CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Philipenses lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87831] Super Philip., pr. Iustorum semita quasi lux splendens, et cetera. Prov. IV, 18. In hac auctoritate describitur vita sanctorum ex tribus. Ex eorum arctitudine, ibi semita, quia Matth. VII, 14: arcta est via, etc.; Iob XXVIII, 7: semitam ignoravit avis, et cetera. Ex claritate, ibi lux splendens. Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, et cetera. Iusti enim sunt lucentes, et ideo eorum via est lucida. Ex profectu, quia semper crescit. I Petr. II, 2: in eo crescatis, et cetera. Et hoc usque ad perfectum diem, scilicet gloriae. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur, et cetera. E converso malorum via est lata; obscura, tenebrosa, et deficiens. Unde Prov. IV, 19 subditur via impiorum tenebrosa, et cetera. Et Matth. VII, 13: lata porta, et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et cetera. Ex his verbis trahi potest materia huius epistolae. Erant enim Philippenses in Christi recta semita, tribulationes multas pro Christo sustinentes. Item, illuminati per fidem, infra II, 15: inter quos lucetis, et cetera. Item, proficiebant, ut patet per totam epistolam. Item, convenienter post epistolam ad Ephesios, in qua fit instructio qualiter servanda sit ecclesiastica unitas, hi proponuntur in exemplum servandae ecclesiasticae unitatis, qui optime eam servaverunt.


Caput 1
Lectio 1

[87832] Super Philip., cap. 1 l. 1 Dividitur autem haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem. Secunda, ibi gratias ago, et cetera. Circa primum tria facit: quia primo describuntur personae salutantes; secundo personae salutatae, ibi omnibus sanctis, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum, primo ponuntur personae salutantes; secundo earum conditio, ibi servi, et cetera. Circa primum, primo ponitur persona principalis, cum dicit Paulus. Et interpretatur Paulus quasi modicus, in quo notatur eius humilitas. Is. LX, 22: minimus erit in mille, et parvus in gentem fortissimam. Secundo, ibi et Timotheus, ponitur persona adiuncta, quia fuerat eorum praedicator. Infra II, 20: neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Deinde cum dicit servi, etc., ponitur conditio eorum. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum, et cetera. Sed contra Io. XV, 15: iam non dicam vos servos, et cetera. Respondeo. Duplex est servitus secundum duplicem timorem. Timor enim poenae causat malam servitutem, et de hac intelligitur dictum praemissum Io. XV, 6. Timor vero castus causat servitutem reverentiae, et de hac loquitur apostolus hic. Personae salutatae sunt omnes de Ecclesia Philippensi. Et, primo, minores. Unde dicit omnibus sanctis qui sunt Philippis, quae est civitas quam Philippus condidit; et dicit sanctis, et hoc propter Baptismum. Rom. c. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Maiores autem tangit, dicens cum episcopis, et cetera. Quaestio est quare minores praeponit maioribus? Quia prius est populus, quam praelatus. Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus? Greges enim pascendi sunt a pastoribus, non e converso. Item cur intermittit presbyteros? Respondeo. Dicendum est quod comprehenduntur cum episcopis, quia in una civitate non sunt plures episcopi. Unde dicens in plurali, dat intelligere etiam presbyteros. Et tamen est alius ordo, quia ex ipso Evangelio hoc legitur quod post designationem duodecim apostolorum (quorum personas gerunt episcopi), designavit septuaginta duos discipulos, quorum locum sacerdotes tenent. Dionysius etiam distinguit episcopos et sacerdotes. Sed in principio, licet ordines fuerint distincti, non tamen nomina ordinum; unde hic comprehendit presbyteros cum episcopis. Deinde ponit bona optata, ibi gratia, et cetera. Et sunt duo quae includunt omnia. Primum est gratia Dei remittens peccata. Eph. II, 8: gratia salvati estis, et cetera. Ultimum est pax hominis. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et per consequens optat bona media, et hoc a Deo patre. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum. Item, per meritum humilitatis Christi, et ideo addit et domino Iesu Christo. Io. I, v. 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Eph. II, 14: ipse enim est pax nostra, et cetera. Consequenter ponit epistolarem narrationem. Et circa hoc duo facit, quia primo agit gratias de praeteritis; secundo hortatur ad profectum in futurum, ibi scire autem vos volo, et cetera. Circa primum, primo praemittit gratiarum actionem pro eis; secundo materiam eius, ibi super communicatione, et cetera. Gratias autem agit super adiuncto gaudio et deprecatione. Et ideo haec tria tangens, dicit gratias Deo nostro. Gratias agere, est recognoscere gratiam sibi factam. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite. In omni memoria vestra, quia in eis nihil occurrit apostolo, quod non esset dignum gratiarum actione. Et hoc est valde magnum. Prov. X, 7: memoria iusti cum laudibus, et cetera. Pro omnibus. Is. LX, 21: populus autem tuus, omnes iusti in perpetuum, et cetera. Agit ergo gratias pro eorum bono, orationem et deprecationem pro custodia: totum tamen pro gaudio. I Reg. XII, 23: absit autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Deinde cum dicit super communicatione, etc., tangit de materia trium praedictorum. Et primo ponit materiam gratiarum actionis; secundo gaudii de futuris, ibi confidens, etc.; tertio deprecationis, ibi testis, et cetera. Dicit ergo: super communicatione, scilicet qua communicatis doctrinae Evangelii, credendo et opere implendo. Haec est enim vera communicatio. Hebr. ult.: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, et cetera. A prima die, et cetera. Eccli. XXVII, v. 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol, et cetera. Et hoc ipsum confidens de vobis gaudeo, quia qui coepit, et cetera. Ier. XVII, 5 s.: maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Et hoc in virtute Dei. Et ideo dicit qui coepit, et cetera. Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere. Quod est contra Pelagianos, qui dicunt principium boni operis esse ex nobis, sed consummationem ex Deo. Sed hoc non est verum: quia principium boni operis in nobis est cogitare de bono, et hoc ipsum est a Deo. II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, et cetera. In diem Christi Iesu, quo remunerabit singulos. II Tim. ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus, et cetera. I Cor. I, 8: confirmabit vos usque in finem sine crimine, et cetera. Ratio gaudii ponitur cum dicit sicut est mihi, etc.; quia scilicet id iustum est quia congaudetis mihi de bonis meis. Eo quod habeam vos, etc., quasi dicat: habeo de vobis hanc conscientiam tales vos esse, ut scilicet gaudeatis de his de quibus et ego ideo gaudeo, quod gaudium est in vinculis meis, quia tunc pro Christo fuit ligatus, de quo gaudebat. Iac. I, 2 s.: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis, scientes, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati, et cetera. Et in defensione, et in confirmatione Evangelii, scilicet audacter praedicando, contra tyrannos et haereticos, et confirmando Evangelium in cordibus fidelium. Act. XII: perambulans ex ordine Galatiam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. Vel aliter, secundum Glossam. In corde, id est desiderio ut socii sitis sempiterni gaudii. Io. XVI, 22: gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Et hoc non potest abstrahi a corde meo, quia etiam in vinculis existens et intentus confirmationi et defensioni Evangelii, sollicitudo de vobis non recedit de corde meo.


Lectio 2

[87833] Super Philip., cap. 1 l. 2 Posita materia gaudii de spe futura, hic ostendit super quo deprecationem pro eis facit. Et primo praemittit suum desiderium, quod ostenditur omnino fervens; secundo materiam deprecationis, ibi et hoc oro, et cetera. Et quia cordis desiderium soli Deo est manifestum, ideo invocat Deum testem quod pro eis deprecetur cum desiderio. Iob c. XII: ecce in caelo testis meus est, scilicet Deus, et cetera. Quomodo cupiam vos, scilicet ego, existens in visceribus Iesu Christi. Vel quomodo cupiam vos esse in eis; quasi dicat: quomodo cupiam vestram salutem et participationem viscerosae charitatis Christi. Lc. I, 78: per viscera misericordiae Dei, etc.; quasi dicat: quia ad profunda et intima cordis, virtus amoris pertingit. Vel cupiam ut sitis in visceribus Iesu Christi, id est ut ipsum intime diligatis, ut et diligamini ab eo; in hoc enim vita hominis consistit. Deinde cum dicit et hoc oro, etc., ponit deprecationem, et tria bona optat. Primo quantum ad interioris charitatis augmentum. Affectus enim interior perficitur per charitatem, et ideo non habenti charitatem optandum est ut habeat; habenti vero, ut perficiatur. Unde dicit ut charitas, et cetera. Pro augmento autem charitatis orandus est Deus, quia solus Deus hoc in nobis operatur. II Cor. IX, 8: potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, et cetera. Et hoc necessarium est ut petamus et nos, quia Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Secundo quantum ad intellectum. Unde dicit in omni scientia. Sed numquid ex charitate provenit scientia? Sic, quia dicitur I Io. II, 27: et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et cetera. Item, charitas est spiritus, de quo dicitur Io. XVI, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem, et cetera. Cuius ratio est, quia qui habet habitum, si rectus est habitus, sequitur inde rectum iudicium de his quae pertinent ad illum habitum; si vero corruptus, falsum. Sicut circa venerea temperatus habet bonum iudicium, intemperatus non sed falsum. Omnia autem quae a nobis fiunt, sunt informanda charitate, et ideo habens charitatem, habet rectum iudicium, et quantum ad cognoscibilia. Et sic dicit in omni scientia, qua scilicet agnoscat veritatem et inhaereat circa ea quae sunt fidei. Haec est scientia sanctorum, de qua dicitur Sap. X, 10. Et quantum ad operabilia, et sic dicit et in omni sensu, qui est vis cognoscitiva circa exteriora obiecta. Et proprium eius est ut statim iudicet de proprio sensibili recte. Et ideo hoc nomen translatum est ad interius iudicium rationis; unde sensati dicuntur qui habent rectum iudicium circa agibilia. Sap. I, v. 1: sentite de domino in bonitate, et cetera. Sap. c. VI, 16: cogitare ergo de illa, sensus est consummatus, et cetera. Sed hic sensus debet esse non tantum considerativus sed etiam discretivus inter bonum et malum, et inter bonum et melius. Unde subdit ut probetis, et cetera. Nota quod charitas perficit sensum ut probet bona; sed perfecta charitas ut probet meliora. I Cor. XII, 31: aemulamini meliora charismata, etc. et infra cap. XIV: sectamini charitatem, et cetera. Et ideo dicit potiora. Tertio quantum ad effectum. Et primo ponit immunitatem a malo; secundo perfectionem in bono. Primum in hoc quod dicit ut sitis sinceri. Est enim duplex peccatum vitandum, scilicet interioris corruptionis, qua homo corrumpitur in se, et hoc excluditur per sinceritatem. I Cor. V, 8: in azymis sinceritatis, et cetera. Aliud est in proximum, scilicet offensa. Et ideo dicit et sine offensa. I Cor. IV, 10: sine offensione estote Iudaeis et gentilibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego, et cetera. Et II Cor. VI, 3: nemini dantes ullam offensionem, et cetera. In diem Christi Iesu, id est usque in finem vitae. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quantum ad gratiam dicit repleti fructu iustitiae, ut opera iustitiae quaedam fructus sint. Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificatione, et cetera. Vel fructu iustitiae, id est praemio iustitiae, scilicet corona. II Tim. IV, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, et cetera. Sap. IV: bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et cetera. Et hoc habetur per Christum, quia omnia, quae facimus, sunt bona per ipsum. Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere, et cetera. Et haec facienda sunt hoc fine, scilicet in gloriam et laudem Dei, quia ex operibus sanctorum, Deus clarificatur, cum inde alii prorumpunt in laudem Dei. Ps. CL, 1: laudate dominum in sanctis eius, et cetera. Ier. XXXIII, 9: erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, et cetera. Deinde cum dicit scire autem, etc., admonet ad futura. Et primo ponit exempla exequenda et vitanda; secundo concludit moralem monitionem in IV cap., ibi itaque, fratres mei charissimi, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt imitanda; secundo quae sunt vitanda, III cap., ibi de caetero, et cetera. Item prima dividitur in duas, quia primo inducit se eis imitandum; secundo alios, secundo cap. si qua ergo, et cetera. Item prima in tres, quia primo ponit exemplum profectum suum; secundo gaudium, quod habet ex profectu, ibi quid enim, etc.; tertio fructum ex profectu suo, ibi scio enim, et cetera. Item prima in duas. Primo praemittit profectum; secundo modum, ibi ita ut vincula mea, et cetera. Dicit ergo: monui vos ad profectum, et ut formam habeatis profectum meum, scire vos volo, et quae circa me sunt, exterius, quia tribulationes etsi exterius essent, non immutabant interius, sed magis ad profectum venerunt, quia ex eis fides praedicata magis profecit. II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur, pro vestra consolatione, et cetera. Et ostendit profectum. Primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi ut plures, et cetera. Quantum ad se quidem manifestum fuerat quod talia pro Christo pateretur constanter, ita ut vincularetur, unde dicitur ut vincula, etc., quod est gloriosum pro Christo. I Petr. c. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat, et cetera. In omni praetorio, sicut in curia Caesaris, et cetera. Ex parte vero aliorum fides crescebat in communi. Unde dicit ut plures, et cetera. I Mach. c. IV: de elephantibus. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et cetera. Prov. XVIII: iustus quasi leo confidens absque terrore erit, et cetera. Ex parte tamen aliorum est diversitas, quia quidam bene loquebantur, quidam male. Et qui bene, quidam ex generali charitate et quidam ex speciali amore ad apostolum. Et qui male, quidam ex generali malitia, quidam ex speciali odio ad apostolum. Sed ut mihi videtur, apostolus duplicem ostendit causam propter quam quidam praedicabant. Primo propter invidiam. Et ideo apostolus eorum pravam intentionem ostendit, dicens quidam quidem propter invidiam, et cetera. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. I Cor. c. III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Secundo propter amorem Christi, et Evangelii. Unde dicit quidam propter bonam, et cetera. Ps. CL, 20: benigne fac in bona voluntate, et cetera. Sed apostolus addit dicens quidam vero ex charitate, scilicet quae facit bonam voluntatem, etc., quia ut supplerent defectum mei docentis, praedicaverunt. Deinde apostolus exponit quod dixerat, dicens quod quidam non secundum sanam intentionem, sed ex contentione. Corrupta eorum intentio dupliciter patuit: uno modo ut publice praedicando, turbationem facerent in populo gentili contra apostolum, supra illam quam habuit. Alio modo quia credebant quod Paulus audiens eos usurpare officium sibi commissum, turbaretur et ex hoc adderetur afflictio afflicto.


Lectio 3

[87834] Super Philip., cap. 1 l. 3 Supra apostolus descripsit profectum ex ipso subsecutum, hic agit de gaudio concepto ex hoc profectu. Et ponitur primo materia gaudii; secundo ipsum gaudium, ibi et in hoc gaudeo, et cetera. Contingit autem quandoque quod aliquod gaudium provenit ex bona causa, et hoc directe et per se, et quandoque ex mala causa et hoc indirecte et per accidens. Quando enim est ex bona causa, gaudendum est de effectu et de causa, sicut de eleemosyna facta propter Deum. Sed quando est ex causa mala, tunc est gaudendum de effectu, sed de causa non. Et sic de redemptione per Christum, licet fuerit ex scelere Iudae et Iudaeorum. Ita contigit in Ecclesia, ubi provenit utilitas quandoque per bonos praedicatores quo ad bonam intentionem, quandoque per malos quo ad malam; et de utraque gaudendum est, sicut dictum est. Et ideo dicit quid enim, et cetera. Per occasionem annuntiat Christum, qui non intendit hoc principaliter sed propter aliud, puta lucrum vel gloriam. Prov. XVIII, v. 1: occasionem quaerit, qui recedere vult ab amico. Per veritatem autem, quando ex recta intentione. Is. XXXVIII, 3: obsecro, domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, et cetera. Sed hoc utroque modo fit ad utilitatem Ecclesiae, ideo dicit si Christus annuntietur, etc., quia si aliud annuntiaret quam Christum, tunc multum interesset, quod fit quando falsa doctrina docetur. Augustinus: pastor qui propter veritatem annuntiat, est amandus; mercenarius qui propter lucrum, est tolerandus; qui falsus, expellendus. Deinde ponit gaudium consequens, dicens et in hoc, scilicet quod vincula mea manifesta sunt propter Christum, quod Christus annuntiatur, gaudeo, in praesenti, Io. XIV, v. 28: si diligeretis me, gauderetis utique, etc., et gaudebo in futurum, Is. LI, 3: gaudium et laetitiam obtinebunt, et cetera. Deinde cum dicit scio enim, etc., ponit fructum ex profectu suo provenientem. Et primo ponit ipsum fructum; secundo movet quamdam dubitationem, ibi quod si vivere, et cetera. Item primo proponit fructum; secundo auxilium ipsum consequendi, ibi per vestram orationem, etc.; tertio assignat materiam fructus, ibi sed non in omni, et cetera. Dicit ergo: gaudeo de his, et hoc propter fructum provenientem ex eis in salutem aeternam. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna, et cetera. Et hoc ideo, quia quando nos aliqua bona facimus cooperando saluti aliorum, redundat in salutem nostram. Si enim, ut dicitur Matth. XVIII, 6, qui scandalizaverit unum ex his pusillis, etc.; quanta gloria dignus est qui salutem multorum procurat? Auxilium autem est triplex, scilicet ex parte aliorum mutua oratio. Unde dicit per vestras orationes, scilicet ex quibus spero adiuvari a Deo. Iac. ult.: orate pro invicem, ut salvemini, et cetera. Ex parte Dei, de quo habemus spem salutis. Is. XXVI, 17 s.: a facie tua, domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis. Et ideo dicit et subministrationem spiritus Iesu Christi. Rom. VIII, v. 26: spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Et loquitur similitudinarie. Quando enim aliquis est debilis, indiget relevante ut sustentetur, et hoc est subministrare; et nos debiles sumus, ideo indigemus subministratione spiritus. Io. XIV, 26: et suggeret vobis omnia, etc.; quasi vobis subministrando. Ex parte nostra est spes in Deo, quia, Prov. c. XI, 28: qui confidit in divitiis, corruet. Oportet ergo quod spes nostra sit in Deo, et cetera. Ps. CXXIV, 1: qui confidunt in domino sicut mons Sion, et cetera. Et ideo dicit secundum expectationem, et spem meam. Sed nonne spes est expectatio futurae beatitudinis? Dicendum est quod spes est motus appetitus in bonum arduum. Et hoc dupliciter: quia quando quis sperat adipisci per se, sic spes est sine expectatione; quando autem per alium, tunc est spes cum expectatione, et sic nos expectamus, spem habentes aliquid consequi per alium. Ps. XXXIX, 2: expectans expectavi dominum, et cetera. Rom. VIII, 24: spe salvi facti sumus. Sed dicit scio, et postea spero et expecto. Numquid certa est haec spes? Respondet apostolus dicens: ita, quia in nullo confundar. I Mac. II, 61: omnes qui sperant in illo, non infirmantur. Rom. V, 5: spes autem non confundit. Eccli. II, 11: nullus speravit in domino, et confusus est. Huius primo rationem assignat, secundo exponit eam, ibi mihi enim vivere, et cetera. Ratio haec sumitur ex hoc, quod ipse totaliter ordinatur ad servitium Christi, quasi dicat: ideo haec mihi provenient in salutem, quia totaliter sum ad servitium Christi. Et primo ponit fiduciam; secundo perseverantiam; tertio certitudinem intentionis. Dicit ergo sed in omni fiducia, etc., quasi dicat: multi persequuntur me, sed ego confido in Deum. Is. XII, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Ps. XI, 6: fiducialiter agam in eo. Sicut semper id est a principio conversionis. Act. IX, 27: quomodo in Damasco fiducialiter egerit, et cetera. Ita et nunc, Iob XXVII, v. 6: iustificationem meam quam coepi tenere, non deseram. Tertio, ostendit quod sit eius recta intentio, quia magnificabitur Christus, qui cum sit verus Deus, non potest in seipso magnificari vel minorari, sed in nobis, id est in cognitione aliorum. Tunc ergo quis magnificat Christum, quando eius cognitionem dilatat. Eccli. c. XLIII, 35: quis magnificabit eum sicuti est a principio? Et hoc et verbo et facto, quando magnitudo divini effectus ostendit magnitudinem eius. Et inter effectus mirabiles iustificatio est haec, quamdiu est in corde hominis latens, non magnificabitur per eam Christus, nisi quantum ad cor illius, non quantum ad alios, sed quandocumque prorumpit in exteriora per actus corporales apparentes; tunc vere et proprie magnificatur. Et ideo ait in corpore meo. In corpore nostro Christus dupliciter magnificatur. Uno modo in quantum corpus nostrum deputamus ad obsequium eius, ministeria eius corporaliter exequendo. I Cor. VI, v. 20: glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Alio modo corpus nostrum exponendo pro Christo. I Cor. XIII, 3: si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, et cetera. Sed primus modus fit per vitam; secundus vero per mortem. Ideo dicit sive per vitam, quia vivendo operatur, sive per mortem. Rom. XIV, v. 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus, et cetera. Quod etiam intelligi potest de morte spirituali. Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram, et cetera. Deinde exponit quomodo mortificabitur per vitam et per mortem, dicens mihi enim vivere, et cetera. Vita enim importat motionem quamdam. Illa enim vivere dicuntur, quae ex se moventur. Et inde est quod illud videtur esse radicaliter vita hominis, quod est principium motus in eo. Hoc autem est illud, cui affectus unitur sicut fini, quia ex hoc movetur homo ad omnia. Unde aliqui dicunt illud, ex quo moventur ad operandum, vitam suam, ut venatores venationem, et amici amicum. Sic ergo Christus est vita nostra, quoniam totum principium vitae nostrae et operationis est Christus. Et ideo dicit apostolus mihi enim vivere, etc., quia solus Christus movebat eum. Et mori lucrum, hic apostolus proprie loquitur. Quilibet enim sibi ad lucrum reputat, quando vitam quam habet imperfectam potest perficere. Sic infirmus ad lucrum reputat sanam vitam. Vita nostra Christus est. Col. c. III, 3: vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Sed hic est imperfecta. II Cor. c. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino. Et ideo quando morimur corpore, perficitur nobis vita nostra, scilicet Christus, cui tunc praesentes sumus. Ps. CXXVI, v. 2: cum dederit dilectis suis somnum, et cetera. II Tim. IV, 6: ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat, et cetera. Deinde cum dicit quod si vivere, etc., ponit dubitationem quamdam circa ea quae dicta sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi et hoc confidens, et cetera. Item prima in duas: quia primo ponit dubitationem; secundo proponit rationes ad utramque partem, ibi coarctor autem, et cetera. Dicit ergo: si vivere in carne hic mihi est fructus, etc.; verum est quod in corpore meo, dum vivo, magnificatur Christus. Ergo vivere meum in carne, id est vita mea in carne, est huiusmodi fructus. Unde praedicat effectum de causa, id est si vita affert mihi hunc fructum, ut Christus magnificetur, vita in carne est bona et fructuosa. Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, et cetera. Si ergo ita est, ignoro quid eligam, utrum mori, vel vivere. Rom. c. VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet nescimus, et cetera. Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium sunt timidae, et incertae providentiae nostrae. Sed quare dubitas? Quia coarctor, et cetera. Primo ponit rationem ad partem unam; secundo ad aliam. In homine enim duplex est motus, naturae scilicet et gratiae. Naturae ad non moriendum. II Cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, et cetera. Io. ult.: et alius ducet te quo tu non vis, et cetera. Et gratiae, quam suggeret charitas, quae movet ad dilectionem Dei et proximi. Hic affectus ad dilectionem Dei movet, ut simus cum Christo. Et ideo dicit desiderium habens dissolvi, non simpliciter, sed esse cum Christo. II Cor. V, 8: audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum, et cetera. In quo notatur falsitas opinionis Graecorum, quod animae sanctorum post mortem non statim sunt cum Christo. Et hoc ideo opto, quia est multo melius esse cum Christo. Ps. LXXII, 25: quid enim mihi est in caelo, et cetera. Defecit caro mea, et cor meum, scilicet ad habendum bonum. Ps. LXXXIII, 11: melior est dies una in atriis tuis super millia, et cetera. Dilectio autem proximi movet ad profectum proximi, et ideo dicit permanere autem, etc., id est necessaria est vita mea propter utilitatem vestram. II Cor. V, 13: sive mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis, et cetera. Vel aliter coarctor, etc., id est ex duplici parte insurgit desiderium dissolvi, etc., melius, et cetera. Sententia non mutatur. Sed hoc non videtur dubitabile, quinimo videtur etiam apostolus in priorem partem declinare. Primum enim desiderium excitat in nobis dilectio Dei, secundum dilectio proximi: maius autem et melius est desiderium primum, igitur, et cetera. Respondeo. Dicendum est quod duplex est dilectio Dei, scilicet dilectio concupiscentiae, qua vult frui Deo et delectari in ipso, et hoc est bonum hominis. Item est dilectio amicitiae, qua homo praeponit honorem Dei etiam huic delectationi, qua fruitur Deo, et haec est perfecta charitas. Unde Rom. VIII, 38: neque mors, neque vita, neque Angeli, et cetera. Et subdit IX cap., 3: optabam ego anathema fieri pro fratribus meis, et cetera. Et hoc dixit, ut ostendat se esse perfectioris charitatis, quasi sit paratus propter amorem Dei et gloriam carere delectatione visionis Dei; et ideo hoc elegit, et bene, tamquam magis perfectum.


Lectio 4

[87835] Super Philip., cap. 1 l. 4 Posita dubitatione et rationibus hinc inde, hic solvit dubitationem. Et primo, quasi eligens unam partem, praenuntiat post futurum adventum suum ad eos quantum ad se; secundo ostendit quid requiratur ex parte eorum, ibi tantum digne, et cetera. Item prima in tres, quia primo praemittit futurum adventum; secundo ostendit fructum; tertio illum fructum exponit. Dicit ergo: postquam supra dictum est quod permanere in carne necessarium est propter vos, et hoc quod mea vita est fructuosa vobis, scio, ideo scilicet quia permanebo, sed hoc quasi confidens de Deo. Prov. c. XVIII: iustus quasi leo confidens, et cetera. Manebo et permanebo, id est vivam et diu vivam. Sed contra, statim occisus est a Nerone. Respondeo. Dicendum est quod epistola est facta vel scripta primo anno incarcerationis, quod fuit primo anno Neronis. Unde postea vixit septem annis. Omnibus vobis, id est ad utilitatem omnium vestrum. I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Et hoc ad profectum vestrum, id est, ut per meam exhortationem proficiatis in fide et gaudeatis de mea vita quam audistis, sed magis gauderetis si essem praesens. Rom. I, 11: desidero autem videre vos, et cetera. Deinde exponit quod dixerat, dicens ut gratulatio vestra, etc., id est si detur ut iterum veniam ad vos, est ut gaudium abundans sim vobis. Eph. III, 20: ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, et cetera. Et hoc in Christo Iesu, quia hoc ipsum quod gaudebant de eo, erat propter Christum. Philem. 20: fruar te in domino, et cetera. Deinde cum dicit tantum digne, etc., ostendit quid requiratur ex parte eorum. Et circa hoc tria facit, quia primo facit hoc; secundo manifestat utilitatem inde consequentem; tertio explicat. Dicit ergo quod tantum ex parte eorum requiritur quod in Evangelio Christi digne conversentur, scilicet secundum quod doctrinae tali congruit. I Thess. II, 12: testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam, et cetera. Col. I, 10: ambuletis digne Deo, et cetera. Ut sive cum venero ad vos et videro vos, sive absens, audiam de vobis bona. Et hoc gaudium est mihi. I Io. III: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare, et cetera. Et nunc in speciali expetit ab eis, primo unitatem, secundo constantiam, ibi et in nullo, et cetera. Est autem sanctis necessaria unitas triplex, scilicet amoris; unde dicit audiam de vobis, quod scilicet statis in uno spiritu, quod est per amorem. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et I Cor. VI, v. 17: qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. Item concordiae; unde dicit unanimes, id est unam voluntatem, et animum habentes. Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Ps. LXVII, 7: qui inhabitare facit unius moris in domo, et cetera. Item, cooperationis. Unde dicit collaborantes, etc., ut scilicet unus adiuvet alium. Ad hoc facit quod dicitur I Reg. XXV, 1: congregatus est Israel universus, et planxerunt eum, scilicet Samuelem. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre quasi civitas firma. Secundo expetit constantiam, ibi et in nullo, et cetera. Et primo inducit ad fortitudinem; secundo ponit rationem. Dicit ergo et in nullo, etc.; quia nihil possunt, nisi quantum Deus permittit. Lc. XXI, v. 18: capillus de capite vestro non peribit. Ps. I, 3: folium eius non defluet, et cetera. Is. LI, v. 12: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet? Ratio autem est triplex. Prima sumitur a fructu tribulationis; secunda ex dono duplici Dei; tertia ab actore. Dicit ergo non terreamini, quia est vobis fructus, id est ipsa persecutio quae in illis, scilicet persequentibus, est causa perditionis, sed vobis est causa salutis. Matth. XVI, 25: qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, et cetera. Io. XII, 25: qui amat animam suam perdet eam. Os. XII: perditio tua ex te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum, et cetera. Et hoc a Deo, a quo pro munere donatum est vobis, quod sustineatis tribulationes patienter. Secunda ratio, ut in eum credatis. Eph. II, v. 8: gratia enim estis salvati per fidem, quod est magnum et primum donum. Et etiam ut pro illo patiamini, quod est maius donum, ut scilicet curam Christi agatis, quasi athletae eius. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, et cetera. Si ergo utile est et honorificum, ideo agatis fortiter. Tertia ratio sumitur ex exemplo, quia ita tractat eosdem, sicut nos qui sumus primitiae fidelium. Et ideo dicit idem certamen habentes, quale et vidistis in me, scilicet apud vos, quando nudus fui verberatus Philippis, propter pythonissam liberatam, Act. XVI, v. 16 s.: et nunc audistis de me, qui sum in vinculis.


Caput 2
Lectio 1

[87836] Super Philip., cap. 2 l. 1 Supra praebuit se in exemplum patientiae et sanctitatis, hic ad idem adducit exempla aliorum. Et primo ponit exemplum Christi; secundo exempla suorum discipulorum, quos ad eorum confirmationem mittere promittit, ibi spero autem in domino, et cetera. Circa primum tria facit, quia primo praemittit exhortationem; secundo inducit exemplum, ibi hoc enim sentite, etc.; tertio concludit propositum ex exemplo Christi, ibi itaque, charissimi mei, et cetera. Circa primum, primo est considerandum medium quo eos inducit; secundo ad quod inducit, ibi implete gaudium, et cetera. Utitur autem, circa primum, quadruplici medio. Primo ex devotione ad ipsum Christum; secundo ex charitate proximi; tertio ex speciali societate; quarto ex miseratione. Dicit ergo si qua ergo consolatio, et cetera. Haec quatuor media quae hic consequenter ponuntur, omnia referuntur ad hoc quod subdit implete, et cetera. Et est sensus, quasi dicat: consolari volo in vobis. Si qua ergo consolatio, id est si quam consolationem mihi afferre vultis in Christo, implete meum gaudium. Is. LXI, 3: ut ponerem fortitudinem lugentibus Sion, et cetera. II Cor. I, 4: consolatur nos in omni tribulatione, ut et ipsi possimus consolari, et cetera. Ex parte vero charitatis fraternae, dicit si quod solatium charitatis, scilicet est, implete gaudium meum. Gal. III: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, et cetera. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum, et cetera. Item ex speciali societate, et haec est inter homines, qui communicant in rebus. Sicut socii in bellicis armis, ita boni spirituales, quae sibi communicant in spiritualibus bonis. Et ideo dicit si qua societas spiritus, scilicet est mihi ad vos, implete meum gaudium. Quasi dicat: exhibui ego vobis multam consolationem vestram; si ergo socii mei estis, exhibete idem et vos mihi. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et cetera. Prov. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Item ex miseratione, cum dicit si qua viscera miserationis. Col. III, 12: induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, et cetera. Deinde ponit ea ad quae inducit. Et primo in generali, dicens implete, etc., quasi dicat: gaudeo in vobis, propter bona quae vidi et audivi de vobis; sed quando haec perficientur, tunc gaudium meum crescet et tandem perficietur. Unde illud implete, scilicet proficiendo in bonum. Secundo in speciali monet ad mutuam charitatem, cuius unitas in duobus consistit, scilicet interius in affectu et exterius in effectu. I Io. III, 18: non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Prima designatur in obiecto charitatis, cum dicit idem sapite. Sapientia enim est cognitio altissimarum causarum, quia eius est iudicare; quod nullus potest sine causa altissima. Et ideo sapientia est cognitio de divinis. Idem ergo sapite, etc., quasi dicat: idem sapiatis circa ea quae sunt fidei. Rom. XV, 5 s.: Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum, ut uno ore glorificetis Deum. Sed hoc fit per charitatem eamdem; ideo sequitur eamdem charitatem habentes. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Item, quantum ad effectum, sunt duo necessaria, scilicet consensus duorum in idem ex parte affectus, et iudicium rationis concors in eodem. Quantum ad primum dicit unanimes, scilicet in agendis. Ps. LXVII, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Rom. c. XV, 6: uno ore honorificetis Deum. Quantum ad secundum dicit idipsum sentientes. Quod ita differt ab hoc quod dicit idem sapite, sicut hoc quod dicit unanimes, ab eo quod dicit eamdem charitatem habentes. Secundo, monet ad humilitatem; circa quam primo excludit contraria humilitati; secundo monet ad eam. Contraria autem humilitati sunt quae oriuntur ex superbia. Haec autem sunt proprie exterior contentio, quia humiles sibi cedunt. Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt, et cetera. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Ideo dicit nihil per contentionem. Aliud est inanis gloria. Superbus enim inordinate appetit suam excellentiam, etiam in opinione aliorum. Gal. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes, et cetera. Io. VIII, 50: ego autem non quaero gloriam meam, et cetera. Ideo hic dicit neque per inanem gloriam. Et sequitur monitio sed in humilitate superiores invicem arbitrantes. Sicut enim pertinet ad superbiam quod homo se extollat supra se, ita ad humilitatem quod homo se subiiciat secundum suam mensuram. Sed quomodo superior poterit hoc implere? Aut enim non cognoscit se esse superiorem, et virtutem suam, et sic non est virtuosus, quia non est prudens. Aut scit, et sic non potest alium existimare superiorem se. Respondeo. Dicendum est, quod nullus est sic bonus, quin in eo sit aliquis defectus, et nullus est sic malus, quin habeat aliquid boni. Unde non oportet quod eum praeponat sibi simpliciter, sed quantum ad hoc dicat in mente sua sic: forte in me est aliquis defectus, qui non est in illo. Et hoc ostendit Augustinus in libro de virginitate, quomodo virgo praeferat sibi coniugatam, quia forte ferventior. Sed, detur quod quantum ad omnia sit ille bonus, et ille malus, nihilominus tu et ille geritis duplicem personam, scilicet tui, et Christi. Si ergo illum non praeponas, ratione suae personae, praeponas ratione imaginis divinae. Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Tertio monet ad mutuam sollicitudinem, dicens non quae sua, et cetera. I Cor. XII, v. 25: pro se invicem sollicita sunt membra, et cetera. I Cor. XIII, 5: charitas non quaerit quae sua sunt.


Lectio 2

[87837] Super Philip., cap. 2 l. 2 Postquam apostolus posuit exhortationem suam, hic hortatur ad virtutem humilitatis, exemplo Christi. Et primo inducit ad imitandum Christi exemplum; secundo ponit eius exemplum, ibi qui cum in forma, et cetera. Dicit ergo: sitis humiles, ut dixi, ideo hoc sentite, id est experimento tenete quod fuit in Christo Iesu. Notandum quod quinque modis debemus hoc sentire, scilicet quinque sensibus. Primo videre eius charitatem, ut ei conformemur illuminati. Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, et cetera. II Cor. III, 18: nos autem omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, et cetera. Secundo audire eius sapientiam, ut beatificemur. III Reg. X, 8: beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te, et audiunt sapientiam tuam. Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Tertio odorare gratias suae mansuetudinis, ut ad eum curramus. Cant. I, 3: trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Quarto gustare dulcedinem eius pietatis, ut in Deo semper dilecti simus. Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus. Quinto tangere eius virtutem, ut salvemur. Matth. IX, 21: si tetigero tantum fimbriam vestimenti eius, salva ero. Et sic sentite quasi tangendo per operis imitationem. Deinde cum dicit qui cum in forma Dei, etc., proponit exemplum Christi. Et primo praemittit Christi maiestatem; secundo ponit eius humilitatem, ibi semetipsum, etc.; tertio exaltationem, ibi propter quod, et cetera. Et primo maiestatem Christi praemittit, ut magis humilitas commendetur. Et duo proponit pertinentia ad Christi dignitatem, scilicet divinae naturae veritatem; secundo aequalitatem, ibi non rapinam. Dicit ergo qui, scilicet Christus, cum in forma, et cetera. Unumquodque enim dicitur in natura generis vel speciei per suam formam, unde forma dicitur natura rei. Et sic esse in forma Dei est esse in natura Dei, per quod intelligitur quod sit verus Deus. I Io. ult.: ut simus in vero filio eius Iesu Christo. Sed non est intelligendum quod aliud sit forma Dei et aliud ipse Deus: quia in simplicibus et materialibus idem est forma et id cuius est, maxime in Deo. Sed quare potius dicit in forma, quam in natura? Quia hoc competit nominibus propriis filii tripliciter. Dicitur enim et filius, et verbum, et imago. Filius enim est qui generatur, et finis generationis est forma. Et ideo, ut ostendatur perfectus Dei filius, dicit in forma, quasi habens perfecte formam patris. Similiter verbum non est perfectum nisi quando ducit in cognitionem naturae rei; et sic verbum Dei in forma Dei dicitur, quia habet totam naturam patris. Similiter nec imago dicitur perfecta, nisi habeat formam cuius est imago. Hebr. I, 3: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, et cetera. Sed numquid habet eam perfecte? Sic, quia non rapinam, et cetera. Quod posset dupliciter intelligi. Uno modo de humanitate, et ita non intelligebat Paulus, quia hoc esset haereticum; quia hoc esset rapina, si referretur ad humanitatem. Ideo exponendum est alio modo, scilicet de divinitate, secundum quam dicitur de Christo. Repugnat etiam rationi aliter dicere, quia natura Dei non est receptibilis in materia; quod autem aliquis existens in natura aliqua magis vel minus participet eam, est ex materia, sed ibi non est; ergo dicendum est, quod arbitratus est non esse rapinam, scilicet se esse aequalem Deo, quia est in forma Dei, et cognoscit bene naturam suam. Et quia cognoscit hoc, ideo dicitur Io. V, 18: aequalem se Deo facit; sed hoc non fuit rapina: sicut quando Diabolus et homo volebat ei aequari. Is. XIV, 14: ero similis altissimo, etc., et Gen. c. III, 5: eritis sicut dii. Haec autem fuit rapina; ideo pro hac Christus venit satisfacere. Ps. LXVIII, 5: quae non rapui, tunc exsolvebam. Deinde cum dicit sed semetipsum, etc., humilitatem Christi commendat. Primo quantum ad mysterium incarnationis; secundo quantum ad mysterium passionis, ibi humiliavit se, et cetera. Circa primum ponit humilitatem; secundo eius modum et formam. Dicit ergo sed semetipsum, et cetera. Sed quia erat plenus divinitate, numquid ergo evacuavit se divinitate? Non, quia quod erat permansit et quod non erat, assumpsit. Sed hoc est intelligendum secundum assumptionem eius quod non habuit, sed non secundum assumptionem eius quod habuit. Sicut enim descendit de caelo, non quod desineret esse in caelo, sed quia incepit esse novo modo in terris, sic etiam se exinanivit, non deponendo divinam naturam, sed assumendo naturam humanam. Pulchre autem dicit exinanivit. Inane enim opponitur pleno. Natura autem divina satis plena est, quia ibi est omnis bonitatis perfectio. Ex. XXXIII, 19: ostendam tibi omne bonum. Natura autem humana, et anima non est plena, sed in potentia ad plenitudinem; quia est facta quasi tabula rasa. Est ergo natura humana inanis. Dicit ergo exinanivit, quia naturam humanam assumpsit. Tangit ergo, primo, naturae humanae assumptionem, dicens formam servi accipiens. Homo enim ex sua creatione est servus Dei, et natura humana est forma servi. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam dominus ipse est Deus, et cetera. Is. XLII, 1: ecce servus meus, et cetera. Ps. III, 4: tu autem, domine, susceptor meus es, et cetera. Cur dicitur convenientius formam servi, quam servum? Quia servus est nomen hypostasis vel suppositi, quod non est assumptum sed natura: quod enim suscipitur, distinguitur a suscipiente. Non ergo filius Dei assumpsit hominem; quia daretur intelligi quod homo esset aliud a filio Dei, cum tamen filius Dei factus sit homo. Accepit ergo naturam in persona sua, ut esset idem in persona filius Dei et filius hominis. Secundo tangit naturae conformitatem, dicens in similitudinem hominum factus, scilicet secundum speciem. Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari. Et si dicas quod in domino Iesu Christo non convenit speciem accipere, verum est, quae resultet ex divinitate et humanitate, quasi divinitas et humanitas convenissent in unam naturam communem. Unde sequeretur quod divina natura (ut ita loquar) mutaretur. Tertio naturae humanae conditiones ponit, dicens et habitu inventus ut homo, quia defectus omnes et proprietates continentes speciem, praeter peccatum, suscepit. Et ideo habitu inventus ut homo, scilicet in exteriori conversatione, quia esuriit ut homo, fatigatus fuit, et huiusmodi. Hebr. IV, 15: tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Bar. III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et sic habitum possumus referre ad exteriores habitudines. Vel habitu, quia ipsam humanitatem accepit quasi habitum. Est autem habitus quadruplex. Unus mutat habentem, et ipse non mutatur, ut stultus per sapientiam. Alius mutatur et mutat, ut cibus. Alius, qui nec mutat, nec mutatur, ut annulus adveniens digito. Alius, qui mutatur, et non mutat, ut vestimentum. Et per hanc similitudinem natura humana in Christo dicitur habitus, qui sic advenit divinae personae, quod non mutavit ipsam; sed mutata est in melius, quia impleta est gratia et veritate. Io. I, 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Dicit ergo in similitudinem hominum factus, ita tamen quod non mutatur, quia habitu inventus est ut homo. Sed advertendum est quod ex hoc verbo habitu, etc., aliqui erraverunt. Unde tangitur triplex opinio VI distinct. III Sentent. Prima est quod humanitas Christi advenit ei accidentaliter, quod est falsum: quia suppositum divinae naturae factum est suppositum humanae naturae; et ideo accidentaliter non advenit ei, sed substantialiter, non quod divinitas naturaliter non advenit ei, sed substantialiter praedicetur de ipso. Et per hoc etiam excluditur error Photini, qui dixit quod Christus esset purus homo, non de virgine, quia dicitur cum in forma Dei esset. Ergo prius in forma Dei erat, quam acciperet formam servi, ex qua est minor patre, quia non rapinam, et cetera. Vincitur ergo quod per formam servi meruit. Item excluditur error Arrii, qui dixit quod esset minor patre, quia non rapinam, et cetera. Item Nestorii, qui dixit quod unio esset intelligenda secundum inhabitationem, inquantum scilicet Deus inhabitavit hominem, et quod alius est filius hominis et alius filius Dei. Sed Rabanus dicit quod apostolus incarnationem nominat exinanitionem. Constat autem quod pater inhabitat et spiritus sanctus: ergo et isti sunt exinaniti, quod est falsum. Item dicit: semetipsum exinanivit, ergo idem est qui exinanitus est, et exinaniens. Sed huiusmodi est filius Dei, quia ipse semetipsum exinanivit, ergo est unio in persona. Item Eutichetis, qui dixit quod ex duabus naturis resultat etiam una natura. Ergo non accepit formam servi, sed quamdam aliam, quod est contra hoc. Item Valentini, qui dixit quod attulit corpus de caelo. Item Apollinaris, qui dixit quod non habuit animam. Sic enim non esset in similitudinem hominum factus. Deinde cum dicit humiliavit semetipsum, etc., commendat humilitatem Christi quoad mysterium passionis eius. Et primo ostendit humilitatem Christi; secundo modum, ibi factus obediens, et cetera. Est ergo homo, sed valde magnus, quia idem est Deus et homo, et tamen humiliavit se. Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Modus humiliationis et signum humilitatis est obedientia, quia proprium superborum est sequi propriam voluntatem: quia superbus quaerit altitudinem; ad rem autem altam pertinet quod non reguletur alio, sed ipsa alia regulet, et ideo obedientia contrariatur superbiae. Unde volens ostendere perfectionem humilitatis et passionis Christi, dicit quod factus est obediens, quia si fuisset passus non ex obedientia, non fuisset ita commendabilis: quia obedientia dat meritum passionibus nostris. Sed quomodo factus est obediens? Non voluntate divina, quia ipsa est regula; sed voluntate humana, quae regulata est in omnibus secundum voluntatem paternam. Matth. c. XXVI, 39: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et convenienter introducit in passione obedientiam, quia prima praevaricatio est facta per inobedientiam. Rom. V, 19: sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituuntur multi. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias. Sed quod magna et commendabilis sit haec obedientia, patet: quia tunc est obedientia magna, quando sequitur imperium alterius contra motum proprium; motus autem voluntatis humanae ad duo tendit: ad vitam et ad honorem; sed Christus non recusavit mortem. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, et cetera. Item non fugit ignominiam. Unde dicit mortem autem crucis, quae est ignominiosissima. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Sic ergo nec refugit mortem, nec genus ignominiosae mortis.


Lectio 3

[87838] Super Philip., cap. 2 l. 3 Supra commendavit Christi humilitatem, hic commendat eius praemium, quod est exaltatio et gloria. Lc. XIV, 11 et c. XVIII, 14: omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Iob XXII, v. 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Nota triplicem exaltationem Christi, scilicet quantum ad gloriam resurgentis, ibi propter quod, et cetera. Quantum ad notificationem suae divinitatis, ibi et donavit, et cetera. Et quantum ad reverentiam totius creaturae, ibi ut in nomine, et cetera. Dicit ergo propter quod et Deus exaltavit illum, scilicet ut de morte resurgeret. Item, de mortalitate ad immortalitatem. Rom. VI, 9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Ps. CXVII, 16 s.: dextera domini exaltavit me, non moriar, sed vivam. Item, exaltavit eum in dextris suis constituendo. Eph. I, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, et cetera. Sed verum est quod alii exaltantur in gloria, et in immortalitate, sed ille plus, quia dedit, ei nomen, et cetera. Nomen autem imponitur ad significandam rem aliquam, et tanto nomen est altius, quanto res significata per illud est altior, et ideo nomen divinitatis est altius. Ps. VIII, 2: domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum, et cetera. Ergo hoc nomen, ut Deus diceretur et esset, dedit isti, scilicet Christo, pater, tamquam vero Deo. Sed Photinus dicit, quod hoc ponitur hic sicut praemium humilitatis Christi: et dicit, quod non est verus Deus, sed quod sit sibi data quaedam eminentia creaturae, et similitudo divinitatis: quod non est verum, quia dictum est supra: cum in forma Dei esset, et cetera. Dicendum ergo est quod in Christo est duplex natura, et unum suppositum. Haec enim persona Deus est et homo; et ideo potest hoc dupliciter exponi: uno modo ut donaverit ei hoc nomen pater, inquantum est filius Dei, et hoc ab aeterno per generationem aeternam; quae donatio nihil est aliud quam aeterna eius generatio. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, et cetera. Alio modo de Christo homine, et sic pater dedit illi homini nomen, ut Deus esset, non per naturam, quia alia est natura Dei, et alia hominis, sed ut esset Deus per gratiam, non adoptionis sed unionis, qua simul esset Deus et homo. Rom. I, 4: praedestinatus est filius Dei in virtute, ille scilicet qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et haec est expositio Augustini secundum intentionem apostoli. Similiter habetur Act. c. II, 36: certissime sciat omnis domus, et cetera. Prima autem est Ambrosii. Sed quaeris, quantum ad utramque expositionem obiiciendo, cur, postquam dixit humiliavit semetipsum, etc., sequitur hic propter quod, etc., cum praemium non praecedat meritum. Non ergo aeterna generatio, nec incarnatio est praemium passionis Christi, quia praecedunt. Sed dicendum est, quod in sacra Scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Donavit ergo, id est fecit manifestum mundo, quod hoc nomen haberet. Hoc enim manifestum est in resurrectione, quia ante non erat sic nota divinitas Christi. Et huic concordat textus sequens, quasi non donaverit quod non haberet, sed ut hoc omnes venerentur. Et ponitur duplex veneratio, scilicet in subiectione operis, et in confessione oris, ibi et omnis lingua, et cetera. Dicit ergo et dedit illi nomen quod est super omne nomen, etiam secundum quod homo. Ideo subdit ut in nomine Iesu, quod est nomen hominis, omne genu flectatur. Phil. II, v. 10 et Is. XLV, 24: mihi curvabitur omne genu, et cetera. Sed hic erravit Origenes, quia cum audivit quod omne genu flectatur, quod est reverentiam exhibere, reddidit futurum quandoque quod omnis creatura rationalis, sive Angeli, sive homines, sive Daemones subiicerentur Christo subiectione charitatis. Sed contra hoc est illud Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, et cetera. Sed dicendum est, quod est duplex subiectio: una voluntaria, et alia involuntaria. Et est futurum, quod omnes Angeli sancti Christo subiiciantur voluntarie; et ideo dicit: omne genu flectatur. Et ponitur signum pro signato. Ps. XCVI, 7: adorate eum, omnes Angeli eius. Item quod homines beati, et sancti ac iusti hoc modo subiicientur. Ps. LXXXV, v. 9: omnes gentes, quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine, et glorificabunt nomen tuum. Sed Daemones et damnati non sic, sed involuntarie subiiciuntur. Iac. II, 19: Daemones credunt, et contremiscunt, et cetera. Deinde cum dicit et omnis lingua confiteatur, etc., ponitur exhibitio reverentiae in confessione oris. Omnis lingua, scilicet caelestium, terrestrium et Infernorum. Non de confessione laudis dicitur hoc respectu Infernorum sed de coacta, quae fit per recognitionem Dei. Is. XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est, et cetera. Ps. XCVIII, 3: confiteatur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, et cetera. Et hoc, quia dominus Iesus Christus, etc., iste scilicet homo, in gloria, et cetera. Non dicit in simili, quia in eadem. Io. V, 23: omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Et notandum est, quod in principio dicit qui cum in forma, etc., hic dicit in gloria, quia futurum erat quod illud quod ab aeterno habuit, omnibus innotesceret, ut Io. XVII, 5: clarifica me tu, pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te. Deinde cum dicit itaque, fratres, etc., concluditur exhortatio. Et circa hoc tria facit: quia primo hortatur ad bene agendum; secundo ostendit quomodo debent agere, ibi omnia autem, etc.; tertio, quo fructu, ibi ut sitis, et cetera. Item prima in tres. Quia primo commemorat praeteritam obedientiam; secundo ostendit quid agere debeant, ibi non in praesentia, etc.; tertio dat fiduciam adimplendi, ibi Deus enim, et cetera. Dicit ergo: itaque ex quo Christus sic se humiliavit et propter hoc est exaltatus, debetis scire quod si humiliemini et exaltabimini, et hoc debetis facere, quia semper obedivistis. Et facit mentionem de obedientia, commendando bona eorum, et hoc ideo, quia per obedientiam intelligitur omnis virtus: quia ex hoc est homo iustus, quod mandata Dei custodit. Rom. VI, 16: servi estis eius cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam, et cetera. Item, omne bonum, quantumcumque bonum est per se, per obedientiam redditur melius. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias. Item, quia obedientia inter alias est maxima. Nam offerre de rebus exterioribus est magnum, sed maius si de corpore, maximum autem si de anima et voluntate tua, quod fit per obedientiam. I Reg. XV, 22: melior est obedientia, quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, et cetera. Sed si sic fecistis, hortor ut adhuc sic faciatis de caetero. Deinde cum dicit non in praesenti, etc., ostendit quid agere debeant. Et primo monet ut agant fideliter, quia servus infidelis non servit, nisi quando dominus videt, quia non curat, nisi placere; sed fidelis semper bene operatur. Et ideo dicit non in praesentia mea tantum, quia sic videretur quod non faceretis ex instinctu bonae voluntatis. Eph. VI, 6 s.: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei: ex animo cum bona voluntate servientes domino, et non hominibus. Secundo, ut humiliter, ibi cum metu et tremore, et cetera. Superbus enim non timet, sed humilis. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper est pavidus. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore. Tertio salubriter, ibi vestram salutem operamini. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Deinde cum dicit Deus enim, etc., confirmat fiduciam et excludit quatuor falsas existimationes. Unam hominum credentium quod homo per liberum arbitrium possit salvari absque divino auxilio. Contra hoc dicit Deus, et cetera. Io. XIV, 10: pater in me manens, ipse facit opera: et XV, 5: sine me nihil potestis facere. Alii omnino negant liberum arbitrium, dicentes quod homo necessitatur a fato, vel a providentia divina. Et hoc excludit, cum dicit in vobis. Quia interius per instinctum movet voluntatem ad bene operandum. Is. c. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Tertia Pelagianorum, sicut et primi, dicentium electiones esse in nobis, sed prosecutiones operum in Deo, quia velle est a nobis sed perficere a Deo. Et hoc excludit, dicens et velle et perficere. Rom. IX, 16: non est volentis, scilicet velle, sine auxilio Dei, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis est Dei. Quarta quod Deus facit omne bonum in nobis, et hoc per merita nostra. Hoc excludit, cum dicit pro bona voluntate, scilicet sua, non pro meritis nostris, quia ante gratiam Dei nihil boni meriti est in nobis. Ps. l, 20: benigne fac, domine, in bona voluntate tua, et cetera.


Lectio 4

[87839] Super Philip., cap. 2 l. 4 Supra apostolus induxit ad faciendum opera salutis, hic docet eos modum faciendi. Et primo docet ipsum modum, secundo assignat rationem eius, ibi ut sitis, et cetera. Docet duplicem modum faciendi, scilicet sine murmure et sine dubitatione. Opera enim virtutum sunt difficillima, et in his habet locum murmuratio. I Cor. X, 10: neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Et ne dubitetis an fiant. Iac. I, 6: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et circumfertur, et cetera. Ponit autem huius rationem, et primo ex parte eorum; secundo ex parte apostoli, ibi ad gloriam, et cetera. Circa primum ponitur triplex ratio. Prima in comparatione ad fideles, cum dicit ut sitis sine querela. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, et cetera. Sine peccato autem nullus esse potest, sed bene sine querela. Unde ad hoc monet. Secundo in comparatione ad Deum, ibi simplices, et cetera. Filius enim est similis patri; Deus autem simplex est; unde simplices simus sicut filii Dei, quod est, quando intentio est ad unum. Iac. I, 8: vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Matth. c. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Tertio in comparatione ad infideles, ibi sine reprehensione, etc., id est ut bene se habeant ad infideles, ut scilicet sint sine offensione, in medio nationis pravae, quantum ad mala opera, et perversae, quantum ad infidelitatem: et hoc est quando non possunt infamari ab eis. I Tim. V, 14: nullam occasionem date adversario maledicti gratia. Et huius ratio ponitur, ibi inter quos, et cetera. Quia qualitercumque mundus varietur, luminaria caeli clara manent. Matth. c. V, 14: vos estis lux mundi, et cetera. Lucens non quantum ad essentiam, quia sic tantum Deus lux est. Io. I, 4: et vita erat lux hominum, et cetera. At vero sancti non sic. Io. I, 8: non erat ille lux, et cetera. Sed sunt lux, inquantum habent aliquid lucis illius qui erat lux hominum, scilicet verbi Dei irradiantis nobis. Et ideo dicit verbum vitae continentes, scilicet verbum Christi. Io. VI, 68: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Ps. CXVIII, 105: lucerna pedibus meis verbum tuum, et cetera. Deinde ponit rationem ex parte apostoli, ibi ad gloriam meam. Secundo manifestat rationem, quia subditi debent bene agere, etiam ut cedat in gloriam praelatorum. Eorum enim est gloria, quando subditi sunt bene instructi. Prov. X, v. 1: filius sapiens laetificat patrem, et cetera. I Thess. II, 20: vos enim estis gloria nostra, et cetera. Et hoc in diem Christi, quando scilicet adducet secum fideles. Et hoc propter duo est ad gloriam, scilicet propter laborem in praedicatione et propter passionem mortis quam sustinuit. Et ideo dicit quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Cursum dicit praedicationem, propter agilitatem, quia a Ierusalem usque in Hispaniam. Item labores, propter contradictiones et poenas quas pertulit, et hoc non in vacuum, immo in multum fructum. I Cor. XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit. Item propter passionem, ibi sed et si immolor. Convertens enim aliquos, quasi de illis quos convertit, offert sacrificium Deo. Sed quandoque offerentes a tyrannis occisi sunt supra sacrificium, sicut habetur Lc. XIII, 1. Et ideo dicit: offero Deo sacrificium de vobis. Sed si contingat quod et ego supra hoc immolor, id est, occasione sacrificii conversionis vestrae occidar, gaudeo propter me. Iac. c. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, et cetera. Et congratulor vobis quod habetis fidem etiam cum periculo personae meae, cui et in hoc congratulamini. Et ideo dicit idipsum gaudete et congratulamini mihi. Rom. XII, v. 15: gaudere cum gaudentibus. Deinde cum dicit spero autem, etc., proponit in exemplum discipulos suos. Et primo Timotheum, secundo Epaphroditum, ibi necessarium autem, et cetera. Circa primum, primo praemittit missionem Timothei; secundo commendat eum, ibi neminem, etc.; tertio innuit tempus missionis, ibi hunc igitur, et cetera. Dicit ergo spero, et cetera. Notandum est, quod apostolus sic habuit fiduciam in Deo, quod etiam minima attribuebat Deo. II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Littera est plana. Deinde commendat eum, et primo ex charitate ad eos; secundo ex devotione ad apostolum, ibi experimentum, et cetera. Et sic facit bonus mediator, quia illos diligit, hunc veneratur. Item primo ponit commendationem; secundo exponit, ibi omnes enim quae, et cetera. Dicit ergo mitto, etc., quia neminem, etc., scilicet in profectum vestrum. Ps. LXVII, 7: qui inhabitare facit unius moris in domo. Qui sollicitus sit. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Sincera affectione, quia solum propter Deum. II Cor. I, 17: ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Ratio autem quare neminem, etc., quia omnes quae, etc., id est non quae ad salutem proximorum sunt, et ad honorem Dei quaerunt, sed quae ad lucrum et gloriam, et quae sua sunt. Sed numquid Lucas et Epaphroditus et alii, qui erant cum apostolo, quaerebant quae sua sunt? Respondeo. Dicendum est, quod in societate apostoli plures erant, qui hoc quaerebant, qui et deseruerunt eum. II Tim. IV, 10: demas enim me dereliquit, diligens saeculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam: Titus in Dalmatiam: Lucas et mecum solus. Sed consuetudo est quod aliquando Scriptura loquitur de nonnullis, sicut de omnibus. Ier. c. VI, 13: a minori quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, et cetera. Et ideo est distributio accommoda. Et si vultis scire, quomodo se habet ad me, respondeo experimentum, etc., id est quasi esset specialis filius. I Cor. IV, 17: ideo, misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino, et cetera. Hunc ergo sic sollicitum pro vobis, sic mihi charum, spero, et cetera. Sed quare non statim? Est sciendum, quod aliter est de Christo et de aliis sanctis. In Christo enim est plenitudo gratiarum, unde habuit semper notitiam omnium; non sic alii sancti. Unde apostolus praevidebat aliqua de futuris circa se, aliqua ignorabat. Et sic non revelatum erat sibi, an deberet liberari de vinculis. Et ideo dicit mox, et cetera. Quia si detur facultas, personaliter veniam. Et ideo confido, et cetera. Sed tamen liberatus a vinculis non fuit. Ps. XVII, 29: quoniam tu illuminas lucernam meam, domine Deus meus, illumina tenebras meas. Semper enim aliquid tenebrosum est in sanctis. Deinde cum dicit necessarium, etc., proponit in exemplum alium suum discipulum, scilicet Epaphroditum. Et primo describit ipsum; secundo ostendit quomodo suscipiatur, ibi excipite, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo commendat eum; secundo ostendit causam missionis, ibi quoniam quidem, etc.; tertio eam exponit, ibi nam et infirmatus est, et cetera. Dicit ergo necessarium, et cetera. Nominat autem eum fratrem, propter fidem. Matth. c. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, et cetera. Cooperatorem, scilicet in labore praedicationis. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Et commilitonem, et cetera. Quia simul passi tribulationem. II Tim. c. II, 3: labora sicut bonus miles Christi Iesu, et cetera. Apostolum, id est doctorem. Hic fuit episcopus Philippensium, et missus ab eis ut serviret apostolo, et ideo dicit ministrum necessitatis meae. Infra IV, 18: repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quem misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Sed quare? Ad satisfaciendum desiderio, quo desiderio desiderabat videre vos. Rom. I, 11: desidero enim vos, et cetera. Item ad subveniendum suae tristitiae, quia tristis erat de vestra tristitia, quam conceperatis, quando audistis eum infirmari. Et exponit causam, dicens nam et infirmatus est usque ad mortem, scilicet secundum iudicium medicorum, non autem secundum providentiam divinam, sed ad honorem Dei. Io. XI, 4: infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Ideo sequitur sed Deus misertus est eius. Ps. VI, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum, et cetera. Et non solum, et cetera. Quia tristitiam temporalem et naturalem habuit de afflictionibus suis, sicut et Christus legitur aliquando habuisse. Consequenter concludit missionem, et patet littera, et ostendit quomodo recipiatur, et secundo huius causam. Recipiendus est honorifice in domino, cuius est minister. Gal. IV, 14: sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina, et cetera. Et hoc propter, etc., id est propter Deum et salutem fidelium, usque ad mortem accessit. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, et cetera. Tradens. Io. X, 11: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Et hoc ut impleret, etc., quod vos personaliter non potuistis circa meum obsequium.


Caput 3
Lectio 1

[87840] Super Philip., cap. 3 l. 1 Proposuit exempla quae sequi deberent, hic ostendit quorum exempla debent vitare. Et circa hoc tria facit; quia primo praemittit quos vitare debent; secundo exemplum vitandi per conversationem sanctorum, ibi vos enim, etc.; tertio inducit ad vitandum eos quos illi reputabant imitabiles, ibi imitatores, et cetera. Iterum prima pars dividitur in tres particulas; quia primo praemittit finem huius doctrinae; secundo scribendi necessitatem, ibi eadem vobis, etc.; tertio necessitatis rationem, ibi videte, et cetera. Intentio admonitionis est removere fideles gentes a legalibus, ad quae quidam eos inducebant. Et ideo dicit o fratres, scilicet per fidem, de caetero, id est postquam vos monui, ut supra, gaudete in domino tantum, non in legalibus observantiis. Hab. III, v. 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo, et cetera. Et hoc, quia eadem, quae dixi in praesentia, non est mihi pigrum vobis scribere in absentia. Verba enim de facili transeunt, sed scripta manent. Eccli. XXXVIII, v. 25: sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et cetera. Iud. I, 3: omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis, et cetera. Rom. c. XV, 15: audacius scripsi vobis, fratres, ex parte tamquam in memoriam vos reducens, et cetera. Et causa huius necessitatis est quia instant seductores; et ideo oportet instantius veritatem scribere, unde dicit videte, id est observate, et cetera. Et tria de his dicit: scilicet saevitiam cordis irrationabilem; unde dicit canes. Glossa: natura canis est, ut statim ex ira latret, non ex ratione, sed ex consuetudine. Sic et illi, Is. LVI, 11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores nesciverunt intelligentiam, et cetera. Apoc. ult.: foris canes, et cetera. Secundo perversae doctrinae seminationem, ibi malos operarios, quia non fideliter in vinea domini laborant, nec bonum semen in agro mittunt. Matth. XIII, 28: inimicus homo hoc fecit, et cetera. II Tim. II, 15: cura teipsum probabilem exhibere Deo, et cetera. Tertio dissensionis, ibi concisionem. Et hoc verbo utitur in eorum suggillationem. Praedicant enim circumcisionem, quae non potest stare cum gratia Christi. Gal. V, 2: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Unde alludens vocabulo, dicit concisionem, quasi non circumcisionem, sed concisionem habeant. Deinde cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo vitentur a sanctis. Et primo quomodo ab omnibus; secundo quomodo ab ipso, ibi quapropter, et cetera. Dicit ergo: ego dico quod illi sunt concisio, sed nos vera circumcisio, qui spiritu, et cetera. Est autem duplex circumcisio, scilicet corporalis, et spiritualis. Rom. II, 28: non enim, qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, et cetera. Circumcisio enim carnis est, quae est de superfluo carnis, sed circumcisio spiritus, per quam spiritus sanctus abscindit superfluas interiores concupiscentias. Et ideo dicit nos sumus, etc., id est qui interius circumcidit nos Deo. Rom. II: testis enim est mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii eius, et cetera. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente; orabo spiritu, orabo et mente, et cetera. Data est autem circumcisio, ut ostenditur Rom. IV, 16, ut signum fidei Abrahae ostenderetur, ut scilicet eius fides ostenderetur vera, quae fuit fides de futuro semine. Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones, et cetera. Est ergo circumcisio signum fidei Abrahae de Christo. Ille ergo circumciditur, qui interius per spiritum sanctum renovatur in Christo, qui est veritas circumcisionis. Col. II, 11: circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, et cetera. Et non habentes fiduciam in carne, id est in carnali circumcisione, quia, ut dicitur Io. VI, v. 63: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam. Sumitur autem caro aliquando in nobis pro carnali concupiscentia, quandoque pro carnis cura, et quandoque pro carnali observantia. Et utrumque debemus circumcidere, nec in eis gloriari. Deinde cum dicit quamquam ego, etc., ponit exemplum proprium, et primo praemittit eminentiam suam, quam habebat in statu legali; secundo ostendit quomodo eam contempsit, ibi sed quae, et cetera. Primum proponit primo in generali; secundo explicat per partes, ibi circumcisus, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo ostendit fiduciam, quam habere potuit in legalibus, dicens: non debemus habere fiduciam in legalibus, quamquam habeam, id est possem habere si vellem, quia in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego, etc., ut dicitur II, 21. Et hoc etiam excellentius, quia ego magis. II Cor. XI, 23: ut minus sapiens dico, plus ego, et cetera. Et hoc totum adducit, ut efficacius destruat observationes legales. Multi enim contemnunt quae nesciunt, vel non habent, et hoc non valet; sed tunc quando aliquis habet et contemnit, et non gloriatur in eis. Sic, si apostolus non habuisset locum in statu legalium, poterat dici quod ideo ad statum Evangelii venit. Et ideo ostendit per hoc eminentiam suam in statu illo. Et primo quantum ad genus; secundo quantum ad conversationem, ibi secundum legem, et cetera. Quantum ad primum tripliciter, quantum ad generis sacramentum, quia circumcisus octavo die. Gen. XVII, 10: ut sit signum foederis inter me et vos, et cetera. Et dicit octava die, quia haec erat differentia inter proselytos et eos qui erant de genere Abrahae, quia illi non octava die, sed iam adulti quando convertebantur, sed isti secundum legem octava die. Gen. XVII, 12: infans octo dierum circumcidetur ex vobis. Sic ergo non ut proselytus, sed ut vere Israelita fuit. Secundo quantum ad ipsum genus, et primo quantum ad gentem, cum dicit ex genere Israel. Ex Abraham enim duae gentes descenderunt: una per Isaac, et alia per Ismael. De primo, duae: una per Esau, et alia per Iacob. Sed duae, scilicet quae ex Esau et Ismaelitae, non sunt consecutae haereditatem, sed solus Iacob, qui et Israel. Ideo dicit ex genere Israel. II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego. Item quantum ad tribum, quia in tribu Israel erant quidam de ancillis, scilicet de Bala et Zelpha; quidam de liberis, scilicet Lia et Rachel; et inter istos quidam semper erant in cultu Dei, scilicet levi, Iuda et Beniamin. Aliae, tempore Ieroboam, conversae sunt ad idola. Et ideo tribus Beniamin privilegiata erat, quia in fide et dilectione uxoris, et in ea templum. Deut. XXXIII, 12: Beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet, et cetera. Gen. XLIX, v. 27: Beniamin lupus rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quo figurabatur Paulus, qui fuit quandoque contra Ecclesiam. Tertio quantum ad nomen et linguam, cum dicit Hebraeus. Aliqui dicunt quod Hebraeus dicitur ab Abraham: et hoc dicit Augustinus, sed postea retractat. Sed dicitur ab Heber, de quo Gen. XI, 14. Quod autem non ab Abraham, patet, quia etiam Abraham dicitur Hebraeus. Gen. XIV, 13: nuntiavit Abrahae Hebraeo. Dicit Glossa super Gen. XI, quod tempore Heber divisum est labium gentium omnium, et illa lingua, quae prius erat, remansit in familia Heber, et in cultu unius Dei, et inter omnes Hebraeos. Natus est etiam ex parentibus Hebraeis, et ideo dicit ex Hebraeis. Deinde ostendit suam eminentiam quo ad conversationem. Et primo quantum ad sectam, cum dicit secundum legem Pharisaeus. Apud Iudaeos siquidem erant tres sectae, scilicet Pharisaeorum, Sadducaeorum et Essenorum. Sed Pharisaei magis ad veritatem accedebant, quia Sadducaei negabant resurrectionem, neque credebant esse Angelos, neque spiritus. Pharisaei autem utrumque confitentur, ut dicitur Act. XXIII, 8. Et ideo in hoc commendabilior est secta Pharisaeorum. Quomodo autem Pharisaeus fuerit, dicitur Act. XXVI, 5: quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. Secundo, quantum ad aemulationem quam habuerunt Iudaei, licet non secundum scientiam in persequendo Christianos, ideo dicit persequens Ecclesiam Dei. Gal. I, 23: qui persequebatur nos aliquando, nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat. Et Act. XXVI, 9: et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere, quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, et cetera. I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Tertio, quantum ad innocentiam conversationis. Ideo dicit secundum iustitiam, et cetera. Haec iustitia consistit in exterioribus, sed iustitia fidei est cordis. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Nam, quantum ad iustitiam exteriorem, apostolus innocenter vixit. Et ideo dicit sine querela, et cetera. Non autem ait sine peccato quia querela est peccatum scandali proximorum in his, quae sunt exteriora. Lc. I 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, et cetera. Et ideo non est contrarium quod dicitur Eph. II, 3: in quibus et nos ambulavimus, quia veram iustitiam fidei, quae facit hominem purum, tunc non habuit, sed solum legis. Deinde cum dicit sed quae mihi, etc., ostendit contemptum suae eminentiae in legalibus. Et primo ostendit propter quid legalia contempsit in generali; secundo in speciali, ibi verumtamen, et cetera. Dicit ergo: haec quae fuerunt, etc., id est reputabam magna, scilicet quod Pharisaeus, etc., haec sum arbitratus propter Christum mihi detrimenta, id est reputo quod sunt mihi in detrimentum. Legales enim observantiae, quae tempore legis erant efficaces, per Christum factae sunt noxiae. Et ideo dicit detrimenta. Et finis huius est Christus. Et ideo dicit propter Christum. Et exponit, quia primo propter Christum cognoscendum, secundo propter Christum adipiscendum. Quantum ad primum dicit verumtamen existimo omnia detrimenta esse; verum est, si eis inniteretur. Et hoc quod aliquando feci, reputo mihi detrimentum, et hoc propter desiderium rectae scientiae Christi domini mei. I Cor. II, 2: nihil reputavi me scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et hoc propter eminentem scientiam, et cetera. Quia haec superat omnes alias scientias. Nihil enim melius potest sciri, quam verbum Dei, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Col. II, 3. Quantum ad secundum dicit propter quem omnia, et cetera. Et primo ostendit, quod propter Christum adipiscendum contempsit legalia; secundo ostendit, quod possit Christum adipisci, ibi non habes, et cetera. Dicit ergo omnia detrimentum feci, habendo me ad ea sicut ad detrimentum et vilia, et hoc ut Christum lucrifaciam, id est adipiscar ipsum, et adiungar ei per charitatem.


Lectio 2

[87841] Super Philip., cap. 3 l. 2 Ostendit supra praeterita lucra contemnere propter Christum, et ostendit quod intendebat Christum cognoscere, et Christum lucrari, et hoc intendit hic specialiter exponere. Et primo quomodo desiderat Christum lucrari et inveniri in eo per iustitiam; secundo per passionis tolerantiam, ibi configuratus, et cetera. Circa primum, primo ostendit quae sit iustitia, quam dereliquit; secundo quae sit quam quaerit, ibi sed, et cetera. Sciendum est autem, quod iustitia quandoque sumitur ut est specialis virtus, per quam homo ponit rectitudinem in his, quae sunt ad communem convictum et secundum quod est in his directiva. Nam temperantia est circa interiores passiones, iustitia autem est ad alterum. Alio modo iustitia dicitur virtus generalis, secundum quod homo servat legem propter bonum commune, et hoc modo frequenter in Scriptura sacra ponitur pro observantia divinae legis. Ps. CXVIII, v. 121: feci iudicium et iustitiam, scilicet, legem, quam servabat ex amore, quasi motus ex se: et sic est virtus. Non autem si alio modo, id est ex aliqua exteriori causa, scilicet vel propter lucra, vel propter poenas, et si observatio ei displiceat. Et secundum hoc est duplex modus iustitiae: unus est iustitiae moralis, alius est iustitiae legalis, per quam, legem non ex amore, sed timore servat. Et ideo dicit non habens meam iustitiam, quae ex lege est, quia, ut dicit Augustinus, brevis differentia legis et Evangelii, est amor et timor. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, et cetera. Sed si tua est, quomodo est ex lege? Respondet: imo est mea, quia humana virtute, absque habitu gratiae interioris iustificantis, facio talia opera, sed ex lege est, sicut a docente. Vel mea est, quod praesumo per me eam servare. Rom. X, 5: Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. De hac iustitia, quam quaerit, tria dicit: scilicet modum adipiscendi, actorem, et fructum. Modus est quia non adipiscitur, nisi ex fide Christi. Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per dominum nostrum Iesum Christum. Rom. III, 22: iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt. Actor autem est Deus, et non homo. Rom. c. VIII, 33: Deus qui iustificat. Rom. IV, 5: credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Et ideo dicit quae ex Deo est, et cetera. Act. V, 32: et spiritus sanctus quem dedit Deus omnibus, et cetera. Fructus est cognitio eius, et virtus resurrectionis eius, et societas sanctorum eius. Et de huiusmodi, secundum duplicem cognitionem, potest dupliciter agi. Uno modo exponendo de cognitione viae, et sic oportet tria cognoscere de eo. Primo eius personam, scilicet quod est verus Deus, et verus homo. Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Io. XIV, 9: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, et cetera. Secundo gloriam resurrectionis eius. Unde dicit et virtutem resurrectionis eius, id est resurrectionem virtuosam factam propria virtute. Tertio qualiter eum imitentur, ibi et societatem, scilicet ut ei sociemur in passione. I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Secundo de cognitione experimentali, et incipit a posteriori, quod est ultimum in executione, et primum in intentione. Primum est agnitio Dei per essentiam, ad quam ducit fides. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit dominus, et cetera. Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Secundo quia non solum anima glorificatur, sed ex hoc etiam corpus erit gloriosum. Ideo dicit et virtutem resurrectionis eius, scilicet ex qua resurgemus. I Cor. XV, 14: si Christus non resurrexit, vana est fides nostra, et cetera. Tertio societatem, quia per experientiam habebimus quantum valeat societas passionis eius. I Cor. I, 9: fidelis autem Deus per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi domini nostri. Deinde cum dicit configuratus, etc., ostendit quomodo velit lucrari et inveniri in eo per tolerantiam passionis. Et primo ponit tolerantiam, secundo fructum, ibi si quo modo, et cetera. Dicit ergo: inveniar non solum habens iustitiam, sed configuratus morti eius, ut patiar propter iustitiam et veritatem, sicut Christus. Gal. ult.: ego enim stigmata domini Iesu in corpore meo porto. Fructus vero est, si quo modo, et cetera. Ex passionibus enim hic toleratis homo pervenit ad gloriam. Rom. VI, 5: si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. II Tim. c. II, 11: si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. Rom. c. VIII, 17: si tamen compatimur, ut et glorificemur. Et dicit si quo modo, propter difficultatem, arduitatem, et laborem. Matth. VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, et cetera. Amos IV, 12: praepara te in occursum Dei tui Israel, et cetera. Christus enim surrexit per potentiam propriam, homo autem non propria potestate, sed gratia Dei. Rom. VIII, 11: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis. Vel potest intelligi de occursu sanctorum, quando occurrent Christo descendenti de caelo ad iudicium. Deinde cum dicit nam quod iam, etc., ostendit quomodo differtur suum desiderium. Et primo ostendit quid de se sentit; secundo hortatur alios ut idem de se sentiant, ibi quicumque enim perfecti, et cetera. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo deficit a perfectione interna; secundo hoc exponit, ibi fratres, ego me, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit se non pervenisse ad perfectionem; secundo quod ad eam tendit sequor autem, et cetera. Tendens in aliud duo intendit, scilicet adipisci quaesitum et frui illo. Frustra enim quaereret, si non eo frueretur et inhaereret. Et ideo dicit non quod iam acceperim, scilicet gloriam quam quaero. Sap. V, 17: accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Dei sui. Aut iam perfectus sim. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed contra: estote perfecti, Matth. c. V, 48 et Gen. XVII, 1: esto perfectus. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio, scilicet patriae et viae. Perfectio namque hominis consistit in hoc, quod adhaereat Deo per charitatem, quia unumquodque est perfectum secundum modum quo adhaeret suae perfectioni. Anima autem potest adhaerere Deo dupliciter perfecte. Uno modo, ut totam actionem suam referat in Deum actualiter, et cognoscat ut cognoscibilis est: et haec est patriae. Sed inhaesio viae est duplex. Una de necessitate salutis, ad quam omnes tenentur, scilicet ut in nullo cor suum quis applicet ad id quod est contra Deum, sed habitualiter referat totam vitam in eum. Et isto modo dicit dominus, Matth. XXII, 37: diliges dominum Deum tuum, et cetera. Alia est supererogationis, quando quis ultra communem statum inhaeret Deo, quod fit removendo cor a temporalibus, et sic magis appropinquat ad patriam; quia quanto deficit cupiditas, tanto plus crescit charitas. Quod ergo hic dicitur, intelligitur de perfectione patriae. Deinde cum dicit sequor autem, etc., ostendit conatum ad eam, dicens sequor, scilicet Christum. Io. VIII, 12: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, et cetera. Io. c. X, 3: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur. Et hoc si quo modo comprehendam. I Cor. IX, 25: sic currite, ut comprehendatis. Sed contra, quia Deus est incomprehensibilis, quia Ier. XXXI, 37 dicitur: si mensurari potuerint caeli desursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod comprehendere uno modo est includere, sicut domus comprehendit nos. Alio modo idem est quod attingere et tenere. Primo ergo modo est incomprehensibilis, quia non potest includi in intellectu creato, cum sit simplicissimus, quia non perfecte vides eum nec amas, sicut est visibilis et amabilis, sicut qui nescit demonstrationem, nescit demonstrative, sed opinative. Deus autem perfecte seipsum cognoscit ut cognoscibilis est. Cuius ratio est, quia res cognoscitur secundum modum sui esse et veritatis. Deus autem lux est et veritas infinita, sed nostrum lumen est finitum. Et ideo dicit sequor si quo modo comprehendam, hoc intelligendo secundo modo, scilicet attingendo. Cant. ult.: tenui eum, nec dimittam, et cetera. In quo et comprehensus sum. Quod tripliciter intelligitur. Nam tota gloria est in dicta Dei comprehensione, ut scilicet Deus sit praesens animae nostrae. Sed non omnes habent aequalem beatitudinem, quia quidam clarius vident, sicut etiam quidam ardentius amabunt et plus gaudebunt. Unde quilibet habebit certam mensuram, et hoc ex praedestinatione divina. Et ideo dicit in quo et comprehensus sum; quasi dicat: in tali mensura intendo comprehendere, secundum quod mihi dispositum est a Christo. Vel sequor ut comprehendam sicut comprehensus sum; quasi dicat: ut videam eum sicut ipse me videt. I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est, id est non per similitudinem, sed per essentiam. Vel comprehendam videndo Christum gloriosum. In quo comprehensus sum, id est in illa gloria qua apparuit quando conversus sum. Deinde cum dicit fratres, ego, etc., exponit quae dixerat; et primo de defectu perfectionis; secundo de sequela, ibi unum autem, et cetera. Dicit ergo ego, etc.; quasi dicat: non sum sic superbus, quod attribuam mihi quod non habeo, sed sequor, etc.; quod tripliciter legitur: uno modo sic: unum arbitror, scilicet quod quae retro sunt, et cetera. Vel non arbitror me comprehendisse, sed prosequor unum, scilicet ad destinatum, et cetera. Vel non arbitror me comprehendisse illud supra. Ps. XXVI, 4: unam petii, et cetera. Et tunc ostendit quid deseruit, quia vel temporalia lucra vel temporalia bona, vel merita praeterita, quia non debet homo comparare Deo merita praeterita. Secundo ostendit ad quid tendit, scilicet ad ea, etc., id est vel quae pertinent ad fidem Christi, vel maiora merita, vel caelestia. Ps. LXXXIII, 6: ascensiones in corde suo disposuit, et cetera. Et dicit extendens. Qui enim aliquid vult capere, extendit se quantum potest. Sed debet cor extendere se per desiderium. Sap. VI, v. 21: concupiscentia sapientiae ducit ad regnum perpetuum, et cetera. Sed ad quid tendit? Ad destinatum bravium, quod est praemium solius currentis. I Cor. IX, 24: omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Dico autem ad hoc bravium destinatum mihi a Deo, quod est supernae vocationis Dei. Rom. VIII, v. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, et cetera. Et hoc in Christo Iesu, id est, per fidem Christi.


Lectio 3

[87842] Super Philip., cap. 3 l. 3 Supra proposuit quomodo ab ultima perfectione deficiebant, nunc hortatur alios ad idem sentiendum. Et primo ponitur exhortatio; secundo quid ab eis necessario exigatur, ibi verumtamen ad quod pervenimus, et cetera. Dicit ergo quicumque, etc., scilicet quod ego sentio, scilicet quod non sum perfectus. Quomodo ergo si perfecti sumus, sentimus quasi non perfecti? Respondeo. Dicendum quod perfecti perfectione viae, sed non perfecti perfectione comprehensionis, quando scilicet tota intentio fertur actu in Deum. In via vero habitualiter, quod scilicet nihil contra Deum faciamus. Et dicit quicumque, quia quanto quis est perfectior, tanto imperfectum se magis cognoscit. Iob ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere, et cetera. Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Et si quid aliter, et cetera. In Glossa quatuor modis dicitur, et primo ponuntur duo sensus magis litterales. Unus talis: dico quod vos sentiatis quod ego, scilicet vos esse imperfectos; tamen si quid aliter, id est melius de vobis sapiatis, quam ego de me, hoc ipsum est vobis per revelationem divinam donatum. Et quando altius est vobis revelatum aliquid quod non mihi, non contradico, sed cedo vestrae revelationi. Verumtamen nolo, quod propter hanc revelationem ab unitate Ecclesiae discedatis; sed teneamus ex unitate illud ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et cetera. Quae unitas Ecclesiae consistit in unitate veritatis fidei, et rectitudinis bonae operationis. Et utraque servanda est. II Cor. ult. XIII, 11: perfecti estote, exhortamini, idem sapite, et cetera. Et eadem regula bonae vitae et operationis. Gal. ult. VI, 16: quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et cetera. Vel aliter: dico, etiam si vos propter ignorantiam vel infirmitatem aliter sapitis, quam veritas habet, humiliter confiteamini, nec proterve defendatis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, et cetera. Vel aliter: dico, quod idem sentiamus, scilicet nondum comprehendisse; sed si quid aliter nunc sapiatis, quam sapiendum sit in futuro, quia nunc videmus in speculo, tunc autem facie ad faciem Deus revelabit in futuro. Ps. XXVIII, 9: revelabit condensa, et cetera. Vel aliter: sive sapiatis hic obscure, sive in futuro manifeste, Deus revelabit, quia fides ex Deo est. Verumtamen, etc., non mutatur. Deinde cum dicit imitatores, etc., inducit ad sui et aliorum imitationem, ut caveant malos. Et primo proponit intentionem; secundo rationem, ibi multi enim, et cetera. Dicit ergo: quia haec reputo ut stercora, etc., in hoc imitatores, et cetera. Io. X, 3: vocem eius audient, et cetera. Ego sum pastor, vos oves meae per imitationem. Imitatores mei estote, I Cor. IV, 17, sicut et ego Christi, et cetera. Et observate, id est diligenter considerate, qui ita ambulant, sicut ego. Et vos scire potestis ex regula et doctrina mea. I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I Petr. V, 3: forma facti gregis ex animo. Deinde cum dicit multi, etc., ponitur ratio monitionis: et primo ex parte vitandorum; secundo ex parte imitandorum, ibi nostra autem conversatio, et cetera. Ne autem haec videatur ex odio dicere, praemittit suam affectionem; secundo ostendit quales sunt vitandi, ibi inimicos, et cetera. Dicit ergo: dico quod imitandi indigent observatione: quia quidam aliter incedunt, scilicet de malo in peius. Ps. LXXXI, v. 5: in tenebris ambulant, et cetera. Quos, etc., vobiscum praesens, nunc autem et flens, prae compassione. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? Et huius rationem ostendit, dicens inimicos, etc., quos describit, primo ex opere; secundo ex intentione, ibi quorum Deus, et cetera. Item circa primum, primo proponit opus; secundo eventum operis ostendit, ibi quorum finis, et cetera. Opus eorum est exercitium inimicitiae contra crucem Christi, scilicet dicentium quod nullus potest salvari sine legalibus, in quo evacuant virtutem crucis Christi. Gal. II, 21: si enim ex lege iustitia, ergo Christus gratis, id est sine utilitate, mortuus est. I Cor. I, v. 18: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvi fiunt, id est, nobis, virtus Dei est. Et quid eveniet? Certe nobis vita per crucem Christi: illis autem contrarium, quia incurrent mortem. Unde dicit quorum finis interitus, scilicet mortis aeternae. Iob XXVIII, v. 3: lapidem caliginis et umbram mortis dividit, et cetera. Deinde describit eos quantum ad intentionem. Et primo manifestat eorum intentionem; secundo ostendit intentionis eventum, ibi: et gloria, et cetera. Dicit ergo quorum Deus, etc., quasi dicat: ideo hoc disseminant, scilicet legalia esse observanda, propter lucrum et gloriam propriam, ut satisfaciant ventri. Rom. ult.: domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Eccle. VI, 7: omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur. Et dicit, Deus, quia proprium Dei est ut sit principium primum et finis ultimus. Unde qui pro fine habet aliquid, illud est Deus suus. Item quaerunt gloriam suam, contra illud Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero; est qui quaerat et iudicet, et cetera. Sed eventus eorum erit in confusione. Os. c. IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Et hoc eorum, qui terrena sapiunt, id est, quibus terrena placent, et ea quaerunt. Et hi confundentur, quia status eorum transit. Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, et cetera. Glossa: quorum Deus, etc., Dei proprium est iustificare; qui ergo in cibis iustificationem ponebant, dicebant Deum ventrem. Item, est in confusione, quia in confusibilibus, scilicet in circumcisione pudendorum, et occisione brutorum. Consequenter ostendit quales sunt imitandi, ibi nostra autem conversatio, et cetera. Et primo describit in eis caelestem conversationem; secundo expectationem, ibi unde etiam salvatorem, etc.; tertio utilitatem, ibi qui reformabit corpus humilitatis. Dicit ergo: illi terrena sapiunt, sed non est sic de nobis, quia nostra conversatio in caelis est, id est perficitur per contemplationem. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, et cetera. Item per affectionem, quia sola caelestia diligimus. Item per operationem, in qua est caelestis repraesentatio. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Sed quare est ibi conversatio? Quia inde expectamus optimum auxilium. Ps. CXX, v. 1: levavi oculos meos in montes, et cetera. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde dicit unde expectamus salvatorem nostrum. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Lc. XII, 36: similes hominibus expectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, et cetera. Tria autem facit iste adventus. Primo communem resurrectionem. Ideo dicit reformabit corpus humilitatis, id est abiectionis, quia est mortalitati subiectum. Iob c. XXV, 6: homo putredo, et filius hominis vermis. I Cor. XV, 43: seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute. Hoc corpus sic abiectum reformabit, id est ad propriam formam reducet. Rom. VIII, 11: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, et cetera. Secundo sanctorum imitationem. Ideo dicit configuratum corpori claritatis suae. Corpus siquidem Christi est glorificatum per gloriam divinitatis suae, et hoc meruit per suam passionem: quicumque ergo participat virtutem divinitatis per gratiam, et passionem Christi imitatur, glorificabitur. Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. I Io. III, 2: similes ei erimus. Matth. XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Et hoc facit secundum operationem divinitatis suae, id est, per virtutem in ipso, per quam possit sibi subiicere omnia. Omnes enim Christo subiicientur, quidam quantum ad salutem, quidam quantum ad poenam: in primis exercebit misericordiam, in secundis iustitiam. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius, et cetera. I Cor. XV, 28: pater subiecit omnia filio. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius similiter facit.


Caput 4
Lectio 1

[87843] Super Philip., cap. 4 l. 1 Supra proponit eis exempla sequenda, hic, per admonitionem moralem, ostendit qualiter se debeant habere. Et primo ostendit qualiter se habeant in futurum; secundo commendat eos de praeterito, ibi gavisus sum autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo monet ad persistendum in iam habito; secundo ad proficiendum in melius, ibi gaudete in domino semper, et cetera. Iterum prima dividitur in duas partes. Quia primo inducit ad perseverandum in generali; secundo ponit speciales modos ad singulares personas, ibi Euchodiam rogo, et cetera. Circa primum primo commemorat ad eos suum affectum; secundo ponit monitionem, ibi sic state, et cetera. Affectum autem suum commendat quintupliciter. Primo secundum fidem ostendens eos sibi dilectos; unde dicit fratres, scilicet per fidem. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Secundo per charitatem; unde dicit charissimi. I Cor. X, 14: charissimi mihi, et cetera. Tertio secundum desiderium; unde dicit desideratissimi. Supra: testis est mihi Deus quomodo cupiam, et cetera. Et dico desideratissimi, quia desidero vos, vel quia me desideratis. Quarto per gaudium; unde dicit gaudium meum. Et hoc, scilicet quia estis boni. Prov. X, 1: filius sapiens laetificat patrem, et cetera. Quinto per rationem gaudii; unde dicit corona mea. I Thess. c. II, 19: quae est enim spes nostra aut gaudium, aut corona gloriae, nonne vos? et cetera. Deinde cum dicit sic state, etc., ponit monitionem de perseverantia, dicens sic state, etc., id est sicut ego perseverate; vel sic: sicut statis. Matth. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Deinde cum dicit Euchodiam rogo, etc., singulares monitiones ponit. Et primo de concordia, secundo de sollicitudine adiutorii, ibi etiam rogo et te. Hae duae mulieres sanctae ministrabant sanctis in civitate Philippensi; et forte erat aliqua discordia inter eas, ideo eas ad concordiam revocat. II Cor. ult. XIII, 11: idem sapite. Deinde cum dicit etiam rogo et te, etc., quemdam rogat ut adiuvaret quasdam personas. Et dicit compar, quia socius erat praedicationis eius. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas fortis. Adiuva illas, et cetera. Et ad hoc rogo omnes, quorum nomina, et cetera. Quod ponit ne si alios non nominaret, turbarentur; quasi dicat: non est magnum si non scribo omnium nomina, quia sunt scripta in meliori loco. Matth. V, 12: gaudete et exultate, et cetera. Liber vitae secundum Glossam est praedestinatio sanctorum, et hoc est verum secundum rem, sed differt ratione. Sciendum est autem, quod olim erat consuetudo, quod qui ordinabantur ad aliquod officium, vel dignitatem, scribebantur in matricula, sicut milites et senatores, qui palatio conscripti erant. Omnes autem sancti praedestinati eliguntur a Deo ad magnum, scilicet ad vitam aeternam. Et haec ordinatio est praedestinatio. Conscriptio huius ordinationis dicitur liber vitae: haec conscriptio est in memoria divina, quia inquantum ordinat, praedestinat. Inquantum vero immobiliter scit, dicitur esse praescriptio. Firma ergo notitia de praedestinatis dicitur liber vitae. Sed numquid aliqui inde delentur? Sciendum est, quod aliqui sunt scripti simpliciter, aliqui secundum quid. Sunt enim aliqui praedestinati a Deo, ut habituri simpliciter vitam aeternam, et isti sunt scripti indelebiliter. Aliqui ut habeant vitam aeternam non in se, sed in sua causa, inquantum ordinantur ad iustitiam praesentem, et tales dicuntur deleri de libro vitae, quando excedunt a praesenti iustitia. Deinde cum dicit gaudete in domino, etc., hortatur eos ad proficiendum in melius, et primo ordinat eorum animum ad proficiendum in melius; secundo actum eorum, ibi de caetero, et cetera. Animum autem ordinat tripliciter, et primo quantum ad spirituale gaudium; secundo quantum ad spiritualem quietem, ibi nihil solliciti, etc.; tertio quantum ad pacem, ibi et pax, et cetera. Circa primum primo describit quale debeat esse nostrum gaudium; secundo ostendit gaudii causam, ibi dominus prope, et cetera. Necessarium est enim cuilibet volenti proficere, quod habeat spirituale gaudium. Prov. XVII, 22: animus gaudens aetatem floridam facit, et cetera. Conditiones autem quatuor veri gaudii tangit apostolus, et primo quod debet esse rectum, quod est quando est de proprio bono hominis, quod non est quid creatum, sed Deus, Ps. LXXII, 28: mihi adhaerere Deo bonum est, et cetera. Tunc autem rectum est quando in domino. Ideo dicit in domino. Neh. VIII, v. 10: gaudium domini est fortitudo vestra. Item continuum; unde dicit semper. I Thess. ult.: semper gaudete. Quod fit quando non interrumpitur peccato: tunc enim est continuum. Aliquando vero interrumpitur per tristitiam temporalem, quod significat imperfectionem gaudii. Cum enim quis perfecte gaudet, non interrumpitur eius gaudium, quia parum curat de re parum durante. Et ideo dicit semper. Item multiplicatum debet esse; si enim gaudes de Deo, imminet tibi gaudere de eius incarnatione. Lc. II, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est, et cetera. Item ut gaudeas de actione. Prov. XXI, 15: gaudium est iusto facere iudicium, et cetera. Imminet etiam tibi gaudium de contemplatione. Sap. c. VIII, 16: non habet amaritudinem conversatio illius. Item si gaudes de bono proprio, imminet tibi gaudere similiter de bono aliorum. Item si de praesenti, imminet etiam de futuro; et ideo dicit iterum, et cetera. Item debet esse moderatum, ne scilicet effluat per voluptates, sicut facit gaudium mundi. Et ideo dicit modestia vestra, etc.; quasi dicat: ita sit moderatum gaudium vestrum, quod non vertatur in dissolutionem. Iudith ult.: populus erat iucundus secundum faciem sanctorum, et cetera. Prov. XII, v. 11: qui suavis est, vivit in moderationibus. Et dicit nota sit omnibus hominibus; quasi dicat: vita vestra sic moderata sit in exterioribus, ut nullius offendat aspectum: impediret enim conversationem vestram. Deinde cum dicit dominus enim prope est, tangitur causa gaudii. Homo enim gaudet de propinquitate amici. Dominus quidem prope est praesentia maiestatis. Act. XVII, v. 27: non longe est ab unoquoque. Item est prope propter propinquitatem carnis. Eph. c. II, 13: qui eratis longe, facti estis prope. Item est prope per inhabitantem gratiam. Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Item per exauditionis clementiam. Ps. CXLIV, 18: prope est dominus invocantibus eum. Is. XIV, 1: prope est, ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur, et cetera. Deinde cum dicit nihil solliciti, etc., ostendit quod mens nostra debet esse quieta; et primo ostendit superfluam sollicitudinem; secundo ostendit quid loco eius in mente succedat, ibi sed in omni oratione, et cetera. Et satis convenienter subdit nihil solliciti, etc., ad hoc quod dixerat: dominus prope est; quasi dicat: ipse omnia tribuet, unde non necesse est quod sitis solliciti. Matth. VI, 25: ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini, et cetera. Sed contra, quia dicitur Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Respondeo. Dicendum est, quod sollicitudo quandoque importat diligentiam quaerendi quod deest, et hoc est commendabile, et opponitur negligentiae; quandoque anxietatem animi cum defectu spei et timore de obtinendo id, circa quod sollicitatur, et hanc prohibet dominus Matth. VI, et hic apostolus, quia non debet desperare quin dominus det necessaria. Sed loco sollicitudinis debemus habere recursum ad Deum. I Petr. ult.: omnem sollicitudinem proiicientes in eum, quoniam ipsi est cura de vobis. Et hoc fit orando. Et ideo dicit sed in omni, et cetera. Et convenienter postquam dixit dominus prope est, subdit de petitione. Novo enim domino venienti porriguntur petitiones. Et ponit quatuor quae necessaria sunt in qualibet oratione. Oratio enim importat ascensum intellectus in Deum. Et ideo dicit in omni oratione. Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se nubes penetrabit, et cetera. Item debet esse cum fiducia impetrandi, et hoc ex Dei misericordia. Dan. IX, 18: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, et cetera. Et ideo dicit obsecratione, quae est contestatio per Dei gratiam et eius sanctitatem, et ideo se humiliantis est. Prov. c. XVIII, 23: cum obsecratione loquitur pauper. Et hoc fit cum dicimus: per passionem et crucem tuam, et cetera. Quia vero ingratus de beneficiis acceptis, indignus est ut alia accipiat, ideo subdit cum gratiarum actione. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite. Et tunc proponit petitionem. Et ideo dicit petitiones vestrae. Matth. VII, 7: petite, et accipietis. Et haec quatuor si bene consideremus, habent omnes orationes Ecclesiae. Primo enim invocatur Deus; secundo commemoratur divinum beneficium; tertio petitur beneficium; quarto ponitur obsecratio: per dominum nostrum, et cetera. Sed notandum quod dicit petitiones vestrae innotescant apud Deum. Numquid dominus nescit hoc? Ideo hoc tripliciter exponitur in Glossa. Primo innotescant, id est, approbentur ante Deum, et appareant quasi dignae et sanctae. Ps. CXL, 2: dirigatur, domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, et cetera. Vel innotescant nobis ipsis, quod semper sint apud Deum; quasi dicat: non oretis propter favorem populi. Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito, et cetera. Vel innotescant his qui sunt apud Deum, id est, Angelis, per quorum ministerium deferuntur Deo, non quasi ignoranti, sed quia intercedunt pro nobis. Apoc. VIII, 4: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo, et cetera. Deinde cum dicit et pax, etc., ordinat animum quantum ad pacem per illa supradicta dispositum. Et hanc per modum orantis optat. Pax, secundum Augustinum, est tranquillitas ordinis, perturbatio enim ordinis est destructio pacis. Haec ordinis tranquillitas tripliciter consideratur. Primo prout est in principio ordinis, scilicet in Deo. Rom. XIII, v. 2: quae a Deo sunt, ordinata sunt, et cetera. Ab isto profundo, in quo est pax, derivatur primo et perfectius in beatos, in quibus nulla est perturbatio, et nec culpae, nec poenae, et consequenter derivatur ad sanctos viros. Et quanto est magis sanctus, tanto minus patitur perturbationem mentis. Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, sed perfecta est in beatis. Is. ult.: ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et cetera. Quia vero cor nostrum ab omni perturbatione non potest esse alienum nisi per Deum, oportet quod per ipsum fiat. Unde dicit Dei. Et hoc secundum quod consideratur in ipso principio, exuperat omnem sensum creatum, quia, ut dicitur I Tim. ult.: lucem habitat inaccessibilem. Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam nostram, et cetera. Et secundum quod est in patria, superat omnem sensum Angelorum; sed secundum quod est in sanctis in via, exuperat omnem sensum humanum non habentium gratiam. Apoc. II, v. 17: vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum, et cetera. Haec ergo pax custodiat corda vestra, id est affectus vestros, ut in nullo declinetis a bono. Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item intelligentias vestras, scilicet ut in nullo devietis a vero. Et hoc in Christo Iesu. Per cuius scilicet charitatem conservatur affectus a malo, et per cuius fidem intellectus perseverat in vero. Deinde cum dicit de caetero, etc., ordinat actum, et primo inducit eos ad bene agendum, ubi ponit actionis obiectum, scilicet bonum quod agitur, secundo motivum actus, tertio actum, quarto fructum actus. Haec quatuor sunt hic. Obiectum autem boni actus, vel est obiectum cognitionis, vel affectionis. Quantum ad intellectum est verum, quantum ad affectum est bonum. Et ideo dicit de caetero, id est ex quo sic estis firmati, cogitate quae sunt vera per fidem. Zach. VIII, v. 19: pacem et veritatem diligite, et cetera. Quantum autem ad affectum, sciendum est, quod quaedam sunt de necessitate virtutis, quaedam superaddita. De necessitate virtutis sunt tria. Primo ut integer sit in se; et quantum ad hoc dicit quaecumque pudica, id est casta. Iac. III, 17: quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, et cetera. Item quod sit directus ad proximum; unde dicit quaecumque iusta, et cetera. Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, et cetera. Item ordinatus ad Deum; unde dicit sancta. Lc. I, 75: serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris, et cetera. Obiecta autem necessitati superaddita sunt duo, primo quod sit inductivum ad amicitiam; secundo quod sit conservativum bonae famae. Quantum ad primum dicit quaecumque amabilia, id est, quae inducunt ad mutuam amicitiam. Eccle. VII, 39: non te pigeat visitare infirmum. Ex his enim in dilectione firmaberis. Prov. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Quantum ad secundum dicit quaecumque bonae famae. Multa enim possent fieri cum bona conscientia, quae tamen propter famam sunt dimittenda. Eccli. XLI, 15: curam habe de bono nomine. Hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni et pretiosi. Motivum ad operandum est duplex. Primo inclinatio interioris habitus; secundo exterior disciplina seu instructio. Quantum ad primum dicit si qua virtus, id est habitus virtutis est in vobis, scilicet inducat vos ad hoc. Eccli. XLIV, 6: divites in virtute pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Quantum ad secundum dicit si qua laus, id est laudabilis disciplina, scilicet est in vobis, facite bona. Ps. CXVIII, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, et cetera. Et exponit qualis sit ista disciplina, dicens haec cogitate, scilicet quae didicistis me docente. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc., et I Thess. c. II, 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, et cetera. Et vidistis, per exempla. Sic enim patet motivum actus et obiectum, quia disciplina habetur per doctrinam. Et oportet quod primo capiatur; unde dicit haec cogitate. Item quod ei assentiatur; unde dicit et didicistis et accepistis. Item habetur per auditum et visum; unde dicit quae audistis et vidistis. Bonus actus est duplex, scilicet unus interior, qui ponitur ibi haec cogitate, I Tim. IV, 15: haec meditare; exterior ibi agite, Is. I, 16: quiescite agere perverse, discite benefacere, et cetera. Fructus est Deus, ibi et Deus pacis, etc.; quasi dicat: si hoc feceritis, erit vobiscum Deus. II Cor. ult.: pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.


Lectio 2

[87844] Super Philip., cap. 4 l. 2 Superius ostendit apostolus qualiter fideles se debeant habere in futurum, hic commendat eos de praeterito sibi impenso beneficio. Et primo ponit commendationem; secundo terminat epistolam in oratione et salutatione, ibi Deus autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo commendat eos de beneficio impenso; secundo beneficium diffusius exponit, ibi non quasi, et cetera. Item prima pars dividitur in tres particulas, quia primo ponit gaudium conceptum ex eorum beneficio; secundo commendat eorum beneficium, ibi quoniam tandem, etc.; tertio excusat tarditatem, ibi occupati, et cetera. Dicit ergo: moneo ut gaudeatis, sed ego gavisus sum propter ea quae fecistis, non in rebus, sed in domino. Hab. III, 18: ego autem in domino gaudebo, et cetera. Gavisus sum, inquam, vehementer, quia propter filios meos. Deinde ponitur materia gaudii, ibi quoniam tandem, et cetera. Bona opera sunt opera misericordiae, et dicuntur flores, quia sicut ex flore fructus provenit, ita ex eis fruitio vitae beatae percipitur. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Quando ergo opus bonum intermittitur, et postea resumitur, dicitur reflorere. Isti autem aliquando providerant apostolo, et iterum nunc providerunt; ideo dicit eos refloruisse. Et hoc exponit, cum subdit pro me sentire, id est mihi compati. Supra I, 7: sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, et cetera. I Mach. X, 20: quae nostra sunt sentias nobiscum, ut conserves amicitias ad nos, et cetera. Sicut et olim sentiebatis, scilicet quando mihi providistis. Et hoc tandem aliquando, quia licet tarde, tamen aliquando fecistis. Rom. I, 10: si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam, et cetera. Deinde cum dicit occupati, etc., excusat tarditatem; quasi dicat: non imputo negligentiae vel culpae, sed necessitati, quia eratis occupati propter tribulationes quas passi estis. Eccli. XL, 1: occupatio magna creata est omnibus hominibus, et cetera. Deinde cum dicit non quasi propter, etc., beneficium exponit, et primo causam gaudii; secundo beneficium quo floruerunt, ibi scitis autem et vos; tertio commemorat beneficium praesens, ibi habeo autem omnia. Item primo excludit causam gaudii aestimatam; secundo declarat propriam mentis constantiam, ibi ego enim didici, etc.; tertio approbat beneficentiam, ibi verumtamen bene fecistis. Dicit ergo: non gaudeo propter penuriam a vobis propulsam, quae gravis erat. Is. XLVIII, 10: elegi te in camino paupertatis. Sed tamen non deprimit animum, nisi eorum qui in divitiis delectantur, aut qui gloriantur in substantia. Et hoc ideo, quia apostolus non tristatur de paupertate, cuius ratio est constantia mentis eius, quam primo ponit, secundo causam eius, ibi omnia possum, et cetera. Item primo ponit constantiam in speciali casu, secundo generaliter in omnibus, ibi ubique, et cetera. Dicit ergo: paupertatem non timeo, quia didici, et cetera. Nihil demonstrat ita mentem sapientis perfecti, sicut quod sciat uti quolibet statu. Sicut enim est bonus dux qui in quolibet exercitu operatur secundum exigentiam eius, et coriarius qui ex quolibet corio facit optimos sotulares: sic ille perfectus est qui scit uti quolibet statu, ut si sit in magno, non elevetur, et si in minimo, non deiiciatur. Et ideo dicit didici, et cetera. Is. l, 5: dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii, et cetera. Et hoc sufficit, si parum habeo; si multum, scio me contemperare. Et ideo se exponit, dicens scio humiliari. Humilitas autem quandoque dicit virtutem quamdam, Lc. XIV, v. 12, et XVIII, 14: qui se humiliat, exaltabitur, quandoque deiectionem, Ps. CIV, 18: humiliaverunt in compedibus pedes eius. Et sic loquitur hic, dicens scio humiliari, id est, abiectionem sustinere moderate, sicut oportet. Et quia homines exaltantur per divitias et deprimuntur per paupertatem, ideo exaltationem vocat abundantiam. Et in utroque est periculum, quia ex abundantia erigitur animus contra Deum, ex paupertate deiicitur. Et ideo dicitur Prov. XXX, 8: paupertatem et divitias ne dederis mihi. Sed apostolus loquitur melius, quia virtute in utroque scit uti, et hoc ubique, id est in omni loco, negotiis, statibus, et conditionibus, institutus sum. II Cor. c. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, et cetera. Deinde cum dicit omnia possum, etc., ponit causam suae constantiae, dicens omnia possum, quasi dicat: non possem hos insultus sustinere, nisi manu Dei me confortante. Ez. III, 14: manus domini erat mecum. Is. XL, 31: qui sperant in domino, habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, et cetera. Sed numquid superfluit quod misimus, cum scias egere? Non, quia licet sciam penuriam pati, quod est virtus, tamen non debet mihi subventio subtrahi. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Hebr. X, 34: nam et vinctis compassi estis. Et sic patet causa gaudii. Secundo commemorat praeteritum beneficium, ibi scitis autem. A quibusdam enim nihil accipiebat, scilicet Corinthiis et Thessalonicensibus, et quia Corinthii erant avari, et cum turbatione ministrassent, et quia Thessalonicenses erant otio dediti, laborabat, dans eis exemplum laborandi. Isti vero erant boni in absentia et praesentia. Unde dicit II Cor. XI, 8: alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. In ratione dati spiritualis et accepti temporalis. I Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si nos carnalia vestra metamus? Quia et Thessalonicam, et cetera. Et hoc est argumentum, quod Papa potest ab una Ecclesia accipere in subsidium aliarum, non autem sine quacumque causa. Sciendum est autem, quod cum quis dat aliquid alicui, duo sunt consideranda, scilicet substantia muneris et meritum dantis. Qui gaudet de temporalibus, gaudet de substantia muneris, nec quaerit nisi dantem, et hic est mercenarius; qui autem quaerit dantis meritum, quaerit fructum virtutis et iustitiae, et talis est pastor. Fructum, inquam, qui abundat in ratione vestra. Ratio dicitur dupliciter. Vel secundum quod est virtus animae, et sic omnis virtus est rationis. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum. Quandoque est ratiocinatio et computatio. Matth. XVIII, 23: qui voluit rationem ponere cum servis suis. Ideo dicit abundantiam in ratione, quia plus dabant, quam tenerentur; quia quidam tantum in praesentia, sed isti etiam mittebant Romam. Habeo autem quae misistis. Repletus sum acceptis, scilicet his, quae misistis in odorem, et cetera. Lev. III, 5 et IV, 31: offerte holocaustum in odorem suavitatis domino. Est enim odor Deo suavis devotio offerentium, et inter omnes hostias multum valent eleemosynae. Hebr. XIII, 16: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Deinde cum dicit Deus autem, etc., finit epistolam in oratione, et primo ponit orationem, Deus autem meus. Unus Deus est omnium per creationem et potentiam, sed meus, quia singulariter ei servio. Rom. I, 9: testis enim est mihi Deus cui servio. Impleat, etc., quia implestis meum. Et hoc potest dominus, quia abundat secundum divitias. Rom. X, 12: idem dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, et cetera. Et hoc verum in gloria, scilicet sua, quia ibi implebitur totum desiderium. Ps. XVI, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua. Ps. CII, v. 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Et hoc est in Christo, id est per Christum. II Petr. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa donavit. Et de omnibus his sit Deo, Trinitati, et patri nostro gloria. I Tim. I, 17: soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Saeculum est spatium seu duratio generationis aut memoriae hominum. Posita primo oratione, et secundo gratiarum actione, tertio ponit salutationem, dicens salutate omnem sanctum, id est fideles in Christo, quia per Christum sanctificati. Hebr. XIII, 12: ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Maxime, et cetera. Et per hoc intelligitur quod multos de familia Caesaris convertit. Supra c. I, 13: ut vincula mea manifesta in Christo fierent in omni praetorio, et caeteris hominibus, et cetera. Quamvis autem Matth. XI, 8 dicatur: qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, tamen ad promovendum bonos, et impediendum malos, videtur licitum sanctis in curiis regum commorari, sed non propter delicias et concupiscentiam voluptatum. Et dicit qui de Caesaris domo sunt, ut eos animet ad gaudium et ad fidem. Deinde ponit suam salutationem de manu sua, dicens gratia domini, et cetera.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264