CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
prooemium
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[86785] Super Psalmos, pr. In omni opere suo dedit confessionem sancto, et excelso in verbo gloriae. Eccli. 47. Verba haec dicuntur de David ad litteram; et satis convenienter assumuntur ad ostendendum causam hujus operis. In quibus ostenditur quadruplex causa hujus: scilicet materia, modus, seu forma; finis et agens. Materia est universalis: quia cum singuli libri canonicae Scripturae speciales materias habeant, hic liber generalem habet totius theologiae: et hoc est quod dicit Dionysius 3 Lib. Caelest. Hierar.: divinarum odarum, idest Psalmorum, sacram Scripturam intendere, est, sacras et divinas operationes universas decantare. Unde signatur materia in hoc quod dicit: in omni opere, quia de omni opere Dei tractat. Est autem quadruplex opus Dei: scilicet creationis: Gen. 1 cap.: requievit Deus die septimo ab omni opere et cetera. Gubernationis: Joan. 5: pater meus usque modo operatur et cetera. Reparationis: Joan. 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Glorificationis: Eccl. 42: gloria domini plenum est opus ejus. Et de his omnibus complete in hac doctrina tractatur. Primo de opere creationis: Psal. 8: videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Secundo gubernationis: quia omnes historiae veteris testamenti tanguntur in hoc libro: Psal. 77: aperiam in parabolis os meum et cetera. Tertio reparationis, quantum ad caput, scilicet Christum et quantum ad omnes effectus gratiae: Psal. 3: ego dormivi et somnum et cetera. Omnia enim quae ad fidem incarnationis pertinent, sic dilucide traduntur in hoc opere, ut fere videatur Evangelium, et non prophetia. Quarto est opus glorificationis: Psal. 149: exultabunt sancti in gloria et cetera. Et haec est ratio, quare magis frequentatur Psalterium in Ecclesia, quia continet totam Scripturam. Vel secundum Glossam, ad dandam nobis spem divinae misericordiae: quia cum peccasset David, tamen per poenitentiam est reparatus. Materia ergo universalis est, quia omne opus. Et quia hoc ad Christum spectat: Coloss. 1: in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare; ideo materia hujus libri est Christus et membra ejus. Modus seu forma in sacra Scriptura multiplex invenitur. Narrativus: Eccles. 42: nonne Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua? Et hoc in historialibus libris invenitur. Admonitorius et exhortatorius et praeceptivus: ad Titum 2: haec loquere et exhortare. Argue cum omni imperio. Tim. 2: hoc commoneo, testificans coram Deo et cetera. Hic modus invenitur in lege, prophetis, et libris Salomonis. Disputativus: et hoc in Job et in apostolo: Job 13: disputare cum Deo cupio. Deprecativus vel laudativus: et hoc invenitur in isto libro: quia quidquid in aliis libris praedictis modis dicitur, hic ponitur per modum laudis et orationis: infra Ps. 9: confitebor tibi domine etc. narrabo et cetera. Et ideo dicit, dedit confessionem, quia per modum confitendi loquitur. Et hinc sumitur ratio tituli qui est, incipit liber hymnorum, seu Soliloquiorum prophetae David de Christo. Hymnus est laus Dei cum cantico. Canticum autem exultatio mentis de aeternis habita, prorumpens in vocem. Docet ergo laudare Deum cum exultatione. Soliloquium est collocutio hominis cum Deo singulariter, vel secum tantum, quia hoc convenit laudanti et oranti. Hujus Scripturae finis est oratio, quae est elevatio mentis in Deum. Damascenus Lib. 3: oratio est ascensus intellectus in Deum: Psal. 148: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sed quatuor modis anima elevatur in Deum: scilicet ad admirandum celsitudinem potestatis ipsius: Isa. 40: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: Psal. 103: quam mirabilia sunt opera tua domine: et haec est elevatio fidei. Secundo elevatur mens ad tendendum in excellentiam aeternae beatitudinis: Job 2: levare poteris faciem tuam absque macula, eris stabilis et non timebis: miseriae quoque oblivisceris, et quasi fulgor meridianus consurget tibi: et haec est elevatio spei. Tertio elevatur mens ad inhaerendum divinae bonitati et sanctitati: Isa. 51: elevare, consurge Hierusalem etc. et haec est elevatio caritatis. Quarto elevatur mens ad imitandum divinam justitiam in opere: Thren. 3, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in caelos: et haec est elevatio justitiae. Et iste quadruplex modus insinuatur, cum dicit, sancto et excelso: quia duo ultimi modi elevationis pertinent ad hoc quod dicit, sancto; duo primi ad hoc quod dicit, excelso. Et quod hic sit finis Scripturae hujus, habetur in Psalmis. Primo de excelso Psal. 112: a solis ortu, et post, excelsus super omnes et cetera. Secundo de sancto: Psal. 95: confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est. Ideo Gregorius 1 Hom. dicit super Ezech. quod vox psalmodiae, si cum intentione cordis agitur, omnipotenti Deo per eam ad cor iter paratur, ut intentae animae aut prophetiae mysteria, aut gratiam compunctionis infundat. Finis ergo est, ut anima conjungatur Deo, sicut sancto et excelso. Auctor autem hujus operis significatur ibi, in verbo gloriae. Notandum autem, quod aliud est in sacra Scriptura, et aliud in aliis scientiis. Nam aliae scientiae sunt per rationem humanam editae, haec autem Scriptura per instinctum inspirationis divinae: 2 Petr. 1: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt et cetera. Et ideo lingua hominis se habet in Scriptura sacra, sicut lingua pueri dicentis verba quae alius ministrat: Psal. 44: lingua mea calamus, et 2 Reg. 23: spiritus domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et ideo dicit, in verbo domini, vel gloriae, quae per revelationem dicuntur. Unde 3 Reg. 20: percute me in sermone domini, idest in revelatione divina. Et potest dici haec Scriptura verbum gloriae quatuor modis: quia quadrupliciter se habet ad gloriam: scilicet quantum ad causam a qua fluit, quia a verbo glorioso Dei haec doctrina emanavit: 2 Petr. 1: voce delapsa hujuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus et cetera. Quantum ad continentiam, quia in isto libro gloria Dei continetur quam annunciat: Ps. 96: annunciate inter gentes gloriam ejus. Quantum ad modum emanationis: gloria enim idem est quod claritas: et revelatio hujus prophetiae gloriosa fuit, quia aperta. Triplex est enim modus prophetiae. Per sensibiles res: Dan. 5: apparuerunt digiti, quasi hominis scribentis etc. rex aspiciebat articulos manus scribentis. Per similitudines imaginarias, sicut patet de somnio Pharaonis et interpretatione facta per Joseph, Genes. 41: Isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et cetera. Per ipsius veritatis manifestationem. Et talis modus prophetiae convenit Danieli, qui solius spiritus sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Alii namque prophetae, sicut dicit Augustinus, per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta, scilicet per somnia et visiones, facta et dicta prophetaverunt: sed iste, nude doctus fuit de veritate. Unde 2 Reg. 22, cum diceret David: spiritus domini locutus est et cetera. Statim addidit, sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat. Sol est spiritus sanctus illuminans corda prophetarum, qui quandoque sub nubibus apparet, quandoque per duos modos praedictos prophetis illucet, quandoque sine nubibus, sicut hic. Et ad hoc adduci potest quod dicitur 2 Reg. 6: quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est. Et quia per eam nos invitat ad gloriam. Psal. 115: gloria haec est omnibus sanctis ejus, bene praemittitur, quam gloriosus et cetera. Patet ergo materia hujus operis, quia de omni opere domini. Modus, quia deprecativus et laudativus. Finis, quia ut elevati conjungamur excelso et sancto. Auctor, quia ipse spiritus sanctus hoc revelans. Sed antequam ad litteram veniamus circa hunc librum, tria in generali consideranda sunt. Primo de translatione hujus operis. Secundo de modo exponendi. Tertio de ejus distinctione. Translationes sunt tres. Una a principio Ecclesiae terrenae tempore apostolorum, et haec vitiata erat tempore Hieronymi propter scriptores. Unde ad preces Damasi Papae Hieronymus Psalterium correxit, et hoc legitur in Italia. Sed quia haec translatio discordabat a Graeco, transtulit rursus Hieronymus ad preces Paulae de Graeco in Latinum, et hoc Damasus Papa fecit cantari in Francia, et concordat de verbo ad verbum cum Graeco. Post quidam Sophronius aliquando disputans cum Judaeis, cum dicerent Judaei aliqua non sic se habere, sicut ex secunda translatione Psalterii introduxerat, dictus Sophronius rogavit Hieronymum, ut Psalterium de Hebraeo in Latinum transferret. Cujus petitioni annuit Hieronymus: quae translatio concordat omnino cum Hebraeo, sed non cantatur in aliqua Ecclesia; habetur tamen a multis. Circa modum exponendi sciendum est, quod tam in Psalterio quam in aliis prophetiis exponendis evitare debemus unum errorem damnatum in quinta synodo. Theodorus enim Mopsuestenus dixit, quod in sacra Scriptura et prophetiis nihil expresse dicitur de Christo, sed de quibusdam aliis rebus, sed adaptaverunt Christo: sicut illud Psalm. 21: diviserunt sibi vestimenta mea etc., non de Christo, sed ad literam dicitur de David. Hic autem modus damnatus est in illo Concilio: et qui asserit sic exponendas Scripturas, haereticus est. Beatus ergo Hieronymus super Ezech. tradidit nobis unam regulam quam servabimus in Psalmis: scilicet quod sic sunt exponendi de rebus gestis, ut figurantibus aliquid de Christo vel Ecclesia. Ut enim dicitur 1 Cor. 10: omnia in figura contingebant illis. Prophetiae autem aliquando dicuntur de rebus quae tunc temporis erant, sed non principaliter dicuntur de eis, sed inquantum figura sunt futurorum: et ideo spiritus sanctus ordinavit quod quando talia dicuntur, inserantur quaedam quae excedunt conditionem illius rei gestae, ut animus elevetur ad figuratum. Sicut in Daniele multa dicuntur de Anthioco in figuram Antichristi: unde ibi quaedam leguntur quae non sunt in eo completa, implebuntur autem in Antichristo; sicut etiam aliqua de regno David et Salomonis leguntur, quae non erant implenda in talium hominum regno, sed impleta fuere in regno Christi, in cujus figura dicta sunt: sicut Psal. 71: Deus judicium etc. qui est secundum titulum de regno David et Salomonis; et aliquid ponit in eo quod excedit facultatem ipsius, scilicet, orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna: et iterum, dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos et cetera. Exponitur ergo Psalmus iste de regno Salomonis, inquantum est figura regni Christi, in quo omnia complebuntur ibi dicta. Distinctio ejus in prima est quod sunt centum quinquaginta Psalmi; et competit mysterio, quia componitur numerus iste ex 70 et 80. Per 7 a quo denominatur 70 significatur decursus hujus temporis quod peragitur septem diebus; per 8 vero a quo denominatur 80, status futurae vitae. Octava enim secundum Glossam est resurgentium; et significat quod in hoc libro tractantur ea quae pertinent ad decursum praesentis vitae, et ad gloriam futurae. Item per septem significatur vetus testamentum. Patres namque veteris testamenti septenario serviebant: observabant enim septimum diem, septimam septimanam, septimum mensem, et septimum annum septimae decadis, qui dicitur jubilaeus. Per octo vero significatur novum testamentum: celebramus enim diem octavum, scilicet diem dominicum propter solemnitatem dominicae resurrectionis: et in hoc libro complentur mysteria veteris et novi testamenti. Secunda distinctio est secundum quosdam, qui dicebant quod Psalterium dividitur in quinque libros, per quinque Psalmorum distinctiones, quae fiunt per fiat fiat: et hoc in Graeco, ubi Hebraeus habet amen, amen. Et in hoc notatur finis libri cujuslibet secundum eos: et hoc est primo in Psalm. 40: beatus qui intelligit. Item in 71: Deus judicium tuum. Item in 88: misericordias domini. Item in 106, scilicet in secundo Confitemini: et sunt quinque libri. Sed haec distinctio non est apud Hebraeos, sed pro uno libro habetur. Act. 1: sicut scriptum est in libro Psalmorum 68: fiat commoratio et cetera. Quod autem dicit, fiat, fiat, vel amen, amen, non refertur ad finem libri, quia in aliis libris multoties hoc ponitur, nec est finis libri. Tertia distinctio est, quia Psalmi distinguuntur in tres quinquagenas; et haec distinctio comprehendit triplicem statum populi fidelis: scilicet statum poenitentiae: et ad hunc ordinatur prima quinquagena, quae finitur in miserere mei Deus, qui est Psalmus poenitentiae. Secunda justitiae: et haec consistit in judicio, et finitur in Psal. 100: misericordiam et judicium. Tertia laudem gloriae concludit aeternae; et ideo finitur: omnis spiritus laudat dominum. Sed circa ordinem Psalmorum sciendum est, quod Psalmi quidam tangunt historias, sed non sunt ordinati secundum ordinem historiae. Nam diligam te domine, pertinet ad historiam Saulis, sed domine quid multiplicati sunt, ad historiam pertinet Absalonis; et haec est posterior: unde aliquid aliud significant praeter historiam tantum. Prima ergo quinquagena pertinet ad statum poenitentiae, et ideo figuraliter tractatur in ea de tribulationibus et impugnationibus David, et liberatione ejus. Et ut divisio fiat secundum litteram, David in regno suo existens, contra duplicem impugnationem vel persecutionem orat. Primo contra eam quae fuit contra totum populum Dei: et hoc in quinta decade: Psal. 41: quemadmodum desiderat cervus ad fontem aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Universaliter autem justus in persona sua dupliciter affligitur: quandoque a temporaliter persequentibus, quandoque ab aliquibus injuste viventibus: 2 Petr. 2: animam justi iniquis operibus cruciabant: Ps. 118: defectio tenuit me et cetera. Et ideo primo ponit Psalmos pertinentes ad primam persecutionem David, secundum quod significat aliquid contra Christum et Ecclesiam. Secundo ad secundam tribulationem pertinentes, in quarta decade: Ps. 31: beati quorum remissae sunt iniquitates. Item David in regno suo existens duplicem tribulationem passus est: quia a specialibus personis, et a toto populo. Primo ergo ponuntur Psalmi contra personam. Secundo Psalmi in quibus orat contra secundam: et hoc in tertia decade, scilicet Deus Deus. A specialibus autem personis duabus persecutionem passus est: scilicet ab Absalone, et a Saule. Et per hoc significatur persecutio quam sancti patiuntur, vel a domesticis, vel ab extraneis: sic Christus passus est a Juda, et a Judaeis. Primo ergo ponuntur Psalmi contra primum. Secundo contra secundum: et hoc in secunda decade: Psal. 11: salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Primo ergo agendum est de prima decade, in qua praemittitur Psalmus iste, scilicet beatus vir et cetera.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264