magnos sumptus magnificus. Sicut si oporteat honorifice suscipere aliquos extraneos, puta principes vel reges, vel si oporteat eis mittere magna exenia, vel etiam si oporteat eis praesentialiter dona magna offerre. Vel si oporteat eis retribuere pro aliquibus beneficiis impensis, in omnibus his magnos sumptus faciet magnificus. Magnificus enim non est sumptuosus in se ipsum, ut scilicet multum expendat in proprium usum. Sed facit magnos sumptus in communia. Dona autem, quae magnifice aliquibus dantur, habent aliquid simile cum his quae Deo consecrantur, quia scilicet sicut Deo dona consecrantur, non quia eis Deus indigeat, sed propter reverentiam et honorem, ita etiam et magnis viris dona offeruntur magis propter honorem, quam propter indigentiam.

[73432] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 10 Tertium gradum ponit ibi, magnifici autem et cetera. Et dicit quod ad magnificum etiam pertinet praeparare domum convenienter propriis divitiis. Quia habere decentem domum pertinet ad hominis ornatum. Et in aedificiis faciendis magis intendit magnificus facere sumptus circa opera diuturna et permanentia, quam circa aliquos fragiles ornatus; puta circa columnas marmoreas in domo, quam circa fenestras vitreas. Ista enim, quae sunt magis permanentia, sunt optima.

[73433] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 11 Sic igitur ex praedictis patet, quod magnificus principaliter expendit circa res divinas et publicas. Sed circa ea quae pertinent ad privatas personas expendit secundario propter tres conditiones. Primo, quia semel fiunt. Secundo, quia communiter ad hoc insistitur. Tertio, quia sunt diuturna. Haec enim sunt quae afferunt etiam rebus privatis magnitudinem.

[73434] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit: (et) in singulis decens etc., ostendit quomodo magnificus conservat debitam proportionem sumptuum ad ea in quibus expendit. Et dicit, quod magnificus in singulis expendit illud quod decet, et secundum speciem, et secundum quantitatem. Manifestum est enim quod non idem secundum speciem aut quantitatem congruit exhibere diis et hominibus, neque in templo et sepulcro construendo. Hoc tamen observabit, quod semper faciet magnum sumptum in genere illo. Unde magnificentissimum erit quando in magno facto magnum sumptum facit, sed hic, idest in hoc facto, faciet id quod est magnum in tali genere. Et ita quandoque differt magnum respectu operis ab eo quod est simpliciter magnum in expensa: puta, quod aliquis faciat pulcherrimam sphaeram, idest pilam, vel lecythum, idest aliquod vasculum ad dandum alicui puero, habet magnificentiam in genere puerilis doni, et tamen pretium pulcherrimae sphaerae secundum se consideratum est parvum, et non pertinens ad liberalem donationem. Et propter hoc manifestum est, quod ad magnificum pertinet ut in quolibet genere magnum aliquod opus faciat. In quo etiam facit sumptus secundum operis dignitatem; tale autem factum, scilicet quod est in genere suo magnum et habet sumptus convenientes, non est de facili superabile.

[73435] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 13 Ultimo autem epilogando concludit, quod magnificus est talis, qualis dictus est.

[73436] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 14 Deinde cum dicit superabundans autem etc., determinat de oppositis vitiis. Et primo de superabundantia. Secundo de defectu, ibi, parvificus autem, et cetera. Tertio determinat communiter de utroque, ibi, sunt quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod ille qui superabundat in sumptibus magnis, qui vocatur bannausus quasi in fornace sua consumens, excedit magnificum non quidem in absoluta sumptuum quantitate, sed in expendendo praeter id quod oportet; quia in superfluis sumptibus multa consumit, et vult splendidos sumptus facere praeter melodiam, idest praeter debitam proportionem (quod parabolice sive metaphorice dictum est), puta quia facit nuptialia convivia histrionibus et comoedis, idest repraesentatoribus multa tribuit et viam cooperit purpura, sicut faciunt Megares qui erant quidam cives Graeciae. Et omnia haec et similia facit, non propter aliquod bonum, sed solum ad ostentandum divitias, et propter hoc existimat quod in admiratione habeatur. Nec tamen ubique superflue expendit; sed quandoque deficit; quia ubi oporteret multa expendere, ibi expendit pauca, et ubi oporteret pauca expendere, ibi expendit multa, quia non attendit ad bonum, sed ad vanitatem.

[73437] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit: parvificus autem etc., determinat de vitio defectus. Et dicit quod parvificus est qui circa omnia deficit. Et ponit quinque proprietates eius. Quarum prima est quod, cum faciat magnas expensas pro modico, perdit quod non bene facit. Secunda proprietas est quod quicquid facit in sumptibus facit cum quadam tarditate. Tertia est quod semper intendit qualiter possit minimum expendere. Quarta est quod expendit cum tristitia. Quinta est quod omnia reputat se maiora facere quam oporteat. Videtur enim ei quod oporteret eum minus expendere.

[73438] Sententia Ethic., lib. 4 l. 7 n. 16 Deinde cum dicit: sunt quidem igitur etc., determinat communiter de utroque vitio. Et concludit ex praedictis quod praedicti duo habitus sunt quidem malitiae propter hoc quod contrariantur virtuti (per) recessum a medio, non tamen sunt opprobriosi, quia neque inferunt aliquod nocumentum proximo neque sunt multum turpes eo quod difficile est in magnis sumptibus non recedere a medio.


Lectio 8

[73439] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 1 Magnanimitas autem circa magna quidem et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus quae sunt circa pecunias, hic determinat de virtutibus quae sunt circa honores. Et primo de magnanimitate quae est circa magnos honores. Secundo de quadam virtute innominata quae est circa moderatos honores, ibi, videtur autem et circa hunc esse virtus quaedam et cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat materiam magnanimitatis et oppositorum vitiorum. Secundo determinat actus et proprietates eorum, ibi: maxime quidem igitur circa honores et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: videtur magnanimus esse et cetera. Dicit ergo primo quod ex ipso nomine magnanimitatis apparet quod magnanimitas est circa magna. Oportet autem primo accipere circa qualia magna sit. Et determinat de modo considerationis, quod nihil differt utrum loquamur de ipso habitu magnanimitatis, vel de eo qui disponitur secundum habitum, idest de magnanimo.

[73440] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit: videtur autem magnanimus esse etc., manifestat propositum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat materiam magnanimitatis in generali. Secundo in speciali, ibi, si autem utique magnis et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quod magnanimitas est circa magna. Secundo ostendit quomodo circa eadem fiunt vitia opposita, ibi, qui autem magnis seipsum dignum facit etc.; tertio ostendit quomodo virtus in medio consistit, ibi: est autem magnanimus et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit: dicens quod ille videtur esse magnanimus qui dignum seipsum aestimat magnis, idest ut magna faciat et magna ei fiant, cum tamen sit dignus.

[73441] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 3 Secundo ibi: qui enim non secundum dignitatem etc., ostendit quod ad magnanimum requiratur quod sit dignus magnis. Ille enim qui magnis se dignificat non secundum dignitatem, idest quorum non est dignus, est insipiens. Sapientis enim est in omnibus debitum ordinem servare. Nullus autem virtuosus est insipiens vel stultus; quia virtus operatur secundum rationem rectam, ut in secundo habitum est. Sic igitur patet quod magnanimus est ille qui dictus est, qui scilicet dignus est magnis quibus seipsum dignificat.

[73442] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 4 Tertio ibi: qui enim parvis dignus etc., ostendit quod magnanimus dignificet seipsum magnis. Ille enim qui est dignus parvis, et his seipsum dignificat, potest dici temperatus, prout temperantia large sumitur pro quacumque moderatione. Non tamen potest dici magnanimus: quia magnanimitas consistit in quadam magnitudine, sicut pulchritudo proprie consistit in corpore magno. Unde illi qui sunt parvi, possunt dicit formosi propter decentiam coloris, et commensurati, propter debitam commensurationem membrorum, non tamen possunt dici pulchri propter magnitudinis defectum.

[73443] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit: qui autem magnis etc., ostendit quomodo circa magna se habeant opposita vitia. Et primo quomodo se habet circa magna vitium quod est in excessu; secundo quomodo ad hoc se habeat vitium quod est in defectu, ibi: qui autem minoribus quam dignus et cetera. Dicit ergo primo, quod ille qui aestimat seipsum dignum magnis cum sit indignus, vocatur chaymus, idest fumosus; quem possumus dicere ventosum, vel praesumptuosum. Sed ille qui est dignus magnis, et adhuc maioribus se dignum aestimat, non semper vocatur chaymus, eo quod difficile est mensuram rectam attingere, ut aliquis non maioribus vel minoribus se ipsum dignum aestimet.

[73444] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit: qui autem minoribus quam dignus etc., ostendit quomodo se habeat ad magna vitium quod est in defectu. Et dicit quod ille qui aestimat seipsum dignum minoribus quam sit dignus, vocatur pusillanimus. Et hoc, sive sit dignus magnis, sive mediocribus, sive parvis, dum tamen adhuc minoribus seipsum dignificet. Maxime tamen vocatur pusillanimus ille, qui est dignus magnis, si illis magnis intendere recuset et intendat aliquibus minoribus; multo enim magis ad parva se deiiceret nisi esset magnis dignus.

[73445] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: est autem magnanimus etc., ostendit quomodo magnanimitas sit in medio. Videtur enim, si est circa magna, quod sit in extremo. Nam cum aequale medium sit inter magnum et parvum, magnum habet rationem extremi. Unde dicit quod magnanimus quidem quantum ad magna quibus seipsum dignificat, in extremo consistit. Sed inquantum hoc facit secundum quod oportet, consistit in medio, quia scilicet seipsum dignificat magnis secundum suam dignitatem. Medium enim virtutis non attenditur secundum quantitatem rei, sed secundum rationem rectam. Unde quantumcumque sit opus quod homo faciat, dummodo a ratione recta non recedat, non propter hoc est extra medium virtutis. Sed vitia opposita superabundant et deficiunt ab eo quod oportet.

[73446] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit: si autem utique magnis etc., manifestat materiam magnanimitatis in speciali. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod magnanimitas est circa honores; secundo ostendit quomodo circa hoc se habeant vitia opposita, ibi: pusillanimis autem et cetera. Tertio ostendit quomodo magnanimitas se habeat ad alias virtutes, ibi: magnanimus autem siquidem et cetera. Primum autem ostendit dupliciter. Primo quidem per rationem; dicens quod si magnanimus dignificat se ipsum magnis tamquam eis dignus existens, consequens est quod maxime dignificet seipsum maximis. Et ulterius quod magnanimitas sit praecipue circa unum; quia id quod per excellentiam dicitur, uni attribuitur. Cum autem dicitur aliquis esse aliquibus dignus, talis dignitas refertur ad bona exteriora quae homini pro praemio dantur. Illud autem oportet ponere maximum quod Deo attribuitur et quod maxime desideratur ab his qui sunt in dignitate, et quod est praemium optimorum actuum. Huiusmodi autem est honor. Honorem enim Deo exhibemus. Honor etiam est quem requirunt hi qui sunt in dignitate. Honore etiam praemiantur virtuosi actus. Unde manifestum est quod honor est optimum inter omnia exteriora bona. Et ita sequitur quod magnanimitas maxime attendatur circa honores et opposita, inquantum scilicet magnanimus se habet sicut oportet circa talia.

[73447] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 9 Secundo ibi: et sine ratione autem etc., manifestat propositum per experimentum; dicens quod etiam sine ratione apparet quod magnanimitas maxime est circa honorem ex hoc quod experimento videmus quod magnanimi maxime dignificant seipsos honore, sed non supra suam dignitatem.

[73448] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit: pusillanimis autem etc., ostendit quomodo opposita vitia se habeant circa praedictam materiam. Et dicit quod pusillanimis deficit et per respectum ad se ipsum, quia scilicet dignificat se minoribus quam dignus sit; et etiam per respectum ad dignitatem magnanimi, quia videlicet dignificat se ipsum minoribus, quam magnanimus sit dignus. Sed chaymus, idest praesumptuosus, superabundat quidem per respectum ad seipsum, quia scilicet magnificat seipsum maioribus quam sit dignus: non tamen superabundat magnanimum, quia scilicet non dignificat seipsum maioribus, quam magnanimus sit dignus.

[73449] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit magnanimus autem etc., determinat de magnanimitate per comparationem ad alias virtutes. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod magnanimitas non est sine aliis virtutibus. Secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi, videtur quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit per rationem communem quod magnanimitas non est sine aliis virtutibus. Secundo ostendit idem per ea quae in singulis apparent, ibi, secundum singula autem et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quod magnanimitas non est sine aliis virtutibus; secundo ostendit quid faciat magnanimitatem esse specialem virtutem, ibi: videtur autem esse etc.; tertio excludit quemdam errorem, ibi, et nequaquam utique congruit et cetera. Dicit ergo primo, quod cum magnanimus dignificet seipsum maximis bonis, et eis dignus existat, consequens est ut sit optimus. Maiori enim bono semper melior est dignus; et per consequens ille qui est maximis dignus oportet quod sit optimus. Oportet ergo, quod magnanimus vere sit bonus; alioquin non esset dignus maximis honoribus.

[73450] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 12 Deinde cum dicit: videtur autem esse magnanimi etc., ostendit per quid magnanimitas sit specialis virtus, cum concomitetur alias virtutes. Et dicit quod ad magnanimitatem videtur pertinere id quod est magnum in unaquaque virtute, propter hoc, quod non est dignus magno honore, qui non operatur magnum virtutis actum. Sic igitur circa actum alicuius alterius virtutis operatur illa virtus attendens id quod est proprium sibi. Puta fortitudo intendit fortiter agere, sed magnanimitas attendit magnum operari in fortiter agendo. Et quia moralia speciem habent ex fine quem intendunt, manifestum est quod magnanimitas et fortitudo specie differunt, licet circa idem operentur; quia scilicet non ad eamdem rationem motivi attendit utraque virtus.

[73451] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 13 Deinde cum dicit: et nequaquam utique etc., excludit quemdam errorem. Videtur enim quibusdam quod ad magnanimum pertineat, ut suo sensui semper innitatur et nullius alterius admonitionem sequatur. Et quod non dubitet cuicumque iniustitiam facere. Sed philosophus dicit hoc esse falsum. Quia nullus operatur aliquid indecens nisi propter appetitum alicuius. Sed magnanimus non tantum appretiatur quamcumque rem exteriorem, ut propter eam aliquid turpe operari velit.

[73452] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 14 Deinde cum dicit: secundum singula autem etc., manifestat quod dictum est, per ea quae in singulis apparent. Et dicit quod, si aliquis velit ad singularia intendere, omnino videbitur derisibilis ille, qui reputat se magnanimum nisi sit bonus, quia si sit malus non erit dignus honore. Nam honor est praemium virtutis. Unde magnanimus dignificat seipsum magnis honoribus. Unde non potest esse quod aliquis malus sit magnanimus.

[73453] Sententia Ethic., lib. 4 l. 8 n. 15 Deinde cum dicit: videtur quidem igitur etc., infert duas conclusiones ex praemissis. Quarum prima est quod magnanimitas videtur esse quasi ornatus quidam omnium virtutum. Quia per magnanimitatem omnes virtutes efficiuntur maiores, eo quod ad magnanimitatem pertinet operari magnum in omnibus virtutibus. Et ex hoc crescunt virtutes. Et iterum non fit magnanimitas sine aliis virtutibus; et sic videtur superaddi aliis tamquam ornatus earum. Secunda conclusio est quod difficile est, esse vere magnanimum. Quia magnanimitas non potest esse sine bonitate virtutis, et etiam sine magna virtute, cui debeatur magnus honor. Hoc autem consequi est difficile. Unde difficile est hominem esse magnanimum.


Lectio 9

[73454] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 1 Maxime quidem igitur circa honores et cetera. Postquam philosophus inquisivit materiam magnanimitatis et oppositorum vitiorum, hic determinat de actibus et proprietatibus eorum. Et primo determinat de magnanimitate. Secundo de oppositis vitiis, ibi, deficiens autem pusillanimus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter magnanimus operetur circa propriam materiam. Secundo determinat proprietates magnanimi, ibi: non est autem microkindinos et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo se habeat circa honores, qui sunt materia propria magnanimitatis. Secundo quomodo se habeat circa alia, ibi, sed adhuc, et circa divitias et cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit quod supra dictum est de materia magnanimitatis. Et dicit, quod ex supra dictis patet, quod maxime et principaliter dicitur aliquis esse magnanimus eo quod bene se habet circa honores, et opposita, scilicet inhonorationes. Eadem virtus est circa opposita, sicut fortitudo circa timores et audacias.

[73455] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 2 Secundo ibi: et in magnis et studiosis etc., ostendit qualiter se habeat circa huiusmodi materiam. Et primo ostendit qualiter se habeat circa magnos honores; dicens, quod si magnanimo exhibeantur magni et boni honores et pro bonis actibus, moderate de eis delectatur. Contingit enim quod aliquis immoderate de aliquibus adeptis delectetur, ex eo quod ex insperato sibi adveniunt, et admiratur ea quasi quaedam maxima supra seipsum existentia. Sed, cum magnanimus adipiscitur maximos honores, existimat quasi quaedam bona proprie sibi convenientia, et adhuc minora quam ei debeantur. Considerat enim quod nullus honor exterius ab hominibus exhibitus est condignum praemium virtutis. Quia bonum rationis ex quo laudatur virtus, excedit omnia exteriora bona. Nec tamen propter hoc indignatur, quod sibi minora exhibentur, quam debeantur. Sed recipit aequanimiter, considerans, quod homines non habent aliqua maiora quae ei retribuant.

[73456] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 3 Secundo ibi: eum autem qui a contingentibus etc., ostendit quomodo se habeat circa parvos honores. Et dicit quod, si exhibeantur ei honores a contingentibus, id est si honoretur pro quibuscumque aliis rebus praeter virtutem, puta si honoretur propter divitias, vel propter aliquid huiusmodi, vel si honoretur in aliquibus parvis honoribus, tales honores contemnet, quia reputat se non esse talibus honoribus dignum. Non enim sufficit virtuoso, ut honoretur tamquam dives.

[73457] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 4 Tertio ibi: similiter autem etc., ostendit quomodo se habeat circa inhonorationes. Et dicit quod etiam in hoc se habet moderate; sicut enim non extollitur magnis honoribus, ita animus eius non deiicitur per contumelias, quia considerat iniuste eas sibi inferri. Sic igitur manifestum est, quod magnanimus maxime laudatur circa honores.

[73458] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit: sed adhuc et circa divitias etc., ostendit quomodo se habeat magnanimitas circa quasdam secundarias materias, puta circa divitias et circa alia huiusmodi. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo magnanimus circa talia operetur. Secundo ostendit quomodo talia conferant ad magnanimitatem, ibi, videntur autem et bonae fortunae et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis magnanimus principaliter sit circa honores, est tamen adhuc secundario circa divitias et potentatum et omnia quae pertinent ad bonam fortunam, in quantum scilicet propter huiusmodi aliquis honoratur, et tam circa ista quam circa infortunia magnanimus moderate se habebit qualitercumque sibi accidat; ita scilicet quod neque si sit bene fortunatus superflue gaudebit, neque etiam, si infortunia patiatur, superflue tristabitur.

[73459] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 6 Quod probat per hoc quod supra dictum est quod etiam moderate se habet circa honorem, qui tamen est maximum aliquid inter omnia exteriora bona. Quod patet ex hoc, quod tam potentatus quam divitiae desiderantur propter honorem, prout scilicet homines habentes talia, volunt honorari per ipsa. Si ergo magnanimus ipsum honorem parvum aestimat, ut non superflue pro ipso gaudeat, multo magis et alia reputabit parva, ita quod non superflue gaudebit pro eis. Et inde est quod a quibusdam iudicantur esse despectores, pro eo, quod exteriora bona contemnunt, et sola interiora bona virtutis appretiantur.

[73460] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit: videntur autem et bonae fortunae etc., ostendit quomodo exteriora bona fortunae conferant ad magnanimitatem. Et primo ostendit, quod conferunt ad magnanimitatem augentes eam quando sunt cum virtute; secundo ostendit, quod sine virtute non possunt magnanimum facere, ibi, qui autem sine virtute et cetera. Dicit ergo primo quod omnia exteriora bona fortunae videntur aliquid conferre ad magnanimitatem, in quantum scilicet propter ea aliqui reputantur digni honore, puta nobiles et potentes, vel divites. Omnia enim ista consistunt in quadam superexcellentia, prout scilicet nobiles excedunt ignobiles, et sic de aliis. Omne autem illud quod superexcedit in bono est magis honorabile. Honor enim est quaedam reverentia, quae debetur superexcellenti bono. Et quia magnanimus est dignus honore, inde est quod talia faciunt homines magis magnanimes, prout scilicet honorantur a quibusdam vulgaribus hominibus, qui sola haec bona cognoscunt. Sed secundum rei veritatem solus bonus, idest virtuosus, est honorandus. Quia scilicet honor est proprium praemium virtutis. Si autem aliquis habeat ambo simul, scilicet virtutem, et bona fortunae, fiet magis dignus honore, inquantum scilicet utroque modo est honorabilis, et secundum veritatem et secundum opinionem. Ipsa etiam bona fortunae organice deserviunt ad operationes virtutum.

[73461] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit: qui autem sine virtute etc., ostendit quod bona fortunae sine virtute non possunt facere magnanimum. Et dicit quod illi qui habent talia bona sine virtute, non possunt iuste reputare se dignos magnis honoribus, unde nec recte magnanimi dicuntur, quia quod aliquis sit dignus magnis honoribus et quod sit magnanimus non potest contingere sine virtute perfecta, ut supra dictum est. Sed tales qui virtute carent propter excellentiam exteriorum rerum despiciunt alios, et iniuriantur eis, et in similia mala incidunt, eo quod non est facile quod aliquis moderate ferat bona fortunae sine virtute. Hoc enim est magnum opus virtutis, ut aliquis moderate se habeat in bonis fortunae. Unde cum illi, qui carent virtute, non possunt bene ferre fortunas, dum existimant quod simpliciter excellant alios quos in divitiis excellunt, contemnunt eos. Et quia non reputant aliquam excellentiam esse secundum operationem virtutis, ideo ipsi non curant operari aliquid boni, sed operantur quicquid venit eis ad cor.

[73462] Sententia Ethic., lib. 4 l. 9 n. 9 Volunt enim imitari magnanimum, cum tamen non sint ei similes. Imitantur autem eum in quibus possunt; non quidem in hoc quod operentur secundum virtutem, quod maxime facit magnanimus; sed in hoc quod contemnunt alios, non tamen eodem modo sicut magnanimus. Nam magnanimus iuste contemnit scilicet malos, et vere glorificat scilicet bonos, sed multi, scilicet qui carent virtute, contemnunt et glorificant indifferenter qualitercumque contingit, contemnendo scilicet interdum bonos, et glorificando malos.


Lectio 10

[73463] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 1 Non est autem microkindinos et cetera. Postquam philosophus ostendit qualiter magnanimus operetur circa propriam materiam, hic determinat proprietates magnanimi. Et circa hoc duo facit. Primo ponit proprietates magnanimi quae accipiuntur per comparationem ad materias virtutum. Secundo ponit proprietates, quae accipiuntur secundum dispositionem ipsius magnanimi, ibi, neque admirativus et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit proprietates magnanimi, quae accipiuntur per comparationem ad res exteriores. Secundo per comparationem ad humanos actus, ibi, et otiosum esse et tardum et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit proprietates magnanimi per comparationem ad exteriora pericula, quae sunt materia fortitudinis. Secundo per comparationem ad exteriora beneficia, quae proprie pertinent ad liberalitatem, ibi: et potens benefacere etc.; tertio per comparationem ad honores, qui proprie pertinent ad magnanimitatem, ibi, et ad eos quidem qui in dignitate et cetera. Praetermittit autem de materia temperantiae, quia non habet de se aliquam magnitudinem, sed est circa ea quae sunt nobis et brutis communia, ut in tertio habitum est. Magnanimitatis autem est operari magnum in omnibus virtutibus, ut supra habitum est.

[73464] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 2 Circa primum ponit duas proprietates; quarum prima est, quod magnanimus non est microcindinos, idest pro parvis periclitans, neque est philocindinos, idest amator periculorum, quasi prompte et de facili se ad pericula exponens. Et hoc ideo, quia nullus exponit se periculo, nisi propter aliquid quod multum appretiatur. Ad magnanimum autem pertinet pauca in tantum appretiari quod pro eis se velit periculis exponere. Unde non de facili, neque pro parvis rebus pericula subit. Est autem magnanimus megalokindinus, idest pro magnis periclitans, (quia) exponit se quibuscumque periculis pro magnis rebus, puta pro salute communi, pro iustitia, pro cultu divino et aliis huiusmodi.

[73465] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 3 Secundam proprietatem ponit ibi: et cum periclitetur et cetera. Et dicit, quod magnanimus quando periculis se exponit, hoc facit vehementer, ita ut non parcat vitae suae quasi non sit dignum quod magis velit vivere, quam magna bona per mortem consequi.

[73466] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit: et potens benefacere etc., ponit quinque proprietates magnanimi, quae accipiuntur per comparationem ad beneficia, quae sunt propria liberalitati. Quarum prima est, quod magnanimus est potens benefacere, idest promptus ad beneficia largienda, sed verecundatur ab aliis beneficia accipere. Nam beneficia dare est excellentis, beneficia autem recipere est eius qui exceditur. Magnanimus autem semper intendit ad hoc, quod superexcedat in bono.

[73467] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 5 Secundam proprietatem ponit ibi: et retributivus plurium et cetera. Et dicit quod si magnanimus beneficia accipiat, semper studet ut retribuat maiora. Sic enim ille, qui incepit beneficia conferre, erit magis bene passus, id est beneficia recipiens, in quantum plura accepit quam dedit.

[73468] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 6 Tertiam proprietatem ponit ibi videntur autem et in memoria et cetera. Et haec quidem proprietas non est ex electione magnanimi, et consequitur ex dispositione ipsius. Ita enim est dispositus magnanimus, ut delectetur beneficia dare, invitus autem beneficia recipiat. Ea vero, quae nos delectant, frequenter cogitamus, et per consequens in memoria habemus. Ea vero quae non sunt nobis delectabilia raro cogitamus, et per consequens non multum in memoria tenemus. Et inde est, quod magnanimi videntur in memoria habere eos quibus dant beneficia, non autem eos a quibus recipiunt. Hoc enim est contrarium voluntati eius secundum quam vult superexcellere in bono, ille autem qui bene patitur, recipiendo scilicet beneficia, est minor eo qui beneficia confert. Secundum electionem autem magnanimus non obliviscitur beneficiorum. Sed studet ad hoc, quod maiora recompenset, sicut dictum est.

[73469] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 7 Quartam proprietatem ponit ibi: et haec quidem et cetera. Et dicit, quod magnanimus delectabiliter audit beneficia quae ipse contulit. Non autem delectabiliter audit beneficia quae recepit. Delectari siquidem potest in amore eius cui beneficia contulit. Sed de hoc quod ipse beneficia recepit, non delectatur. Et circa hoc ponit duo exempla. Quorum primum sumitur ex dictis Homeri, qui introducit Thetim, quam dicebant esse deam aquarum, accedentem ad Iovem, quem dicebant esse regem omnium deorum. Et quod Thetis non dixit Iovi beneficia quae ipsa Iovi contulerat, quasi hoc non esset ei acceptum, sed potius beneficia quae ipsa acceperat a Iove, quod Iupiter libenter audiebat. Aliud autem exemplum sumit ex historia Graecorum; in qua narratur quod quidam cives, scilicet Lacones Atheniensium auxilium implorantes non dixerunt eis beneficia quae fecerant, sed quae receperant.

[73470] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 8 Quintam proprietatem ponit ibi: magnanimi autem et cetera. Et dicit, quod ad magnanimum pertinet, quod exhibeat se tamquam nullo indigentem, vel non de facili, inquantum scilicet non petit aliquid neque accipit, sed quod sit promptus ad hoc quod aliis beneficium ministret.

[73471] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit et ad eos quidem qui in dignitate etc., ponit proprietatem magnanimi per comparationem ad honores. Et circa hoc tria facit. Primo ponit proprietatem. Et dicit, quod ad magnanimum pertinet, ut se magnum et honorabilem exhibeat ad illos qui sunt in dignitate et excellentia bonorum fortunae. Sed ad mediocres moderationem quamdam exhibet non utendo magnitudine sua ad eos.

[73472] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 10 Secundo ibi: hos quidem enim etc., inducit duas rationes eius quod dixerat. Quarum prima est quia omnis virtus nititur ad id quod est difficile et honorabile. Quod autem aliquis excellat in bono magnos viros, est difficile et venerabile. Sed quod aliquis excellat mediocres viros, facile est.

[73473] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 11 Secunda ratio est quia, quod aliquis inter magnos viros exhibeat se venerandum, pertinet ad quamdam animi virilitatem. Sed quod aliquis velit magnam reverentiam sibi exhiberi ab infimis personis, est eorum qui sunt aliis onerosi.

[73474] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 12 Tertio ibi, quemadmodum ad imbecilles etc., ponit exemplum. Et dicit, quod simili modo hoc quod dictum est est vitiosum, sicut et quod aliquis exhibeat se fortem contra imbecilles, et quod non aggrediatur difficilia quae sunt honorabilia et in quibus alii praecellunt.

[73475] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 13 Deinde cum dicit: et otiosum esse etc., ponit proprietates magnanimi secundum actus humanos. Et primo quantum ad seipsum. Secundo per respectum ad alios, ibi: necessarium autem manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod ad magnanimum pertinet, quod sit otiosus, ex eo scilicet quod non multis negotiis se ingerit, et quod sit tardus, idest non de facili se ingerat negotiis. Sed solum illis actibus insistat qui pertinent ad aliquem magnum honorem, vel ad aliquod magnum opus faciendum. Et sic magnanimus est operativus paucorum. Sed operatur magna, et quae sunt digna nomine magno.

[73476] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 14 Deinde cum dicit necessarium autem etc., ponit proprietates magnanimi circa actus humanos, qui sunt per comparationem ad alium. Et primo quantum ad veritatem. Secundo quantum ad delectationem. Haec enim praecipue requiruntur in convictu ad alios, ut infra dicetur; secundum ibi: et ad alium non posse vivere et cetera. Circa primum ponit quatuor proprietates. Quarum prima respicit interiorem affectum. Et dicit quod necessarium est, quod magnanimus manifestus sit amicus, et manifestus inimicus. Quia quod aliquis latenter amet vel odiat, provenit ex aliquo timore. Timor autem magnanimitati repugnat.

[73477] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 15 Secundam proprietatem ponit ibi: et curare et cetera. Et dicit quod ad magnanimum pertinet, quod magis curet de veritate, quam de opinione hominum. Non enim propter humanam opinionem recedit ab eo quod facere debet secundum virtutem.

[73478] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 16 Tertiam proprietatem ponit ibi: et dicere et operari et cetera. Et dicit, quod ad magnanimum pertinet, quod manifeste loquatur et operetur, eo quod ipse est contemptivus aliorum. Et inde est, quod ipse libere propalat sua dicta et facta. Quod enim aliquis occultet ea quae facit vel dicit, provenit ex hoc quod timet alios. Nullus autem timet eos quos contemnit. Unde ista duo convertuntur ad invicem, ut scilicet aliquis sit libere propalativus et contemptivus. Non autem dicitur magnanimus esse contemptivus eo quod despiciat alios quasi privans eos debita reverentia; sed quia non appretiatur eos ultra quam debeat.

[73479] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 17 Quartam proprietatem ponit ibi: et veridicus et cetera. Et dicit, quod magnanimus in verbis suis non falsum, sed verum dicit; nisi forte aliqua ironice loquatur ex ludo. Utitur autem ironia in societate multorum.

[73480] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 18 Deinde cum dicit et ad alium non posse vivere etc., ponit proprietatem magnanimi circa delectationem quae est in convictu. Et dicit, quod ad magnanimum pertinet ut non promptus sit ad convivendum cum aliis, nisi cum amicis; quod enim aliquis ingerat se familiaritatibus omnium, est servilis animi. Unde et omnes blanditores, qui volunt omnibus indifferenter placere, sunt obsequiosi, idest ad serviendum parati. Et e converso omnes humiles, qui scilicet sunt abiecti animi, sunt blanditores.

[73481] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 19 Deinde cum dicit: neque admirativus etc., ponit proprietates magnanimi, quae accipiuntur secundum dispositionem ipsius. Et primo ponit quasdam, quae consistunt in corde. Secundo quasdam, quae consistunt in locutione, ibi, neque humaniloquus et cetera. Tertio ponit illas, quae consistunt in exteriori conversatione, ibi, et potens possedisse et cetera. Circa primum ponit duas proprietates. Quarum prima est, quod magnanimus non est promptus ad admirandum, quia admiratio est de rebus magnis. Sed magnanimo non est aliquid magnum eorum quae exterius occurrere possunt, quia tota intentio sua versatur circa interiora bona, quae sunt vere magna.

[73482] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 20 Secundam proprietatem ponit ibi: neque memor mali et cetera. Et dicit quod magnanimus non multum recordatur malorum, quae passus est. Et ad hoc inducit duas rationes. Quarum una est, quia non convenit magnanimo multa recordari, sicut neque admirari; eorum enim solemus multum recordari quae tamquam magna admiramur. Alia ratio est, quia ad magnanimum specialiter pertinet oblivisci malorum quae passus est, inquantum scilicet ea despicit, utpote a quibus minorari non potuit. Unde de Iulio Caesare Tullius dicit, quod nullius oblivisci solitus erat nisi iniuriarum.

[73483] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 21 Deinde cum dicit: neque humaniloquus etc., ponit duas proprietates magnanimi circa locutionem eius. Quarum prima est, quod non multum loquitur de hominibus, quia particulares res hominum non multum appretiatur. Sed tota eius intentio est circa bona communia et divina. Unde nec de seipso multum loquitur, neque de aliis. Non enim est sibi curae, quod ipse laudetur, neque quod alii vituperentur. Unde neque ipse multum laudat alios, neque etiam male loquitur de aliis, nec etiam de inimicis, nisi propter iniuriam sibi ab eis illatam repellendam.

[73484] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 22 Secundam proprietatem ponit ibi: et de necessariis et cetera. Et dicit, quod de necessariis ad vitam humanam, vel quibuscumque aliis rebus neque etiam est planctivus, scilicet conquerendo vel murmurando si ei desint, neque deprecativus ut ei exhibeantur; haec enim pertinent ad illum qui studet circa necessaria vitae consequenda quasi circa aliqua magna, quod est contrarium magnanimitati.

[73485] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 23 Deinde cum dicit: et potens possedisse etc., ponit proprietates magnanimi per comparationem ad exteriora. Et primo quantum ad exteriores possessiones. Et dicit quod magnanimus est promptus magis ad possidendum quaedam bona, id est honorabilia, et infructuosa, id est quae non sunt lucrosa, quam aliqua quae sunt lucrosa et utilia. Quia magis pertinet ad hominem sibi sufficientem, quod non indigeat aliunde lucrari.

[73486] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 24 Secundo ibi: sed et motus lentus etc., ponit proprietatem magnanimi quantum ad motus corporales. Et dicit, quod motus magnanimi videtur esse lentus et vox eius videtur esse gravis et locutio eius videtur esse stabilis, id est tarda. Et horum rationem assignans dicit, quod non potest motus magnanimi esse festinus, cum ipse ad pauca operanda intendat. Similiter etiam magnanimus non est contentiosus, eo quod nihil exteriorum magnum existimat, nullus autem contendit nisi pro aliquo magno. Acuitas autem vocis, et velocitas locutionis accidit propter contentionem. Patet ergo quod ipsa affectio magnanimi requirit gravitatem vocis, et tarditatem locutionis et motus. Dicit autem philosophus in praedicamentis quod si aliquis naturaliter inclinatur ad aliquam passionem, puta ad verecundiam, oportet eum naturaliter habere talem colorem, qui competat verecundiae. Unde si aliquis habet naturalem aptitudinem ad magnanimitatem, consequens est etiam quod habeat naturalem dispositionem ad huiusmodi accidentia.

[73487] Sententia Ethic., lib. 4 l. 10 n. 25 Ultimo vero concludit epilogando, quod magnanimus talis est, qualis dictus est.


Lectio 11

[73488] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 1 Deficiens autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de magnanimitate, hic determinat de vitiis oppositis. Et circa hoc tria facit: primo determinat id quod est commune utrique vitio. Secundo determinat de utroque secundum se, ibi, pusillanimus quidem enim et cetera. Tertio comparat unum alteri, ibi, opponitur autem magnanimitati et cetera. Dicit ergo primo, quod ille qui deficit a medio magnanimitatis, vocatur pusillanimus. Ille autem, qui superabundat, vocatur chaymus, id est fumosus, quem nos dicimus inflatum vel praesumptuosum. Non autem dicuntur esse mali, quantum ad hoc quod non sunt malefactores. Non enim alicui nocumentum inferunt, nec faciunt aliquid turpe. Sed tamen peccant in hoc quod recedunt a medio rationis.

[73489] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit: pusillanimis quidem enim etc., determinat de utroque vitiorum secundum se. Et primo de vitio quod est secundum defectum; secundo de vitio quod est secundum excessum, ibi, chaymi autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit proprium actum pusillanimi. Et dicit, quod pusillanimus, cum sit dignus bonis, privat seipsum illis quibus dignus est, dum scilicet non conatur ad operandum vel consequendum ea quae sibi competerent.

[73490] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 3 Secundo ibi: et videbitur malum habere etc., ostendit causam pusillanimitatis. In qua quidem causa tria consideranda sunt per ordinem. Quod enim aliquis se privet bonis quibus dignus est, primo quidem contingit ex hoc quod non reputat se dignum talibus bonis, cum tamen sit dignus; hoc autem secundum contingit ex hoc quod ignorat suam conditionem. Cum enim proprium bonum sit cuilibet appetibile, si seipsum cognosceret pusillanimus, appeteret ea quibus est dignus, cum sint quaedam bona et de se appetibilia. Huiusmodi autem ignorantia non contingit ex insipientia, quia insipientes non sunt digni magnis; sed magis contingit ex quadam pigritia, per quam contingit, quod nolunt magnis se ingerere secundum suam dignitatem. Et hoc est tertium ex quo alia duo oriuntur.

[73491] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 4 Tertio ibi: talis autem opinio etc., ponit effectum pusillanimitatis. Et dicit quod talis opinio per quam alicui videtur, quod homo non sit dignus bonis quibus est dignus, videtur homines facere deteriores. Singuli enim homines appetunt illa, quae conveniunt eis secundum propriam dignitatem. Et ideo, quando nesciunt suam dignitatem, dupliciter detrimentum patiuntur suae bonitatis. Primo quidem, quia recedunt ab ipsis operationibus virtutum, et adinventionibus speculabilium veritatum, quasi indigni et insufficientes ad talia existentes: ex hoc autem, quod magna bona praetermittunt, efficiuntur peiores, quia magnorum bonorum exercitatio facit homines meliores. Secundo, quia per praedictam opinionem recedunt aliqui ab exterioribus bonis quibus sunt digni, quae instrumentaliter ad operationes virtutum deserviunt.

[73492] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: caymi autem etc., determinat de vitio quod est per excessum. Et circa hoc duo facit. Primo enim proponit causam huius vitii. Et dicit quod chaymi, id est praesumptuosi, et sunt insipientes et ignorant suam conditionem; non quidem propter pigritiam, sicut pusillanimes, sed propter insipientiam. Et hoc apparet manifeste, quia ipsi conantur ad agendum vel consequendum aliqua honorabilia, ad quae eorum dignitas non se extendit; unde, quando in eorum operatione vel consecutione deficiunt, manifeste redarguendi apparent.

[73493] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 6 Secundo ibi: et veste ornantur etc., ponit actum huius vitii qui consistit in quadam exteriori magnificatione, in quantum scilicet magnificant seipsos. Primo quidem quibusdam exterioribus signis, dum scilicet ornatis utuntur vestibus, et etiam figura ornantur pompose incedentes, et alia huiusmodi faciunt ad manifestandum excellentiam suam in exterioribus bonis fortunae. Secundo, quia huiusmodi etiam verbis manifestant quasi per haec volentes assequi honorem.

[73494] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit: opponitur autem etc., comparat praedicta vitia adinvicem. Et dicit quod pusillanimitas magis opponitur magnanimitati, quam chaymotes, id est praesumptio. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est, quia in secundo habitum est, vitium quod magis accidit propter maiorem inclinationem naturae humanae in ipsum magis opponitur virtuti quae ad hoc praecipue ordinatur ut reprimantur humanae inclinationes ad malum. Manifestum est autem, quod pluries accidit aliquos esse pusillanimes, qui scilicet omittunt facere bona quae possent, quam quod se extendant ad faciendum bona quae non possunt. Unde pusillanimitas magis opponitur virtuti. Alia ratio est, quia pusillanimitas deterior est, utpote faciens homines deteriores, ut supra habitum est. Quod autem est peius, magis virtuti opponitur. Et sic patet pusillanimitatem magis opponi virtuti.

[73495] Sententia Ethic., lib. 4 l. 11 n. 8 Ultimo autem concludit epilogando, quod magnanimitas est circa magnum honorem, ut dictum est.


Lectio 12

[73496] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 1 Videtur autem et circa hunc et cetera. Postquam philosophus determinavit de magnanimitate, quae est circa magnum honorem, hic determinat de quadam alia virtute innominata, quae est circa mediocres honores. Et circa hoc tria facit. Primo proponit esse aliquam talem virtutem; secundo probat quod dixerat, ibi, quemadmodum autem in acceptione, etc.; tertio ostendit quomodo considerentur medium et extremum in hac virtute, ibi, innominata autem existente, et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut prius in II dictum est, quaedam virtus videtur esse circa hunc, scilicet honorem, quae ita se habet ad magnanimitatem sicut liberalitas ad magnificentiam. Ambae enim istae virtutes, scilicet liberalitas et illa de qua nunc loquimur, distant ab illis duabus, scilicet magnificentia et magnanimitate, sicut a quodam magno; quia scilicet magnanimitas est circa magnum honorem, magnificentia autem circa magnos sumptus. Sed duae virtutes, scilicet liberalitas et illa de qua nunc agimus, disponunt nos circa parva et moderata, vel honores, vel divitias.

[73497] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit quemadmodum autem etc., probat quod dixerat. Et primo per rationem a simili sumptam. Secundo per communem usum loquendi, ibi, philotimum enim et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut in acceptione et datione pecuniarum, scilicet parvarum et mediocrium, est medietas et superabundantia et defectus, ut supra habitum est, ita etiam et in appetitu honoris parvi vel mediocris contingit aliquem se habere plus quam oportet, et minus quam oportet, quantum ad intentionem appetitus. Et etiam ex causa unde non oportet, inquantum scilicet unus ex pluribus vel maioribus cupit honorari, quam oporteat, et alius ex paucioribus vel minoribus. Contingit etiam, quod aliquis appetat honorari secundum quod oportet quantum ad omnia. Et sic patet, quod circa parvos vel moderatos honores est accipere medium virtuosum, et extrema vitiosa, sicut et circa moderatas pecunias.

[73498] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit philothimum enim etc., manifestat propositum per communem usum loquendi. Et circa hoc duo facit. Primo proponit communem usum loquendi. Secundo ex eo argumentatur ad propositum, ibi, manifestum autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quandoque vituperamus philotimum, idest amatorem honoris, quasi appetat honorem magis quam oportet et unde non oportet. Et similiter quandoque vituperamus eum qui non est amator honoris, quasi non velit bona operari ex quibus honoretur. E contrario autem quandoque laudamus eum, qui est amator honoris, quasi existentem virilem, idest magnum animum habentem, et quasi amatorem boni, scilicet virtuosi actus, cui debetur honor. Et similiter quandoque laudamus eum, qui non est amator honoris, quasi moderantem et temperantem seipsum, ut non excedat suam conditionem, sicut dictum est in secundo.

[73499] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit manifestum autem etc., argumentatur ex praedicto usu loquendi. Et dicit quod, quia quandoque laudamus amatorem honoris, quandoque autem vituperamus, manifestum est quod multipliciter dicitur amator honoris; et ideo non ad idem referimus laudem et vituperium. Sed laudamus amatorem honoris prout magis studet ad ea quae sunt honoris, quam vulgaris multitudo. Vituperamus autem inquantum magis cupit honores quam oporteat. Et eadem ratio est de non amatore honoris. Unde sequitur quod medium circa hoc est laudabile, prout scilicet honor et appetitur et contemnitur secundum quod oportet, extrema autem sunt vituperabilia, inquantum scilicet appetitur honor plus vel minus quam oportet.

[73500] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit: innominata autem existente etc., determinat de medio et extremis circa hanc virtutem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit dubietatem, quae circa hoc contingit. Secundo ostendit, quid ex illa dubietate sequatur, ibi, opponi autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubietatem. Et dicit, quod quia medietas circa appetitum honoris est innominata et sic videtur esse quasi deserta, quia non designatur aliquo nomine, inde est quod extrema videntur esse dubia, inquantum quandoque laudantur, quandoque vituperantur.

[73501] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 6 Secundo ibi: in quibus autem etc., ostendit qualiter in hac materia se habeat veritas circa medium et extrema. Et dicit quod in quibuscumque invenitur superabundantia et defectus, ibi etiam oportet esse medium. Et ideo, cum aliqui appetant honorem et magis et minus quam oporteat, consequens est, quod etiam aliqui appetant secundum quod oportet, quod pertinet ad rationem medii.

[73502] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 7 Tertio ibi: laudatur igitur etc., ostendit rationem praedictae dubietatis: quia enim est medium accipere circa honores, habitus medius laudatur. Et quia est innominatus, nominatur nominibus extremorum, inquantum per comparationem ad unum extremum, videtur habere similitudinem cum alio extremo. Habitus enim medius per comparationem ad superfluum amorem honoris videtur esse contemptus honoris; per comparationem autem ad contemptum honoris videtur esse amor honoris et per comparationem ad utrumque videtur esse utrumque aliqualiter. Et hoc etiam apparet in aliis virtutibus. Nam fortis per comparationem ad timidum videtur esse audax, per comparationem autem ad audacem videtur esse timidus. Sic ergo in proposito extrema vituperantur secundum se considerata, laudantur autem secundum quod attribuuntur medio.

[73503] Sententia Ethic., lib. 4 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit: opponi autem etc., ostendit, quod ex praedicta dubietate sequitur quod extrema vitia solum adinvicem videantur opponi, non autem ad medium virtutis, propter hoc, quod est innominatum.


Lectio 13

[73504] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 1 Mansuetudo autem est quidem et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus respicientibus bona exteriora, scilicet divitias et honores, hic determinat de mansuetudine, quae respicit exteriora mala ex quibus aliquis provocatur ad iram. Et circa hoc duo facit. Primo determinat de mansuetudine et vitiis oppositis. Secundo respondet tacitae quaestioni, ibi, quod autem in prioribus dictum est et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo circa iram inveniuntur medium et extrema; secundo de eis determinat, ibi, passio quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, quod mansuetudo est quaedam medietas circa iras. In qua tamen materia medium proprie acceptum est innominatum, et fere etiam extrema, quia non expressis nominibus distinguuntur. Nomen autem mansuetudinis assumitur ad significandum medium, cum tamen ex vi nominis magis declinet ad defectum irae. Dicitur enim aliquis mansuetus ex eo quod non irascitur quasi manu assuetus ad similitudinem bestiarum quae iracundiam deponunt manibus hominum assuetae. Ipse etiam defectus inordinatus irae est innominatus. Dicitur enim aliquis mansuetus qualitercumque non irascatur, sive bene, sive male. Sed superabundantia vocatur iracundia.

[73505] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit: passio quidem enim etc., determinat de mansuetudine et vitiis oppositis. Et primo de mansuetudine. Secundo de vitiis oppositis, ibi: defectus autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid conveniat mansuetudini secundum quod ponitur virtus. Secundo quid conveniat ei secundum nominis proprietatem, ibi, peccare autem videtur et cetera. Dicit ergo primo, quod iracundia ponitur vitium extremum, quia importat quendam superexcessum irae quae est passio quaedam quae ex multis et differentibus rebus fit, et ita secundum horum diversitatem contingit in ira accipere medium et extrema. Ille igitur qui irascitur in quibus rebus oportet et etiam quibus personis oportet et insuper medio modo se habet in modo irascendi, quia irascitur sicut oportet et quando oportet et quanto tempore oportet, talis homo laudatur; et iste est mansuetus, si tamen nomen mansuetudinis in laudem accipiatur. Videtur enim ad hoc disponi mansuetus, ut primo quidem interius iudicium rationis non perturbetur ab ira, secundo ut in exteriori actione non ducatur ab ira, sed secundum ordinationem rationis et in his rebus et in tanto tempore irascatur.

[73506] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit: peccare autem etc., ostendit quid pertineat ad mansuetum secundum nominis proprietatem. Et dicit quod secundum hoc videtur magis peccare in hoc quod accedit ad defectum. Cum enim dicitur aliquis mansuetus, significatur quod non sit punitivus, sed magis remittat et condonet poenas, quod pertinet ad defectum irae. Nam ira est appetitus vindictae quae fit per poenam.

[73507] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 4 Deinde cum dicit: defectus autem etc., determinat de vitiis oppositis. Et primo de vitio defectus. Secundo de vitio superabundantiae, ibi, superabundantia autem et cetera. Tertio comparat haec duo vitia adinvicem, ibi, mansuetudini autem magis et cetera. Dicit ergo primo quod defectus a medio in ira, sive vocetur inirascibilitas per oppositum ad iracundiam, sive qualitercumque aliter, vituperatur.

[73508] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 5 Et quia Stoici dicebant omnem iram esse vituperabilem, ideo consequenter ostendit quod defectus irae quandoque est vituperabilis triplici ratione: quarum primam ponit, ibi non irasci enim et cetera. Et est talis. Omne quod pertinet ad insipientiam est vituperabile; quia laus virtutis est in hoc quod operatur secundum rectam rationem prudentiae. Sed ad insipientiam videtur pertinere quod aliquis non irascatur in rebus in quibus oportet irasci et eo modo et tempore quo oportet irasci et quibus personis irasci oportet. Manifestum est enim quod ira causatur ex tristitia. Tristitia autem est sensus nocumenti. Si igitur aliquis non irascitur in quibus oportet irasci, consequens est quod non doleat de eis et ita quod non sentiat ea esse mala, quod pertinet ad insipientiam. Patet ergo quod defectus irae est vituperabilis.

[73509] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 6 Secundam rationem ponit ibi, et non iratus et cetera. Ira enim est appetitus vindictae. Qui ergo non irascitur in quibus debet irasci, sequitur quod non vindicet ea quae debet vindicare, quod est vituperabile. Non est autem haec ratio sic intelligenda quasi non possit aliqua vindicta fieri ex iudicio rationis sine ira; sed quia motus irae excitatus ex iudicio rationis facit promptiorem ad recte vindicandum. Nisi enim appetitus sensitivus adiuvaret ad exequendum iudicium rationis, frustra esset in natura humana.

[73510] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 7 Tertiam rationem ponit ibi iniuriantem autem et cetera. Et dicit quod ad servilem animum pertinet quod aliquis despiciat familiares suos et quod sustineat iniuriantes sibi, ita scilicet quod non repellat iniurias debito modo. Hoc autem consequitur ex defectu irae, quia per hoc redditur homo piger et remissus ad repellendum iniurias. Unde patet quod defectus irae est vituperabilis.

[73511] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit superabundantia autem etc., determinat de superabundantia irae. Et primo ostendit quod hoc vitium multipliciter contingit. Secundo determinat de speciebus ipsius, ibi: qui quidem iracundi et cetera. Dicit ergo primo, quod superabundantia irae potest fieri secundum omnes circumstantias: inquantum scilicet contingit quod aliquis irascatur quibus personis non oportet et in quibus rebus non oportet et magis quam oportet et velocius etiam provocetur ad iram et pluri tempore duret ira quam oportet. Non tamen omnes isti excessus inveniuntur in uno homine, tum propter molestiam quam ipse ex sua ira pateretur, tum etiam quia aliis molestus existens inter homines vivere non posset.

[73512] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 9 Et ita etiam est universaliter loquendo de malo; quia si esset integrum, seipsum destrueret. Fieret enim importabile tollendo subiectum a quo portari debet si sit. Quod enim nihil est, non potest dici malum, cum malum privatio sit; quodlibet autem ens inquantum huiusmodi, est bonum. Unde patet quod malum non aufert totum bonum, sed aliquod particulare bonum cuius est privatio. Sicut caecitas aufert visum, non autem aufert animal, quo sublato iam non esset caecitas. Ex quo patet quod malum non potest esse integrum; quia sic auferendo totum bonum auferret etiam se ipsum.

[73513] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit: qui quidem igitur iracundi etc., ponit tres species superabundantiae in ira. Circa quarum primam dicit quod illi qui dicuntur iracundi, id est prompti ad iram, velociter irascuntur et etiam quibus personis non oportet et in quibus rebus non oportet et vehementius quam oportet; non tamen multo tempore durat eorum ira, sed velociter ab ea requiescunt, et hoc est optimum in eis. Quod accidit quia non retinent iram interius in corde, sed statim prorumpit exterius, quia vel retribuunt statim vindictam vel qualitercumque manifestant iram suam per aliqua signa propter velocitatem motus irae; et sic ira exterius exhalante requiescunt. Sicut etiam calor inclusus magis conservatur, evaporans autem citius evanescit. Ad hanc autem speciem irae maxime videntur disponi cholerici propter subtilitatem et velocitatem colerae. In hac autem velocitate superabundantiam obtinent acrocholi, id est extremi in ira, ab acros quod est extremum, et ethymos, quod est ira; qui sunt acuti et prompti ut irascantur circa omnia, unde et nominantur.

[73514] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 11 Secundam speciem ponit ibi, amari autem et cetera. Et dicit quod amari secundum iram dicuntur quorum ira difficile solvitur; et diu irascuntur, quia retinent iram in corde. Tunc autem eorum ira quiescit, quando retribuunt vindictam pro iniuria illata: punitio enim facit quiescere impetum irae, dum loco tristitiae praecedentis inducit delectationem, in quantum scilicet aliquis delectatur de vindicta. Sed si hoc non fiat quod puniant, graviter affliguntur interius; quia enim non manifestant iram suam, nullus potest persuadendo eorum iram mitigare quae ignoratur, sed cum hoc ad hoc quod eorum ira digeratur necessarium est longum tempus per quod paulatim tepescat et extinguatur accensio irae. Tales autem, qui sic iram retinent diuturnam sunt sibiipsis molestissimi et praecipue amicis cum quibus delectabiliter non possunt convivere, et propter hoc vocantur amari. Ad hanc autem speciem superabundantiae maxime videntur disponi melancolici, in quibus impressiones susceptae diu propter humoris grossitiem perseverant.

[73515] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 12 Tertiam speciem ponit ibi, difficiles autem et cetera. Et dicit quod illos dicimus difficiles sive graves qui irascuntur in quibus non oportet et magis quam oportet et pluri tempore quam oportet; et non commutantur ab ira sine hoc quod crucient, vel puniant eos quibus irascuntur. Non enim est in eis diuturnitas irae ex sola retentione irae ut possit tempore digeri, sed ex proposito firmato ad puniendum.

[73516] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit mansuetudini autem etc., comparat praedicta adinvicem. Et dicit quod superabundantia irae magis opponitur mansuetudini quam defectus: quod probat duplici ratione. Primo quidem quia in pluribus accidit. Homo enim magis inclinatur naturaliter ad puniendum post iniuriam sibi illatam; licet quando non est iniuriam passus naturaliter inclinetur homo ad mansuetudinem. Secundo quia illi qui superabundant in ira, magis sunt difficiles ad convivendum. Et in hoc sunt deteriores, unde et magis contrariantur bono virtutis.

[73517] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 14 Deinde cum dicit: quod autem in prioribus etc., respondet tacitae quaestioni: scilicet in quibus, et qualiter homo debeat irasci. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quid circa hoc non possit determinari per certitudinem. Secundo quid sit in hoc manifestum, ibi sed quod quidem tale et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut dictum est in II et ibidem manifestatum, non est facile determinare qualiter sit irascendum, et in quibus, vel qualibus rebus, et quanto tempore, et usque ad quem terminum recte facit, qui irascitur et usque ad quem terminum peccat. Ille enim qui parum recedit a medio vel in maius vel in minus, non vituperatur; sed potius quandoque eos qui deficiunt in ira laudamus et vocamus eos mansuetos; illos autem, qui parum excedunt, vocamus viriles, quasi potentes, et aptos ad principandum propter promptitudinem ad vindictam, quae competit principibus. Sed per quantum et qualem recessum a medio aliquis vituperetur vel non vituperetur, non de facili potest ratione determinari, quia huius rei iudicium consistit in singularibus et in sensu, non tam exteriori quam interiori aestimatione.

[73518] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 15 Deinde cum dicit: sed quod quidem tale etc., ostendit quid sit in talibus manifestum. Et dicit manifestum esse, quod laudabilis est medius habitus, secundum quem irascimur quibus oportet et in quibus rebus oportet et secundum quod oportet et similiter de aliis circumstantiis, et quod superabundantia et defectus sunt vituperabiles; ita tamen quod, si in parvum fiant, tolerabile est, si autem plus fiant, magis vituperabile est. Si autem multum fiant, valde vituperabile est. Unde semper se debet aliquis ad medium trahere.

[73519] Sententia Ethic., lib. 4 l. 13 n. 16 Ultimo autem epilogat, quod dictum est de habitibus, qui sunt circa iram.


Lectio 14

[73520] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 1 In colloquiis autem et convivere et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus, quae respiciunt res exteriores, hic determinat de virtutibus, quae respiciunt actus humanos. Et primo in seriis. Secundo in ludicris, ibi, existente autem requie et cetera. In actibus autem seriosis est duo considerare, scilicet delectationem et veritatem. Primo ergo determinat de virtute quae est circa delectationes et tristitias in seriosis actibus hominum; secundo de virtute quae est circa veritatem, ibi, circa eadem autem fere est et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit circa delectationes et tristitias humanorum actuum esse medium et extrema. Secundo determinat de eis, ibi, nomen autem non redditur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit vitium pertinens ad superabundantiam delectationis. Et dicit, quod circa colloquia humana, per quae maxime homines adinvicem convivunt secundum proprietatem suae naturae, et universaliter circa totum convictum hominum qui fit per hoc quod homines sibi invicem communicant in sermonibus et in rebus, quidam videntur esse placidi, quasi hominibus placere intendentes. Unde omnia laudant, quae ab aliis dicuntur et fiunt, ad hoc, quod delectabiles se eis exhibeant. Et in nullo contradicunt eis quibus convivunt, ne eos contristent; aestimantes, quod oportet omnibus convivere sine tristitia.

[73521] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 2 Secundo ibi: qui autem contrario his etc., ponit vitium quod pertinet ad defectum in talibus. Et dicit, quod illi, qui contrario modo se habent ad placidos, volunt contrariari omnibus quae dicuntur vel fiunt, quasi intendentes alios contristare, et nihil curantes praetermittere ne alios contristent: et isti vocantur discoli et litigiosi.

[73522] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 3 Tertio ibi: quoniam quidem igitur etc., concludit esse quendam medium habitum laudabilem. Et dicit, quod quia praedicti habitus, qui sunt in extremo sunt vituperabiles, manifestum est quod medius habitus est laudabilis, secundum quem aliquis acceptat ea quae ab aliis dicuntur vel fiunt, vel etiam despicit, et contradicit secundum quod oportet.

[73523] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: nomen autem non redditur et cetera. Determinat de praedictis. Et primo de medio; secundo de extremis, ibi, condelectantis autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de nomine medii habitus; secundo de eius proprietatibus, ibi, universaliter quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit medium habitum esse innominatum.

[73524] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 5 Secundo ibi: assimulatur autem etc., nominat ipsum per similitudinem amicitiae. Et dicit, quod ista virtus maxime assimilatur amicitiae, quia communicat cum ea in actu exteriori, maxime proprio ei, qui est delectabiliter convivere ad amicos. Ille enim, qui est dispositus secundum medium habitum huius virtutis, taliter se habet in delectabili convictu ad alios, sicut dicimus competere amico, cuius scilicet amicitia moderatur ratione, quod pertinet ad amicitiam honesti. Non enim omnis amicitia est secundum virtutem, ut infra dicetur. Et si ita esset, quod ille qui habet istam virtutem, assumeret affectum dilectionis ad eos quibus convivit, esset omnino talis qualis est omnino virtuosus.

[73525] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 6 Tertio ibi: differt autem ab amicitia etc., ostendit differentiam huius virtutis ad veram amicitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ponit differentiam. Secundo excludit falsum intellectum, ibi, verumtamen et in singulis et cetera. Dicit ergo primo, quod haec virtus differt a vera amicitia, quia ista virtus est et sine amore, qui est passio appetitus sensitivi, et sine dilectione ad eos quibus colloquitur, quae pertinet ad appetitum intellectivum. Non enim ex hoc acceptat singula ab aliis dicta vel facta, sicut oportet, quia afficiatur ad eos odio vel amore; sed quia est ita dispositus secundum habitum. Et huius signum est quia hoc observat non solum ad amicos, sed communiter ad omnes ignotos et notos, consuetos et inconsuetos. Et est simile de liberalitate. Amicus enim dona confert amicis propter amorem. Liberalis autem non ex eo quod amat, sed ex eo quod est talis, ut facile emittat pecuniam.

[73526] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit verumtamen et in singulis etc., excludit falsum intellectum praedictorum. Quia enim dixerat quod similiter se habet haec virtus ad ignotos et notos, posset aliquis intelligere similitudinem istam quantum ad omnia. Est autem intelligenda praedicta similitudo quantum ad hoc commune, quod est delectabiliter omnibus convivere; est autem differentia quantum ad speciales modos convivendi; quia in singulis facit secundum quod congruit, non autem convenit quod similiter aliquis delectet aut contristet consuetos et extraneos.

[73527] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 8 Deinde cum dicit universaliter quidem etc., ponit proprietates quinque huius virtutis quarum prima sumitur ex modo colloquendi. Et dicit quod, sicut dictum est, in universali omnibus colloquitur sicut oportet.

[73528] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 9 Secundam ponit ibi: referens autem et cetera. Quae sumitur ex parte finis. Et dicit, quod tendit ad hoc quod sine tristitia, vel etiam cum delectatione aliis convivat. Et hoc refert ad bonum honestum, et ad conferens, idest utile, quia est circa delectationes et tristitias quae fiunt in colloquiis, in quibus principaliter et proprie consistit convictus humanus. Hoc enim est proprium hominum respectu aliorum animalium, quae sibi in cibis vel in aliis huiusmodi communicant.

[73529] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 10 Tertiam proprietatem ponit ibi: horum autem et cetera. Quae sumitur per comparationem ad tristitiam. Et dicit quod quandoque habens hanc virtutem refugit delectare alium, quin immo eligit contristare ipsum. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo ex parte suiipsius, puta si non sit sibi honestum, ut cum alius loquitur verba turpia, vel si etiam sit sibi nocivum, puta cum alius loquitur in detrimentum eius; alio modo ex parte illius cui convivit, puta si dicat vel faciat aliquid quod ad propriam suiipsius magnam inhonestatem pertineat, vel etiam sit ei multum nocivum. Et per hoc quod ei contradicitur ingeritur ei parva tristitia. Sic enim non acceptabit virtuosus quod ab aliis dicitur vel fit, sed magis reprehendet.

[73530] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 11 Quartam proprietatem ponit ibi: differenter autem colloquitur et cetera. Quae sumitur per comparationem ad diversas personas. Et dicit quod hic virtuosus diversimode colloquitur et conversatur cum his qui sunt in dignitatibus constituti et cum quibuscumque privatis personis. Et similiter diversimode cum magis vel minus notis, et secundum alias diversitates personarum. Singulis enim attribuit quod est conveniens.

[73531] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 12 Quintam proprietatem ponit ibi: et per se quidem et cetera. Quae sumitur per comparationem delectationis ad tristitiam. Et dicit, quod per se quidem intendit delectare et renuit contristare; tamen aliquando parum contristat considerans futura, si praeponderent praesenti contristationi, quantum ad honestatem et utilitatem, vel etiam quantum ad futuram delectationem magnam, cui locus paratur per praesentem contristationem. Concludit autem, quod talis est medius habitus, cum tamen sit innominatus, licet apud nos possit affabilitas nominari.

[73532] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 13 Deinde cum dicit condelectantis autem etc., determinat de oppositis vitiis. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de vitio quod pertinet ad superabundantiam delectationis. Et dicit quod ille qui superabundat in condelectando, si hoc non faciat propter aliud, vocatur placidus; si autem hoc faciat, vel propter adipiscendam pecuniam, vel quicquid aliud pecunia aestimari potest, vocatur blanditor sive adulator.

[73533] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 14 Secundo ibi, qui autem omnes contristat etc., determinat de opposito vitio. Et dicit, quod ille qui omnes contristat, vocatur litigiosus et dyscolus, ut dictum est.

[73534] Sententia Ethic., lib. 4 l. 14 n. 15 Tertio ibi opponi autem videntur etc., comparat praedicta duo vitia adinvicem. Et dicit, quod extrema videntur opponi sibiinvicem, non autem virtuti, quia medium virtutis est innominatum.


Lectio 15

[73535] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 1 Circa eadem autem est fere et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtute, quae tenet medium in humanis actibus quantum ad delectationem, hic determinat de virtute quae tenet medium in eisdem humanis actibus quantum ad veritatem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio; secundo determinat propositum, ibi, videtur utique iactator, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quamdam virtutem mediam esse oppositam iactantiae. Secundo ostendit, quod de hac virtute est tractandum, ibi, non malum autem et cetera. Tertio ostendit differentiam huius virtutis ad praecedentem, ibi, in convivere utique et cetera. Dicit ergo primo, quod medietas opposita iactantiae est fere circa eadem cum praedicta virtute, quia est circa actus humanos. Sed non secundum idem; quia non secundum delectationem, sed secundum aliquid aliud, ut post dicetur; et tamen ipsa medietas est innominata sicut et praedicta virtus.

[73536] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 2 Deinde cum dicit: non malum autem etc., ostendit quare necessarium est determinare de hac virtute. Et ponit ad hoc duas rationes. Circa quarum primam dicit, quod non est malum, immo utile ad scientias morales, pertranseunter tractare de huiusmodi virtutibus, quia per hoc magis sciemus ea quae pertinent ad mores, si pertranseamus tractando ea, quae pertinent ad singulos habitus. Quia cognitio rerum moralium perficitur per hoc quod particularia cognoscuntur.

[73537] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 3 Secundam rationem ponit ibi: et medietates et cetera. Et dicit, quod considerando in singulis ita se habere, magis certificabimur, quod virtutes sint medietates quaedam.

[73538] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 4 Deinde cum dicit: in convivere utique etc., determinat differentiam huius virtutis ad praecedentem. Et dicit, quod de illis, qui aliqualiter se habent ad delectationem vel tristitiam in convictu et collocutione dictum est. Restat autem dicendum de illis qui secundum veritatem et falsitatem se habent in sermonibus et operationibus secundum veritatem vel secundum fictionem factis.

[73539] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit: videtur utique etc., determinat de virtutibus et vitiis. Et primo ponit virtutem et vitia contraria. Secundo determinat de eis, ibi, de utrisque autem dicemus et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid pertineat ad medium et extrema in hac materia. Secundo ostendit qualiter ea, quae dicta sunt, pertineant ad medium habitum et extremos, ibi, est autem horum singula etc.; tertio ostendit medium habitum esse laudabilem, extremos autem esse vitiosos, ibi, per se autem et cetera. Dicit ergo primo, quod iactator, qui peccat per superabundantiam, simulat aliqua gloriosa, et hoc dupliciter: uno modo quia simulat sibi inesse aliqua gloriosa quae non insunt; alio modo quia simulat ea quae insunt maiora esse quam sint. Ille autem qui peccat per defectum dicitur esse eyron, et hoc dupliciter: uno modo quia negat sibi inesse gloriosa quae insunt; alio modo quia dicit ea esse minora quam sint. Ille vero qui tenet medium dicitur autochiastos, id est per se admirabilis, quia scilicet non quaerit magis in admiratione esse quam sibi secundum se conveniat; vel dicitur autophastos, id est per se manifestus, quia talem se manifestat qualis est. Est enim verax inquantum de se confitetur ea quae sunt; et hoc non solum sermone, sed etiam vita; inquantum scilicet exterior sua conversatio conformis est suae conditioni, sicut et sua locutio.

[73540] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 6 Deinde cum dicit: est autem horum singula etc., ostendit qualiter praedicta pertineant ad tres habitus dictos. Et dicit, quod unumquemque praedictorum actuum contingit dupliciter facere. Uno modo propter aliquid aliud; puta cum aliquis negat se esse talem qualis est, propter timorem. Alio modo non propter aliquid aliud, sed propter hoc quod in tali actu delectatur. Et hoc proprie pertinet ad habitum. Quia unusquisque secundum qualitatem sui habitus loquitur et operatur et vitam ducit, nisi quandoque aliter operetur propter aliquid aliud emergens.

[73541] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 7 Deinde cum dicit: per se autem mendacium etc., ostendit quid in praedictis habitibus sit laudabile et vituperabile. Et dicit quod mendacium secundum se est pravum et fugiendum, verum autem est bonum et laudabile. Ad hoc enim signa sunt instituta quod repraesentent res secundum quod sunt. Et ideo si aliquis repraesentat rem aliter quam sit, mentiendo, inordinate agit et vitiose. Qui autem verum dicit, ordinate agit et virtuose. Manifestum est autem quod ille qui verum dicit, medium tenet, quia significat rem secundum quod est; veritas enim in aequalitate consistit quae est medium inter magnum et parvum. Qui autem mentitur est in extremo, quia vel secundum superabundantiam, quia plus dicit quam sit, vel secundum defectum, quia minus dicit quam sit. Unde patet quod ambo sunt vituperabiles, sed magis iactator qui excedit ad plus, quia plus recedit a vero: in aequali enim invenitur minus, non autem maius.

[73542] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 8 Deinde cum dicit: de utrisque autem etc., determinat de praedictis habitibus. Et primo de virtute. Secundo de vitiis oppositis, ibi, maiora autem existentibus et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat de quo veraci sit agendum. Secundo ostendit quid ad eum principaliter pertineat, ibi, videbitur utique talis et cetera. Tertio ostendit ad quod extremum magis declinet, ibi, in minus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod de praedictis habitibus dicendum est, sed prius de veraci. Non autem intendimus nunc de eo qui veritatem loquitur in confessionibus iudiciorum, puta cum aliquis interrogatus a iudice confitetur quod verum est; neque etiam de eo qui verum dicit in quibuscumque pertinentibus ad iustitiam vel iniustitiam; haec enim pertinent ad aliam virtutem, scilicet ad iustitiam. Sed de illo veridico intendimus qui verum dicit et vita et sermone in talibus, quae non habent differentiam iustitiae et iniustitiae. Sed verum dicit solum propter dispositionem habitus: sicut etiam supra dictum est de virtute praemissa, quod delectabiliter vult aliis convivere non propter amorem, sed propter dispositionem sui habitus, ita etiam et haec virtus verum dicit non propter servandam iustitiam, sed propter aptitudinem quam habet ad verum dicendum.

[73543] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 9 Deinde cum dicit: videbitur utique etc., ostendit quid maxime pertineat ad veracem de quo intendit. Et dicit quod talis videtur in suis verbis et factis moderationem habere vitando excessum et defectum. Amat enim veritatem et verum dicit etiam in illis in quibus non multum refert ad nocumentum vel profectum: et multo magis in illis in quibus dicere verum vel falsum, facit aliquam differentiam ad nocumentum vel iuvamentum alterius. Et hoc ideo quia abhorret mendacium secundum se tamquam quoddam turpe, et non solum secundum quod cedit in nocumentum alterius: talem autem dicit esse laudabilem.

[73544] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 10 Deinde cum dicit: in minus autem etc., ostendit ad quod extremum magis declinat. Et dicit quod si aliquando difficile sit omnino ad punctum dicere veritatem, magis vult declinare ad minus quam ad maius. Hoc enim videtur magis ad prudentiam pertinere, eo quod homines superabundanter de se ipsis loquentes, efficiuntur aliis onerosi, quia per hoc videntur aliis se velle praeferre.

[73545] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 11 Deinde cum dicit: maiora autem etc., determinat de vitiis oppositis. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de vitio quod pertinet ad superabundantiam. Secundo de vitio quod pertinet ad defectum, ibi, eyrones autem et cetera. Tertio determinat de oppositione vitiorum ad virtutem, ibi: opponi autem videtur et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quot modis committatur vitium iactantiae quod excedit in plus. Secundo ostendit secundum quid praecipue vitium iactantiae attendatur, ibi: non in potentia autem etc.; tertio ostendit in quibus vitium iactantiae praecipue committatur, ibi: qui quidem igitur gloriae gratia iactant et cetera.

[73546] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 12 Dicit ergo primo, quod quandoque aliquis iactat de se quae non sunt, vel maiora quam sint, non propter aliquem alium finem, sed quia in hoc delectatur, et talem dicit habere quamdam mali similitudinem, alioquin non gauderet de mendacio. Hoc enim ex inordinatione animi provenit. Non tamen talis est omnino malus, quia non intendit aliquam malitiam. Sed est vanus, inquantum delectatur in re, quae secundum se, nec est bona nec utilis. Secundo modo contingit quod aliquis se iactat propter appetitum gloriae vel honoris et talem dicit non esse multum vituperabilem, in quantum scilicet gloria et honor habent quamdam affinitatem cum rebus honestis propter quas aliqui laudantur et honorantur. Tertio modo aliqui se iactant causa argenti, vel cuiuscumque alterius quod argento aestimari potest. Et talem dicit esse magis deformem, quia propter minus bonum mentitur.

[73547] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 13 Deinde cum dicit: non in potentia autem etc., ostendit secundum quid praecipue attenditur iactantia. Et dicit quod non iudicatur aliquis iactator ex eo quod habet aliquid vel non habet unde se potest sic iactare, sed ex eo quod hoc eligit. Dicitur enim aliquis iactator secundum habitum quem consequitur talis electio; sicut etiam (est) de quocumque mendaci qui dicitur mendax ex eo quod eligit mentiri, vel quia gaudet de ipso mendacio, vel quia mentitur propter appetitum gloriae vel lucri.

[73548] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 14 Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., ostendit de quibus praecipue aliqui se iactant. Manifestum est autem quod illi qui de ipsa iactantia gaudent, indifferenter de quibuscumque se iactant. Illi vero qui iactant se causa gloriae fingunt talia quae videantur esse laudabilia, sicut sunt virtuosa opera vel quae pertinent ad felicitatem, sicut nobilitas divitiae et alia huiusmodi. Illi vero qui iactant se causa lucri, fingunt talia in quibus alii delectentur, alioquin nihil lucrarentur, et iterum observant quod sint talia illa de quibus se iactant quae, si non sint vera, possit hoc latere, ita quod eorum mendacium non deprehendatur.

[73549] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 15 Et ponit exemplum de duobus: scilicet de his quae pertinent ad medicinam; quia omnes desiderant sanitatem, nec potest a quibuscumque deprehendi, utrum aliquis in medicando erret. Alia autem sunt quae pertinent ad divinationes futurorum, de quibus naturaliter homines sollicitantur, et circa quae non de facili mendacium deprehenditur. Et ideo illi qui iactant se propter lucrum, praecipue fingunt se esse medicos vel sapientes in divinando. Quamvis hoc quod dicit sapientem possit referri ad hoc quod tales se iactent de cognitione divinorum, quae est desiderabilis et latens.

[73550] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 16 Deinde cum dicit: eyrones autem etc., determinat de vitio quod pertinet ad defectum. Et circa hoc duo facit. Primo comparat hoc vitium iactantiae. Secundo ostendit diversitatem huius vitii, ibi: maxime autem et isti et cetera. Dicit ergo primo, quod irones qui minus de seipsis dicunt quam sit, videntur habere mores magis gratiores quam iactatores, quia non videntur talia dicere gratia lucri, sed quasi fugientes tumorem superbiae.

[73551] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 17 Deinde cum dicit: maxime autem et isti etc., ostendit quomodo diversimode hoc vitium contingat. Et dicit quod quidam sunt qui maxime de se negant ea quae videntur ad magnam gloriam pertinere, sicut Socrates qui negabat se esse scientem. Quidam vero sunt qui in quibusdam parvis et manifestis volunt ostendere quod non fingant de se maiora quam sint, et isti vocantur blancopanurghy, quasi in quadam astutia simulationis suas delitias habentes; panurghy enim Graece dicuntur astuti, blancon autem idem est quod deliciosum. Hos autem dicit esse de facili contemptibiles, quia nimis manifesta est eorum simulatio. Et talis defectus in exterioribus quandoque videtur ad iactantiam pertinere, dum per hoc volunt se ostendere meliores et magis moderatos, sicut Laconii qui deferebant vestimenta magis despecta quam deceret statum eorum, quia tam superabundantia exteriorum quam etiam immoderatus defectus videtur ad iactantiam pertinere, inquantum per utrumque ostenditur quaedam hominis excellentia.

[73552] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 18 Quidam vero sunt qui moderate utuntur hoc vitio, quia neque omnino negant de se gloriosa, neque etiam assumunt aliqua nimis parva et utuntur hoc vitio in his quae non sunt prompta et manifesta, et tales videntur esse gratiosi, ut supra dictum est.

[73553] Sententia Ethic., lib. 4 l. 15 n. 19 Deinde cum dicit: opponi autem videtur etc., determinat de oppositione vitii ad virtutem. Et dicit quod magis videtur opponi veridico iactator, inquantum est deterior sicut dictum est. Semper enim peius vitium magis virtuti opponitur.


Lectio 16

[73554] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 1 Existente autem requie et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus quae sunt circa humanos actus seriosos, hic determinat de quadam virtute quae est circa ludicra. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod circa ludos, potest esse virtus et vitium. Secundo determinat de virtute quae circa ludos existit et de vitiis oppositis, ibi, qui quidem in derisione et cetera. Tertio ostendit differentiam huius virtutis ad supradictas, ibi, tres igitur quae dictae sunt et cetera. Circa primum, considerandum est, quod circa id quod est secundum se malum et non potest habere rationem boni, non est virtus et vitium, ut in II ostensum est; si igitur ludus nullam rationem boni posset habere, non esset circa ludum aliqua virtus.

[73555] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 2 Habet autem aliquam rationem boni, inquantum est utilis humanae vitae. Sicut enim homo indiget a corporalibus laboribus interdum desistendo quiescere, ita etiam indiget ut ab intentione animi qua rebus seriis homo intendit interdum anima hominis requiescat: quod quidem fit per ludum. Et ideo dicit quod, cum sit quaedam requies hominis ab anxietate sollicitudinum in hac vita et in conversatione humana per ludum, et sic ludus habet rationem boni utilis, consequens est quod in ludis possit esse quaedam conveniens collocutio hominum adinvicem; ut scilicet homo dicat et audiat qualia oportet et sicut oportet; et tamen in talibus multum differt dicere et audire. Multa enim aliquis homo decenter audit quae non decenter diceret. Ubicumque autem est differentia eorum quae oportet fieri et eorum quae non oportet ibi non solum est medium, sed etiam superabundantia et defectus a medio. Unde circa ludum contingit esse medium virtutis et extrema.

[73556] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 3 Deinde cum dicit: qui quidem in derisione etc., determinat de medio et extremis. Et primo ostendit quid sit circa unumquodque eorum. Secundo ostendit quid unicuique eorum conveniat, ibi, medio autem habitui et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit medium et extremum in ludo. Secundo ostendit quod hoc pertineat ad diversitatem morum, ibi, moris enim et cetera. Tertio ostendit quod quandoque extremum accipitur pro medio, ibi, redundante autem risu et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid pertineat ad superabundantiam. Et dicit, quod illi qui superabundant in derisione ludi, dicuntur bomolochi, idest raptores templi ad similitudinem milvorum, qui volabant circa templum, ut raperent intestina animalium immolatorum. Ita et isti insidiantur ad hoc quod possint aliquid rapere, quod convertant in derisionem. Et ideo tales sunt onerosi, quia desiderant undecumque facere risum; ad quod magis student, quam ad hoc, quod dicant aliqua decora, idest honesta, et quod non turbent illum cui ingerunt convicium ex ludo. Magis enim volunt dicere aliqua turpia, vel ex quibus alii turbentur, quam quod non inducant homines ad risum.

[73557] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 4 Secundo ibi: qui autem neque ipsi etc., ostendit quid sit vitium per defectum. Et dicit quod illi qui neque volunt dicere aliquid ridiculum et molesti sunt illis qui dicunt, dum ex hoc irrationabiliter turbantur, videntur esse agrii, idest agrestes, et duri, quasi qui non emolliantur delectatione ludi.

[73558] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 5 Tertio ibi: moderate autem ludentes etc., ostendit quid sit medium in ludo. Et dicit, quod illi qui moderate se habent in ludis vocantur eutrapeli, quasi bene vertentes, quia scilicet ea quae dicuntur vel fiunt convenienter in risum convertunt.

[73559] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 6 Deinde cum dicit moris enim etc., ostendit quod praedicta pertineant ad diversitatem morum. Et dicit quod praedicti motus, scilicet quod aliquis velit facere risum vel superabundanter vel diminute vel moderate est quoddam indicium interioris moralis dispositionis. Sicut enim per motus corporales exteriores discernuntur interiores corporum dispositiones, ita etiam per exteriores hominum operationes discernuntur interiores mores.

[73560] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 7 Deinde cum dicit: redundante autem risu etc., ostendit quomodo extremum quandoque sumitur pro medio. Et dicit, quod quia risus ad multos redundat, et multi sunt qui magis quam oportet delectantur in ludo, et in hoc quod dicant aliis convitia iocosa, inde est, quod apud eos bomolochi vocantur eutrapeli, quia sunt eis gratiosi. Superabundant enim in ludo quem plures hominum superabundanter diligunt. Differunt tamen non parum bomolochi ab eutrapelis, ut ex supradictis patet.

[73561] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 8 Deinde cum dicit: medio autem habitui etc., ostendit quid proprie pertineat ad praedictos habitus. Et primo ostendit quid proprie pertineat ad medium virtutis. Secundo quid ad extremum superabundantiae, ibi, bomolochus autem etc.; tertio quid pertineat ad extremum defectus, ibi, agrios autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter se habeat eutrapelus universaliter circa ludum. Secundo qualiter se habeat specialiter circa convicia iocosa, ibi: et utrum igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit, quod ad medium habitum pertinet, convenientibus ludis uti. Et dicit, quod ad medium habitum huius virtutis pertinet id quod est proprium epydexiotis, idest bene aptati et dispositi ad hoc, quod cum hominibus conversetur. Ad talem enim pertinet quod dicat et audiat talia ludicra quae congruant viro modesto et liberali, qui scilicet liberum animum habet a servilibus passionibus.

[73562] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 9 Secundo ibi: est enim quaedam etc., probat et inducit rationem ad hoc quod dixerat: quia scilicet ubicumque est invenire aliquid quod decenter fieri potest, hoc pertinet ad virtutem. Sed contingit aliquem ludentem dicere et audire quaedam convenientia. Et hoc patet ex differentia ludorum. Ludus enim liberalis hominis, qui scilicet intendit propria sponte bonum agere, differt a ludo hominis servilis, qui circa servilia occupatur. Et ludus hominis disciplinati, qui scilicet instructus est qualiter debeat ludere, differt a ludo hominis indisciplinati, qui nulla disciplina in ludo refrenatur. Unde manifestum est, quod ad medium habitum virtutis pertinet decentia in ludo dicere et audire.

[73563] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 10 Tertio ibi: videbit autem utique aliquis etc., inducit quoddam signum ad supradicta, quod scilicet differat ludus disciplinati et indisciplinati. Et dicit, quod hoc maxime apparet considerando tam in veteribus, quam in novis comoediis, id est repraesentationibus collocutionum hominum adinvicem. Quia si alicubi in talibus narrationibus occurreret aliquod turpiloquium, ex hoc quibusdam generabatur derisio, dum talia turpia in risum vertebantur. Quibusdam vero generabatur suspicio, dum scilicet suspicabantur eos, qui turpia loquebantur, habere aliquod malum in corde. Manifestum est autem quod non parum differt ad honestatem hominis, utrum dicat in ludendo turpia vel honesta.

[73564] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 11 Deinde cum dicit: et utrum igitur etc., ostendit qualiter se habeat virtuosus circa convicia iocosa. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem, utrum scilicet determinandum sit quod aliquis bene convicietur in ludo ex parte eorum quae dicit, quia scilicet dicit ea quae decet dicere liberalem hominem, id est virtuosum et modestum. Vel non determinatur penes hoc bene convicians, sed potius ex parte finis vel effectus, quia scilicet intendit non contristare audientem. Vel etiam quod plus est, intendit eum delectare.

[73565] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 12 Secundo ibi: vel et tale quidem etc., respondet quaestioni quantum ad secundum membrum. Et dicit quod hoc est indeterminatum, quid scilicet contristet vel delectet audientem, quia scilicet diversis diversa sunt odibilia et delectabilia, talia autem unusquisque libenter audiet, quae sunt sibi delectabilia. Illa enim quae aliquis patienter sustinet audire, haec facere videtur, scilicet ingerendo ea aliis, dummodo non intendat eos contristare.

[73566] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 13 Tertio ibi: non utique omne etc., ostendit aliquid esse determinatum quantum ad primum membrum, scilicet quantum ad convicia quae dicuntur. Manifestum est enim quod virtuosus non faciet, idest non proponet omne convicium, quia convicium est quaedam contumelia; dum tale quid in convicio dicitur, ex quo homo infamatur, et hoc prohibent dicere legispositores. Sunt autem quaedam convicia, quae non prohibent, quae oportet dicere propter delectationem, vel propter hominum emendationem, quae fit dummodo fiat absque infamia. Ille enim qui se habet in conviciando sicut gratiosus et liberalis vir, est sibi ipsi lex, dum scilicet per propriam electionem vitat ea quae lex prohibet, et utitur his quae lex concedit.

[73567] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 14 Ultimo autem concludit, quod talis qualis dictus est, est medius, sive nominetur epydissius, id est aptus, sive eutrapelus, id est bene vertens.

[73568] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 15 Deinde cum dicit: bomolochus autem etc., determinat de vitio superabundantiae. Et dicit, quod bomolochus est minor derisore, quia scilicet derisor intendit aliquem confundere, quod non intendit bomolochus, sed solum intendit risum facere. Et neque recedit a se ipso neque ab aliis, si debeat risum facere, quia scilicet exempla sua, et aliorum dicta et facta convertit in risum; et talia dicit, quorum nullum diceret homo gratiosus, id est virtuosus, et quaedam eorum non solum non diceret sed nec etiam audiret.

[73569] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 16 Deinde cum dicit: agrios autem etc., determinat de vitio defectus. Et dicit, quod ille qui est agrios, idest agrestis, est inutilis ad tales collocutiones, scilicet ludicras; nihil enim confert ad eas, sed in omnibus contristatur. Et in hoc est vitiosus, dum totaliter abominatur ludum, qui est necessarius ad vitam humanam sicut requies quaedam.

[73570] Sententia Ethic., lib. 4 l. 16 n. 17 Deinde cum dicit: tres igitur etc., ostendit differentiam huius virtutis ad praedictas duas. Et dicit quod tres sunt medietates praedictae in vita humana, quae omnes sunt circa communicationem sermonum et operum. Differunt autem abinvicem, quia una earum consistit circa veritatem in dictis vel factis. Aliae vero duae circa delectabile. Quarum una consistit circa delectationem quae est in ludis, alia vero consistit circa delectationem quae est in colloquiis quae est secundum aliam vitam, consistentem scilicet in seriis.


Lectio 17

[73571] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 1 De verecundia autem ut quadam et cetera. Postquam philosophus determinavit de medietatibus quae sunt virtutes, hic determinat de quadam medietate quae non est virtus, scilicet de verecundia. Et primo ostendit verecundiam non esse virtutem; secundo inducit simile de continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, ibi: non est autem neque continentia et cetera. Circa primum duo facit. Primo inquirit genus verecundiae. Secundo ostendit subiectum ipsius, ibi: non omni utique aetati et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod de verecundia non convenit loqui sicut de quadam virtute. Sed magis assimilatur passioni quam habitui, qui est genus virtutis.

[73572] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 2 Secundo ibi, determinatur igitur etc., probat propositum dupliciter. Primo quidem per definitionem verecundiae. Dicitur enim verecundia esse timor ingloriationis, idest confusionis quae opponitur gloriae. Sed timor est passio quaedam. Ergo verecundia est in genere passionis.

[73573] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 3 Secundo ibi: perficitur autem circa pericula etc., probat idem per effectum verecundiae. Circa quod considerandum est quod passiones sunt motus appetitus sensitivi qui utitur organo corporali. Unde passiones omnes cum aliqua corporali transmutatione fiunt; similiter autem se habet in generali quantum ad hoc de verecundia et de timore qui est circa pericula mortis, quantum ad hoc scilicet quod utraque passio indicatur per transmutationem corporalis coloris;

[73574] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 4 Sed in speciali differunt; quia illi qui verecundantur rubescunt, illi autem qui timent mortem pallescunt. Cuius differentiae ratio est quia natura spiritus et humores transmittit ad locum ubi sentit defectum. Sedes autem vitae est in corde; et ideo quando periculum vitae timetur, spiritus et humores recurrunt ad cor. Et ideo exteriora quasi deserta pallescunt. Honor autem et confusio in exterioribus est, et ideo, quando homo timet per verecundiam (periculum) honoris, recurrentibus humoribus et spiritibus ad exteriora, homo rubescit. Sic igitur patet quod et verecundia et timor mortis sunt quaedam corporalia, inquantum scilicet habent corporalem transmutationem annexam, quod videtur magis ad passionem quam ad habitum pertinere. Et ita patet quod verecundia non est virtus.

[73575] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 5 Deinde cum dicit: non omni utique aetati etc., ostendit quid sit subiectum conveniens verecundiae. Et primo ostendit cui aetati conveniat. Secundo ostendit cui conditioni, ibi, neque enim studiosi et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit, scilicet quod passio verecundiae non convenit omni aetati, sed iuvenili.

[73576] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 6 Secundo ibi, existimamus enim etc., probat quod iuvenili aetati congruat verecundia. Et hoc dupliciter. Uno modo per proprietatem iuventutis. Quia scilicet iuvenes propter fervorem aetatis vivunt secundum passiones. Et ideo proni sunt ad multipliciter peccandum. Et ab hoc prohibentur per verecundiam, per quam turpitudinem timent. Et ideo iuvenes decet verecundia. Alio modo probat idem per humanam consuetudinem. Iuvenes enim verecundos laudare consuevimus.

[73577] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 7 Tertio ibi: senem autem nullus etc., ostendit quod alii aetati, scilicet senili, non congruit verecundia. Et dicit quod nullus laudat senem de hoc quod est verecundus. Quia existimamus quod non oporteat eum aliquod turpium operari pro quibus consuevit esse verecundia. Tum quia propter longitudinem temporis reputamus eos esse expertos. Tum quia, cessante fervore aetatis, reputamus quod propter passionem non debeat aliquid turpe operari.

[73578] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 8 Deinde cum dicit neque enim studiosi etc., ostendit cui condicioni hominum competat vel non competat verecundia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non competat virtuoso. Secundo excludit quasdam cavillationes contra propositum, ibi, si enim sunt haec quidem et cetera. Dicit ergo primo quod neque ad virtuosum pertinet verecundia. Verecundia enim est respectu pravorum. Sed virtuosus non operatur prava. Quia virtus est quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Ergo verecundia non competit virtuoso.

[73579] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 9 Deinde cum dicit: si enim sunt haec etc., excludit tres obviationes contra praedicta. Quarum prima est. Quia posset aliquis dicere quod verecundia non solum est de his quae secundum veritatem sunt turpia quae contrariantur virtuti, sed etiam de his quae sunt turpia secundum opinionem.

[73580] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 10 Sed ipse dicit quod nihil differt ad propositum; quia virtuoso neutra sunt operanda: scilicet neque turpia secundum veritatem, neque turpia secundum opinionem. Et ideo non imminet virtuoso quod de aliquo verecundetur. Sed hoc pertinet ad pravum, ut sit talis quod operetur aliquid turpium, vel secundum veritatem vel secundum opinionem.

[73581] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 11 Secundam obviationem ponit ibi: sic autem ad turpia habere et cetera. Posset enim aliquis dicere quod licet virtuosus non habeat aliquid de quo verecundetur, est tamen ita dispositus, ut si aliquid talium operaretur, de hoc verecundaretur. Si quis ergo propter hoc existimaret quod verecundia competeret studioso, probat hoc esse inconveniens dupliciter.

[73582] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 12 Primo quidem quia verecundia, proprie loquendo, non respicit nisi voluntarios defectus, quibus debetur vituperium. Sed hoc repugnat virtuti quod aliquis voluntarie operetur malum. Ergo non competit ei verecundia propter rationem praedictam. Secus autem esset si verecundia esset eorum quae involuntarie possunt accidere, sicut aegritudo involuntarie accidit homini. Unde virtuoso etiam sano potest competere curare de medico propter infirmitatem quae posset accidere.

[73583] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 13 Secundo excludit praedictam obviationem ibi: erit autem utique et cetera. Et dicit quod secundum praedictam obviationem verecundia esset quiddam virtuosum ex suppositione, quia scilicet verecundaretur virtuosus si turpia operaretur. Hoc autem non est de his quae proprie conveniunt virtuosis. Immo absolute eis conveniunt, sicut patet circa omnes virtutes. Unde relinquitur quod verecundia non proprie conveniat virtuoso.

[73584] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 14 Tertiam obviationem ponit ibi, si autem inverecundia et cetera. Posset enim aliquis concludere quod quia inverecundia et non verecundari de turpi operatione est quiddam pravum, quod propter hoc verecundari sit virtuosum.

[73585] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 15 Sed ipse dicit hoc non esse necessarium: quia utrumque, scilicet tam verecundia quam inverecundia, supponit operationem turpem, quae non competit virtuoso. Qua tamen supposita, convenientius est quod eam aliquis aspernetur per verecundiam quam quod de ea non curet per inverecundiam. Ex his etiam apparet quod verecundia non sit virtus; nam si esset virtus, inesset virtuoso.

[73586] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 16 Est autem attendendum quod supra posuit passionem laudabilem, scilicet Nemesym, de qua hic mentionem non facit quia non est intentionis suae de his passionibus hic determinare: hoc enim magis pertinet ad rhetoricam, ut patet in II rhetoricae. Unde nec hic de verecundia determinavit nisi ostendens eam non esse virtutem, et relinquitur idem intelligendum de Nemesi.

[73587] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 17 Deinde cum dicit: non est autem etc., inducit simile de continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, sed habet aliquid virtutis admixtum. Continens enim sequitur rationem rectam, quod pertinet ad virtutem. Patitur tamen concupiscentias pravas vehementes, quod pertinet ad defectum virtutis. Et de his dicetur infra in septimo. Satis autem convenienter inducit similitudinem de continentia, quia verecundia maxime requiritur ubi abundant passiones pravae, quod convenit continentibus, ut dictum est.

[73588] Sententia Ethic., lib. 4 l. 17 n. 18 Ultimo autem continuat se ad sequentia, dicens quod dicendum est deinceps de iustitia. Et in hoc terminatur sententia quarti libri.


Liber 5
Lectio 1

[73589] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 1 De iustitia autem et iniustitia et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus moralibus quae sunt circa passiones, hic determinat de virtute iustitiae quae est circa operationes; et dividitur in partes duas. In prima determinat de iustitia proprie dicta. In secunda determinat de iustitia metaphorica, ibi, utrum autem contingit sibiipsi iniustum facere et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtute iustitiae. Secundo determinat de quadam virtute, scilicet epiichia, quae est communis iustitiae directiva, ibi: de epiikya vero et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, videmus utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo intendat, quia de iustitia et iniustitia. Et proponit tria circa iustitiam consideranda, in quibus differt iustitia a supradictis virtutibus.

[73590] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 2 Quorum primum, tangit cum dicit quod intendendum est circa quales operationes sint iustitia et iniustitia. Virtutes enim et vitia de quibus supra dictum est, sunt circa passiones; quia scilicet in eis principaliter consideratur qualiter homo interius afficiatur secundum passiones; sed quid exterius operetur, non consideratur nisi ex consequenti, inquantum scilicet operationes exteriores ex interioribus passionibus proveniunt. Sed circa iustitiam et iniustitiam praecipue attenditur quid homo exterius operatur. Qualiter autem afficiatur interius non consideratur nisi ex consequenti, prout scilicet aliquis iuvatur vel impeditur circa operationem. Secundum autem tangit cum dicit et qualis medietas est iustitia et iustum, quod scilicet est obiectum iustitiae. In praehabitis enim virtutibus accipitur medium rationis et non rei. Sed in iustitia accipitur medium rei, ut infra dicetur. Tertium autem tangit cum dicit et quorum est medium. Quaelibet enim supradictarum virtutum est medium duorum vitiorum; iustitia autem non est medium duarum malitiarum ut infra patebit.

[73591] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 3 Secundo ibi: intentio autem etc., ostendit secundum quem modum tractanda sunt praedicta. Et dicit quod intendendum est tractare de iustitia secundum eamdem artem, secundum quam tractatum est de praedictis virtutibus, scilicet figuraliter et aliis huiusmodi modis.

[73592] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit: videmus utique etc., incipit determinare de iustitia. Et primo distinguit iustitiam particularem a iustitia legali. Secundo determinat de iustitia particulari, de qua principaliter intendit, ibi, eius autem quae secundum partem et cetera. Circa primum tria facit. Primo dividit iustitiam in legalem et particularem. Secundo ostendit quae et qualis sit iustitia legalis, ibi, quia autem illegalis et cetera. Tertio ostendit, quod praeter iustitiam legalem est quaedam particularis iustitia, ibi: quaerimus autem eam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid significetur nomine iustitiae vel iniustitiae. Secundo distinguit utrumque, ibi: consequitur autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo notificat iustitiam et iniustitiam. Secundo ostendit notificationem esse convenientem, ibi: neque enim eundem habet et cetera. Tertio infert corollarium ex dictis, ibi, multoties quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes videntur velle dicere quod iustitia sit talis habitus per quem tria causantur in homine: primo quidem inclinatio ad opus iustitiae, secundum quam dicitur homo operativus iustorum. Secundum est operatio iusta. Tertium autem est, quod homo velit iusta operari. Et similiter dicendum est de iniustitia, quod est habitus a quo homines sunt operativi iniustorum, et faciunt et volunt iniusta. Et ideo hoc nobis primo supponendum est de iustitia, sicut id quod figuraliter apparet.

[73593] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 5 Et est considerandum, quod convenienter notificavit iustitiam per voluntatem, in qua non sunt passiones et tamen est exteriorum actionum principium, unde est proprium subiectum iustitiae quae non est circa passiones.

[73594] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit neque enim eundem etc., ostendit praedictas notificationes esse convenientes, quantum ad hoc scilicet quod, iustitia notificata est per hoc quod se habet ad volendum et operandum iusta, iniustitia autem ad volendum et operandum iniusta. Non enim eodem modo se habet in habitibus, sicut in scientiis et potentiis. Contraria enim pertinent ad eamdem potentiam, sicut album et nigrum ad visum, et ad eamdem scientiam, sicut sanum et aegrum ad medicinam. Sed habitus contrarius non se habet ad contraria sibi.

[73595] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 7 Et ponit exemplum de habitibus corporalibus. Nam a sanitate non procedunt ea quae sunt contraria sanitati, sed solum ea quae sanitati congruunt. Sicut dicimus, quod aliquis sane ambulat quando ita ambulat sicut ille qui sanus existit. Unde et ipsa scientia, licet secundum quod est cognitio quaedam, ad contraria se habeat, inquantum unum contrariorum est ratio cognoscendi aliud, tamen inquantum est habitus quidam, se habet tantum ad unum actum, qui est cognoscere veritatem; non autem se habet ad errorem contrarium. Sic igitur convenienter dictum est, quod per iustitiam operamur iusta et per iniustitiam iniusta.

[73596] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit: multotiens quidem igitur etc., infert quoddam correlarium ex dictis. Quia enim contrarii habitus sunt contrariorum, et unus actus est determinate unius obiecti, inde est, quod multoties unus habitus contrarius cognoscitur per alium et multotiens habitus cognoscitur a suo obiecto, quod est quasi materia obiecta operationi habitus. Et hoc manifestat per exemplum. Si evexia sit manifesta, idest bona dispositio, et cachexia est manifesta, idest mala dispositio. Et sic habitus cognoscitur a suo contrario. Cognoscitur etiam ex obiecto, quia ex his quae faciunt hominem bene se habere fit manifesta euechia. Et hoc ulterius specialius manifestat, quia si ad evexiam pertinet, quod homo habeat carnes bene densatas, necessarium est, quod ad cachexiam pertineat, quod homo habeat carnes raras, id est incompactas propter indigestos humores. Et iterum necessarium est, quod illud quod facit hominem bene se habere, sit illud quod faciat eum habere carnes bene densatas.

[73597] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit: consequitur autem etc., distinguit iustitiam et iniustitiam. Et primo ponit divisionem; secundo manifestat membra divisionis, ibi, quia autem avarus et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod multiplicitas iniustitiae manifestat multiplicitatem iustitiae. Quia ut in pluribus consequens est, ut si unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum. Et ita etiam se habet de iusto et iniusto.

[73598] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 10 Secundo ibi: videtur autem multipliciter etc., ostendit qualis sit horum multiplicitas. Et dicit quod tam iustitia quam iniustitia videtur multipliciter dici: sed multiplicitas eorum est latens, propter hoc, quod ea quae faciunt aequivocationem sunt propinqua adinvicem secundum convenientiam ipsorum. In his autem quae multum distant magis est manifesta aequivocatio si idem nomen eis imponatur, eo quod in promptu apparet multa differentia ipsorum, quae est secundum ideam, idest secundum rationem propriae speciei; sicut hoc nomen clavis aequivoce dicitur de instrumento quo clauduntur ostia, et de quodam operculo quod cooperit traceam arteriam, quae est in collo animalium.

[73599] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 11 Tertio ibi: sumatur autem iniustus etc., ostendit quot modis praedicta dicantur: et dicit quod primo sumendum est quotiens dicatur iniustus. Dicitur enim tripliciter. Uno modo illegalis, qui scilicet facit contra legem. Alio modo dicitur iniustus avarus, qui scilicet vult plus habere de bonis. Tertio modo dicitur iniustus inaequalis, qui scilicet vult minus habere de malis.

[73600] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 12 Unde manifestum est, quod iustus dicetur dupliciter: uno enim modo dicitur iustus legalis, idest ille qui est observator legis. Alio modo dicitur iustus aequalis, qui scilicet aequaliter vult habere de bonis et malis; aequale enim opponitur utrique, scilicet, et ei quod est in plus, et ei quod est in minus. Et ex hoc ulterius concludit quod iustum dicitur legale et aequale, et iniustum illegale et inaequale, inquantum obiecta notificantur per habitus, ut supra dictum est.

[73601] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit: quia autem avarus etc., manifestat membra praemissae divisionis. Et primo ostendit qualiter avarus dicatur iniustus. Et dicit quod quia avarus qui vult plus habere est iniustus, consequens est, quod sit circa bona quorum abundantiam homines appetunt. Non tamen circa omnia bona, sed solum circa illa circa quae est fortuna et infortunium; huiusmodi autem sunt simpliciter, id est absolute et in se considerata, semper bona, sed non semper sunt bona alicui, quia non semper sunt proportionata homini nec semper ei expediunt. Homines autem haec petunt a Deo, et in oratione, et suo desiderio haec inquirunt quasi semper essent eis bona et ex hoc efficiuntur avari et iniusti. Non autem ita fieri oportet: sed oportet orando a Deo petere, ut ea quae sunt secundum se bona efficiantur homini bona, ita quod unusquisque eligat id quod est sibi bonum, scilicet operari recte secundum virtutem.

[73602] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 14 Secundo ibi: iniustus autem etc., manifestat quomodo inaequalis dicatur iniustus. Et dicit, quod iniustus non semper dicitur aliquis ex eo quod plus eligit, sed ex eo quod minus eligit in his quae simpliciter et absolute considerata sunt mala, sicut sunt labores, inopia et alia huiusmodi. Sed quia etiam minus malum videtur aliqualiter esse bonum inquantum est eligibile, cum avaritia sit boni sicut dictum est, videtur propter hoc, quod ille qui appetit minus habere de malis sit quodam modo avarus. Sed verius dicitur quod sit inaequalis, quia hoc continet utrumque, et est commune ad plus et ad minus.

[73603] Sententia Ethic., lib. 5 l. 1 n. 15 Tertio ibi: et illegalis etc., manifestat quomodo iniustus dicitur illegalis. Et dicit quod etiam illegalis dicitur iniustus. Haec enim illegalitas secundum quam dicitur aliquis illegalis, quae etiam est inaequalitas, inquantum homo non adaequatur regulae legis, continet universaliter omnem iniustitiam, et est quiddam commune respectu omnis iniustitiae ut infra patebit.


Lectio 2

[73604] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 1 Quia autem illegalis et cetera. Postquam philosophus distinxit iustitiam, hic determinat de iustitia legali. Et primo determinat de ipso iusto legali, quod est obiectum legalis iustitiae. Secundo determinat de ipsa legali iustitia, ibi, ipsa quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod iustum legale determinatur secundum legem. Secundo ostendit qualia sunt illa, quae lege determinantur, ibi, leges autem dicunt et cetera. Dicit ergo primo, quod quia supra dictum est, quod illegalis est iniustus, et legalis est iustus, manifeste consequitur, quod omnia legalia sunt aliqualiter iusta.

[73605] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 2 Dicit autem aliqualiter, quia omnis lex datur in ordine ad aliquam politiam: non autem in omni politia est simpliciter iustum, sed in quibusdam est iustum solum secundum quid, ut patet per philosophum in III politicae, nam in politia democratica, in qua populus totus vult dominari, attenditur iustum secundum quid, sed non simpliciter: ut scilicet quia omnes cives sunt aequales secundum quid, scilicet secundum libertatem, ideo habeantur ut aequales simpliciter; unde nec ea quae secundum legem democraticam statuuntur sunt simpliciter iusta, sed aliqualiter. Dicit autem illa esse legalia, quae sunt statuta et determinata per legispositivam, quae competit legislatoribus. Et unumquodque eorum sic determinatorum dicimus esse aliqualiter iustum.

[73606] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: leges autem dicunt etc., ostendit qualia sint, quae lege statuuntur. Et circa hoc duo facit: primo ostendit respectu cuius finis aliquid lege statuatur; secundo ostendit de quibus aliquid statuatur lege, ibi: praecipit autem lex et cetera. Dicit ergo primo, quod leges de omnibus loquuntur, secundum quod potest conici quod pertineat ad aliquid utile vel toti communitati, sicut est in rectis politiis, in quibus intenditur bonum commune. Vel ad aliquid quod sit utile optimis, idest aliquibus maioribus de civitate, per quos civitas regitur, qui et optimates dicuntur. Vel ad aliquid utile dominis, sicut contingit in politiis quae reguntur regibus vel tyrannis. Semper enim in legibus ferendis attenditur id quod est utile ei quod est principale in civitate.

[73607] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 4 Quod autem aliqui habeantur ut optimi vel ut dominantes, contingit quidem, vel secundum virtutem sicut in aristocratica politia, in qua aliqui propter virtutem principantur; vel secundum aliquem alium modum, puta in politia oligarchica, in qua aliqui pauci principantur propter divitias vel potentiam. Et quia omnis utilitas humana finaliter ordinatur ad felicitatem, manifestum est, quod secundum unum modum iusta legalia dicuntur ea quae sunt factiva et conservativa felicitatis et particularum ipsius, idest eorum quae ad felicitatem ordinantur, vel principaliter sicut virtutes, vel instrumentaliter sicut divitiae, et alia huiusmodi exteriora bona; et hoc per comparationem ad communitatem politicam ad quam respicit legispositio.

[73608] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit: praecipit autem lex etc., ostendit de quibus aliquid lege statuatur. Et dicit, quod lex praecipit ea quae pertinent ad singulas virtutes. Praecipit enim facere opera fortitudinis, puta cum praecipit, quod miles non derelinquat aciem, et quod non fugiat, neque proiiciat arma. Similiter etiam praecipit ea quae pertinent ad temperantiam, puta cum praecipit quod nullus moechetur, et quod nullus faciat mulieri aliquod convicium in propria persona; et similiter etiam praecipit ea quae pertinent ad mansuetudinem: sicut cum praecipit quod unus non percutiat alium ex ira, et quod non contendat cum eo opprobria inferendo. Et similiter est de aliis virtutibus quarum actus lex iubet, et de aliis malitiis quarum actus lex prohibet;

[73609] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 6 Et si quidem lex recte ponatur ad hoc, dicetur lex recta: alias vero dicitur lex apostomasmenos, ab a quod est sine, et postochios, quod est scientia, et menos, quod est perscrutatio; quasi lex posita sine perscrutatione scientiae; vel schedos dicitur dictamen ex improviso editum, inde schediazo, idest ex improviso aliquid facio, unde potest dici lex aposchediasmenos, idest quae caret debita providentia.

[73610] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit: ipsa quidem igitur etc., determinat qualis sit iustitia legalis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit conditionem legalis iustitiae. Secundo ostendit qualiter legalis iustitia se habeat ad alias virtutes, ibi: in iustitia autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ipsa iustitia est quaedam virtus perfecta non simpliciter, sed in comparatione ad alterum. Et quia esse perfectum non solum secundum se, sed etiam in comparatione ad alterum, potius est, propter hoc (cum) multoties dicitur, quod haec iustitia sit praeclarissima inter omnes virtutes; et proverbium inde sumitur, quod neque Hesperus, idest stella praeclarissima vespertina, neque Lucifer, idest stella praeclarissima matutina, ita fulgeat sicut iustitia.

[73611] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit: in iustitia autem etc., ostendit ex hoc quod dictum est, qualiter iustitia legalis se habeat ad virtutes. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, perfecta autem est et cetera. Tertio determinat quiddam quod poterat esse dubium ex praedictis, ibi: quid autem differt virtus et cetera. Dicit ergo primo, quod quia iustitia legalis consistit in usu virtutis qui est ad alterum et secundum omnem virtutem de qua lex praecipit, inde est, quod in ipsa iustitia simul comprehenditur omnis virtus, et ipsa est etiam virtus maxime perfecta.

[73612] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit: perfecta autem est etc., ostendit quod propositum est. Et primo quod iustitia legalis sit virtus maxime perfecta. Secundo quod comprehendat omnem virtutem, ibi, haec quidem igitur iustitia et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo iustitia legalis est perfecta virtus, quia ille qui habet hanc virtutem, potest uti virtute ad alterum, et non solum ad seipsum; quod quidem non contingit omnibus virtuosis; multi enim possunt uti virtute in propriis, qui non possunt ea uti in his quae sunt ad alterum. Et ad manifestationem praemissorum inducit duo quae communiter dicuntur sive proverbialiter.

[73613] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 10 Bias enim, qui fuit unus de septem sapientibus, dixit, quod principatus ostendit virum, utrum scilicet sit perfectus, vel insufficiens. Ille enim qui est princeps iam se habet in communicatione ad alterum, quia ad eum pertinet disponere ea quae ordinantur ad bonum commune. Et ita ex hoc habetur, quod perfectio virtutis ostenditur ex hoc, quod unus bene se habet ad alterum. Aliud autem proverbialiter dictum inducit ad ostendendum, quod iustitia legalis sit ad alterum. Propter hoc enim sola iustitia inter virtutes videtur esse alienum bonum, quia est ad alterum in quantum intendit operari ea quae sunt utilia alteri, scilicet vel ipsi communitati vel principi communitatis; aliae vero virtutes intendunt operari bonum proprium, puta temperantia intendit quietare animum a turpibus concupiscentiis. Et idem est in aliis virtutibus.

[73614] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 11 Concludit igitur quod, sicut pessimus est ille, qui utitur malitia, non solum ad seipsum, sed etiam ad amicos, ita optimus dicitur ille, qui utitur virtute non solum ad seipsum, sed etiam in comparatione ad alterum. Hoc enim est maxime difficile. Sic igitur patet, quod iustus legalis est optimus, et iustitia legalis est perfectissima virtus.

[73615] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit: haec quidem igitur etc., concludit quod iustitia legalis includat omnem virtutem. Ad eam enim pertinet uti virtute ad alium. Qualibet autem virtute potest aliquis uti ad alterum. Unde manifestum est quod iustitia legalis non est quaedam particularis virtus, sed ad eam pertinet tota virtus. Neque etiam contraria malitia est pars malitiae, sed ad eam pertinet tota malitia, quia similiter qualibet malitia potest homo uti ad alterum.

[73616] Sententia Ethic., lib. 5 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit: quid autem differt virtus etc., manifestat quiddam quod possit esse dubium circa praemissa. Et dicit, quod ex dictis manifestum est in quo differant virtus et iustitia legalis. Quia secundum substantiam est eadem, sed secundum rationem non est idem; sed per comparationem ad alterum dicitur iustitia; inquantum autem est habitus operativus talis boni, est simpliciter virtus. Hoc autem intelligendum est quantum ad ipsum actum iustitiae et virtutis. Actus enim idem subiecto producitur a iustitia legali et a virtute simpliciter dicta, puta non moechari; tamen secundum aliam et aliam rationem. Verum, quia ubi est specialis ratio obiecti etiam in materia generali, oportet esse specialem habitum, inde est, quod ipsa iustitia legalis est determinata virtus habens speciem ex hoc quod intendit ad bonum commune.


Lectio 3

[73617] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 1 Quaerimus autem eam quae in parte virtutis et cetera. Postquam philosophus ostendit qualis sit iustitia legalis quae est omnis virtus, hic ostendit, quod praeter eam est quaedam particularis iustitia. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit propositum, ibi: signum autem etc.; tertio epilogat quae dicta sunt et ostendit quae restant dicenda, ibi: quoniam quidem igitur sunt iustitiae plures et cetera. Dicit ergo primo quod, cum iustitia legalis sit omnis virtus, non eam nunc principaliter quaerimus, sed illam quae est pars totius virtutis sicut quaedam particularis virtus; est enim quaedam talis iustitia, sicut communiter dicimus. Et similiter etiam intendimus de iniustitia particulari.

[73618] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit: signum autem etc., ostendit propositum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod praeter iustitiam legalem quae est omnis virtus est quaedam iustitia quae est particularis virtus; secundo assignat rationem quare communicat in nomine cum iustitia legali, ibi: univoca quoniam diffinitio et cetera. Circa primum considerandum est quod, ad ostendendum esse quandam iustitiam quae est particularis virtus, assumit probandum quod est quaedam iniustitia quae est particularis malitia; nam supra dictum est quod habitus ex contrariis manifestantur. Inducit autem ad hoc tres rationes. Quarum prima sumitur secundum separationem iniustitiae ab aliis malitiis, in quantum scilicet iniustitia invenitur sine aliis malitiis et e converso, ex quo patet quod iniustitia est quaedam particularis malitia ab aliis distincta.

[73619] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 3 Dicit ergo quod hoc signum habemus quod sit quaedam particularis iustitia vel iniustitia, quia ille qui operatur secundum alias particulares malitias facit quidem iniuste secundum iniustitiam legalem, non tamen facit avare, ut scilicet aliquid accipiat de alieno; sicut cum aliquis miles abicit clipeum in bello propter timiditatem, vel qui dixit alicui opprobrium propter iram, vel qui non praestitit auxilium amico suo in pecuniis, propter vitium illiberalitatis. Et sic aliae malitiae possunt esse sine avaritia quae est specialis iniustitia. Quandoque autem est e converso quod aliquis peccat per avaritiam tollendo aliena, et tamen non peccat secundum unam aliquam aliarum malitiarum, neque secundum omnes, et tamen peccat secundum quamdam malitiam. Quod patet quia propter hoc vituperatur et quasi iniustus. Unde patet quod est quaedam alia iniustitia (quae est sicut pars totius malitiae, et quaedam alia iustitia) quae est sicut pars totius virtutis, sicut quaedam specialis virtus, et similiter etiam patet quod est quoddam iniustum quod est pars iniusti legalis, quod est commune iniustum.

[73620] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 4 Secundam rationem ponit ibi, adhuc si hic quidem et cetera. Quae sumitur ex ordine ad finem. Manifestum est enim quod, si actus unius vitii vel malitiae ordinetur ad alium finem indebitum, ex hoc ipso sortitur quamdam novam speciem malitiae. Sit ergo aliquis qui adulterium committat causa lucri, ut scilicet spoliet mulierem, vel qualitercumque ab ea accipiat. Contingit etiam quandoque quod aliquis adulterium committit propter concupiscentiam, non quidem ut lucretur, sed magis apponit aliquid de suo et in rebus suis patitur iacturam; talis autem proprie videtur esse luxuriosus, quia vitium luxuriae praecipue ordinatur ad satisfaciendum concupiscentiae. Ille autem qui moechatur ut accipiat aliena non videtur esse luxuriosus, per se loquendo, quia non intendit luxuriae finem. Sed magis videtur esse iniustus, quia propter lucrum contra iustitiam fecit. Sic ergo patet quod iniustitia est quaedam specialis malitia.

[73621] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc circa alias quidem et cetera. Quae sumitur per comparationem ad iustitiam legalem. Sicut enim nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie, ita omne quod fit secundum iniustitiam legalem reducitur ad quandam particularem malitiam; sicut si aliquis fecit contra legalem iustitiam moechando, hoc refertur ad vitium luxuriae. Si autem aliquis miles in bello derelinquat ducem exercitus, reducitur hoc ad malitiam timiditatis. Si autem inordinate percussit proximum, hoc reducitur ad malitiam irae. Si vero aliquis inordinate lucratus est surripiens aliena, hoc non reducitur ad aliquam aliam malitiam, sed ad solam iniustitiam. Unde relinquitur quod sit quaedam iniustitia particularis, praeter aliam iniustitiam quae est tota malitia. Et eadem ratione est alia iustitia particularis praeter iustitiam legalem quae est tota virtus.

[73622] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit: univoca etc., ostendit quare huiusmodi particularis virtus etiam iustitia nominetur. Et circa hoc duo facit. Primo enim assignat rationem huius ex convenientia particularis iustitiae cum legali. Secundo ostendit differentiam inter ea, ibi: sed haec quidem et cetera. Dicit ergo primo quod iniustitia particularis est univoca, id est conveniens in nomine cum iniustitia legali, et hoc ideo quia conveniunt in diffinitione secundum idem genus, in quantum scilicet utraque est in eo quod est ad alterum: licet iustitia legalis attendatur in ordine ad aliud quod est bonum commune, iustitia autem particularis ordinatur ad alterum quod pertinet ad aliquam personam privatam.

[73623] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: sed haec quidem etc., ostendit differentiam utriusque iniustitiae ex parte materiae. Et dicit quod iniustitia particularis est circa illa, secundum quae attenditur communicatio inter homines; sicut honor et pecunia et ea quae pertinent ad salutem vel dispendium corporis, et circa alia huiusmodi. Est etiam particularis iniustitia non solum circa res exteriores, sed etiam propter delectationem quae consequitur ex lucro, per quod scilicet aliquis accipit aliena ultra quam debeat. Sed iustitia legalis et iniustitia est universaliter circa totam materiam moralem, qualitercumque potest aliquis circa aliquid dici studiosus vel virtuosus.

[73624] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt, et ostendit quid restat dicendum. Et primo proponit hoc in generali. Secundo resumit in speciali, ibi, determinatum est utique et cetera. Dicit ergo primo quod manifestum est ex praemissis, quod sunt plures iustitiae, scilicet legalis et aequalis; et quod praeter iustitiam legalem quae est tota virtus, est quaedam alia particularis iustitia. Sed quae et qualis sit, posterius determinandum est.

[73625] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit determinatum est utique etc., ostendit in particulari quid sit dictum et quid restat dicendum. Et primo resumit id quod dictum est de divisione iusti et iniusti. Et dicit quod determinatum est supra quod iniustum dicitur illegale et inaequale, sive in plus sive in minus, sed iustum dicitur e contrario legale et aequale.

[73626] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 10 Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., resumit quod secundum duplex iustum est duplex iustitia. Et dicit quod secundum iniustum illegale est quaedam iniustitia, de qua supra dictum est quod est omnis malitia. Et similiter secundum iustum legale est quaedam iustitia legalis quae est omnis virtus. Sed quia iniustum inaequale et iniustum illegale non sunt penitus idem, sed alterum se habet ad alterum ut pars ad totum, ita scilicet quod omne iniustum inaequale est illegale, sed non convertitur, et iterum omne iniustum quod se habet ut in plus est inaequale, sed non convertitur, quia est etiam quaedam iniustitia inaequalis in hoc quod est habere minus de malis; quia (inquam) unum iniustum est pars alterius iniusti et non sunt penitus idem, ideo similiter iniustitia quae dicitur inaequalitas non est penitus idem cum iniustitia illegali; sed comparatur ad ipsam ut pars ad totum; et similiter comparatur iustitia aequalitatis ad iustitiam legalem.

[73627] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 11 Tertio ibi, itaque de ea etc., ostendit de qua harum sit agendum. Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod agendum est infra de iustitia particulari et similiter de iusto et iniusto particulariter dicto.

[73628] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 12 Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., ostendit quod non est hic agendum de iustitia legali. Et dicit quod dimittenda est ad praesens iustitia legalis quae ordinatur secundum totam virtutem, in quantum scilicet ad eam pertinet usus totius virtutis ad alium. Et similiter dimittenda est iniustitia ei opposita ad quam pertinet usus totius malitiae. Manifestum est enim quomodo debeat determinari id quod dicitur iustum vel iniustum, secundum huiusmodi iustitiam vel iniustitiam, quia ea sunt quae determinantur lege. Maior enim pars legalium praeceptorum praecipiuntur secundum quod convenit toti virtuti, in quantum scilicet lex praecipit vivere secundum unamquamque virtutem, et prohibet vivere secundum quamcumque malitiam. Sunt vero quaedam lege determinata quae non pertinent directe ad usum alicuius virtutis, sed ad aliquam dispositionem exteriorum bonorum.

[73629] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 13 Tertio ibi: factiva autem totius etc., movet quandam dubitationem. Manifestum est enim quod illa quae sunt lege posita sunt factiva totius virtutis secundum disciplinam qua instruitur homo in ordine ad bonum commune. Est autem quaedam alia disciplina secundum quam instruitur homo ad actus virtutum secundum quod competit singulariter sibi in respectu scilicet ad proprium bonum, in quantum per hoc homo efficitur bonus in seipso. Potest ergo esse dubitatio, utrum huiusmodi disciplina pertineat ad politicam, vel ad aliquam aliam scientiam.

[73630] Sententia Ethic., lib. 5 l. 3 n. 14 Et hoc dicit, posterius esse determinandum, scilicet in libro politicae. In tertio enim libro politicae ostenditur quod non est idem esse simpliciter virum bonum et esse civem bonum, secundum quamcumque politiam. Sunt enim quaedam politiae, non rectae, secundum quas aliquis potest esse civis bonus, qui non est vir bonus; sed secundum optimam politiam non est aliquis civis bonus qui non est vir bonus.


Lectio 4

[73631] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 1 Eius autem quae secundum partem et cetera. Postquam philosophus distinxit iustitiam particularem a iustitia legali, hic incipit de iustitia particulari determinare, praetermissa legali. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de iustitia particulari in communi per comparationem ad proprium obiectum; in secunda applicando ad subiectum, ibi: quia autem est iniustum facientem et cetera. Circa primum duo facit. Primo dividit iustitiam particularem. Secundo ostendit qualiter in ea accipiatur medium, ibi, quia autem et iniustus inaequalis et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit unam speciem particularis iustitiae. Et dicit, quod una species eius, et similiter iusti, quod secundum ipsam dicitur, est illa, quae consistit in distributionibus aliquorum communium, quae sunt dividenda inter eos qui communicant civili communicatione: sive sit honor, sive sit pecunia, vel quicquid aliud ad bona exteriora pertinens, vel etiam ad mala; sicut labor, expensae et similia. Et quod hoc pertineat ad particularem iustitiam, probat, quia in talibus contingit accipere (unius ad alterum) aequalitatem vel inaequalitatem unius ad alterum, quae pertinent ad iustitiam vel iniustitiam particularem, ut supra dictum est.

[73632] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 2 Secundo ibi: una autem etc., ponit secundam speciem particularis iustitiae. Et dicit, quod una alia species particularis iustitiae est, quae constituit rectitudinem iustitiae in commutationibus, secundum quas transfertur aliquid ab uno in alterum; sicut prima species iustitiae attendebatur secundum quod transfertur aliquid a communi ad singulos.

[73633] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 3 Tertio ibi: huius autem partes etc., subdividit iustitiam commutativam secundum differentiam commutationum. Et hoc dupliciter. Primo enim dicit, quod iustitiae commutativae sunt duae partes, eo quod duo sunt genera commutationum. Quaedam enim sunt voluntariae, quaedam involuntariae. Dicuntur autem voluntariae, propter hoc, quod principium commutationis est voluntarium ex utraque parte; sicut patet in venditione et emptione, quibus unus transfert dominium rei suae in alterum propter pretium inde acceptum. Et in mutatione, secundum quam aliquis rem suam tradit alteri ut aequale recipiat; et in fideiussione, per quam aliquis voluntarie se constituit debitorem pro alio. Et in usu, quo aliquis usum rei suae alteri gratis concedit reservato sibi dominio rei. Et in depositione, per quam aliquis deponit rem suam apud alium in custodiam. Et in conductione, per quam aliquis usum rei alienae accipit pro pretio.

[73634] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 4 Secundo ibi, involuntariarum autem etc., subdividit alterum membrum commutationum. Et dicit, quod involuntariarum commutationum quaedam sunt occultae, sicut furtum, quo aliquis accipit rem alterius eo invito; moechia, idest adulterium, quo aliquis occulte accedit ad uxorem alterius. Veneficium, quando scilicet aliquis occulte alteri venenum procurat, vel ad occidendum, vel ad laedendum qualitercumque, unde et magi venefici dicuntur, inquantum per aliqua maleficia occulte hominum nocumenta procurant; paragogia, idest derivatio vel deductio; puta cum aliquis occulte derivat aquam alterius ad alium locum; servi seductio, cum scilicet aliquis servum alterius seducit, ut a domino suo fugiat. Dolosa occisio, quae scilicet fit per vulnera fraudulenter illata. Falsum testimonium, quo scilicet aliquis veritatem occultat mendacio. Quaedam vero sunt involuntariae commutationes, quae fiunt per violentiam manifestam; sive aliquis inferat violentiam in personam verberando vel ligando vel occidendo; sive etiam in res, puta rapiendo bona, vel orbando parentes per occisionem filiorum, sive etiam inferatur violentia in famam, quod fit accusando, et iniurias sive contumelias irrogando.

[73635] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 5 Est autem considerandum quod voluntarium et involuntarium in commutationibus diversificat iustitiae speciem; quia in commutationibus voluntariis fit subtractio solius rei, quam oporteat recompensari secundum aequalitatem iustitiae. In commutationibus autem involuntariis fit etiam quaedam iniuria. Unde raptor non solum compellitur reddere rem quam rapuit, sed etiam ultra punitur propter iniuriam quam intulit. Et quia involuntarium est duplex: scilicet per violentiam et per ignorantiam, ut in tertio dictum est, ideo involuntarias commutationes dividit in occultas, quasi per ignorantiam factas, et in eas quae manifeste per violentiam fiunt.

[73636] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: quia autem et iniustus etc., ostendit qualiter medium in praedictis accipiatur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo iustum sit medium. Secundo, quomodo iustitia sit medium, ibi, determinatis autem his et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo determinetur iustum in medio existens secundum utramque iustitiam. Secundo excludit errorem, ibi, videtur autem aliquibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo accipiatur iustum in medio, secundum iustitiam distributivam; secundo quomodo accipiatur secundum iustitiam commutativam, ibi, reliqua autem una et cetera. Circa primum duo facit. Primo probat, quod medium iustitiae distributivae accipiatur secundum quamdam proportionalitatem. Secundo ostendit qualis sit illa proportionalitas, ibi: est ergo iustum proportionale et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ex ipsa ratione iustitiae. Secundo ex ratione dignitatis, ibi, adhuc ex eo et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit ex ipsa ratione iustitiae, quod iustum sit quoddam medium. Secundo ostendit quod sit medium, secundum aliquam proportionalitatem, ibi, est autem aequale et cetera.

[73637] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 7 Dicit ergo primo, quod sicut supradictum est, iniustus est inaequalis, et iniustum est inaequale, et secundum plus et secundum minus. In quibuscumque autem est plus et minus, ibi oportet accipere aequale. Aequale enim est medium inter plus et minus. Unde in quibuscumque est invenire aequalitatem, ibi est invenire medium. Patet ergo quod, si iniustum est quiddam inaequale, quod iustum sit quiddam aequale, et hoc etiam absque omni ratione probante est omnibus manifestum, quod scilicet iustum est quoddam aequale. Quia ergo aequale est medium inter plus et minus, ut dictum est: consequens est, quod iustum sit quoddam medium.

[73638] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit: est autem aequale etc., ostendit quod iustum sit medium, secundum aliquam proportionalitatem. Et ad hoc probandum assumit, quod aequale ad minus consistit in duobus, inter quae consideratur aequalitas. Cum ergo iustum sit et medium et aequale, oportet quidem quod inquantum est iustum, sit ad aliquid, idest per respectum ad alterum, ut ex supra dictis patet; in quantum autem est aequale, sit in quibusdam rebus, secundum quas scilicet attenditur aequalitas inter duas personas. Et sic patet quod si consideremus iustum inquantum est medium, sic est medium inter duo, quae sunt plus et minus; inquantum est autem aequale, oportet quod sit duarum rerum: sed inquantum est iustum, oportet quod sit aliquorum ad aliquos alios, quia iustitia ad alterum est. Plus autem et minus respicit iustitia secundum quod est medium, velut quaedam extrinseca, sed duas res et duas personas respicit quasi intrinseca, in quibus scilicet constituitur iustitia. Sic ergo patet, quod necesse est iustum ad minus in quatuor consistere: duo enim sunt homines, quibus observatur iustitia, et duae sunt res in quibus eis iustitia fit.

[73639] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 9 Et oportet ad rationem iustitiae, quod sit eadem aequalitas personarum quibus fit iustitia et rerum in quibus fit: ut scilicet sicut se habent res ad invicem, ita et personae: alioquin non habebunt aequalia sibi. Sed ex hoc fiunt pugnae et accusationes quasi sit iustitia praetermissa; quia vel aequales non recipiunt aequalia in distributione bonorum communium, vel non aequalibus dantur aequalia; puta si inaequaliter laborantibus dantur aequalia stipendia vel aequaliter laborantibus dentur inaequalia. Sic igitur patet quod medium distributivae iustitiae accipitur secundum proportionalitatem quandam.

[73640] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit: adhuc ex eo etc., ostendit idem secundum rationem dignitatis. Et dicit quod etiam ex ratione dignitatis manifestum est quod iustum consistit in quadam proportionalitate. Sic enim aliquid dicitur esse iustum in distributionibus in quantum unicuique datur secundum dignitatem, id est prout cuique dignum est dari, in quo designatur proportionalitas quaedam, ut scilicet ita hoc sit dignum uni sicut aliud est dignum alteri.

[73641] Sententia Ethic., lib. 5 l. 4 n. 11 Non tamen dignitatem distributionis omnes secundum idem attendunt; sed in democratica politia, in qua scilicet plebs dominatur, attenditur dignitas secundum libertatem, quia enim plebei sunt aequales aliis in libertate, ideo reputant dignum esse ut aequaliter eis principentur; sed in oligarchica politia, in qua aliqui pauci principantur, mensuratur dignitas secundum divitias vel secundum nobilitatem generis, ut scilicet illi qui sunt excellentiores genere vel divitiis plus habeant de bonis communibus; sed in politia aristocratica in qua aliqui principantur propter virtutem, mensuratur dignitas secundum virtutem; ut scilicet ille plus habeat qui plus abundat in virtute. Et sic patet quod medium iustitiae distributivae accipitur secundum proportionalitatem.


Lectio 5

[73642] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 1 Est ergo iustum proportionale et cetera. Postquam philosophus ostendit quod medium iustitiae distributivae accipitur secundum proportionalitatem quandam, hic ostendit secundum quam proportionalitatem accipiatur et quomodo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo iustum accipiatur secundum quamdam proportionalitatem. Secundo ostendit quomodo iniustum praeter illam proportionalitatem accipiatur, ibi, iustum quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam de proportionalitate in communi. Secundo ostendit quomodo iustum distributivum in proportionalitate quadam consistit, ibi, est autem et iustum in quatuor et cetera. Tertio ostendit qualis sit proportionalitas secundum quam attenditur iustum in distributiva iustitia, ibi: vocant autem talem et cetera. Circa primum praemittit duo. Quorum primum, est quod non inconvenienter iustum dicitur esse secundum proportionalitatem; quia proportionalitas non solum invenitur in numero unitatum qui est numerus simpliciter, et hic vocatur numerus monadicus; sed universaliter invenitur proportionalitas in quibuscumque invenitur numerus.

[73643] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 2 Et hoc ideo quia proportionalitas nihil est aliud quam aequalitas proportionis, cum scilicet aequalem proportionem habet hoc ad hoc, et illud ad illud. Proportio autem nihil est aliud quam habitudo unius quantitatis ad aliam. Quantitas autem habet rationem mensurae: quae primo quidem invenitur in unitate numerali, et exinde derivatur ad omne genus quantitatis, ut patet in X metaphysicae; et ideo numerus primo quidem invenitur in numero unitatum: et exinde derivatur ad omne aliud quantitatis genus quod secundum rationem numeri mensuratur.

[73644] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 3 Secundum ponit ibi, et in quatuor minimis et cetera. Et dicit quod omnis proportionalitas ad minus consistit in quatuor. Est enim duplex proportionalitas: una quidem disiuncta et alia continua. Disiuncta quidem proportionalitas est aequalitas duarum proportionum non convenientium in aliquo termino. Cum ergo omnis proportio sit inter duo, manifestum est quod proportionalitas disiuncta in quatuor terminis consistit; ut si dicam: sicut se habet sex ad tria, ita se habet decem ad quinque; utrobique enim est dupla proportio. Continua autem proportionalitas est aequalitas duarum proportionum convenientium in uno termino, puta si dicam: sicut se habet octo ad quatuor, ita quatuor ad duo; utrobique enim est dupla proportio. In hac igitur continua proportionalitate sunt quodammodo quatuor termini; inquantum scilicet utimur uno termino ut duobus, unum terminum bis dicendo, scilicet in utraque proportione, ut si dicam: quae est proportio a ad b, puta octo ad quatuor, eadem est proportio b ad c, id est quatuor ad duo; sic igitur b dicitur bis; unde, quamvis b sit unum subiecto; quia tamen accipitur ut duo, erunt quatuor proportionata.

[73645] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit: est autem et iustum etc., ostendit quomodo secundum proportionalitatem medium distributivae iustitiae accipiatur. Et dicit quod sicut proportionalitas, ita et iustum ad minus in quatuor invenitur, in quibus attenditur eadem proportio; quia scilicet secundum eamdem proportionem dividuntur res quae distribuuntur et personae quibus distribuuntur. Sit ergo a unus terminus, puta duae librae: b autem sit una libra, g autem sit una persona, puta sortes qui duobus diebus laboravit. D autem sit Plato qui uno die laboravit. Sicut ergo se habet a ad b, ita se habet g ad d, quia utrobique invenitur dupla proportio; ergo et permutatim, sicut a se habet ad g, ita se habet b ad d, quaecumque enim sunt ad invicem proportionalia, etiam permutatim proportionalia sunt; sicut in praedicto exemplo: sicut se habet decem ad quinque, ita octo ad quatuor. Ergo commutatim, sicut se habet decem ad octo, ita se habet quinque ad quatuor: utrobique est sesquiquarta proportio; sic ergo permutatim verum erit dicere quod, sicut se habet a ad g, idest duae librae ad eum qui duobus diebus laboravit, ita b ad d, idest una libra ad eum qui uno die laboravit.

[73646] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 5 Est etiam in talibus considerandum quod in his quae sic sunt proportionalia, quae est proportio unius ad alterum, eadem est proportio totius ad totum. Puta, si quae est proportio decem ad octo, eadem est proportio quinque ad quatuor, sequitur ulterius quod quae est proportio decem ad octo et quinque ad quatuor, eadem etiam sit proportio decem et quinque simul acceptorum quae sunt quindecim, ad octo et quatuor simul accepta, quae sunt duodecim: quia hic etiam est sesquiquarta proportio.

[73647] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 6 Unde et in proposito sequitur quod, si sicut se habet ista res ad istam personam, ita se habet illa ad aliam personam; quod etiam ita se habet totum ad totum; idest utraque res simul accepta ad utramque personam simul acceptam: et hoc est quod distributio coniungit. Et si ita aliquis distribuendo res hominibus coniungat, iuste facit. Patet ergo quod coniunctio a cum g, idest rei duplae cum persona duplo digniore et b cum d, idest dimidii cum dimidio, est iustum distributivum et tale iustum est medium. Iniustum autem est quod est praeter hanc proportionalitatem. Proportionale enim est medium inter excessum et defectum; quia proportionalitas est aequalitas proportionis, ut dictum est. Et sic iustum, cum sit quoddam proportionale, est medium.

[73648] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: vocant autem talem etc., ostendit qualis sit proportionalitas secundum quam hoc iustum accipitur. Et circa hoc duo facit. Primo dicit quod praedicta proportionalitas quae attenditur secundum aequalitatem proportionum, a mathematicis vocatur geometrica: in qua scilicet accidit quod ita se habet totum ad totum sicut altera partium ad aliam, ut in praemissis dictum est. Non autem hoc accidit in proportionalitate arithmetica, de qua infra dicetur.

[73649] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 8 Secundo ibi: est autem non continua etc., dicit quod ista proportionalitas quae attenditur in iustitia distributiva non potest esse continua; quia ex una parte sunt res et ex alia parte sunt personae. Et ita non potest accipi aliquid quasi terminus communis, quae sit persona cui datur et res quae datur.

[73650] Sententia Ethic., lib. 5 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit: iustum quidem igitur etc., agit de iniusto in distributionibus. Et dicit quod, quia iustum est proportionale, sequitur quod iniustum sit praeter proportionale. Quod quidem fit, vel in plus vel in minus quam exigat aequalitas proportionis, ut patet in ipsis operibus iustae vel iniustae distributionis. Ille enim qui iniustum facit circa bona, plus accipit sibi. Qui autem iniusta patitur, minus habet. In malis autem est e converso, quia minus malum habet rationem boni per comparationem ad maius malum: minus enim malum est magis eligibile, quam maius malum. Unumquodque autem eligitur sub ratione boni. Et ideo illud quod magis eligitur habet rationem maioris boni. Sic igitur una species iustitiae est quae dicta est.


Lectio 6

[73651] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 1 Reliqua autem (una) directivum et cetera. Postquam philosophus ostendit quomodo accipiatur medium in iustitia distributiva, hic ostendit quomodo accipiatur medium in iustitia commutativa. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit esse quamdam speciem iustitiae praeter distributivam. Secundo ostendit differentiam huius ad illam, ibi, hoc autem iustum et cetera. Tertio ostendit qualiter accipiatur medium in hac iustitiae specie, ibi, et quemadmodum linea et cetera. Dicit ergo primo, quod praeter praedictam speciem iustitiae quae consistit in distributionibus, relinquitur una quae est directiva in commutationibus, tam voluntariis quam involuntariis.

[73652] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit: hoc autem iustum etc., ostendit differentiam huius speciei ad praemissam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens quod istud iustum quod consistit in commutationibus, est alterius speciei a supradicto iusto, quod consistit in distributionibus.

[73653] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 3 Secundo ibi, distributivum quidem enim etc., assignat differentiam. Et primo resumit quid pertineat ad distributivam iustitiam. Secundo ostendit quid pertineat ad iustitiam commutativam, ibi, in commutationibus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod iustum supradictum semper est distributivum communium bonorum secundum supradictam proportionalitatem, scilicet geometricam, quae attenditur secundum aequalitatem proportionis. Et hoc manifestat; quia si communes pecuniae civitatis, vel aliquorum hominum debeant distribui in singulos, hoc erit ita faciendum ut singulis detur aliquid de communi, secundum illam proportionem secundum quam ipsi intulerunt in commune; puta in negotiationibus, quantum aliquis plus posuit in societatem, tanto maiorem partem accipit. Et in civitatibus, quanto aliquis plus servivit communitati, tanto plus accipit de bonis communibus. Et sicut iustum distributivum consistit in hac proportionalitate, ita iniustum oppositum consistit in hoc quod praetermittitur huiusmodi proportionabilitas.

[73654] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit: in commutationibus autem etc., ostendit quid pertineat ad iustitiam commutativam. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid pertineat ad iustitiam commutativam. Secundo manifestat per exemplum, ibi, etenim cum hic quidem vulneretur et cetera. Tertio infert quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare pluris quidem et minoris et cetera. Dicit ergo primo, quod iustum quod consistit in commutationibus, in aliquo quidem convenit cum iusto distributivo, quod scilicet iustum est aequale, et iniustum inaequale. Sed in hoc differunt: quod aequale in iustitia commutativa non attenditur secundum proportionalitatem illam, scilicet geometricam, quae attendebatur in distributivo iusto; sed magis secundum arithmeticam, quae scilicet attenditur secundum aequalitatem quantitatis, et non secundum aequalitatem proportionis sicut geometrica. Sex enim secundum arithmeticam proportionalitatem, medium est inter octo et quatuor. Exceditur enim ab uno, et excedit alterum duobus: sed non est proportio eadem utrobique. Nam sex se habet ad quatuor in sesquialtera proportione. Octo autem ad sex in sesquitertia. E contrario vero secundum geometricam proportionalitatem, medium exceditur et excedit secundum eamdem proportionem sed non secundum eamdem quantitatem: sic enim sex est medium inter novem et quatuor. Utrobique enim invenitur sesquialtera proportio, sed non eadem quantitas. Novem enim excedunt sex in tribus, sex vero quatuor in duobus.

[73655] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 5 Quod ergo in commutativa iustitia attendatur aequale secundum arithmeticam proportionem manifestat per hoc, quod non consideratur ibi diversa proportio personarum. Nihil enim differt, quantum ad iustitiam commutativam, si aliquis bonus privavit per furtum vel rapinam aliquem malum re sua, vel e converso. Neque etiam differt si bonus vel malus commisit adulterium. Sed lex attendit solum ad differentiam nocumenti; ut scilicet qui plus nocuit plus recompenset, cuiuscumque conditionis sit. Et sic patet, quod si unus duorum iniustum faciat, et alter iniustum patiatur, et unus laedat et alter laedatur, lex utitur his duobus quasi aequalibus, quantumcumque sint inaequales. Unde et iudex, qui est minister legis, hoc attentat ut istud iniustum quo unus laesit alium, quod habet quamdam inaequalitatem, reducat ad aequalitatem, constituendo scilicet aequalitatem in ipsa quantitate rerum, non secundum proportionem diversarum personarum.

[73656] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit etenim cum hic etc., manifestat per exemplum, quod dixerat. Et primo proponit exemplum. Secundo removet quoddam dubium, ibi, dicitur enim ut simpliciter et cetera. Primo ergo ponit exemplum de laesione personali, in qua minus est manifestum. Et dicit, quod si duorum unus vulneretur et alius percutiat, vel etiam unus occidat et alius moriatur, divisa est hic actio et passio in inaequalia, quia scilicet percutiens vel occidens habet plus de aestimato bono, inquantum scilicet implevit voluntatem suam, et ita videtur esse quasi in lucro. Ille autem qui vulneratur vel etiam occiditur habet plus de malo, in quantum scilicet privatur incolumitate vel vita contra suam voluntatem; et ita videtur esse quasi in damno. Sed iudex tentat hoc adaequare, subtrahens a lucro et apponens damno, inquantum scilicet aufert aliquid percutienti vel occidenti contra suam voluntatem, et exhibet in commodum vel honorem vulnerati vel occisi.

[73657] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit dicitur enim etc., removet quoddam dubium quod possit oriri circa nomen lucri et damni. Et dicit quod, ut simpliciter loquamur, lucrum et damnum dicitur in talibus, quando scilicet aliquis habet plus vel minus. Et proprie accipiuntur haec nomina in bonis possessis: sed in aliquibus ista nomina non videntur proprie competere, puta in iniuriis personalibus, ut cum unus percutit et alius percutitur et in hoc quasi damnum patitur, eo quod non potest certa mensura accipi actionis et passionis in huiusmodi iniuriis personalibus, ut sic id quod est plus possit dici lucrum, et quod est minus possit dici damnum. Sed quando passio est mensurata, scilicet secundum mensuram iustitiae, tunc id quod est plus vocatur lucrum, et id quod est minus vocatur damnum.

[73658] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit: quare pluris quidem etc., infert duas conclusiones. Primam quidem ex parte ipsius iusti; secundam ex parte iudicis, ibi, propter quod et cetera. Dicit ergo primo, quod quia iustum commutativum est quoddam aequale, (sit) quod sit medium inter plus et minus, ita quod lucrum et damnum se habeant sicut plus et minus. Diversimode tamen in bonis et malis. Nam habere plus de bono et minus de malo, pertinet ad rationem lucri. Contrarium autem pertinet ad rationem damni: inter quae duo, scilicet damnum et lucrum, medium est illud aequale quod dicimus iustum. Unde sequitur, quod iustum, quod est directivum in commutationibus, sit medium inter damnum et lucrum, communiter accipiendo utrumque.

[73659] Sententia Ethic., lib. 5 l. 6 n. 9 Deinde cum dicit propter quod et quando etc., infert conclusionem ex parte iudicis, de quo supra dixit, quod tentat adaequare. Et dicit, quod quia iustum est medium inter damnum et lucrum, inde est, quod quando homines dubitant de hoc, refugiunt ad iudicem, quod idem est ac si refugerent ad id quod est iustum; nam iudex debet esse quasi quoddam iustum animatum, ut scilicet mens eius totaliter a iustitia possideatur. Illi autem qui refugiunt ad iudicem, videntur quaerere medium inter partes quae litigant; et inde est, quod iudices vocant medios vel mediatores, ac si ipsi attingant medium in hoc quod perducunt ad id quod est iustum. Sic ergo patet, quod iustum, de quo nunc loquimur, est quoddam medium quia iudex, qui determinat hoc iustum medius est, inquantum scilicet constituit id quod est aequale inter partes: aequale autem medium est inter plus et minus, ut supra dictum est.


Lectio 7

[73660] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 1 Et quemadmodum linea et cetera. Postquam philosophus ostendit differentiam inter iustum quod est directivum commutationum et iustum distributivum, hic ostendit qualiter accipiatur medium in hoc iusto, quod est directivum commutationum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat originem horum nominum damnum et lucrum quibus usus fuerat, ibi: venerunt autem et nomina haec et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo inveniatur medium commutativae iustitiae circa easdem res. Secundo, quomodo inveniatur circa res diversarum artium, ibi, est autem et in aliis artibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit exemplum ad ostendendum qualiter accipiatur medium in commutativa iustitia. Secundo manifestat quod dixerat, ibi si enim duobus aequalibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum ad propositum ostendendum. Secundo ostendit convenientiam exempli ex ipso modo loquendi, ibi, propter quod, et nominatur et cetera.

[73661] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 2 Dicit ergo primo quod ita iudex ad aequalitatem reducit, sicut si esset una linea divisa in partes inaequales, ille qui vellet ad aequalitatem reducere, auferret a maiori parte illud in quo excedit medietatem totius lineae et apponeret illud minori parti, ita quod medietas totius lineae esset quasi quaedam dica, id est regula vel mensura, per quam inaequalia reducerentur ad aequalitatem. Et sic quum totum quod est duorum hominum dividatur tali dica, id est mensura, tunc dicunt, quod unusquisque habet quod suum est, inquantum scilicet accipiunt aequale, quod est medium inter maius et minus, et hoc secundum arismeticam proportionalitatem, quia scilicet quantum medium iustitiae exceditur ab eo qui habebat plus, tantum excedit illum qui habet minus, quod pertinet ad proportionabilitatem arithmeticam, ut prius dictum est.

[73662] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit propter quod et nominatur etc., manifestat exemplum praemissum esse conveniens per modum loquendi apud Graecos. Et dicit, quod quia medium huius iustitiae est sicut quaedam dicha, inde est quod iustum apud Graecos, vocatur dicheon, sicut si aliquis volens huiusmodi nomina variare dicat quod dicaon est iustum et dicastes iustus et dicaste iustitia.

[73663] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit: si enim duobus etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod oporteat subtrahere ab eo qui habet plus id in quo excedit medietatem, et apponere ei qui habet minus. Et primo manifestat quod dictum est. Secundo exponit in terminis, ibi: aequales in quibus et cetera. Dicit ergo primo quod si sint duo aequalia, quorum utrumque habeat duas mensuras, puta duas palmas, aut duos pedes, et medietas auferatur ab uno et apponatur alteri. Manifestum est quod illud cui apponitur superexcedit alterum in duobus: quia ei cui subtrahitur non remanet nisi unum, illud autem cui additur habet tria; sed si id quod subtrahitur ab uno non apponatur alteri, manifestum est quod non erit excessus nisi in uno. Per id autem cui nihil additur nec subtrahitur, intelligitur ipsum medium iustitiae, quia habet quod suum est et nec plus nec minus; per id autem cui additur intelligitur ille qui plus habet. Per id autem cui subtrahitur intelligitur ille qui minus habet.

[73664] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 5 Sic ergo patet quod ille qui plus habet excedit medium in uno, quod scilicet est sibi superadditum, medium vero excedit id a quo ablatum est in uno, quod scilicet est sibi subtractum. Hoc ergo, scilicet medio, cognoscemus et quid oportet auferre ab eo qui plus habet et quid oportet apponere ei qui minus habet; quia illud oportet apponere minus habenti in quo medium excedit ipsum, hoc autem oportet auferre a maximo, id est ab eo qui plus habet, in quo medium superexceditur ab eo.

[73665] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit aequales in quibus etc., proponit quae dicta sunt in terminis. Sint enim tres lineae aequales, in quarum una scribatur in terminis aa, in alia bb, in tertia gg; linea ergo bb maneat figura indivisa, linea vero aa dividatur per medium in puncto e, linea vero gg dividatur per medium in puncto z. Auferatur ergo a linea quae est aa, una pars quae est ae, et apponatur lineae quae est gg et vocetur hoc appositum gd; sic ergo patet quod tota linea quae est dgg superexcedit eam quae est ae in duobus, scilicet in eo quod est gd, et in eo quod est gz, sed lineam quae est bb excedit in uno solo, quod est gd. Sic ergo patet quod id quod est maximum excedit medium in uno, minimum autem in duobus, ad modum arismeticae proportionalitatis.

[73666] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit: est autem et in aliis etc., ostendit quod illud quod dictum est, observari oportet etiam in commutatione diversarum artium. Destruerentur enim artes, si ille qui facit aliquod artificium non pateretur, id est non reciperet pro illo artificio tantum et tale quantum et quale fecit. Et ideo oportet commensurari opera unius artificis operibus alterius ad hoc quod sit iusta commutatio.

[73667] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit: venerunt autem etc., ostendit originem horum nominum, damnum et lucrum. Et dicit quod ista nomina provenerunt ex commutationibus voluntariis in quibus primo fuit usus talium nominum. Cum enim aliquis plus haberet quam prius habuerat, dicebatur lucrari: quando autem minus, dicebatur damnificari, sicut in emptionibus et venditionibus et in omnibus aliis commutationibus quae sunt licitae secundum legem. Sed quando aliqui neque plus neque minus habebant eo quod a principio habuerant, sed ipsamet reportabant in aequali quantitate per commutationem eorum quae attulerant, tunc dicebantur habere ea quae eorum sunt et nihil lucrari neque amittere.

[73668] Sententia Ethic., lib. 5 l. 7 n. 9 Concludit autem ulterius conclusionem principaliter intentam. Ex praemissis enim patet quod iustum de quo nunc agitur, est medium damni et lucri: quod quidem iustum nihil est aliud quam habere aequale ante commutationem et post, etiam praeter voluntatem; ut patet in eo qui, iudice cogente, restituit alteri quod plus habebat.


Lectio 8

[73669] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 1 Videtur autem aliquibus et cetera. Postquam philosophus ostendit qualiter accipiatur medium in utraque iustitiae specie, hic excludit quamdam falsam sententiam circa acceptionem medii iustitiae. Et circa hoc tria facit. Primo proponit sententiam erroneam. Secundo improbat eam, ibi, et contrapassum autem et cetera. Tertio ostendit in quibus et qualibus habeat veritatem, ibi, sed in communicationibus quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod quibusdam visum est quod universaliter loquendo nihil aliud esset iustum quam contrapassum, ut scilicet aliquis pateretur secundum quod fecerat. Et haec fuit sententia Pythagoricorum, qui determinabant quod simpliciter iustum est idem quod contrapassum alii.

[73670] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit contrapassum autem etc., improbat praedictam positionem. Et hoc dupliciter. Primo quidem quantum ad distributivam iustitiam; dicens quod contrapassum non congruit circa iustum distributivum: et huius ratio manifesta est. Iustum enim distributivum non attenditur secundum quod unus duorum, quos oportet per iustitiam aequari, agit in alium vel patitur ab alio, quod requiritur ad rationem contrapassi; sed quod aliquid communium bonorum distribuatur utrique secundum aequalitatem proportionis.

[73671] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 3 Secundo ibi: neque in directivum etc., improbat praedictam positionem quantum ad iustitiam commutativam. Et primo proponit quod de hac iustitia intendebant. Et dicit quod contrapassum non congruit etiam omnibus modis circa iustum quod est directivum commutationum; quamvis illi qui protulerunt praedictam sententiam hoc voluerunt dicere quod in commutationibus sit idem iustum quod contrapassum: quod patet per hoc quod quidam legislator, nomine Rhadamantus, introduxit tale iustum quod si aliquis patiatur illa quae fecit, fit recta vindicta.

[73672] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 4 Secundo ibi: multis enim in locis etc., improbat quod dictum est, duabus rationibus. Circa quarum primam dicit quod in multis locis talis vindicta invenitur dissonare verae iustitiae, ut si aliquis in principatu constitutus percusserit aliquam privatam personam, non requirit hoc iustitia quod princeps repercutiatur, et similiter, si aliquis percutiat principem, oportet quod non solum percutiatur, sed quod etiam gravius puniatur.

[73673] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 5 Videtur autem hoc esse contra id quod philosophus supra dixerat, quod in iustitia commutativa non attenditur diversa conditio personarum, sed lex utitur omnibus quasi aequalibus. Sed attendendum est quod ibidem philosophus dixit quod in commutativa iustitia lex attendit solum ad differentiam nocumenti. Manifestum est autem quod quando nocumentum attenditur circa subtractionem rei exterioris, puta pecuniae, non variatur quantitas nocumenti secundum diversam conditionem personae, sed quando est nocumentum personale, tunc necesse est quod quantitas nocumenti diversificetur secundum conditionem personae. Manifestum est enim quod maius est nocumentum cum aliquis percutit principem, per quod non solum personam ipsius sed totam rempublicam laedit, quam cum percutit aliquam privatam personam. Et ideo non competit iustitiae in talibus simpliciter contrapassum.

[73674] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 6 Secundam rationem ponit ibi, adhuc involuntarium et cetera. Et dicit quod circa vindictas inferendas multum differt utrum aliquis iniuriam intulerit voluntarius an involuntarius, scilicet propter ignorantiam vel vim aut metum. Gravius enim debet vindicari si voluntarius peccavit quam si involuntarius, et hoc duplici ratione. Primo quidem, quia in vindictis non solum attenditur quod aequalitas iustitiae reparetur per hoc quod aliquis restituat alteri quod ei subtraxit; sed etiam quod pro peccato commisso poenam sustineat; et propter hoc lege aliqui puniuntur etiam pro peccatis quibus nulla iniuria vel damnum alii irrogatur, et fur non solum compellitur restituere quod accepit, per quod aequalitas iustitiae reintegratur; sed etiam ulterius punitur pro culpa commissa. Culpa autem aggravatur vel diminuitur ex hoc quod quis peccat voluntarius vel involuntarius. Unde gravius punitur voluntarius quam involuntarius. Secundo quia maior est voluntarie peccantis iniuria; additur enim exteriori nocumento interior contemptus.

[73675] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: sed in communicationibus quidem etc., ostendit in quibus et qualiter sit verum quod dictum est, scilicet quod contrapassum sit iustum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod contrapassum oportet fieri in commutationibus secundum proportionalitatem. Secundo manifestat formam huius proportionalitatis, ibi, facit enim retributionem et cetera. Tertio ostendit quomodo talis forma observari possit, ibi, propter quod omnia comparabilia et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, per contrafacere, enim et cetera. Dicit ergo, quod in communicationibus commutativis verum est quod tale iustum continet in se contrapassum, non quidem secundum aequalitatem, sed secundum proportionalitatem.

[73676] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 8 Videtur autem hoc esse contra id quod supra dictum est, quod scilicet in commutativa iustitia, medium accipitur non quidem secundum geometricam proportionalitatem, quae consistit in aequalitate proportionis, sed secundum arithmeticam, quae consistit in aequalitate quantitatis. Dicendum est autem, quod circa iustitiam commutativam, semper quidem oportet esse aequalitatem rei ad rem, non tamen actionis et passionis, quod importat contrapassum. Sed in hoc oportet adhiberi proportionalitatem ad hoc, quod fiat aequalitas rerum, eo quod actio unius artificis maior est quam actio alterius, sicut aedificatio quam fabricatio cultelli; unde si aedificator commutaret actionem suam pro actione fabri, non esset aequalitas rei datae et acceptae, puta domus et cultelli.

[73677] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit: per contrafacere enim etc., probat propositum, dicens, quod per hoc manifestum esse potest, quod iustum commutativum contineat contrapassum secundum proportionalitatem, quia per hoc commanent cives sibiinvicem in civitate, quod sibiinvicem proportionaliter contrafaciunt, prout scilicet si unus pro alio facit aliquid, alius studet proportionaliter facere pro eodem. Et manifestum est, quod omnes cives hoc quaerunt, ut eis proportionaliter contrafiat: per hoc enim commanent homines adinvicem, quod sibiinvicem faciunt quod quaerunt. Numquid ergo hoc male quaerunt, quod scilicet eis proportionaliter contrafiat? Si autem non quaerunt hoc male, videtur esse servitus, si uni facienti, alius non contrafaciat proportionaliter; servile enim est, quod aliquis non adipiscatur ex suo opere id quod non male quaerit.

[73678] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 10 Vel dicemus, quod non solum non male quaerunt homines sibi proportionaliter contrafieri, sed etiam bene? Et sic, si non contrafiat eis proportionaliter, non fiet retributio debita. Per hoc autem homines commanent adinvicem, quod unus retribuat alteri pro his quae ab eo accepit. Et inde est, quod boni homines prompte exhibent suis benefactoribus gratiarum actionem quasi quiddam sacrum, ut per hoc eis retribuant; retribuere enim proprie pertinet ad gratiarum actionem. Oportet enim quod homo iterato serviat ei qui sibi fecit gratiam idest gratuitum beneficium impendit, et quod non sit contentus tantum facere quantum accepit, sed quod rursus ipse incipiat amplius exhibendo, quam accepit, ut sic ipse gratiam faciat.

[73679] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit facit enim retributionem etc., manifestat formam proportionalitatis secundum quam debet fieri contrapassum. Et primo proponit ipsam in coriario et aedificatore; secundo ostendit idem esse in aliis artibus, ibi: est autem hoc et cetera. Dicit ergo primo, quod coniugatio, quae est secundum diametrum, facit in commutationibus retributionem vel contrapassum secundum proportionalitatem. Ad cuius intellectum describatur quadratum abgd et ducantur duo diametri se intersecantes, scilicet ad et bg. Sit ergo aedificator a, coriarius b, figura domus quae est opus aedificatoris g, calceamentum, quod est opus coriarii, d. Oportet igitur quandoque quod aedificator accipiat a coriario opus eius, scilicet calceamentum. Debet autem et ipse pro retributione dare ei opus suum.

[73680] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 12 Si ergo primo adinveniatur secundum proportionalitatem aequalitas, ut scilicet constituantur ex una parte tot calceamenta contra unam domum quot plures expensas facit aedificator in una domo, quam coriarius in uno calceamento, deinde fiat contrapassum, ut scilicet aedificator accipiat multa calceamenta adaequata uni domui et coriarius unam domum, erit quod dicitur, scilicet retributio, secundum proportionalitatem facta per diametralem coniunctionem: quia scilicet calceamenta proportionata dantur aedificatori, cui secundum diametrum opponuntur et domus coriario. Si autem non sic fiat retributio, non erit aequalitas rerum commutatarum, et sic homines non poterunt adinvicem commanere, eo quod nihil prohibet opus unius artificis esse melius quam opus alterius: sicut domus quam calceamentum: et ideo oportet haec adinvicem aequari secundum dictam proportionalitatem ad hoc quod fiat iusta commutatio.

[73681] Sententia Ethic., lib. 5 l. 8 n. 13 Deinde cum dicit: est autem hoc etc., ostendit idem esse in aliis artibus. Et dicit quod hoc quod dictum est de aedificatore et coriario, est etiam observandum in aliis artibus, ut scilicet fiat contrapassum commutatio secundum proportionalitatem diametralem. Destruerentur enim artes, si non tantum et tale reciperet aliquis, quantum et quale faceret. Et hoc oportet adinvenire, secundum modum praedictum. Non enim saepe communicant sibi mutuo sua opera duo homines unius artis, puta duo medici, sed plerumque homines diversarum artium, puta medicus et agricola, et omnino diversi et inaequales; quos tamen oportet aequari secundum modum praedictum.


Lectio 9

[73682] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 1 Propter quod omnia comparabilia et cetera. Postquam philosophus proposuit formam proportionalitatis secundum quam contrapassum est idem quod iustum in commutationibus, hic ostendit qualiter praedicta forma proportionalitatis possit observari. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam, quae dicta sunt, ibi, quoniam autem indigentia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad praedictam formam proportionalitatis observandum necesse est omnia commensurare; secundo ostendit quomodo per huiusmodi commensurationem fiat iuste contrapassum in commutationibus, ibi, erit utique contrapassum et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quid sit illud per quod omnia commensurantur. Secundo ostendit quomodo talis commensuratio in commutationibus fiat, ibi, quanta quaedam utique et cetera. Tertio assignat rationem praedictae commensurationis, ibi, oportet enim uno aliquo et cetera.

[73683] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 2 Dicit ergo primo, quod ad hoc, quod opera diversorum artificum adaequentur, et sic commutari possint, oportet, quod omnia illa quorum potest esse commutatio, sint aliqualiter adinvicem comparabilia, ut scilicet sciatur quid eorum plus valeat et quid minus. Et ad hoc inventum est nummisma, id est denarius, per quem mensurantur pretia talium rerum, et sic denarius fit quodam modo medium, inquantum scilicet omnia mensurat, et superabundantiam et defectum, id est quantum una res superexcedat aliam, sicut supra dictum est, quod medium iustitiae est quasi dica quae mensurat superabundantiam et defectum.

[73684] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit: quanta quaedam etc., ostendit quomodo, secundum commensurationem praedictam fit commutatio. Licet enim domus sit magis aliquid in pretio quam calciamentum, tamen aliquanta calceamenta adaequant in pretio unam domum, vel et cibum unius hominis per aliquod longum tempus. Oportet igitur ad hoc quod sit commutatio ut tanta calceamenta dentur pro una domo vel pro cibo unius hominis, quantum aedificator vel etiam agricola excedit coriarium in labore et expensis, quia si hoc non observetur, non erit commutatio rerum, neque homines sibiinvicem sua bona communicabunt. Id autem quod dictum est, scilicet quod aliqua calceamenta dentur pro una domo, non poterit esse nisi aliqualiter sint aequalia calceamenta domui.

[73685] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit: oportet enim etc., assignat rationem praedictae commensurationis, quae fit per numisma. Et dicit, quod ideo possunt omnia adaequari, quia omnia possunt commensurari per aliquid unum, ut dictum est; hoc autem unum, quod omnia mensurat secundum rei veritatem est indigentia, quae continet omnia commutabilia, in quantum scilicet omnia referuntur ad humanam indigentiam; non enim appretiantur res secundum dignitatem naturae ipsorum: alioquin unus mus, quod est animal sensibile, maioris pretii esset quam una margarita, quae est res inanimata: sed rebus pretia imponuntur, secundum quod homines indigent eis ad suum usum.

[73686] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 5 Et huius signum est quia, si homines nullo indigerent, nulla esset commutatio; vel si non similiter indigerent, idest non his rebus non esset eadem commutatio, quia non darent id quod habent pro eo quo non indigerent. Et quod secundum rei veritatem indigentia omnia mensurat, manifestum est per hoc, quod numisma factum est secundum compositionem, idest secundum conventionem quamdam inter homines, propter commutationem necessitatis, idest rerum necessariarum. Est enim condictum inter homines quod afferenti denarium detur id quo indiget. Et inde est quod denarius vocatur numisma: nomos enim lex est, quia scilicet denarius non est mensura per naturam, sed nomo, id est lege; est enim in potestate nostra transmutare denarios et reddere eos inutiles.

[73687] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit: erit utique contrapassum etc., ostendit quomodo secundum praedictam commensurationem contrapassum iuste in commutationibus fiat. Et primo manifestat propositum. Secundo ponit in terminis, ibi: agricola a et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo omnia mensurantur per indigentiam naturaliter, et per denarium secundum condictum hominum, tunc iuste fiet contrapassum quando omnia secundum praedictum modum adaequabuntur, ita scilicet quod quantum agricola, cuius opus est cibus hominis, excedit coriarium cuius opus est calceamentum, in tanta proportione excedit secundum numerum opus coriarii opus agricolae, ut scilicet multa calciamenta dentur pro uno modio tritici. Et ita quando fit commutatio rerum oportet ducere res commutandas in diametralem figuram proportionalitatis, ut supra dictum est: et si hoc non fieret, alterum extremum haberet utrasque superabundantias. Puta si agricola daret modium tritici pro calceamento, haberet superabundantiam laboris in opere et haberet etiam superabundantiam doni, quia scilicet plus daret quam acciperet. Sed quando omnes habent quae sua sunt, sic sunt aequales et sibiinvicem communicant, quia praedicta aequalitas potest fieri in ipsis.

[73688] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit agricola a etc., ponit in terminis quod dictum est de figura proportionalitatis. Describatur ergo, sicut et prius, quadratum abgd; et duo diametri se intersecantes ad, bg; et sit ergo agricola a, cibus quod est opus eius, g puta modius figura tritici; coriarius sit b, d vero sit opus coriarii adaequatum, idest tot calceamenta quae valeant modium tritici. Erit ergo iuste contrapassum si a coniungatur cum d et b cum g: et si non sit talis contrapassio, homines non communicabunt res suas invicem.

[73689] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit: quoniam autem indigentia etc., manifestat planius quod supra dictum est. Et primo manifestat quomodo res mensurentur; secundo quomodo commensuratae commutentur, ibi: propter quod oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod necessitas sit mensura secundum rei veritatem. Secundo quomodo denarius sit mensura secundum legis positionem, ibi, pro futura autem et cetera. Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, quod indigentia hominum contineat omnia sicut una quaedam mensura, ostenditur per hoc quod quando homines hoc modo se habent adinvicem quod vel uterque vel saltem alter non indigeat re quam alius habet, non commutant adinvicem, sicut commutant cum aliquis qui habet frumentum indiget vino quod habet alius et ita dat frumentum pro vino. Oportet igitur ad hoc quod iusta sit commutatio quod aequetur frumentum vino, ut scilicet tantum de frumento detur quantum valet vinum.

[73690] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit: pro futura autem etc., manifestat quomodo denarius mensurat. Circa quod considerandum est, quod si semper homines in praesenti indigerent rebus quas invicem habent, non oporteret fieri commutationem nisi rei ad rem, puta frumenti ad vinum: sed quandoque contingit quod ille cui superabundat vinum ad praesens non indiget frumento quod habet ille qui indiget vino, sed forte postea indigebit vel frumento vel aliqua alia re. Sic ergo pro necessitate futurae commutationis numisma, id est denarius, est nobis quasi fideiussor quod si in praesenti homo nullo indiget sed indigeat in futuro, aderit sibi afferenti denarium illud quo indigebit.

[73691] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 10 Oportet enim istam esse virtutem denarii, ut quando aliquis ipsum affert, statim contingat accipere illud quo homo indiget. Verum est autem quod etiam denarius patitur hoc idem quod aliae res, quod scilicet non semper pro eo homo accipit quod vult, quia non semper potest aequale, idest non semper est eiusdem valoris; sed tamen taliter debet esse institutus, ut magis permaneat in eodem valore quam aliae res.

[73692] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit propter quod oportet etc., manifestat quomodo secundum commensurationem denariorum fit commutatio. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit qualiter fit commutatio rerum quae denariis mensurantur. Secundo ostendit secundum quam rationem denarii mensurent, ibi, secundum veritatem quidem et cetera. Tertio ponit quod dictum est in terminis, ibi, domus in quo a et cetera. Dicit ergo primo quod, propter hoc (quod) denarius diutius manet in suo valore, oportet omnia appretiari denariis. Per hunc enim modum poterit esse commutatio rerum, et per consequens communicatio inter homines. Numisma quidem adaequat res commutabiles, sicut quaedam mensura faciens res commensuratas. Manifestat autem quae dicta sunt per hoc quod communicatio esse non poterit si non sit commutatio: quae non erit, si non constituatur aequalitas in rebus, et si hoc non sit, non erit commensuratio.

[73693] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit: secundum veritatem quidem etc., ostendit per quem modum denarii mensurent. Et dicit quod res tam differentes impossibile est commensurari secundum veritatem, idest secundum proprietatem ipsarum rerum; sed per comparationem ad indigentiam hominum sufficienter possunt contineri sub una mensura. Unde oportet esse unum aliquid quo omnia huiusmodi mensurentur, quod quidem non mensurat ex sui natura, sed quia ita positum est inter homines. Unde etiam vocatur nummisma; quod quidem omnia facit commensurata inquantum omnia mensurantur numismate.

[73694] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit domus in quo a etc., manifestat quod dictum est in terminis, dicens: sit a domus quae valeat quinque mnas, b autem sit lectus qui valeat unam mnam, et sic lectus erit in valore quinta pars domus. Unde manifestum est quot lecti sint aequales in valore uni domui, scilicet quinque. Et manifestum est quod sic fiebat commutatio antequam essent denarii: dabantur enim quinque lecti pro una domo; nihil autem differt utrum dentur pro una domo quinque lecti vel quantum valent quinque lecti.

[73695] Sententia Ethic., lib. 5 l. 9 n. 14 Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est quid est iustum et quid iniustum.


Lectio 10

[73696] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 1 Determinatis autem his et cetera. Postquam philosophus ostendit quomodo iustum sit medium, hic ostendit quomodo iustitia sit medium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, et quidem iustitia etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: de iustitia quidem igitur et cetera. Quia vero habitus cognoscuntur per actus, circa primum duo facit: primo proponit quomodo operatio iustitiae sit medium. Secundo, quomodo ipsa iustitia sit medium, ibi, iustitia autem medietas et cetera. Dicit ergo primo, quod ex praemissis quae determinata sunt, manifestum est quod iusta operatio, quae est actus iustitiae, medium est inter iniustum facere et iniustum pati, quorum alterum est plus habere quam sit sibi debitum, scilicet iniustum facere, alterum autem, scilicet iniustum pati, est minus habere propter hoc quod privatur aliquis eo quod sibi debetur; actus autem iustitiae est facere aequale, quod est medium inter plus et minus; unde manifeste sequitur ex praemissis quod iusta operatio medium est inter iniustum facere et iniustum pati.

[73697] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit: iustitia autem etc., ostendit qualiter iustitia sit medium. Et dicit, quod iustitia non est medietas eodem modo quo aliae virtutes morales, quarum unaquaeque medietas est inter duas malitias, sicut liberalitas, quae est media inter illiberalitatem et prodigalitatem, sed iustitia non est media inter duas malitias. Potest autem dici medietas effective, inquantum scilicet est constitutiva medii, quia scilicet actus eius est iusta operatio, quae est medium inter iniustum facere et iniustum pati, quorum duorum alterum tantum, scilicet iniustum facere, pertinet ad malitiam, scilicet iniustitiam, quae est extremorum, inquantum accipit sibi plus de bonis et minus de malis; sed iniustum pati, non pertinet ad aliquam malitiam, sed magis est poena.

[73698] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit: et quidem iustitia etc., probat quod dictum est, scilicet quod iustitia non sit medietas duarum malitiarum, sicut aliae virtutes morales. Et circa hoc duo facit. Primo assumit quid sit iustitia. Secundo adiungit quaedam ad concludendum propositum, ibi, iniustificationis autem et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit quid sit iustitia. Secundo quid sit iniustitia, ibi, iniustitia autem et cetera. Dicit ergo primo, quod iustitia est habitus, secundum quem ille qui est iustus, dicitur esse operativus iusti; et hoc secundum electionem; quia sicut supra in secundo dictum est, virtus moralis est habitus electivus. Hoc autem, quod dicitur operativus iusti, potest referri ad iustitiam directivam commutationum, in qua magis apparet ratio iustitiae propter aequalitatem rei: unde addit et distributivus ut comprehendat etiam iustitiam distributivam, quae consistit in aequalitate proportionis.

[73699] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 4 Potest autem aliquis secundum electionem operari iustum tam in commutationibus quam in distributionibus, dupliciter. Uno modo inter se et alterum: et quantum ad hoc dicit: et ipsi - sibi - ad alium; alio modo inter duos alios, quod pertinet ad iudicem vel arbitrum, unde subdit et alteri ad alterum. Quomodo autem iustus operetur iustum, manifestat per exclusionem contrarii, subdens: quod non sic facit, quod de rebus eligibilibus, puta divitiis et honoribus, plus conferat sibi et minus proximo; et de rebus nocivis, idest laboriosis et poenalibus, e converso plus proximo quam sibi; sed aequaliter secundum proportionem; et hoc observat non solum inter se et alium, sed etiam inter duos alios.

[73700] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: iniustitia autem etc., proponit quid sit iniustitia; et dicit quod iniustitia e contrario est habitus secundum electionem operativus iniusti: quod quidem contingit in superabundantia vel defectu rerum utilium vel nocivarum, quas accipit praeter debitam proportionem. Propter quod sicut iustitia dicitur medietas, quia est operativa medii, ita etiam iniustitia dicitur superabundantia et defectus quia est factiva superabundantiae et defectus, ita quidem, quod iniustus attribuit sibiipsi superabundantiam rerum quae sunt simpliciter utiles, defectum autem rerum nocivarum; sed aliis quidem similiter attribuunt totum, idest superabundantiam et defectum, sed non in eisdem; sed defectum quidem utilium, superabundantiam vero nocivorum. Nec est determinatum qualiter iniustitia debitam proportionem relinquat, idest quantum plus vel quantum minus debito accipiat; sed hoc facit qualitercumque contingit, idest prout sibi occurrit.

[73701] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit iniustificationis autem etc., adiungit quaedam necessaria ad concludendum propositum. Et dicit, quod duplex est iniustificatio: una quidem quae consistit in minus habere de bonis, ad quam refertur plus habere de malis, quod est eiusdem rationis: et hoc est iniustum pati. Alia autem iniustificatio est habere maius in bonis et minus in malis, et hoc est iniustum facere.

[73702] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 7 Ex his ergo potest sic argumentari: ad iniustitiam pertinet iniustum facere: sed habere minus in bonis vel plus in malis, non est iniustum facere sed iniustum pati; ergo hoc non pertinet ad malitiam iniustitiae. Iustitia vero est medium inter plus habere et minus habere, ut supra habitum est; ergo iustitia non est media inter duas malitias.

[73703] Sententia Ethic., lib. 5 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: de iustitia quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit dictum esse de iustitia et iniustitia quae sit natura utriusque; et similiter de iusto et iniusto in universali; nam quosdam particulares modos iusti et iniusti postea determinabit.


Lectio 11

[73704] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 1 Quia autem est iniustum facientem et cetera. Postquam philosophus determinavit de iustitia et iusto et oppositis horum absolute, hic determinat de eis per comparationem ad subiectum, ostendendo scilicet qualiter aliquis, faciendo iniustum, fiat iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo determinat veritatem. Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, dubitabit autem utique aliquis et cetera. Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem. Secundo interponit quaedam, quae sunt necessaria ad quaestionis solutionem, ibi, oportet autem non latere et cetera. Tertio solvit quaestionem, ibi, existentibus autem iustis et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem intentam. Secundo ostendit quamdam aliam quaestionem prius esse determinatam, ibi: qualiter quidem igitur habet et cetera. Dicit ergo primo quod contingit aliquem, qui facit aliquam rem iniustam, nondum esse iniustum. Et ideo quaerendum est quales iniustificationes, idest operationes iniustorum oporteat esse ad hoc quod ille qui facit iniusta, iam sit iniustus in unaquaque specie iniustitiae, puta furti, vel adulterii, vel latrocinii: vel potest dici, removendo praedicta, quod sic quidem nihil differt, id est quod nihil differt ad hoc quod homo sit iniustus secundum qualescumque operationes iniusta faciat.

[73705] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 2 Ideo autem quaesitum est secundum quales iniustificationes, quia multipliciter contingit aliquem facere iniustum, quia contingit, quod aliquis commiscetur mulieri, quae est uxor alterius, non ignorans personam, quod faceret involuntarium, sed sciens cui commiscetur, non tamen hoc facit ex electione sed ex passione. Talis igitur facit quidem rem iniustam, non tamen videtur esse iniustus, quia non operatur ex electione; sicut etiam in speciali possumus dicere, quod aliquis non est fur licet sit furatus, quia non ex electione, et similiter non est moechus licet sit moechatus; et similis ratio est in aliis.

[73706] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit: qualiter quidem igitur etc., ostendit quamdam dubitationem iam esse solutam; scilicet qualiter se habeat contrapassum ad iustum, de quo prius dictum est.

[73707] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit: oportet autem non latere etc., interponit quaedam, quae sunt necessaria ad solutionem propositae quaestionis. Et primo quid sit simpliciter iustum. Secundo quid sit iustificatio, ibi, differt autem iniustificatio et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hoc autem est et cetera. Dicit ergo primo, quod ad evidentiam quaestionis, qua quaeritur quali operatione aliquis faciens iustum vel iniustum sit iustus vel iniustus, oportet non latere quod iustum, de quo nunc quaeritur est iustum simpliciter, quod est iustum politicum.

[73708] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: hoc autem est etc., exequitur propositum. Et primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo dividit ipsum ibi, politici autem iusti et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet quid sit iustum politicum. Secundo manifestat propositum, ibi, est enim iustum, quibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo concludit, quod sunt quaedam alia iusta ab hoc differentia, ibi, quare quantis et cetera. Dicit ergo primo, quod iustum politicum consistit in quadam communitate vitae quae ordinatur ad hoc, quod sit per se sufficientia eorum quae ad vitam humanam pertinent. Et talis est communitas civitatis, in qua debent omnia inveniri quae sufficiant humanae vitae. Hoc autem iustum consistit in liberis non autem in servis, quia dominorum ad servos non est politicum iustum sed dominativum, ut infra dicetur; consistit etiam iustum politicum in personis aequalibus, id est quarum una non subditur alteri naturali ordine vel civili, sicut filius patri, inter quos, ut infra dicetur, non est politicum iustum sed paternum.

[73709] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 6 Hoc autem iustum politicum, vel est secundum proportionalitatem, idest secundum aequalitatem proportionis quantum ad iustitiam distributivam; vel secundum numerum, id est secundum aequalitatem numeralis quantitatis, quantum ad iustitiam commutativam.

[73710] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit: quare quantis etc., concludit quaedam alia iusta a praedicto differentia; dicens, quod ex quo iustum politicum consistit in liberis et aequalibus, quibuscumque non inest hoc, scilicet quod sint liberi et aequales, his non est adinvicem politicum iustum, quod est iustum simpliciter, sed quoddam iustum, idest dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, in quantum habet aliquam similitudinem politici iusti.

[73711] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit: est enim (iustum,) quibus etc., manifestat quod dictum est. Et primo quantum ad iustum politicum, quod est iustum simpliciter. Secundo quantum ad iustum dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, ibi, dominativum autem iustum et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat quod dictum est, scilicet quod iustum politicum sit in liberis et aequalibus. Secundo infert quaedam corollaria ex dictis, ibi, propter quod non sinimus et cetera. Dicit ergo primo quod ideo dictum est quod iustum politicum est in liberis et aequalibus, quia cum iustum politicum determinetur lege, necesse est quod in illis sit ad quos datur lex. Lex autem non datur principaliter pro servis, qui cohibentur a dominis, neque pro filiis qui cohibentur a patribus, sed pro liberis et aequalibus; unde in talibus est politicum iustum. Quod autem in illis sit politicum iustum ad quos datur lex, manifestum est per hoc, quod iustitia et iniustitia in eisdem sunt; lex autem ad illos se extendit in quibus potest esse iniustitia; quod patet ex hoc, quod vindicta, quae fit secundum legem, nihil aliud est quam iudicium de iusto et iniusto.

[73712] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 9 Et ex quo lex est, in quibus est iniustitia, sequitur quod sit in quibus est iniustum et per consequens in quibus est iustum, quia in quibuscumque est iniustitia, in his invenitur iniustum facere, sed non convertitur. Dictum est enim in secundo, quod contingit aliquem facere virtuosa absque virtute et similiter vitiosa absque habitu vitii: hoc autem iniustum nihil est aliud quam quod aliquis attribuat sibiipsi plus de his quae sunt simpliciter et absolute bona, sicut sunt divitiae et honores, et minus de his quae sunt simpliciter et absolute mala, sicut sunt contraria praedictorum.

[73713] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit propter quod non sinimus etc., infert tria correlaria ex praedictis. Et primo dicit quod quia iniustum est quod aliquis sibi plus attribuat de bonis et minus de malis, inde est quod in recta gubernatione multitudinis non permittimus quod homines principentur, scilicet secundum voluntatem et passiones humanas, sed quod principetur ratio, id est lex quae est dictamen rationis, vel homo qui secundum rationem agat, quia, si princeps sequatur passiones humanas, faciet hoc sibi, scilicet, quod plus accipiet de bonis et minus de malis, et ita fiet tyrannus, quum hoc sit contra rationem principis. Ad hoc enim princeps institutus est ut custodiat iustitiam, et per consequens aequalitatem quam praeterit, dum sibi usurpat plus de bonis et minus de malis.

[73714] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 11 Secundum corollarium ponit ibi quia autem nihil ipsi et cetera. Et dicit, quod quia princeps, si sit iustus, nihil plus sibi attribuit de simpliciter bonis quam aliis nisi forte secundum debitam proportionem distributivae iustitiae, inde est, quod princeps non laborat ad utilitatem suam sed aliorum. Et propter hoc supra dictum est, quod iustitia legalis, secundum quam princeps gubernat multitudinem, est alienum bonum.

[73715] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 12 Tertium corollarium ponit ibi merces ergo et cetera. Manifestum est enim, quod quilibet debet dare mercedem ei qui pro se laborat. Quia ergo princeps laborat pro multitudine, danda est ei merces a multitudine, scilicet honor et gloria, quae sunt maxima bonorum quae ab hominibus dari possunt; si autem sint aliqui principes, quibus ista non sufficiant pro mercede sed quaerant lucra, isti fiunt iniusti et tyranni. Super hanc autem mercedem ab hominibus exhibitam boni principes expectant mercedem a Deo.

[73716] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit dominativum autem iustum etc., manifestat quod supradictum est de eo quod non est iustum simpliciter, sed secundum similitudinem. Et primo quantum ad iustum dominativum et paternum. Secundo quantum ad iustum quod est viri ad uxorem, ibi, propter quod magis et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod dominativum iustum, quod scilicet est domini ad servum, et paternum, quod scilicet est patris ad filium, non est idem his iustis quae sunt politica; sed habet aliquam similitudinem cum eis, secundum quod aliqualiter est ad alterum.

[73717] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 14 Secundo ibi: non enim est iniustitia etc., ostendit quod dictum est, quantum ad hoc, quod dominativum vel paternum iustum non est simpliciter iustum: manifestum est enim, quod non potest esse simpliciter iniustitia hominis ad ea quae sunt ipsius, sicut neque iustitia, quia utrumque est ad alterum. Sed servus est domini sicut possessio, et filius quousque est pelicon, idest magnus, et separetur a patre, per emancipationem, est quasi quaedam pars patris. Et quod non sit iniustitia ad seipsum, patet per hoc, quod nullus eligit nocere sibiipsi. Unde patet quod simpliciter loquendo non est iustum vel iniustum ad filium vel servum.

[73718] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 15 Tertio ibi: neque iustum politicum etc., ostendit, quod dominativum et paternum iustum, etiam si esset simpliciter iustum, non esset politicum iustum, quia iustum politicum est secundum legem, et in quibus nata est esse lex. Et huiusmodi sunt illi quibus competit aequalitas quantum ad hoc quod est principari et subici, ita scilicet quod unus eorum non subicitur alteri, sicut servus subiicitur domino, et filius patri. Unde in his non est politicum iustum.

[73719] Sententia Ethic., lib. 5 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit: propter quod magis etc., determinat de iusto uxorio; et dicit, quod quia uxor minus est subiecta viro quam servus domino, vel filius patri; ideo plus habet de ratione iusti illud quod est viri ad uxorem quam id quod est patris ad natos, id est filios, et domini ad possessiones idest servos. Iustum enim quod est viri ad uxorem est oeconomicum, quia vir praeest in domo sicut princeps in civitate. Hoc tamen iustum oeconomicum est alterum a politico, sicut domus est aliud a civitate.


Lectio 12

[73720] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 1 Politici autem iusti et cetera. Postquam philosophus ostendit quale sit politicum iustum, quod est simpliciter iustum, hic ponit divisionem huius iusti politici. Et primo dividit iustum politicum in species. Secundo tangit divisionem huius iusti in individua, ibi, iustorum autem, et legalium et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit divisionem. Secundo exponit eam, ibi, naturale quidem et cetera. Tertio excludit errorem contra divisionem praedictam, ibi: videtur autem quibusdam et cetera. Dicit ergo primo, quod politicum iustum dividitur in duo: quorum unum est iustum naturale, aliud autem iustum legale. Est autem haec eadem divisio cum divisione quam iuristae ponunt, quod iuris aliud est naturale, aliud est positivum; idem enim nominant illi ius quod Aristotiles iustum, nam et Isidorus dicit in libro Etymologiarum, quod ius dicitur quasi iustum. Videtur autem esse contrarietas quantum ad hoc, quod politicum idem est quod civile; et sic id quod apud philosophum ponitur ut divisum, apud iuristas videtur poni ut dividens, nam ius civile ponunt partem iuris positivi.

[73721] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 2 Sed attendendum est, quod aliter sumitur politicum vel civile hic apud philosophum et aliter apud iuristas; philosophus enim hic nominat politicum iustum vel civile ex usu, quo scilicet cives utuntur; iuristae autem nominant ius politicum vel civile ex causa, quod scilicet civitas aliqua sibi constituit, et ideo convenienter hic a philosopho nominatur legale, idest lege positum, quod et illi dicunt positivum; convenienter autem per haec duo dividitur iustum politicum, utuntur enim cives iusto et eo quod natura menti humanae indidit, et eo quod est positum lege.

[73722] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit: naturale quidem etc., manifestat membra divisionis praemissae. Et primo manifestat iustum naturale dupliciter. Uno modo secundum effectum vel virtutem, dicens quod iustum naturale est quod habet ubique eandem potentiam, id est virtutem, ad inducendum ad bonum et ad arcendum a malo. Quod quidem contingit eo quod natura, quae est causa huius iusti, eadem est ubique apud omnes, iustum vero quod est ex positione alicuius civitatis vel principis apud illos tantum est virtuosum, qui subduntur iurisdictioni illius civitatis vel principis. Alio modo manifestat hoc iustum secundum causam, cum dicit, quod iustum naturale non consistit in videri vel non videri, idest non oritur ex aliqua opinione humana, sed ex natura. Sicut enim in speculativis sunt quaedam naturaliter cognita, ut principia indemonstrabilia et quae sunt propinqua his; quaedam vero studio hominum adinventa, ita etiam in operativis sunt quaedam principia naturaliter cognita quasi indemonstrabilia principia et propinqua his, ut malum esse vitandum, nulli esse iniuste nocendum, non esse furandum et similia, alia vero sunt per industriam hominum excogitata, quae dicuntur hic iusta legalia.

[73723] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 4 Est autem considerandum, quod iustum naturale est ad quod hominem natura inclinat. Attenditur autem in homine duplex natura. Una quidem, secundum quod est animal, quae est sibi aliisque animalibus communis; alia autem est natura hominis quae est propria sibi inquantum est homo, prout scilicet secundum rationem discernit turpe et honestum. Iuristae autem illud tantum dicunt ius naturale, quod consequitur inclinationem naturae communis homini et aliis animalibus, sicut coniunctio maris et feminae, educatio natorum, et alia huiusmodi. Illud autem ius, quod consequitur propriam inclinationem naturae humanae, inquantum scilicet homo est rationale animal, vocant ius gentium, quia eo omnes gentes utuntur, sicut quod pacta sint servanda, quod legati etiam apud hostes sint tuti, et alia huiusmodi. Utrumque autem horum comprehenditur sub iusto naturali, prout hic a philosopho accipitur.

[73724] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 5 Secundo ibi: legale autem etc., manifestat iustum legale. Et videtur ponere tres differentias huius iusti. Quarum prima est: cum universaliter vel communiter aliquid lege ponitur; et quantum ad hoc dicit quod legale iustum dicitur quod ex principio quidem, scilicet antequam lege statuatur, nihil differt utrum sic vel aliter fiat: sed quando iam ponitur, idest statuitur lege, tunc differt, quia hoc servare est iustum, praeterire iniustum. Sicut in aliqua civitate statutum est quod captivus redimatur mna, quocumque scilicet certo pretio, et quod sacrificetur capra, non autem quod sacrificentur duae oves.

[73725] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 6 Alia vero differentia iusti legalis est, secundum quod aliquid lege statuitur in aliquo singulari; puta cum civitas vel princeps alicui personae concedit aliquod privilegium, quod dicitur lex privata. Et quantum ad hoc dicit: quod adhuc sunt iusta legalia, non solum illa quae communiter statuuntur, sed quaecumque homines ponunt pro lege in aliquibus singularibus; sicut in quadam civitate statutum est quod sacrificetur cuidam mulieri, nomine Brasidae, quae magnam utilitatem civitati attulerat.

[73726] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 7 Tertia differentia iusti legalis est, prout sententiae a iudicibus datae dicuntur quaedam iusta legalia. Et quantum ad hoc subdit, quod etiam sententialia sunt iusta legalia.

[73727] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 8 Est autem hic considerandum, quod iustum legale sive positivum oritur semper a naturali, ut Tullius dicit in sua rhetorica. Dupliciter tamen aliquid potest oriri a iure naturali. Uno modo sicut conclusio ex principiis; et sic ius positivum vel legale non potest oriri a iure naturali; praemissis enim existentibus, necesse est conclusionem esse; sed cum iustum naturale sit semper et ubique, ut dictum est, hoc non competit iusto legali vel positivo. Et ideo necesse est quod quicquid ex iusto naturali sequitur, quasi conclusio, sit iustum naturale; sicut ex hoc quod est nulli esse iniuste nocendum, sequitur non esse furandum, quod item ad ius naturale pertinet. Alio modo oritur aliquid ex iusto naturali per modum determinationis; et sic omnia iusta positiva vel legalia ex iusto naturali oriuntur. Sicut furem esse puniendum est iustum naturale, sed quod sit etiam puniendum tali vel tali poena, hoc est lege positum.

[73728] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 9 Attendendum est etiam quod iustum legale dupliciter oritur a naturali secundum modum praedictum. Uno modo cum permixtione. Alio modo sine permixtione alicuius humani erroris, et hoc etiam exempla Aristotilis demonstrant; naturaliter enim iustum est quod civi non ob suam culpam oppresso subveniatur et per consequens quod captivus redimatur: taxatio autem pretii, quae pertinet ad iustum legale, procedit ex praedicto iusto naturali absque omni errore. Est etiam naturale iustum quod benefactori honor exhibeatur; sed quod honor divinus exhibeatur homini est ex errore humano et tale est quod sacrificetur Brasidae. Sententialia vero iusta sunt applicationes iustorum legalium ad particularia facta.

[73729] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit: videtur autem etc., excludit errorem contra praedictam divisionem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit errorem cum sua ratione. Secundo solvit, ibi, hoc autem non est et cetera. Tertio movet quamdam quaestionem ex solutione ortam. Dicit ergo primo quod quibusdam visum est quod omnia iusta sint talia, scilicet lege posita, ita quod nihil sit iustum naturale. Quae quidem fuit opinio Cirenaeorum, sectatorum Aristipi Socratici. Et movebantur tali ratione: quia illud quod est secundum naturam est immobile et ubicumque sit habet eamdem virtutem, (sicut patet de igne qui ardet et in Graecia et in Perside, quod non videtur esse verum circa iusta, quia omnia iusta videntur aliquando esse mota. Nihil enim videtur esse magis iustum quam quod deponenti depositum reddatur; et tamen non est reddendum depositum furioso reposcenti gladium vel proditori patriae reposcenti pecunias ad arma: sic ergo videtur quod nulla sint naturaliter iusta.

[73730] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit: hoc autem non est etc., ponit solutionem. Et dicit quod id quod dictum est quod naturalia sint immobilia, non ita se habet universaliter, sed aliquo modo est verum; quia natura rerum divinarum nequaquam aliter se habet, puta substantiarum separatarum et caelestium corporum, quae antiqui deos vocabant; sed apud nos homines, qui inter res corruptibiles sumus, est aliquid quidem secundum naturam, et tamen quicquid est in nobis est mutabile vel per se vel per accidens. Nihilominus tamen est in nobis aliquid naturale sicut habere pedes, et aliquid non naturale, sicut habere tunicam, et sic etiam, licet omnia quae sunt apud nos iusta aliqualiter moveantur, nihilominus tamen quaedam eorum sunt naturaliter iusta.

[73731] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit: quale autem natura etc., movet quamdam dubitationem ex praecedenti solutione exortam. Et circa hoc duo facit: primo proponit quaestionem; secundo solvit, ibi: manifestum et in aliis et cetera. Primo igitur proponit talem quaestionem. Si enim omnia iusta humana mobilia sunt, restat quaestio, inter ea quae contingunt aliter se habere, quale sit iustum secundum naturam, et quale non secundum naturam, sed secundum legis positionem et ad placitum hominum, ex quo ambo sunt similiter mobilia.

[73732] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit manifestum et in aliis etc., solvit praedictam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter iusta naturalia sint mobilia. Secundo qualiter iusta legalia, ibi, quae autem secundum compositionem et cetera. Dicit ergo primo manifestum esse quod etiam in aliis naturalibus quae sunt apud nos eadem determinatio congruit sicut et in naturaliter iustis. Ea enim quae sunt naturalia apud nos sunt quidem eodem modo ut in pluribus, sed ut in paucioribus deficiunt; sicut naturale est quod pars dextra sit vigorosior quam sinistra, et hoc in pluribus habet veritatem; et tamen contingit ut in paucioribus aliquos fieri ambidextros, qui sinistram manum habent ita valentem ut dextram: ita etiam et ea quae sunt naturaliter iusta, utputa depositum esse reddendum, ut in pluribus est observandum, sed ut in paucioribus mutatur.

[73733] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 14 Est tamen attendendum quod quia rationes etiam mutabilium sunt immutabiles, si quid est nobis naturale quasi pertinens ad ipsam hominis rationem, nullo modo mutatur, puta hominem esse animal. Quae autem consequuntur naturam, puta dispositiones, actiones et motus mutantur ut in paucioribus. Et similiter etiam illa quae pertinent ad ipsam iustitiae rationem nullo modo possunt mutari, puta non esse furandum, quod est iniustum facere. Illa vero quae consequuntur, mutantur ut in minori parte.

[73734] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 15 Deinde cum dicit: quae autem secundum compositionem etc., ostendit qualiter iusta legalia sunt mutabilia indifferenter. Et dicit quod illa quae sunt iusta secundum compositionem et conferens, idest secundum quod est condictum inter homines propter aliquam utilitatem, sunt similia mensuris rerum venalium, puta vini et frumenti. (Non enim sunt ubique aequales mensurae vini et frumenti,) sed ubi emuntur propter maiorem copiam sunt maiores, ubi autem venduntur propter minorem copiam sunt minores. Ita etiam iusta quae non sunt naturalia, sed per homines posita, non sunt eadem ubique, sicut non ubique eadem poena imponitur furi. Et huius ratio est, quia non est eadem ubique urbanitas sive politia. Omnes enim leges ponuntur secundum quod congruit fini politiae, sed tamen sola una est optima politia secundum naturam ubicumque sit.

[73735] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 16 Deinde cum dicit: iustorum autem etc., agit de divisione iusti in particularia. Et dicit quod unumquodque iustorum naturalium et etiam legalium se habet ad res humanas ut universale ad singularia; quia ea quae operantur secundum iustitiam sunt multa; sed unumquodque iustorum est unum quasi quoddam universale, sicut hoc quod est depositum esse reddendum est unum quod se habet ad multas personas et ad multas res.

[73736] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit: differt autem etc., ostendit quid sit iustificatio. Et primo quid sit iniustificatio. Secundo quid sit iustificatio, ibi, similiter autem et iustificatio et cetera. Dicit ergo primo, quod iniustificatio et iniustum differunt; quia iniustum est aliqua res quae est contra iustitiam, vel secundum naturam vel secundum ordinationem humanam, sicut furtum, sed quando aliquis hoc operatur, puta furando, vocatur hoc iniustificatio, quasi executio iniustitiae: sed antequam quis hoc operetur, non vocatur iniustificatio, sed iniustum.

[73737] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quid sit iustificatio. Et dicit quod similiter iustificatio est quando quis operatur iustum quod est natura vel ordine legis. Sed apud Graecos operatio iusti in communi magis vocatur dikeopraema, id est operatio iusti, iustificatio autem non videtur dici quaelibet operatio iusti, sed solum quando aliquis dirigit iniustificationes, scilicet reducendo id quod est iniustum ad iustitiam.

[73738] Sententia Ethic., lib. 5 l. 12 n. 19 Ultimo autem dicit quod, quales, et quot, et quae sint species iusti secundum unumquodque iustorum, scilicet naturalis et legalis, posterius est videndum, scilicet in politica.


Lectio 13

[73739] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 1 Existentibus autem iustis et cetera. Postquam philosophus ostendit quid sit iustum simpliciter et quid sit iustificatio et iniustificatio, hic iam solvit quaestionem quam prius moverat, scilicet secundum quales iustificationes vel iniustificationes aliquis sit iustus vel iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum, ibi: involuntariorum (autem) haec quidem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quando sit iustum vel iniustum sine hoc quod sit iustificatio vel iniustificatio. Secundo ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iustus vel iniustus, ibi, voluntariorum autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum; secundo manifestat quiddam quod dixerat, ibi, dico autem voluntarium quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod cum iusta et iniusta sint talia qualia supra dicta sunt, tunc aliquis facit iniustum ita quod sit iniustificatio et operatur iustum ita quod sit iustificatio vel dikeopraema quando aliquis operatur ipsa, scilicet iustum vel iniustum, volens. Sed quando aliquis operatur ipsa nolens, non est ibi facere iniustum vel operari iustum, nisi forte per accidens, in quantum scilicet accidit praeter intentionem operantis quod illa quae quis facit sint iusta vel iniusta.

[73740] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 2 Illa enim dicimur per se facere et non per accidens, quae intendimus facere. Nihil autem specificatur per id quod est per accidens, sed solum per id quod est per se, et ideo iustificatio et dikeopraema, id est operatio iusti, et similiter iniustificatio determinatur per voluntarium et involuntarium; ita scilicet quod cum aliquid sit voluntarium laudatur aliquis vel vituperatur. Unde manifestum est quod erit ex parte ipsius operati aliquid iniustum, sed non erit iniustificatio quantum ad speciem operationis, si non assit voluntarium ex parte operantis. Et eadem ratio est de iustificatione.

[73741] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit: dico autem voluntarium etc., manifestat quaedam quae dicta sunt, scilicet quid sit voluntarium et quid involuntarium. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo ostendit quod praedicta manifestatio competit tam circa iusta quam circa iniusta, ibi, est autem similiter et cetera. Dicit ergo primo, quod voluntarium, sicut dictum est in tertio, dicitur esse quando aliquis operatur aliquid eorum quae sunt in sua potestate sciens et non ignorans, neque circa quem operetur neque quo instrumento neque etiam cuius gratia hoc faciat, puta quod sciat quem percutit et quo percutiat, sicut instrumento, et cuius gratia; et horum unumquodque sciat per se et non per accidens. Requiritur etiam ad hoc quod sit voluntarium quod non sit per violentiam: puta, si aliquis accipiat manum alicuius per violentiam et cum ea percutiat alterum, hoc quidem ille cuius est manus non facit voluntarius, quia non erat in eius potestate hoc vitare, sed cogitur.

[73742] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 4 Exponit autem consequenter quomodo cognoscatur aliquid secundum accidens. Contingit enim quod ille qui est percussus ab aliquo sit pater eius. Ille autem qui percutit cognoscit quidem quod percussus est homo vel aliquis de praesentibus; sed ignorat quod ipse sit pater eius, et sic cognoscit patrem per accidens, inquantum cognoscit eum cui accidit esse patrem. Et sicut dictum est ex parte eius quem percutit, similiter est determinandum et ex parte eius cuius gratia et circa totam operationem, idest circa omnes circumstantias operationis. Et ex hoc quod dictum est quid sit voluntarium potest sciri quid sit involuntarium; quia si aliquid sit ignoratum vel cessante ignorantia, non sit in potestate eius qui operatur, vel magis fiat per violentiam, hoc erit involuntarium. Ideo autem additum est, per violentiam, quia multa quae non sunt in nobis non sunt involuntaria: multa enim sunt naturalia quae et operamur et patimur scientes, puta senescere vel mori; quorum tamen nullum est voluntarium vel involuntarium, quia utrumque eorum est circa ea quae (non) sunt nata in nobis esse. Si autem accidat per violentiam quod aliquid eorum non sit in nobis, tunc dicitur involuntarium.

[73743] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit: est autem similiter etc., manifestat id quod dictum est circa iusta et circa iniusta. Et dicit quod secundum accidens operari eo quod quis non operatur voluntarie, accidit similiter et circa iusta et circa iniusta. Circa iusta quidem, puta si aliquis reddat pignus ei cuius est non quidem voluntarius sed propter timorem, non est dicendum quod ibi sit operatio iusti vel dikeopraie, nisi per accidens. Et similiter, si aliquis coactus et nolens desistat reddere pignus, per accidens dicitur facere iniusta vel operari iniusta.

[73744] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit voluntariorum autem etc., ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio, et tamen ille qui operatur non est iustus vel iniustus. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quamdam divisionem necessariam ad propositum ostendendum. Secundo ostendit propositum, ibi: tribus utique existentibus etc.; tertio manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, propter quod bene et cetera. Dicit ergo primo, quod voluntariorum quaedam operamur praeeligentes, et quaedam non praeeligentes quidem sive ex electione operamur illa quaecumque ex praecedenti consilio vel deliberatione facimus; sed illa sunt ineligibilia, idest absque electione facta, quaecumque fiunt impraeconsiliata, idest absque praecedenti deliberatione.

[73745] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit: tribus utique existentibus etc., ostendit propositum. Et primo resumit quando sit iniustum absque iniustificatione. Secundo quando est iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iniustus vel malus, ibi: quando autem sciens quidem etc.; tertio ostendit quando est iniustificatio cum iniustitia et malitia eius qui operatur, ibi, quando autem ex electione et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut ex supra dictis apparet, tripliciter contingit aliquod nocumentum inferre circa communicationes hominum adinvicem. Uno modo per ignorantiam et involuntarie. Alio modo voluntarie quidem, sed sine electione. Tertio modo voluntarie et cum electione.

[73746] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 8 Illa igitur peccata fiunt per ignorantiam quando aliquis neque scit quid faciat neque circa quem neque quo instrumento neque etiam cuius gratia existimavit se aliquid facturum, (haec) operatus est. Puta si non aestimavit se iacere telum, sed solum vibrare; vel non existimavit se percutere hoc instrumento, puta lancea ferrata, sed rotunda; vel non existimavit se percutere hunc, puta patrem, sed hostem. Vel non existimavit se huius gratia percussurum, sed accidit illud cuius gratia non existimavit, puta cum existimavit se percutere non ad vulnerandum sed ad pungendum. Et simile est cum est ignorantia quantum ad quem percutiat vel cum non cognoscit ut, id est quomodo, percutiat, puta lente vel fortiter.

[73747] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 9 Sed circa hoc considerandum est quod quando nocumentum infertur paralogice, id est praeter rationem seu intentionem, tunc est omnino infortunium, puta cum aliquis putat vibrare telum et iacit. Sed quando aliquis infert nocumentum non paralogice, idest non absque intentione nocendi sed sine malitia, quia scilicet non putat multum nocere, vel non putat tali personae nocere, tunc est aliquod peccamen, licet non tantum; peccat enim aliquis cum principium inordinati actus est in se ipso per hoc quod intendit aliquid operari, sed quando principium operationis est totaliter ab extra quia praeter intentionem operatur, tunc est infortunium (est fortuna causa intellectiva agens praeter rationem, ut dicitur in II physicorum).

[73748] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit: quando autem sciens etc., ostendit quando sit iniustificatio sine malitia vel iniustitia operantis. Et dicit quod, quando aliquis sciens quidem nocumentum infert, sed non praeconsilians, id est absque deliberatione, tunc est quidem iniustificatio; sicut quaecumque aliquis committit per iram et alias passiones, si tamen non sint naturales vel necessariae hominibus, sicut est concupiscentia cibi et potus in extrema necessitate, quae excusat a subtractione rei alienae. Illi igitur qui propter praedictas passiones nocent aliis et peccant, faciunt quidem iniustum et actus eorum sunt iniustificationes: non tamen propter hoc ipsi sunt iniusti et mali, quia non inferunt nocumentum propter malitiam sed propter passionem. Et tales sunt qui dicuntur propter infirmitatem peccare.

[73749] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 11 Deinde cum dicit: quando autem ex electione etc., ostendit quando sit iniustificatio cum iniustitia operantis. Et dicit quod quando aliquis ex electione inducit alteri nocumentum, est iniustus et malus. Et talis dicitur ex certa malitia peccare.

[73750] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit propter quod bene etc., manifestat quae dicta sunt. Et quia primum trium praedictorum, scilicet de his quae fiunt ex ignorantia, supra manifestum est, manifestat primo secundum, scilicet de his quae fiunt ex passione. Secundo tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione, ibi, si autem ex electione et cetera. Dicit ergo primo, quod quia cum aliqui peccant ex ira, non propter hoc sunt mali vel iniusti; propter hoc, bene possumus hoc signum accipere praedictorum quod ea quae fiunt ex ira non iudicantur esse facta ex providentia. Et hoc consequenter, ibi, non enim et cetera. Probat duplici ratione. Quarum prima talis est: quia ille qui facit aliquid per iram non incipit ipse nocere, sed ille qui eum ad iram provocavit. Et ita non videtur ex providentia nocumentum processisse.

[73751] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 13 Secundam rationem ponit ibi: adhuc neque de fieri et cetera. Et dicit quod quando aliquis infert nocumentum ex ira, non versatur tunc in dubio utrum faciat vel non faciat, sed utrum iuste faciat. Ira enim est quaedam iniustitia manifesta, idest manifeste operans. Vult enim iratus vindictam esse manifestam, sed videtur sibi quod iuste moveatur. Non enim ita est apud iratos sicut in commutationibus iniustis, puta in furto et similibus, in quibus dubitatur an factum sit: oportet enim alterum eorum esse malum, puta vel dare vel non dare peccatur enim quandoque per omissionem, quandoque per transgressionem, nisi forte excusentur per oblivionem, sicut cum aliquis obliviscitur reddere debitum creditori tempore statuto. Sed operantes ex ira confitentur de re idest de facto, sed dubitant an sit iniustum illud quod fecerunt; quod non contingit illis qui ex electione insidiose operantur, qui non ignorant se iniuste agere. Quare hic, idest insidiosus, existimat iniuste pati illum cui nocet; sed hic, idest iratus, non existimat hoc. Et ita patet, quod ille qui ex ira iniustum facit, non agit ex providentia.

[73752] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 14 Deinde cum dicit: si autem ex electione etc., manifestat tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione. Et dicit, quod si aliquis ex electione noceat, manifestum est quod facit iniustum per se loquendo, quia voluntarie operatur. Et secundum huiusmodi iniustificationem iam dicitur ille qui facit, iniustus, quum hoc sit praeter proportionale, id est contra iustitiam distributivam, vel praeter aequale, idest contra iustitiam commutativam. Et similiter aliquis dicitur iustus cum ex electione operatur iustum. Si autem volens operetur et non eligens, dicetur iustum operans vel iustificans.

[73753] Sententia Ethic., lib. 5 l. 13 n. 15 Deinde cum dicit involuntariorum autem etc., ponit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum. Et dicit quod involuntariorum quaedam sunt venialia, idest venia digna, et quaedam non. Illa enim sunt venia digna quae homines peccant non solum ignorantes, idest habentes ignorantiam concomitantem, sed propter ignorantiam, quasi habentes ignorantiam causantem, quod accidit illis qui quando cognoscunt dolent. Sed illa non sunt digna venia quae aliqui non peccant propter ignorantiam causantem, sed peccant ignorantes propter passionem, quae non est naturalis neque humana, id est ratione regulata; in talibus enim passio causat et ignorantiam et peccatum, et de his supra in tertio plenius dictum est.


Lectio 14

[73754] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 1 Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus ostendit secundum quales iustificationes vel iniustificationes dicatur aliquis iustus vel iniustus, hic movet quasdam dubitationes circa praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo movet dubitationes et solvit eas. Secundo excludit quorumdam errores circa praedicta, ibi, homines autem in seipsis et cetera. Prima pars dividitur in duas, secundum duas quaestiones quas determinat. Secunda pars incipit ibi, adhuc autem quae praeeligimus et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo prosequitur eam, ibi, iustum operari enim et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit materiam quaestionis. Secundo format quaestionem, ibi: utrum enim ut vere est et cetera. Materia autem quaestionis, primo, quidem sumitur ex his quae supra determinata sunt. Unde dicit, quod aliquis potest dubitare: utrum per praemissa sit sufficienter determinatum de iniustum pati et de iniustum facere: dictum est enim quod iniustum facere est voluntarium; unde potest dubitari: utrum hoc referendum sit ad iniustum pati. Secundo materia dubitationis sumitur ex verbo Euripidis poetae, qui inconvenienter videtur introducere quemdam dicentem: matrem occidi meam; et ut breviter dicam, vel volens occidi volentem occidi, vel ego non volens occidi volentem occidi. In quorum utroque intelligitur, quod mater occidi voluerit.

[73755] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 2 Deinde cum dicit: utrum enim ut vere est etc., format quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit unam quaestionem, utrum scilicet vere contingat dicere quod aliquis volens patiatur iniustum, vel hoc non sit verum, sed omne pati iniustum sit involuntarium, sicut et omne facere iniustum est voluntarium.

[73756] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 3 Secundo ibi: et utrum omne etc., movet aliam quaestionem. Et est quaestio, utrum omne iniustum pati sit sic vel illo modo, ita scilicet quod vel omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit involuntarium? Sicut enim haec quaestio potest moveri de hoc quod est iniustum facere, utrum omne sit voluntarium aut quoddam sit voluntarium et quoddam involuntarium, similiter etiam potest moveri eadem quaestio et de iniustum pati.

[73757] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: iustum operari enim etc., prosequitur prius motam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo argumentatur ad hoc quod omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit involuntarium. Secundo argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit voluntarium, ibi, inconveniens autem utique videbitur et cetera. Tertio argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit involuntarium, ibi, si autem (est) simpliciter et cetera. Ad primum ergo argumentatur sic: omne hoc quod est operari iustum est voluntarium, ut ex supradictis patet; sed operari iustum est oppositum ei quod est pati iustum: rationabile igitur videtur quod iniustum vel iustum pati simili modo opponatur secundum utrumque, scilicet voluntarium et involuntarium, ita ut vel omne huiusmodi sit voluntarium vel omne sit involuntarium.

[73758] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 5 Deinde cum dicit inconveniens autem utique etc., argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit voluntarium. Et circa hoc tria facit. Primo argumentatur ad propositum; et dicit, quod inconveniens videtur si ponatur, quod omne iniustum pati sit voluntarium. Manifeste enim quidam patiuntur iniustum non volentes, sicut illi qui verberantur vel quibus aliquis sua furatur.

[73759] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 6 Secundo ibi: quia et hoc etc., movet circa hoc quamdam quaestionem: utrum scilicet omnis qui patitur id quod est iniustum materialiter et per accidens, possit dici quod sit iniustum patiens formaliter et per se. Sic enim posset aliquis obviare praedictae rationi dicendo quod ille qui non volens patitur rapinas vel verbera, patitur quidem id cui accidit esse iniustum, non tamen se habet quasi per se patiens iniustum.

[73760] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 7 Tertio ibi: vel quemadmodum etc., solvit motam quaestionem. Et dicit, quod sicut se habet et circa facere, ita se habet et circa pati: quia in utroque contingit transumere, idest accipere id quod est secundum accidens circa iusta et similiter circa iniusta. Et hoc manifestat, quia operari ea quibus accidit esse iniusta, non est idem ei quod est per se facere iniustum. Dictum est enim, quod quandoque aliquis ignorans facit per accidens id quod est iniustum, non tamen per se loquendo iniustificat. Et similiter pati ea quibus accidit esse iniusta non est idem ei quod est iniustum pati per se. Similiter etiam impossibile est quod ista sint eadem in eo quod est iustum operari et in eo quod est iustum pati; et quod sit eadem ratio circa facere et pati, tam circa iusta quam circa iniusta, manifestat consequenter per hoc quod non contingit aliquem pati iniustum vel iustum per se loquendo, nisi sit aliquis faciens iustum vel iniustum per se loquendo, quia passio est effectus actionis; si ergo aliquis faciat id quod est iniustum per accidens et non iniustificet per se, consequens est quod nec ille qui patitur per se iniustum patiatur. Et eadem ratio est de iusto.

[73761] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 8 Deinde cum dicit: si autem est simpliciter etc., argumentatur contra hoc, quod omne iniustum pati sit involuntarium. Et primo argumentatur ad propositum. Secundo solvit, ibi, vel non recta definitio et cetera. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam tria facit. Primo proponit quandam definitionem eius quod est iniustum facere, quae supra posita est: scilicet quod simpliciter et per se iniustum facere nihil est aliud quam quod aliquis volens noceat: et in hoc quod sit volens intelligitur, quod sciat et quem laedat, et quod nocumentum inferat, et ut, idest qualiter, et alias huiusmodi circumstantias.

[73762] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 9 Secundo ibi, incontinens autem etc., argumentatur ex praemissa definitione. Manifestum est enim, quod incontinens volens nocet ipse sibi, in quantum scilicet volens operatur id quod scit sibi esse nocivum. Si ergo ad iniustum facere sequitur iniustum pati, sequitur quod ipse volens iniustum patiatur a se ipso ita quod contingat aliquem sibi ipsi iniustum facere: et sic sequitur, quod non omne iniustum pati sit involuntarium.

[73763] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 10 Tertio ibi: est autem et hoc etc., movet quamdam quaestionem incidentem: utrum scilicet contingat, quod aliquis sibiipsi faciat iniustum. Sed hanc quaestionem postea prosequetur.

[73764] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 11 Secundam rationem ponit ibi, adhuc volens et cetera. Et dicit, quod si contingit de aliquo quod propter incontinentiam sciens et volens laedatur ab alio, puta cum aliquis captus amore meretricis permittit se ab ea spoliari; contingit igitur quod aliquis volens patiatur iniustum. Et sic non omne iniustum pati est involuntarium.

[73765] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 12 Deinde cum dicit: vel non recta etc., ponit solutionem. Et circa hoc tria facit. Primo corrigit definitionem supra positam eius quod est iniustum facere. Et ex hoc concludit veritatem quaestionis. Et dicit quod diffinitio supra posita, eius quod est iniustum facere, non est recta, sed debet aliquid apponi, ut dicatur quod iniustum facere est nocere aliquem, scientem circumstantias, alicui praeter illius voluntatem. Et secundum hoc sequitur quod licet aliquis volens laedatur et patiatur per accidens ea quae sunt iniusta, tamen nullus volens patitur iniustum, per se loquendo, ex quo per se iniustum facere est inferre nocumentum alicui praeter eius voluntatem.

[73766] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 13 Secundo ibi: nullus enim vult etc., solvit primam rationem: et dicit quod nullus vult completa voluntate pati iniustum, neque etiam incontinens; sed incontinens operatur sibi nociva praeter voluntatem. Habet enim per se voluntatem boni, sed per concupiscentiam trahitur ad malum. Et hoc quod dictum est, probat per hoc, quod cum voluntas sit apparentis boni, nullus vult illud quod non aestimat esse bonum; incontinens autem extra passionem existens non reputat bonum illud quod facit, unde absolute non vult illud; sed tamen operatur illud quod aestimat non oportere operari, propter concupiscentiam quae est in appetitu sensitivo, voluntas autem in ratione est.

[73767] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 14 Tertio ibi: qui autem quae ipsius etc., solvit secundam rationem de eo qui volens ab alio laeditur. Et dicit quod non patitur, per se loquendo, iniustum ille qui volens dat sua, sicut Homerus narrat de quodam, nomine Glauco, quod dedit Diomedi aurea arma pro aereis et centum boves pro novem bobus. Ideo autem talis non patitur iniustum, quia in potestate hominis est quod ipse det sua; sed iniustum pati non est in potestate eius qui iniustum patitur, sed oportet existere aliquem qui faciat iniustum. Ideo ergo iniustum pati est involuntarium, iniustum autem facere voluntarium, quia principium actionis est in agente, quod pertinet ad rationem voluntarii; principium autem passionis non est in patiente, sed in alio; et hoc pertinet ad rationem involuntarii.

[73768] Sententia Ethic., lib. 5 l. 14 n. 15 Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse quod iniustum pati sit involuntarium.


Lectio 15

[73769] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 1 Adhuc autem quae praeeligimus et cetera. Postquam philosophus solvit unam dubitationem, hic accedit ad aliam. Et primo proponit ipsam; secundo prosequitur eam, ibi, si enim contingit et cetera. Dicit ergo primo quod circa ea quae ad iustitiam et iniustitiam pertinent adhuc sunt duo quae prae aliis eligit dicere. Quorum primum est, quis duorum faciat iniustitiam circa distributiones, utrum ille qui dat aliquid alicui praeter dignitatem, vel ille qui recipit. Secundum est, utrum contingat quod aliquis faciat sibi ipsi iniustum, quod etiam supra movit et inferius prosequitur.

[73770] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 2 Deinde cum dicit: si enim contingit etc., prosequitur prius motam quaestionem. Et primo obiicit ad partem falsam. Secundo solvit, ibi: vel neque hoc et cetera. Tertio determinat veritatem, ibi, manifestum autem et cetera. Dicit ergo primo quod, si contingat illud quod prius positum est, scilicet quod male distribuens faciat iniustum et non ille qui plus accipit, videtur sequi inconveniens. Potest enim esse quod aliquis plus alteri quam sibi tribuat sciens et volens; et sic videtur quod iste faciat iniustum sibi ipsi. Quod est inconveniens, quia moderati homines hoc videntur facere, ut sibiipsis minora retineant. Pertinet enim ad virum modestum quod sit minorativus, idest minora sibi accipiens.

[73771] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 3 Deinde cum dicit: vel neque hoc etc., solvit duabus solutionibus. Quarum prima est quod hoc non videtur simpliciter verum esse, quod distributor minora sibi retineat. Quamvis enim retineat sibi minora de bonis exterioribus, tamen superabundat in altero bono, scilicet gloria, vel simpliciter bono, idest honesto.

[73772] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 4 Secundam solutionem ponit ibi: adhuc solvitur et cetera. Quae procedit secundum definitionem supra positam eius quod est iniustum facere. In qua additum est quod hoc sit praeter voluntatem patientis. Iste autem distributor nihil patitur praeter suam voluntatem. Et ideo sequitur quod non patiatur iniustum, sed solum patitur quoddam nocumentum.

[73773] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit manifestum autem etc., determinat veritatem dicens, manifestum esse quod ille qui distribuit praeter dignitatem, facit iniustum; non tamen semper ille qui plus accipit, sed quandoque, quando ad hoc operatur.

[73774] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 6 Secundo ibi: non enim etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima est quod non dicitur ille facere iniustum cui inest, quia sic ille qui laeditur faceret iniustum; sed ille facit iniustum cui accidit quod volens hoc faciat, id est in quo est principium actionis: quod quidem est in eo qui distribuit, non autem in accipiente: ergo distribuens facit iniustum, non autem accipiens.

[73775] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: adhuc si multipliciter et cetera. Et dicit quod multipliciter dicitur aliquis facere. Uno modo sicut principale agens facit. Alio modo sicut instrumenta faciunt. Et hoc modo potest dici, quod quaedam inanimata, puta lapides, gladii vel sagittae, occidunt, et quod manus occidit, et quod famulus praecipientis occidit: quorum nihil, per se loquendo facit iniustum, quamvis faciat ea quibus accidit esse iniusta; quia iniustum facere, cum sit voluntarium, competit ei in quo est principium actionis, ut dictum est; manifestum est autem quod in distributione distribuens se habet ut principale agens, recipiens autem se habet ut agens instrumentale per modum obedientis; unde relinquitur quod distribuens faciat iniustum.

[73776] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 8 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc siquidem ignorans et cetera. Et dicit quod si aliquis per ignorantiam legalis iusti male iudicet, per se loquendo non facit iniustum, neque iudicium, secundum quod est actio eius, est iniustum per se; sed tamen est quasi iniustum, quia id quod iudicatur iniustum est. Ideo autem dictum est de ignorantia legalis iusti, quia alterum est legale iustum, quod ignorari potest, et primum iustum, scilicet naturale quod non potest ignorari, quia naturaliter est menti humanae impressum; sed si aliquis cognoscens iustum legale iudicet iniuste, tunc ipse facit avare, idest iniuste, vel propter gratiam alicuius acquirendam, vel propter poenam evadendam.

[73777] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 9 Si quis enim velit per partes inaequales dividere iniustificationem, ille qui propter hoc iniuste iudicat, ut acquirat gratiam alicuius, plus habet de bono quam sibi competat; et ita avare facit, licet non plus habeat de illo bono in quo alterum damnificat: quia et in illis qui manifeste propter avaritiam lucri iniuste adiudicavit alicui aliquem agrum, non accepit ab eo agrum sed argentum; ita autem se habet distribuens in distributionibus, sicut iudex in commutationibus: unde, sicut iudex male iudicans scienter iniustum facit, ita et ille qui iniuste distribuit.

[73778] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 10 Deinde cum dicit: homines autem in se ipsis etc., excludit quosdam errores. Et circa hoc duo facit. Primo excludit quasdam falsas opiniones ex parte facientis iustum vel iniustum. Secundo ostendit in quibus consistant iusta et iniusta, ibi: sunt autem iusta et cetera. Circa primum excludit tres falsas opiniones. Quarum prima est circa facilitatem eius quod est esse iniustum. Et dicit quod homines multi aestimant quod statim in promptu habeant facere iniustum, unde reputant quod facile sit aliquem esse habitualiter iniustum. Sed hoc non est ita. Facile enim est, et statim in potestate hominis, quod aliquis faciat ea quae sunt iniusta, puta quod commisceatur uxori vicini sui et quod percutiat proximum et quod tollat argentum de manu alterius, vel quod de manu sua det aliquis argentum ad procurandum homicidium, vel aliquid huiusmodi. Sed quod homines huiusmodi faciant sic se habentes, scilicet prompte et delectabiliter, non est facile, neque statim in potestate hominis; sed ad hoc pervenitur per longam consuetudinem.

[73779] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 11 Secundo ibi: similiter autem etc., excludit falsam opinionem circa cognitionem iustorum et iniustorum. Et dicit, quod quidam non aestimant esse magnae sapientiae quod aliquis cognoscat iusta et iniusta, propter hoc, quod non est difficile intelligere ea quae leges dicunt, quae sunt iusta legalia. Sed decipiuntur: quia haec simpliciter considerata non sunt iusta nisi secundum accidens, inquantum accidit ea esse iusta; sed vere iusta sunt secundum quod aliqualiter operantur et distribuuntur (idest attribuuntur) aliqualiter negotiis et personis; hoc autem, scilicet accommodare convenienter ea quae sunt lege posita negotiis et personis, est magis operosum et difficile quam scire sanativa, in quo consistit tota ars medicinae. Maior enim est diversitas rerum voluntariarum, in quibus consistit iustitia, quam corporalium complexionum in quibus consistit sanitas: quia et in sanativis scire virtutem mellis et vini et hellebori et effectum ustionis et incisionis, facile est; sed distribuere ista ad sanandum, sicut oportet et cui oportet et quando oportet, tanti operis est quanti et medicum esse, quia qui hoc scit, medicus est.

[73780] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 12 Tertio ibi: propter ipsum autem hoc etc., excludit falsam opinionem circa facilitatem eius quod est iustum operari iniusta. Et dicit, quod propter praedicta etiam homines aestimant quod nihil minus sit facile iusto facere iniustum quam cuicumque alii, quia per hoc quod aliquis est iustus non minus, sed magis scit et potest operari unumquodque horum quae dicuntur iniusta; sicut commisceri mulieri alterius et percutere alium et dimittere clypeum in bello, et quod aliquis faciat insultum in quemcumque. Sed decipiuntur, quia quod aliquis faciat opera timiditatis et facere iniustum, non est facere praedicta nisi secundum accidens, inquantum scilicet accidit ista quae fiunt esse iniusta: sed facere iniustum est facere praedicta sic se habentem, scilicet quod sit volens et promptus ad hoc; sicut et circa medicinam medicari et sanare non consistit in hoc solum quod est incidere vel non incidere vel dare pharmacum, idest medicinam laxativam vel non dare; sed in hoc quod aliquis sic det sicut oportet.

[73781] Sententia Ethic., lib. 5 l. 15 n. 13 Deinde cum dicit: sunt autem iusta etc., ostendit in quibus competant iusta. Et dicit quod iusta competunt in illis personis quibus possunt adesse ea quae sunt bona simpliciter et absolute, sicut divitiae et alia huiusmodi, et tamen habent quandoque circa hoc superabundantiam et defectum, sicut sunt communiter homines. Quibusdam enim circa talia non est aliqua superabundantia; sed semper optime utuntur talibus bonis, sicut contingit hominibus perfectis in virtute, et forte diis, secundum errorem eorum qui ponebant eos talibus uti. Quibusdam vero, idest valde malis et insanabilibus a sua malitia nulla particula talium rerum est utilis, sed omnia eis nocent. Quibusdam vero non omnia nocent, sed usque ad aliquem determinatum terminum. Unde patet quod iustitia est humanum bonum, quia respicit communem hominum statum.


Lectio 16

[73782] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 1 De epiikia vero et cetera. Postquam philosophus determinavit de iustitia communi, hic determinat de epiichia quae est communis iustitiae directiva. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur propositum, ibi, neque autem ut idem et cetera. Dicit ergo primo, quod proximum praemissis est ut dicatur de epiichia quae nominat quemdam habitum, et de epiiche quod est obiectum eius. Dicendum est autem de eis qualiter quidem epiichia se habeat ad iustitiam, et qualiter eius obiectum quod dicitur epiches se habeat ad iustum quod est iustitiae obiectum. Dicitur autem in Graeco epiiches quasi id quod est conveniens vel decens, ab epy, quod est supra, et ycos, quod est oboediens; quia videlicet per epiichiam aliquis excellentiori modo obedit, dum observat intentionem legislatoris ubi dissonant verba legis.

[73783] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 2 Deinde cum dicit: neque autem ut idem etc., prosequitur propositum. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de obiecto epiichiae. Secundo de subiecto eius, ibi: manifestum autem ex hoc etc.; tertio de ipso habitu, ibi, et habitus iste et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, habent autem omnia et cetera. Dicit ergo primo, quod si aliqui diligenter attendant, non videtur quod epiiches et iustum sint simpliciter idem, quia aliquando recedit a iusto legali: neque etiam videtur quod omnino sit diversum genere a iusto. Et horum assignat rationem: quia quandoque laudamus id quod est epiiches, dicentes hoc esse bene factum; et similiter laudamus talem virum qui hoc operatur; vel dicimus eum virum, idest virilem et perfectum. Et sic patet quod, cum transferimus laudem ad id quod est epiiches vel ad hominem quasi ad aliquid magis bonum, in hoc ostendimus quod epiikes sit aliquid melius quam iustum. Unde non videtur esse idem simpliciter cum iusto.

[73784] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 3 Ex alia vero parte, si velimus sequi rationem, videtur esse inconveniens, si id quod est epiiches sit laudabile et sit aliquid praeter iustum. Oportet enim ut videtur quod vel iustum non sit studiosum, idest bonum, vel quod id quod est epiiches si sit aliud a iusto, non sit bonum, quia bonum contingit uno modo, ut in secundo dictum est; vel oportet, si ambo sint bona, quod sint idem. Et sic concludit quod circa id quod est epiiches accidit dubitatio propter praedicta: quia ex una parte videtur quod non sit idem, inquantum laudatur ut melius quam iustum; ex alia parte videtur quod sit idem cum iusto, inquantum id quod est praeter iustum non videtur esse bonum et laudabile.

[73785] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 4 Deinde cum dicit: habent autem omnia etc., solvit motam dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit veritatem. Secundo rationem assignat, ibi, facit autem dubitationem et cetera. Dicit ergo primo, quod omnia quae dicta sunt pro utraque parte dubitationis quodammodo recte se habent; et si quis recte intelligat, nulla contrarietas ibi latet. Verum est enim quod id quod est epiikes est iustum quoddam et tamen est melius quodam alio iusto. Quia, ut supra dictum est, iustum quo cives utuntur dividitur in naturale et legale: est autem id quod est epiiches melius iusto legali, sed continetur sub iusto naturali. Et sic non dicitur melius quam iustum, quasi sit quoddam aliud genus separatum a genere iusti. Sic ergo patet quod idem est iustum et epiikes, quod sub genere iusti continetur, (et,) cum ambo sint bona, scilicet iustum legale et epiiches, melius est illud quod est epiiches.

[73786] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 5 Deinde cum dicit: facit autem dubitationem etc., assignat rationem praedictorum. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem dubitationis. Secundo assignat rationem veritatis propositae, ibi, causa autem et cetera. Tertio concludit veritatem intentam, ibi, propter quod iustum quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod hoc est quod faciebat dubitationem, quia id quod est epiikes est quidem aliquod iustum, sed non est iustum legale, sed est quaedam directio iusti legalis. Dictum est enim quod continetur sub iusto naturali a quo oritur iustum legale; unumquodque enim natum est dirigi secundum principium a quo oritur.

[73787] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 6 Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat rationem veritatis propositae, scilicet quare iustum legale indigeat directivo. Et circa hoc tria facit. Primo proponit iusti legalis defectum. Secundo ostendit quod talis defectus non excludit eius rectitudinem, ibi et est nihil minus et cetera. Tertio concludit directionis necessitatem, ibi, cum igitur dicat lex et cetera. Dicit ergo primo, quod causa quare iustum legale indiget directione est ista, quia omnis lex datur universaliter. Quia enim particularia sunt infinita, non possunt comprehendi ab intellectu humano, ut de singulis particularibus lex feratur; et ideo oportet quod lex in universali feratur, puta quod quicumque fecerit homicidium occidatur.

[73788] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 7 Manifestum est autem quod de quibusdam intellectus noster potest aliquid verum dicere in universali, sicut in necessariis in quibus non potest defectus accidere. Sed de quibusdam non est possibile quod dicatur aliquid verum in universali, sicut de contingentibus; de quibus etsi aliquid sit verum ut in pluribus, in paucioribus tamen deficit; et talia sunt facta humana: de quibus dantur leges. Quia igitur in talibus necesse est quod legislator universaliter loquatur propter impossibilitatem comprehendendi particularia, nec tamen est possibile quod in omnibus recte se habeat id quod dicitur propter hoc quod deficit in paucioribus, legislator accipit id quod est ut in pluribus, et tamen non ignorat quod in paucioribus contingit esse peccatum: sicut etiam naturalis dicit quod homo habet quinque digitos et tamen novit quod propter errorem naturae, ut in paucioribus accidit aliquos habere plures vel pauciores.

[73789] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 8 Deinde cum dicit: et est nihil minus etc., ostendit quod praedictus defectus non tollit rectitudinem legis vel iusti legalis; dicens quod, licet peccatum accidat in aliquibus ex observantia legis, nihilominus lex recta est, quia peccatum illud non est ex parte legis, quae rationabiliter posita est, neque ex parte legislatoris qui locutus est secundum conditionem materiae, sed est peccatum in natura rei. Talis enim est materia operabilium humanorum, quod non sunt universaliter eodem modo, sed ut in paucioribus diversificantur; sicut reddere depositum secundum se iustum, est et ut in pluribus bonum; in aliquo tamen casu potest esse malum, puta si reddatur gladius furioso.

[73790] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 9 Deinde cum dicit: cum igitur dicat etc., concludit necessitatem directionis iusti legalis. Et dicit quod cum lex proponit aliquid in universali, et in aliquo casu non sit utile illud observari, tunc recte se habet quod aliquis dirigat illud quod deficit legi, ubi scilicet legislator reliquit casum particularem in quo lex deficit, non determinatum et peccavit, idest rem defectibilem proposuit, in hoc quod simpliciter id est universaliter dixit. Quia et ipse legislator, si praesens esset ubi talis casus accidit, sic determinaret esse dirigendum et si a principio praescivisset, posuisset hoc in lege. Sed non potuit comprehendere omnes casus particulares. Sicut in quadam civitate statutum fuit sub poena capitis quod peregrini non ascenderent muros civitatis, ne scilicet possent dominium civitatis usurpare. Hostibus autem irruentibus in civitatem, peregrini quidam ascendentes muros civitatis defenderunt civitatem ab hostibus, quos tamen non est dignum capite puniri, esset enim hoc contra ius naturale ut benefactoribus poena rependeretur. Et ideo secundum iustum naturale oportet hic dirigere iustum legale.

[73791] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 10 Deinde cum dicit propter quod iustum quidem etc., concludit veritatem intentam. Et dicit quod propter praedicta manifestum est quod id quod est epiikes est quidem iustum et est melius quodam iusto, non quidem iusto naturali, quod simpliciter, id est universaliter, est observandum, sed iusto legali, in quo accidit peccatum propter hoc quod simpliciter, idest universaliter proponitur. Unde haec est natura eius quod est epiiches, ut sit directivum legis ubi lex deficit propter aliquem particularem casum. Quia enim lex deficit in particularibus, ista est causa quod non omnia possunt determinari secundum legem, quia de quibusdam quae raro accidunt, impossibile est quod lex ponatur, eo quod non possunt omnia talia ab homine praevideri. Et propter hoc necessaria est post legem latam sententia iudicum per quam universale dictum legis applicatur ad particulare negotium. Quia enim materia humanorum operabilium est indeterminata, inde est quod eorum regula, quae est lex, oportet quod sit indeterminata, quasi non semper eodem modo se habens.

[73792] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 11 Et ponit exemplum de regula Lesbiae aedificationis. In Lesbia enim insula sunt lapides duri qui non possunt de facili ferro praecidi, ut sic redigantur ad omnimodam rectitudinem; et ideo aedificatores utuntur ibi regula plumbea. Et sicut illa regula complicata adaptatur ad figuras lapidum et non manet in eadem dispositione, ita oportet quod sententia iudicum adaptetur ad res secundum earum convenientiam. Sic ergo epilogando concludit, manifestum esse ex praedictis quod id quod est epiikes est quoddam iustum et quod est melius quodam iusto, scilicet legali.

[73793] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 12 Deinde cum dicit manifestum autem ex hoc etc., determinat de subiecto epiichiae; et dicit manifestum esse ex hoc quod dictum est, quis homo sit epiiches, ille scilicet qui eligit et operatur ea quae dicta sunt. Et ponit quamdam proprietatem talis virtuosi; et dicit quod talis non est acrivodikeos, id est diligenter exequens iustitiam ad deterius, idest ad puniendum, sicut illi qui sunt rigidi in puniendo, sed diminuit poenas, quamvis habeat legem adiuvantem ad puniendum. Non enim poenae sunt per se intentae a legislatore, sed quasi medicina quaedam peccatorum. Et ideo epiiches non plus apponit de poena quam sufficiat ad cohibenda peccata.

[73794] Sententia Ethic., lib. 5 l. 16 n. 13 Deinde cum dicit: et habitus iste etc., determinat de ipso habitu virtutis. Et dicit quod iste habitus qui dicitur epiikia est quaedam species iustitiae et non est aliquis alius habitus a iustitia legali, sicut et de eius obiecto dictum est: habitus enim per obiecta cognoscuntur.


Lectio 17

[73795] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 1 Utrum autem contingit sibi ipsi et cetera. Postquam philosophus determinavit de iustitia proprie dicta, hic intendit determinare de iustitia metaphorice dicta. Et quia huiusmodi iustitia consistit in his quae sunt ad se ipsum, ideo ostendit quod nullus potest, proprie loquendo, sibiipsi facere iniustum. Secundo ostendit quomodo hoc contingit secundum metaphoram. Circa primum duo facit: primo ostendit quod nullus potest sibi ipsi facere iniustum vel pati iniustum a se ipso; secundo ostendit quid sit peius, utrum facere iniustum vel pati iniustum, ibi: manifestum autem et quoniam ambo et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod huiusmodi quaestio ex supradictis determinari potest; secundo ponit quaedam per quae videtur quod aliquis sibiipsi possit facere iniustum, ibi: quaedam quidem enim etc.; tertio determinat veritatem, ibi, sed cui et cetera. Dicit ergo primo, quod ex dictis potest esse manifestum utrum contingat quod aliquis sibi ipsi faciat iniustum vel non. Hanc autem quaestionem supra movit; sed hic eam prosequitur propter proximitatem quam habet ad cognitionem metaphoricae iustitiae.

[73796] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 2 Deinde cum dicit: quaedam quidem enim etc., ponit duas rationes, ex quibus videtur quod aliquis possit sibiipsi iniustum facere. Quarum prima talis est. Manifestum est, secundum supradicta, quod illa quae sunt iusta secundum quamcumque virtutem, ordinantur a lege. Unde illud quod in nullo casu ordinatur a lege, non videtur esse iustum secundum aliquam virtutem: et ita videtur esse iniustum. In nullo enim casu lex iubet quod aliquis se interficiat. Illa autem quae lex non iubet tamquam iusta, prohibet tamquam iniusta. Quod non est sic intelligendum, quasi nihil sit medium inter praeceptum et prohibitionem legis, cum multa sint quae a lege nec praecipiuntur nec prohibentur, sed permittuntur hominum voluntati, sicut emere rem aliquam vel non emere; sed est sic intelligendum quod illa sola lex in nullo casu iubet quae sunt prohibita quasi per se iniusta: et ita videtur quod occidere seipsum sit per se iniustum, cum hoc lex nunquam praecipiat.

[73797] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 3 Secundam rationem ponit ibi adhuc autem etc. et dicit quod ille qui nocet alicui praeter legis praeceptum, ut cum lex praecipit aliquem puniri, dummodo non sit contranocens, idest resistens nocumento sibi ab altero illato, puta cum repercutit percutientem, talis inquam facit volens iniustum. Et in hoc quod dico volens, intelligitur quod sciat quid et quomodo faciat et alias circumstantias. Sed ille qui occidit seipsum propter iram, operatur praeter rectam legem volens hoc quod non permittit lex. Ergo facit iniustum. Ergo videtur quod aliquis possit sibiipsi iniustum facere.

[73798] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 4 Deinde cum dicit sed cui? et cetera, solvit praedictam dubitationem. Et primo ponit solutionem et confirmat eam; secundo ponit radicem principalem solutionis, ibi: totaliter autem solvitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem supra motam quantum ad iustitiam legalem. Secundo quantum ad iustitiam particularem, ibi, adhuc secundum quod iniustus et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit solutionem. Et dicit quod ille qui interficit se ipsum facit quidem iniustum, sed considerandum est cui iniustum faciat. Facit enim iniustum civitati quam privat uno cive, sed non facit iniustum sibi ipsi.

[73799] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 5 Secundo ibi: volens enim etc., confirmat solutionem positam. Et primo quantum ad hoc quod non facit iniustum sibi. Ipse enim volens patitur occisionem; nullus autem patitur iniustum volens, ut supra habitum est: ergo iste non patitur iniustum. Non ergo facit sibi iniustum.

[73800] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 6 Secundo ibi: propter quod etc., confirmat solutionem quantum ad hoc quod facit iniustum civitati: et hoc per quoddam signum. Videmus enim quod civitas infert damnum quale possibile est, scilicet inhonorationem sive vituperium ei qui occidit seipsum; puta quod facit trahi cadaver eius vel dimittit ipsum insepultum, ut per hoc detur intelligi quod ipse fecit iniuriam civitati.

[73801] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 7 Deinde cum dicit: adhuc secundum quod iniustus etc., ostendit quod nullus facit sibiipsi iniustum secundum iniustitiam particularem. Et primo proponit quod intendit. Et dicit quod secundum quod aliquis dicitur iniustus non quasi totaliter pravus secundum omnem malitiam, sed solum quasi faciens iniustum particulare, secundum inquam hoc iniustum non contingit quod aliquis sibiipsi faciat iniustum. Hoc enim iniustum particulare est aliud ab iniusto legali de quo supra loquebamur. Contingit enim quod aliquis dicatur iniustus secundum aliquem modum non quasi habens totam malitiam, sed quasi habens aliquam particularem malitiam, sicut et aliquis dicitur timidus secundum particularem malitiam. Unde nec secundum istam iniustitiam particularem contingit quod aliquis sibiipsi faciat iniustum.

[73802] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 8 Secundo ibi, simul enim eidem etc., probat propositum quatuor rationibus. Quarum prima est quia ille qui facit iniustum secundum iniustitiam particularem, habet plus quam sibi debeatur; ille autem qui patitur habet minus; si ergo aliquis sibi ipsi faceret iniustum, sequeretur quod simul uni et eidem auferretur aliquid de suo et adiaceret sibi quasi superappositum; ergo impossibile est quod idem sit iniustum faciens et iniustum patiens a seipso. Sed tam iustum quam iniustum necesse est in pluribus personis inveniri.

[73803] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 9 Secundam rationem ponit ibi: adhuc voluntarium et cetera. Et dicit quod iniustum facere oportet esse voluntarium et cum electione, et oportet etiam quod sit prius quam iniustum pati. Ille enim qui primo passus est iniustum et idem contrafacit secundo, quod lex permittit, non videtur facere iniustum, puta si reaccipit rem sibi ablatam. Sed si aliquis sibiipsi noceat, eadem simul et patitur et facit. Non ergo videtur sibiipsi facere iniustum.

[73804] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 10 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc erit utique et cetera. Voluntarie enim aliquis sibiipsi nocet. Si igitur talis iniustum patitur a seipso, sequitur quod iniustum pati sit voluntarium; quod supra improbatum est.

[73805] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 11 Quartam rationem ponit ibi, cum his autem et cetera. Quia si quis consideret in particularibus iniustificationibus, idest in speciebus particularis iniustitiae, maxime apparet quod nullus sibiipsi facit iniustum. Est enim una species particularis iniustitiae moechia, idest adulterium. Nullus autem moechatur, idest adulterat uxorem suam, neque aliquis dicitur suffossor murorum, quod pertinet ad aliam iniustitiae speciem, propter hoc quod suffodit proprium murum; neque etiam dicitur aliquis fur, si accipiat clam bona sua. Unde patet quod non contingit sibiipsi iniustum facere.

[73806] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 12 Deinde cum dicit: totaliter autem solvitur etc., ponit principalem radicem praedictae solutionis. Et dicit quod totaliter solvitur praedicta quaestio de eo quod est iniustum facere sibiipsi, secundum hoc quod supra determinatum est de hoc quod impossibile est voluntarie aliquem iniustum pati. Ex hoc enim manifeste sequitur quod nullus sibi iniustum facit, cum iniustum facere sit voluntarium, ut supra dictum est.

[73807] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 13 Deinde cum dicit manifestum autem et quoniam ambo etc., comparat adinvicem ista duo. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod utrumque eorum est malum. Secundo, quod iniustum facere per se est peius, ibi, sed tamen deterius etc.; tertio ostendit quod per accidens potest esse e converso, ibi, secundum accidens autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ambo, scilicet iniustum facere et iniustum pati, sunt prava. Quod quidem probat per hoc quod hoc quidem, scilicet iniustum pati est minus habere quam medium iustitiae requirat. Hoc autem, scilicet iniustum facere, est plus habere quam sit mensura iustitiae. Medium autem iustitiae quod dicitur iustum ita se habet in commutationibus et in distributionibus, sicut sanum in medicinali et bene habitivum in arte exercitativa; unde, sicut in medicinali et exercitativa illud quod est plus vel minus est malum, ita etiam circa iustitiam.

[73808] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 14 Deinde cum dicit: sed tamen deterius etc., ostendit quod peius sit iniustum facere quam iniustum pati. Quod quidem probat per hoc: quod iniustum facere est vituperabile et cum malitia: quod quidem intelligendum est vel de malitia perfecta et simpliciter, puta cum aliquis iniustum facit non solum voluntarie, sed ex electione; vel se habet proxime ad perfectam malitiam, ut patet de eo qui iniustum facit non ex electione, sed ex ira vel alia passione. Ostensum est enim supra, quod non omne voluntarium est cum iniustitia. Quandoque enim aliquis voluntarie iniustum facit et tamen non est iniustus, nihilominus tamen vituperatur. Sed iniustum pati est omnino sine malitia et iniustitia. Ille enim qui iniustum patitur nullo modo propter hoc dicitur iniustus vel malus. Manifestum est autem quod illud est magis malum a quo denominatur aliquis malus, quam a quo non denominatur malus; sicut albedo in actu, qua denominatur aliquis albus, magis dicitur vere albedo quam illa quae est in potentia, a qua non denominatur aliquis albus. Sequitur igitur quod iniustum pati secundum se sit minus malum quam iniustum facere.

[73809] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 15 Deinde cum dicit secundum accidens autem etc., ostendit quod secundum accidens potest esse e converso. Et dicit quod nihil prohibet quin iniustum pati per accidens sit magis malum quam iniustum facere, puta cum aliquis ex hoc quod iniustum patitur provocatur ad maiores iniustitias faciendas. Sed de hoc quod est per accidens non curat ars, sed iudicat secundum id quod est per se. Sicut ars medicinae dicit pleuresim, quae est apostema sub costis periculosum et mortale, esse maiorem aegritudinem quam sit offensio pedis, quamvis quandoque offensio pedis per accidens possit esse peior; puta cum aliquis propter hoc quod habet pedem laesum cadit, et sic accidit quod capiatur ab adversario et moriatur.

[73810] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 16 Deinde cum dicit secundum metaphoram autem etc., ostendit qualis sit metaphorica iustitia. Et dicit quod secundum quamdam metaphoram et similitudinem contingit, non quidem quod sit iustum vel iniustum totius hominis ad seipsum, sed quod sit quaedam species iusti inter aliquas partes hominis adinvicem. Non tamen inter eas est omne iustum, sed solum iustum dominativum vel dispensativum, id est yconomicum. Quia secundum has rationes, scilicet dominii vel dispensationis videtur distare rationalis pars animae ab irrationali, quae dividitur in irascibilem et concupiscibilem. Nam ratio dominatur irascibili et concupiscibili et gubernat eas.

[73811] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 17 Et ad ista respiciunt illi quibus videtur quod sit iniustitia hominis ad se ipsum propter hoc quod in talibus contingit aliquem pati propter proprios appetitus. Puta cum ex ira vel concupiscentia aliquis facit contra rationem. Sic igitur in his est quoddam iustum et iniustum, sicut inter imperantem et eum cui imperatur. Non autem est verum iustum, quia non est inter duos; sed est similitudinarium iustum, inquantum diversitas potentiarum animae assimulatur diversitati personarum.

[73812] Sententia Ethic., lib. 5 l. 17 n. 18 Ultimo autem epilogando concludit quod determinatum est de iustitia et aliis virtutibus moralibus secundum praedictum modum. Et in hoc terminatur sententia quinti libri.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264