CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sentencia libri De sensu et sensato
tractatus II
De memoria et reminiscencia
Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum Taurini 1949 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Tractatus 2
Lectio 1

[81455] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 1 Sicut philosophus dicit, in septimo de historiis animalium, natura ex inanimatis ad animata procedit paulatim, ita quod genus inanimatorum prius invenitur quam genus plantarum: quod quidem ad alia corpora comparatum videtur esse animatum, ad genus autem animalium, inanimatum. Et similiter a plantis ad animalia quodam continuo ordine progreditur: quia quaedam animalia immobilia, quae scilicet terrae adhaerent, parum videntur a plantis differre. Ita etiam et in progressu ab animalibus ad hominem, quaedam inveniuntur, in quibus aliqua similitudo rationis appareat. Cum enim prudentia sit propria virtus hominis (est enim prudentia recta ratio agibilium, ut dicitur in septimo Ethicorum)-, inveniuntur quaedam animalia quamdam prudentiam participare non ex eo quod habeant rationem, sed ex eo quod instinctu naturae moventur per apprehensionem sensitivae partis ad quaedam opera facienda, ac si operarentur ex ratione. Pertinet autem ad prudentiam, ut prudens dirigatur per eam in his quae imminent sibi agenda ex consideratione non solum praesentium, sed etiam praeteritorum. Unde Tullius, in sua rhetorica, partes prudentiae ponit non solum providentiam per quam futura disponuntur, sed etiam intelligentiam per quam considerantur praesentia, et memoriam per quam apprehenduntur praeterita. Unde etiam in aliis animalibus, in quibus invenitur prudentiae similitudo participata, necesse est esse non solum sensum praesentium, sed etiam memoriam praeteritorum. Et ideo philosophus in principio metaphysicorum dicit quod quibusdam animalibus ex sensu memoria fit, et propter hoc prudentia sunt.

[81456] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 2 Sed sicut prudentiam imperfectam habent respectu hominis, ita etiam et memoriam. Nam alia animalia memorantur tantum, homines autem et memorantur et reminiscuntur; et ideo gradatim Aristoteles post librum, in quo determinatur de sensu, qui communis est omnibus animalibus, determinat de memoria et reminiscentia; quorum alterum invenitur in solis hominibus, alterum vero in his et in animalibus perfectis.

[81457] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 3 Dividitur autem liber iste in partes duas. Primo enim ponit prooemium, in quo manifestat suum propositum. Secundo accedit ad tractandum ea de quibus intendit, ibi, primum quidem igitur. Circa primum dicit de duobus esse dicendum. Primo quidem de memoria et memorari, quod est actus eius, circa quod tria se promittit dicturum. Primum quid sit memoria et quid memorari, et quae sit causa eius, et ad quam partem animae pertineat passio memorandi. Omnes enim operationes sensitivae partis passiones quaedam sunt, secundum quod sentire pati quoddam est.

[81458] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 4 Secundo promittit se dicturum de reminisci. Et ne videretur idem esse reminisci et memorari, subiungit quoddam signum differentiae ipsorum ex parte hominum, in quibus invenitur utrumque. Non enim iidem homines inveniuntur ita bene memorativi et bene reminiscitivi; sed sicut frequenter accidit, illi sunt melius bene memorantes, qui sunt tardi ad inveniendum et discendum. Illi autem melius reminiscuntur, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum ex se et bene discendum ab aliis.

[81459] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 5 Cuius ratio est, quia diversae habitudines hominum ad opera animae proveniunt ex diversa corporis dispositione. Videmus autem in corporalibus, quod illa, quae difficiliter et tarde recipiunt impressionem, bene retinent eam, sicut lapis; quae vero de facili recipiunt non retinent bene, sicut aqua. Et, quia memorari nil aliud est quam bene conservare semel accepta, inde est, quod illi qui sunt tardi ad recipiendum, retinent bene recepta, quod est bene memorari. Quia autem de facili recipiunt, plerumque de facili amittunt. Sed reminisci est quaedam reinventio prius acceptorum non conservatorum; et ideo illi, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum et recipiendum disciplinam, etiam sunt bene reminiscitivi.

[81460] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit primum quidem exequitur propositum. Et primo determinat de memorari. Secundo de reminisci, ibi, de reminisci autem reliquum est dicere. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit memorari. Secundo cuius partis animae sit, ibi, quoniam autem de phantasia. Tertio propter quam causam fiat, ibi, dubitabit autem utique aliquis. Et, quia operationes et habitus et potentiae specificantur ex obiectis, ideo circa primum duo facit. Primo inquirit quid sit obiectum memoriae. Secundo concludit quid sit memoria, ibi, est quidem igitur memoria. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo manifestat propositum, ibi, neque enim futura. Dicit ergo primo, quod ad determinandum de memoria, primo oportet accipere qualia sunt memorabilia, quia obiecta sunt priora actibus et actus potentiis, ut dictum est in secundo de anima. Necessarium autem est hoc determinare, quia multotiens accidit deceptio circa hoc, quia aliqui putant quorumdam esse memoriam quorum non est.

[81461] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit neque enim manifestat propositum. Et primo dicit quod memoria non est futurorum. Secundo, quod non est praesentium, ibi, neque praesentis. Tertio quod est praeteritorum, ibi, memoria autem facti est. Dicit ergo quod futura non contingit memorari, sed eorum est opinio ex parte virtutis cognoscitivae, dum scilicet aliquis opinatur aliquid esse futurum et sperat ex parte virtutis appetitivae, dum scilicet spes in aliquid futurum quandoque tendit. Dicit autem quod etiam quaedam scientia esse futurorum, quae potest esse sperativa scientia. Quidam autem nominant eam divinativam, quia per eam aliqui possunt cognoscere quid in futurum continget, de quo est spes. Sed, cum spes sit futurorum, quae ab homine acquiri possunt, huiusmodi autem sunt futura contingentia de quibus non potest esse scientia, videtur quod nulla scientia possit esse sperativa futurorum.

[81462] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 8 Dicendum autem est quod de futuris contingentibus, secundum se consideratis, non potest esse scientia; sed cum in causis suis considerantur, potest de eis scientia esse, prout aliquae scientiae cognoscunt esse inclinationes quasdam ad tales effectus. Sic enim et scientia naturalis est de generabilibus et corruptibilibus. Et hoc etiam modo astrologi possunt per suam scientiam praenuntiare quosdam futuros eventus sperando: puta ubertatem vel sterilitatem, propter dispositionem corporum caelestium ad tales effectus.

[81463] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit neque praesentis ostendit quod memoria non est praesentis; sed hoc dicit pertinere ad sensum, per quem neque futurum, neque factum, id est praeteritum, cognoscimus, sed tantummodo praesens.

[81464] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit memoria autem ostendit quod memoria est praeteritorum. Et hoc probat ex communi usu loquendi. Cum enim aliquid praesentialiter adest, puta cum aliquis praesentialiter videt album, nullus diceret se memorari album: sicut nullus dicit se memorari illud, quod per intellectum actu consideratur, cum actu considerat et intelligit: sed cum communiter homines vident album, nominant sentire; et considerare aliquid actu, nominant solummodo scire. Cum aliquis autem habet scientiam habitualem et potentiam sensitivam sine actibus vel operationibus eorum, tunc dicitur memorari praeteritorum actuum, puta cum considerat intellectu triangulum habere tres angulos duobus rectis aequales, et forte sensibiliter descriptionem figurae videt: et ex quadam parte operationis intellectualis memoratur aliquis, quia didicit ab alio, vel quia speculatus est per seipsum; ex parte vero sensibilis apprehensionis memoratur, quia audivit vel vidit, vel aliquo alio sensu percepit. Semper enim cum anima memoratur, pronunciat se vel prius audivisse aliquid, vel sensisse, vel intellexisse.

[81465] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 11 Ex quo patet quod non est intentio philosophi dicere quod memoria non possit esse ipsarum rerum quae in praesenti sunt, sed solum eorum quae in praeterito fuerunt. Potest enim aliquis memorari non solum hominum qui mortui sunt, sed etiam qui nunc vivunt, sicut et suiipsius aliquis dicitur reminisci, secundum illud Virgilii: nec talia passus Ulyxes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Per quod intelligi voluit quod meminit sui. Sed intentio philosophi est dicere quod memoria est praeteritorum quantum ad nostram apprehensionem, idest quod prius sensimus vel intelleximus aliqua indifferenter, sive illae res secundum se consideratae sunt in praesenti sive non.

[81466] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit est quidem concludit ex praemissis quid sit memoria: quia neque est sensus, quia solum est praesentium; neque est opinio quae potest etiam esse futurorum: sed oportet quod ad aliquid horum pertineat vel per modum habitus, puta si sit aliqua vis permanens, vel per modum passionis, puta si sit aliqua impressio transiens. Sic autem memoria pertinet ad sensum vel opinio, cum intervenit aliquod tempus medium inter priorem apprehensionem sensus vel intellectualis opinionis et memoriam subsequentem, ut sic memoria possit esse praeteritae apprehensionis: quia eius quod nunc apprehenditur, in ipso nunc non est memoria, ut dictum est, sed sensus quidem est praesentis, spes vero futuri, memoria vero praeteriti. Et ideo oportet quod omnis memoria sit cum aliquo tempore intermedio inter ipsam et priorem apprehensionem.

[81467] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 1 n. 13 Et ex hoc concludit quod sola animalia, quae possunt sentire tempus, memorantur: et illa parte animae memorantur, qua et tempus sentiunt: et de hoc in sequentibus inquiret.


Lectio 2

[81468] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid est memoria, hic ostendit ad quam partem animae pertineat. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit quoddam, quod est necessarium ad propositi manifestationem. Secundo manifestat propositum, ibi, magnitudinem autem et motum. Circa primum, primo praemittit quod intendit. Secundario manifestat quod dixerat per exemplum, ibi, accidit enim eadem passio. Tertio ostendit quid circa hoc sit alibi manifestandum, ibi, propter quam igitur causam. Proponit ergo primo, quod in libro de anima dictum est de phantasia quid sit, quia scilicet est motus factus a sensu secundum actum. In eodem etiam libro dictum est quod non contingit hominem sine phantasmate intelligere.

[81469] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit accidit enim manifestat hoc quod ultimo dixerat. Posset enim alicui videri inconveniens, si non possit homo sine phantasmate intelligere, cum phantasma sit similitudo rei corporalis, intelligere autem sit universalium, quae a particularibus abstrahuntur; et ideo ad huius manifestationem inducit quoddam exemplum, dicens quod ita accidit circa intellectum, quantum ad hoc quod indiget phantasmate, sicut accidit in descriptionibus figurarum geometriae, in quibus describitur quidam triangulus, qui sit alicuius determinatae quantitatis, cum geometra in sua demonstratione non utatur aliqua determinata quantitate trianguli; similiter et homini volenti intelligere rem aliquam proponitur ante oculos phantasma alicuius determinatae quantitatis, utpote singularis: puta volenti intelligere hominem, occurrit imaginatio alicuius hominis bicubiti, sed intellectus intelligit hominem inquantum est homo, non autem inquantum habet quantitatem hanc.

[81470] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 3 Sed quia intellectus potest intelligere naturam quantitatis, ideo subiungit quod, si ea quae debent intelligi, sunt secundum suam naturam quanta, puta linea, superficies et numerus, non tamen finita, idest determinata determinatione singularitatis, nihilominus tamen ponit ante oculos phantasma quanti determinati: sicut volenti intelligere lineam occurrit phantasma lineae bipedalis; sed intellectus intelligit eam solum secundum naturam quantitatis, non secundum quod est bipedalis.

[81471] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit propter quam ostendit ad quam considerationem reservatur hoc; et dicit quod ad aliam rationem pertinet assignare causam, quare nihil potest homo intelligere sine continuo et tempore; quod quidem accidit, inquantum nihil potest homo intelligere sine phantasmate. Phantasma autem oportet quod sit cum continuo et tempore, eo quod est similitudo rei singularis, quae est hic et nunc: quod non potest intelligi sine phantasmate. Quare homo autem non possit intelligere sine phantasmate, de facili potest assignari ratio quantum ad primam acceptionem specierum intelligibilium, quae a phantasmatibus abstrahuntur secundum doctrinam Aristotelis in tertio de anima. Sed experimento patet quod etiam ille qui iam acquisivit scientiam intelligibilem per species intellectas, non potest actu considerare illud cuius scientiam habet nisi occurrat ei aliquod phantasma. Et inde est quod laeso organo imaginationis impeditur homo non solum ab intelligendo aliqua de novo, sed etiam considerando ea, quae prius intellexit, ut patet in phreneticis.

[81472] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 5 Posset autem adhuc aliquis dicere quod species intelligibiles non manent in intellectu possibili humano, nisi quamdiu actu intelligit; postquam autem desiit actu intelligere pereunt et cessant species intelligibiles esse in intellectu per modum quo cessat lumen esse in aere apud absentiam corporis illuminantis: et ideo est necesse, si intellectus velit de novo intelligere, quod iterum se convertat ad phantasmata, ut acquirat species intelligibiles.

[81473] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 6 Sed hoc est expresse contra verba Aristotelis in tertio de anima, ubi dicit quod, cum intellectus possibilis fiat singula intelligibilia, quod est per species eorum, tunc etiam est in potentia ad intelligendum in actu. Repugnat etiam rationi, cum species intelligibiles recipiantur in actu in intellectu possibili immobiliter secundum modum ipsius, quod autem intellectus possibilis habeat species intelligibiles etiam cum actu non intelligit, non est sicut in potentiis sensitivis, in quibus propter compositionem organi corporalis aliud est recipere impressionem, quod facit sentire in actu, et aliud retinere, quando etiam res actu non sentiuntur, ut obiicit Avicenna; sed contingit propter diversum gradum essendi formarum intelligibilium, vel secundum potentiam puram sicut invenire vel addiscere, vel secundum actum purum sicut quando actu intelligit, vel medio modo inter potentiam et actum, quod est esse in habitu. Non ergo propter hoc solum indiget intellectus possibilis humanus phantasmate ut acquirat intelligibiles species, sed etiam ut eas quodam modo in phantasmatibus inspiciat. Et hoc est quod dicitur in tertio de anima. Species igitur in phantasmatibus intellectivum intelligit.

[81474] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 7 Huius autem ratio est, quia operatio proportionatur virtuti et essentiae: intellectivum autem hominis est in sensitivo, sicut dicitur in secundo de anima. Et ideo propria operatio eius est intelligere intelligibilia in phantasmatibus, sicut intellectus substantiae separatae operatio est intelligere res secundum se intellectas; et ideo huius est causa reddenda a metaphysico, ad quem pertinet considerare diversos gradus intellectuum.

[81475] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit magnitudinem autem ostendit ad quam partem animae pertineat memoria. Et primo per rationem. Secundo per signa, ibi, unde et alteris. Tertio concludit propositum, ibi, cuius quidem igitur. Dicit ergo primo, quod necesse est quod eadem parte animae cognoscatur magnitudo et motus, qua etiam cognoscitur tempus. Haec enim tria se sequuntur tam in divisione, quam in eo quod est esse infinitum et finitum, ut probatur in sexto physicorum.

[81476] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 9 Magnitudo autem cognoscitur sensu: est enim unum de sensibilibus communibus. Similiter autem et motus, praecipue localis, cognoscitur, in quantum cognoscitur distantia magnitudinis. Tempus autem cognoscitur, inquantum cognoscitur prius et posterius in motu: unde et etiam sensu percipi possunt. Dupliciter autem aliquid sensu percipitur. Uno quidem modo per ipsam immutationem sensus a sensibili et sic cognoscuntur tam sensibilia propria quam etiam communia, a sensibus propriis et a sensu communi. Alio modo cognoscitur aliquid quodam secundario motu, qui relinquitur ex prima immutatione sensus a sensibili. Qui quidem motus remanet etiam quandoque post absentiam sensibilium, et pertinet ad phantasiam, ut habitum est in libro de anima. Phantasia autem, secundum quod apparet per huius immutationem secundariam, est passio sensus communis: sequitur enim totam immutationem sensus, quae incipit a sensibilibus propriis, et terminatur ad sensum communem. Unde manifestum est quod praedicta tria, scilicet magnitudo, motus et tempus, secundum quod sunt in phantasmate, comprehenduntur et cognoscuntur per sensum communem.

[81477] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 10 Memoria autem non solum est sensibilium, utputa cum aliquis memoratur se sensisse, sed etiam intelligibilium, ut cum aliquis memoratur se intellexisse. Non autem est sine phantasmate. Sensibilia enim postquam praetereunt, a sensu non percipiuntur, nisi sicut in phantasmate: intelligere etiam non est sine phantasmate, ut supra habitum est. Unde concludit quod memoria sit intellectivae partis animae, sed per accidens; per se autem primi sensitivi, scilicet sensus communis. Dictum est enim supra, quod intelligens proponit in phantasmate quantum determinatum, licet intellectus secundum se consideret rem absentem; ad memoriam autem pertinet apprehensio temporis secundum determinationem quamdam, secundum scilicet distantiam in praesenti nunc. Unde per se memoria pertinet ad apparitionem phantasmatum, per accidens autem ad iudicium intellectus.

[81478] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 11 Posset aut alicui videri quod ex his quae hic dicuntur, quod phantasia et memoria non sunt potentiae distinctae a sensu communi, sed sint quaedam passiones ipsius. Sed Avicenna rationabiliter ostendit esse diversas potentias. Cum enim potentiae sensitivae sint actus corporalium organorum, necesse est ad diversas potentias pertinere receptionem formarum sensibilium quae pertinet ad sensum, et conservationem earum, quae pertinet ad phantasiam sive imaginationem; sicut in corporalibus videmus quod ad aliud principium pertinet receptio et conservatio: humida enim sunt bene receptiva, sicca autem et dura bene conservativa. Similiter etiam ad aliud principium pertinet recipere formam, et conservare receptam per sensum et intentionem aliquam per sensum non apprehensam, quamvis aestimativa percipit etiam in aliis animalibus, vis autem memorativa retinet, cuius est memorari rem non absolute, sed prout est in praeterito apprehensa a sensu vel intellectu.

[81479] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 12 Contingit tamen quod diversarum potentiarum est una quasi radix et origo aliarum potentiarum, quarum actus actum ipsius primae potentiae praesupponunt, sicut nutritiva est quasi radix augmentativae et generativae potentiae, quarum utraque utitur nutrimento. Similiter autem sensus communis est radix phantasiae et memoriae, quae praesupponunt actum sensus communis.

[81480] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit unde et manifestat quod dixerat per duo signa. Quorum primum sumitur ex parte animalium habentium memoriam; et dicit quod, quia memoria est per se primi sensitivi, inde est quod memoria inest quibusdam aliis animalibus habentibus sensum et carentibus intellectu, et non solum homini et quibuscumque aliis habentibus opinionem, quae potest ad intellectum speculativum pertinere, et prudentiam quae pertinet ad intellectum practicum. Si autem memoria esset aliquid de potentiis intellectivis, non inesset multis aliorum animalium, de quibus manifeste constat quod habent memoriam, et tamen non habent intellectum; et forte non inesset memoria alicui mortalium nisi homini, qui solus homo inter mortales habet intellectum.

[81481] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 14 Dicit autem forte, propter quosdam qui dubitaverunt de quibusdam aliis animalibus ab homine utrum habeant intellectum, propter opera quaedam similia operibus rationis, sicut sunt opera simiarum et quorumdam huiusmodi animalium.

[81482] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 15 Secundum signum ponit ibi, quoniam neque et sumitur ex animalibus non habentibus memoriam; et dicit inde esse manifestum quod memoria pertinet per se ad partem sensitivam, quia etiam nunc cum supponimus solum hominem inter mortales habere intellectum, memoria non inest omnibus animalibus, sed solum illa habent memoriam, quae sentiunt tempus. Quaedam enim animalia nihil percipiunt nisi apud praesentiam sensibilium; sicut quaedam animalia immobilia, quae propter hoc habent indeterminatam phantasiam, ut dicitur in secundo et tertio de anima, et propter hoc non possunt cognoscere prius et posterius, et per consequens non habent memoriam. Semper enim cum anima agit per memoriam, ut prius dictum est, simul sentit quod hoc prius vidit, aut audivit, aut didicit: prius autem et posterius pertinent ad tempus.

[81483] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 2 n. 16 Deinde cum dicit cuius quidem concludit propositum. Et dicit manifestum esse ex praemissis ad quam partem animae pertineat memoria, quia ad eam, ad quam pertinet phantasia; et quod illa sunt per se memorabilia, quorum est phantasia, scilicet sensibilia; per accidens autem memorabilia sunt intelligibilia, quae sine phantasia non apprehenduntur ab homine. Et inde est quod ea quae habent subtilem et spiritualem considerationem, minus possumus memorari. Magis autem sunt memorabilia quae sunt grossa et sensibilia. Et oportet, si aliquas intelligibiles rationes volumus memorari facilius, quod eas alligemus quasi quibusdam aliis phantasmatibus, ut docet Tullius in sua rhetorica. Memoria tamen ponitur a quibusdam in parte intellectiva, secundum quod hic per memoriam intelligitur omnis habitualis conservatio eorum, quae pertinent ad partem animae intellectivam.


Lectio 3

[81484] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid sit memoria, et cuius partis animae sit, hic ostendit causam memorandi. Et circa hoc duo facit. Primo proponit dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut est ut contingit. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo manifestat quoddam, quod dubitatio supponit, ibi, manifestum enim quoniam oportet. Tertio inducit rationes ad quaestionem, ibi, sed si tale accidens. Dicit ergo primo, quod potest aliquis dubitare, cum in memorando quaedam passio praesentialiter afficiat animam: res vero, cuius memoramur sit absens, propter quid memoramur id, quod non est praesens, scilicet rem, et non memoramur passionem praesentem.

[81485] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit manifestum enim manifestat quoddam quod supposuerat, scilicet passionem quamdam esse in anima dum memoramur. Et primo manifestat hoc per causam. Secundo per signa, ibi, unde et his quidem. Dicit ergo primo, manifestum esse quod oportet intelligere aliquam talem passionem a sensu esse factam in anima, et in organo corporis animati, cuius quidem animae memoriam dicimus esse quemdam quasi habitum, quae quidem passio est quasi quaedam pictura, quia scilicet sensibile imprimit suam similitudinem in sensu, et huius similitudo remanet in phantasia etiam sensibili abeunte. Et ideo subiungit quod motus qui fit a sensibili in sensum, imprimit in phantasia quasi quamdam figuram sensibilem, quae manet sensibili abeunte, ad modum, quo illi qui sigillant cum annulis imprimunt figuram quamdam in cera, quae remanet etiam sigillo vel annulo remoto.

[81486] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 3 Dicit autem, in anima et in parte corporis: quia cum huiusmodi passio pertineat ad partem sensitivam, quae est actus organici corporis, huiusmodi passio non pertinet ad solam animam, sed ad coniunctum. Memoriam autem nominat habitum partis huius, quia memoria est in parte sensitiva: et in ea quae in memoria conservamus, quandoque non actu apprehendimus, sed quasi habitualiter tenemus.

[81487] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit unde et manifestat propositum per signa, scilicet quod in memorando sit praedicta passio praesens. Et dicit quod, propter haec talis passio necessaria est ad memoriam, contingit quod quibusdam non fit memoria, quia sunt in multo motu, sive hoc sit propter passionem corporis sicut infirmis vel ebriis, vel animae sicut in his qui sunt commoti ad iram vel concupiscentiam; aut etiam hoc accidit propter aetatem deputatam augmento sive decremento, et sic propter huiusmodi causas corpus hominis est in quodam fluxu, et ideo non potest retinere impressionem quae fit ex motu rei sensibilis, sicut contingeret si aliquis motus vel etiam sigillum imprimeretur in aquam fluentem. Statim enim propter fluxum deperiret figura.

[81488] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 5 In quibusdam vero aliis non recipitur praedicta impressio. Quandoque quidem propter frigiditatem congelantem humores, sicut accidit in his qui sunt in magno timore constituti: quod propter frigiditatem quamdam non potest imprimi aliquid in anima ipsorum. Et ponit exemplum de antiquis aedificiis, cum paries est novus antequam cementum inspissetur, potest de facili immutari, non autem postquam inspissatur. Quandoque autem accidit non propter infrigidationem, sed propter duritiem naturalem eius quod debet recipere passionem. Corpora enim terrestria duritiem habent etiam si sint calida, corpora vero aquea indurantur per hoc quod superfrigidantur. Et propter praedictas causas, illi qui sunt multum novi sicut pueri, et etiam senes, sunt immemores, quia corpora puerorum sunt in fluxu propter augmentum, senum vero propter decrementum; ideo in neutris bene retinetur impressio.

[81489] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 6 Contingit tamen quod ea quae quis a pueritia accipit, firmiter in memoria tenet propter vehementiam motus; ex quo contingit ut ea quae admiramur, magis memoriae imprimantur. Admiramur autem nova praecipue et insolita: pueris de novo mundum ingredientibus maior advenit admiratio de aliquibus quasi insolitis: et ex hac etiam causa firmiter memorantur; secundum autem complexionem fluentis corporis, naturaliter competit illis ut sint labilis memoriae. Subiungit autem quod similiter propter praedicta, neutri videntur esse bene memores: neque illi qui sunt multum velocis apprehensionis, neque illi qui sunt multum tardae. Illi enim qui sunt multum veloces, sunt magis humidi quam oportet. Humidi enim est facile recipere impressiones. Illi autem, qui sunt magis tardi, sunt etiam magis duri; et ideo velocius non remanet impressio phantasmatis in anima. Duros autem non tangit, idest non recipiunt phantasmatis impressionem.

[81490] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 7 Potest etiam aliter exponi quod dictum est, ut primo quidem intelligat assignasse causam defectus memoriae propter motum supervenientem, quam postea manifestavit per exemplum iuvenum et senum. Secundo autem assignavit causam ex naturali complexione, vel quia in aliquibus abundat humor aqueus qui est frigidus et humidus, et ideo disperguntur de facili in eis impressiones phantasmatum, sicut faciliter dilabuntur antiqua aedificia; vel quia in aliquibus abundat humor terrestris, qui propter duritiem non recipiunt impressionem. Et hoc postea manifestavit per exemplum velocium et tardorum.

[81491] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 8 Est autem considerandum, quod ideo praemisit impressionem phantasmatis fieri in anima et in parte corporis, ut postmodum ostenderet homines diversimode se habere ad huiusmodi impressionem propter diversam corporis dispositionem.

[81492] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit sed si tale argumentatur ad quaestionem prius propositam. Et primo iam manifestato quod suppositum erat, resumit quaestionem; et dicit quod, si hoc accidit circa memoriam, scilicet quod sit in ea passio quaedam praesens ut pictura, quaerendum est: utrum aliquis memoratur hanc passionem, quae praesentialiter est in memorante, aut rem sensibilem a qua facta est ita impressio.

[81493] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 10 Secundo ibi, si quidem enim hoc, obiicit ad unam partem, et dicit quod, si quis dicat quod homo memoratur hanc passionem praesentem, sequitur quod nihil absentium memoretur, quod est contra praedeterminata.

[81494] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 11 Tertio ibi, si vero illud, obiicit ad partem aliam tribus rationibus. Quarum primam ponit dicens quod, si aliquis memoretur illam rem a qua facta est passio, videtur esse inconveniens quod homo sentiat id quod est praesens, scilicet passionem, et simul cum hoc memoretur id quod est absens, quod non potest sentire. Dictum est enim quod memoria pertinet ad primum sensitivum: et sic non videtur quod sensus sit de uno, et memoria de alio.

[81495] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 12 Secundam rationem ponit, ibi, et si est simile. Et dicit quod, si huiusmodi passio, quae est praesens memoranti, est in nobis sicut quaedam figura aut pictura ipsius sensus in repraesentando primam immutationem sensus a sensibili, quare memoria erit alterius, scilicet rei, et non ipsiusmet figurae vel picturae? Cum enim sit figura sensus, manifestum et quod apprehendi potest. Et etiam hoc experimento patet quod ille qui memoratur, speculatur aliquid per intellectum circa hanc passionem vel sentit per partem sensitivam. Videtur autem inconveniens quod praesente eo quod cadit sub apprehensione, illud non apprehendatur sed aliquid aliud.

[81496] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 13 Tertiam rationem ponit, ibi, quomodo igitur. Et quaerit quomodo aliquis possit per sensum interiorem memorari illud quod non est praesens. Cum enim sensus exterior sit conformis sensui interiori, sequeretur quod sensus exterior esset rei non praesentis, ita scilicet quod contingeret videre et audire rem non praesentem, quod videtur inconveniens.

[81497] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 14 Deinde cum dicit aut est ut solvit propositam quaestionem. Et primo ostendit per quam causam contingat memorari. Secundo ostendit quae sit causa quod aliquid bene in memoria conservetur, ibi, meditationes autem. Tertio epilogat, ibi, quod quidem igitur. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem. Secundo manifestat solutionem per signum, ibi, et ob hoc aliquando. Dicit ergo primo, quod potest assignari quomodo contingat et accidat hoc quod dictum est, scilicet quod aliquis sentiat passionem praesentem et memoretur rem absentem. Et inducit exemplum de animali quod pingitur in tabula, quod quidem et est animal pictum et est imago animalis veri. Et, cum idem subiecto sit cui conveniunt haec ambo, differunt tamen haec duo ratione; et ideo alia est consideratio eius inquantum est animal pictum, et alia inquantum est imago animalis veri; ita etiam et phantasma quod est in nobis potest accipi vel prout est aliquod in se, vel prout est phantasma alterius. Et secundum se quidem est quoddam speculatum, circa quod speculatur intellectus vel phantasia quantum pertinet ad partem sensitivam. Secundum vero quod est phantasma alterius, quod prius sensimus vel intelleximus, sic consideratur ut imago in aliud ducens, et principium memorandi.

[81498] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 15 Et ideo, cum anima memoretur secundum modum phantasmatis, si anima convertatur ad ipsum secundum se, sic videtur animae adesse, vel aliquid intelligibile quod intellectus in phantasmate inspicit, vel simpliciter phantasma quod vis imaginativa apprehendit. Si vero anima convertat se ad phantasma inquantum est phantasma alterius, et consideret ipsum tamquam imaginem eius quod prius sensimus vel intelleximus, ut dictum est circa picturam; et sicut ille qui non videt Coriscum et considerat eius phantasma ut Corisci imaginem, haec iam est alia passio huius considerationis, quia videlicet iam hoc ad memoriam pertinet.

[81499] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 16 Et sicut accidit de phantasmate alicuius singularis hominis, puta Corisci imaginem, quod quandoque consideratur secundum se quandoque ut imago, ita etiam accidit circa intelligibilia: quandoque enim intellectus inspicit ad phantasma, sicut ad quoddam animal pictum, si inspiciat ad ipsum secundum se, sic solum consideratur ut quoddam intelligibile; si autem intellectus inspiciat ad ipsum inquantum est imago, sic erit principium memorandi, sicut accidit ibi, idest circa particularia.

[81500] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 17 Sic igitur manifestum est quod quando anima convertit se ad phantasma, prout est quaedam forma reservata in parte sensitiva, sic est actus imaginationis sive phantasiae, vel etiam intellectus considerantis circa hoc universale. Si autem anima convertatur ad ipsum, inquantum est imago eius, quod prius audivimus aut intelleximus, hoc pertinet ad actum memorandi. Et quia esse imaginem significat intentionem quamdam circa formam, ideo convenienter Avicenna dicit quod memoria respicit intentionem, imaginatio vero formam per sensum apprehensam.

[81501] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 18 Deinde cum dicit et ob hoc manifestat quod dixerat per quaedam signa. Et dicit quod, quia tunc memoramur quando attendimus ad phantasma, secundum quod est imago eius quod prius sensimus et intelleximus, ideo circa actum memoriae tripliciter se habent homines.

[81502] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 19 Aliquando enim quamvis in nobis sint motus phantasmatum, qui sunt facti ab eo quod sensimus, qui scilicet relinquuntur ex prima immutatione sensus proprii a sensibili, tamen nescimus si accidat hos motus esse in nobis secundum hoc quod prius sensimus aliquid. Et ideo dubitamus utrum memoremur vel non.

[81503] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 20 Secundo vero contingit aliquando quod hoc intelligit et reminiscitur, quia prius audivimus aut vidimus aliquid cuius phantasma tunc nobis occurrit, quod est proprie memorari: et hoc contingit quando ille qui speculatur phantasma movetur quidem ab ipso praesenti phantasmate, sed considerat ipsum inquantum est imago alterius, quod prius sensit vel intellexit.

[81504] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 21 Tertio autem modo aliquando accidit contrarium primi modi, ut scilicet credat homo se memorari cum non memoratur, sicut accidit cuidam, qui dicebatur Antipheron, et erat origine Orcitas; et similiter contingit illis qui patiuntur alienationem mentis. Phantasmata enim quae eis de novo occurrunt existimant ac si essent aliquorum prius factorum, ac si memorentur illa, quae nunquam viderunt vel audierunt. Et hoc contingit cum aliquis considerat id quod non est imago alterius prius facti, ac si esset eius imago.

[81505] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 22 Deinde cum dicit meditationes autem ostendit per quae memoria conservetur. Et dicit quod frequentes meditationes eorum quae sensimus aut intelleximus conservant memoriam ad hoc quod aliquis bene reminiscatur eorum quae vidit aut intellexit. Nihil autem est aliud meditari, quam multotiens considerare aliqua, sicut imaginem priorum apprehensorum et non solum secundum se; qui quidem modus conservandi pertinet ad rationem memoriae. Manifestum autem est quod ex frequenti actu memorandi habitus memorabilium confirmatur, sicut et quilibet habitus per similes actus, et multiplicata causa fortificatur effectus.

[81506] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 3 n. 23 Deinde cum dicit quid quidem epilogat similiter supradicta. Et dicit quod dictum est quid memoria et memorari, quia memoria est habitus, idest habitualis quaedam conservatio phantasmatis, non quidem secundum seipsum (hoc enim pertinet ad virtutem imaginativam), sed inquantum phantasma est imago alicuius prius sensati. Dictum est etiam ad quam partem animae earum, quae in nobis sunt, pertineat, quia scilicet pertinet ad primum sensitivum, inquantum per ipsum cognoscimus tempus.


Lectio 4

[81507] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 1 Postquam philosophus determinavit de memoria et memorari, nunc determinat de reminisci. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur propositum, ibi, non enim est memoria. Dicit ergo primo, quod, postquam dictum est de memorari, reliquum est dicere de reminisci, hoc ordine ut quaecumque vera possint accipi per disputativas rationes, primo supponantur quasi existentia vera: per quod excusat se a prolixa disputatione eorum quae ad reminiscentiam pertinent.

[81508] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit non enim exequitur propositum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit reminiscentia, per comparationem ad alias apprehensiones. Secundo determinat modum reminiscendi, ibi, contingunt autem reminiscentiae. Tertio ostendit qualis passio sit reminiscentia, ibi, quod autem corporea quaedam passio. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid non sit reminiscentia. Secundo quid sit, ibi, sed cum resumat. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, cum enim primum addiscat. Dicit ergo primo, quod reminiscentia neque est resumptio memoriae, ita quod nihil aliud sit reminisci quam iterato memorari; neque iterum reminiscentia est prima acceptio alicuius cognoscibilis, puta quae fit per sensum vel per intellectum.

[81509] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit cum enim manifestat quod dixerat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit differentiam duorum quae proposuerat, scilicet resumptionis memoriae et acceptionis. Secundo ostendit quod reminiscentia non sit memoriae resumptio, neque etiam acceptio, ibi, amplius manifestum. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod acceptio non est memoria, quia ille qui accipit non memoratur. Secundo ostendit, quod nec e converso memorari est acceptio, eo quod ille qui memoratur non de novo accipit, ibi, neque ex principio. Dicit ergo primo, quod, cum aliquis primum addiscat vel patiatur quantum ad apprehensionem sensitivam, nullam memoriam tunc resumit, quia nihil resumitur nisi prius existens: nulla autem memoria praecessit; ergo primum addiscere vel sentire non est memoriam resumere.

[81510] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit neque ex ostendit quod memorari non sit prima acceptio. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod memorari non consistit in hoc quod est accipere notitiam. Secundo ostendit quod non consistit in hoc quod est primo acceptum esse, ibi, adhuc autem. Dicit ergo primo, quod neque etiam memorans accipit a principio notitiam rei memoratae. Cum enim memoria sit facti, ut supra habitum est, tunc est memor, quando notitia per modum habitus vel saltem passionis iam est in facto esse. Sed, cum fit prima passio in ipsa, scilicet acceptione notitiae, nondum est in facto esse; ergo nondum fit in homine memoria.

[81511] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quod neque memoria est in primo instanti in quo iam facta est notitia, sive per modum habitus, sive per modum passionis, sicut quando nondum notitia est in habitum versa. Ubi considerandum est quod sicut probatur in sexto physicorum, primo dicitur esse factum aliquid in indivisibili instanti, quod est ultimum temporis mensurantis motum. Dicit ergo quod cum primo facta est notitia in indivisibili, quod est ultimum temporis generationis notitiae, in illo quidem instanti dici potest quod iam inest patienti, id est acquirenti notitiam, passio et scientia, ita ut non faciamus vim in nomine scientiae, quod proprie significat habitum, sed accipiamus hoc nomen communiter pro habitu et pro passione. Et ratio huius quod dicit est, quia semper in ultimo instanti generationis verum est dicere illud esse cuius est generatio, sicut in ultimo instanti generationis ignis, ignis iam est. Existente autem scientia, nihil prohibet memorari ea quae iam scimus, sed hoc est per accidens. Non enim memoramur ea inquantum in praesenti eorum scientiam habemus, sed per se memorari non contingit ante factum tempus, scilicet antequam interveniat tempus medium inter notitiam prius existentem et ipsam memoriam. Memoratur enim nunc aliquis quae prius audivit vel vidit vel qualitercumque passus fuit, non autem nunc memoratur quod nunc passus est. Manifestum est autem quod primo aliquis iam passus dicitur in ipso ultimo instanti passionis; non ergo tunc potest esse memoria.

[81512] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit amplius manifestum ostendit ulterius quod reminiscentia nec est memoriae resumptio, nec nova acceptio. Et dicit per praemissa manifestum esse quod memorari contingit non nunc reminiscentem, id est non memoratur aliquis huius quod nunc reminiscitur, sed eius quod a principio sensit vel qualitercumque passus est. Et sic reminiscentia non est resumptio memoriae, sed refertur ad aliquid quod prius aliquis apprehendit.

[81513] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit sed cum manifestat quid sit reminiscentia. Et primo dicit, quod reminiscentia est resumptio primae acceptionis. Secundo ostendit quod non quaelibet talis resumptio est reminiscentia, ibi, neque itaque. Dicit ergo primo, quod reminiscentia non est resumptio memoriae, sed cum resumit aliquis id quod prius scivit vel sensit sensu proprio vel communi, huiusmodi habitum dicimus esse memoriam. Sicut enim memorari refertur ad prius factam notitiam, ita et reminisci. Et tunc est reminisci, scilicet cum aliquo modo resumimus priorem apprehensionem, non autem ita quod reminiscentia sit aliquid eorum quae dicta sunt, vel sensus, vel memoria, vel phantasia, vel scientia; sed per reminiscentiam accidit memorari, quia reminiscentia est quidam motus ad memorandum. Et sic memoria sequitur reminiscentiam, sicut terminus motum.

[81514] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 8 Vel secundum aliam literam, reminiscentia sequitur memoriam, quia sicut inquisitio rationis est via ad aliquid cognoscendum, et tamen ex aliquo cognito procedit, ita reminiscentia est via ad aliquid memorandum, et tamen ex aliquo memorato procedit, ut infra patebit.

[81515] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit neque itaque hic ostendit quod non quaelibet resumptio sensus vel scientiae est reminiscentia. Et dicit quod non est universaliter hoc verum quod reminiscentia fiat quandocumque iterum fit cognitio scientiae vel sensus, quae prius fuerat; sed quodammodo contingit resumentem scientiam aut sensum reminisci, et quodammodo non. Et quod non sit universaliter verum, ostendit per hoc quod contingit eumdem hominem, secundo post amissam scientiam idem addiscere aut invenire quod prius, hoc tamen non est reminisci. Oportet igitur quod reminisci differat ab his, scilicet ab iterato addiscere vel invenire: et aliquid plus insit, quod sit principium reminiscendi, quam requiratur ad addiscendum. Quid autem sit illud plus, per sequentia manifestatur.


Lectio 5

[81516] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 1 Postquam philosophus inquisivit quomodo reminiscentia se habeat ad alia quae ad cognitionem pertinent, hic incipit manifestare reminiscendi modum. Et primo manifestat modum reminiscendi. Secundo ostendit differentiam inter memoriam et reminiscentiam, ibi, quod quidem igitur non idem sunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit modum reminiscendi quantum ad res quarum reminiscimur. Secundo quantum ad tempus; reminiscentia enim concernit tempus, sicut memoria, et hoc ibi, maxime autem oportet cognoscere. Circa primum duo facit. Primo proponit causam reminiscendi. Secundo ostendit modum, quo proceditur in reminiscendo, ibi, cum igitur reminiscimur. Causa autem reminiscendi est ordo motuum, qui relinquuntur in anima ex prima impressione eius, quod primo apprehendimus.

[81517] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 2 Hanc ergo causam primo proponens, dicit quod reminiscentiae contingunt per hoc quod unus motus natus est post alium nobis occurrere: quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quando secundus motus consequitur post primum motum ex necessitate, sicut ad apprehensionem hominis sequitur apprehensio animalis ex necessitate: et sic manifestum est, quod quando anima movetur primo motu, movebitur etiam secundo. Alio vero modo contingit, quia secundus motus sequitur post primum non ex necessitate, sed ex consuetudine, quia scilicet aliquis consuevit post hoc cogitare vel dicere vel facere, et tunc secundus motus sequitur post primum non semper, sed ut ad multum, idest ut in pluribus, sicut etiam effectus naturales ut in pluribus ex suis causis sequuntur, non semper.

[81518] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 3 Dicta autem consuetudo non firmatur aequaliter in omnibus hominibus, sed accidit quod quidam semel cogitando velocius firment in se consuetudinem quam alii, si multotiens cogitent hoc post illud; quod potest contingere vel propter naturam, quae est melius receptiva et retentiva impressionis. Et inde etiam contingit, quod nos semel videntes quaedam, magis memoramur eorum quam alia multotiens visa. Quia ea, quibus vehementius intendimus, magis in memoria manent. Ea vero, quae superficialiter et leviter videmus aut cogitamus, cito a memoria labuntur.

[81519] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit cum igitur ostendit quomodo reminiscentia procedat, supposito praedicto ordine motuum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat modum procedendi in reminiscendo. Secundo ostendit unde oporteat reminiscentem procedere, ibi, oportet autem acceptum esse principium. Circa primum duo facit. Primo manifestat modum, quo proceditur in reminiscendo. Secundo ex hoc ostendit qualiter differt reminisci et addiscere, quod supra indeterminatum dimiserat, et hoc ibi, et in hoc reminisci. Circa primum tria facit. Primo proponit modum reminiscendi. Secundo ex hoc solvit quamdam dubitationem, ibi, nihil autem oportet. Tertio manifestat propositum per signa, ibi, unde citissime. Primo igitur concludit ex praemissis quod, ex quo unus motus sequitur post alterum vel ex necessitate vel ex consuetudine, oportet quod quando reminiscimur, moveamur secundum aliquem horum motuum quousque veniamus ad hoc quod moveamur apprehendendo illo motu, qui consuevit esse post primum, quem scilicet motum intendimus reinvenire reminiscendo, quia reminiscentia nil est aliud quam inquisitio alicuius quod a memoria excidit. Et ideo reminiscendo venamur, id est inquirimus id quod consequenter est ab aliquo priori, quod in memoria tenemus. Sicut enim ille qui inquirit per demonstrationem, procedit ex aliquo priori, quod est notum, ex quo venatur aliquid posterius, quod est ignotum; ita etiam reminiscens, ex aliquo priori, quod in memoria habetur, procedit ad reinveniendum id quod ex memoria excidit.

[81520] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 5 Hoc autem primum, a quo reminiscens suam inquisitionem incipit, quandoque quidem est tempus aliquod notum, quandoque autem aliqua res nota. Secundum tempus quidem incipit quandoque a nunc, idest a praesenti tempore procedendo in praeteritum, cuius quaerit memoriam: puta si quaerit memorari id quod fecit ante quatuor dies, meditatur sic, hodie feci hoc, heri illud, tertia die aliud, et sic secundum consequentiam motuum assuetorum pervenit resolvendo in id quod fecit quarta die. Quandoque vero incipit ab aliquo alio tempore, puta siquis in memoria habeat quid fecerit octavo die ante, et oblitus sit quid fecerit quarta die, procedet descendendo ad septimam, et sic inde quousque veniat ad quartam diem, vel etiam ab octava die ascendet in decimamquintam diem, aut in aliquod aliud tempus praeteritum.

[81521] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 6 Similiter etiam quandoque reminiscitur aliquis incipiens ab aliqua re cuius memoratur, a qua procedit ad aliam, triplici ratione. Quandoque quidem ratione similitudinis, sicut quando aliquid aliquis memoratur de Socrate, et per hoc occurrit ei Plato, qui est similis ei in sapientia. Quandoque vero ratione contrarietatis, sicut si aliquis memoretur Hectoris, et per hoc occurrit ei Achilles. Quandoque vero ratione propinquitatis cuiuscumque, sicut cum aliquis memor est patris, et per hoc occurrit ei filius. Et eadem ratio est de quacumque alia propinquitate, vel societatis, vel loci, vel temporis; et propter hoc fit reminiscentia, quia motus horum seinvicem consequuntur.

[81522] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 7 Quorumdam enim praemissorum motus sunt idem, sicut praecipue similium; quorumdam autem simul, scilicet contrariorum, quia cognito uno contrariorum simul cognoscitur aliud; quandoque vero quidam motus habent partem aliorum, sicut contingit in quibuscumque propinquis, quia in unoquoque propinquorum consideratur aliquid quod pertinet ad alterum; et ideo illud residuum, quod deest apprehensioni, cum sit parvum, consequitur motum prioris, ut apprehenso primo, consequenter occurrat apprehensioni secundum.

[81523] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 8 Est autem considerandum ulterius, quod quandoque pervenitur ad motum posteriorem ex aliquo priori secundum praedictum modum ab his qui quaerunt invenire motum consequentem perditum, et hoc proprie est reminisci; quando scilicet aliquis ex intentione inquirit alicuius rei memoriam. Contingit autem quandoque quod etiam illi qui non quaerunt memorari, propterea quod sic procedentes ex priori motu in posteriorem, ut dictum est, deveniunt in memoriam alicuius rei, cum ille motus rei oblitae fiat in anima post alium, et hoc quidem erat praeter intentionem sed ut secundum multa, idest in pluribus factis aliis motibus quales diximus, scilicet similibus vel contrariis vel propinquis insurgebat ille motus qui occurrit; sed hoc abusive dicitur reminisci. Est autem casualiter memorari secundum similitudinem quamdam reminiscentiae.

[81524] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit nihil autem solvit ex praemissis quamdam dubitationem. Posset enim alicui venire in dubium, quare frequenter memoramur ea quae procul sunt, puta ea quae ante multos annos contigerunt, et non memoramur ea quae sunt prope, puta quae fuerunt ante paucos dies.

[81525] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 10 Sed ipse dicit, quod circa hoc non oportet intendere, idest dubitando sollicitari, quia manifestum est quod aliqualiter eodem modo hoc accidit, qui in praemissis positus est. Et exponit resumens quod dictum est, scilicet quod contingit quandoque quod anima dicat apprehendendo id quod consequenter est, cuius erat oblita, absque hoc quod praeinquirat, vel ex intentione reminiscatur: quia propter consuetudinem, unus motus sequitur ad alium. Unde insurgente primo motu, sequitur secundus, etiam si homo non intendat. Et sicut contingit hoc ex consuetudine praeter intentionem, ita etiam hoc faciet aliquis cum ex intentione voluerit reminisci: quaeret enim accipere primum motum, ad quem consequatur motus posterior. Et, quia quandoque contingit quod motus eorum quae sunt procul, magis per consuetudinem sunt firmati, propter hoc eorum interdum magis memoramur, vel ex inquisitione vel sine inquisitione.

[81526] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit unde citissime manifestat praemissum modum per duo signa. Quorum primum ponit dicens, quod, quia ex priori motu propter consuetudinem venitur in sequentem vel inquirendo vel non inquirendo, inde est quod citissime et optime fiunt reminiscentiae, quando incipit aliquis meditari a principio totius negotii, quia secundum ordinem quo res sunt sibiinvicem consecutae, secundum hunc ordinem facti sunt motus eorum in anima: sicut quando quaerimus aliquem versum, prius incipimus a capite.

[81527] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 12 Secundum signum ponit ibi, et sunt. Et dicit quod illa sunt magis reminiscibilia, quaecumque sunt bene ordinata, sicut mathematica et theoremata mathematicorum, quorum secundum concluditur ex primo, et sic deinceps. Illa autem quae sunt male ordinata, difficulter reminiscuntur.

[81528] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 5 n. 13 Sic ergo ad bene memorandum vel reminiscendum, ex praemissis quatuor documenta utilia addiscere possumus. Quorum primum est, ut studeat quae vult retinere in aliquem ordinem deducere. Secundo ut profunde et intente eis mentem apponat. Tertio ut frequenter meditetur secundum ordinem. Quarto ut incipiat reminisci a principio.


Lectio 6

[81529] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 1 Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, hic manifestat duo quae supra dicta sunt. Primo quidem quomodo differant reminisci et iterum addiscere. Secundo quod oportet reminiscentem a principiis incipere, ibi oportet autem acceptum esse. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo differt reminisci et iterum addiscere. Secundo quomodo differt reminisci et iterum invenisse, ibi, multotiens autem. Circa primum considerandum est, quod tam ille qui reminiscitur quam ille qui iterato addiscit, recuperat notitiam quam amisit: sed ille qui reminiscitur recuperat eam sub ratione memoriae, in ordine scilicet ad id quod prius fuit cognitum; ille autem, qui iterato addiscit, recuperat eam absolute, non quasi alicuius prius cogniti. Cum autem ad notitiam ignotorum non perveniamus nisi ex aliquibus principiis praecognitis, necesse est quod principia, ex quibus procedimus ad aliquid ignotum cognoscendum, sint eiusdem generis, ut patet in primo posteriorum. Et ideo necesse est, quod reminiscens ad recuperandum notitiam sub ratione memoriae procedat ex aliquibus a principio memoratis, quod non contingit iterato addiscere.

[81530] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 2 Dicit ergo, quod in hoc differt reminisci ab hoc quod est iterum addiscere: quia reminiscens habet potestatem quodammodo ut moveatur in aliquid quod consequitur ad primum in memoria retentum, puta cum aliquis recordatur quod tale quid dictum est ei, oblitus est autem quis dixerit ei; utetur ergo ad reminiscendum id cuius est oblitus, eo quod habet in memoria. Sed quando non pervenit ad recuperandum amissam notitiam per principium in memoria retentum, sed per aliquod aliud quod ei de novo traditur a docente, non est memoria nec reminiscentia, sed hoc est de novo addiscere.

[81531] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit multoties autem manifestat quomodo differt reminisci et iterum invenire. Et dicit, quod multoties homo non potest iam reminisci eius quod oblitus est, quia non manent in eo motus aliqui, ex quibus possit devenire in id quod quaerit memorari; sed si quaerat, quasi de novo, in notitiam illius rei potest procedere, et multotiens invenit id quod quaerit, ac si de novo scientiam acquireret. Id autem contingit, quando anima diversa excogitans, multis motibus movetur: et si contingat quod perveniat ad motum, quem consequitur cognitio rei, tunc dicitur invenire.

[81532] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 4 Ideo autem non potest reminisci, licet posset invenire; quia reminisci contingit per hoc, quod homo interius retinet quamdam potentiam vel virtutem inducendi se ad motus rei quos quaerit: hoc autem contingit, cum potest pervenire ad hoc quod moveatur motu quem amisit per oblivionem: et hoc ex seipso, non ex aliquo docente, ut contingit, quando iterum addiscit, et ex motibus praehabitis, sicut dictum est, non ex novis motibus, sicut quando iterum invenit.

[81533] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit oportet autem manifestat quod oportet reminiscentem a principio incipere. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo assignat causam defectus, quem quandoque patimur in reminiscendo, ibi, eius autem quod ab eodem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod oportet reminiscentem incipere a principio. Secundo a quali principio, ibi, videtur autem. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod oportet, eum qui vult reminisci, accipere principium, a quo incipit moveri, vel cogitando, vel loquendo, vel aliud faciendo.

[81534] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 6 Secundo ibi propter quod manifestat quod dixit per signum. Quia enim oportet reminiscentem aliquod principium accipere, unde incipiat procedere ad reminiscendum, inde est quod aliquando homines videntur reminisci a locis, in quibus aliqua sunt dicta vel facta vel cogitata, utentes loco quasi quodam principio ad reminiscendum: quia accessus ad locum est principium quoddam eorum omnium quae in loco aguntur. Unde et Tullius in sua rhetorica docet quod ad facile memorandum oportet imaginari quaedam loca ordinata, quibus phantasmata eorum quae memorari volumus quodam ordine distribuantur.

[81535] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 7 Tertio ibi, causa autem manifestat propositum per causam, dicens; quod causa quare oportet reminiscentem accipere principium est, quia homines de facili per mentis quamdam evagationem de uno veniunt in aliud ratione similitudinis, aut contrarietatis, aut propinquitatis: sicut si cogitemus vel loquamur de lacte, de facili pervenimus in album propter lactis albedinem, et de albo in aerem propter claritatem diaphani quae causat albedinem, et ab aere in humidum, quia aer est humidus, ab humido autem pervenitur ad reminiscendum temporis autumnalis, quod quaerebat, ratione contrarietatis: quia hoc tempus est frigidum et siccum.

[81536] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit videtur autem ostendit quale principium reminiscens debeat accipere. Et dicit, quod istud, quod est universale, videtur esse principium et medium, per quod potest perveniri ad omnia. Dicitur hic universale, non illud quod praedicatur de pluribus, sicut in logicis, sed id a quo aliquis consuevit ad diversa moveri; sicut si post lac, aliquis moveatur ad albedinem et ad dulcedinem, et iterum ab albedine ad quaedam alia, sicut dictum est, et iterum a dulcedine ad calorem digerentem, et ad ignem, et alia consequenter cogitata, lac erit quasi universale ad omnes istos motus; et oportet ad hoc recurrere si aliquis voluerit cuiuscumque consequentium reminisci: quia si non reminiscitur alicuius consequentium prius, per alia posteriora principia, saltem reminisci poterit cum venerit ad illud primum universale principium. Aut, si tunc non reminiscitur, non poterit aliunde reminisci.

[81537] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 9 Et ponit exemplum de diversis cogitatis per diversas literas, a b g d e z s t. Quas quidem literas enumerat secundum ordinem alphabeti Graeci. Non tamen in reminiscendo est idem ordo, sed accipiendum est quod aliquis cogitando vel loquendo de b, veniat in a, de a vero quandoque quidem in t, quandoque in g, aut quandoque in d, quandoque in e, de g vero quandoque in t, quandoque in a. Si ergo aliquis non reminiscatur eius quod est in g, poterit reminisci eius quod est in e, si veniat ad t ex quo movebatur ad duo, scilicet ad e et ad d. Sed forte non quaerebat e, neque d, sed quaerebat s vel z; tunc veniens ad g reminiscetur. Sed, quia nescimus utrum id quod quaerimus contineatur sub e, vel sub g, oportet recurrere ad a, quod est quasi universale respectu omnium. Et sic semper oportet procedere: puta si adhuc b sit universalius quam a. Potest autem et aliter dispositio praedicta intelligi, ut ab a directe quidem veniatur in g, lateraliter autem in b: g autem lateraliter quidem in I, hinc inde, directe autem in t a quo in d et e. Et inde dicit quod si aliquis non meminit in e quod est ultimum venit in t quod est prius; et si forte in d non meminit, quia id quod quaerit non continetur sub eo, recurrendum est ad g, sub quo quaedam alia continentur, puta a z, et deinde in a, ut prius dictum est sub quo continetur etiam b: quod quidem in proposita linea conspici potest.

[81538] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit eius autem assignat causam defectus quam reminiscentes patiuntur. Et primo quantum ad hoc, quod omnino reminiscimur. Secundo quantum ad hoc quod corrupte reminiscimur, ibi quoniam autem. Dicit ergo primo, quod ideo ab eodem principio accepto quandoque homines reminiscuntur, et quandoque non, quia contingit quod ab eodem principio a quo movetur aliquis ad diversa, pluries movetur ad unum quam ad aliud: puta si ab ipso g moveatur in e et in d pluries in unum quam in aliud. Unde eo accepto, de facili reminiscitur eius, in quod pluries consuevit moveri. Si vero non moveatur per antiquum, idest per id, per quod magis consuevit moveri, movetur minus consuete, et ideo non de facili reminiscitur, quia consuetudo est quasi quaedam natura. Unde sicut ea quae sunt naturaliter de facili fiunt et reparantur, inquantum scilicet res cito redeunt ad suam naturam propter naturae inclinationem, ut patet in aqua calefacta quae cito redit ad frigiditatem, ita etiam ea quae multoties consideravimus, de facili reminiscimur propter inclinationem consuetudinis.

[81539] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 11 Quod autem consuetudo sit sicut natura, manifestat per hoc, quod sicut in natura quidam fit ordo, quo hoc potest hoc fit, ita etiam quando multae operationes per ordinem se consequuntur, faciunt quamdam naturam: et hoc praecipue contingit in operationibus animalium, in quorum principiis aliquid est imprimens, et aliquid impressionem recipiens, sicut imaginatio recipit impressionem sensus. Et ideo quae frequenter vidimus vel audivimus magis in imaginatione firmantur per modum cuiusdam naturae; sicut etiam multiplicatio impressionis agentis naturalis producit ad formam, quae est natura rei.

[81540] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 12 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit causam quare quandoque corrupte reminiscamur. Et dicit quod sicut in his quae sunt secundum naturam contingit aliquid quod est extra naturam, quod est a fortuna vel casu, sicut monstratur in partibus animalium, multo magis contingit aliquid inordinatum et praeter intentionem in his quae sunt secundum consuetudinem, quae etsi imitetur naturam, deficit tamen a firmitate ipsius. Et ideo etiam ibi, idest in his quae per consuetudinem reminiscimur, contingit reminisci aliter et aliter; et hoc accidit propter aliquod impedimentum, puta cum aliquis retrahitur inde, idest a consueto cursu ad quodcumque aliud, ut patet in his, qui memoriter aliquid dicunt, quorum imaginatio si ad aliud distrahatur, perdunt quod dicere debent vel dicunt corrupte: et propter hoc, cum aliquis indigeat reminisci aliquod nomen, vel aliquem sermonem, facimus circa alium sermonem dissimiliter ab eo quod scimus.

[81541] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 6 n. 13 Ultimo autem epilogat, quod reminisci accidit secundum modum praemissum.


Lectio 7

[81542] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 1 Postquam philosophus manifestavit modum reminiscendi ex parte rerum reminiscendarum, hic determinat modum reminiscendi ex parte temporis. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, est autem aliquid. Dicit ergo primo, quod in reminiscendo oportet maxime cognoscere tempus, scilicet praeteritum, quod concernit memoria, cuius inquisitio quaedam est reminiscentia. Tempus autem praeteritum cognoscitur a reminiscente quandoque quidem sub certa mensura, puta cum scit se hoc sensisse quandoque ante tres dies, quandoque autem infinite, idest indeterminate, puta si recordetur se aliquando hoc sensisse.

[81543] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit est autem manifestat propositum. Et primo ostendit quomodo anima cognoscat mensuram temporis. Secundo manifestat principale propositum, scilicet quod cognoscere tempus necessarium est reminiscenti, ibi, cum igitur rei. Et circa primum duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo movet quamdam quaestionem, ibi, quomodo enim differt. Dicit ergo primo, quod aliquid est in anima, quo iudicat maiorem et minorem mensuram temporis. Et hoc rationabile est esse circa tempus, sicut et circa magnitudines corporales: magnas quidem, quantum ad quantitatem corporum visorum, et procul, quantum ad quantitatem distantiae localis, cui proportionatur quantitas temporis, quae accipitur secundum distantiam a praesenti nunc.

[81544] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 3 Huiusmodi autem magnitudines cognoscit anima non extendendo ibi intelligentiam, quasi anima cognoscat magnitudinem, contingendo eas secundum intellectum: quod videtur dicere propter Platonem, ut patet in primo de anima. Et per hunc etiam modum quidam dicunt visum fieri per hoc quod radius pertransit totam distantiam usque ad rem visam, ut dictum est in libro de sensu et sensato. Sed non potest esse quod magnitudines cognoscantur ab anima per contactum intelligentiae, quia sic non posset anima intelligere nisi magnitudines existentes: nunc autem videmus quod intelligit magnitudines quae non sunt. Nihil enim prohibet animam intelligere quantitatem duplam quantitatis caeli. Non ergo cognoscit anima magnitudinem ei se coextendendo, sed per hoc, quod quidam motus a re sensibili resolutus in anima, est proportionalis magnitudini exteriori. Sunt enim in anima quaedam formae et motus similes rebus, per quas res cognoscit.

[81545] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit quo enim determinat quamdam quaestionem circa praemissa. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem. Secundo solvit, ibi, aut quia. Tertio solutionem exemplificat in literis, ibi, sicut igitur. Quaerit ergo primo, cum anima per similitudinem magnitudinis quam habet magnitudinem cognoscat, in quo differt illud quo cognoscit maiorem et minorem magnitudinem? Videtur enim non habere differentem similitudinem, eo quod non differunt specie.

[81546] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit an quia solvit quaestionem. Et dicit quod anima vel per similem figuram sive formam intelligit minora, idest minorem quantitatem, sicut et per formam similem cognoscit maiorem magnitudinem. Formae enim et motus interiores proportionaliter correspondent magnitudinibus exterioribus, et forte ita est de magnitudinibus sive distantiis locorum et temporum, sicut de speciebus rerum. Unde, sicut in ipso cognoscente sunt diversae similitudines et motus proportionaliter respondentes diversis speciebus rerum, puta equo et bovi, ita etiam et diversis quantitatibus.

[81547] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit sic igitur manifestat huiusmodi diversam proportionem per exemplum in literis. Ad cuius evidentiam considerandum est quod quia supra dixit in intelligentia esse similes figuras et motus proportionales rebus, utitur hic gratia exempli similitudine figurarum, sicut geometrae utuntur: apud quod figurae similes dicuntur, quarum latera sunt proportionabilia et anguli aequales, ut patet in sexto Euclidis: (figura).

[81548] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 7 Describatur ergo triangulus bae, cuius basis sit be. Deinde a puncto g signato in latere ba ducatur linea aeque distans a basi usque ad aliud latus, quae sit gd; et similiter in triangulo gad, producatur linea aeque distans a basi. Est autem demonstratum in primo Euclidis, quod linea recta cadens super duas aeque distantes, facit angulos oppositos aequales. Angulus ergo agd est aequalis angulo aeb, et angulus adg est aequalis angulo aeb: angulus autem a est communis: ergo tres anguli trianguli agd, sunt aequales angulis trianguli bae: ergo lineae, quae subtenduntur aequalibus angulis, sunt proportionales, secundum quartam proportionem sexti Euclidis; ergo proportio quae est ab ab ad ag, eadem est proportio be ad gd; ergo permutatim, quae est proportio ab ad be eadem est proportio ag ad gd: et sic duo trianguli praedicti sunt figurae similes. Per lineam vero ab et partes eius, intelliguntur motus animae, quibus anima cognoscit. Per lineas autem be, gd et zi, quae sunt bases triangulorum, intelliguntur diversae quantitates, magnitudine et parvitate differentes.

[81549] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 8 Concludit ergo exemplificando quod, si anima secundum motum ab, movetur ad cognoscendum quantitatem be, faciet etiam iste motus secundum aliquid sui cognosci quantitatem gd; quia motus ag qui continetur in ab, et magnitudo gd in eadem proportione se habent, in qua motus ab et magnitudo be.

[81550] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 9 Sed tunc redibit quaestio, quae supra mota est: cum plus requiratur ad cognoscendum quantitatem gd, quae est maior, quam ad cognoscendum quantitatem zi quae est minor.

[81551] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 10 Et ut hoc expressius videri possit, accipit motus ut distinctos quorum unus non contineatur in altero. Sit ergo una linea km, et dividatur in puncto t tali ratione, ut eadem sit proportio kt ad tm, quae est lineae ag, secundum quam cognoscitur quantitas gd, ad lineam ab, secundum quam cognoscitur be. Sic ergo simul (figura). Movetur secundum hos motus: quia sicut secundum motum ag cognoscitur quantitas gd, ita secundum motum kt. Et sicut secundum motum ab cognoscitur quantitas be, ita secundum motum tm. Si vero aliquis velit secundum motum az, cognoscere quantitatem zi, oportebit quod subtrahatur ab ag hoc quod est gz; sicut ei addebatur gb ad cognoscendum quantitatem be. Sed, si volumus accipere motus distinctos, oportebit accipere loco duorum motuum kt et tm, loco cuius ponit te, ita quod est g et m. Inscribantur eidem puncto alii duo motus: quorum unus sit kl et alius lm, ita quod linea km dividatur in puncto l, et ob hanc rationem, ut sit proportio kl ad lm sicut proportio az ad ab. Unde sicut per motum lm cognoscet quantitatem be, ita per motum kl cognoscet zi. Quod quidem sic demonstratur.

[81552] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit cum igitur manifestat principale propositum. Et primo ostendit quod reminiscentem oportet cognoscere tempus. Secundo manifestat duplicem modum cognoscendi tempus, ibi, qui vero est temporis. Dicit ergo primo, quod quando in anima simul occurrit motus rei memorandae et temporis praeteriti, tunc est memoriae actus. Si vero aliquis putet ita se habere, et non ita fiat in memoria, quia vel deest motus rei, vel motus temporis, non est memoratum. Nihil enim prohibet quod in memore insit mendacium, sicut cum alicui videtur quod memoretur et non memoratur, quia occurrit ei tempus praeteritum, sed non res quam vidit, sed alia loco eius. Et quandoque aliquis memoratur et non putat se memorari: sed latet ipsum, quia scilicet non occurrit ei tempus, sed res, quia ut supra dictum est, hoc est memorari, phantasmati intendere alicuius rei prout est imago prius apprehensi. Unde, si motus rei fiat sine motu temporis, aut e converso, non reminiscitur.

[81553] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit qui vero ostendit diversum modum quo reminiscentes cognoscunt tempus. Quandoque enim aliquis recordatur tempus non quidem sub certa mensura, puta quod tertia die fecerit aliquid, sed quod aliquando fecit. Quandoque autem recordatur sub mensura temporis praeteriti, quamvis non sub certa mensura. Consueverunt enim homines dicere quod recordantur quidem alicuius rei ut praeteritae, sed nesciunt quando fuerit, quia nesciunt temporis metrum, idest, mensuram: et hoc contingit propter debilem impressionem, sicut contingit in his quae videntur a remotis, quae indeterminata cognoscuntur.


Lectio 8

[81554] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 1 Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, nunc ostendit differentiam memoriae et reminiscentiae. Innuit autem tres differentias: quarum prima est ex aptitudine ad utrumque. Dictum est enim supra quod non iidem homines sunt bene memorativi et reminiscitivi. Secunda autem differentia est ex parte temporis, quia scilicet reminiscentia, cum sit via ad memoriam, tempore ipsam praecedit, ut ex praedictis patet. Tertia differentia est ex parte subiecti in quo utrumque eorum inveniri potest: quia hoc quod est memorari, multa alia animalia participant praeter hominem, ut etiam supra dictum est; sed nullum animal quod a nobis cognoscatur, reminiscitur, nisi homo, quod quidem dicit, quia apud quosdam dubium fuit, an aliquod animal esset rationale praeter hominem.

[81555] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 2 Causa autem quare soli homini convenit reminisci, est quia reminiscentia habet similitudinem cuiusdam syllogismi; quare, sicut in syllogismo pervenitur ad conclusionem ex aliquibus principiis, ita etiam in reminiscendo aliquis quodam modo syllogizat se prius aliquid vidisse, aut aliquo alio modo percepisse, ex quodam principio in hoc deveniens: et reminiscentia est quasi quaedam inquisitio, quia non a casu reminiscens ab uno in aliud, sed cum intentione deveniendi in memoriam alicuius procedit. Hoc autem, scilicet quod aliquis inquirat in aliud pervenire, solum illis accidit, quibus inest naturalis virtus ad deliberandum: quia etiam deliberatio fit per modum cuiusdam syllogismi; deliberatio autem solis hominibus competit: cetera vero animalia non ex deliberatione, sed ex quodam naturali instinctu operantur.

[81556] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit quod autem ostendit qualis passio sit reminiscentia. Quia enim dixerat quod reminiscentia est sicut syllogismus quidam: syllogizare autem est actus rationis, quae non est actus corporis cuiusdam, ut probatur secundum de anima, posset alicui videri quod reminiscentia non esset passio corporea, idest operatio exercitata per organum corporale. Philosophus autem ostendit contrarium.

[81557] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 4 Et primo quidem per quoddam quod accidit reminiscentibus. Secundo per eos qui habent impedimentum reminiscentiae, ibi, sunt autem et superiora. Circa primum tria facit. Primo inducit accidens praedictum. Secundo assignat causam praedicti accidentis, ibi, causa autem eius. Tertio manifestat per simile, ibi, unde et irae et timores. Dicit ergo primo, quod signum huius quod reminiscentia sit quaedam corporea passio, sive existens inquisitio phantasmatis in tali, idest in aliquo particulari, vel in tali, idest in quodam organo corporeo, est, quod cum quidam non possunt reminisci turbantur, id est quadam inquietudine sollicitantur, et valde apponunt mentem ad reminiscendum. Et si contingat quod iam de cetero non conentur ad reminiscendum, quasi cessante a proposito reminiscendi, nihilominus adhuc inquietudo illa cogitationis remanet in eis; et hoc maxime contingit in melancholicis, qui maxime moventur a phantasmatibus: quia propter terrestrem naturam, impressiones phantasmatum magis firmantur in eis.

[81558] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedicti accidentis. Et primo ponit causam. Secundo ostendit in quibus maxime locum habet, ibi, maxime autem turbantur. Circa primum considerandum est, quod operationes, quae sunt partis intellectivae absque organo corporali, sunt in sui arbitrio ut possit ab eis desistere cum voluerit. Sed non ita est de operationibus quae per organum corporale exercentur: quia non est in potestate hominis quod ex quo organum corporale est mere eius passio statim cesset. Et ideo dicit quod causa eius, quod est reminisci, non ita est in ipsis reminiscentibus, idest in potestate eorum, ut scilicet possint desistere cum voluerint: quia sicut accidit proiicientibus quod postquam moverit corpus proiectum, non est amplius in eorum potestate ut sistant, sic etiam reminiscens et quicumque investigans per organum corporale, movet corporale organum in quo est passio. Unde non statim motus cessat cum homo voluerit.

[81559] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit maxime autem ostendit in quibus maxime praedicta causa locum habeat. Et dicit quod maxime turbantur, idest commoventur in reminiscendo illi, quibus humiditas abundat circa locum ubi sunt organa sensuum, puta circa cerebrum et circa cor: quia humiditas mota non de facili quiescit, quousque occurrat illud quod quaeritur, et motus inquisitionis procedat recte usque ad terminum. Nec est contrarium quod supra dixit, hoc maxime accidere melancholicis, qui sunt siccae naturae: quia in illis contingit propter violentam impressionem, in his autem propter facilem commotionem.

[81560] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit unde et manifestat quod dixerat per simile. Et ponit duo similia. Quorum primum est de passionibus animae, quibus organum corporale quodam modo commovetur. Et dicit quod quando ira, vel timor, vel concupiscentia, vel si quid huiusmodi movetur contra aliquod obiectum, etiam si homines velint in contrarium movere, retrahendo se ab ira vel timore, non sedatur passio, sed contra idem adhuc movetur: quod contingit, quia commotio corporalis organi non statim quietatur.

[81561] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 8 Secundum simile ponit ibi, et comparatur. Et dicit quod praedicta passio, quae accidit in reminiscendo, comparatur nominibus et melodiis et ratiocinationibus cum aliquod eorum cum aliqua intentione per os proferatur, sicut accidit his qui cum magna intentione recitant, nominant, vel cantant, vel argumentantur: quia quando ipsi volunt desistere, adhuc praeter intentionem eorum accidit quod cantent, vel aliquid proferant, propter hoc quod motus pristinae imaginationis adhuc manet in organo corporali.

[81562] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit sunt autem manifestat propositum per hoc quod reminiscentia impeditur per aliquam corporalem dispositionem. Et ponit duas dispositiones corporales impedientes reminiscentiam. Quarum primam ponit dicens, quod illi qui habent membra superiora maiora quam inferiora, quae est dispositio nanorum, quia habent curtas tibias, et superiorem partem corporis proportionaliter maiorem, sunt peius memorativi, quam illi qui habent contrariam dispositionem, propter hoc, quod organum sensitivum in eis, quod est in superiori parte, est aggravatum in eis multitudine materiae, et propter hoc nec motus sensibilium in eis diu possunt permanere, sed cito dissolvuntur propter confusionem humorum, quod pertinet ad defectum memoriae; nec etiam de facili possunt recte procedere reminiscendo: quia non possunt regulare motum materiae, quod pertinet ad defectum reminiscentiae.

[81563] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 10 Secunda dispositio impediens est, quod illi qui sunt penitus novi, sicut pueri nuper nati et multum senes sunt immemores, propter motum augmenti qui est in pueris, et decrementi qui est in senibus, ut supra dictum est, haec dispositio partim convenit cum prima, scilicet quantum ad pueros, qui usque ad longam aetatem sunt nanosi, quasi habentes superiorem partem corporis maiorem.

[81564] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 11 Sic ergo patet quod reminiscentia est corporalis passio, nec est actus partis intellectivae, sed sensitivae, quae etiam in homine est nobilior et virtuosior quam in aliis animalibus propter coniunctionem ad intellectum. Semper enim quod est inferioris ordinis perfectius fit suo superiori coniunctum, quasi aliquid de eius perfectione participans.

[81565] Sentencia De sensu, tr. 2 l. 8 n. 12 Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de memoria et memorari quae sit natura ipsorum, et per quam partem animae animalia memorantur, et similiter de reminiscentia quid sit, et quomodo fiat, et propter quam causam.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264