CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
a psalmo LII ad psalmum LIV
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum a P. A. Uccelli Romae 1880 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Super Psalmo 52

[87296] Super Psalmo 52 n. 1 Dixit insipiens. Supra Psalmista arguit nequitiam peccatorum ex parte affectionis ad peccatum; hic arguit eorum nequitiam ex contemptu Dei. Titulus: in finem intellectus David pro Amalech. Huius historia habetur I Reg. XVII quando David fugiens venit ad Achis regem Philisthinorum qui dedit ei civitatem Siceleg, et contigit quod Amalecitae, eo absente, incenderent civitatem, tandem David insecutus est eos et recuperavit praedam. Mistice per David significatur Christus; et sicut in Glossa dicitur, Amalecitae populus lambens sanguinem, et significant Antichristum et suos qui lambunt affectu carnalia. Matt. XVI: caro et sanguis, etc.: ergo sicut interpretetur malitia eorum, et ex hoc ducuntur in Christum. Augustinus dicit pro maeleth, quod interpretatur dolens et parturiens; et significat Ecclesiam, de qua Ioan. XVI: mulier cum parit tristitiam habet, etc.; et sic est (Psalmus) pro tribulationibus quas patitur Ecclesia pro malis mundi. Et hoc ergo est per Core, qui fuit unus de cantoribus principibus; et sic iste Psalmus cantatus est eius ministerio. Item sciendum est quod iste Psalmus positus est supra XIII; non tamen est idem circulus, nec omnes versus, et ibi introducitur propter primum adventum Christi; hic propter adventum Christi ad iudicium. Et circa hoc duo facit. Primo ponit peccatorum malitiam. Secundo introducitur divinum iudicium, ibi, dominus de coelo. Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali, scilicet contemptum. Secundo ostendit quid ex tali radice sequitur, ibi, corrupti sunt. Sciendum est quod sapientia, si proprie sumatur, differat a scientia, quia sapientia est circa divinorum cognitionem, scientia circa humanorum cognitionem. Vir insipiens contemnit cognitionem divinorum. Tob. XXI: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Rom. I: obscuratum est insipiens, et cetera. Dixit ergo insipiens; idest contempsit Deum et scientiam Dei; et hoc fecit in corde suo, dixit: non est Deus. Contra; Anselmus dicit, quod nullus potest cogitare Deum non esse. Dicendum quod dupliciter potest aliquid esse nobis ignotum. Uno modo propter se; alio modo propter nos. Primo modo sunt nobis ignota illa quae habent primum de esse, ut contingentia, materia prima, motus et tempus. Secundo modo sunt nobis ignota illa quae excellunt cognitionem nostram. Dico ergo quod si consideremus Deum secundum se ipsum, sic non potest cogitari non esse, et nulla propositio est magis nota illa cuius praedicatum includitur in subiecto. Esse Dei est eius essentia, et ideo haec propositio: Deus est, est maxime per se nota, tamen quoad nos essentia Dei non est nobis nota, sed innoscitur nobis per suos effectus; et inde est quod qui negat aliquos effectus Dei, puta providentiam hominum bonorum et malorum et omnium universaliter, et miracula Dei, et quod omnipotens non sit, negat Deum, et dicit in corde, quia a Deo est in corde omnium quod Deus sit, quod nullus quidem hoc velit, reputatur insipiens, quod dicat Deum non esse. Vel insipiens, idest Iudaeus. Psalm.: intelligite insipientes; quod dixit quod Christus non est Deus. Ioan. X: tu homo cum sis, facis te ipsum Deum.

[87297] Super Psalmo 52 n. 2 Corrupti sunt. Hic est effectus malitiae eorum. Sicut timor, cognitio et amor Dei est principium omnis boni operis, ita sublata cognitione et amore Dei omnis bona vita tollitur. Et primo ostendit quod sequitur quantum ad operationem mali: secundo quantum ad amissionem boni. Sunt duo mala quae consequuntur. Primum est quia corrupti sunt. Corpus corrumpitur per exalationem caloris naturalis et per subtractionem actualis caloris exterioris. Calor naturalis animae humanae est ipse Deus; et ideo quamdiu est in anima cognitio de Deo anima continet suam formam quam Deus impressit, scilicet innocentiam et imaginem divinam, sed quando iste calor exalatur, subtrahitur actualis calor, scilicet concupiscentiae calor et timoris, corrumpitur anima, et consequenter sequitur quod multi timorem et amorem et Dei cognitionem a se abiiciant et corrumpantur in immunditiis; et ideo abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Osee IX: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et dicit iniquitatem, idest propter iniquitates, et amittunt etiam bonum. Unus non est qui facit bonum. Ier. IV: sapientes sunt ut faciant mala, bona autem facere nescierunt.

[87298] Super Psalmo 52 n. 3 De coelo prospexit. Hic ponitur Dei iudicium contra malos. Et primo inducitur consideratio iudicis. Secundo ostenditur quid iudex inveniat, quia omnes declinaverunt. Tertio additur sententia, nonne sciunt? Causa quia negant Deum est, quia credunt quod propter suam altitudinem Deus non aspiciat novissima. Iob XXII: an non cogitas quod Deus excelsior sit caelo? etc. dicis quid? Per caliginem iudicat, circa cardines caeli perambulat, nec nostra consederat. Sed hoc ad perfectionem suae sapientiae spectat quod omnia prospiciat. Ps.: quis sicut Deus noster, qui in altis habitat et humilia respicit in coelo et in terra? Et ideo dicit quod dominus etiam de coelo prospexit, idest considerat filios hominum de sua altitudine. Eccli. XVI: quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Prov. XVI: omnes viae hominum patent oculis suis. Ps.: dominus de coelo in terram prospexit. Vel de coelo, idest de Christo. Vel de anima iusti. Inquirit in filiis hominum ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Differentia est inter Deum et hominem quia iudices homines inquirunt quae exterius aguntur, Deus autem intuetur cor. Psalm.: scrutans corda et renes Deus.

[87299] Super Psalmo 52 n. 4 In corde. Sunt duo quae oportet circa Deum fieri, scilicet ut intellectus intus figatur in Dei cognitionem et affectus tendat in Deum sicut in finem. Unde dicit ideo prospicit ut videat si est intellectus. Et si de iusto intelligatur, in suavitate redarguens; si autem intelligatur de malo, sicut de eo dicitur noluit intelligere ut bene ageret, sic est requirens, scilicet facturus ut perveniat ad ipsum. Ps.: quaerite dominum, et vivet, et cetera. Sed dominus prospiciens, ut hoc videat invenit malitiam abundantem.

[87300] Super Psalmo 52 n. 5 Omnes declinaverunt. Et tangit primo recessum a radice. Secundo dicit quod inde sequitur. Et circa hoc exponit. Dicit ergo, hic inquirit, sed invenit quod omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et iterum, non est qui faciat bonum. Ab intelligentia et inquisitione Dei omnes recesserunt. Isaiae LIII: unusquisque declinavit in viam suam. Ex hoc sequitur quod sunt inutiles et sibi et aliis. Nam qui non habent amorem Dei non habent veram fidem; quaecumque opera de genere bonorum faciat inutilia sunt sibi ad praemium vitae aeternae. Propterea dicit, simul inutiles facti sunt, idest inutilia opera fecere. Cor. XIII: si distribuero in cibos pauperum, et cetera. Isaiae XIV: proiectus de sepulcro tuo, et cetera. Et exponit quomodo sunt inutiles, quia non est qui faciat bonum, quia ea quae non fiunt in virtute fidei et non sunt informata amore Dei, non sunt bona simpliciter. Rom. XIV: quod non est ex fide, mortuum est. Et quod declinaverunt ostendit cum dicit, non est usque ad unum, idest nec unus invenitur bonus. Sed numquid non est aliquis bonus in universo? Dicendum, quod uno modo si referatur ad collegium malorum, sic nullus est bonus. Alio modo universaliter. Sic non est usque ad unum, idest usque ad Christum non est qui propria virtute sit bonus. Phil. II: Deus qui operatur in nobis.

[87301] Super Psalmo 52 n. 6 Nonne scient, et cetera. Supra induxit Psalmista iudicem prospicientem iniquitatem et inutilitatem. Hic agit de sententia iudicii. Et primo quantum ad condemnationem malorum. Secundo quantum ad salvationem bonorum, ibi, quis dabit, et cetera. Primo duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo propositam manifestat, ibi, quoniam Deus dissipabit. Circa primum duo facit. Primo investigat ipsum defectum poenitentiae. Secundo meritum poenae assignat, ibi, qui operatur. Circa primum considerandum est quod frequenter contigit quod in statu prosperitatis homines non recognoscant Deum, sed per poenas a Deo inflictas recordantur quod sit Deus, quasi dicat: et hoc necessarium est propter culpam. Psalm.: cognoscetur dominus iudicia faciens. Et huius exemplum habemus in Pharaone. Exod. V: nescio dominum. Et post poenas inflictas dixerunt (Aegyptii): fugiamus Israelem, dominus enim pugnat pro eis contra nos. Dictum est autem supra quod dixit insipiens non est Deus, et ob hoc dicit: nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, saltem per poenas quod sit Deus? Quasi dicat: imo scient quod nullus potest poenas infligere nisi Deus. Et hoc necessarium est valde propter culpam quam commiserunt. Et commiserunt duplicem culpam, scilicet in opere et in affectu. Culpa est operatio iniquitatis; et ideo dicit, qui operantur iniquitatem. Iniquitas proprie est peccatum in proximum, quia opponitur aequitati. Hanc culpam exaggerat cum dicit: qui devorant plebem meam ut cibum panis. Cibus panis est assiduus et delectabilis, quasi dicat: isti in suis malitiis delectabiliter perseverant et in iniuriis inferendis delectantur. Michaee III: comederunt carnes populi mei et cadavera eorum, et abstulerunt bona eorum. Ierem. l: primus rex Assur. Quantum ad effectum dicit, Deum non invocaverunt. Dupliciter sunt inordinati peccatores in affectu. Primo per contemptum Dei. Secundo per inordinatum amorem ad temporalia. Quantum ad primum dicit, Deum non invocaverunt propter duo. Primo quia in Deum non credunt. Rom. X: quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Secundo quia credunt sibi per se sufficere. Ps.: labia nostra a nobis sunt. Quantum ad secundum dicit, illic trepidaverunt ubi non fuit timor; quasi dicat: ex hac causa timuerunt ubi non est timendum. Verbo illic non locum sed causam designat. Unde dicit Augustinus quod timor ex amore causatur. Isti, scilicet mali, vel peccatores non nisi temporalium amorem habent; et ideo solum damna temporalia timent, idest, propter illam causam ubi non est, idest, propter quod non timendum. Matth. X: nolite timere eos, etc.; et ideo non est timendum in amissione temporalium, quia in ipsis non est proprie verum bonum nostrum, et certum est quod si adhaereremus Deo etiam hoc dabit nobis. Matth. VI: primum quaerite regnum Dei, et cetera.

[87302] Super Psalmo 52 n. 7 Quoniam dominus dissipavit. Hic manifestat quaestionem quomodo correctio fiat, idest propter poenam. Et inducit duplicem poenam, scilicet interiorem et exteriorem. Primum ostendit cum dicit, Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, idest qui finaliter desiderant hominibus placere. Per ossa intelligitur fortitudo. Haec autem fortitudo omnis (vel) est corporalis, et haec consumitur a Deo; (vel) est spiritualis, et haec consumitur per peccatum. Haec ossa sunt virtutes bonorum virorum; unde in cruce ossa Christi non fuerunt fracta. Sed latronum ossa fuerunt contrita. Sed dicit, eorum qui hominibus placent. Numquid placere hominibus est pravum? Videtur quod non. I Cor. X: sine offensione estote, et cetera. Item omnibus per omnia placeo, dicit apostolus. Dicendum, quod si aliquis velit placere alicui propter inanem gloriam, sive gloriam humanam habendam hoc est pravum in illis qui in hoc ponunt finem, quia tales confidenter peccant in occulto dummodo placeant in aperto. Aliquando autem aliquis vult aliis placere ut trahat eos ad Deum; et sic talis placentia est meritoria et bona; et sic volebat apostolus nos aliis placere, et sic placebat ipse. Contrarium ponitur poena exterior: unde dicit, confusi sunt, idest confundantur, quia peccata eorum deteguntur. Iob XX: revelabunt caeli iniquitatem eius, quia deceperunt, et quia perdent temporalia per quae credebant habere felicitatem. Ier. XX: confundentur vehementer. Ier. XVII: confundentur qui me persequuntur. Et hoc patientur quoniam Deus sprevit eos. Illi sunt honorati quos Deus amat. Psalm.: nimis honorati sunt, etc.; sed quos Deus sprevit sunt confusi.

[87303] Super Psalmo 52 n. 8 Quis dabit ex Sion? Hic agit de bonis. Et primo proponitur quaestio. Secundo responsio. Quaestio est talis. Quis ex Sion procedens salvabit Israel? Quis? Christus quia salus ex Iudaeis est: ergo ex Sion, idest ex Iudaeis, et ex David, et ex coenaculo Sion ubi apostoli spiritum sanctum receperunt, processerunt praedicatores salutis. Et haec non dabit nisi Deus. Et qualiter? Quando converterit captivitatem plebis suae. Nam plebs fidelis in captivitate, idest in carcere Diaboli tenebatur quam convertit Deus quando eam relaxavit. Ps.: converte, domine, captivitatem nostram, et cetera. Et quid sequetur ex hoc? Gaudium et laetitia. Ps.: in convertendo dominus captivitatem (Sion) facti sumus, et cetera. Sed est duplex status fidelium, scilicet luctae et coronae, meriti et praemii; et utrobique est gaudium. Et primum est gaudium de participatione gratiae. Rom. XIII: regnum est iustitia. Et ideo dicit exultabit Iacob. I Reg. II: exultavit cor meum, et cetera. In praemio est gaudium, dicit Glossa. Isai. XXXV: laetitia sempiterna, et cetera. Et ideo dicit, laetabitur Israel.


Super Psalmo 53

[87304] Super Psalmo 53 n. 1 Deus in nomine tuo. Supra in aliis Psalmis Psalmista exaggeravit iniquitatem peccatorum quantum ad affectum peccati et contemptum Dei; hic exponit persecutionem quam ab eis patitur. Titulus: in finem intellectus David in carminibus. Prima pars tituli plana est. Secunda tangit historiam quae scripta est I Reg. XXIII, quando David pervenit ad desertum Ziph civitatis, et homines illius civitatis accusaverunt David Sauli, et Saul persecutus est eum, non tamen potuit eum comprehendere; unde haec accusatio non nocuit David, in quo significatur quod Ziphaei, idest florentes in hoc mundo; Isai.: gloria mundi quasi flos agri, accusant sanctos, nec tamen nocere possunt, quia sanctus occultatur apud Ziphaeos, quia sanctus inter peccatores non floret, sed floritio eius est in occulto; scilicet flores honestatis. Coloss. III: vita vestra abscondita est cum Christo. Agit ergo David in Psalmo isto de bonis qui absconditi sunt inter malos et persecutionem patiuntur ab eis. Dividitur ergo Psalmus iste in partes tres. Primo praemittit orationem. Secundo ostendit necessitatem orandi, ibi, quoniam alieni. Tertio praemittit recompensationem, ibi, voluntarie sacrificabo. Circa primum duo facit. Primo ponit petitionem. Secundo ponit exauditionem, ibi, Deus exaudi. Petitio sua circa duo versatur. Primo enim petit pro se. Secundo pro inimicis. Pro se enim petit ut salvetur, non per merita sua sed propter amorem divini nominis. Unde dicit: Deus in nomine tuo salvum me fac. Act. IV: non est aliud nomen datum sub coelo, et cetera. Prov. XVIII: turris fortissima nomen domini. Pro adversariis petit iudicium quod potest tripliciter intelligi. Uno modo de iudicio discretionis, ut scilicet eius causa discutiatur ab eis. Ps.: iudica me, Deus, et discerne. Alio modo ut intelligatur de iudicio persecutionis, ut scilicet secundum suam iustitiam iudicet eum, liberando ipsum a malis. Isai. XII: iudicabit in iustitia pauperes. Alio modo de iudicio condemnationis. Et hoc non petit ex desiderio vindictae sed conformando se divinae iustitiae. Vel hoc dicit malorum iudicium praevidendo. Et hoc est quod dicit, et in virtute tua iudica me, Deus, exaudi orationem meam. Hic ponitur exauditio. In oratione sunt duo. Scilicet illud quod petitur, et petitio. Quandoque autem Deus exaudit quod petitur, et non ipsam petitionem, quia id quod petitur aliquis impetrat ex gratia et misericordia; et haec sunt a Deo donata. Sed ipsa petitio aliquando fit a peccatore; et ideo non est exaudita, quia non est Deo accepta. Et ideo petit, scilicet ut sua oratio sive petitio impleatur cum dicit: Deus, exaudi orationem meam, et quod sua verba percipiat auribus, auribus percipe verba oris mei; quod fit quando sua verba Deus acceptat et approbat. Ps.: verba mea auribus, et cetera.

[87305] Super Psalmo 53 n. 2 Quoniam alieni insurrexerunt. Hic ponit necessitatem orandi, ubi exaggerat persecutionem hostium, primo ex eorum affectu. Secundo ex potentia. Tertio ex contemptu Dei. Ex affectu quia quando aliquis omnino alienus ab aliquo persequitur aliquem, hoc est periculosum, quia sine misericordia in eum insurgit; et ideo dicit, quoniam alieni, idest Daemones, vel peccatores. Si referatur ad quemlibet iustum, insurrexerunt adversum me sine aliqua compassione sive misericordia. Sed alieni possunt dici qui aliter se habent quam amici, sicut Saul alienus erat a David, et Ziphaei qui accusaverunt eum Sauli. Iob XIX: noti mei quasi alieni recesserunt a me. Ex potentia, quia quando debilis invadit potest se quis defendere; sed isti sunt fortes, quia fortes quaesierunt animam meam. I Reg. XXIV: Saul elegit tria millia virorum ad persequendum David. Vel fortes, idest Daemones. Luc. XI: cum fortis armatus, idest Diabolus, et cetera. Ex contemptu Dei, quia aliquando aliquis desistit a persecutione in quantum retinetur amore Dei. Sed isti nec propter hoc dimittunt, unde dicit, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Psalm.: dixit enim in corde suo: non requiret Deus.

[87306] Super Psalmo 53 n. 3 Ecce enim Deus adiuvat me. Hic ostendit se esse in oratione exauditum. Et primo ostendit se esse exauditum quantum ad aliquid. Secundo ponit exauditum quantum ad alia, ibi, averte mala. Dictum est supra quod oratio erat pro se cum dicit: salvum me fac, et pro inimicis cum dicit in virtute. Primo ergo dicit se exauditum pro se quia dicit se salvatum; et deinde dixit de inimicis qui insurrexerunt contra eum et qui quaerebant animam suam; et in utroque est salvatus, quia contra insultum inimicorum dicit, ecce Deus adiuvat me, scilicet praebet mihi auxilium. Isai. l: dominus Deus auxiliator meus. Contra hoc quod quaerit animam meam dicit, dominus susceptor est animae meae, quasi dicat: dominus salvavit me suscipiendo me in sua tutela. Sapient. III: iustorum animae in manu Dei sunt. Psalm.: tu autem, domine, susceptor, et cetera.

[87307] Super Psalmo 53 n. 4 Averte mala inimicis meis. Hic petit se exaudiri pro inimicis. Et petit duo contra duo quae faciebant in illo, quia persequebantur eum, et quaerebant eum occidere; et ideo petit ut ipsi patiantur persecutionem et occidantur. Quantum ad primum dicit, averte, scilicet a me, inimicis meis mala, quae mihi quaerunt inferre, quasi dicat: in eos illa mala verte quae volunt inferre mihi. Quantum ad secundum dicit, disperde illos, idest fac ut disperdantur; idest occidantur; et hoc in virtute tua. Vel in virtute tua, idest propter potentiam tuam. Sed hoc videtur esse contra verbum Christi, qui dicit: orate pro persequentibus. Dicendum quod omnes istae imprecationes quae leguntur in prophetis, tripliciter possunt intelligi. Uno modo per modum pronunciationis quia loquebantur spiritu Dei et praedicebant futura. Per modum orationis, quasi dicat averte, etc., idest avertes. Unde in Hebraeo habetur de praesenti, avertis. Alio modo secundum conformitatem ad divinam iustitiam. Tertio secundum spiritualem denunciationem. Peccatores quando desinunt peccare, tunc moriuntur et desinunt esse peccatores. Et hoc est continue precandum.

[87308] Super Psalmo 53 n. 5 Voluntarie sacrificabo tibi. Hic ponit recompensationem. Et primo ponitur recompensatio. Secundo ponitur recompensationis ratio. Duo intendit recompensare sacrificium et confessionem. Quantum ad primum dicit, voluntarie sacrificabo tibi. Contra supra dixit si voluisses sacrificium, dedissem. Et dicendum quod hic dicit de sacrificio quod est acceptum Deo, quod est sacrificium spiritus contribulati et castigationis corporis. I Cor. IX: castigo corpus meum, et cetera. Rom. XII: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, et cetera. Tertium sacrificium est de rebus melioribus. Hebr. ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur, idest placatur Deus. Hoc ergo triplici sacrificio sacrificabo tibi, voluntarie quia cum gaudio. I Esdrae III: in omnibus in quibus offerebatur ultro sacrificium. II Cor. IX: hilarem datorem diligit Deus. Quantum ad secundum dicit, confitebor nomini tuo, domine, quoniam, scilicet per gratiarum actionem. Tob. XII: benedicite Deum coeli, idest gratias agite. Et quare? Non propter bona temporalia, sicut peccatores faciunt, de quibus dicitur confitebitur tibi cum benefeceris ei. Sed propter Dei bonitatem et benignitatem, et propter beneficia suscepta, quia exauditus sum in petitionibus meis. Unde dicit se exauditum in se cum dicit, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Et tibi quantum ad inimicos, quia super inimicos meos despexit oculus meus, quia non potuerunt mihi nocere. Vel despexit, etc. quia contempsit eorum felicitatem et prosperitatem: ad nihilum deductus est, et cetera.


Super Psalmo 54

[87309] Super Psalmo 54 n. 1 Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris. Supra Psalmista ostendit insultum hostium contra se. Hic ponit liberationem ab eis. Et primo petit in generali contra omnes hostes. Secundo petit specialiter contra aliquos, ibi, eripe me de inimicis meis. Circa primum duo facit. Primo implorat Dei auxilium contra mala quae ab hostibus patitur. Secundo quod exauditus gratias agit, ibi, miserere mei, Deus, miserere mei. Circa primum duo facit. Primo exaggerat mala quae patitur, quantum ad tristitiam. Secundo quantum ad assiduitatem tribulationis. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit. In hoc Psalmo, secundum Glossam, loquitur Psalmista in persona sua exprimens tribulationes ipsas quas patiebatur. Potest etiam dici in persona Ecclesiae vel viri iusti, vel Christi secundum quod gerit figuram infirmitatis nostrae. Titulus: in finem in carminibus intellectus David. Et est sensus, intellectus David, quasi dicat: iste est intellectus David, in carminibus. Et intitulatur ab intellectu, ut ille qui est in tribulatione sciat cognoscere mala quae patitur, et bona quae expectat, secundum illud Prov. XIV: cor qui novit amaritudinem, et cetera. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. Primo enim exponit tribulationem quam patiebatur. Secundo malitiam hostium, ibi, praecipita. Tertio commemorat auxilium Dei praestitum sibi, ibi; ego autem ad Deum. Circa primum duo facit. Primo petit suam orationem exaudiri. Secundo tribulationem exponit, ibi, contristatus. Dicit ergo, exaudi, Deus, orationem meam. Hoc est quando asseritur id quod petit qui ingeminat orationem. Nec hoc est superfluum, quia ingeminatio orationis excitat affectum. Iacob ult.: multum valet, et cetera. Quandoque autem impetratur quod petitur etsi oratio non est Deo accepta, sicut quando petit peccator, sed in hoc ipso quod petit meretur Dei indignationem. Psalm.: dedit eis petitiones eorum, et misit saturitatem in animas, et cetera. Sed adhuc escae eorum erant, etc. in ore ipsorum; et ira Dei ascendit super eos. Frequenter aliquis concedit iratus quod negat propitius. Et ideo dicit, et ne despexeris deprecationem meam. Despicitur alicuius oratio propter duo. Vel quando petit quod non est petendum iuste, vel quia non pie, sed cum superbia petit. Psalm.: respexit in orationem humilium, et non sprevit, et cetera. Despecta fuit oratio Pharisaei quia cum superbia petit; Luc. XVIII, Psalm.: dirigatur oratio mea, et cetera.

[87310] Super Psalmo 54 n. 2 Intende in me, et exaudi me. Hic describitur ordo quo Deus acceptat orationem, quando, scilicet, acceptam habet orationem sive petitionem, quia petens non acceptatur per orationem, sed oratio acceptandorum per petitionem. Unde dicitur Gen. IV: respexit (dominus) ad Abel primo et ad munera eius. Intende in me; idest accepto me. Vel intende ad afflictionem meam. Exod. III: videns, vidi afflictionem populi mei. Et exaudi me. Psalm.: exaudi Deus orationem meam cum deprecor.

[87311] Super Psalmo 54 n. 3 Contristatus sum. Hic exponit tribulationes. Et primo ponit tribulationis causam. Secundo gravitatem. Tertio remedium. Causa tribulationis fuit tribulatio quam patiebatur. Hoc etiam convenit Christo. Tristis est anima mea usque ad mortem. Haec autem tribulatio Christi potest considerari quantum ad fructum, quantum ad modum, et quantum ad motivum. Fructus tribulationis sanctorum est exercitatio ad iustitiam, sicut in tirociniis; et ideo dicit, in exercitatione mea, idest in tribulatione quam immittis propter exercitium. Contristatus sum. Sed contra Prov. XII: non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Dicendum quod non contristatur iustus tristitia saeculi quae mortem intentat, sed tristitia poenitentiae quae est secundum Deum. Vel dicendum quod est tristitia una quae est passio; et haec corporaliter imitat passionem; et haec non cadit in virum sapientem. Alia est tristitia quae propassio dicitur quae est subitus motus; et haec tristitia fuit in Christo. Et est duplex exercitatio ad iustitiam. Una assumpta. Tim. IV: exerce te ipsum. Alia exercitatio est illata, sicut huiusmodi. Modus tribulationis est duplex. Unus est verbis, scilicet comminando. Alius est quando tribulatio infertur factis persequendo. Quantum ad primum dicit: conturbatus sum a voce inimici. Conturbatur quis quando totaliter removetur tranquillitas cordis. A voce inimici comminantis et blasphemantis. Ierem. XII: facta est mihi haereditas mea quasi leo in silvis. Quantum ad secundum dicit, a tribulatione peccatoris, scilicet mihi facta. Ps.: multi qui persequuntur me. Causa huius tribulationis est duplex. Quandoque ex certa malitia tribulant: quandoque ex passione. Quantum ad primum dicit, quoniam declinaverunt in me iniquitates, idest executi sunt super me iniquitatem quam cogitaverant perpetrare. Quantum ad secundum dicit, et in ira molesti erant mihi. Gen. XLIX: maledictus furor eorum.

[87312] Super Psalmo 54 n. 4 Cor meum conturbatum est. Hic ponitur magnitudo tribulationis quantum ad tria. Quia est vicina, magna, et efficax. Quando aliquis vult exaggerare dolorem dicit se tactum usque ad cor. Et ideo dicit, cor meum conturbatum est intra me, quasi dicat: non in exterioribus, sed usque ad cor suum vulneratur. Ierem. IV: ventrem meum doleo. Magna est etiam tribulatio quia nullum malum est ita magnum inter mundana sicut mors. Unde dicit, formido mortis, idest timor de morte, cecidit super me, quia Saul eum occidere volebat. Efficax etiam est tribulatio quia timor quando est fortis habet duplicem effectum; unum in corpore, scilicet tremorem; alium in anima, scilicet trepidationem. Et ideo dicit, timor et tremor mortis venerunt super me, idest super vires quantum ad animam, et contexerunt me tenebrae, idest stupor involvit me. Vel tenebrae, idest mali. Psalm.: circumdederunt me sicut apes.

[87313] Super Psalmo 54 n. 5 Et dixi: quis dabit? Supra Psalmista exposuit afflictionem cordis quam passus est; nunc ponit remedium quod adhibuit; et hoc remedium praecipue est sollicitudo contemplationis, maxime quia in operibus activae vitae iterum affigitur. Gregorius: mala quae nos hic premunt ad Deum ire compellunt. Et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium contemplativae vitae. Secundo ostendit quid fecerit se ad ea disponendo. Tertio quid expectet perficiendum a Deo. Secundum, ibi, ecce Deus. Tertium, ibi, expectabam. In contemplatione requiruntur tria. Facilitas contemplandi, actus contemplationis; et effectus. Facilitas designatur per pennas. Unde dicit cum affligeretur in vita activa, dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae? Considerans quod non est remedium ad evadendum istam afflictionem nisi per contemplationem, et non habet facilitatem evadendi quia non habet pennas quibus possit volare. Et est triplex penna secundum tria quae exiguntur ad contemplationem. Primo enim requiritur ordinatio vitiosarum affectionum quae est dispositio quaedam ad contemplationem; et haec habetur per virtutes morales. Unde pennae sunt virtutes morales, sicut patientia, humilitas, et cetera. Malach. ult.: sanitas in pennis eius. Alia penna est caritas, quae maxime facit volare in contemplationem. Ezech. I: iunctaeque erant pennae eorum. Alia penna est sapientia; et pennis sapientiae veritas contemplatur, quia sine illis pennis de facili quis labitur in errores si contemplentur divina. De istis pennis Isai. XL: assument pennas ut aquilae, quae sapientiam significat per volatum altum. Haec dicuntur quoniam penitus non habentur, et dantur ut absolute habeantur. Et haec omnia dantur a Deo. Quandoque dantur quibusdam qui si habent pennas, tamen habent eas impeditas, ut praelatis cum admittitur eorum cessio. Et dicit, pennas columbae, non corvi. Corvus enim non est reversus ad arcam, sed columba reversa est portans ramum virentis olivae. Sicut corvi volant illi qui non revertuntur ad arcam per sanctitatis affectum, quia nihil cogitant nisi de se ipsis, quomodo scilicet possint aliquam veritatem indagare, ut philosophi; sed illi volant ut columbae qui et contemplantur et revertuntur ad proximos contemplata docentes qui ramum virentis olivae in ore baiulant oleum misericordiae proximis impendentes. Columba enim est animal mundum, amabile, gemens; ita sancti afficiuntur proximis et compatiuntur eis. Item est animal simplex; ita et sancti simplicitatem habent. Matth. X: simplices sicut columbae. Contemplationis actus significatur per volatum. Volabo. In sacra Scriptura processus bonorum operum designatur per triplicem motum animalis, scilicet per ambulationem. Ioan. XII: ambulate dum lucem habetis. Per cursum. Psalm.: viam mandatorum, et cetera. Et per volatum. Isaiae XL: volabunt et non deficient. Ambulatio designatur per virtutes morales, quibus homo vivit humanitus. Cursus per caritatem. Volatus per contemplationem. Secundum Richardum de s. Victore contemplatio diversificatur sicut volatus in avibus. Quandoque aves volant sursum, quandoque deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante et retro, quandoque circuendo. Quandoque girant quaedam suspensae et procedunt et retrocedunt. Sic etiam in contemplatione ascendere est considerare causas sublimes, descendere, considerare effectus infimos. Item anteire est considerare magis contraria quae retinentur ad multos, retroire quando privata considerat. Item a dextris et sinistris quando considerat aliquas circumstantias. Circulariter quando considerat accidentia rerum; sed quando significatur individuus tunc est quies. Effectus designatur cum dicit, et requiescam, scilicet in consideratione. Haec requies habetur in hac vita. Sap. VIII: intrans in domum meam conquiescam. Et in patria. Ps.: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

[87314] Super Psalmo 54 n. 6 Ecce elongavi fugiens. Hic ponitur dispositio ad contemplandum. Et primo ostendit quid vitavit. Secundo quid servavit. Vitavit contemplationis impedimenta, quae sunt praecipue duo, scilicet occupatio terrenorum et peccati. Et haec duo dupliciter sunt vitanda, scilicet velociter et efficaciter. Velociter ut non tardet; et ideo statim debet fieri. Unde dicit fugiens. Eccli. XXI: quasi a facie colubri fuge peccatum. Zacch. II: o, o fugite de terra Aquilonis. Efficaciter ut non solum actus peccati, sed etiam occasiones peccati vitentur. Et ideo dicit, elongavi, quasi dicat omnes occasiones peccati deserui. Genes. XIX: ne stes circa omnes regiones.

[87315] Super Psalmo 54 n. 7 Et mansi in solitudine. Quandoque aliquis manet in solitudine loco, quia corporaliter manet; quandoque animo, quia etiam inter turbas cogitat quae Dei sunt. Osee II: ducam eam in solitudinem. Thren. III: sedebit solitarius. Et haec secundum Glossam, aliter exponuntur ut referantur ad Christum qui habet pennas propter caritatem et volavit a Iudaeis et requievit in gentibus, elongavit a Iudaeis et mansit in fide gentium, quae erat solitudo quaedam.

[87316] Super Psalmo 54 n. 8 Expectabam eum. Hic ostendit quid expectet a Deo, scilicet Dei auxilium quod est complementum sui desiderii. Psalm.: expectabam eum qui salvum me fecit, et cetera. Et ideo dicit, qui me salvum faceret. Et quare? Quia ipse solus est salvator. Et a quo salvat? A duobus ex quibus videbatur esse commotus assumere pennas, scilicet a possibilitate quia tribulabatur inter homines. Unum est tristitia cordis quod credit ibi requiem invenire. Unde dicit, a pusillanimitate spiritus. Nimis est audax qui inter turbas requiem quaerit habere. Isaiae XXXV: dicite pusillanimis: confortamini. Et a tempestate, scilicet a tribulatione hominum salva me tam temporali quam spirituali.

[87317] Super Psalmo 54 n. 9 Praecipita, domine. In praecedenti parte Psalmista posuit affectionem quam passus est a malis: hic agit de eorum malitia. Et primo describens malitiam peccatorum petit eam impediri. Secundo petit eam poena puniri, ibi, veniat mors. Circa primum duo facit. Primo petit impediri eorum malitiam. Secundo describit eam, ibi, quoniam vidi iniquitatem. Dupliciter mali habent facultatem et virtutem nocendi, scilicet propter altitudinem status, et propter consensum multorum in unum. Et hoc periculosum est; et ideo debet duplex remedium contra hoc adhiberi. Uno modo ut deiiciantur de statu. Alio modo ut ponatur divisio inter eos. Quantum ad primum petit, praecipita, domine, scilicet removendo eos de statu, quasi dicat; deiice eos humiliando. Quantum ad secundum dicit, et divide linguas eorum, quia eorum malitia primo est in lingua qua magnifice loquuntur. I regum II: nolite multiplicare loqui sublimia et quia lingua loquendo ad malum consentiunt. Et huiusmodi divisionis figura fuit in veteri testamento, ubi divisae sunt linguae gentium; Gen. XI.

[87318] Super Psalmo 54 n. 10 Quoniam vidi iniquitatem. Hic describit eorum malitiam. Et primo describit communem malitiam mundi. Secundo malitiam alicuius personae principaliter inter eos. Communem malitiam multitudinis describit primo in generali. Secundo in speciali, ibi, die ac nocte. In multitudine est duplex inordinatio. Una ex parte principum. Alia ex parte populi. Nam civitas est ordinata quando principes iuste regunt et populus obedit; aliter non bene disponitur. Et talis civitas est mundus, in quo nec principes iuste regunt, nec populus obedit. Sed civitas Dei est bene ordinata. In civitate ergo mundi vidi iniquitatem et contradictionem. Iniquitatem vidi ex parte principum et iudicum. Isaiae I: iniqui sunt coetus vestri. Item vidi contradictionem ad praelatos. Isaiae XLI: populus tuus sicut humus qui conculcatur.

[87319] Super Psalmo 54 n. 11 Die ac nocte. Hic ostendit in speciali. In qualibet civitate sunt tria, scilicet muri qui ambiunt eam, media habitatio, et plateae. Et philosophus distinguit tria genera hominum. Per muros intelliguntur principes et magnates civitatis qui tuentur populum sicut muri tuentur civitatem. Prov. XXV: sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic, et cetera. Isaiae LXII: super muros tuos (Ierusalem) constitui custodes, idest principes et rectores. Isaiae I: principes tui infideles. Et die, scilicet exequendo malitiam, nocte excogitando. Vel die in prosperis, nocte in adversis. Unde dicit, circumdabit eos super muros eius iniquitas, idest iniustitia principum circumdabit civitatem mundi, sicut muri civitatem. Medium huius civitatis est populus in quo est labor in medio eius et iniustitia, velut quantum ad malum quod agunt; et sic studiositas ad malum cum dicit, labor impositus. Ierem. IX: ut inique agerent laboraverunt. Sap. V: lassati sumus in via (iniquitatis). Et ipsa species mali, et iniustitia. Et hoc intelligitur passive de iniustitia quam patiuntur a praelatis, et labor impositus. Plateae sunt loca publica, et sunt qui exercent officia publica, sicut negotiatores in quibus est manifesta iniustitia, sicut per usuras. Psalm.: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Et ideo dicit, non defecit de plateis eius usura. Item occulta, unde dicit et dolus.

[87320] Super Psalmo 54 n. 12 Si inimicus meus. Hic describit malitiam alicuius singularis personae et principalis in multitudine. Et forte vel refertur ad Saul, vel ad Doech Idumaeum. Et primo ponit malum quod possit tollerari aliquo modo. Secundo ponit malum quod non est tollerabile. Tollerabile est aliquo modo quod homo pateretur persecutionem ab inimicis. Et ideo primo describit persecutionem inimicorum. Et primo ex parte inimici persequentis. Secundo ex parte persecutoris. Tertio ex parte persecutionem patientis. Persequens aliquando dicitur inimicus, cum scilicet inimicitias exercet exterius. Eccli. XII: noli credere inimico tuo in aeternum. Aliquando exercet inimicitias habens inimicum cum odio in corde. Levit. XIX: ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Ex parte autem persecutoris est differentia, quia quandoque ille qui persequitur expresse mala dicit de illo quem persequitur, sive detrahendo, sive iniuriando. Et huiusmodi persecutio vocatur maledictio. Unde dicit, si inimicus meus maledixisset mihi. Psalm.: cuius os maledictione, et cetera. Aliquando non loquitur expresse mala, sed tenet malum modum in loquendo, quia loquitur despective. Ex parte sustinentis etiam est diversitas quia aliquando audit opprobria et sustinet patienter. Iac. ult.: sustinentiam Iob audistis. Unde, sustinuissem utique. Aliquando abscondit se a facie inimici. Unde, abscondissem me forsitan ab eo. Eccli. VIII: ne stes contra faciem inimici tui. Ioan. VIII: abscondit se. Quantum ergo ad diversitatem persequentis, dicit, divide linguas, etc. quoniam non solum patior ab inimico, sed ab amico. Quantum ad secundum dicit, si super me magna locuti fuissent, abscondissem me forsitan ab eo: tu vero homo unanimis. Hic ponit malum quod non est tollerabile, idest quod iniuriam patitur ab inimicis, quia nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Et describit inimicitiam primo quantum ad interiora. Secundo quantum ad exteriorem familiaritatem, ibi, qui simul mecum. Quantum ad interiora describit malum secundum tria. Primo secundum vocis concordiam. Phil. I: statis (in uno spiritu) unanimes. Et ideo dicit: tu vero homo unanimis, quasi dicat: mala dixisti mihi: et ideo intellectualiter est. Et secundum hoc potest loqui de Saul cuius erat familiaris. Sed in Glossa mistice exponitur tripliciter. Secundum quod convenit fideli uno modo. Alio modo secundum quod convenit Christo respectu Iudaeorum. Tertio modo secundum quod convenit Christo respectu Iudae. Primo ergo modo hoc potest dicere quilibet fidelis quando patitur persecutionem ab alio fideli. Secundo modo potest dicere Christus de Iudaeis qui fuerunt unanimes, quia obligaverunt se ad eius mandata. Exod. XIV: omnia quaecumque mandaverit nobis dominus faciemus. Tertio quantum ad Iudam qui obligaverat se ad consilia eius. Et quod dicit, dux meus, similiter tripliciter exponitur. Uno modo secundum quod potest aliquis dux vocari, quia dat bonum consilium et auxilium, et postea persecutionem intentat. Mich. VII: nolite confidere in duce. Alio modo de Christo respectu Iudaeorum Iudae, qui est dux meus non me ducens, sed a me dux gentium constitutus. Rom. II: confidis te ducem esse. Vel (de) sacerdotibus qui sunt duces in populo. Ad Iudam (apostolum) autem dicit Christus: tu es dux a me constitutus, uno modo quia dux populi Christiani cum aliis ducendis. Ps.: principes Iuda duces eorum. Vel dux quia constitutus a Christo cum illis (qui) praecedebant eum quocumque ipse erat venturus. Luc. X. Notus meus potest dicere unus fidelis alteri fideli qui simul mecum dulces capiebas cibos, quia simul in Ecclesia conversati sunt. Item Iudaeus fuit notus Christi qui conversatus est in eloquiis Dei. Rom. III. Item Iudas, quia Christus praenovit eius malitiam. Ioan. VI: unus ex vobis Diabolus est. Secundo consistit amicitia in exteriori familiaritate. Et hoc manifestat in duobus, scilicet (primo) in rebus corporalibus et humanis. Secundo in divinis. In primis illi habent ad invicem amicitiam qui simul in mensa conversantur. Et si hoc intelligatur de Christo ad Iudam loquente, sic secundum Glossam capiebat simul cum Christo cibos in mensa corporales. Psalm.: qui edebat panes meos, et cetera. Et dicit dulces, quia cibi convivantium animos dulces facere consuescunt. Eccli. VI: est amicus socius mensae. Sic etiam potest dici de quocumque familiari corporaliter. Sunt etiam cibi spirituales quos Iuda cum Christo sumpserat, scilicet verbo Dei. Eccli. XV: cibavit eum pane vitae, et cetera. Hos dicit Deus cibos, quia verba Dei magis suavia sunt quolibet cibo corporali. Ps.: quam dulcia faucibus, et cetera. In secundo ergo dicit, ambulavimus cum consensu. Hieronymus super Matthaeum dicit, quod non est aliqua res quae ita faciat diffidentes sicut diversitas fidei et cultus divini. Et hoc fuit maxime tempore persecutionis, quando patres praecedebant filios, et e contrario. Et ita unitas fidei et religionis est maximum vinculum amoris; et ideo est maxima malitia prosequi eos qui in eodem cultu sunt. Et dupliciter contigit aliquos esse diversorum cultuum. Uno modo quia unus totaliter non est in illo cultu in quo est alius, sicut quando unus est Christianus, et alius est Iudaeus vel Paganus; et tales non sunt simul in domo Dei. Aliquando utrique sunt de eadem religione, tamen non consentiunt simul, sicut Catholicus et haereticus; et haec duo excludit cum dicit, simul in domo Dei ambulavimus, scilicet in Ecclesia, Tim. III, quae est domus Dei. Secundo modo cum dicit, cum consensu. I Cor. I: idipsum dicatis omnes. Si autem referamus ad Iudaeos, sic in domo, id est in Ierusalem. Et similiter ibi fuit cum Iuda, quia non reprobavit Christus vinculum veteris legis. Matth. V: non veni solvere legem, sed adimplere. Veniat mors super illos.

[87321] Super Psalmo 54 n. 13 Hic petit adhiberi eis poenam iustam. Et primo petit infligi poena. Secundo ostendit culpam; ibi, quoniam nequitiae. Circa primum sciendum est quod hic ponitur historia quae habetur Num. XVI, quando Dathan et Abiron fecerunt seditionem. Moyses fecit alios ab eis recedere, et dixit quod scilicet dominus faceret rem novam ut aperiatur terra, etc.; et statim aperta est terra et deglutivit eos. Dicit ergo alludens historiae illi, veniat mors super illos, quasi dicat: veniat eis poena quia faciunt novam culpam persequens amicum, idest Christum; dupliciter. Uno modo ut unum sit determinativum alterius, quasi dicat: veniat mors; et talis quod descendant in Infernum. Vel ut sint duae poenae: una mortis et alia descensus in Inferno. Nam ibi aliter sunt puniti Dathan et Abiron qui erant principes, quia sunt absorpti; alii autem sunt occisi per incendium quod fuit in castra. Quantum ergo ad minores dicit: veniat mors super illos. Quantum ad maiores, et descendant in Infernum. Et designatur in his duplex poena, quam Psalmista non optat sed pronunciat. Una quam sustinebunt in Inferno post hanc vitam; alia quam hic in vita patiuntur. Post vitam patiuntur mortem damnationis aeternae. Rom. VI: stipendia peccati mors. Psalm.: mors peccatorum pessima. Sed in vita descendunt in Infernum, idest in voraginem vitiorum. Prov. XVIII: impius cum in profundum venerit, et cetera. Vel descendant viventes post hanc vitam, idest descendant cum affectu quem habent, qui est vita eorum, ad Infernum. Vel si dicatur optative, tunc exponitur sic; mors, scilicet iustitiae qua interius moritur peccato. Coloss. III: mortui estis, et vita vestra, et cetera. Descendant viventes, vita iustitiae in Infernum per considerationem, secundum illud Isaiae XXXVIII: in dimidio dierum meorum vadam ad portas Inferi. Et qui sic per considerationem poenarum ut eas evadant, descendunt viventes non descendent morientes. Eccli. VII: memorare novissima, et cetera.

[87322] Super Psalmo 54 n. 14 Quoniam nequitiae. Hic ponitur ratio poenae, ubi primo ponit occultam eorum culpam. Secundo ponit manifestam culpam. Alludit illi historiae Numeror. XVI: recedite, recedite a tabernaculis impiorum. Nequitiae dicuntur peccata occulta. Rom. XIII: non in impudicitiis, et cetera. Unde in tabernaculis eorum, idest in occulto. In medio, idest in publico. Isaiae III: peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt. Iob XI: si iniquitatem quae in manu tua, et cetera. Quantum ad culpam manifestam, et iniustitia non inveniatur, etc. vel secundum aliam litteram. Est duplex genus culpae; quandoque scilicet ex subita subreptione; quandoque ex malitia. Primum peccatum quod est ex subita subreptione est quasi extrinsecum homini. Regum de parabola Nathan de peregrino, scilicet concupiscentia quae subito intravit in David. Unde alia littera non habet in tabernaculis, sed in hospitiis, quasi adventitiae secundum Glossam. Sensus est, quasi naturale, (peccatum) quia in medio eorum, idest in medio cordis. Deo gratias.


age retro   nota ad textum   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264