CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
a psalmo XI ad psalmum XX
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 11

[86871] Super Psalmo 11 n. 1 In praemissa decade Psalmista tractavit de persecutione, quam ipse passus est ab Absalone filio suo, per quam figurabatur persecutio quam passurus erat Christus a Juda; in hac autem secunda decade, sicut ex titulis quorumdam Psalmorum apparet, agit de persecutione quam passus est a Saule, per quam figurabatur persecutio quam Christus erat passurus a principibus sacerdotum. Dividitur autem deca hujus in duas partes. In prima petit liberari ab inimicis. In secunda jam liberatus orat pro sui exaltatione in Psal. exaudiat te dominus, qui quidem competit quantum ad historiam David. Quia mortuo Saule David promotus est in regem: et quantum ad mysterium Christo, cujus regnum in morte ejus confirmatum est: Phil. 2: propter quod, quia scilicet factus est obediens patri usque ad mortem, Deus exaltavit illum. In prima parte facit duo. Primo petit liberationem. Secundo de liberatione gratias agit: et hoc in 17 Ps.: diligam te. Circa primum tria facit. Primo exaggerat persecutorum malitiam. Secundo commemorat propriam justitiam, ibi, domine quis habitabit. Tertio propter suam justitiam petit exauditionis efficaciam, ibi, exaudi domine et cetera. Circa primum duo facit. Primo reprehendit adversariorum dolositatem. Secundo arguit eorum iniquitatem, ibi, dixit insipiens. Circa primum duo facit. Primo commemorat dolositatem eorum. Secundo petit divinum lumen, ne ab eis illaqueetur, ibi, usquequo domine. Hoc etiam satis competit quantum ad historiam David, contra quem Saul dolose procedebat. Praemittit autem huic Psalmo talem titulum, in finem pro octava Psalmus David, quod expositum est supra. Circa primum tria facit. Primo describit commemorationem dolositatis eorum; secundo petit eorum destructionem, ibi, disperdat dominus; tertio ponit rationis exauditionem, ibi, propter miseriam et cetera. Circa primum duo facit. Primo describit eorum defectum; secundo subdit defectus signum, ibi, vana locuti sunt. Circa primum sciendum est quod David considerans malitiam adversarii contra se invalescentem, quasi stupefactus, primo recurrit ad divinum auxilium dicens, domine salvum me fac. Et merito: quia praeter eum non est salvator, ut dicitur Isa. 45. Secundo enumerat eorum defectus. Duo autem praeservant hominem a malo: scilicet timor Dei: Eccl. 2: qui timet Deum, custodiet mandata illius: et amor veritatis; quia scilicet recta opera dicuntur vera quasi concordantia regulae: quae si non sint recta, pertinent ad infamiam. Aliqui enim etsi propter timorem Dei mala non vitent, retrahuntur tamen ab eis propter infamiam. Sed aliquis nec infamiam timet: unde dicitur Luc. 18, de quodam qui nec Deum timet, nec hominem reveretur. Et ista duo excludit ab adversariis Psalmista. Primo quidem timorem Dei, cum dicit, quoniam defecit sanctus: sanctitas enim in timore et cultu Dei consistit. Unde et divino cultui dedicata sancta dicuntur; quasi dicat: non invenitur in hoc mundo homo qui Deum timeat. Mich. 7: periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Secundo excludit veritatis amorem cum dicit, quoniam diminutae. Sed quaerendum est, quare dicit, veritates in plurali? Oseae 4: non est veritas Dei in terra. Ad quod dicendum est, quod una est primordialis veritas, quae est in intellectu divino. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita. Sicut autem ab una facie hominis diversae similitudines resultant in diversis speculis, et in uno similiter speculo fracto; ita in diversis animabus ab una veritate divina diversae veritates resultant. Et similiter in una anima, quia non attingit ad simplicitatem divinam, sed est composita ex quo est et quod est, apparent ab illa una veritate qua sancta anima illustratur, diversae veritates: quae quidem veritates, cum anima recedit a Deo per culpas, diminuuntur. Vel dicendum, quod dicit veritates, propter triplicem veritatem creatam quae est in sanctis: scilicet vitae, de qua Isa. 38: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate. Doctrinae. Matth. 21: scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Et justitiae: de qua Exod. 18: provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas. De ista veritate videtur loqui Psalmus iste: scilicet de veritate justitiae; a qua quidem recessit Saul cum persequeretur ipsum David injuste. Dicendum ergo est, quod hujusmodi veritates diminutae sunt non a seipsis, sed, a filiis hominum, per quorum culpas depravantur. Et quidem veritas vitae diminuitur, quando bonum judicatur malum. Doctrinae, quando lux dicitur tenebrae. Veritas vero justitiae, quando amarum judicatur dulce, et e converso. Isa. 5: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Dicit autem sanctitatem deficere, quia cum sit a Deo per gratiam, statim tollitur unico peccato mortali. Veritas autem quasi successive diminuitur. Hieronymus habet, quoniam defecit misericors: et quoniam diminuti sunt fideles, quia misericordia et justitia requiruntur ad proximum. Proverb. 20: virum autem fidelem quis inveniet?

[86872] Super Psalmo 11 n. 2 Consequenter cum dicit, vana, ponit signum defectus sanctitatis: et est duplex, scilicet vanitas et dolositas. Primum signum defectus est vanitas: et quantum ad hoc dicit, vana locuti sunt et cetera. Vanum est quod non habet subsistentiam. Vera ergo quibus nihil vanitatis subest, sunt: unde 1 Tim. 1: finis praecepti est caritas de corde puro, de conscientia bona, et fide non ficta: a qua quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium. Hier. 9: unusquisque a proximo suo se custodiat. Gregorius: sermo vanus, vanae mentis index est. Item vanum est quod intellectu non tenetur: etiam superflua verba vana sunt. Prov. 14: ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Item vanum est quod non est stabile: et sic verba de temporalibus vana sunt, Joan. 3: qui de terra est, de terra loquitur: Isa. 29: de humo musitabit eloquium tuum. Sed ad quem loquuntur vana? Ad proximum, cui debent dicere verum. Eph. 4: loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Secundum signum defectus sanctitatis est dolositas; et quantum ad hoc dicit, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Geminatio duplex cor significat. Ostendunt autem ore se habere unum, corde autem habent aliud. Ostendunt se dolere, et gaudent: diligere, et odiunt: compati, et laetantur. Jac. 1: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Eccl. 2: vae duplici corde et labiis scelestis.

[86873] Super Psalmo 11 n. 3 Disperdat. Hic petit destructionem eorum. Et primo petit eam; secundo innuit causam, ibi, universa labia etc.: quasi bis perdat, scilicet in anima et corpore. Hier. 17: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos domine Deus. Consequenter ponit causam malitiae eorum: et ponit tria: scilicet fraudulentiam, quia, labia dolosa: est enim dolus, cum quis aliud agit et aliud simulat. Dolus in corde concipitur, sed tegitur verbis vel factis. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Hos dispergit Deus, quoniam detegit: tunc enim non habet rationem doli: dolus enim est occulta malitia. Unde non petit eorum destructionem, sed malitiae detectionem. Vel petit eorum perditionem per gratiam. Prov. 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit; unde dicit, labia dolosa. Glossa, quasi ratio petitionis est dolositas. Vel disperdet eos, quasi de malitia puniendo, ut ipsi in ea incidant, justo Dei judicio, ut de Aman dicitur Esther 7, contra Mardochaeum: suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo. Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo: et eris mutus, quasi non audens ulterius fraudes facere. Prov. 21: mulctato pestilente, sapientior est parvulus. Ibidem 22: stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Secundo ponit jactantiam, et linguam magniloquam, de se apud eos, qui eos magnos reputant. Ps. 72: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terram. Illud autem quod est majus in alio consuevimus revereri, et quod minus non reputare. Ut ergo appareant magni, et Deo aequales, contemnunt Deum, idest divinos honores. Sic de Antichristo dicitur, quod adversus Deum deorum loquitur. 2 Thess. 2: adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus et colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit Deus. Et de Anthioco 2 Mach. 9: justum est subditum esse Deo, et mortalem Deo non paria sentire; et Act. 12, de Herode, quod acclamabat ei populus voces Dei et non hominis. Et ne possent excusari quod non ex proposito fecerunt, subdit: qui dixerunt, scilicet ex proposito, linguam nostram magnificabimus. Tertio ponit eorum blasphemiam sive superbiam: labia nostra a nobis sunt. Haec est enim prima species superbiae, quando quis aestimat se habere a semetipso. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. 2 Cor. 3: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a Deo est. Secunda species superbiae est, quando aliquis vult in aliquo gloriari prae ceteris; unde dicit, quis noster dominus est? Job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, et facti sunt quasi arcus dolosus. Job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat.

[86874] Super Psalmo 11 n. 4 Propter. Hic tertio ponit orationis exauditionem. Et primo praemittit eam; secundo ponit ejus certitudinem, ibi, eloquia domini; tertio ponit suam credulitatem, ibi, tu domine. Dicit ergo, propter miseriam, idest multiplicem defectum, inopum, idest carentium opibus, et gemitum, idest singultus, pauperum, idest parum habentium. Psal. 9: tibi derelictus est pauper. Exod. 2: audivit gemitus eorum, et recordatus est foederis. Nunc exurgam, dicit dominus. Nunc in tempore opportuno. Psal. 9: adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Isa. 9: tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ponam in salutari tuo, idest apponam, fiducialiter agam in eo, idest ego ero in eo. Hier. 1: ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum. Isa. 14: dominus exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? Manus ejus extenta: et quis avertet eam? Hier. 1: bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia tecum sum ut liberem te. Et 39: erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait dominus. Consequenter ponit promissionis certitudinem, eloquia domini, eloquia casta: non adultera per admixtionem alicujus extranei; vel castigata a superfluitate; vel incorrupta, quia castus quis dicitur ante experientiam, sed continens post. Non vana, sed firma. Matth. 24: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Secundo sunt plena veritate; unde, argentum igne examinatum. Argentum est album sine maculatione, sonorum sine simulatione, odoriferum sine infectione. Probatum terrae, idest a terra: Graeci autem ablativo carent. Haec autem est translatio de Graeco, purgatum septuplum, idest perfecte. Et respondet propheta, tu ergo, domine, servabis nos a malo. Et custodies nos in bono a generatione hac in aeternum. Ergo in circuitu impii ambulant, ita quod ad finem itineris quem intendunt, nunquam venient, scilicet ut affligant alios, sicut volunt. Isa. 59: semitae eorum incurvatae sunt. Et quare? Quia, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum: quia in domo mea non solum sunt vasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem sanctificata ad omne opus bonum parata. 2 Tim. 2. Vel in circuitu, vitiorum, ambulant impii, non pertingentes ad medium virtutis. 1 Reg. 25: anima inimicorum tuorum rotabitur et cetera.


Super Psalmo 12

[86875] Super Psalmo 12 n. 1 In praecedenti Psalmo Psalmista posuit adversariorum dolos; hic contra eos petit remedium a Deo. Titulus, in finem Psalmus David, hoc supra expositum est. Dividitur autem Psalmus iste in tres partes. In prima ponitur conquestio; in secunda quaestio, ibi, respice et exaudi me; tertio exauditio, ibi, ego autem in misericordia tua. Conquestio tria continet. Admiratur divinam dissimulationem, confitetur proprium defectum, conqueritur de adversariorum potestate; secundum, ibi, quamdiu; tertium, ibi, usquequo exaltabitur. Qui dissimulat injurias alicujus, hoc ideo facit aut quia non recordatur ejus, aut quia non vult remedium apponere; et ideo dicit, domine, ego gravor ab adversariis, et non apponis remedium? Usquequo oblivisceris me in finem, idest finaliter videtur quod velis me vitare. Isa. 49: dixit Sion, dereliquit me dominus, et dominus oblitus est mei. Habac. 1: quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiores se? Usquequo avertis faciem tuam a me. Avertit faciem quando non ponit remedium quis. Ps. 43: quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? Hoc secundum historiam David, qui diu est persecutus a Saule. Allegorice dicitur de patribus veteris testamenti, qui continue expectabant Christum, et Deus quasi oblitus eorum, differebat remedium adhibere; et dicunt, usquequo domine et cetera. Usquequo avertis faciem tuam a me, idest praesentiam filii tui a nobis. Vel, ut sit conquestio modernorum justorum de secundi adventus dilatione, usquequo domine oblivisceris me? Erit hoc usque in finem, idest in die judicii, vel usque ad mortem? Et usquequo avertis faciem tuam a me, idest faciem gloriae tuae, ut videam te facie ad faciem. Exod. 33: ostende faciem tuam mihi. Ps. 79: ostende faciem tuam, et salvi erimus. Possunt tamen assignari et multae causae, quare antiqui patres tantum desiderabant adventum Christi in carnem. Prima propter exaltationem humanae naturae, in cujus persona dicitur Thren. 1: vide domine, quoniam facta sum vilis; sed exaltata est per incarnationem. Ps. 72: cum gloria suscepisti me, idest facta sum gloriosa, sicut mulier ignobilis sublimatur si contrahat cum nobili viro. Inde est quod omne peccatum post adventum salvatoris gravius est quam fuerit ante. Sicut si mulier nobilis vel homo aliquam turpitudinem faceret, est magis ignominiosus, quam si faceret unus rusticus. Secunda causa est, ut liberarentur captivi de carcere Inferni sive Limbi: Job 17: in profundissimum Inferni descendent ossa mea; putasne saltem ibi erit requies mea? Quasi dicat, non; sed per Christum liberati sumus ab eo: Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctum de lacu in quo non erat aqua. Tertio propter depressionem Diaboli: Ps. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum, idest minorasti potentiam ejus. Quarto, quia per adventum Christi pacificatus est nobis Deus; Ephes. 2: lapis angularis qui facis utraque unum. Quinto propter delectationem quam sperabant habere cum Christo, videndo, audiendo conversando cum ipso: Matth. 13: beati oculi qui vident quae vos videtis et cetera. Moderni vero secundum adventum desiderant. Primo, quia tunc exaltabimur: Sap. 3: judicabunt sancti nationes, et dominabuntur populis. Et iterum ibid. 5: computati sunt inter filios Dei. Secundo, quia liberabimur ab omni poena: Isa. 25: auferet dominus omnem lacrymam ab omni facie, idest causam lacrymandi, vel poenam. Tertio, quia liberabimur ab omni peccato: Isa. 25: opprobrium populi sui auferet dominus de universa terra. Quarto, quia tunc eripiemur a potestate Diaboli: Isa. 11: non nocebunt neque occident in universo sancto meo. Quinto, quia liberabimur a servitute corporis: Psalm. 141: educ de carcere animam meam: Rom. 8: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. Sexto, quia videbimus Deum facie ad faciem: 1 Joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: Hier. 21: omnes cognoscent me a minimo usque ad majorem. Vel potest esse conquestio cujuslibet hominis justi pressi adversitate, vel corruptione peccati et concupiscentiae.

[86876] Super Psalmo 12 n. 2 Hic confitetur proprium defectum: et circa hoc duo facit. Primo ponit anxietatem cordis. Secundo dolorem consequentem; ibi, dolorem in corde meo per diem. Quantum ad primum dicit philosophus in Rhetor.: timor consiliativos facit. Hoc idem habetur Isa. 16: ini consilium, coge consilium. Sic homo aliquando in adversitate et tentatione consiliatur quomodo resistat; et ideo dicit, quamdiu ponam consilium in anima mea, idest quandiu oportet me habere nova consilia ad resistendum inimicis? Sic patres veteris testamenti habuerunt diversa consilia ad figurandum Christum. Quando autem homo in consilio accipit unam viam, et tamen deficit ab ea, tunc sequitur dolor; et ideo dicitur: quamdiu ponam, domine, consilium in corde meo, idest quotidie, dum continue deficio: Hier. 8: dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.

[86877] Super Psalmo 12 n. 3 Hic conqueritur de prosperitate inimici, qui exaltabitur, scilicet Saulis super David, et inimici qui ducit in consensum peccati, et carnis, quoniam habent concupiscentias suas: Habac. 1: propter hoc non pervenit usque in finem judicium, quia praevalet impius adversus justum.

[86878] Super Psalmo 12 n. 4 Secunda pars hujus Psalmi ponitur oratio sive petitio. Et primo ponitur petitio respondens divinae dissimulationi. Secundo proprio defectui, ibi, illumina oculos meos et cetera. Tertio prosperitati inimicorum, ibi, ne quando dicat et cetera. Primo dicit de divina dissimulatione oblivione et aversione; quasi dicat, respice, idest converte qui avertis tunc oblitus. Nunc exaudi me; Isa. 64: respice, populus tuus omnes nos. Secundo ponitur petitio correspondens proprio defectui: unum ex multis consiliis, et aliud ex doloribus. Et ideo, quia non habeo consilia ex me, illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, idest doce me. Item Luc. 1: illuminare his qui in tenebris et cetera. Hoc competit ad litteram David fugienti a facie Saulis, quem oportebat saepius cavere, ne aliquando in manus ipsius incideret et occideretur. Similiter et quamdiu homo solicitus est ut peccato resistat, non cadit in mortem; sed quando dormit, occiditur. Sic 2 Reg.: quando Isboseth dormiebat, et ancilla purgabat triticum, occisus est: Eph. 5: exurge qui dormis. Petitio contra adversarium, ne quando dicat inimicus. Et ponit duo. Primo petitionem. Secundo ejus rationem, ibi, qui tribulant me. Illumina, ne quando dicat inimicus, exultando: praevalui adversus eum. Et Diabolus exultat quando tentat et trahit in peccatum. Similiter, exurge domine, non praevaleat homo: et hujusmodi est ut ratione gaudeat, quia exultabunt si motus fuero, si dimisero statum justitiae, et labar in peccatum: Eccl. 18: post concupiscentias animae tuae non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te venire in gaudium inimicorum tuorum: Dan. 9: propter temetipsum, Deus, inclina aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum.

[86879] Super Psalmo 12 n. 5 Hic signatur exauditio suae orationis: et circa hoc tria facit. Primo ponit spem exauditionis. Secundo gaudium de exauditione facta, ibi, et exultavit cor meum. Tertio gratias agit, ibi, cantabo. Dicit ergo, in misericordia tua speravi, non in mundo: Thren. 3: misericordiae domini multae quia non sumus consumpti: non in potestate mea, quia nulla est contra Diabolum: Job 41: non est potestas super terram quae possit ei comparari. Et ponit hic tria per quae homo juvatur contra Diabolum: scilicet per laetitiam spiritualem, per orationem devotam, et per bonam operationem. Propter primum dicit, exultavit cor meum in salutari tuo, non in temporalibus vel vanitatibus, sicut faciunt peccatores, de quibus Job 21: gaudent ad sonitum organi, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Oseae 9: noli laetari Israel, noli exultari, sicut populi, sed in salutari tuo, idest in Christo, qui ad hoc venit ut salvet nos: Matth. 1: ipse enim salvum faciet et cetera. Et haec laetitia armat hominem contra Diabolum: Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Secundum est oratio sive laus Dei: unde addit, cantabo domino, idest laudabo eum: Ps. 21: qui timetis dominum, laudate eum. Laus enim Dei multum valet ad expugnandum Diabolum: Matth. 17: hoc genus Daemoniorum non ejicitur nisi per orationem et jejunium: Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo. Et hoc pro beneficiis concessis: et ideo sequitur. Qui bona tribuit mihi, idest qui bona tribuit. Jacob. 1: omne datum optimum et cetera. Et dicit, bona, quia sunt quaedam bona temporalia quae dominus tribuit: Matth. 15: tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta et cetera. Item, bona spiritualia, quae sunt bona gratiae et virtutes: 1 Cor. 12: divisiones gratiarum sunt et cetera. Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult Job 2: si bona suscepimus de manu domini et cetera. Item bona gloriae: Psal. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Haec omnia bona tribuit dominus; et ideo merito laudandus est: Eccl. ult. danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Tertium est bonum opus, de quo subjungitur, psallam, idest operabor. Psallere est manu tangere Psalterium. Hieronymus: semper aliquid boni facito, ut te Diabolus inveniat occupatum; Matth. 12: cum immundus spiritus exierit ab homine etc. usque ingressi habitant ibi et cetera. Fiunt et cetera. Nomen domini, idest ad laudem nominis domini altissimi: Luc. 1: gloria in altissimis Deo: Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant et cetera.


Super Psalmo 13

[86880] Super Psalmo 13 n. 1 Supra Psalmista exprobravit dolositatem inimicorum; hic ponit eorum malitiam. Titulus, in finem Psalmus David. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat eorum malitiam. Secundo ponit spem liberationis suae ab eis, ibi, nonne cognoscent et cetera. Et circa primum duo facit. Primo proponit eorum malitiam. Secundo certificat hanc malitiam eis inesse, ibi, dominus de caelo et cetera. Prima in duo. Primo proponit radicem malitiae eorum. Secundo processum malitiae, corrupti sunt etc. sicut dicitur Eccl. 10: initium omnis peccati superbia, et initium superbiae hominis apostatare a Deo. Quod homo ergo non habeat Deum in corde, principium malitiae est; et ideo dicit, dixit insipiens in corde suo, non est Deus: Sapien. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, aut habitabit in corpore subdito peccatis. Sed numquid potest dicere? Dicere in corde est cogitare. Sed numquid potest cogitare Deum non esse? Anselmus dicit, quod nullus potest. Item Damascenus. Cognitio Dei naturaliter omnibus est inserta: naturaliter cognita nullus potest cogitare non esse. Sed sciendum, quod de cognitione Dei dupliciter loqui possumus: scilicet secundum se, vel quoad nos. Si primo modo, sic procul dubio non potest cogitari non esse: nulla enim propositio potest cogitari falsa ex sua natura, cujus praedicatum includitur in definitione subjecti. Notandum est autem, quod in Deo est aliter esse quam in aliis; quia esse Dei est ejus substantia. Ergo qui dicit Deum secundum se, dicit ipsum esse; et ideo secundum se non potest cogitari non esse. Et verbum Damasceni solvitur: quia quod naturaliter insertum est, indeterminate scitur, scilicet quod Deus sit, sed non idem: quod Deus: sed per fidem habetur. Deus dicitur a Theos quod est ardere omnem malitiam. Tunc ergo dicit aliquis quod non est Deus, quando cogitat quod non est omnipotens: et quod non habet curam rerum humanarum: Job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Potest referri ad Judaeos dicentes Christum hominem purum esse, non Deum. Jo. 10: tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Qui Judaei, non credentes ipsum qui promissus erat in lege, dicunt, non est Deus, iste scilicet qui nobis praedicat. Et hoc dixit, insipiens, quia Dei sapientiam recipere noluerunt habentes oculos mentis excaecatos; Ps. 81: nescierunt neque intellexerunt. Sap. 2: excaecavit enim eos malitia eorum. Vel hic reprehenditur peccator. Primo de peccato cordis in consensu, ibi, dixit insipiens. Secundo de peccato operis, ibi, corrupti sunt. Tertio de peccato consuetudinis, ibi, et abominabiles. Primo vocat peccatorem insipientem; quia sapientiam non habet, ut dicit et cetera. Item quia non sapiunt ei spiritualia; 1 Cor. 2: animalis homo non percipit quae Dei sunt. Consequenter ponitur processus malitiae, corrupti sunt et abominabiles. Sicut duae partes justitiae sunt facere bonum et vitare malum; sic injustitiae duae partes sunt, facere malum et vitare bonum. Et primo ponit primam partem. Secundo secundam. Circa primam duo ponit. Primo perversitatem vitiorum. Secundo abominationem eorum. In corporibus sequitur corruptio per exhalationem naturalis caloris expulsi ab extraneo calore. Calor namque naturalis animae est amor Dei. Quando ergo subintrat extraneus amor concupiscentiae, et aliorum peccatorum, recedit Deus. Et ideo cum dixit, non est Deus, statim subdit, corrupti sunt: Hier. 5: negaverunt Deum, et dixerunt, non est ipse, scilicet peccatorum damnator, justorum remunerator: Eccl. 21: cor fatui, scilicet peccatoris, quasi vas confractum. Corrupti ergo sunt, peccatores per malum actum: Jo. 3: erant autem eorum mala opera: quia postquam per consensum amittunt bona gratuita, corrumpuntur in eis naturalia; et ideo sequitur eos poena: Ps. 96: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Item quando corpus putrescit, redditur abominabile. Sic anima hominis, quamdiu amor Dei est in ea, est Deo accepta; sed quando corrumpitur per peccatum, fit abominabilis. Abominabile est quod humanus appetitus refugit: et ideo dicit, et abominabiles facti sunt, scilicet Deo et hominibus peccatores per consuetudinem peccandi: Hier. 2: quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Osee 9: alienati sunt in confusione, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et dixit: in studiis, quia per ea deveniunt abominabilia. Vel studiose faciunt, secundum Hieronymum. Plus enim abominatur Deus studiosam voluntatem peccandi, quam ipsum peccatum: Job 34: quasi de industria recesserunt ab eo: et vias ejus intelligere noluerunt. Alia littera habet, corrumpunt et abominati sunt studium, scilicet sapientiae et disciplinae: Prov. 1: exosam habuerunt disciplinam, et timorem domini non susceperunt: Ezech. 8: adhuc videbis abominationes majores. Consequenter agit de vitatione boni. Non est qui faciat bonum, quia non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet, Eccl. 7. Usque ad unum, idest Christum, quia ipse solus nec peccatum contractum habuit, nec commissum. Beata virgo habuit contractum peccatum: Eccl. 7: virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Vel, usque ad unum, quia nec unus est qui perfecte faciat bonum. Verum est, supposito quod dixerunt, non est Deus, et corrupti sunt.

[86881] Super Psalmo 13 n. 2 Dominus. Hic primo certificat culpam. Secundo exponit, ibi, sepulcrum. Peccatum certificatur per iniquitatem; et ideo hic ponit Dei inquisitionem, dicens, vos dicitis quod non est Deus; sed falsum est, quia dominus de caelo prospexit super filios hominum: Prov. 16: omnes viae hominis patent oculis ejus. Prospexit ergo mittendo filium suum dominus pater de caelo, idest de sinu pietatis suae: Isa. ult. Caelum mihi sedes est. Vel de caelo, idest Christus per quem judicabit peccatores. Vel aliter. Dicunt aliqui quod Deus non cognoscit singularia et mutabilia, quia est immaterialis et simplex et aeternus. Et sic non cognoscit secundum motus rerum, et secundum modum suae cognoscibilitatis. Respondetur: immo: quia cognoscit materialia immaterialiter, ut Dionysius concludit. Et ita etiam cognoscit intellectus: et ideo dicit: de caelo, idest de altitudine suae dignitatis et naturae. Prospexit super filios hominum. Et vult invenire in nobis voluntate antecedente, qua vult omnes salvos fieri, id quod pertinet ad salutem, scilicet ut cognoscamus Deum per intellectum, et amemus per affectum, et desideremus. Et ideo dicit, ut videat, idest, ut videre faciat, quia ipse semper videt. Si est intelligens, per intellectum: Deut. 32: utinam saperent et intelligerent et cetera. Aut requirens Deum, per affectum. Quid inveniet, cum hic quaesivit? Contrarium: quia omnes declinaverunt; et ponit tria: scilicet declinationem a Deo, inutilem operationem, et cessationem a bono. Dicit ergo, omnes declinaverunt, scilicet a Deo: Deut. 21: novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam praecepi vobis: Oseae 4: non est veritas, non est scientia, non est misericordia Dei in terra: Hier. 8: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo. Item ex hoc quod declinat a Deo, efficitur inutilis: quia illud est inutile, quod non attingit ad id ad quod factum est. Homo autem factus est ad fruendum Deo: Sap. 4: multigena impiorum multitudo non erit utilis. Unde dicit: simul inutiles facti sunt. Item cessant a bono, quia non est qui faciat bonum et cetera. Hoc jam expositum est.

[86882] Super Psalmo 13 n. 3 Sepulcrum. Hieronymus dicit, quod apostolus utitur testimonio istorum versuum, sepulcrum patens et cetera. Et invenitur alibi in sacra Scriptura Rom. 3, ubi dicit quod aliquam partem accepit ex Isa. 59, aliam ex aliis partibus Psalterii, et non ex isto Psalmo tantum, cum ipse Hebraeus esset, et sciret hoc in Hebraeo non haberi; habetur tamen in editione vulgata, qua vulgus utitur, vel quae non attribuitur alicui certae personae. A sepulcro patenti exhalat foetor; et ideo supra Psalmista certificavit malitiam, sive culpam inimicorum; hic autem exponit eam: et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quomodo sunt peccatores inutiles aliis. Secundo quomodo sibi, ibi, contritio et infelicitas. Circa primum duo proponit. Primo quomodo noceant aliis verbo. Secundo quomodo facto, ibi, veloces et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit promptitudinem oris ad nocendum. Secundo modum nocendi, ibi, linguis suis dolose agebant. Dicit ergo: sepulcrum patens est guttur eorum. Tale autem ad nihil aliud est paratum nisi ut recipiat cadavera: sic os ejus qui semper est paratus ad mortificandum per detractionem, est sepulcrum patens. Apoc. 9: de ore eorum procedebat ignis, et fumus et sulphur. Vel nota voracitatem eorum, quia guttur servit etiam ad comestionem. Sed quandoque nocet dolo, quandoque malitia, et quandoque injuria. Et primo ponit dolum quem habent in lingua. Linguis suis, exterius blande loquendo: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; secundo dolum in corde: venenum aspidum sub labiis eorum. Occultatum venenum mortificativum est, sed venenum aspidum insanabile est, et incantari non potest: Ps. 57: sicut aspidis surdae, et obturantis et cetera. Cujus venenum dormiendo interficit: Hier. 5: inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes ad capiendos viros. Ibidem: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo, qui dulci sono attrahunt ad laqueum aves. In quo designatur crudelitas, et pertinacia, et malitia: crudelitas, quia nituntur occidere: pertinacia, quia semper odium est in corde ipsorum; et ideo dicit, venenum et cetera.

[86883] Super Psalmo 13 n. 4 Quorum os maledictione. Hic ostendit quomodo aperte nocent, quia per verba detractoria: et amaritudine, idest amara verba: Lev. 19: non maledices surdo. Vel quando verba contra Deum dicit, provocativa ad injuriam vel iram: Isa. 5: rugitus ejus ut leonis veloces. Hic ostendit quomodo noceant facto. Ad effundendum sanguinem: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

[86884] Super Psalmo 13 n. 5 Contritio. Hic ostendit quomodo sint nocivi sibiipsis. Dupliciter aliquis sibi nocet: perdendo scilicet bonum quod habet, et deficiendo ab eo quod sperat. Dicit ergo: in viis eorum est contritio, quia conteritur bonum quod habent: et infelicitas, quia non perveniunt ad bonum speratum, scilicet felicitatem: Isa. 39: vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis nescierunt; non est judicium gressibus eorum. Vel contritio in mundo isto: infelicitas post mortem, quae felicitati est opposita: Job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur: hoc provenit ex uno quod est contra dilectionem proximi, quia viam pacis non cognoverunt, scilicet quid sit. Vel viam pacis non cognoverunt, scilicet Christum, quia viae ejus sunt viae pacis: Prover. 3: viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae illius pacificae. Non cognoverunt, quia ipsum Christum peccando occiderunt. Aliud contra dilectionem Dei; unde dicit, non est timor Dei ante oculos eorum: et ex hoc peccant: quia, ut dicitur Prov. 17, per timorem domini declinat omnis homo a malo. Quia ergo hoc non habent, ideo sunt sepulcrum patens.

[86885] Super Psalmo 13 n. 6 Nonne. Hic agit de spe liberationis. Et primo ostendit quod impii non habent spem: quia nonne cognoscent. Secundo ostendit quae sit hujusmodi spes, ibi, quis dabit ex Sion. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non cognoscent spem hanc. Secundo ponit signum, ibi, consilium inopis. Movet primo quaestionem, et interponit in se culpam impiorum, et loquitur sic. Dico quod sunt sepulcrum patens, et quod non est Deus in corde eorum: sed numquid cognoscent, quod dominus est in generatione justa? Quasi dicat: hoc debent cognoscere, et quod dominus sit in ea: Hier. 14: tu in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum et cetera. Ps. 21: tu autem in sancto habitas, laus Israel. Est ergo dominus in eo sicut in templo. Et omnes qui operantur iniquitatem, scilicet quantum ad Deum: et devorant plebem meam sicut escam panis, quantum ad proximos, quos devorant auferendo bona eorum: Zach. 11: voret unusquisque carnem proximi sui: Michaeae 3: comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: Eccles. 24: panis egentium vita pauperis: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Non invocaverunt Deum, idest non habent spem de Deo: Isa. 59: Deum non invocaverunt. Et sequitur ex hoc, quod non habent securitatem: ideo dicit: illic trepidaverunt et cetera. Prov. 28: fugit impius nemine persequente: Job 15: sonitus terroris semper in auribus illius, et pax cum sit illi, semper insidias suspicatur. Sed qui invocant Deum salvantur: Joel. 2: omnes qui invocaverunt nomen domini, salvi erunt: Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Non ergo tales cognoscent, quia dominus in generatione justa est. Et ostendit quod non, per signum; quia confudistis consilium inopis, idest confusibilem reputastis, et blasphemastis quantum in vobis est: et hoc est consilium inopis, ut sciat quoniam dominus spes ejus est: Ps. 21: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. Matth. 27. Qui dicit: si vis perfectus esse et cetera. Item 19. Hoc consilium semper divites contemnunt: Prov. 1: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et unde? Quoniam dominus spes ejus est: quia non habent in mundo unde sperent nisi in Deo, qui spes sanctorum est.

[86886] Super Psalmo 13 n. 7 Omnes antiqui expectabant hoc. Gen. 49: non auferetur sceptrum de Juda et cetera. Sed hoc expectabatur ex Sion, idest ex Judaeis: Jo. 4: salus ex Judaeis est. Sed quando? Responsio: hoc habebimus, cum averterit dominus captivitatem plebis suae, qui sunt in captivitate peccati et carcere Inferni: Isa. 49: equidem captivitas a forte tolletur, et quod captum fuerit a robusto. Et tunc laetetur Jacob, idest populus Dei interius: et exultet Israel exterius.


Super Psalmo 14

[86887] Super Psalmo 14 n. 1 Supra Psalmista egit de malitia et dolo adversariorum; hic agit de propria justitia. Et primo ostendit qualis sit justitia quam Deus acceptat. Secundo, quasi gratias agens, ostendit qualis sit sua justitia, ibi, conserva me. Titulus, Psalmus David. In Psalmo isto duo facit: nam quasi sacerdos existens coram Deo consulit Deum. Primo ponitur quaestio. Secundo responsio, ibi, qui ingreditur sine macula. Praemittit ergo duplicem quaestionem: quia duplex est status praesentis Ecclesiae et futurae. Primus est militantium: Apoc. 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant. Et hi duo status signati sunt in veteri testamento. Quia primo habuerunt tabernaculum, Exod. 26, quamdiu habuerunt bella et labores. 2 Reg. 7: factum est cum dedisset dominus requiem David ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan: vides quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita est in medio pellium? Postea fecit templum, quando habuit pacem. Per tabernaculum designatur Ecclesia militans, per templum in monte factum status futurae vitae: et ideo dicit, quis habitabit in tabernaculo tuo? Idest in praesenti Ecclesia; quasi dicat: quis est dignus habitare? Peccatores enim habitant numero, non merito. Hieronymus habet, quis peregrinabitur? Ps. 67: habitare facit unanimes in domo. Secunda quaestio, quis requiescet in monte sancto tuo? Et dicitur mons sanctus, quia nihil est ibi coinquinatum: Hier. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus: Isa. 35: via sancta vocabitur: Exod. 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, domine.

[86888] Super Psalmo 14 n. 2 Qui. Hic ponitur responsio: et circa hoc duo facit. Primo commemorat merita habitantium in praedictis locis, scilicet in tabernaculo et in monte sancto Dei. Secundo praemium, ibi, qui facit haec, non commovebitur in aeternum. Ponit autem decem effectus virtutum. Sed actio virtuosi consideratur dupliciter. Primo per comparationem ad se. Secundo per comparationem ad alios. Primo proponit ea per quae homo bene operatur in se. Secundo ea per quae se bene habet ad proximum, ibi, nec fecit proximo suo et cetera. In se, quantum ad exteriora, in opere, et in locutione. In opere, quantum ad duo. Primo, quod fugiat malum; et ideo dicit: qui ingreditur sine macula. Vita ista quaedam via est ad vitam aeternam; et ideo dicit, ingreditur, idest in via graditur: Ps. 41: ingrediar in locum tabernaculi. Item 118: beati immaculati in via. Sine macula, scilicet mortali, quia peccatum veniale non habet maculam proprie: Eccle. 31: beatus dives qui inventus est sine macula. Sed in Christo et in virgine Maria nulla omnino macula fuit, et istis appropriatur temperantia, quia contra temperantiam maculatur. Secundo, ut faciat bona; et ideo sequitur, et operatur justitiam, idest ea ad quae justitia inclinat; et reducuntur ad eam prout est specialis virtus. In sermone, primo, ut faciat bonum; qui loquitur veritatem, idest faciat bonum locutionis: Isa. 33: quis poterit habitare ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem. Et dicit, in corde, contra illos qui loquuntur veritatem, a casu, non ex proposito: Proverb. 12: labium veritatis firmum erit: 1 Petr. 2: deponentes omne mendacium et omnem dolum, quasi modo geniti infantes. Secundo, ut vitet malum, scilicet dolositatem: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. Qui non egit dolum in lingua sua. Alia littera, qui non est facilis in lingua sua: Prov. 25: urbs patens et absque murorum ambitu, vir qui non potest in loquendo coercere spiritum suum. Alia littera, et non est accusatio in lingua ejus; quia scilicet non est detractor et relator; vel quia verba sua non sunt accusabilia: Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat.

[86889] Super Psalmo 14 n. 3 Nec fecit. Supra egit Psalmista de virtuosa operatione quam Deus acceptat, connumerando ea per quae homo bene operatur in se; hic autem connumerat ea per quae se bene habet ad proximum. Et hic quantum ad proximum petit tria. Primo, ut ei non noceat. Secundo, quod non consentiat nocenti: Rom. 1: qui talia agunt, regnum Dei non consequentur; sed digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Tertio, quod non decipiat ipsum. Dicit ergo quantum ad primum, nec fecit proximo suo malum, nec corporaliter nec spiritualiter: Rom. 12: nulli malum pro malo reddentes: Gal. 6: dum tempus habemus, operemur bonum. Quantum ad secundum dicit, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Aliquis dicit aliquid contra aliud, sed non est sustinendum; et ideo dicit, opprobrium non accepit, tunc scilicet, quando ille qui audit verba detractoria contra eum, et ex his detestatur illum de quo dicuntur, vel etiam ipse dicit aliis: Eccl. 19: audisti verbum contra proximum tuum, commoriatur in te et cetera. Eccl. 28: sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam. Hieronymus: si non est auditor, non est detractor. Bernardus: detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixero: Prov. 25: ventus Aquilo dissipat pluviam, et facies tristis linguam detrahentem: quia, ad litteram, detrahens cessat cum audiens contristatur.

[86890] Super Psalmo 14 n. 4 Ad nihilum. Hic ostendit quod non despiciat. In homine sunt duo: scilicet vitium et virtus. Vitium est despiciendum; et ideo dicit malignus, inquantum talis, ad nihilum est deductus, idest nihil reputatur; et hoc est bonum: primo ad tollendum aemulationem: quandoque enim aliquis malus exaltatur: Hier. 12: via impiorum prosperatur et cetera. Sed propter hoc nullo modo debet eum reputare magnum, sed debet eum despicere: 1 Mach. 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Vel aliquis magnus intendit nocere; sed ex quo est malignus, contemnas eum: quia talium derogatio est nostrae vitae adprobatio: Ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum, idest peccatores. Sed virtuosum hominem reputa magnum; ideo dicit, timentes autem dominum glorificat: Eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem dominum. Glossa aliter exponit, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, idest Diabolus vinctus est ab eo: Joan. 2: vicistis malignum et cetera. Dominus glorificat timentes dominum, scilicet se. Sed prima expositio est magis litteralis.

[86891] Super Psalmo 14 n. 5 Hic prohibet ne decipiat proximum. In tribus autem proximus decipitur. Videlicet in promissis, et hoc per juramentum; et ideo dicit, qui jurat etc. idest firmat ad decipiendum, quia non servat: Zach. 8: juramentum mendax non diligas: Levit. 14: non perjurabis in nomine Dei tui, et non pollues illud. Jurare non pertinet ad virtutem, sed juramentum servare. Item in contractibus. Unde: qui pecuniam suam non dedit ad usuram: Luc. 6: mutuum date, nihil inde sperantes: et munera super innocentem non accepit: Prov. 17: munera de sinu, idest Ecclesiae, impius accepit, ut pervertat semitas judicii Deut. 23, prohibetur, quod non detur fratri ad usuram, quia vendit quod non est, cum non habeat usumfructum. Item in judiciis, quando dat sententiam contra innocentes; et ideo dicit, et munera: Isa. 5: vae qui justificatis impios propter munera: Job 19: ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Consequenter ponitur praemium. Qui facit, idest servat, haec, omnia praedicta: Jac. 1: estote factores verbi. Rom. 2: non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores: non commovebitur in aeternum idest hic habitabit in monte sancto meo: infra 124: qui confidunt in domino sicut mons Sion, et cetera. Psal. 54: non dabis in aeternum fluctuationem justo.


Super Psalmo 15

[86892] Super Psalmo 15 n. 1 In praecedenti Psalmo enumeravit justitias quas Deus requirit ab homine; hic autem ostendit quomodo justitiam sequebatur. Titulus talis est: inscriptio tituli ipsius David. Et quantum ad litteram significat quod editus est specialiter de his quae pertinent ad personam David. Sed quia David gerebat etiam personam Christi ex ejus semine nascituri, ideo quaedam hic de David, quaedam de Christo ponuntur. Et ideo Petrus Act. 2: providebam dominum et cetera. De resurrectione Christi dicit proprie dictum esse, et non de David. Et secundum hoc tangit historiam in Psalmo isto de novo testamento, secundum quod dicitur Joan. 18, quod Christo crucifixo imposuit Pilatus titulum super caput ejus hic est Jesus Nazarenus rex Judaeorum: et hic est quasi titulus regni ejus. Triplex titulus consuevit describi. Aliquando in sepulcro alicujus: hoc est sepulcrum talis. Aliquando in domo: haec est domus talis. Aliquando pro triumpho, sicut Romae fiebat: et hic titulus Christi est, qui triumphavit per crucem: Col. 2: palam triumphans illos in seipso, expolians principatus et potestates. Signatur ergo hic, quod in Psalmo specialiter de regno Christi agitur. Titulus Hieronymi talis est, humilis et simplicis Psalmus David. Et signatur quod agitur in Psalmo illo de simplicitate et humilitate David, sive singularis, sive figurati, scilicet Christi. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima ostendit sive ex parte sua, sive ex parte Christi loquens, se soli Deo inhaerere. Secundo commemorat beneficia quae a Deo recepit, ibi, benedicam dominum qui et cetera. Primum ad simplicitatem, secundum ad humilitatem pertinet. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod soli Deo inhaeret. Secundo rationem assignat, ibi, dominus pars et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habeat ad Deum. Secundo, quomodo se habeat ad sanctos Dei. Tertio, quomodo se habeat ad inimicos Dei. Secundum, ibi, sanctis. Tertium, ibi, multiplicate et cetera. Ad Deum se habet ut sibi soli inhaerens: et hoc dupliciter: per spem et fidem, ibi, dixi domino. Circa primum duo proponit: scilicet signum spei, et ipsam spem. Signum spei, ibi, conserva me domine: quasi: non confido per me servari posse: sed tu, domine, conserva me, vel in se, vel in membris suis: Joan. 17: pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Et hoc, quoniam speravi in te. Sed numquid speravit Christus? Dicendum est quod sic: speravit quidem pro aliis vitam aeternam, pro se autem claritatem corporis. Claritatem autem animae habuit in instanti suae conceptionis. Dixi et cetera. Hic primo ponit actum fidei. Secundo rationem assignat, ibi, quoniam bonorum et cetera. Actus fidei est confiteri Deo, vel in corde credendo, vel exterius laudando, factis approbando: Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; et ideo, dixi, corde, ore, et opere, quia Deus meus es: Gen. 28: erit mihi dominus in Deum. Et ideo est, quia bonorum meorum non eges. Et hoc est proprium Dei: quia infinitae bonitatis est, et nihil ei addi potest, quia est substantiale bonum ad omnia extendens bonitatem sicut sol lumen, non per participationem, sed per ipsum esse illuminans omnia. Cuilibet autem alii creaturae potest addi, etiam sanctis, et propter hoc aliquid eis accrescit, et ideo aliquo modo indigent nobis: sed Deus solus non indiget bonis nostris: Job 33: porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Hieronymus habet, quoniam bene non est nobis sine te: quasi, ex hoc apparet quia tu es Deus meus, quia tu es bonitas, nec mihi bene est sine te.

[86893] Super Psalmo 15 n. 2 Sanctis. Hic ostendit quomodo se habet ad sanctos, etiam ut legitur ex persona Christi. Et sciendum, quod voluntas patris sicut voluntas Christi est, et inquantum homo, ut impleat voluntatem patris: Ps. 39: ut faciam voluntatem tuam, Deus meus volui: Thess. 4: haec est voluntas Dei sanctificatio vestra: Jo. 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed resuscitem illud in novissimo die. Christus autem multa voluit: et hoc propter nostram utilitatem. Sed quid voluit? Pati, mori, resurgere, ut nos vivificaret. Dicit ergo: Deus pater, omnes voluntates meas mirificavit, idest mirifice adimplevit, in eis, in quibus? Eis, in sanctis qui sunt in terra ejus, idest in Ecclesia militante et triumphante. Hieronymus habet sic, sanctis qui sunt in terra et magnificis, omnis voluntas mea in eis. Alia littera habet, robusti. Et dato quod aliquis terrenus confidat in potestate robusti exercitus, sed David dicit, ego speravi in te: Eccl. 2: nullus speravit in domino, et confusus est. Et robusti mei sunt sancti tui, qui magna faciunt: Ps. 100: oculi mei ad fideles, dicit Christus, ut sedeant mecum. Quod ipse Christus diligat sanctos, patet: Prov. 8: ego diligentes me diligo.

[86894] Super Psalmo 15 n. 3 Multiplicatae. Hic ostendit quomodo se habeat ad adversarios Dei, sive ad peccatores. Et primo ponit eorum conversionem; secundo conversionis modum, ibi, non congregabo. Circa primum duo facit. Primo proponit statum praecedentis culpae; secundo ponit statum subsequentis gratiae, ibi, postea acceleraverunt. Dicit ergo, multiplicatae sunt infirmitates eorum, idest diversa peccata. Vel infirmitates, idest poenalitates ex peccato consequentes. Thren. 1: multi gemitus mei. Et ex hoc sequitur, postea acceleraverunt, idest conati sunt ad curandum vitam, ut redimerent tempus perditum. Et signanter hoc faciunt, quia, ubi abundat delictum superabundat gratia: ut dicitur Rom. 5. Item post tribulationes homo currit ad Deum. Osee 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me, venite, revertamur ad dominum. Ps. 82: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine.

[86895] Super Psalmo 15 n. 4 Non. Hic ponit modum conversionis. Et primo ostendit ad quem ritum convertantur; secundo, quomodo perfecte, ibi, nec memor ero et cetera. Dicit ergo, acceleraverunt. Sed quomodo convertentur? In veteri lege illi qui convertebantur, offerebant diversa sacrificia. Sed ego adunabo ex diversis partibus ad fidem; sed non ut effundant sanguinem: quia, ut apostolus dicit Hebr. 10, impossibile est per sanguinem taurorum aut hircorum, auferri peccata. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, idest de ritu legis: sed haec congregatio est de sanguine novo, idest Christi. Hebr. 9: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Heb. 10: una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos et cetera. Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eruisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua et cetera. Sed quomodo perfecta erit ista congregatio? Quia non ero memor nominis illorum, quod habebant in statu peccati, quia unus dicebatur fornicator, alius latro. Sed nullus post conversionem debet sic nominari, quia hujusmodi nomina sunt deleta. Vel, non ero memor peccatorum in judicio, cum congregabo justos, venite benedicti, Matth. 25. Et hoc per labia mea, vel per praedicatores meos. Sed dicetur eis, ite maledicti et cetera. Hier. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Hieronymus habet: multiplicata sunt idola eorum: post tergum sequentium non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labiis meis; quasi dicat, te colo, non idola. Sed illorum idola multa sunt. Oseae 8: multiplicavi post dorsum recedentes a te. Hierem. 2: verterunt ad me tergum et faciem, nec ero particeps libaminum eorum. Deut. 33: de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Nec jurabo per illa idola.

[86896] Super Psalmo 15 n. 5 Dominus. Hic assignat rationem suae inhaesionis soli Deo, quia scilicet ipse solus est hereditas sua; quasi dicat: ideo solum huic inhaereo, quia haec est hereditas mea. Primo dicit Deum esse suam hereditatem. Secundo commendat eam, quod est contentus de ea, ibi, etenim hereditas mea et cetera. Ipsa est bonum nostrum quo fruimur: homines in mundo isto quaerunt possessiones et usus earum, sed possessio sua est Deus; unde dominus, pars hereditatis meae, intransitive, idest hereditas quae venit mihi in partem. Quidam habent pro hereditate delectationes carnis. Sap. 2: haec est pars et haec sors nostra. Alii autem alia delectabilia mundi; sed Deus est sors mea. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea. Sed non solum est hereditas mea, sed, pars calicis mei, idest calix meus veniens mihi in sortem; quia tota delectatio mea et potus est Deus. Ps. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Vel Christus habet hereditatem fideles; et hujusmodi hereditatis, scilicet fidelium, Deus est pars, sicut dictum est, dominus pars calicis mei, quia passio mea ordinatur ad Deum. Ipse etiam est dator hujus hereditatis: tu es qui restitues hereditatem meam mihi, scilicet aeternae gloriae. Et sic Christus loquitur ex persona suorum, qui eam perdiderunt peccante primo parente. Vel, hereditatem, idest claritatem corporis, quam perdidit homo peccando. Funes extenderunt mihi in praeclaris. Divites terram mensurant fune. Deut. 32: Jacob funiculus hereditatis ejus. Et ideo portio dicitur quasi funiculus funis, idest portio mea cedit mihi in rebus optimis, quia nihil melius ipso Deo. Hier. 3: tribuam tibi terram desiderabilem, praeclaram hereditatem. Secundo ostendit quod sit ea contentus: etenim hereditas mea praeclara est mihi; quasi dicat: non solum hereditas mea in se praeclara est; sed est ita praeclara mihi, quod nullo modo mutarem eam. Ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.

[86897] Super Psalmo 15 n. 6 Benedicam. Supra Psalmista posuit rationem quare soli Deo inhaeret, quia scilicet ipse est pars hereditatis suae; hic recognoscit beneficia. Et primo proponit beneficia suscepta; secundo speranda, ibi, insuper et caro mea. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia suscepta; secundo ostendit gaudium quod habet ex eis, ibi, propter hoc laetatum est cor meum. Commemorat ergo duplex beneficium: unum in adeptione boni, aliud conservando contra mala. Quantum ad primum dicit, benedicam dominum etc. ut intelligam quam praeclara sit illa hereditas aeterna. Ps. 118: da mihi intellectum, et scrutabor et cetera. Ps. 31: intellectum tibi dabo, et instruam te. Eccl. ult.: danti mihi sapientiam dabo gloriam. Dedit autem dominus homini rationem ad sapientiam, sed non totaliter abstulit infirmitatem; sed hoc erit in gloria. Et primo proponit eam; secundo ponit auxilium contra eam, ibi, providebam dominum. Omnis homo habet a Deo secundum rationem lumen intellectus, et justus reformatur lumine gratiae. Sed adhuc infirmitas carnis restat; et ideo dicit, insuper adhuc increpuerunt me renes mei, idest infirmitates meae, scilicet culpae, vel peccata. Et hoc, usque ad noctem, idest usque ad mortem, increpuerunt me renes mei, idest reprehensibilem me ostenderunt. Alia littera, quia in renibus incentivum luxuriae sedem habet, et sic delectationem tentando molestat. 2 Cor. 12: ne magnitudo revelationum et cetera. Sed in Christo non sunt infirmitates culpae, vel infectionis, quia caro ejus non repugnat adversus spiritum; et ideo intelligitur solum de poena. Heb. 4: tentatum per omnia, quantum ad infirmitates corporales. Sed si de nobis intelligatur, dicendum quod homo qui donum intellectus habet, vel gratiam, dicat adhuc cum apostolo, Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Vel renes, idest Judaei sibi conjuncti, usque ad noctem, idest usque ad passionem, sive usque ad passibilitatem carnis. Et quia caro timebat passionem, ego in illa passione, providebam dominum, erectis oculis in caelum, non in mundo. Providentia est praevisio rerum fiendarum in futuro; sed visio sive conspectus est rerum praesentium. Sed si adhuc tales renes impugnant, non est timendum, quia paratum habet auxilium Dei. Et ideo primo ponit recordationem auxilii, dicens, providebam dominum etc. quando scilicet increpuerunt me renes mei. Ps. 24: oculi mei semper ad dominum quoniam et cetera. Et hoc ideo quia a dextris est mihi ne commovear, non ad sinistram. Prov. 3: dominus erit in latere tuo, et custodiat pedem tuum ne capiaris. Isa. 50: stemus simul et cetera. Propter hoc laetatum est cor meum. 1 Reg. 2: exultavit cor meum in domino. Ps. 63: laetabitur justus in domino et cetera. Et exultavit lingua mea etc., exterius, cum exteriori gaudio prorumpit in laudem vocis. Isa. 12: cantate domino quoniam magnifice fecit. Psal. 80: exultate Deo et cetera.

[86898] Super Psalmo 15 n. 7 Insuper. Hic enumerat beneficia speranda. Primo quantum ad resurrectionem carnis; secundo quantum ad animam, ibi, notas. Prima in duo. Primo ponit spem resurrectionis; secundo modum, ibi, quoniam non derelinques. Dicit ergo, dedisti mihi intellectum, et astitisti mihi homini, sed insuper et caro mea requiescet in spe, resurrectionis. Ps. 3: ego dormivi, et soporatus sum, et resurrexi. Et etiam habebit caro mea spem in resurrectione. Sap. 3: spes illorum immortalitate plena est. Ratio, quia resurrectio requirit unionem corporis et animae; et ideo non debuit anima conjuncta divinitati remanere in Inferno; sed tamdiu debebat ibi stare, donec probaretur veritas humanitatis, et verae carnis: nec plus decebat relinqui in Inferno, ubi descenderat ad liberandum sanctos. Eccl. 24: penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes et cetera. Item ex parte corporis, quia nec dabis sanctum, idest corpus meum a te sanctificatum, videre corruptionem, idest putrefactionis, vel resolutionis, quam non est passus; sed mortis corruptionem passus est. Beneficia quae pertinent ad animam commemorat, cum dicit, notas. Hoc refertur ad Christum pro membris suis, et haec sunt documenta et praecepta, quae sunt via in beatitudinem. Prov. 7: serva mandata mea, et vives; et ideo dicit, notas mihi fecisti vias vitae. Secundo commemorat beneficium: ubi tria dicit. Primo plenam Dei visionem, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, idest videbo vultum tuum. 2 Cor. 13: nunc cognosco ex parte, idest imperfecte, tunc cognoscam facie ad faciem. Plenam laetitiam: Joan. 16: ut gaudium vestrum plenum sit: quia delectationes indeficientes, quia, in dextera tua usque in finem. Isa. 51: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet ab eis dolor et gemitus. Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.


Super Psalmo 16

[86899] Super Psalmo 16 n. 1 Supra describit Psalmista divinam justitiam, et ostendit quod eam servabat; hic proponit orationem in qua petit exaudiri, propter justitiam. Titulus, oratio David. Et est primus Psalmus qui intitulatur ab oratione, quia hujusmodi totaliter est oratio; et ideo ab oratione incipit, quia inter tribulationes singulare refugium est oratio. Psalm. 108: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima orat pro stabilitate propria; in secunda petit liberationem a malo, ibi, ego clamavi. Circa primum duo facit. Primo petit exaudiri; secundo proponit petitionem suam, ibi, de vultu tuo. Considerandum est autem, quod in exauditione sit triplex gradus. Primo ille cui fit petitio, audit verba. Secundo attendit sensum. Tertio implet petitum. Primo ergo petit ut exaudiatur, dicens, exaudi et cetera. Dan. 9: exaudi, domine Deus, orationem servi tui. Secundo in exauditione ponit meritum petentis; et ideo dicit, justitiam meam: quasi dicat: in me est meritum ut exaudias. Glossa: justitia habet vocem apud Deum, qua penetrat caelum: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua: Joan. 9: peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, hunc Deum exaudit. Secundo petit quod intendat ad sensum orationis, intende deprecationem meam. Glossa dicit: deprecationem, quae est pro malis amovendis. Alia littera, intende ad canticos meos, quasi ad spiritualem intellectum: Ps. 129: fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Tertio quod audiat verba orantis; et ideo dicit, auribus percipe orationem, quae est, non in labiis dolosis, sed simplicibus: Isa. 53: dolus non fuit in ore ejus. Sed cum omnia audiat, quare dicitur quaedam audire, et quaedam non? Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Deus non dicitur audire nisi verba vera, et non quae proveniunt ex labiis dolosis: et ideo dicit, non in labiis dolosis. Ps. 11: labia dolosa in corde et cetera. Et sic dolosum dupliciter accipitur: scilicet fictio respectu oris, et respectu operis, cum opus non concordat ori. Pharisaeus qui dicebat, Luc. 18: non sum sicut caeteri hominum etc. non fuit exauditus; sed alius qui non in labiis dolosis, sed recte orabat, fuit exauditus, quia descendit justificatus in domum suam. Glossa: labia dolosa sunt qui dicunt domine domine, et non faciunt voluntatem patris mei. De vultu tuo. Judex non profert sententiam nisi audita petitione et discussa causa. Et ideo hic petitionem ponit: et petit tria. Primo sententiam. Secundo causae examinationem, ibi, probasti. Tertio sententiae qualitatem, perfice. Circa primum duo facit. Primo petit judicium. Secundo temperamentum, ibi, oculi tui. Dicit ergo, de vultu tuo, idest de cognitione tua: judicium meum prodeat, idest pro me: Hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio, non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Sed hic petit judicium non severitatis: Isa. 64: omnes justitiae vestrae quasi pannus menstruatae, sed aequitatis, secundum quod patitur humana natura: et ideo dicit, oculi tui videant aequitatem, idest judicent judicium aequitatum: Isa. 11: arguet in aequitate pro mansuetis terrae: Job. 22: aequitatem proponat contra me, et ad victoriam proveniet judicium meum; quasi dicat: non peto judicium, quia causa mea tibi examinata est. Quod causa sua sit examinata coram eo, ostendit cum dicit, probasti et cetera. Et primo ponit ordinem examinationis. Secundo quid sit inventum exponit, et non est inventa. Dicit ergo, probasti cor meum. Differentia est inter probare et examinare: probare quaerit rationem facti, examinare quaerit ipsum factum. Ratio autem facti magis tangit cor, sed factum magis tangit corpus. Dicit ergo, probasti cor meum, idest probatum ostendisti, quod non est turbatum propter tribulationes quas patior. Deus cum examinat, tria facit. Probat, visitat, et examinat. Probat cum dijudicat an habeat cordis rectitudinem: quia si non habet, non curat examinare; sed quando hoc habet, indiget examinari utrum habeat firmitatem: Hier. 17: ego dominus scrutans corda et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam sed haec examinatio est dura et fortis, ita quod nullus sustineret nisi adjutus ab eo: Job 6: quae fortitudo mea ut subsistam et quis finis meus ut patienter agam? Nec fortitudo mea nec caro mea aenea est. Et ideo praemittit visitationem Psalm. 88: visitabo in virga, vel adjuvando, vel corrigendo. Visitasti nocte. Sed potest idem intelligi per noctem et ignem, quia turbat animam: Job 30: nocte os meum perforatur doloribus: et incendium facit hoc idem. Vel nocte, idest defectu spiritualis intelligentiae. Quandoque quis habet rectum cor, et supervenit sibi tentatio et negligentia; et haec est in nocte: et in hac visitat dominus adjuvando contra tentationes, et negligentiam excutit et confortat: Ps. 49: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Vel nocte, idest quiete et silentio, et tunc visitat per consolationes: Matth. 25: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Examinasti igne, idest tribulatione; quia tunc apparet si est bonus amicus, et non recedit: Eccl. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Invenitur autem per istam examinationem innocentia et perfectio, quia examinat si in eo inveniatur innocentia. Hoc autem in isto invenitur. Et primo ponit ejus innocentiam. Secundo perfectionem, ibi, non est inventa in me iniquitas. Sed contra. 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est: et Prov. 20: quis potest dicere, mundum est cor meum? Eccl. 7: non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. Glossa, nec infans unius diei. Dicendum, quod loquitur de iniquitate peccati per quam in tribulatione recedit a Deo. Perfectio innocentiae invenitur in eo, intantum quod non loquitur opera hominum, idest peccatum; quasi dicat: non solum in corde, sed nec in ore ejus est iniquitas: Job. 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis iniquitas personabit: Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Vel sic: non est inventa in me iniquitas, ut non loquatur os meum, cum post sequitur, opera hominum etc.: quasi dicat, tu vidisti quod in me non est iniquitas: et hoc, quia non decet me loqui, tu tamen vidisti hoc. Prov. 27: laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua. Hieronymus habet sic: probasti cor meum, visitasti nocte; conflasti me, et non invenisti cogitationes meas ascendere super os meum; quasi dicat: non intantum turbatio processit, ut veniret a corde ad os per murmura. Secundo exponit quo igne fuerit examinatus, cum dicit, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Viae durae sunt adversitates; et hoc sustinui, propter verba labiorum tuorum, idest ut servarem verba, aut annunciarem verba tua: Hier. 20: factus est sermo domini in opprobrium et in derisum. Hieronymus habet, ut vias latas. Latrones quaerunt diverticula ut lateant: ita David quando persequebatur eum Saul: Ps. 17: posuit pedes meos quasi cervorum. Spiritualiter dicitur de Christo punito inter latrones ut malefactor: Joan. 18: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Si incipias versum ibi, propter opera hominum custodivi vias duras, dicas vias duras quae sunt opera hominum: Prov. 4: viam sapientiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis, quas dum ingressus fueris et cetera. Consequenter determinat quid petit: perfice gressus meos in semitis tuis, scilicet justitiae: Job 4: ubi est fortitudo tua, patientia, et perfectio viarum? Et hoc ut vestigia, idest affectus meus, non moveantur a mandatis tuis. Vel petit Christus pro Ecclesia ut gressus ejus perficiantur, et vestigia, idest sacramenta, non moveantur. Item, cum ex actibus generentur habitus, actus vestigia relinquuntur in voluntate. Vel ad litteram petit David, quod non praecipitetur de praeruptis per quae transibat fugiens Saul: 1 Reg. 24: sequebatur eum Saul per praeruptissimas petras. Alia littera habet, sustenta gressus meos in calcibus meis, et non labentur vestigia mea. Vel quod Christus secundum quod homo perficiatur in sempiternum gloria divinitatis: Joan. 17: clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret.

[86900] Super Psalmo 16 n. 2 Ego. Supra petit Psalmista ut stabiliatur in bono; hic autem petit ut liberetur a malo: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri in sua petitione. Secundo ponit eam, ibi, mirifica misericordias tuas. Tertio exauditionem suae petitionis manifestat, ibi, ego autem. Circa primum duo facit. Primo proponit spem conceptam de Deo. Secundo ex hac petit se exaudiri, ibi. Inclina aurem. Dicit ergo, ego clamavi. Videtur ordo praeposterus: quia convenientius videtur dici, quoniam clamavi, exaudisti me. Et ideo tripliciter exponitur. Uno modo secundum Glossam. Ego clamavi. In clamore validior intentio mentis est, et libera. Tunc ergo clamant qui cum magna devotione orant, et libertate cordis. Et unde hoc? Quoniam exaudisti, dando scilicet libertatem. Gregorius: neminem exaudit Deus nisi quem ut precetur inspirat, animam scilicet per aliquam devotionem: Psalm. 118: concupivit anima mea desiderare et cetera. Alio modo, secundum Augustinum 10 de Civit. Dei, quod ly quoniam non designat causam, sed signum; quasi dicat: hoc est signum quod clamavi, quia exaudisti me. Tertio modo, quia cum quis exauditur semel, iterum fiducialius petit. Et ideo dicit, quoniam exaudisti ego clamavi. Hieronymus habet, plane quoniam exaudisti. Semper haec duo conjungit, clamorem, et exauditionem, quia qui sic clamat exauditur: Jonae 2, clamavi de tribulatione mea ad dominum, et exaudivit me: Psalm. 141: clamavi ad te, dixi tu es et cetera. Consequenter petit exaudiri. Et qui exaudit primo audit; ideo dicit, inclina, nisi dominus sit in alto loco, oportet quod inclinet aurem ad audiendum illum qui est in imo. Dominus sedet in majestate sua; et si vellet nostra agere secundum altitudinem suae justitiae, non salvaremur, quia Isa. 64, quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae. Et ideo oportet quod inclinet, et tunc exaudiat: Dan. 9: inclina domine aurem tuam, et audi.

[86901] Super Psalmo 16 n. 3 Mirifica. Hic ponitur petitio: et est duplex. Prima de sui liberatione. Secunda de inimicorum dejectione, exurge domine, praeveni eum. Circa primum duo facit. Primo petit liberationem. Secundo subdit necessitatem liberationis, ibi, inimici mei. Circa primum tria facit. Primo petit misericordiam. Secundo salutem, ibi, qui salvos facit. Tertio liberationis modum, ibi, custodi me ut pupillam oculi. Dicit ergo, mirifica. Quod quis liberetur a parvo hoste, non est mirum: sed cum quis liberatur a maximo malo, vel hoste, hoc est mirum; et hoc petit, mirifica, idest mirabiliter libera me. Et hoc non secundum judicium hominis, sed secundum misericordiam tuam: Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram, extolle adversarium, et afflige inimicum. Et hujus ratio est, quia tuum est et proprium. Qui salvos facis sperantes in te: Eccl. 2: nullus speravit in domino, et confusus est. Et salvas, a resistentibus dexterae tuae. Dextera Dei sive virtus est operativa spiritualiter in bonis: Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. Dicuntur resistere dexterae Dei Daemones sive peccatores qui impediunt spiritualia. Vel dextera Dei dicitur Christus: Psal. 117: dextera Dei fecit virtutem. Cui resistunt Judaei contradicendo ejus doctrinae: Jo. 7: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Et detrahendo illius operationi: Jo. 9: non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit: Luc. 11: in Beelzebub principe Daemoniorum ejicit Daemonia. Sed est quaestio contra Psalmum (Ps. 75): tu terribilis es, et quis resistet tibi? Nullus ergo suae voluntati potest contradicere: Job 9: Deus cujus irae nullus potest resistere. Et dicendum, quod nullus efficaciter potest resistere ei, sed potest habere voluntatem sive propositum resistendi. Consequenter ponit modum liberationis, quia diligenter et tute: ideo dicit custodi me ut pupillam oculi. Pupilla oculi cum diligentia custoditur, quia nihil quod laedere possit permittitur appropinquare; sic et facit Deus in custodia servi sui: Deut. 32: circumduxit eum, et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui: Zach. 2: qui vos tetigerit, tangit pupillam oculi mei. Vel secundum Glossam, pupilla oculi dicitur Christus dirigens: Eccl. 3: virtus visiva est in pupilla qua discernimus bonum a malo, et Christus discernit fideles ab infidelibus, et a bonis malos, ad hanc diligentem custodiam manifestandam utitur duplici metaphora: scilicet umbrae et alarum. Umbra enim refrigerat ab aestu, sic et tutela Dei refrigerat dans securitatem. Item alis gallina pullos contra milvum custodit; sic et Deus suis alis, quae sunt charitas et misericordia, justos defendit a rapacitate Daemonum. Matth. 23: quoties volui congregare vos, quemadmodum gallina congregat pullos sub alas, et noluistis? His ergo alis Deus nos elevat ad superna: Ps. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam, beatus populus et cetera. Hier. 31: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Vel pupilla oculi dicitur anima; quia sicut pupilla quae est in medio oculi, circumdatur multis pellibus ad defensionem, et homo apponit manum, et fere omne quod habet, ne laedatur; sic debet homo facere pro anima: Job 2: pellem pro pelle etc.: quia, ut dicitur Marc. 8, quid prodest homini si mundum universum lucretur et animae et cetera. Vel custodi me, ut pupillam oculi, idest ut Christum, sub umbra alarum tuarum protege me, idest sub custodia Angelorum: Ps. 90: Angelis suis mandavit de te et cetera. Vel duae alae sunt duo brachia Christi extenta in cruce: Deut. 32: expandit alas suas, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis. Consequenter ostendit a quibus competit liberari, quia a facie impiorum qui me afflixerunt; idest a potestate et praesentia Daemonum, vel falsorum fratrum. 2 Cor. 11: periculis in falsis fratribus. Qui me afflixerunt, tentationibus et persecutionibus. Exod. 1: oderant filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis. Sic nos debemus petere liberari a peccato: Eccl. 21: quasi a facie colubri fuge peccatum.

[86902] Super Psalmo 16 n. 4 Inimici. Hic ponit necessitatem liberationis: et circa hoc duo facit. Primo proponit afflictionem quam patitur. Secundo afflictionis similitudinem, ibi, susceperunt me. Circa primum duo facit. Primo praemittit afflictionem. Secundo afflictionis modum, ibi, adipem et cetera. Dicit ergo, inimici, Daemones, sive peccata ita affligunt me, quod, circumdederunt animam meam, idest sic undique concludunt, quod non inveniam viam liberationis. Et dicit, animam, quia nihil quaerunt nisi animam. Hostes corporales quaerunt tollere vitam; hostes vero spirituales quaerunt animam. Vel potest intelligi de Christo, cujus animam Judaei suis malitiis circumdabant; Ps. 117: circumdederunt me sicut apes et cetera. Item Ps. 21: circumdederunt me canes multi, Concilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit modum; unde dicit: adipem. Adeps in Scriptura quandoque in bono, quandoque in malo accipitur. In bono, secundum quod signat devotionem mentis: Ps. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. In malo. Primo secundum quod signat nequitiam cordis. Secundo oris. Tertio operis: et ideo designat detestabilem malitiam: Job 21: viscera impii plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Et hoc est multiplex. Quandoque delectatio de peccato quod faciunt: Prov. 2: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item superbia et falsitas: Job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Item carnalis sensus. Dicit ergo, adipem suum, idest carnalem sensum, vel superbiam, vel delectationem: concluserunt, in se, ut non capiant spiritualem sensum. Hieronymus habet, adipe suo, idest abundantia temporalium et saecularis potestatis, concluserunt me. Secundo, quoad os, quia, os eorum locutum est superbiam. Et hoc quando Judaei dicebant contra Christum; Matth. 27: si es rex Israel et cetera. Tertio quoad opus. Et primo ostendit quomodo procedit ad opus. Secundo causam hujus, ibi, oculos suos. In operatione autem duo ponit. Primo defectum. Secundo solicitudinem nocendi: et tamen quando quis contemnit, non solicitatur nocere: et ideo dicit, projicientes, idest despicientes: Isa. 33: projecit civitates, non reputavit homines, et tamen circumdederunt me undique solicite. Et hoc fecerunt Judaei Christo, quando projecerunt eum extra civitatem: Luc. 2: et circumdederunt me, convenientes ad spectaculum ut irriderent, Act. 7. Et hujus ratio est, quia non respiciunt ad Deum, sed ad terrena: Ps. 3: non est salus illi in Deo ejus. Statuerunt oculos suos declinare in terram, scilicet peccatores statuerunt intentionem cordis sui declinare in terram, cum deliberatione et mora: Prov. 17: oculi stultorum, idest peccatorum, in finibus terrae, et ideo non recipiunt lumen gratiae: Eccl. 2: oculi sapientis in capite ejus; stultus, idest peccator, in tenebris idest in peccatis, ambulat. Dan. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum. Et hoc ad litteram fuit in Judaeis, cum dicebant, Joan. 11: ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Vel in terram, idest in carnem Christi, cujus infirmitatem tantum considerabant, et non ejus divinitatem: quasi dicat: statuerunt oculos suos et cetera. De industria similitudo ponitur quantum ad violentiam, quia, sicut leo paratus ad praedam susceperunt me, vel a Deo, vel a Pilato milites: quantum ad fraudulentiam, quia, sicut catulus leonis habitans in abditis. Leo in agro invadit: sed catulus ejus in occulto morans, raptam praedam comedit vel invadit: Matth. 26. Osculo enim fuit traditus, de nocte captus, per falsos testes condemnatus, et princeps sacerdotum scidit vestimenta sua.

[86903] Super Psalmo 16 n. 5 Exurge. Hic ponit aliam petitionem, idest dejectionem inimicorum; et ponit tria. Primo petitionem. Secundo expositionem, ibi, eripe animam meam. Tertio petitionis rationem, ibi, de absconditis. Circa primum duo facit. Primo petit occultationem auxilii. Secundo destructionem adversarii. Dicit ergo: dormire videris dum pateris me affligi, sed, exurge domine, praeveni eum, ut citius subvenias quam nocere possit: et supplanta eum, idest destitue eum quasi astute: Job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum: Prov. 19: astutia hominis supplantat gressus ejus. Supplanta eum, in duobus: scilicet in mei liberatione; et quantum ad hoc dicit, eripe animam meam ab impio, quia contra justitiam persequitur me, et ideo impius est: Ps. 42: ab homine iniquo et doloso eripe me. Et hujus ratio est, quia anima mea est framea, idest gladius acutus ex utraque parte, qua destructus est Diabolus. Et hoc proprie dicitur de anima Christi: Isa. 27: in die illa visitabit dominus super Leviathan in gladio duro et forti. Dicit, frameam tuam ab inimicis manus tuae, supple, eripe: Psal. 66: intende animae meae, et libera eam. Vel, eripe frameam tuam ab inimicis, idest aufer gladium et potestatem, quam habent a te: Sap. 6: data est vobis a Deo potestas. Et voluntatem quam habent a se: Zach. 13: framea suscitare super pastorem meum. Vel, supplanta eos, in eorum frustratione, et eripe animam meam ab inimicis manus tuae, idest Christi filii tui; nam filius dicitur manus patris: Deut. 32: tollam in caelum manum meam, idest filium meum. Domine, a paucis de terra divide eos; quia propter hoc persequuntur me, ut regnum suum stabiliant. Haec est duplex littera: in Psalmo Romano sic, o domine dispartire eos in vita eorum; quasi dicat, ipsi oculos habent ad terram, et ideo mala faciunt; sed tu exclude eos de terra quam dedisti eis. Sed quomodo? Numquid ut vadant in unum locum? Non, sed dispartire eos per totum mundum. Alia littera, domine a paucis de terra dimitte eos; quasi dicat: divide eos de terra, et a paucis, idest a societate electorum, in vita eorum, idest dum vivunt. Vel quia legitur quod imminente destructione sunt admoniti per Angelum, quod fideles recederent et irent in regnum Agrippae. Et ideo, divide eos a paucis, idest Christianis, qui sunt reservati. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum, idest de peccatis non confessis: Prov. 28: qui abscondit scelera sua, non dirigetur: Job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Vel hic ponitur ratio petitionis, et hujusmodi ratio est duplex: videlicet quia potest referri ad peccata, vel ad beneficia de quibus sunt ingrati. Si primo modo, sic. Primo ponit abundantiam peccatorum. Si secundo modo, ostendit quomodo beneficia Dei derivabantur ad filios. Dicit ergo quantum ad primum, de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, idest de peccatis quae sibi abscondita sunt: non quod non videat, sed quia non vult ea videre: Habac. 1: mundi sunt oculi tui, domine, ne videat malum; et ad iniquitatem respicere non possunt. Adimpletus est venter eorum, idest conscientia, vel memoria, vel carnalis concupiscentia, vel sensualitas. Saturati sunt filiis, idest peccatis, vel malis operibus. Mala opera dicuntur filii malorum, sicut bona opera filii bonorum. Alia littera habet, saturati sunt porcina, idest immunditia peccatorum; et est expositio ejus quod dicit, de absconditis: et diviserunt reliquias suas parvulis suis; quasi dicat, derivantur ad filios, qui imitati sunt peccata eorum: Sap. 4: ex iniquis omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Vel saturati sunt filiis, idest ad utilitatem filiorum, et diviserunt reliquias suas parvulis suis, qui eos ad peccatum, quantum in eis fuit, obligaverunt: Matth. 27: sanguis ejus super nos et filios nostros. Vel. Saturati sunt filiis, idest pro filiis: quasi: ita saturati sunt peccatis, quod suffecit eis et filiis suis; idest reliqua peccata quae non fecerunt ipsi, dimiserunt facienda filiis suis. Si secundo modo, sic duo beneficia receperunt. Primo spiritualia, quia legem. Et ideo dicit, de absconditis, sapientiae tuae, adimpletus est venter eorum, idest carnalis sensus: Psal. 147: non fecit taliter omni nationi. Secundo bona temporalia, quia, saturati sunt filiis, et quod plus est, reliquerunt ea eis. Hieronymi littera habet ab illo loco, eripe animam meam ab impio, quasi scilicet impius sit gladius tuus: Isai. 10: vae Assur virga furoris, a viris manus tuae, qui sunt mortui in profundo, quorum pars est in vita; quasi dicat, eripe animam meam ab impio, idest a Saule, et a viris manus tuae, qui contradicunt manui tuae, qui sunt mortui in profundo, idest peccato, quorum pars est in vita, scilicet ista, quorum venter adimpletus est et cetera. Saul secundum Glossam significat mortem; et sicut mortuo Saule David regnavit in pace, ita Christus morte devicta post resurrectionem.

[86904] Super Psalmo 16 n. 6 Ego. Hic ostendit spem suae exauditionis: et ponit duo: scilicet justitiam quam habet, et visionem Dei. Et consequuntur se: quia per justitiam pervenitur ad Dei visionem: Ps. 14: quis habitabit in tabernaculo tuo et cetera? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Alia littera, ego autem in justitia videbo faciem tuam, et ideo apparebo in conspectu tuo, idest veniam ad videndum te; et satiabor cum apparuerit gloria tua, idest quando videbo te, replebor omnibus bonis: Psal. 102: qui replet in bonis desiderium tuum, scilicet gloria tua, in qua omnia bona sunt. Illi satiantur porcina, secundum Lxx. Nostra littera dicit, in terra sanctorum et cetera. Isa. 26: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Ego autem satiabor: Hier. 3: cum apparuerit, similes ei erimus.


Super Psalmo 17

[86905] Super Psalmo 17 n. 1 In praecedenti Psalmo Psalmista petivit orando liberari ab inimicis; hic autem liberatus gratias agit. Et primo gratias agit de beneficio liberationis. Secundo prorumpit in laudem liberatoris, ibi, caeli enarrant gloriam Dei. Titulus. In finem puero domini David. Et locutus est verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saulis. Et Psalmus iste de verbo ad verbum habetur 2 Reg. 22. Et historia est, quia 1 Reg. 19, legitur quomodo Saul quaerebat eum occidere: et eo mortuo 2 Reg. 2: iterum Abner et filius ejus fuit contra eum. Tandem victoriam habuit David contra eos. Et ideo fecit hunc Psalmum. Et Hieronymus dicit idem. Et quia per David significatur Christus, omnia ista referri possunt ad Christum, vel secundum caput, vel secundum corpus, scilicet Ecclesiam quia liberata est a Saule, idest morte: Saul enim interpretatur petitio, quia ad petitionem populi datus fuit, immo potius extortus. Unde non fuit datus ad permanendum. Sic Christus primo sustinet mortem, postea remanet quietus, secundum Glossam. Liberatur etiam ab inimicis omnibus, Judaeis et Daemonibus, et quantum ad corpus suum, idest Ecclesiam. Dividitur autem ista pars in tres. In prima in generali commemorat beneficium liberationis. In secunda ostendit potentiam liberantis, ibi, commota est. In tertia modum liberationis, ibi, misit de summo et cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorat affectum quem concepit ex beneficio praedicto. In secundo ostendit effectum inde sequentem, ibi, laudans. Duplex affectus surrexit in eo ex hujusmodi beneficio; scilicet amoris et spei. Et primo ponit primum. Secundo secundum, ibi, Deus meus. Primo ponit affectum amoris ad Deum. Secundo rationem ejus, ibi, fortitudo. Dicit ergo: o domine qui me liberasti, ego semper, diligam te, quia in te manebo: Jo. 15: manete in dilectione: Ro. 8: certus sum, quia neque vita neque mors, neque Angeli, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Christi. Diligere enim est rationabilium, amare generale est: Judic. 5: qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilant. Ratio autem dilectionis alicujus est propter proprium bonum. Unde quando quis reputat bonum suum dependere ab aliquo, haec est ratio quare diligat eum. David reputabat totum bonum suum a Deo; unde dicit, diligam te, quia tu es fortitudo mea. Fortitudo habet firmare animum, ne quis recedat a bono propter difficultates imminentes. Quomodo autem sit ejus fortitudo, ostendit. Homo indiget fortitudine ad duo. Primo in bonis, ut stabiliatur in eis: et ideo dicit, dominus firmamentum, idest firmum fundamentum: 2 Reg. 22: dominus petra mea: Matth. 7: omnis qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram. Item in malis: et hoc ad duo. Uno modo antequam adveniat, ut fugiat: unde dicit, refugium meum: Prov. 14: turris fortissima nomen domini: Psal. 103: petra refugium herinaciis. Alio modo, postquam evenerint, ut liberet; unde dicit, et liberator meus.

[86906] Super Psalmo 17 n. 2 Deus meus. Hic ponit affectum spei: et differt inter spem et amorem: quia amor est vis unitiva: amamus enim aliquid inquantum reputamus illud nostrum; et ideo dicit quod ipse est fortitudo sua: Isa. 12: fortitudo et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem. Spes importat defensionem ab extrinseco; et utrumque Deus facit. Vel sic. Objectum spei est bonum arduum futurum, possibile adipisci. Sicut ergo quis amat propter bonum jam datum, ita sperat futurum ex fiducia ex amore concepta, et ex similibus, inquantum credit similia in futurum recipere. Et ideo hic tria facit. Primo sperat refugium et firmamentum quod est in bonis. Secundo petit protectorium quod est in malis, quae jam evenerunt. Dicit ergo primo, Deus meus adjutor meus: Psal. 95: nisi quia dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in Inferno anima mea et cetera. Et ideo sperabo in eum: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in illum, et cum oblectatione venient vobis misericordiae. Secundo speramus liberari a malis, quibus nondum subjecti sumus, quia defendit nos. Primo, ne laedamur. Secundo, quod ea vincamus et pro victoria coronat. Quantum ad primum dicit, protector meus. Hieronymus habet, scutum, quod protegit ne transfigi possit a malis; sic facit Deus: Ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium. Quantum ad secundum dicit, et cornu salutis, quia animalia cornu impingunt; ita virtus Dei contra adversarios resistit, quia pugnat, ut vincat mala temporalia et spiritualia: Psal. 43: in te inimicos nostros ventilabimus cornu: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis: 1 Reg. 2: exultavit cor meum in domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo, idest virtus mea. Quantum ad tertium, et susceptor meus. Quando quis vincit, suscipitur cum triumpho; sic etiam facit Deus: Joan. 14: iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis: Ps. 72: cum gloria suscepisti me. Simile habetur 2 Reg. 22. Consequenter ponit effectum sequentem, scilicet laudem. Laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis, vel ex hoc saltem sequitur. Primo ergo ponit laudem. Secundo ejus efficaciam. Dicit ergo, laudans invocabo dominum; quasi dicat: ex hoc laudem propriam non habeo, sed quaero tuam, quia tu fecisti; Isa. 63: miserationum domini recordabor: laudem domini super omnibus, quae retribuit mihi. Et invocabo, te, secure cum efficacia, quia sic invocans, salvus ero ab inimicis meis: Joel. ult.: quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.

[86907] Super Psalmo 17 n. 3 Circumdederunt. Hic ponitur necessitas liberationis. Et primo magnitudinem liberationis ostendit. Secundo orationem quam fundit ad Deum, in tribulatione. Tertio ponit exauditionem, exaudivit. Nota quod ista tria sic sunt ad invicem ordinata, iniquitas, mors et Infernus, quod ex iniquitate homo inducitur ad mortem, et per mortem deducitur ad Infernum: et sicut primum est via ad secundum, ita est secundum ad tertium. Et ideo primo dicit de primo progressu. Secundo de secundo, quod de morte vadunt ad Infernum, ibi, dolores Inferni et cetera. Primo duo facit. Primo ponit modum. Secundo viam ad eam, scilicet iniquitatem, torrentes iniquitatis. Dolor mortis maximus est: 1 Reg. 15: siccine separas amara mors? Eccl. 41: mors, quam amara est memoria tua. Unde quando quis non potest eam effugere, tunc circumdant eum dolores; et tanto magis, quanto sunt ineffugabiles. Via est iniquitas: quasi: ideo timeo eam, quia, torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrens est fluxus aquae decurrentis cum impetu: Job 6: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Impetus ergo subitus iniquitatis interioris, puta subitae tentationis et gravis, est torrens impellens ad peccatum. Vel exterioris, sicut impetus alicujus hostis. Et hi, conturbaverunt me.

[86908] Super Psalmo 17 n. 4 Dolores. Hic prosequitur secundum progressum; et ideo dicit, dolores Inferni, idest similes infernalibus: Gen. 57: lugens in Infernum descendam. Vel dolores qui concipiuntur ex timore Inferni. Et hi circumdant quando inevitabiles sunt. Et veniunt hi dolores, quia praeoccupaverunt me laquei mortis. Quae mors? Prov. 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est: et impingetur ad laqueos mortis. Ecce necessitas. Sed remedium apposuit orationis. Et primo ponitur oratio; et ideo dicit, in tribulatione mea invocavi dominum. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me: Baruch 3: nunc domine Deus et cetera. Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest et cetera. Ps. 49 invoca me in die tribulationis et eruam te: Sap. 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Consequenter ponitur orantis devotio, quia, ad dominum meum clamavi, idest cum magnitudine devotionis orantis: Ps. 119: ad dominum cum tribularer et cetera. Heb. 5: cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est: et dicit, ad dominum meum clamavi, non alienum. Deut. 10: dominum Deum tuum adorabis et cetera. Tertio ponitur exauditio, exaudivit. Duo dixerat: se invocasse et clamasse. Et ideo dicit exauditam vocem et clamorem. Unde? De templo sancto vocem meam exaudivit. Templum Dei est ipsa excellentia suae sanctitatis, quia dominus est templum suum: Apoc. 21. Templum non vidi in ea: dominus enim Deus omnipotens templum illius est et cetera. Item templum est ipse Christus: Joan. 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui, in quo Deus est per unionem personae. Item anima justa, in qua Deus est per gratiam. 1 Cor. 3: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Item beata virgo: Psal. 5: adorabo ad templum sanctum tuum, in qua, idest per quam exaudivit nos Deus: Ps. 33: exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Item Ecclesia: Ps. 10: dominus in templo suo. Et de quolibet templo isto exaudivit: 3 Reg. 18: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in loco habitationis tuae. Et non solum orationem dicit exauditam, sed etiam clamorem; ideo dicit, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Et dicit, in conspectu, idest in oculis ejus, quia omnia videt: Exo. 3: videns vidi afflictionem et cetera. Vel in conspectu, idest in beneplacito: vel in corde, ubi ipse solus conspicit: 1 Reg. 16: homo videt ea quae apparent, Deus autem intuetur cor. Et introivit in aures ejus, per acceptationem: Jac. 5: clamor eorum in aures domini. Vel in aures, idest in clementiam ejus: Eccl. 15: oratio humiliantis se nubes penetrat.

[86909] Super Psalmo 17 n. 5 Commota. Supra egit Psalmista de affectu concepto ex beneficiis liberationis; hic agit de potentia liberantis. Potentia agentis ostenditur ex effectu agentis; quae autem hic dicuntur, possunt ad duplicem Dei effectum pertinere: scilicet ad illum qui ostenditur in corporalibus, et ad effectum redemptionis. Et forte verius ad utrumque: quia ea quae hic dicuntur sub figura corporalium, spiritualiter complentur per effectum redemptionis. Effectus autem divinae potentiae maxime manifestatur in rebus corporalibus, quia spiritualia minus sunt nobis nota; et praecipue in illis quas homines admirantur; et haec sunt commotiones elementorum, scilicet terrae, aeris, aquae et ignis. Dividitur ergo pars ista in tres partes. Primo ostendit Dei potentiam in effectibus qui sunt circa terram. Secundo in permutationibus aeris. Tertio in permutationibus aquarum. Secunda, ibi, inclinavit caelos. Tertia, ibi, apparuerunt fontes aquarum. Sed si ad mysterium referatur, dividitur in duo. Primo ostendit fructum divinae redemptionis factae per Christum. Secundo modum ipsius, ibi, inclinavit caelos. Prima in duo. Ad primum referendo, primo agit de effectu terrae, quae est ab imo. Secundo de eo, qui a summo ascendit. Si mystice, sic ostenditur duplex effectus redemptionis: scilicet poenitentia peccatorum, et devotio justorum, ibi, ascendit. Sed secundum quod refertur ad corporalem effectum, qui est ab imo terrae, maxime mirabilis effectus est terraemotus et cetera. Hic tria tangit. Primo ipsam commotionem. Secundo id quod mirabilem eam reddit. Tertio ejus causam. Dicit ergo, commota est et contremuit terra. Dupliciter aliquid movetur. Uno modo movetur aliquid de loco in locum: et sic non movetur terra. Alio modo ad modum trementis: et sic mirabilem facit esse terraemotum concussio montium: quia si terra mollis moveretur, non esset mirabile; sed quando moventur montes, tunc mirabile est; et ideo dicit, conturbata sunt, quia videntur stabilitatem amisisse. Prima causa est voluntas divina; et hanc exprimit metaphorice cum dicit, quoniam iratus est eis, scilicet Deus. Sicut cum dominus turbatur, qui ei assistunt, tremunt; ita ad commotionem Dei omnia turbantur. Mystice designatur per hoc commotio hominum ad poenitentiam. Item inter eos quidam sunt minores: et hi designantur per terram; unde dicit, commota est et contremuit terra, idest qui prius peccatores erant et terreni: Is. 51: posuisti ut terram cor tuum, et quasi viam transeuntibus. Haec commota est per affectum a terrenis ad caelestia, et hoc a tremore quem concepit de poenis: Is. 26: a timore tuo domine concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Quidam sunt magni; et hi dicuntur montes, idest superbientes in saeculo. Commota sunt, per Christi adventum. Montium fundamenta sunt illa in quibus firmantur, scilicet divitiae, potestates et honores: Ps. 45: transferuntur montes in cor maris, puta turbantur quando veniunt adversitates; et post totaliter commoventur: Is. 23: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret omnem superbiam gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Omnia regna et potestates quae habent initium, habebunt occasum: ratio est, quoniam turbatus est eis. Hoc potest dupliciter intelligi. Si de malis, non est dubium quin ex vindicta Dei, quae dicitur ira, transferentur; si de bonis, idest quoniam ira Dei eis innotuit, ideo convertuntur. Innotuit enim per eum: Rom. 1: revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.

[86910] Super Psalmo 17 n. 6 Ascendit. Hic ponitur corporaliter exponendo effectus, qui est a summo. Effectus autem terrae a summo est, quando terra caelesti igne in aliqua sui parte comburitur: et circa hoc duo facit. Primo tangit materiam ipsam. Secundo accensionem ignis et combustionem. Materia ejus est fumus siccus resolutus ascendens quousque inflammetur; et ideo dicit, ascendit fumus in ira ejus, idest in voluntate ejus, idest Dei per quam sic punit. A facie, idest a potestate ejus, ignis exardescit, idest accenditur; et carbones, idest materia combustibilis hic incenditur. Mystice per hoc innuuntur duo: scilicet devotio orationis, et inflammatio caritatis. Ascendit: et ex hoc consideratur ira Dei contra peccatores. Ascendit fumus, devotae orationis: Apoc. 8: ascendit fumus aromatum, idest ignis caritatis: a facie ejus, idest Christi, exardescit: Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Carbones succensi sunt ab eo, scilicet isti susceptivi accensionis. Carbo aliquando habuit ignem; sic homo a principio habuit caritatem, sed extinctus erat; sed isti succensi sunt a Christo. Item carbones non humidi sic incenduntur, sed humidi, non: sicut humidi fluxu carnalium: Ps. 119: sagittae potentis acutae cum carbonibus et cetera. Commota est et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Deus irasci dicitur, quia ad modum irati se habet non in se, sed quantum ad effectum: dominus autem iratus facit tremere servum, et leo catulum. Pro quo sciendum, quod virtus continens membra dimittitur exterius, et revertitur interius, puta ad cor quasi fugiens, et cedens malo imaginato: vel virtuti surgenti contra eam cui resistere non potest, et membra tremunt, sicut murus cum concutitur fundamentum. Anima enim continet corpus, et est quasi fundamentum ejus; et pars animae partem corporis. Unde concusso fundamento concutitur murus; et concussa virtute concutitur membrum. Sic ergo effectus irae in animali est tremor. Dicitur autem animal tremere, quando concutitur pars ejus, toto in eodem loco manente: et similiter quia contingit hoc in terraemotu, dicitur terra tremere per similitudinem ad animalia. Dicitur enim Deus irasci terrae in terraemotu. Vel sic. In homine sunt quatuor: scilicet ratio, vires sensitivae, natura, res et corpus. Sed in mundo sunt Deus, Angeli, animalia, plantae, et elementa. Videmus enim quod ad malum imaginatum, cui corpus non potest resistere, corpus statim tremit; non ex cognitione, sed quodam naturali ordine sive naturaliter, inquantum virtus mali imaginati est potentior. Et similiter Deus cum vertit virtutem suam super terram, licet non cognoscat iram, naturaliter tremit. Fundamenta, idest aliquae concavitates sive terra concava, qua mota montes concutiuntur. Quoniam iratus et cetera. Prima causa est voluntas Dei sive virtus ejus volens in eis agere: sed mediantibus causis secundis hoc agit; ita quod omnes causae secundae comparantur ad terram sicut imaginatum malum commovens membra. Ascendit fumus. Ubi nota secundum philosophum, quod a terra humida resolvitur virtute caloris solis vapor calidus et humidus; a terra autem sicca vapor siccus et calidus; sed naturaliter plus ascendit secundus quam primus. Hic enim assimilatur igni, ille aeri: et hunc vaporem Psalmista vocat fumum, secundum calidum et siccum. Philosophus vero vocat eum materiam incendii. Sursum enim latus hic vapor cum modico augmento caloris factus, per modum circulationis accenditur. Qui quidem fumus siccus si habeat longitudinem et latitudinem, postquam accensus est, vocatur flamma. Est enim flamma, secundum philosophum, spiritus sicci ardoris. Si longitudinem tantum, vocatur daly sive titiones et aegibes sive caprae et sidera. Daly quidem quando est materia illa incendii longa, continua sine scintillatione. Caprae vocatur quando est cum scintillatione, idest quando videtur salire et discurrere, sicut caprae. Sidera, quando est materia discontinua, et videtur volare sicut sidera: et hoc habet minimum de materia. Est et aliud genus siderum, quod est frigus expellens calidum: et talia sidera non videntur volare, sed magis projici, ut dicit philosophus: et generantur non ex fumo omnino sicco, sed vapore magis humido et calido; qui secundum naturam suam non tantum ascendit sicut siccus, sicut dictum est. Et quia est siccum, patitur a frigido et repercutitur, et inferius projicitur. Et fit hoc in die et in sereno: alias extingueretur a densitate et humiditate aeris. Et quia videtur in die, signum est, quod est prope terram. Accenditur autem dupliciter; et per continuationem, sicut superior flamma accendit inferiorem lucernam; sive per motum a frigore et constrictione, sive conglobatione calidi. Sic ergo dicit, ascendit fumus, idest exhalatio sicca: in ira ejus, idest per voluntatem ipsius volentem agere in eo. Et ignis, idest ille fumus qui vocatur ignis etiam a philosopho in principio Metaph., quasi eo quod non habeat proprium nomen: sicut exhalatio humida quae vocatur vapor; sed dicitur ignis, quia disposita est ad ascensionem, et quia est calida et sicca sicut ignis. Iste enim ignis exarsit, idest accensus est, scilicet a Deo tamquam a prima causa: qui quidem ignis accensus vocatur dalus, flamma et sidera: sidera dico generata primo modo, ut dictum est. Et carbones succensi sunt ab eo, idest sidera secundo modo generata. Vel sic. Commota est et cetera. Vapor siccus virtute caloris solis a terra elevatus, aliquando est subtilis: et tunc elevatur superius, et facit intensionem, ut dictum est supra. Aliquando in superficie terrae est aliquantulum grossior; unde a frigore repercussus non tantum ascendit, et est ventus; aliquando in terram elevatur grossior vapor siccus, qui propter suam grossitiem et terrae soliditatem et profunditatem non expirat extra, sed clauditur in terra, et congregatur in aliqua concavitate terrae simili sibi, et coarctatur ab aliquo corpore non sibi simili in specie, et sic agitatur in terrae visceribus: et sic commovet eam: nec mirum, cum videamus ventum in mari facere undas quasi montes, et in terra elevare arbores et aedificia facere corruere, et in aere tempestates maximas facere. Quod autem ventus sit causa terraemotus, signum est quod ante terraemotum consuevit fieri tranquillitas a ventis; sed post terraemotum sunt venti. Materia autem terraemotus subtiliata per calorem solis expirat a terra: et sic cessat terraemotus et fit ventus. Causa terraemotus est impulsio unius venti ab alio: et propterea non potest esse in tota terra simul, sed durant per ducenta miliaria ad plus, ut dicit Seneca. Et dicit quod terraemotus divisit Siciliam a Calabria, et Hispaniam ab Africa. Et durat aliquando per quadraginta dies; aliquando per unum annum. Item nota quod terra solida a qua non potest vapor exire exterius, apta est ut cito moveatur: ea enim quae est de natura lapidea, non leviter movetur et concutitur; oportet tamen ab aliqua parte porosam esse, unde ingrediatur vapor; ut per poros intret, et per soliditatem contineatur. Et si dicas, si ingrediatur non potest egredi, dicendum quod non potest semper hoc facere: quia aliquando semper continuatur ingressus et elevatio vaporis ad locum illum. Et iterum, quia calidum non vadit inferius, ad hoc cooperatur unda maris claudens poros, et pro frigore recludens inferius. Unde loca cavernosa circa mare faciunt frequenter terraemotum. Item nota quod iste vapor continue egreditur de terra quantum ad aliquid, et propterea tempore terraemotuum animalia quae portant caput juxta terram saepe ex hoc inficiuntur per vaporem illum venenosum egredientem de terra.

[86911] Super Psalmo 17 n. 7 Inclinavit. Hic agit de ventis. Ubi nota quod materia venti est vapor vel exhalatio sicca calefacta, sed non ita subtiliata quod possit ad supremum locum ascendere, nec ita calefacta: unde impeditur a frigore et ingrossatur et repercutitur inferius: et haec repercussa movet aerem. Habet tamen tantum de caliditate quod non ita vincitur a frigore ut convertatur ad terram; et dicitur, caligo, et dicitur, sub pedibus, quia non est alta sicut illa quae accenditur in flamma. Aliquando autem non statim repercutitur, sed agitat nubes, quia non totaliter vincitur, nec directe redit inferius ad terram: et propter hunc motum tortuosum quasi nititur sursum ascendere, et non valet propter repercussionem; et hoc est quod dicit.

[86912] Super Psalmo 17 n. 8 Et volavit. Hic agit de permutationibus aeris secundum corporales effectus: et est triplex permutatio: scilicet in ventis, in nubibus et tonitruis: et agit de qualibet. Circa primum proponit tria. Primo causam effectivam omnium istarum transmutationum. Secundo materiam. Tertio modum. Causa autem omnium istorum est corpus caeleste, quod suo motu causat has alterationes aeris; et ideo dicit, inclinavit caelos, idest virtutem caelestium corporum ordinavit ad hos effectus: quia hoc habent a Deo. Et descendit. Licet Deus immobilis manens omnia operetur, dicitur tamen moveri per effectum, inquantum facit mobiles effectus. Sap. 7: omnibus mobilibus mobilior est sapientia; et secundum hoc dicitur descendere, inquantum facit descendere virtutem caelorum. Materia ventorum est caligo, sive fumus siccus; non ita subtilis quod ascendat usque ad ignem, sed subsistens; et dicit, sub pedibus, idest sub potestate ejus; et totum est a Deo. Modus. Ascendit super Cherubim. Notandum quod Judaei fingunt quod sicut rex habet currum, ita habet Deus etiam currum, qui est Cherubin; et imaginantur Deum corporalem et similem Cherubin. Et ideo in Psalmo Hieronymi etiam de verbo ad verbum dicitur, equitavit super Cherubin. Et isti habent falsam imaginationem; quia quae imaginabiliter dicuntur in Scriptura, signa sunt spiritualis veritatis. Divina autem sapientia moveri dicitur, inquantum motum causat in mobilia. Quidquid autem causat Deus in istis inferioribus, causat ministerio spiritualis creaturae: unde dicit Augustinus quod Deus movet corporalem creaturam mediante spirituali: sed non facit hoc sua virtute spiritualis creatura, sed Deo praesidente. Et dicitur hoc specialiter facere Cherubin, quia interpretatur plenitudo scientiae: et Deus omnia per suam scientiam facit. Et dicitur esse super Cherubim, quia scientia Dei excedit scientiam Angelorum. Et ideo facit hoc Deus, volans, idest volare faciens. Et per Cherubin, idest per suam scientiam, et super eos qui excedit illos: et dixit volavit, quia motus venti non est uniformis: et dicit, pennas ventorum, propter velocitatem motus eorum. Mystice hic ponitur mysterium incarnationis. Et primo ponitur Christi incarnatio, per quam exivit et venit in mundum. Secundo ejus ascensio, qua ivit ad patrem, ibi, ascendit super Cherubim. Tertio ea quae post Christi ascensionem in Ecclesia facta sunt, et posuit tenebras. Dicit ergo, inclinavit caelos et descendit, et cetera. Si quis magnus facit humilitatem alicui parvo de villa, dicitur facere injuriam et dejectionem toti loco cui praesidet. Sic filius hominis dicitur humiliare se et inclinare caelos, quia voluit venire ad nos humilis. Descendit, idest visibilis apparuit: Baruch, 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. 1 Joan. 1: quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae. Descendit ergo per humilitatem accipiendo carnem humanam, moriendo et docendo humilia. Vel, inclinavit caelos, idest praedicatores, et descendit, faciens eos dicere capacia hominibus. Et caligo, idest Diabolus et omnes mali, sub pedibus ejus, idest Christi: Psal. 109: ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. De ascensione dicit, ascendit super Cherubim. Eph. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Super Cherubim, idest super ordines Angelorum: Eph. 1: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et cetera. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius: Hier. 32: fortissime, magne, potens, dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Et dicit specialiter, super Cherubim, quia non solum ascendit ut est etiam eis superior, sed quia eis est incomprehensibilis. Volavit, volavit, duplex volatus intelligitur hic. Primo inquantum fama ejus post ascensionem in brevi tempore per totum mundum crevit; unde dicit, super pennas ventorum, idest plus quam pennae quae sparguntur impulsu ventorum, quia in modico tempore ante tres annos: Psal. 18: in omnem terram exivit sonus eorum et cetera. Quia ante destructionem Hierusalem. Vel, volavit etc. ascendens in caelum factus invisibilis, et volavit ab aspectu nostro: Act. 1: nubes suscepit eum ab oculis eorum. Item volavit super pennas ventorum, idest super scientiam Angelorum: Ps. 103: qui facit Angelos suos spiritus et cetera. Unde dicitur in Lib. 5 de causis, quod prima causa superior est omni narratione: et non deficiunt linguae a narratione ejus, nisi quia deficiunt a narratione esse ipsius, quia est super omnem causam. Et dicit Commentator, quod ejus non est judicium nec cognitio. Et posuit tenebras, et cetera. Sicut dictum est, quae hic inducuntur ad ostendendum Dei miram potentiam, qua David liberatus est, possunt referri ad corporales effectus in figura, et ad spirituales in mysterio. Primo ergo introducit Psalmista secundum quod exponitur secundum corporales effectus excellentiam divinae potentiae in aere: et hoc tripliciter: scilicet quantum ad ventos, quantum ad pluvias et nubes, et quantum ad fulgura. Et quia de ventis supra dictum est, dicendum est de pluviis in aere. Secundum ergo nubes et pluvias, invenimus duplicem commutationem in aere; unam de sereno in nubilum, aliam de nubilo in serenum. Primo ergo ponit primam commutationem. Secundo secundam, ibi, prae fulgore. Circa primum tria facit. Primo ostendit nubilosi temporis obscuritatem. Secundo adhibet similitudinem. Tertio ponit obscuritatis causam. Dicit ergo quantum ad primum: posuit tenebras latibulum suum. Dicitur quod Deus habitat in caelo. Unde quando nubes occultant caelum, videtur Deus habitare in occulto: Ezech. 32: caelum nube tegam. Et posuit similitudinem de tabernaculo: et ideo dicit, in circuitu ejus tabernaculum ejus. Tabernaculum enim ponitur et deponitur sicut nubes. Dicit, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Consequenter agit de secunda. Prae fulgore etc. et utitur tali similitudine: quando venit lux, expelluntur tenebrae; et sic Deo ostendente lumen suum, fugit obscuritas nebularum. Et ideo dicit: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, prae fulgore luminis a facie tua nubes transierunt, sicut fulgore sive splendore solis, nubes fugiunt et liquefiunt, ut in Lib. Meteo. dicitur. Dali vel titiones ponuntur in transitu nubium: quia similem causam generationis habet grando et fulgur, sive ignis. Antiqui vero dicunt, quod generantur in loco supremo; quod ostendit fortiorem congelationem a forti frigore causari. Unde plus requirit de frigore nix quam aqua: pluviae et grando plus quam nix: et tantum potest esse frigus, quod statim condensat in grandinem: aliquando prius in aquam, et postea in grandinem. Et dicunt, quod vapores superius elevati congelantur multum, et ideo generantur grossi grandines. Sed philosophus e contra dicit, quod grossiores essent in montibus, et in hyeme: cujus contrarium videmus, quia grossiores sunt in valle, et fiunt in vere et autumno, et generantur in loco propinquo. Item secundum philosophum, aliquando veniunt angulares, quod est signum quod veniunt de propinquo: anguli enim citius liquefiunt. Unde sciendum, quod naturale est quod oppositum fortius agat in oppositum. Constat autem quod in nubibus admiscetur frigidum et calidum; ergo quando calor aeris circumstans constringit frigidum quod non potest consumere, tunc frigidum agit interius circumdante extra calore. Titiones autem cadentes habent duplicem causam generationis: unam per fumum superius ascendentem usque ad locum inflammationis, qui inflammatur; et sic secundum inflammationem descendit quousque invenit materiam combustibilem. Et hoc tetigit quando dixit, carbones succensi sunt ab eo. Et hic tangit alium modum, qui est per contrariam resistentiam. In nube autem aliquando est aliquid calidum, et istud a frigido exteriori constringitur interius et multiplicatur, ita quod materiam grossam adducit et cadit: et ideo carbones, ignis et grando habent similem generationem, scilicet constrictionem frigoris vel caloris, ut dictum est. Dicit ergo, prae fulgore in conspectu ejus et cetera. Et haec transierunt simul cum carbone et grandine, quae generantur ex nubibus, ut dictum est.

[86913] Super Psalmo 17 n. 9 Hic agit de tertia permutatione. Et primo de tonitruo. Secundo de fulgoribus, ibi, misit sagittas. Sciendum quod Psalmista loquitur hic secundum hanc similitudinem, quod quicquid fit in caelo, attribuatur Deo. Unde sonum auditum in caelo accipit, quasi vox Dei esset. Est autem duplex sonus in caelo. Unus qui est in tonitruo; et hic, licet aliqui dicant extinctionem ignis in nube, Psalmista reprobat, et dicit quod fit per concussionem ventorum: ita et nubes. Et ideo Psalmista dicit, intonuit de caelo dominus. Item aliquando nubes grossae ex quibus grandines generantur quandoque cum sonitu: unde philosophus dicit, quod aliquando ante grandinem est fragor nubium, aliquando non: sicut enim vapor calidus et siccus expulsus a frigido, scindes nubem facit sonum, ut patet in fulgure, sic vapor humidus congelatus in grandinem, et expulsus a calido, scindit aliqualiter et facit sonum. Et ideo dicit, altissimus dedit vocem suam, idest manifestavit potentiam suam et sequitur, grando et carbones ignis, quae ex his nubibus generantur, ut dictum est. Vel sic, intonuit de caelo. Nota quod aliquando ad locum superiorem ascendit vapor humidus: et quia est de natura aquae, fiunt ex eo impressiones humidae, quae sunt nebula, ros, caligo, pluvia, grando, et nix, et hujusmodi. Diversificantur autem ista aliquando diversitate quantum ad caloris et frigoris tenuitatem et spissitudinem. Aliquando enim ascendit vapor siccus; et si solus ascendit, facit ventos; si autem sit comprehensus ille vapor siccus in vapore humido, tunc quando vapor humidus sursum ascendit, et incipit inspissari propter frigus, vapor siccus in vapore illo humido inclusus facit agitationem magnam et inflammatur: talis enim vapor cito inflammatur, ut est videre in vapore qui egreditur de ventre hominis: et haec inflammatio causa est fulguris et coruscationis. Agitatus autem vapor siccus in interioribus nubibus multiplicem sonum facit. Si etiam sic inflammatus percutiat latera nubis, et non scindat, tunc micat non clare; sicut si aliquis aliquem splendorem videret per pannum: est enim nubes aliquantulum pervia, unde aliqualiter videtur. Sonat autem sicut sonus flammae in medio incendio. Aliquando etiam sine inflammatione, et per consequens sine coruscatione fit sonus, quasi tumultuans: et hoc fit cum percutit, non inflammatus in lateribus nubis. Si autem percutiat latera et scindat, tamen cum difficultate quadam, et hoc in parte grossiori nubis, tunc est terribilis sonus, quasi aliquis pannum immensae latitudinis scinderet, et tunc visus fulguris vel coruscationis est curvus: quia non recte egreditur de nube, ut dictum est. Aliquando scindit nubem virtute magna et quasi subito, et totus vapor simul egreditur; et tunc sonat sicut vesica inflammata, vel si uter inflatus frangeretur super caput alicujus: et percutit aerem percussione fortissima. Aliquando vapor ille siccus ex inflatione crescit, et quaerens majorem locum facit dissolvere nubem subito, et sonare ad modum viridium lignorum crepidantium in igne, vel ovorum maxime; et hoc maxime apparet in castaneis, quibus in igne positis cum humidum incipit resolvi, et majorem locum quaerere, frangit testam resistentem, et cum impetu et sono magno exit. Aliquando etiam non valens exire extinguitur; et sonat ad modum ferri candentis in aqua extincti; quem sonum vocat philosophus sisinum, vel stridorem. Aliquando etiam ille vapor facit diversa foramina in locis nubis minus spissis, et tunc facit quasi sonum sibili, sicut ventus quando exit per foramina. Aliquando antequam incendatur erumpit de nube, et tunc sonat sicut folles fabriles cum sufflant.

[86914] Super Psalmo 17 n. 10 Fulgura. Hic describit motum fulgurum, et comparat ea sagittae propter vehementiam venti a quo moventur. Et dissipavit eos, scilicet peccatores, qui aliquando ex eis moventur: secundum diversitatem enim ventorum est diversitas motus fulguris: nam sicut superius cum de modo ventorum agebatur dixit, volavit volavit etc. ut ostenderet diversum modum ventorum, ita hic dicit, fulgura etc. ut ostendat diversum motum fulgurum. Dicit, conturbavit eos, quia dicit Plinius (Lib. 2, c. 12), quod secundum fulgura sunt augurationes; quia quandoque est bonum signum, scilicet quando fiunt ab oriente: aliquando non est bonum; et ideo homines augurantes conturbantur propter praesagia futurorum.

[86915] Super Psalmo 17 n. 11 Et apparuerunt. Hic agit de generatione aquarum, quae ex aliquibus principiis emanant, quae fontes dicuntur, ex quibus est omnis generatio aquarum. Hi autem dupliciter generantur. Aliquando ex causa consueta et naturali: sicut cum vapores super terram elevantur, et ex hac elevatione infrigidantur superius, et descendunt et fiunt pluviae: ita etiam ex calore terrae interius, et quando vapores non exeunt, congregantur et resolvuntur in aquam, et fiunt fontes aquarum. Sicut pluviae generantur in aere, ita fontes in terra; et ideo circa montes a quibus vapores non exeunt, fiunt fontes. Et hoc est quod dicit, apparuerunt fontes aquarum. Aliquando generantur fontes ex subversione terrae ex terraemotu, ex cujus commotione apparent venae aquae in profundo terrae submersae; et ideo dicit, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Philosophus. Subversio est a vento intus incluso, sicut ventus in aere commovet aerem. Sed quando retinetur ventus fit terraemotus: et uterque ventus videtur ira Dei. Et ideo dicit facta per terram, sicut terraemotum. Mystice secundum spirituales effectus: et sicut supra ostensum est mysterium incarnationis signans ipsam incarnationem per quam descendit, et ascensionem; ita hic designantur ea quae secuta sunt post. Primo ergo ostendit ejus occultationem. Secundo Ecclesiae congregationem, ibi, in circuitu ejus. Tertio apostolorum praedicationem, ibi, tenebrosa aqua. Quantum ad primum dicit, posuit tenebras. Glossa distinguit quadrupliciter tenebras. Primo humanitatem: Ezech. 32: solem nube tegam. Isa. 45: vere tu es Deus absconditus. Secundo species sacramentales, sicut Baptismus, et alia sacramenta, in quibus divina virtus operatur secrete. Tertio latuit in fide fidelium: 2 Cor. 5: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino. Quarto latenter operatur aliquid per malos, qui sunt tenebrae: Jo. 1: lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Aliquando mali permittuntur aliquid facere contra sanctos; sed his tenebris existentibus, tabernaculum ejus, idest Ecclesia, est in circuitu ejus: Ps. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus: Apo. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus etc. per fidem et caritatem, inquantum sibi inhaerent tamquam medio, qui eis aequaliter favet, ut dicit Glossa. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Hic agit de praedicatione apostolorum. Et primo ponit qualitatem praedicationis. Secundo conditionem praedicantium, ibi, nubes. Tertio praedicationis effectum, apparuerunt fontes aquarum. Dicit ergo, tenebrosa aqua, idest doctrina, in nubibus, idest in prophetis et praedicatoribus. Hos vocat nubes, quia a terrenis elevati in nubibus compluunt verbum Dei: Isa. 60: qui sunt isti qui ut nubes volant et cetera. Et 45: rorate caeli desuper, et nubes pluant justum. Vel dicit, in nubibus aeris, idest apostolis elevatis a terra: Isa. 5: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Et dicuntur apostoli aqua tenebrosa in comparatione ad fulgorem, idest Christum, qui apparebit videntibus eum; 1 Cor. 13: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Vel aliter, et sic punctetur: tenebrosa aqua in nubibus aeris: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt: postea sequitur, grando et carbones ignis et cetera. Et distinguitur duplex doctrina: scilicet prophetarum, et haec est obscura, quia velamen habet, ut dicitur 2 Cor. 3: usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Ideo dicitur, tenebrosa aqua in prophetis, idest doctrina. Sed doctrina novi testamenti est clara; et ideo dicit, prae fulgore; tota est una dictio, idest fulgida quia, ut dicitur Eph. 3: aliis in generationibus non est agnitum: Ps. 147: non fecit taliter omni nationi. Consequenter agit de ipsis doctoribus, et comparantur nubibus, sagittis et fulgoribus: nubibus pro praedicatoribus. Et dicit tria. Primo eorum transitum; nubes. Qualitatem praedicationis, grando et carbones ignis. Auctoritatem praedicandi, intonuit. Nubes, idest apostoli, transierunt, de Judaeis ad gentes: Job. 37: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant per circuitum. Act. 13: vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia et cetera. Grando nocet multum fructibus et floribus, et eorum praedicatio fuit quasi grando comminationis. Et carbones ignis, idest verba inflammantia; et auctoritas, quia dominus per eos loquebatur. Unde, intonuit de caelo dominus, idest ipsis apostolis intonuit verba comminationis, Matth. 10: non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis et cetera. Et altissimus dedit vocem suam, scilicet mansuetudinis inflammando: Jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum et cetera. Et primo sequitur verbum, grando, ex secundo, carbones ignis. Vel aliter, intonuit, super Christum: Joan. 12: venit vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum clarificabo; dicebat turba quae audiebat tonitruum factum esse. Et altissimus dedit vocem suam, in transfiguratione. Luc. 3: hic est filius meus dilectus. Misit sagittas. Comparantur hic isti doctores sagittis propter fervorem spiritus sancti in eis: Isa. 49: posuit me quasi sagittam electam. Et 27: qui egredientur impetu a Jacob, et implebunt faciem orbis semine. Et dissipavit eos, quia aliis odor vitae in vitam, aliis fuerunt odor mortis in mortem. 2 Cor. 2: fulgura multiplicavit. Haec dicit propter claritatem miraculorum: Job. 38: numquid mittes fulgura et ibunt et reverentia dicent tibi, adsumus. Et conturbavit eos, idest fecit eos obstupescere Act. 3, dicitur de miraculo Petri, quod repleti sunt omnes stupore et extasi in eo quod contigerat. Apparuerunt fontes. Hic ponitur effectus praedicationis. Et primo ponitur effectus. Secundo principium, ab increpatione. Et est duplex effectus. Unus ostenditur cum dicit, apparuerunt fontes aquarum, idest documenta sapientiae: Isa. 41: aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Item 12: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Vel dona spiritus sancti: Zach. 13: erit fons patens domui David et habitatoribus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Alius effectus ponitur cum dicit, revelata sunt fundamenta: scilicet sancti patriarchae, supra quos fides nostra fundata est; quia quod in eis dictum vel factum est figuraliter, revelatum est per apostolos. Principium autem horum est, quando Christus incoepit increpare Matth. 4: poenitentiam agite; appropinquavit et cetera. Luc. 13: nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Ab inspiratione spiritus irae tuae, quando inspiravit quod omnes turbaremur contra peccata.

[86916] Super Psalmo 17 n. 12 Misit. Supra egit Psalmista de potentia liberantis; hic prosequitur per ordinem beneficium liberationis: et circa hoc duo facit. Primo agit gratias de liberatione quantum ad praeterita. Secundo quantum ad futura quae sperat, ibi, et ero immaculatus cum eo. Circa primum tria ponit. Primo narrat a quibus sit liberatus. Secundo liberationem, ibi, et factus est. Tertio liberationis causam, ibi, salvum me fecit. Circa primum duo facit. Primo se ostendit liberatum a magnis tribulationibus. Secundo exponit quomodo tribulationes sint magnae, ibi, eripuit me. Dicit Glossa secundum litteram, misit de summo; quasi dicat: Deus potens est, quia omnia praedicta facit, scilicet commovere etc. intonuit etc. habens summam potestatem. Et hoc, de summo, scilicet potestate accepit me, eripiendo; et assumpsit me, idest elevavit me: protegendo de aquis multis, idest de multis tribulationibus. Ps. 33: multae tribulationes justorum, et de omnibus et cetera. Eccl. 51: liberasti me de portis tribulationum quae circumdederunt me, et a pressura flammae quae circumdedit me. Mystice misit Deus proprium filium suum de summo, idest de caelo: Joan. 8: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam et cetera. Hoc est quod petebat: Psal. 143: emitte manum tuam de alto. Et liberavit me de aquis multis. Ps. 18: a summo caelo egressio ejus et cetera. Vel spiritum sanctum: Thren. 1: de excelso misit ignem. Et accepit me, infirmum ad sanandum. Et assumpsit me de aquis multis, scilicet Baptismi, vel de multitudine peccatorum. Vel, misit de summo, idest viris justis gratiam suam: Jac. 1: omne datum et cetera. Et accepit me, ad poenitentiam: Isa. 40: sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et cetera. Oseae 11: ego quasi nutritius Ephraim, portabam eum in brachiis meis. Vel populorum: quia fideles de multitudine gentium sunt assumpti.

[86917] Super Psalmo 17 n. 13 Eripuit. Hic probat quomodo tribulationes sunt multae. Et primo ex conditione inimicorum. Secundo ex persecutione eorum, ibi, quoniam confortati sunt. Conditio inimicorum nociva est valde, quia potentes et odientes; unde, eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Potentes mystice sunt peccata carnalia: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: Isa. 49: numquid tollitur a forti praeda? Odientes sunt Daemones. Exod. 1: oderunt Aegyptii filios Israel: Psal. 88: concidam a facie ipsius inimicos ejus et cetera. Consequenter ponitur persecutio. Dupliciter potest quis liberari ab inimicis: vel quod non permittat se vinci, vel quod fugiat. Utrumque autem excludit a se. Primo, quia fortes et confortati, idest multiplicati, vicerunt eum, nec potuit fugere: et hoc est quod dicit, praevenerunt me, praecludentes modo viam ad fugiendum: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli, super montes persecuti sunt nos; et hoc, in die afflictionis, quia tunc homo debilior est quando est afflictus: Thren. 1: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Auxilium liberatoris ponit duplex. Primo contra invalescentes hostes; unde dicit et factus est dominus protector meus, ut non noceant: Psal. 63: protexisti me a conventu malignantium et cetera. Secundo, contra prudentes; unde sequitur, eduxit me in latitudinem, de angusto in quo eram positus nesciens quid facerem, dans vias quid facerem. Vel in latitudinem caritatis: Psal. 118: latum mandatum tuum nimis. Causa liberationis est duplex: scilicet divina gratia, et meritum humanum. Unde dicit, salvum me fecit, quoniam voluit me. Haec est potentissima causa liberationis, scilicet voluntas sua: Eph. 1: qui operatur omnia cum consilio voluntatis suae; et tamen subsequenter operatur ibi aliquid meritum humanum: 1 Cor. 15: gratia Dei in me vacua non fuit. Et ideo subdit, retribuet mihi dominus et cetera. Ubi tria facit. Primo proponit meritum. Secundo in quo consistit. Tertio ponit viam perveniendi ad hoc meritum. Secunda, ibi, quia custodivi et cetera. Tertia, ibi, quoniam omnia judicia. Meritum hominis consistit in duobus: scilicet in operatione boni, et in evitatione mali: Ps. 33: declina a malo, et fac bonum. Et ideo quantum ad primum dicit, retribuet mihi dominus secundum justitiam meam, quam ipse in me operatus est: Sap. 3: justorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae et cetera. Prov. 11: seminanti justitiam merces fidelis. Quantum ad secundum dicit, secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, idest innocentiam: Job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. Non privabitur bonis et cetera. Ps. 83: haec autem justitia consistit in observatione viarum Dei: Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri. Et ideo dicit, quia custodivi vias domini: Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea, et quia non impie gessi, recedendo a Deo, quia per peccatum homo recedit a Deo, et inquinatur: Ps. 43: non recessit retro cor nostrum. Quomodo pervenit ad hoc? Quia, omnia judicia ejus in conspectu meo. Valet valde ad operandum bona et evitanda mala cogitare divina judicia: Job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. Et custodivi hoc, quia justitias ejus repuli a me, de industria peccando: Job 21: dixerunt Deo, recede a nobis. Et sequitur, perveniet eis inundatio. Qui ex infirmitate vel ignorantia peccat, faciliter veniam consequitur.

[86918] Super Psalmo 17 n. 14 Et ero. Supra commemoravit Psalmista beneficium liberationis de praeterito; hic de futuro quantum ad spem. Et primo commemorat beneficia in generali. Secundo in speciali, quae accepit, et quae sperat, ibi, Deus meus impolluta via ejus. Tertio commendat justitiam divinam. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem ad Deum. Secundo commendat spem exauditionis, ibi, quoniam tu illuminas. Tria proponit. Primo propositum perseverandi in innocentia. Secundo meritum retributionis. Tertio rationem assignat. Secunda, ibi, retribuet. Tertia ibi, cum sancto sanctus eris. Dicit ergo, et ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo, quia loquitur ex persona sui et aliorum, quorum quidam innocentes sunt: et ideo dicit, et ero, idest stabo et perseverabo in innocentia: Eccl. 31: beatus vir qui inventus est sine macula; vel, ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo: 1 Cor. 6: qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus etc., conservans te ab omni macula: Job 27: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Quidam sunt poenitentes: et ad hoc pertinet ne iterum in peccatum labantur (et ideo dicit, et observabo me ab iniquitate mea): sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti, 2 Pet. 2 Eccl. 26: in duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit. Vir bellator deficiens prae inopia, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur de justitia in peccatum, Deus paravit illum ad romphaeam. Consequenter ponit spem retributionis cum dicit, et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Et est duplex retributio. Una, quae datur pro bonis impletis: et propter hoc dicit, retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Vel secundum opera hominis reddet ei: Ps. 62: reddet unicuique secundum opera sua. Dicit, observabo, et, retribuet, quia si homo aliquando fuit justus et fecit opera justitiae, et non observat se a peccatis, vel non conservat se in operibus justitiae, ideo mortificatur, nec meretur retributionem: Ezech. 18: omnes justitiae ejus non recordabuntur. Alia est quae datur pro beneficiis; unde dicit; retribuet secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Aliquando habent exterius tantum manus, idest operationes puras, et illis Deus non retribuet: sed quando habent puras in corde operationes, tunc retribuet. Et hoc est, in conspectu oculorum ejus, non illis bonis quae sunt in conspectu nostro, sed in conspectu Dei: Isa. 64: oculus non vidit Deus absque te. Et quid retribuet? Jucunditatem ineffabilem, et augmentum gratiae, quae proveniunt ex mandatis Dei servatis: Psal. 18: in custodiendis illis retributio multa. Et retribuet secundum puritatem manuum mearum, idest operum. Dicitur autem opus impurum, ratione carnalis affectus: Is. 1: manus vestrae sanguine plenae sunt. Item ratione inanis gloriae: Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis. Gregorius: vecordia est magna agere, et laudi inhiare, quae unde caelum mercari potuit, inde vanum et transitorium sermonem quaerit.

[86919] Super Psalmo 17 n. 15 Consequenter ponitur ratio retributionis; ideo sequitur, cum sancto. Circa hoc duo facit. Primo ponit rationem retributionis. Secundo exponit eam, ibi, quoniam tu populum. Primi duo versus dupliciter possunt intelligi. Uno modo, ut intelligatur ad Deum loqui; et sic est literalis sensus; quasi dicat, tu dominus, cum sancto sanctus eris. Et sic dicit duo: scilicet quod Deus sit remunerator et adprobator bonorum. Secundo, quomodo est reprobator malorum; unde sequitur, et cum innocente et cetera. Et cum perverso perverteris. Est autem sciendum quod nominat scilicet sanctum, innocentem, et electum. Electus autem potest dupliciter intelligi. Uno modo a Deo; hoc est commune omnibus sanctis: Ephes. 1: elegit nos Deus ante mundi constitutionem et cetera. Alio modo dicitur electus qui habet excellentiam innocentiae et sanctitatis: Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Si primo modo sumatur electus, tunc secundum ponit ex parte nostra, et tertium ex parte Dei. Si secundo modo, sic proponit duo, quae ex parte nostra sunt. Primum est operatio boni quae fit propter Deum; et quae proprie habet rationem sanctitatis: quia omnia quae ordinantur ad Deum, dicuntur sancta: et hoc est quod dicit, domine, tu eris sanctus cum sancto, sanctitatem in eo causando: Lev. 21: ego Deus qui sanctifico vos. Vel sic. Tu eris sanctus effective, idest ostendens te amare et adprobare sanctitatem: non enim ostendit se nisi per opera; substantiam enim ejus non videmus. Nec aliter est sanctus cum sancto, nisi ostendendo sanctitatem: non est enim visibilis nunc nobis, ut dicamus quod conformat se sancto in motibus exterioribus, sicut de homine qui diversis diversimode se conformat, maxime amicis: quia omne animal diligit sibi simile; et quod diligit quis, illud remunerat. Unde ostendens te sanctum, quando remunerabis, inquit, sanctitatis opera? Et cum viro innocente innocens eris, effective et remunerando. Et cum electo, quem tu diligis, electus eris, quia facies quod ipse te eliget: Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos primordialiter: Deut. 4: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Et 26: Deum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et obedias ejus imperio: et dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, et faciet te excelsiorem cunctis gentibus, ut sis populus sanctus. Vel, electus, idest excellenter separatus. Et cum perverso perverteris, idest permittes eum esse perversum. Vel perversi sunt illi qui non sequuntur illos quos debent sequi. Qui ergo non sequitur voluntatem Dei, videtur perversus. Ergo tu contra voluntatem Dei, et Deus contra voluntatem tuam; quasi dicat: tu vis habere beatitudinem, et Deus dabit miseriam: Lev. 26: si ambulaveritis mihi ex adverso, et ego contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra. Et ideo dicit, cum perverso perverteris, idest agens contra voluntatem perversorum. Alio modo potest legi, ut referat sermonem ad aliquem hominem: et sic homo cum sancto homine, vel cum Christo sanctus eris: quia non audies de Deo nisi sanctitatem. Exod. 37: cum viro religioso tracta de sanctitate: et cum innocente innocens eris, quia secundum conversationem informantur mores: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et cum perverso perverteris. Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicat superbo et cetera. Consequenter exponit praemissa secundum primam lecturam. Quare eris domine cum sancto? Quia, tu populum humilem salvum facies, idest in hoc quod humilem salvum facies, ostendit te cum sancto sanctum esse: Jacobi 4: humilibus dat gratiam: Matth. 19: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum caelorum: Psalm. 137: excelsus dominus, et humilia respicit. Quare cum perverso perverteris? Quia oculos superborum humiliabis: Luc. 14: omnis qui se exaltat humiliabitur: Isa. 2: oculi sublimes humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. Et dicit, oculos, quia superbia in hoc consistit, quod homo aspectum suum ad majora quam sit sua proportio, erigit: Isa. 16: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus. Et ideo Psalm. 130: domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei.

[86920] Super Psalmo 17 n. 16 Quoniam. Hic convertit se ad orationem; quasi dicat: ita justus es. Quoniam tu illuminas lucernam meam. Et duo facit. Primo refert gratiarum actionem de beneficio suscepto. Secundo ponit petitionem de suscipiendo, ibi, Deus meus, illumina tenebras meas. Dicit ergo, tu illuminas et cetera. Hoc totum potest secundum litteram dupliciter exponi: ut per lucernam intelligatur prosperitas, per tenebras intelligatur adversitas. Sicut quando homo est laetus, videntur sibi clara omnia; quando est tristis, videntur sibi omnia obscurari. Hoc est ergo quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam domine, quia tu dedisti mihi prosperitatem, et continue das: illumina tenebras meas, idest si quid adversitatis remansit in me, expelle et remove a me. Alio modo potest intelligi moraliter, ut per lucernam intelligatur mens sive anima hominis: Prov. 20: lucerna domini spiramentum hominis. Mens ergo hominis est quasi lucerna Dei accensa divino lumine: Psal. 4: signatum est super nos et cetera. Quamdiu sine peccato sumus, lucerna nostra accensa est, idest anima nostra splendet lumine gratiae; sed quando aliquid tenebrae corruptibilis carnis remanet, est extincta: Rom. 7: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et hoc est quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest quia anima mea illuminata est lumine gratiae. Illumina tenebras meas, idest remove a me defectus et corruptiones, per quae homo incidit in tenebras. Vel potest legi allegorice, ut dicantur verba quasi ex persona Christi, vel cujuscumque viri justi. In Ecclesia sunt multi lucentes, sicut fideles et sancti: Philip. 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Item multi tenebrosi, sicut infideles et peccatores: Ephes. 5: eratis aliquando tenebrae et cetera. Ergo homo orans pro Ecclesia vel Ecclesia pro se, dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest fideles qui lucent, illumina tenebras, idest peccatores.

[86921] Super Psalmo 17 n. 17 Spem exauditionis ponit cum dicit, quoniam. Hic facit duo. Primo tangit liberationem a malo. Secundo victoriam super malo. Dicit ergo, oro quia spero, in te, idest in virtute tua, eripiar a tentatione, idest a quacumque tribulatione sive impugnatione: 1 Cor. 10: fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et in Deo meo transgrediar murum, idest victoriam a peccato virtute Dei habebo. Tunc enim hostis habet victoriam civitatis, quando transgreditur murum. Murus iste est quaecumque difficultas quae impedit nos ad bene operandum, sive peccata quae provocant nos ad male faciendum. Hieronymus dicit, frangam murum, quia non possumus esse in mundo sine peccato: 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus et cetera. Sed transgredimur, quia superamus illud, dum non consentimus concupiscentiis ejus.

[86922] Super Psalmo 17 n. 18 Sequitur, Deus. Supra commemoravit in generali beneficia quae in futurum expectat a Deo, quia, in te eripiar etc.: hic in speciali prosequitur ea. Et notandum, quod loquitur ad modum habentis adversitatem et adversarios de quibus sperat victoriam: in qua triplex est gradus. Primo, ut persequatur adversarios fugientes, et sicut captos destruat. Secundo ut in eis regnet, ibi, et praecinxisti me. Tertia, ut exaltetur, ibi, et eripies me. Circa primum tria facit. Primo commendat suum adjutorem, scilicet Deum. Secundo, ostendit quomodo a Deo jam data sunt ei quaedam, per quae idoneus est ad persequendum eos. Tertio agit de persecutione. Secunda, ibi, Deus qui praecinxisti. Tertia, ibi, persequar. Prima in duo. Primo commendat Deum. Secundo commendationem probat, ibi, quoniam quis et cetera. Commendat ergo Deum de tribus: quod sit justus in opere, verax in sermone, et quod sit misericors in subventione. Quantum ad primum dicit, eripiar a tentatione, dum considero divinae justitiae puritatem, quia, Deus meus impolluta via ejus. Iterum dum considero ejus dispositionem, quia nihil injustum est in eo: Ezech. 18: numquid via mea aequa non est, et non magis viae tuae pravae sunt? Vel via Dei per quam Deus vadit ad animam est impolluta. Et est: haec charitas: 1 Cor. 12: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, idest ut securi eatis. Haec est impolluta, quia charitas non agit perperam, idest perverse. Vel via Dei est ipse Christus, quia peccatum non fecit: Isa. 35: via sancta vocabitur, et non transibit per eam pollutus: et erit via recta, ita ut stultus non erret per eam. Vel via Christi est virgo beata: Psal. 76: in mari via tua haec est impolluta: Can. 4: tota pulchra es, amica mea et cetera. Is. 54: dilata locum tentorii tui. Quantum ad secundum dicit, eloquia domini. Et loquitur ad similitudinem auri et argenti, quod si sit purum, probatur per ignem. Unde sicut aurum per ignem purgatum nihil habet impuritatis, ita sunt purgata verba domini: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis quidquam contrarium atque perversum et cetera. Igne examinata: Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum et cetera. Et dicuntur igne examinata, scilicet spiritus sancti: Job 12: auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem. Nullus potest examinare verba nisi habeat ignem spiritus sancti: 1 Cor. 2: animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei. Verum, quia est verax, implebit quod promisit. Et propter hoc dicit, protector est omnium sperantium in se: Eccl. 2: quis speravit in domino, et confusus est? Consequenter probat commendationem: quia hae sunt proprietates: quod sit justus, quod sit verax, et quod sit misericors. Si ergo ista bene conveniunt Deo meo, non quaeras alium. Sed nullus alius Deus est praeter ipsum. Et ideo dicit, quis Deus praeter dominum? Quasi dicat, nullus: Isa. 42: ego sum dominus: hoc est nomen meum: Deut. 6: audi Israel, dominus Deus tuus unus est. In hoc differebant Judaei ab aliis. Et quia alii colebant elementa mundi, vel homines vel Angelos, hi vero dicebantur factores eorum; sed Judaei colebant verum Deum factorem eorum. Dicit ergo quod ipse est Deus totius creaturae. Secundo, quod ipse colebatur specialiter a Judaeis. Dicit ergo quantum ad primum, quis Deus praeter dominum, scilicet totius creaturae factorem? Judith 16: tibi serviat omnis creatura tua. Aut quis Deus praeter Deum nostrum, specialiter. 1 Reg. 2: non est sanctus ut dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster: Psal. 75: notus in Judaea Deus et cetera. Qui dicitur noster specialiter pietate, et cultura, et unione naturae, et carnis assumptione, et redemptione. In hoc confunduntur Manichaei: quia hic est Deus et dominus visibilium, et quod Deus veteris testamenti est verus Deus, quia nullus Deus praeter eum.

[86923] Super Psalmo 17 n. 19 Deus. Hic ostendit quomodo habet a Deo idoneitatem ad vincendum, Deus enim aliquando dat virtutem alicui ad bene operandum; nec tamen sufficit nisi Deus protegat eum exterius. Primo ergo ostendit quomodo Deus dedit virtutem interius. Secundo, quomodo juvat exterius, ibi, dedisti mihi protectionem. Tria sunt necessaria alicui ad vincendum: scilicet quod sit fortis: Prov. ult.: fortitudo et decor indumentum ejus: Luc. 11: fortis armatus custodit atrium suum: quod sit agilis, et quod sit doctus in bello; et haec tria dicit se habere. Secundo, ibi, qui perficit pedes meos. Tertio, ibi, qui docet manus. Circa primum duo facit. Primo confitetur sibi datam fortitudinem a Deo. Secundo debitum fortitudinis usum. Dicit ergo, Deus qui praecinxit me virtute ad bellum et cetera. Milites praedicti praecinguntur armis et gladio ut sint expediti et parati ad pugnam: 1 Mach. 3: Judas Machabaeus induit se lorica sicut gigas: et succinxit se arma bellica in praeliis. Haec est fortitudo, scilicet virtus quae data est mihi a Deo, non solum in corporalibus bellis, sed et in spiritualibus, quae non vincerem sine virtute Dei. Et ideo dicit, praecinxit me virtute: Eph. 6: confortamini in domino et in potentia virtutis Dei: Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Vel praecinxit ad modum currentis ne impediatur ex defluxu vestium. Ita virtus Dei retinet affectum ne defluat ad terrena. Et ideo sequitur, et posuit immaculatam viam meam: 1 Reg. 25: benedictus Deus, qui custodivit servum suum a malo: Ps. 118: beati immaculati in via. Vel via ista est via charitatis, quae non agit perperam, ut supra dictum est.

[86924] Super Psalmo 17 n. 20 Qui. Hic ponitur agilitas, quae necessaria est ad pugnandum. 1 Reg. 24, dicitur quod egressus est Saul contra David super petras abruptissimas, quae solis cervis perviae sunt; quasi dicat, tantam agilitatem mihi contulit Deus, quod quasi cervus ibam per montes. Et super excelsa statuit me. In montibus declivibus vestigia hominis non figuntur: sed Deus dedit ei tantam gratiam ut non laberetur in eis. Mystice legitur sic. Cervus transcendit sine laesione spinas et silvas: sic spiritualis affectus pertransit sine laesione et infectione mala, sive delectationes mundi: Gen. Pen.: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis: Is. 25: tunc saliet sicut cervus claudus. Et super excelsa statuit me, idest super caelestia statuit mentem meam defixam: Habac. 3: super excelsa mea deducet me victor. Consequenter ponitur doctrina militaris; unde ait, qui docet manus meas ad praelium. Doctrina militaris acquiritur scientia et perfectio exercitio. Primo ergo scientiam sive doctrinam quaerit, quia haec doctrina necessaria est militibus. Prov. 24: cum dispositione initur bellum. Sed iste edoctus a Deo dicit quantum ad secundum, posuisti ut arcum aereum brachia mea, idest brachia quasi infatigabilia mihi ad bellandum dedisti. Vel, qui docet etc., idest contra vitia et Daemones, docet nos operari ad superandos hostes, qui caeli portas claudere conantur. Postea mutans personam dicit, posuisti et cetera. Alia littera habet, confregisti arcum aereum, idest brachium meum. Psal. 143: benedictus dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium et cetera. Nota, quod excellentia agilitatis et excellentia fortitudinis est in leonibus, qui ex siccitate nimia, non habent medullam in ossibus; et haec contingunt ex magna inaequalitate elementorum immixta: et ideo parum vivunt; et hoc non decet in homine propter operationes ejus: unde hujusmodi dicuntur ex speciali munere data David, ut dicitur Eccl. 47: lusit cum leonibus quasi cum agnis: et ursis similiter fecit sicut cum agnis eorum. Et similiter sibi data est a Deo ex gratia doctrina pugnandi, mystice. Oportet nos in spirituali bello esse doctos. Eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi: quas non possumus evadere nisi habeamus et doctrinam et auxilium divinum. Job 39: gloria narium ejus, idest Daemonis, terror contemnit pavorem nec cedit gladio. 1 Cor. 4: licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen qui intus est, renovatur de die in diem.

[86925] Super Psalmo 17 n. 21 Et dedisti. Hic ostendit quomodo praedicta sibi data conservantur a Deo exterius; unde dicit, praecinxisti me virtute: et tamen protegit me: et dedisti mihi protectionem salutis tuae, idest protexisti me ad salutem: quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio Dei. Ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium et cetera. Et dextera tua suscepit me, idest favor gratiae tuae me in bello confortavit. De hoc bello, Ezech. 3: manus domini erat mecum confortans me. Vel, dextera tua, idest filius tuus, suscepit me, idest naturam meam. Vel, me, infirmum ad curandum, et disciplina tua, correxit me in finem, idest finaliter et perfecte. Prov. 3: quem diligit dominus corrigit et castigat, et quasi pater in filio complacet sibi: unde, disciplina tua correxit me in finem. Quantum ad secundum dicit, disciplina et cetera. Contingit aliquando quod aliquis dubitat, aliquando errat. Ille autem, scilicet Deus errata corrigit; unde disciplina tua correxit me in finem, ut supra dictum est. Item dubitata dirigit: et disciplina tua ipsa me docebit. Ps. 118: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad tertium dicit, dilatasti gressus meos subtus me, quasi dans agilitatem, et in ea foves illos qui latos habent gressus quando non arctantur. Vel spiritualiter, quando cor est promptum per caritatem ad bonum. Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et non sunt infirmata vestigia mea, quia non deficit. Vel vestigia, idest signa quae in itinere relinquuntur.

[86926] Super Psalmo 17 n. 22 Persequar. Supra Psalmista posuit idoneitatem suam ad vincendum; hic autem agit de victoria, quomodo persecutus est fugientes: et circa hoc duo facit. Primo ponit persecutionis modum; secundo ostendit impotentiam resistendi, ibi, confringam illos, nec poterunt stare. Circa primum tria facit. Primo ostendit persecutionem esse justam; secundo efficacem; tertio perseverantem. Justam, cum dicit, persequar inimicos, non amicos, sed inimicos. 1 Mach. 3: persecutus est Judas inimicos perscrutans eos, et qui perturbabunt populum suum succendit flammis. Sed non videtur quod liceat bonis viris facere persecutionem contra aliquos. Gal. 4: quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Ergo carnalium est inferre persecutionem, et spiritualium est pati. Sed dicendum, quod affectus persequendi distinguit persecutionis genus. Quidam enim persequuntur amore et zelo. Psal. 68: zelus domus tuae comedit me; et hoc faciunt ut ad bonum sive ad salutem perducant, vel malum impediant. Psal. 100: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: et hoc modo persequuntur boni malos sive peccatores. Quidam persequuntur ex odio, inferentes malum, et impedientes bonum: et hoc modo persequuntur mali, sive carnales, viros justos. Ps. 70: persequimini et comprehendite eum et cetera. Vel, persequar inimicos meos, idest carnales affectus, comprehendam illos, non illi comprehendent me, secundum Glossam. Et ostendit quomodo est efficax ad persequendum inimicos: unde dicit, et comprehendam illos. Tunc ostenditur efficax, quando pervenit ad finem ut capiat eos. 2 Reg. 5: si ascendam ad Philistiim, et si dabis eos in manu mea? Et dixit dominus ad David: ascende et cetera. Et supra: ingrediebatur proficiens atque succrescens, et dominus Deus exercituum erat cum eo. Item ostendit, quomodo est perseverans, quia non convertar, scilicet a persecutione injustorum: donec deficiant, idest donec consumantur. 2 Reg. 1: sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum. Moraliter, inimici nostri sunt motus concupiscentiae qui in nobis sunt, et movent continua bella. Rom. 7: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et cetera. Hos debemus persequi et comprehendere et ligare, eis dominari et refraenare. Et non convertar, idest desistam persequi, donec deficiant, a rebellione. 2 Reg. 8: percussit David Philistaeos, et humiliavit eos. Sed haec non deficiunt in vita ista: licet enim semper minuantur, nunquam tamen totaliter extirpantur. Exod. 15: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Allegorice dicitur de Christo, qui persequitur inimicos nostros Judaeos, et alios peccatores, puniens eos corporaliter et spiritualiter.

[86927] Super Psalmo 17 n. 23 Confringam. Hic excludit eorum potentiam resistendi; quasi dicat, non resistent mihi, quia, confringam illos, idest ita vires eorum diminuam, quod, nec poterunt stare. Ps. 35: ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Job 38: brachium excelsum confringetur, idest non durabunt adversum me, vel non poterunt resistere. Levit. 28: persequimini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Et hoc ideo, quia venient in potestatem meam: et hoc est quod dicit. Cadent subtus pedes meos. Hoc etiam debemus nos facere de malis motibus et peccatis vel Daemonibus. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.

[86928] Super Psalmo 17 n. 24 Et hoc totum est ex eo quia, et praecinxisti. Hic agit de eorum totali derelictione: et commemorat duo. Primo divinum beneficium; secundo finale eorum exterminium, ibi, et comminuam eos et cetera. Et quia ea quae dixit, videntur ad gloriam suam pertinere, ideo attribuit ea Deo. Et primo excludit propriam virtutem; secundo ostendit inimicorum dejectionem, supplantasti; tertio eorum auxilii destitutionem, ibi, clamaverunt. Dicit ergo: o domine, tu fecisti hoc mihi, et praecinxisti me virtute ad bellum, idest tota virtus quam habeo ad bellandum, est a te, non a me. Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem multiplicat, et robur. Et supplantasti insurgentes in me subtus me. Ponit dejectionem inimicorum, de qua tria dixit: scilicet fugam, dedisti dorsum: diminutionem, confringam: et eorum casum, quia cadent; et hoc Deo attribuit, non eodem ordine. Primo ponit casum inimicorum suorum; quasi dicat, inimici mei cadent, subtus me. Isa. 40: deficient pueri et laborabunt; et juvenes de infirmitate cadent; sed tu hoc fecisti: et supplantasti insurgentes in me, subtus me, idest virtutem abstulisti, ne possent mihi resistere. Levit. 26: persequentur quinque de vestris centum alienos. Secundo ponit fugam inimicorum, et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Isa. 45: dorsa regum vertam. Tertio agit de fractione: et odientes me disperdidisti, in gentibus quas non noverunt. Clamaverunt. Hic ostendit, quod omnino sunt desolati; unde dicit, clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, quia nec auxilium hominum habebant; nec etiam deorum, quos ipsi dicebant creatores rerum. Hier. 2: ubi sunt dii tui quos fecisti? Surgant, et liberent te in die afflictionis tuae; unde sequitur: clamaverunt ad dominum, nec exaudivit eos. Isa. 1: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos. Sed contra. Isa. penul.: antequam clament, ego exaudiam. Psalm. 90: clamabit ad me, et ego exaudiam eum. Et dicendum, quando recta intentione quis clamat, sive orat, tunc exauditur; et Deus suam orationem adprobat et exaudit. Joan. 9: si quis Dei cultor est, scilicet recta intentione, hunc exaudit; sed quando simulata oratione et ficta clamat ad Deum, non exaudit. Jac. 4: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, idest mala intentione, vel injusta petitione. Prov. 1: tunc invocabunt, et non exaudiam: mane consurgent et non invenient. Consequenter ostendit eorum totalem destructionem; unde dicit, et comminuam eos. Quando pulvis projicitur, nullum vestigium remanet, quia ventus ipsum dispergit; sic quando mali destruuntur, nullo modo remanent; ideo dicit, et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti. Psal. 2: impii tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, scilicet sunt dispersi. Psalm. 9: periit memoria eorum et cetera. Sed quia aliqui destruuntur aliquando cum honore, ostendit quod mali sive peccatores viliter consumuntur et inhoneste; unde dicit, ut lutum platearum delebo eos. Job 20: si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, scilicet peccatoris, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Psal. 68: deleantur de libro viventium. Isa. 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti (scilicet peccator) et sicut turbo coram tempestate. Job 13: redigentur in lutum cervices vestrae.

[86929] Super Psalmo 17 n. 25 Eripies. Supra commemoravit Psalmista inimicorum persecutionem, et omnimodam destructionem; hic autem commemorat suam exaltationem, qua promotus est in regem; et circa hoc duo facit. Primo ponit exaltationem; secundo gratiarum actionem, ibi, vivit dominus. Circa primum duo facit. Primo proponit suam exaltationem super Judaeos; secundo ponit devotionem gentilium, ibi, populum; tertio proterviam Judaeorum, ibi, filii alieni. Hoc magis specialiter pertinet ad Christum, quam ad David. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo liberatur a contradictione Judaeorum; secundo quomodo datur ei potestas contra gentes. Dicit ergo, non solum odientes me disperdisti, sed eripuisti me de contradictionibus populi. Si intelligatur de David, multum contradixerunt ei Judaei. 2 Reg. 20: non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Et etiam Christo contradixerunt, ut patet in Evangelio. Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem et cetera. Et ex hac ereptus fuit David, et etiam Christus. Constitues me in caput gentium; quasi dicat: Judaei nolunt me dominari super se; sed tu me fecisti dominum et Judaeorum et gentium. Et hoc maxime convenit Christo, ut dicitur Eph. 1: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Deinde ponitur devota subjectio gentilium; unde dicit, populus quem non cognovi servivit mihi: populus scilicet extraneus, puta Ismaelitarum et Moabitarum, qui, ut habetur 2 Reg. 8, facti sunt ei sub tributo. Similiter et Christo: quia quos non cognovit visitando eos corporaliter, servierunt et obedierunt ei. Matth. 15: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, scilicet corporaliter visitare. Vel, non cognovi, idest non adprobavi dando ei legem et prophetas. Isa. 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. In auditu auris obedivit mihi: quia licet non videant me, ex solo auditu fidei per apostolos obedierunt. Isa. 65: invenerunt me, qui non quaesierunt me. Rom. 10: fides ex auditu. Vel, in auditu auris obedivit mihi, quia statim cum audissent, sicut dicitur Matth. 4, relictis omnibus secuti sunt eum.

[86930] Super Psalmo 17 n. 26 Filii. Hic ponitur protervia Judaeorum; et vocat eos filios alienos, quia olim fuerunt filii generati a Deo per gratiam et doctrinam legis. Exod. 4: primogenitus meus Israel; sed tamen alieni facti sunt. Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi. Et sequitur, abalienati sunt retrorsum. Et sunt alieni triplici ratione: quia mentiti sunt mihi, quia inveteravi, quia, claudicaverunt. Alienatur quis a Deo, quando non servat fidelitatem: et quantum ad hoc dicit, mentiti sunt mihi, idest fregerunt pactum. Item quando non sequuntur patrum fidelium vestigia; unde, inveterati sunt. Res inveterata est propter interitum. Isti fuerunt a principio novi. 1 Paral. 12, cum dicunt: tui sumus, o David, et tecum filii Isai; sed paulatim tepuerunt. Aliud est quando totaliter recedit: unde dicit, claudicaverunt a semitis suis, quasi uno pede debiles, vetus testamentum male servantes, et novum respuentes. Vel si referatur ad Christum, filii alieni mentiti sunt mihi, quia pepigerunt pactum cum Deo: Exo. 24: omnia quaecumque locutus est Deus, faciemus; postea fregerunt: Ps. 65: mentientur tibi in multitudine virtutis tuae inimici tui. Item virtus quae fuit in patribus, in filiis non est: ideo, inveterati sunt: Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, et inveterasti in terra aliena? Item claudicaverunt a semitis suis, idest praeceptis legis: quia uno pede incedunt, scilicet sensu litterali, non spirituali. Item literaliter etiam, claudicaverunt, quia sequebantur solum traditiones Pharisaeorum: 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum.

[86931] Super Psalmo 17 n. 27 Vivit. Hic ponitur gratiarum actio: et circa hoc tria facit. Primo proponit eam. Secundo ponit ejus materiam, ibi, Deus qui dat et cetera. Tertio prorumpit in laudes Dei, ibi, propterea vivit dominus. Et loquitur ad modum regis de Deo. Antiquitus modus salutandi regem fuit. Vivat rex. Hoc convenit Deo: quia ipse est vita aeterna: Ps. 35: apud te est fons vitae. Et ideo dicit, vivit dominus. Ezech. 33: vivo ego, dicit dominus Deus. Ipse enim est dator vitae hominibus: Joan. 1: quod factum est in ipso vita erat. Item aliis optatur benedictio, sed ipse est ipsa benedictio, benedictus Deus meus. Deus meus dicitur filius: Is. 9: filius datus est nobis: Ps. 66: benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: Dan. 3: benedictus es domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et benedictus in saecula: et quia nos benedictionibus implet. Tertio optat ejus exaltationem: et exaltetur Deus salutis meae, idest auctor et dator salutis gratiae in praesenti, et gloriae in futuro: Ps. 43: tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. Item ibid. 73: operatus est salutem in medio terrae. Non petit ut exaltetur in se, quia altissimus est: Ps. 86: fundavit eam altissimus; sed ut exaltetur in cognitione nostra. Et dicit, salutis meae, idest qui me salvat: Isa. 45: Deus justus et salvans non est praeter me: Act. 4: non est aliud nomen datum hominibus sub caelo. Vel, Deus qui salvat me, exaltetur per suum effectum, ut salvet me non solum in infimis, sed etiam in excelsis: Matth. 21: benedictus qui venit in nomine domini, hosanna in altissimis: Eccl. 43: exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude: Psal. 98: exaltate dominum Deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est.

[86932] Super Psalmo 17 n. 28 Deus. Hic ponitur materia gratiarum actionis, et pro beneficio liberationis a malo, et pro beneficio promotionis ad bonum; unde dicit, Deus et cetera. Et hoc potest dici in persona Ecclesiae: quia qui persequuntur eam, subjicientur sibi: Isa. 60: venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Sicut Paulus qui condemnavit Stephanum prostratus est: unde pia vindicta est, dum rebellis subditur et humiliatur: ideo tu es liberator. Joan. 8: si filius vos liberaverit et cetera. Meus de inimicis meis, non qualibuscumque, sed, iracundis: Prov. 27: ira non habet misericordiam: unde major gloria a ferventibus malis liberari. Et ab insurgentibus in me: Ps. 26: insurrexerunt in me testes iniqui et cetera. Exaltabis me. Ut ostendat Dei providentiam hoc dicit, idest in quo credunt deprimere exaltantur: Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum: Gen. 7: multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime. A viro iniquo eripies me idest a fraudulentis: Ps. 139: eripe me domine ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Consequenter concluditur gratiarum actio propter praedictas causas. Propterea confitebor tibi in nationibus domine etc. idest coram omni populo te laudabo: Tob. 12: benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Et nomini tuo Psalmum dicam. In Psalmo intelligitur bona operatio: quia quicquid boni facimus, debemus facere in gloriam nominis Dei. Magnificans salutes regis ejus. Hieronymus habet, sic magnificanti et facienti tibi, scilicet magnificanti et facienti, secundum literam nostram, Deus qui das vindictas. Et est Deus inquantum magnificans. Et ponit duo: unum ad statum regni, aliud ad personam, quia utrumque magnificatum est. Quantum ad primum dicit, magnificans salutes regis ejus, quia promovisti me ad regnum. Vel, regis, idest Christi, per cujus nomen omnes salvantur: Act. 4: non est aliud nomen datum et cetera. Quantum ad personam dicit, et faciens misericordias Christo suo David et semini ejus usque in saeculum, quia multiplicavit semen suum sicut promisit.


Super Psalmo 18

[86933] Super Psalmo 18 n. 1 Supra Psalmista multipliciter egit gratias de beneficiis datis et speratis: hic autem ex consideratione illorum beneficiorum consurgit in laudem benefactoris. Titulus patet, in finem Psalmus David. Secundum litteram refertur ad David; secundum autem mysterium ad Christum, in finem. Dividitur autem Psalmus iste in duas partes. In prima enim commendatur Deus ex sua eruditione, qua nos instruit. Et hoc dupliciter. Una communi, quae se habet aequaliter ad omnes: et haec per opera sua manifestatur: Rom. 1: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Alia speciali, per legis lationem, quae est solum ad fideles. Secundum, ibi, lex domini immaculata. Psalmus iste secundum veritatem exponitur de Christo, quia apostolus de hoc auctoritatem ad mysterium Christi Rom. 1 inducit, in omnem terram exivit et cetera. Nihilominus tamen, sicut mysteria Christi repraesentantur figuraliter quandoque in figuris veteris testamenti, ita quandoque figuraliter praemonstrantur in figuris operum sanctorum. Et ideo primo exponetur iste Psalmus quoad figuram. Secundo quoad veritatem. Et primo loquitur de caelis. Secundo de sole. Per caelos apostoli; per solem Christus intelligitur. In sole. Circa hoc duo facit. Primo ponit doctrinam qua nos erudit Deus per caelos, quomodocumque intellectos. Secundo excludit impedimenta hujus doctrinae, ibi, dies diei eructat verbum et cetera. Duo necesse est cognoscere de Deo. Unum, scilicet gloriam Dei in qua est gloriosus. Secundo opera ejus. Si respiciamus corporales caelos, isti nuntiant nobis gloriam Dei: quia in eis est mira et ordinata distinctio, quae est quaedam redundantia illius in firmitate gloriae: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis dominus. Et quia sol illuminans per omnia respexit, et gloria domini plenum est opus ejus. Et ideo intelliguntur isti caeli materiales indicare nobis gloriam Dei, non quasi animalia materialia, ut Rabbi Moyses dicit, sed in ejus pulchritudine qua multo magis indicatur eorum artifex. Et firmamentum demonstrat nobis, quantum Deus sit magnificus. Firmamentum dicitur caelum, ut dicitur Gen. 1: vocavit Deus firmamentum caelum. Secundum autem distinctionem dicitur caelum: et sic in caelorum distinctione apparet divina sapientia: si totum accipiatur simul, sic narrat ejus virtutem; et ideo dicit quod caeli enarrant, idest manifestant, gloriam Dei, et firmamentum nuntiat opera manuum ejus, per quae opera apparet ejus virtus. Secundum autem veritatem, per caelos intelliguntur apostoli, in quibus tamquam in caelis habitat Deus. Et dicuntur caeli propter sublimitatem conversationis: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Item stellati, propter multarum virtutum abundantiam: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum: Is. 55: sicut exaltati sunt caeli a terra etc. quia lucidi per doctrinam et exemplum: Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quia volubiles per obedientiam et discursum praedicationis: Eccl. 24: gyrum caeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, et profundum abyssi penetravi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum tenui. Isti enarrant gloriam Dei, scilicet patris, in qua est Christus. Et quia Christus est aequalis patri; et quod est Deus, et quod gratis peccata dimittit: Isa. 52: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Item apostoli dicuntur firmamentum, quia firmati virtute spiritus sancti: Luc. ult. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Et annuntiant opera manuum ejus, idest mirabilia quae fecit Christus, scilicet nativitatem, passionem, resurrectionem, et ascensionem: Eccle. 42: nonne Deus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia ejus? Isa. 12: annunciate hoc in universa terra. Psal. 95: annunciate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Vel caeli enarrant, quia caeli novam stellam miserunt, ortum salvatoris nuntiantem: Matth. 2: vidimus stellam ejus in oriente.

[86934] Super Psalmo 18 n. 2 Dies. Hic excludit impedimentum doctrinae: et excludit triplex impedimentum. Aliquando impeditur doctrina, ut non possit addisci, ex tempore: aliquando ex linguarum varietate: aliquando ex locorum diversitate. Primum impedimentum est de nocte: non enim est tempus legendi, cum sit tempus quiescendi: et secundum diversa tempora convenit docere et discere. Et primo dicendum est de materialibus diebus qui causantur secundum naturam ex motu caeli: et ideo non solum substantiam caelorum oportet considerare, sed etiam motum firmamenti: et sic oportet accipere in hac vicissitudine sapientiam: Eccl. 33: quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum a sole? A domini scientia separati sunt, idest dispositi supra. Et ideo dicit dies, succedens, diei eructat verbum, idest diem sapientiae, idest manifestat ordinem et bonitatem divinae sapientiae, inquantum una dies est major alia et cetera. Una die est major aestus quam alia: et sic de singulis. Et nox. Supra ostendit divinam sapientiam et ordinem dispositionis divinae, quia ordinate nox nocti succedit: et dicit quia dies eructat, quia tempus diei est tempus loquendi; et ideo est tempus verbi. Propter quod dicit, eructat verbum. Sed tempus noctis est tempus meditationis propter quietem; et ideo in quiete noctis homo meditatur, et adinvenit multa ex quibus fit sciens; et ideo est tempus scientiae. Et ideo dicit, et nox, succedens, nocti indicat scientiam, idest Dei; quia in una nocte est alia dispositio temporis quam in alia: et hoc totum a scientia Dei disponente. Secundum veritatem apostoli dicuntur dies: et hoc est quod dicit, dies, idest apostoli, eructat verbum, divinae sapientiae: diei, idest perfectis: 1 Cor. 2: scientiam loquimur inter perfectos: non enim omnibus omnia praedicantur; sed clara claris, sancta sanctis, magnis magna praedicant. Item apostolus inquantum est nox, idest in carne vivens et mortalis, infirmitati et ignorantiae rudium condescendens, tanquam nox indicat nocti, idest perfectis scientiam, sed de rebus humanis: 1 Cor. 3: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis dedi, non escam. Vel dies, idest Gabriel, eructat verbum diei, idest virgini beatae proponit verbum salvatoris; sed, nox, idest Diabolus, indicat scientiam nocti, idest Evae: Gen. 3: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Item secundo impeditur doctrina, secundum varietatem linguarum; sed haec doctrina per hoc non impeditur, quia, non sunt loquelae neque sermones: idest, quaecumque sint illae linguae seu nationes, possunt erudiri de divina sapientia et virtute; et hoc sive per caelos, sive per apostolos: sed secundum veritatem dicendum quod non sunt loquelae et cetera. Quorum non audiantur verba eorum, quia voces, sive praedicationes, sive doctrina apostolorum auditur a quolibet. Sed de loquela apostolorum duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod apostoli una lingua loquebantur; sed alii omnes eos intelligebant. Sed contra hoc est apostolus 1 Cor. 14: gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Unde non sunt loquelae, in quibus non audiuntur loqui. Loquelae significant linguas principales; sed sermones significant varietates idiomatum in eadem lingua. Vel loquelae linguae, sermones sunt modi loquendi. Est autem triplex modus loquendi: unus humilis, quem communiter loquimur; alius, quando est coloratus; et alius, quando est ornatus tantum. Primus convenit docenti. Secundus persuadenti. Tertius delectanti; et quolibet istorum modorum loquebantur apostoli: Isa. 28: in loquela labii et lingua altera loquar ad populum istum. Item impedimentum doctrinae est diversitas et remotio loci: quia doctrina aliquando non vadit ad remotas partes; sed non ita est de ista; quia, in omnem terram exivit sonus eorum, scilicet caelorum, vel apostolorum: quia ubique est doctrina, qua caeli erudiunt: sed de apostolis melius dicitur, quia dicit exivit, non exierunt, sonus, idest fama, et in fines orbis terrae verba eorum. Isa. 12: cantate domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra: Matth. ult.: euntes docete omnes gentes. Et ideo dicit, in fines orbis terrae verba eorum: quia sonus pervenit ad remota; et verba ad loca propinqua. Sed non est ita de apostolis; immo etiam verba, idest distinctio soni, pervenit ad fines orbis terrarum, vel prophetia aliqua, vel fama miraculorum.

[86935] Super Psalmo 18 n. 3 In sole. Supra Psalmista fecit mentionem de caelis; et hic ad ostendendam laudem creatoris agit de sole. Et sicut per caelos intelliguntur apostoli, ita per solem intelligitur Christus: Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Et quaedam prophetiae dicunt hoc de Christo sub figura solis; ideo primo ponit figuram per quam incipit veritatem de Christo explicare. Circa figuram tria ponit. Primo situm solis. Secundo motum, et ipse tamquam sponsus. Tertio effectum ejus: non est qui se abscondat et cetera. Primo sciendum est, quod haec diversa littera Hieronymi habet, soli posuit tabernaculum in eis; quasi dicat: ita caeli enarrant et cetera. Et pro eis, scilicet caelis, posuit soli tabernaculum, idest collocavit eum in caelis. Ponitur convenienter tabernaculum: quia hic mundus est locus viatorum, non habitantium in certo loco, quia sunt in continuo motu. Nostra autem littera habet, in sole posuit tabernaculum suum. Domus alicujus domini pulchrius stat in civitate quam in rure; ita pulchrius in caelo videtur tabernaculum Dei: et ideo dicit, in sole posuit tabernaculum suum; quasi dicat: sol est ejus tabernaculum: non quod Deus in loco contineatur, sed quia, ut Dionysius dicit, in sole maxime repraesentatur bonitas et virtus Dei, sive divina. De motu solis duo dicit, a summo caelo. Nota quod loquitur de caelo sicut est in motu suo, qui est finis noctis et principium diei. Et secundum quod est finis noctis, non est nisi exitus de occulto in manifestum: quia non oritur quasi tunc esse incipiat, sed quia tunc manifestatur: et ideo assimilat eum sponso egredienti de thalamo: quia sicut occultatur sponsus in thalamo, sic occultatur sol de nocte; ideo dicit, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Secundum autem quod est principium diei, quatuor ponit: scilicet proprietatem sive efficaciam ejus, magnitudinem, velocitatem, et regularitatem motus ejus. Proprietatem, quia nox tristitiam indicat; sed dies laetificat: Psalm. 29: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia: et ideo dicit, exultavit. Magnitudinem, quia magnus inter omnia corporalia particularia; et ideo dicit, ut gigas. Velocitatem; unde dicit. Ad currendam. Regularitatem; unde dicit, viam, quia non exorbitat a rectitudine viae, sicut aliqui planetae. Item hanc similitudinem exponit, cum dicit, a summo caelo. Et quod hic dicitur, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia sunt duo puncta secundum astrologos, scilicet summitas caelorum, ubi sol est quando est in meridie, et punctus oppositus qui est angulus terrae, ubi est sol in medio noctis: et hoc est quod dicit, a summo caelo egressio ejus, secundum illos qui incipiunt diem a medio noctis, et occursus ejus usque ad summum ejus, quantum ad angulum caeli ubi est in meridie. Sed si ad unum punctum summum referatur, sic est unus punctus, ubi sol est in meridie. Et hoc est quod secundum astrologos plures dies computantur a medio diei; quasi dicat: a puncto meridionali est recursus ejus, scilicet solis, usque ad locum illum: Eccl. 1: oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Effectus ejus manifestatur cum dicit, nec est qui se abscondat a calore ejus; quasi dicat, sol in meridiano ita exurit terram, et ita calidus est quod in aliquibus terris vix homo subsistit: Eccl. 43: in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis potest subsistere? Secundum autem rem significatam designantur mysteria Christi. Et primo designatur ipsius conceptio. Secundo nativitas. Tertio ejus progressus. Quarto ejus ascensio. Conceptio designatur, cum dicitur, in sole posuit tabernaculum suum. Est autem consuetum, quod per tabernaculum intelligitur corpus: 2 Pet. 1: scio quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod dominus noster Jesus Christus significavit mihi: 2 Cor. 5: qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus. Quod ergo dicit, in sole posuit etc. idest corpus suum posuit in sole, idest in beata virgine, quae nullam habuit obscuritatem peccati: Cant. 4: tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Vel in sole sunt tria. Lucet, ardet, et distinguit vices temporum. In sole posuit tabernaculum suum, idest in manifesto, quia cum invisibilis esset, per assumptionem corporis factus est visibilis: Jo. 1: verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Item in sole, idest ardore, posuit tabernaculum suum, idest corpus suum, quia suscepit passibile: Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item subjecit ipsum varietati: et qui secundum quod Deus erat aeternus, secundum quod homo factus est temporalis: Psalm. 30: in manibus tuis tempora mea. Vel, tabernaculum suum, idest Ecclesiam: Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Posuit in sole, idest in manifesto: Matth. 5: non potest civitas abscondi supra montem posita. Nativitas designatur cum dicitur, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Thalamus uterus virginalis est: de hoc sicut sponsus processit, quia in ea unione perpetua desponsavit humanam naturam: unde in morte divinitas remansit unita animae et corpori: Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Processus viae ejus describitur a jucunditate. Unde, exultavit, interius scilicet cum laetitia spirituali, quam nec mors nec tristitia aliqua in sensualitate potuit perturbare: quia etiam in passione fruebatur: Isa. 42: non erit tristis neque turbulentus; quia ex tristitia sensualitatis nulla tristitia in parte superiori fuit: tamen tota patiebatur secundum quod erat natura; non autem secundum quod erat conversa ad Deum. Item describitur magnitudine: quia, ut gigas, geminae substantiae: quia naturae divinae in qua magnus: Ps. 76: quis Deus magnus sicut etc., et humanae naturae in qua etiam magnus: Luc. 1: hic erit magnus: et cetera. A velocitate: quia salutem nostram operatus est in modico tempore: unde dicit, ad currendam viam: Act. 10: pertransivit benefaciendo et sanando, quasi velociter.

[86936] Super Psalmo 18 n. 4 A summo. Hic prosequitur de ascensione: et circa hoc tria facit. Primo ponit ascensionem debitam. Secundo ejus terminum. Tertio effectum debitum ponit. Primum, cum dicit, a summo caelo egressio ejus. Naturale est cuilibet rei tendere in locum suum sibi connaturalem. Locus naturalis summus debetur ei qui habet summam naturam. Christus est natus a patre habens summam naturam: Ephes. 4: qui descendit, ipse est qui et ascendit. Et ideo dicit, a summo caelo egressio ejus, scilicet per aeternam generationem. Et dicit, a summo, non ex aethereo vel Empyreo, vel alio; sed ab esse Trinitatis, quia est consubstantialis patri, idem in essentia. Deinde ponit terminum. Dicit ergo: et occursus ejus usque ad summum ejus: Jo. 16: exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Sequitur effectus: nec est qui se abscondat a calore ejus: Ephes. 4: dedit dona hominibus. Ibidem: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Sol quando est in alto, omnes calefacit. Sic Christus ascendens misit spiritum sanctum discipulis; unde dicit. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritus sanctus calefacit: Can. 8: lampades ejus lampades ignis. Sed numquid multi non recipiunt calorem ejus? Dicendum quod sicut est de sole materiali, ita contingit de spiritu sancto. Multi autem possunt se abscondere, et non recipere calorem solis, sed sol ex parte sua se exhibet omnibus; sic spiritus sanctus effunditur ubique, et petit ab omnibus recipi, nisi aliquis se per malitiam abscondat. Vel non est qui se abscondat etc.: quia licet peccator non recipiat eum, tamen non potest abscondi quin cognoscatur ab eo et cetera. Prov. 15: Infernus et perditio coram domino.

[86937] Super Psalmo 18 n. 5 Lex. Supra Psalmista egit de sua generali instructione, quae fit per creaturas; nunc agit de speciali quae fit per legislationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit legis commendationem. Secundo agit de delictis quae committuntur contra legem, ibi, delicta quis intelligit. Et convenienter post mysteria incarnationis Christi, agit de lege veteri, quae est per Christum impleta, et nova tradita: et circa hoc duo facit. Primo ostendit legis bonitatem sive rectitudinem. Secundo ejus suavitatem seu dilectionem, ibi: desiderabilia. Circa primum tria facit. Primo commendat legem in generali. Secundo ea quae in lege continentur, ibi, testimonium domini. Tertio commendat ea quae adjacent legi, ibi, timor domini. Est autem considerandum, quod de lege domini dicit duo: et quod est immaculata, et quod est convertens: et potest ad utramque legem referri, scilicet novam et veterem: et ponuntur ad differentiam legis humanae, in qua quaedam illicita permittuntur, sicut usurae et prostibula; non enim potest omnia corrigere. Sed lex domini non est talis, sed est immaculata, idest omnia mala excludens: Psalm. 11: eloquia domini, eloquia casta et cetera. Job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Item lex humana non extendit se nisi ad ea ad quae se habet judicium humanum, scilicet tantum ad exteriora: 1 Reg. 16: homo videt quae apparent, Deus autem intuetur cor. Et ideo lex humana retrahit ab exterioribus, licet divina lex convertat cor ad Deum; et ideo dicit, convertens, non tantum exteriores actus, sed et animas. Sed lex vetus hoc faciebat imperfecte, lex nova perfecte: quia lex vetus cohibet per poenas temporales, quae coercent manum; sed lex nova cohibet per poenas aeternas, quae coercent cor. Continentur autem in lege tria: testimonia, judicia, et praecepta. Testimonia, quia lex divina procedit ex necessitate super aliqua credulitate: Heb. 11: accedentem ad dominum oportet credere. Et ideo necessaria sunt testimonia per quae fides recta hominis probetur; et ita in ea sunt testimonia et caeremoniae. Et dicit de eis duo: quod testimonia sive praecepta habent aliquid fidele, et quod sapientiam praestant. Doctrinae autem humanae habent aliquid non fidele, nec sapientiam praestant. Non fidele, quia antiquitus confinxerunt in legibus quaedam falsa, secundum quod videbatur eis ad utilitatem civitatum: sicut quod quidam homines nati sunt ex diis, ut conciperent magnos animos; et quod bene regentes transferebantur ad deos, ut animarent ad bonum reipublicae. Sed testimonium domini, idest doctrina, seu mandatum divinum est fidele, idest habet veritatem; sed illud, scilicet doctrina illorum est falsa: Psalm. 92: testimonia tua, domine, credibilia facta sunt nimis: et hoc ideo est, quia lex illa ordinat ea quae sunt in vita ista tantum; sed lex divina ordinat ad futuram vitam. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Testimonia proprie dicuntur in lege illa quae generant auctoritatem praecipientis in corde subditorum, ut obediant praeceptis; ut quod Deus sit unus, et quod sit creator caeli et terrae, et hujusmodi. Et quia caeremonialia praecepta sunt ex sola auctoritate divina debita, possent dici testimonia; praecepta vero moralia fundantur in debito omnis virtutis; judicialia vero praecepta fundantur in debito, quod est inter homines quantum ad contractus. Lex autem illa humana non praestat sapientiam: aliqua enim sapientia est in humanis, ubi est aliqua veritas, ut philosophica: et quaedam sapientia est qua utebantur sacerdotes in templo, et haec est falsa: et haec multis proponebatur; sed illa philosophica paucis, sed divina parvulis, quia populis: Deut. 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Vel, parvulis, idest humilibus: Matth. 11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Justitiae domini rectae, seu judicia illa quae dicuntur Exod. 22: qui furatus fuerit bovem aut ovem et cetera. Isa. 26: rectus callis justi ad ambulandum: Prov. 21: gaudium est justo facere justitiam, et pavor operantibus iniquitatem. Et dicit duo de eis: quod recta, et quod jucunda. Recta, quia continent justitiam. Rectum dicitur justum: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid nec perversum: recti sunt intelligentibus et cetera. Jucunda, non severa et perturbativa, quia sunt aequitati permixta; unde dicit, laetificantes corda, propter aequitatem et spem praemii: Ps. 118: laetabor ego super eloquia tua. Moralia vero praecepta sunt lucida et illuminativa; unde dicit, praeceptum domini lucidum. Lucidum dicitur, quia in se est manifestum et evidens, sicut hic, non occides, non moechaberis, non furtum facies, et similia: quae habent in se claritatem, quod quilibet servare tenetur dicens, Prov. 6: mandatum lucerna, et lex lux. Praeceptum dicitur ad quod attenditur secundum imperium superioris; et est de agendis, et importat debitum faciendi in eo cui praecipitur: quod quidem debitum est vel ex parte regulae divinae quam tenemur sequi; et sic illud cadit sub debito, sine quo rationis ordo servari non potest: vel est debitum ex auctoritate praecipientis, cui obedire tenemur: vel ex parte finis, quem omnino volumus, qui est praestitutus nobis; et tunc cadit sub praecepto illud sine quo non possumus servare subjectionem ad praecipientem; vel sine quo non possumus consequi finem intentum. Dicitur enim praeceptum quasi praecise ceptum, scilicet ad agendum: quasi quod praecise teneamur illud agere: ideo tale praeceptum est: illuminans oculos, scilicet rationis, qui oculi tenebrescunt per cupiditatem exteriorum et concupiscentias interiorum passionum: et hoc removet praeceptum domini, et ideo illuminans oculos. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, Psal. 12.

[86938] Super Psalmo 18 n. 6 Timor. Hic ponit quaedam adjacentia legi: quorum unum est ex parte nostra, scilicet timor, qui inducit nos ad servandum praecepta: Eccl. ult.: Deum time, et mandata ejus observa. Et de timore isto duo dicit. Primo dicit eum sanctum. Secundo dicit eum permanentem. Omnis autem timor ex amore causatur; quia illud timet homo perdere quod amat. Et ideo sicut est duplex amor, ita est duplex timor: quidam est timor sanctus qui causatur ab amore sancto: quidam non sanctus, qui a non sancto causatur. Sanctus amor est quo amatur Deus: Rom. 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Timor iste sanctus tria facit. Primo timet Deum offendere. Secundo recusat ab eo separari. Tertio se Deo per reverentiam subjicit: et iste timor dicitur castus et filialis. Non sanctus timor est qui causatur ab amore non sancto, qui est mundi, et suiipsius; et de tali amore non sancto causatur duplex timor non sanctus. Servilis, qui est ex amore sui: et mundanus, qui procedit ab amore mundi: Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus et cetera. De timore sancto: Ps. 33: timete Deum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Mundanus timor non permanet nisi cum mundo: servilis permanet in malis in perpetuum, sed sanctus permanet in bonis. De hoc dicit Psalmus: timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Sed contra. Perfecta charitas foras mittit timorem, 1 Joan. 4. Dicendum, quod charitas expellit timorem servilem: sed filialis timor dupliciter permanet: scilicet in patria. Primo quantum ad sui praemium: Ps. 9: patientia pauperum non peribit in finem. Non quod ibi sit patientia, quia non est ibi tribulatio, sed fructus ejus: et sic fructus timoris permanet: Eccl. 1: timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Vel manet secundum aliquem sui actum: non quod timeat offendere, quia ibi non timet peccatum nec separationem, sed quantum ad reverentiam, quia submittent se Deo, nec audebunt se ei aequare: Job 26: columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus. Ex parte Dei est aliud, scilicet judicium ejus: quod dicitur executio justitiae: Ps. 93: quousque justitia convertatur in judicium. Et haec fiunt secundum quod punit vel praemiat; et ideo judicia domini dicuntur vera et justificata: vera propter rectitudinem, quia in eis semper est veritas: Rom. 2: judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: non enim sequitur, testimonia humana, sed justificata in semetipsa dicuntur, quia vel non sequuntur aliam superiorem legem, sed in semetipsa. Vel quia in semetipsis ipsa judicia domini habent evidentem justitiam: Ps. 36: et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

[86939] Super Psalmo 18 n. 7 Desiderabilia. Supra Psalmista commendavit legem divinam quantum ad ejus rectitudinem; hic autem commendat quantum ad ejus suavitatem et jucunditatem: et circa hoc duo facit. Primo ponit ejus commendationem. Secundo talem commendationem probat, ibi, etenim servus tuus. Praefert autem legem quantum ad desiderium animae omnibus rebus mundi. In rebus autem mundanis desiderantur exteriores divitiae et voluptates corporales. Et supra ista est delectatio legis Dei. Quantum ad primum dicit ista quae dicta sunt: desiderabilia super aurum: Prov. 8: melior est sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari: Ps. 118: dilexi mandata tua super aurum et cetera. Et tangit illa duo quae homines desiderant; unde dicit, aurum; et pompas, unde lapidem pretiosum. Lapides pretiosi non serviunt nisi ad apparentiam: unde ibi multum potest referri, vel ad lapidem, vel ad pretiosum. Item quantum ad secundum dicit, et dulciora super mel et favum: Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Dicitur mel et favum, quantum ad delectationes corporales. Mel extrahitur a cera; sed favus est mel et cera. Delectationes corporales quandoque sunt manifestae, et sic est mel; quandoque sunt absconditae et dulciores, et sic est favus: Prov. 9: aquae furtivae dulciores sunt et cetera. Vel praeferuntur favo propter vetus testimonium, in quo est mel in favo, veritas in figura: melli propter novum ubi est veritas manifesta. Sed numquid spirituales delectationes sunt delectabiliores? Dicendum est quod sic: et est triplex ratio. Una ex parte boni delectati quod est potius bonum, et ex causa delectationis, quod est majus bonum, ergo magis delectabile. Secunda ex parte potentiae delectantis, quia vis intellectiva est fortior sensitiva. Tertia ex modo delectationum. Corporales delectationes consistunt in fieri et in motu; sicut in cibis et in aliis. Motus autem est quid imperfectum; et quoddam futurum et praeteritum importat; quia non habetur totum simul. Spirituales autem delectationes non sunt in motu: quia consistunt in amando et intelligendo bonum, quod non est in motu; sed per accidens plus desiderantur illae, inquantum abundant aliqui in sensu, et deficiunt in intellectu. Vel sancti homines plus diligunt praecepta Dei quam seipsos. Et sancti designantur per aurum et lapidem pretiosum: 1 Cor. 3: si quis aedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos. Item per mel et favum significantur illi qui alieni sunt a rebus mundi; sed favus sunt illi qui adhuc rebus mundi delectantur: et tales, quia non sunt totaliter alieni, diligunt plus se quam praecepta; alii diligunt plus praecepta quam se. Et hoc probat dupliciter. Primo experimento. Secundo ex effectu. Experimento, cum dicit, etenim servus tuus custodit ea; quasi dicat: possum dicere quia dulcia sunt, quia probavi ea: nam ego diligo et experior ea. Nullus autem testimonium potest ferre nisi qui experitur: Joan. 7: si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar: Job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Ex effectu, idest remuneratione probat idem, cum dicit, in custodiendis illis retributio multa: Matth. 5: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in caelis. Et non dicit pro custodia; sed, in custodiendis illis, quia ipsa custodia eorum est magna retributio, scilicet gloria cordis et munditia: 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et sic commendatur lex ab honestate, quando dicit, in custodiendis illis etc. quia honestum idem est quod virtus; et est per se appetibile.

[86940] Super Psalmo 18 n. 8 Delicta. Hic orat pro delictis illorum qui praetereunt legem. Et primo proponit occultationem peccatorum. Secundo petit eorum remissionem, ibi, ab occultis. Tertio ponit rationem petitionis, ibi, si mei et cetera. Dicit ergo: legem frequenter offendimus, sed, delicta quis intelligit? Quasi dicat, nullus. Et hoc propter tria. Primo, quia delictum excaecat oculos peccantis, unde non de facili discernuntur parva peccata: Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum. Secundo, quia peccata sunt multa: Psal. 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item propter eorum subtilitatem: Ps. 39: multiplicati sunt super capillos capitis mei, ex subtilitate: sed non dicit peccata, sed, delicta. Duplex est peccatum: scilicet transgressionis: et hoc facilius cognoscitur, quia homo scit se fecisse actum pravum. Item omissionis: et hoc difficile cognoscitur, quia haec non obligant ad semper, sed pro loco et tempore. Et distingue. Quando est locus et tempus, est difficile affirmare: et quando danda est eleemosyna, qualiter etc. et ubi. Consequenter ponit peccatorum remissionem. Est autem duplex genus peccati. Unum quod sumit initium a nobis; et hoc est praecipue originale, et quae ex corruptione fomitis procedunt, ut peccata carnalia; et haec animam inquinant, quia conjungunt eam rebus terrenis. Et ideo dicit, ab occultis meis munda me, idest quae ab occulta radice procedunt, vel quae in occulto fiunt, vel quae a secreta voluntate oriuntur: Eph. 5: quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Aliquando sumunt originem ab alio: ideo dicit, ab alienis parce servo tuo. Sed numquid alicui imputatur alienum peccatum? Ezech. 18: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Dicendum, quod non, quando totaliter est alienum; sed quando transit ad te per imitationem: Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Vel persuasionem, vel consensum: Prov. 1: fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis. Vel per dissimulationem tempore et loco debito, tunc fit tuum, et imputatur: Rom. 1: non solum qui faciunt ea, digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et hoc maxime in praelatis quando dissimulant scienter scelera subditorum. Et dicit, parce servo tuo, quia haec peccata videntur in nobis ex divina ira provenire, quod scilicet hujusmodi occasiones peccati dentur nobis. Vel, ab alienis, superbis hominibus: Psal. 17: filii alieni mentiti sunt mihi.

[86941] Super Psalmo 18 n. 9 Si mei. Hic ponitur ratio petitionis. Et primo ex parte David petit immunitatem a malo. Secundo perfectionem in bono, et erunt ut complaceant. Petit autem immunitatem a malo. Et hoc dupliciter: a futuro et a praeterito. Dicit ergo, si mei non fuerint dominati, vel, dominata, scilicet peccata: Ps. 62: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, idest omnia peccata, quae terra dicuntur propter multas proprietates terrae. Ut disperderem de civitate domini omnes operantes iniquitatem, idest omnes operationes iniquas. Vel dominati, scilicet superbi. Vel, alieni, idest peccatores, vel Daemones qui dicuntur tunc dominari, quando pertrahunt ad consensum: Joan. 8: qui facit peccatum, servus est peccati. Si ergo non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, idest servabo me sine macula peccati mortalis, etsi non venialis: Job 15: quid est homo ut immaculatus sit? De praeterito dicit, et emundabor a delicto maximo: Is. 1: si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur; Job 11: si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non permanebit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam. Vel maximo, scilicet superbia, quia est initium omnis peccati: Eccl. 10: non est majus peccatum quam apostatare a Deo: et hoc fit per superbiam. Unde peccatum quod est ex superbia, potius est eo quod fit ex ignorantia, vel ex infirmitate: superbia namque est initium et causa omnis peccati; et qui caret illa, est vere immaculatus. Consequenter ponit illud quod pertinet ad perfectionem in bono. Et primo oris; unde dicit, et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Quamdiu homo est in peccatis, eloquia sua non placent Deo: Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: Psalm. 49: peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Item ponit perfectionem cordis quae requirit placentiam Dei; unde dicit, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, idest coram Angelis: vel, qui intus vides et conscientiam inspicis. Et hoc dico, quia tu, domine, es adjutor meus, in bonis agendis, et redemptor meus, a malis cavendis: Isa. 44: revertere ad me, quia redemi te.


Super Psalmo 19

[86942] Super Psalmo 19 n. 1 In praecedentibus Psalmis agebatur de liberatione a persecutione, et gratias egit pro liberatione; hic autem liberatus, vel in spe liberationis existens, petit ad majora promoveri. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima parte ponitur petitio exaltationis. In secunda proponitur promissio, ibi, domine in virtute et cetera. Circa primum tria facit. Quia primo ponitur petitio. Secundo ponitur spes exauditionis, ibi, nunc cognovi. Tertio ponitur conclusio Psalmi, ibi, domine salvum fac et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur petitio pro malis. Secundo pro promotione ad bonum, ibi, retribuat tibi. Psalmus iste procedit alio modo quam praemissi. In aliis autem Psalmis inducitur quasi oratio David pro se petentis; hic inducitur quasi oratio aliorum pro ipso: et quamvis secundum litteram ea quae hic dicuntur, aliqualiter referuntur ad David, tamen proprie et vere pertinent ad Christum. Secundum mysterium autem pertinent ad Ecclesiam et virum justum: et qualitercumque intelliguntur, circa istam partem Psalmus duo facit. Primo ponitur exauditio deprecantis. Secundo ponitur ratio exauditionis, ibi, protegat te. Dicit ergo: o David, vel Christe, exaudiat te dominus; Mach. 1: exaudiat orationes vestras et cetera. Exaudiat te dominus. David passus est tribulationes, et Christus in passione similiter: et ideo dicit, in die tribulationis et correptionis: Isa. 37: dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies haec. Et in hac exauditus est Christus pro se et pro aliis: Heb. 5: in die carnis suae cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est. Et justus homo dicit, cum tribularer, clamavi et exaudivit me. Est ergo triplex causa quae facit orationem exaudibilem. Prima est divina bonitas. Secunda sanctorum suffragia. Tertia proprium meritum; quia, ut dicitur Jo. 9, Deus peccatores non audit; sed si quis Dei cultor est, hunc exaudit. Ratio exauditionis ponitur, cum dicit, protegat te nomen Dei Jacob. Prima causa, idest propter suum nomen, idest propter suam bonitatem. Protegat te, si referatur ad Christum. Si autem ad alios pertineat, sic ponitur. Deprecantem, protegat te nomen Dei Jacob. Quem Deum ipse adoravit quando apparuit ei in Bethel: Gen. 28: Deus Jacob, qui terrenos ad caelos ducit, et de caelis auxiliatur terrenis. Iste ergo, protegat te: Prov. 18: turris fortissima nomen domini: Psalm. 30: proteges eos in tabernaculo tuo et cetera. Hoc nomen est omnipotens: Exod. 15: qui potest salvare et cetera. Item est nomen misericordiae: Luc. 1, sanctum, idest misericors, nomen ejus: Can. 1: oleum effusum nomen tuum. Sic ergo ex potentia et misericordia Dei protegimur: Isa. 49: sub umbra manus suae protexit me: Psalm. 16: sub umbra alarum tuarum protege me. Secunda causa, mittat tibi auxilium de sancto, idest de collegio sanctorum. Et est duplex collegium sanctorum. Unum regnantium cum Deo in gloria; aliud est militantium in terra; et ex utrisque adjuvamur, quia Angeli intercedunt pro nobis: 2 Jo. 1: advocatum habemus, scilicet collegium Angelorum: Apoc. 8: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli, coram Deo. Fumus est ex humore et calore. Item Christus, qui est rex eorum, pro nobis assistit: Heb. 7: accedens per semetipsum ad Deum, ad interpellandum pro nobis. Et ideo dicit, mittat tibi auxilium de sancto, idest de filio incarnato, qui anagogice dicitur sanctus; Luc. 1: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei: Dan. 9, ungatur sanctus sanctorum. Vel, de sancto, idest de Christo passo, quia in passione sua sanctificavit se pro nobis: Jo. 17: pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate: 1 Reg. 11: cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Vel, mittat tibi auxilium de sancto, scilicet de beatorum collegio: Psalm. 2: tu autem in sancto habitas. Et de Sion tueatur te. Sion, idest specula, idest de arce David, ubi erat arca; tunc ibi colebatur Deus; quasi dicat: ex precibus illorum qui speculantur in hoc mundo caelestia, tueatur te, idest faciat te esse tutum. Vel e converso, de sancto, scilicet collegio eorum qui sunt in mundo: et de Sion, scilicet illis qui sunt in gloria. Tueatur te. Vel, de sancto, quantum ad eos, qui sunt in vita activa. Et de Sion, quantum ad illos qui sunt in vita contemplativa, omnium scilicet istorum precibus tueatur te. Tertia causa est ut Deo sua opera sint placita; unde dicit, memor sit omnis sacrificii tui. Omne opus bonum est sicut sacrificium: quia omnia debent Deo offerri: 1 Cor. 10: omnia in gloriam Dei facite. Ergo omnia nostra sunt sacrificium quodammodo: sive eleemosynae: Hebr. ult.: beneficientiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus; sive jejunium: Rom. 12: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. In veteri quidem testamento quaedam sacrificia fiebant, quae non totaliter comburebantur, sed pars; et pars in usum offerentium veniebat, sicut hostiae pacificae quaedam quae totaliter comburebantur, quae dicebantur sanctissima, quae vocabantur holocaustum ab olon quod est totum, et cauma quod est incensum. Et ideo est duplex genus bonorum operum. Quaedam quae dicuntur sacrificium, quando aliquis de bonis suis dedicat Deo, ut si quis conjugatus aliquibus diebus abstineat: Eccl. 3: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Sed quando aliquis totum dat, nihil sibi reservans, vel totaliter continet, sic dicitur holocaustum; ideo dicit, memor sit omnis sacrificii tui: Ps. 50: sacrificium Deo et cetera. Et holocaustum tuum pingue fiat, idest acceptum Deo: Eccl. 35: oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu domini. Et dicit, pingue: quia holocaustum incendebatur et odorem faciebat, quia pinguia plus odoris habent. Et ideo qui plus devote sacrificium offert, magis est acceptum, quantumcumque sit illud. Haec referri possunt ad sacrificium Christi, qui totum se obtulit in ara crucis. Et sic, memor sit, idest memores nos faciat esse passionis et mortis: Thre. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Vel memor sit bonorum operum nostrorum quae sacrificavimus ei.

[86943] Super Psalmo 19 n. 2 Tribuat. Supra petiit Psalmista orando promotionem in bonum, quod est exterius desideratum; hic petit illud bonum quod est interius petitum: et circa hoc duo facit. Primo petit impleri quod postulat. Secundo ponit rationem, ibi. Laetabimur. Circa primum duo facit. Primo petit illud quod est in interiori motu animae, secundum voluntatem finis. Secundo petit impleri consilium de his quae sunt ad finem, et omne consilium tuum et cetera. Dicit ergo, tribuat tibi secundum cor tuum, idest secundum voluntatem quae est de fine; quasi dicat, perducat te ad finem quem intendis, qui debet esse Deus: Prov. 10: desiderium suum justis dabitur. Et omne consilium tuum confirmet, hoc est de his quae sunt ad finem (...) consilia enim nostra, debilia sunt, quia non possumus providere omnia: Sap. 9: cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Sed Deus est qui confirmat dirigendo consilium nostrum, quod debet esse de aeternis petendis: Jo. 16: petite ut gaudium vestrum sit plenum: et dando efficaciam ad nostra consilia exequenda. Sed consilium pravorum dissipat, ut dicitur Job 5.

[86944] Super Psalmo 19 n. 3 Laetabimur. Hic ponitur ratio exauditionis. Deus libenter dat bona eis, qui communicant aliis: 1 Petri 4: in alterutrum illam administrantes. Et ideo ratio exauditionis est, quando debet aliis bonum quod petitur, communicari. Et hoc fit primo quantum ad multorum laetitiam; quasi, nos exaltati, laetabimur in salutari tuo, non in nobis. Gregorius: justum est ut in se semper moerorem inveniat, qui derelicto Deo in se gaudium quaerebat. Et magnificabimur in nomine Dei nostri, per invocationem ejus qui te exaltavit: Sap. ult.: in omnibus magnificasti populum tuum, et honorasti, et non despexisti, in omni loco et in omni tempore assistens ei. Et ideo dicit, magnificabimur etc. idest magni erimus.

[86945] Super Psalmo 19 n. 4 Impleat. Hic agit de petitionibus exterioribus: et hoc quando Deus quae petimus exaudit, quia Christus pro nobis multas petitiones fecit, Joan. 16: nunc cognovi. Hic ponitur spes exauditionis, et dicit: considerans quod de bono tuo multiplicabimur, nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus Christum suum; ut intelligatur vel de Christo, per quem multi salvati sunt, vel de David, quem salvum fecit in praedestinationem. Nunc, quasi ex nunc antequam fiat: 1 Petr. de qua salute exquisierunt prophetae praenunciantes quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Et non solum est hoc quod salvum fecit Christum Jesum suscitando eum a mortuis, Psalm. 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem; et sic salvo capite salvabuntur membra; sed exaudiet illum, scilicet Christum orantem pro membris: Jo. 11: pater, scio quia semper me audis. Vel David.

[86946] Super Psalmo 19 n. 5 Exaudiet. Hic commendatur virtus exaudientis. Et primo ponit virtutem. Secundo experimentum virtutis, ibi, hi in curribus. Potentatus dicit multitudinem potentiae. Potentatus est opus validum dominatoris. Et potest referri ad homines, ut sit sensus, salus dexterae tuae, qua salvas Christum et nos per eum, apparet in potentatibus, idest in omni loco, qui virtuose et potenter est in nobis. Vel potest referri ad Deum: et sic, salus dexterae tuae est in potentatibus, idest in magnitudine potestatis tuae: Ps. 67: qui educit vinctos in fortitudine. Et dicit, dexterae, quia duplex est salus Dei. Una scilicet sinistra, qua salvat in temporalibus, bona temporalia largiendo: Ps. 48: homines et jumenta salvabis domine. Alia est salus dexterae, quae est aeternorum, qua salvat justos, dona tribuendo: Sap. 10: reddidit Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Consequenter ponit experimentum virtutis. Et primo ponit diversitatem fiduciae et gloriae quae est in hominibus. Secundo ponit eventum utrorumque, ibi, ipsi obligati sunt. Est enim duplex genus hominum. Quidam enim ponunt totam spem suam in potentia saeculari: contra quos dicitur Hier. 17: maledictus homo, qui confidit in homine: Ps. 51: videbunt justi et irridebunt, et dicent et cetera. Quidam ponunt spem in Deo: Psalm. 117: bonum est sperare in domino. Et ideo dicit, hi in curribus, et hi in equis; quasi dicat, quidam confidunt in potentia saeculari, de quibus dicitur hi in curribus et cetera. Vel refertur ad pugnam, vel ad triumphos; quia quidam pugnant in curribus quidam in equis: Exod. 15: ingressus est Pharao cum curribus et equitibus. Vel ad triumphos, et tunc non confidunt, sed gloriantur: quia secundum Glossam, antiquitus erat duplex genus triumphi; unus major, alter minor. Primus dicebatur laureatus, quia victor coronabatur lauro; et hoc fiebat in curru. Secundus dicebatur ovatio; et fiebat in equo. Quasi dicat: quidam gloriantur in magnis, quidam in equis, ut in ovatione. Ovo, ovas idem est, quod laetari; et est tractum a pueris qui laetantur quando datur eis ovum. Sed nos magnis, idest gloriamur in nomine domini. Triumphus dicitur a tris, quod est tres, et phonos, quod est sonus; quia triplex sonus revertentibus victoribus exhibebatur. Primo enim totus populus ei obviam exibat. Secundo omnes captivi sequebantur currum ejus ligatis manibus. Tertio ipse indutus tunica Jovis sedebat in curru quem trahebant quatuor equi albi; et sic ducebatur ad Capitolium. Sed in curru ponebatur cum eo servus quidam, qui colaphizabat eum dicens, cognosce teipsum.

[86947] Super Psalmo 19 n. 6 Ipsi. Hic ponitur diversus eventus, quia est eventus malorum. Hieronymus habet, incurvati, et tunc planum est, quia incurvatio est via ad casum, et sic potentia mundi paulatim deficit. Vel, obligati, quia bona temporalia ligant, et maxime peccatores: Sap. 14: creaturae Dei factae sunt in odium et in muscipulam pedibus insipientium, idest peccatorum. Unde dicit, et ceciderunt, quia finaliter conterentur: Isa. 8: cadent, et conterentur; et irretientur, et capientur. Item eventus potentiae, cum dicit, nos autem surreximus paulatim; Michaeae 7: cecidi, consurgam; cum in tenebris sedero, dominus lux mea est. Et erecti sumus. Sicut inclinatio est via ad casum, ita erectio, est via ad rectitudinem status. Et hoc in sanctitate est.

[86948] Super Psalmo 19 n. 7 Domine. Ponitur conclusio totius istius Psalmi: qui quidem ad duo videtur tendere. Quia vel petit pro Christo vero, vel pro Christo figurative. Quantum ad primum dicit, domine salvum fac regem, idest Christum. Vel pro David. Et sic deprecatur pro ipsis orantibus. Exaudi nos in die qua invocaverimus te: Ps. 137: in quacumque die invocavero te, exaudi me.


Super Psalmo 20

[86949] Super Psalmo 20 n. 1 Supra in praecedenti Psalmo facta est petitio pro exaltatione regis: hic autem quasi exauditus praenunciat eam. Titulus, in finem Psalmus David. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima praenunciat regis exaltationem. In secunda hostium dejectionem, ibi, inveniatur. Circa primum tria facit. Primo prenunciat regis gaudium. Secundo ponit causam gaudii, ibi, desiderium. Et tertio meritum causae, ibi, quoniam rex sperat in domino. Hic Psalmus exponitur de Christo qui est rex, et de David qui fuit ejus figura; et ideo de utroque potest exponi; de Christo secundum veritatem, de David secundum figuram. Est ergo duplex gaudium: unum de Deo, aliud de Dei beneficio. Quantum ad primum dicit: o domine Deus pater, rex, idest Christus, laetabitur in virtute tua, idest tuae divinitatis: Ps. 71: Deus judicium tuum regi da. Et tunc laetatus est, quando vicit Diabolum, et mortem morte sua: et quando fecit miracula, et quando ascendit in caelum: Ps. 46: ascendit Deus in jubilo: Isa. 23: regnabit rex et sapiens erit et cetera. 1 Cor. 1: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Similiter si dicatur de David: o domine Deus, rex, scilicet David et alii sancti, laetabuntur in virtute tua: Can. 1: laetabimur et exultabimus in te: memores uberum tuorum. Quantum ad secundum dicit. Et super salutare tuum etc. idest super adeptionem salutis per te factae. Praecipue Christus exultabit per hoc, quod per eum salvas genus humanum: Luc. 1: ipse salvum faciet populum suum.

[86950] Super Psalmo 20 n. 2 Desiderium. Hic ponitur causa gaudii, quae est impletio desiderii: Prov. 13: desiderium si compleatur, delectat animam. Sicut se habet desiderium ad gaudium, sic motus ad quietem, ad quam per motum pervenitur. Unde primo ponitur impletio desiderii. Secundo ponitur in quibus desiderium implevit, ibi, quoniam praevenisti. Est autem duplex desiderium: unum quod est tantum in corde, aliud quod exprimitur ore: et utrumque impletur, quia Deus antequam oretur, exaudit. Quantum ad primum dicit, desiderium cordis ejus tribuisti ei: Luc. 22: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum; et dicitur de quolibet viro justo. Quantum ad secundum dicit, et voluntate labiorum ejus, idest quam expressit per labia: non fraudasti eum, quia exaudisti eum: Heb. 5: exauditus est pro sua reverentia: Is. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea implebitur.

[86951] Super Psalmo 20 n. 3 Quoniam. Hic ponit in quibus impletur desiderium. Et primo dicit de impletione desiderii cordis. Secundo de impletione desiderii orationis, quod idem est quod desiderium labiorum, ibi, vitam. Est autem duplex beneficium; et ideo primo ponit beneficium spirituale interius, quod est beneficium gratiae: et quantum ad hoc dicit, quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Benedicere est bonum dicere; et dicere Dei est ejus facere. Unde in benedictione Dei intelligitur infusio bonitatis: Gen. 26. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum et cetera. Et 17: benedicam ei, et multiplicabo eum, et augebo eum valde. Haec ergo benedictio est dulcis: Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus in nobis. Ergo, in benedictionibus dulcedinis, idest in bonis gratiae, et in immunitate a peccatis, praevenisti eum, idest Christum, tempore: quia a principio conceptionis fuit plenus omni gratia: Jo. 1: vidimus eum plenum gratia et veritate, quasi unigenitum a patre: quia quam cito conceptus fuit unitus divinae naturae, et tam cito fuit plenus gratia. Item, praevenisti eum, quantitate: quia prae omnibus aliis gratiam accepit, et non ad mensuram. Sancti etiam dicuntur praeveniri; 1 Jo. 4: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos: Sap. 6: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Et sic in figura Christi David speciali gratia praeventus est: quia unctus fuit in regem, cum adhuc esset puer, antequam ipse cogitaret de regno. Beneficium exterius ostendit dicens, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Si haec referuntur ad Christum, tunc est sensus. Posuisti in capite ejus coronam de lapide etc. idest fecisti eum regem. Corona autem est signum regiae dignitatis: quia, ut dicitur Isa. 33: regem in decore suo videbunt: Cant. 3: egredimini filiae Sion, et videte regem in diademate, quo coronavit eum mater sua: idest divinitas. Propter hoc dicit, de lapide pretioso, idest de divinitate: quia regnum suum non est de hoc mundo, Jo. 18: Hieron. de auro obrizo, idest purissimo: Apoc. 6: data est ei corona. Vel corona de lapide pretioso sunt apostoli: qui dicuntur lapides pretiosi propter pretiositatem doctrinae: Apoc. 12: in capite ejus scilicet Christi, corona stellarum duodecim. Eccl. 25: corona senum multa peritia. Unde coetus apostolorum est quasi corona Christi. Vel, posuisti in capite ejus coronam, idest Ecclesiam: Prov. 12: mulier, idest Ecclesia, diligens corona est viro suo idest Christo. Vel potest dici hoc de quolibet sancto: quia corona, sive merces, est ipse Deus: Isa. 18: in die illa erit dominus corona gloriae. De lapide, propter soliditatem, pretioso, quia David ad litteram ab ipso Deo coronatus est. Consequenter ostendit, quomodo impletur petitio labiorum ejus: unde dicit, vitam petiit a te, quando petiit a te resurrectionem: Ps. 40: tu autem domine miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. Et hoc datum est ei: Ps. 2: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem: Luc. 11: omnis qui petit accipit. Similiter etiam quilibet sanctus petit hoc, scilicet vitam, et maxime vitam aeternam: Ps. 26: unam petii a domino, hanc requiram etc. et David similiter hoc petit. Secundo ostenditur quomodo impletur petitio quoad alios; unde dicit, tribuisti ei et cetera. Petiit quod corpus ejus, scilicet Ecclesia, servetur in longitudinem dierum: et hoc ei tribuit Deus. Matth. ult. ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc etiam petebat David 2 Reg. 7: insuper locutus est de domo servi sui in longinquum.

[86952] Super Psalmo 20 n. 4 Magna. Hic ponitur consummatio bonorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit magnificationem istius regis praeventi, in quo inchoata est benedictio. Secundo exponit magnitudinem, ibi, gloriam et magnum decorem. Dico quod praevenisti eum etc. sed adhuc plus: quia, gloria ejus, scilicet Christi et hominis est magna in salutari tuo, idest in verbo cui unita est natura humana. Vel, magna est gloria ejus, apud homines: et hoc, in salutari tuo, quia suscitasti eum: Hebr. 5: in diebus carnis suae preces supplicationesque et cetera. Vel magna est gloria ejus in salutari tuo, idest in auxilio tuo: in quo institutum est, ut habeat magnam gloriam; et hanc exponit quantum ad tria. Primo per comparationem ad seipsum; et ideo dicit, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum, qui quidem decor impositus est super Christum in sua resurrectione, et gloria in aliorum admiratione. Vel ut accipiatur pro eodem, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum: Job 40: circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus. Secundo in comparatione ad alios; unde dicit, quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, quia per ipsum derivata est benedictio in omnes alios: Gen. 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Tertio in comparatione ad Deum; unde dicit, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, idest laetificat Christum hominem laetitia sempiterna: et in vultu tuo, idest in visione vultus tui: Ps. 15: adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Vel gloriam imposuit super eum, quando sanctis suis dedit facere miracula: et hoc super Christum, quia totum ad gloriam Christi factum est, scilicet quod benedixit eis, et quod perduxit eos, ad visionem suam: Isa. 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum: Joan. 16: gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

[86953] Super Psalmo 20 n. 5 Quoniam. Supra Psalmista nunciavit regis Christi exaltationem; hic autem meritum hujus declarat: et hoc meritum est, quia Christus secundum quod homo, et quilibet justus non ponit nisi in Deo spem suam: Hiere. 17: benedictus vir qui sperat in domino, et erit dominus fiducia ejus. Et ideo quia speravit in domino, non commovebitur: Psal. 124: qui confidunt in domino et cetera. Quia spes in Deo est firmamentum: 1 Mach. 2: omnes qui sperant in eo, non infirmantur. Ideo haec comparatur anchorae. Sed notandum, quod tria sunt quae debent movere ad sperandum in domino. Primo divina providentia. Homo non consuevit sperare in illis ad quos sui cura non pertinet. Ad Deum autem pertinet cura nostra; ideo dicit, sperat in domino, cujus est gubernare. Secundum est misericordia: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies. Tertium est potestas; et ideo dicit, altissimi: Ps. 90: qui habitat in adjutorio altissimi.

[86954] Super Psalmo 20 n. 6 Inveniatur. Supra praenunciavit Psalmista regis exaltationem; hic autem agit de hostium dejectione: et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium dejectionem. Secundo infert conclusionem, ibi, exaltare. Circa primum duo facit. Primo proponit poenam hostium. Secundo culpam, ibi quoniam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit inflictionem poenae. Secundo ipsam poenam, ibi, pones et cetera. Inflictor poenae est manus Dei; unde dicit, inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis. Hieronymus habet, inveniat manus dexterae Dei inimicos odiens; sed hoc videtur repetitio Psalmistae, quia idem est manus et dextera Dei, et inimicus et odiens. Et consuetum est in Psalmis. Vel si distinguitur, omnis dextera ejus est manus; sed non omnis manus, dextera. Per manus ergo Dei intelligitur potentia Dei operativa: et haec est quaedam dextera qua exaltat bonos in spiritualibus bonis. Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus. Sinistra est, qua punit malos, et largitur temporalia. Ibidem: in sinistra illius divitiae. Dicit ergo, manus, idest potentia, inveniatur, idest tradet ad votum, omnes inimicos. Isa. 9: in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Et dextera; quia hoc quod Deus punit malos, pertinet ad dexteram, inquantum talis punitio ordinatur ad salutem electorum. Sic ergo inquantum punit malos, dicitur manus; et inquantum ordinatur ad bonum justorum, dicitur dextera. Vel dextera est Christus et manus; unde, manus tua, idest Christus, inveniatur, idest cognoscatur in bonum ab his qui sunt amici tui, scilicet gentibus. Rom. 10, Isa. 65: invenerunt me qui non quaesierunt me. Vel in malum, inveniatur etc. idest cognoscatur, ab inimicis tuis, idest Judaeis in judicio, cum venerit ad judicium. Luc. 21: videbunt filium hominis venientem et cetera. Et dextera tua, idest filius tuus, inveniat, idest puniat, omnes qui te oderunt.

[86955] Super Psalmo 20 n. 7 Pones. Hic ponitur poena hostium. Et primo quantum ad mala eis inflicta; secundo quantum ad bona eis sublata, ibi, fructum. Ponit autem triplicem ordinem poenae: et si referatur ad mysterium patet: quia in futuro judicio erunt tria. Primo erit ignis incendens superficiem mundi. Psal. 96: inflammabit in circuitu inimicos ejus: ideo dicit, pones eos ut clibanum ignis, scilicet, in tempore vultus tui, idest Christi, quo tempore apparebit ad judicium. Ps. 16: de vultu tuo judicium meum prodeat et cetera. Et dicit, ut clibanum, quasi undique igne oppressi. Matth. 6: sicut fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Vel ut clibanum, idest in se ignem continens; et per hunc intelligitur ignis quem mali patientur interius pravae cupiditatis et iracundiae. Bona affectio est bonus ignis. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis et cetera. Mala affectio est malus ignis. Ps. 57: supercecidit ignis, et non viderunt solem, idest semper ardent in conscientia impietatis suae. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Adulterantes omnes sunt, quicumque alii quam Deo se conjungunt inordinate. Coquens est Diabolus, qui malas cogitationes ministrat: sicut coquens ministrat ligna. Thren. ult.: pellis nostra velut clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Et hoc, in tempore vultus tui, idest in tempore manifestationis tuae ad judicium. Secundo ponitur disceptatio judicii: in qua improperabit impiis peccata, et proferet sententiam damnationis, sive vocaliter, sive mentaliter. Et ideo dominus in ira sua conturbabit eos, idest turbationem inducet tristitiae de malis illatis, et de bonis sublatis; tertio ab igne involventur: unde, et devorabit eos ignis. Job 20: devorabit eos ignis, qui non succendetur, scilicet humano flatu; sed succendetur virtute divina: unde Hieronymus habet, dejecisti eos. Haec omnia possunt satis David convenire.

[86956] Super Psalmo 20 n. 8 Fructum. Hic ponitur privatio bonorum. Bona quae habent homines in hoc mundo, quaedam sunt quibus cupiunt homines in hac vita frui, et quaedam desiderant dimittere post se: et utraque perdent. Et ideo quantum ad primum dicit, fructum eorum de terra perdes, quo frui quaerebant. Sap. 3: vana est spes et cetera. Rom. 6: quem fructum et cetera. Quantum ad secundum dicit, semen eorum, scilicet peribit, a filiis hominum, scilicet a societate sanctorum. Isa. 14: perdam Babylonem etc. et hoc ideo accidit, quia, ut dicitur Eccl. 14, omne opus corruptibile in fine deficiet. Sap. 3: nationes enim iniquae dirae sunt consummationis et cetera.

[86957] Super Psalmo 20 n. 9 Quoniam. Hic ponitur culpa peccatorum, et describitur quantum ad duo. Primo quantum ad conatum operis; et quantum ad hoc dicit, hic, quoniam declinaverunt etc.: quia licet non possint facere, tamen conantur quantum possunt mala inferre. Ps. 34: retribuebant mala mihi. Vel, declinaverunt, quia mala eis imminentia volunt aliis inferre. Imminebat enim duplex malum Judaeis: scilicet malum poenae: et hoc in Christum retorquere conati sunt, quando, ne Romani auferrent dominium, occiderunt Christum. Secundo imminebat eis malum culpae. Jo. 8: vos ex patre Diabolo estis, et hoc torquebant in Christum quando dicebant. Jo. 8: nonne bene dicimus et cetera. Ipsi daemoniaci erant, et Christo peccatum imponebant. Secundo describitur culpa Judaeorum sive peccatorum quantum ad conatum cogitationis: unde dicit, cogitaverunt consilia etc. idest cogitaverunt ut fidem ejus destruerent. Hier. 11: cogitaverunt consilium et cetera. De hoc ligno dicitur Sap. 14: benedictum est lignum per quod fit justitia: sed non stabilierunt, idest non potuerunt perficere cogitatum. Isa. 8: inite consilium, et dissipabitur etc. quare? Quia non est consilium contra dominum, Prov. 21. Et rationem hujus dicti assignat, quare non stabilierunt consilium contra, dicens, dorsum. Littera Hieronymi planior est, quoniam pones eos humerum, finium tuorum firmamentum contra faciem eorum. Dupliciter contingit quod hostes contra aliquem consilia non stabiliunt. Uno modo, si ab eo vincantur. Alio modo, si fines hostium sint firmati; et ideo dicit, non potuerunt stabilire consilium eorum: quoniam pones eos dorsum, idest fugient ante te. Item finium tuorum firmamentum contra eorum faciem. Hoc spiritualiter intelligitur de Christo, cujus nullus potuit irrumpere fines. Joan. 10: non rapiet eas quisquam de manu mea. Et in littera nostra habetur, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum, idest contra vultum eorum, secundum Glossam. Supra Psalmista posuit poenam malorum futuram; hic autem ponit poenam eorum praesentem. Et est duplex poena spiritualis, quae est in anima: scilicet secundum aversionem a Deo, et secundum conversionem ad malum. Quantum ad primum dicit, tu secundum tuam providentiam, pones eos dorsum. Quantum ad secundum dicit, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Et hoc multipliciter exponitur, secundum Glossam. Uno modo de his quae Christus reliquit, scilicet temporalia quae contempsit. Joan. 18: regnum meum non est de hoc mundo; quia in cupiditate rerum temporalium relinques vultum eorum, idest praeparabis intentionem eorum, ut propter hoc occidant Christum, sicut cum dixerunt, Jo. 11: ne forte veniant Romani et cetera. Vel in reliquiis eorum, idest gentibus quas relinquis convertendas. Rom. 15: in eum gentes sperabunt. Praeparabis vultum eorum, idest cognitionem tuam, quae est eorum, idest Judaeorum, idest eis promissam. Vel reliquiae Christi extrema vitae ejus dicuntur, idest passio et mors ejus; et in istis fuit praeparata mala eorum intentio ad ejus passionem. Vel praeparationem vultus in bonum, idest in reliquiis Judaeorum qui convertentur. Rom. 9: reliquiae salvae fient. Et licet ponantur ut dorsum modo, tamen reliquiae convertentur et cognoscent.

[86958] Super Psalmo 20 n. 10 Exaltare. Hic ponitur conclusio. Et primo petit id quod est ex parte Dei; secundo promittit id quod est ex parte nostra. Dicit ergo, exaltare domine in virtute tua, ut scilicet in ea rex laetetur. Isa. 26: exaltetur manus tua ut non videant et confundantur. Tamen secundum mysterium, exaltare, Christe, in resurrectione, quae erit, in virtute tua. Joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, per resurrectionem et ascensionem. Exaltare, quae erit in virtute tua. Isa. 63: gradiens in multitudine virtutis suae. Et nos, cantabimus, scilicet interius, et psallemus, exterius, virtutes suas. Vel, cantabimus, idest praedicabimus et annunciabimus excellentiam potestatis tuae. 1 Pet. 2: ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264