CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In Jeremiam prophetam expositio

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[85027] In Jeremiam, pr. Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. 2 Mach. ult. Verba ista sunt Oniae summi sacerdotis ad Judam Machabaeum, in visione Jeremiam commendantis. Ex quibus quatuor possunt accipi circa praesens opus quod prae manibus habetur; scilicet auctor, materia, modus, et utilitas. Circa auctorem tria designat praesens auctoritas; scilicet officium, affectum et actum. In officio ostenditur prophetalis dignitas: unde dicit: Jeremias propheta domini. In affectu fraterna caritas: unde dicit: hic est fratrum amator. In actu compassionis pietas: unde dicit: hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. Dicitur autem propheta Dei ad differentiam aliorum qui non sunt prophetae Dei. Sunt enim quidam prophetae caeli, quidam prophetae Diaboli, quidam prophetae Dei. Prophetae caeli sunt qui ex figuris caeli in motibus siderum futura conjicere student; et de istis dicitur Isa. 47: stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Et ad hunc modum prophetiae reducitur omnis divinatio, quae fit per aliquas causas vel signa in rebus naturalibus inventa. Prophetae Diaboli sunt qui ex revelatione Daemonum aliqua futura cognoscunt, quae quidem, ut dicit Augustinus, ipsi Daemones cognoscunt experientia longi temporis, vel perspicacitate naturae, vel revelatione supernorum spirituum. Et de istis dicitur infra 2: prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Prophetae autem Dei sunt qui mediantibus Angelis, ut dicit Dionysius, de futuris a Deo illuminationem accipiunt. Unde Cassiodorus dicit, quod prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians. Et ideo dicitur Luc. 1: tu puer propheta altissimi vocaberis, et cetera. Prima prophetia contemnenda est, quia vana: non enim habet immobilem veritatem. Effectus enim recipiunt contingentiam a causis proximis, non necessitatem a causis primis. Et ideo dicitur infra 10: a signis caeli nolite metuere. Secunda est fugienda omnino, quia deceptoria et perniciosa. Zach. 13: pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Tertia est sequenda et tenenda, quia illuminativa. 2 Petr. 1: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Dicuntur autem isti sancti prophetae, prophetae Dei propter tria. Primo quia a Deo inspirati. Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. E contrario de falsis prophetis, qui per spiritum suum loquuntur, dicitur Ezech. 13: vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo quia a Deo missi. Matth. 23: ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Isa. 29: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus. E contrario de falsis prophetis infra 23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Tertio quia Deum testificati (Act. 10): huic omnes prophetae testimonium perhibent, et cetera. Isa. 44: vos estis testes mei. Affectus autem ostenditur fervens fraterna caritate: unde dicit: hic est fratrum amator. Affectus autem prophetarum tripliciter variatur. Quidam enim sunt amatores lucri. Isa. 56: dormientes, et amantes somnia: et canes impudentissimi nescierunt saturitatem, et cetera. Quidam amatores favoris humani, de quibus Matth. 23: amant primos recubitus in caenis. Sed tertii sunt amatores populi, implentes illud apostoli ad Heb. ult.: caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Primi spoliabant divitiis. Michaeae 3: haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus, et praedicant pacem. Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. Secundi decipiebant blanditiis. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacium. Sed tertii instruebant veris doctrinis. Infra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. In actu autem ipsius, ostenditur pia compassio ejus ad populum suum, ibi, hic est qui multum orat. Est oratio ejus multa, sive magna tripliciter. Primo altitudine contemplationis. Infra 18: recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. In conspectu ejus astare est per contemplationem praesto esse. Secundo fuit magna ex magnitudine compassionis. Thren. 2: conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum. Tertio fuit magna assiduitate temporis, quia ante captionem, et post. Unde Jacobi ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Et haec tria, scilicet prophetalis dignitas, fraternalis caritas, et compassionis pietas, necessaria sunt prophetae. Cum ergo propheta constituatur quasi medius inter Deum et populum, sicut dicitur Deut. 5: ego sequester et medius fui inter Deum et vos: oportet quod per donum prophetiae conjungatur Deo, sicut dicitur Sapien. 7: per nationes in animas sanctas se transfert; et per caritatis vinculum jungatur populo. Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et sic orando causam populi referant ad Deum, et praedicando causam Dei ad populum. Ex his autem tribus statim apparent alia tria. Ex officio enim patet modus: procedit enim per similitudines et figuras, qui proprius modus prophetarum est. Num. 12: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, et per somnium loquar ad illum. Ex affectu patet utilitas: sicut enim dicitur Eccli. 6: amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis. Est enim finis bene vivere, et ad immortalitatis gloriam pervenire. Sed materia apparet ex actu: est enim materia secundum sensum historicum captivitas populi, quae compassionis orationem excitabat. Unde dicitur Baruch 3: anima in angustiis et spiritus anxius clamant ad te. Hic autem libro Jeremiae, qui librum de Hebraeo in Latinum transtulit, praemittit prooemium in quo more theorico tria facit. Primo reddit attentos; secundo dociles facit, ibi, hic vaticinari exorsus est puer; tertio benevolos, ibi, quod nos mensurae metri versibusque reddidimus. Reddit autem attentos dupliciter. Primo ex Scripturae profunditate; secundo ex scribentis auctoritate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus. Circa primum duo facit. Primo commendat profunditatem mysterii, in quo aequat ipsum aliis prophetis, ibi, sed sensibus par. Et causam ostendit, unitatem spiritus inspirantis, ibi, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. 1 Corinth. 14: spiritus est qui loquitur mysteria. Job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Secundo excusat rusticitatem eloquii, ibi, porro simplicitas eloquii, de loco ei in quo natus est, accidit. Et ideo ipse dicit infra 1: nescio loqui, quia puer ego sum. Auctoritatem autem scribentis ostendit ex tribus. Primo ex genere simul et dignitate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus: unde suum erat docere legem. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Secundo ex privilegiata sanctitate: et in matris utero sanctificatus. Unde dicitur cap. 1: antequam exires de vulva, sanctificavi te. Tertio ex carnis integritate, virginitate, quae probatur ex hoc quod dicitur infra 16: non accipies uxorem in loco isto, et non erunt tibi filii. Hic vaticinari exorsus est puer. Hic reddit dociles, determinans tempus: captivitatem urbis non solum spiritu, futuram, sed et oculis carnis intuitus est, praesentem: et determinans materiam, quia scilicet non decem tribubus, sed tantum duabus prophetavit. Jam decem tribus Israel, Assyrii in Medos transtulerant. 4 enim Reg. 17, patet, quod decem tribus captivatae sunt a rege Assyriorum tempore Achaz regis Juda. Coloniae, idest alienigenae ad incolendam terram adducti. Planxit, in threnis. Quod nos mensurae metri, versibusque reddidimus. Hic reddit benevolos ex persona sua, tribus locis. Primo de bonis a se factis sine arrogantia, dicens: quod nos mensurae, singulis scilicet versibus litteras ordinatim praescribentes, quantum ad threnos; per ordinem, quantum ad ipsum librum Jeremiae. Secundo crimen illatum diluit, excusans se de Baruch, quam praetermisit. Librum autem Baruch notarii ejus, qui apud Hebraeos nec legitur nec habetur, praetermisimus. Tertio ostendit quae sibi difficultates instent ex contradictione aemulorum: unde primo ponit eorum invidiam, pro his omnibus: secundo ponit assumpti laboris causam, et haec patior, quia vos cogitis. Ceterum; quasi dicat: nisi essent preces vestrae, poteram eorum rabiem nihil transferendo evadere.


Caput 1
Lectio 1

[85028] In Jeremiam, cap. 1 l. 1 Iste liber more aliorum prophetarum in duas partes dividitur: scilicet in titulum, et tractatum, qui incipit ibi, et factum est verbum domini ad me, dicens. In titulo duo facit. Primo describit auctorem; secundo prophetiae tempus, ibi, quod factum est. Describitur autem auctor tripliciter. Primo ex nomine, verba Jeremiae: supple, haec sunt. Et interpretatur excelsus domino, quod competit eminentiae contemplationis. Secundo ex genere prophetali, filii Helciae: secundum regulam enim Hieronymi ubicumque prophetae pater in titulo ponitur, ipse etiam propheta fuit. Et sacerdotali, de sacerdotibus, quorum erat scire legem. Haggaei 2: interroga sacerdotem legem. Tertio describitur ex habitatione propria: qui fuerunt in Anatoth. Acceperunt enim Levitae in singulis tribubus aliquas villas in quibus morarentur, sicut dicitur Num. 35: de istis verbis dicitur Isa. 59: verba mea non deficient. Sciendum est autem quod quidam prophetae intitulantur ab actu interiori: unde dicitur: visio Isaiae (vel) visio Abdiae: quidam ab actu exteriori, et isti intitulantur per verbum: sicut hic: quidam a materia comminationis, et sic intitulantur per onus, sicut Habacuc et Nahum.


Lectio 2

[85029] In Jeremiam, cap. 1 l. 2 Hic describit prophetiae tempus, quia sub tribus regibus prophetavit, de quibus habetur 4 Reg. 20, et deinceps. Sed cum supra dixerit, verba, quare hic singulariter dicit, verbum? Ad quod dicendum, quod verba prophetalia sunt quidem multa in se, sed sunt unum in sua origine, quia a verbo increato originantur. Sed cum illud verbum sit aeternum, ut dicitur Joan. 1, quomodo dicitur factum? Et dicendum, quod non dicitur factum simpliciter, sed ad aliquem; non quidem mutatione facta in verbo, sed in eo cui per verbum fit revelatio: secundum quem modum dicitur Deus factus refugium nostrum. Item quaeritur, quare non fit mentio de aliis duobus regibus, scilicet Joathan filio Josiae, et de Joachim filio Joakim, qui et alio nomine Jechonias dictus est. Et dicendum, quod uterque istorum regnavit tantum tribus mensibus, ut dicitur 4 Reg. 24. Et quia sacra Scriptura non curat minutias, computantur cum temporibus aliorum regum. Mense quinto, quo fuit destructus, licet mense quarto capta, ut dicitur infra 39.


Lectio 3

[85030] In Jeremiam, cap. 1 l. 3 Hic incipit tractatus ipsius libri et primo injungitur Jeremiae prophetandi officium; secundo ponitur prophetae jam constituti vaticinium, ibi, et factum est, cap. 2. Prima in duas. In prima injungit officium; in secunda ostendit executionis modum, ibi, tu ergo accinge. Prima in duas. In prima constituitur in prophetali officio; in secunda designatur sibi prophetiae suae materia, ibi, et factum est verbum domini ad me. Prima in duas. In prima narratur prophetae praeparatio; in secunda doni prophetalis collatio, ibi, et misit dominus manum suam. Prima in tres. In prima ponitur praeparatio ex parte domini; in secunda ponitur contradictio prophetae, ibi, et dixi, a, a, a; in tertia contradictionis repulsio, ibi, et dixit dominus. Circa primum tria. Primo ponitur prophetae praeparatio: factum est verbum, vel exterius per subjectam creaturam, vel interius per inspirationem. Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Te formarem: in ipsa enim natura formante Deus operatur formam, scilicet sicut causa prima in secunda. Job 10: pelle et carnibus vestisti me. Novi, notitia approbationis. Isa. 49: dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Secundo ponitur privilegiata sanctificatio, et antequam. Eccl. 49: male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, et cetera. Tertio ponitur officii praeordinatio. Et prophetam dedi, scilicet in mea ordinatione. Isa. 44: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Circa sanctificationem in utero quatuor videamus. Primo tempus. Et videtur quod ante infusionem animae possit esse hujusmodi sanctificatio, per illud quod dicit Glossa Ambrosii Luc. 1: nondum inerat spiritus vitae, et jam inerat spiritus gratiae. Praeterea hic dicitur: priusquam te formarem in utero novi: et intelligitur de spirituali notitia, quae est approbationis: ergo ante formationem gratiam habuit. E contra videtur, quod non, antequam ex utero nascatur, quia dicit Augustinus: non potest renasci nisi jam natus: nullus autem habet gratiam nisi renatus, quia per gratiam fit quis filius Dei: ergo nec gratiam sanctificationis. Ad hoc dicendum, quod sanctificatio de qua loquimur, fit per gratiam, cujus subjectum est anima; et ideo ante infusionem animae non potest esse; sed post infusionem, ante nativitatem ex utero, fit ex speciali privilegio. Ad primum dicendum, quod spiritus vitae dicitur ibi aer exterius, libere respiratus. Vel dicitur inesse spiritus vitae, si de anima accipiatur, quando innotescit. Ad aliud dicendum, quod intelligitur de notitia approbationis, quae est secundum praedestinationem ad gratiam, et non dicitur secundum praesentem justitiam. Ad aliud dicendum, quod nullus potest renasci lege communi, regeneratione quae est per sacramenta, antequam sit natus, quia nondum subjacere potest operationibus ministrorum Ecclesiae, per quos hujusmodi gratia dispensatur. Sed Deus potentiam suam non alligavit sacramentis; et ideo ipse potest speciali privilegio aliquem in utero sanctificare. Secundo quaeritur, quibus conveniat sanctificatio ista. Et videtur quod Christo, de quo dicitur in Glossa, quod antequam de vulva exiret, sanctificatus est in utero. Sed contra. Sanctificari est de non sancto fieri sanctum: sed ipse nunquam fuit non sanctus: ergo et cetera. Item videtur quod conveniat rebus inanimatis, per id quod dicitur in Psal. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. In contrarium est quod hujusmodi non sunt susceptiva gratiae. Et dicendum ad primum, quod non sanctum dicitur dupliciter. Vel privative, et tunc requiritur existentia subjecti; et sic Christo non convenit: aut negative; et sic convenit Christo de non sancto fieri sanctum, quia antequam esset homo, non erat sanctus sanctitate creata. Ad aliud dicendum, quod sanctum dicitur uno modo cultui divino dicatum; et sic res animatae et inanimatae sanctificari possunt: aliquando autem sanctum dicitur firmum, vel mundum vel a peccato, vel a carnali actu; et talis sanctificatio est per gratiam, et tantum in hominibus possibilis. Cum autem omnis sanctificatio ordinetur ad illam sanctissimam filii Dei conceptionem, convenienter mater, in cujus utero celebrata est illa conceptio, sanctificata fuit, et Joannes Baptista, qui adhuc clausus utero, clausum in utero ostendit, et Jeremias, qui inter alios expressus modum illius sanctissimae conceptionis disseruit. Infra 21: creavit dominus novum super terram: femina circumdabit virum. Quaeritur tertio de effectu sanctificationis. Et sciendum est, quod sanctificatio ordinatur contra immunditiam peccati originalis, in quo est considerare reatum carentiae divinae visionis ex carentia debitae justitiae; et hunc totaliter amovit, quantum pertinet ad impedimentum personae, licet nondum esset solutum pretium quo amoveretur impedimentum naturae. Est etiam considerare fomitem, qui est pronitas ad omne malum; et hic quidem manet, sicut habitus impeditus non inclinans ad id ad quod est: sed in aliis inclinabat ad veniale, quamvis non ad mortale; in beata autem virgine ad neutrum horum. Quarto quaeritur de comparatione gratiae sanctificationis ad gratiam sacramentalem. Et dicendum, quod simpliciter praevalet gratia sanctificationis, quia post gratiam sacramentalem manet inclinatio ad peccatum mortale. Sed secundum quid praevalet gratia sacramentalis, scilicet quo ad impressionem characteris et hujusmodi. Et dixi. Hic ponitur prophetae contradictio: et primo ponit suum stuporem, a, propter defectum vitae, a, propter defectum scientiae, a, propter defectum eloquentiae. Ezech. 4: et dixi, a, a, a. Secundo ponit stuporis rationem: et allegat defectum eloquentiae: ecce nescio loqui. Exodi 4: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Et aetatem pueritiae: quia puer ego sum, unde non convenit aetas mea praedicationis officio. Job 32: sperabam, quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Eccl. 32: loquere major natu, docet enim te. Quare autem hic recusavit officium praedicationis, ad quod Isaias se obtulit, Isa. 6: ostendit Gregorius in Glossa illa: officium (inquit) praedicationis alii laudabiliter appetunt, ad quod alii laudabiliter coguntur, et cetera. Quia hic ex amore quo ferebatur in Deum, damna contemplationis timebat, et ille per dilectionem proximi, salutem proximorum cupiebat. Nec tamen ille ante purgationem se obtulit, nec iste pertinaciter recusavit. Et dixit dominus. Repellit hanc contradictionem. Et quia ille allegabat pueritiam, promittit tria contra tres defectus puerorum. Pueri enim sunt inconstantes; et contra hoc promittit constantiam: noli dicere, te excusando, ad omnia, exequendum. Infra 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Pr. 3: in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Item promittit eloquentiam contra hoc quod pueri sunt elingues, et universa. Sap. 10: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. Promittit audaciam contra timiditatem puerorum: ne timeas quia tecum sum, ut eruam te, non quod angustiis careas, sed quod omnia patienter feras. Psal. 12: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et misit dominus. Hic offert prophetiae donum per modum sacramenti. Unde primo ponitur actio: misit dominus, imaginaria visione, ut humana membra videns puer non expavesceret: per quam signatur liberalitas divinae bonitatis. Psalm. 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Non autem purgatur ante ignito calculo, ut Isaias: quia propter pueritiam et sanctificationis gratiam peccata nulla habebat. Secundo ponuntur verba: et dixit ad me: quae tria continent. Primo exprimit donum, ecce dedi. Psalm. 67: dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Secundo ostendit gradum. Ecce constitui te super gentes, diversas, quibus praedicavit, quasi mediator inter ipsas et Deum. Exod. 7: ecce constitui te Deum Pharaonis. Psalm. 17: constitues me in caput gentium. Tertio exponit officium: ut evellas, mala quantum ad radicem, destruas, quantum ad malae ordinationis machinationem, disperdas, malorum adunationem, dissipes, mali defensionem, aedifices bona quantum ad ordinem, plantes, quantum ad radicem. Non enim indigent exteriori munimine quasi sepe. Eccl. 49: consecratus est propheta, evertere, eruere et perdere, et iterum aedificare et renovare.


Lectio 4

[85031] In Jeremiam, cap. 1 l. 4 Hic determinat materiam ad quam specialiter prophetandam constituitur: scilicet destructionem Jerusalem, et captivitatem populi. Et primo ostendit prophetiae certitudinem; secundo ostendit ipsam captivitatem ibi (cap. 32), et factum est. Circa primum tria. Primo ponitur prophetae excitatio ad videndum. Quid tu vides? Quasi dicat: ex quo propheta es, tuum est videre. 1 Reg. 9: qui nunc dicitur propheta, olim dicebatur videns. Secundo ponitur visio: et dixi, virgam, quasi virgam in manu domini paratam ad percutiendum, video, imaginaria visione. Thren. 1: vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Quidam intelligunt virgam vigilantem, virgam latronum ad attrahenda spolia de domibus per fenestras, dum ipsi vigilant aliis dormientibus; sed primum melius. Tertio ponitur expositio: et dixit, bene; quasi dicat: congruunt veritati. Vigilabo, solicitus ero. Isa. 55: verbum quod egredietur de ore meo.


Lectio 5

[85032] In Jeremiam, cap. 1 l. 5 Hic ponit ipsam destructionem civitatis: et primo ponitur excitatio ad videndum: quid tu vides? Ut supra. Secundo visio: et dixi: ollam succensam, quod signat combustionem civitatis, et faciem, fundum, Aquilonis, unde ignis accendebatur. Ezech. 24: pone ollam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Tertio ponitur expositio: et dixit dominus, et primo exponitur in generali: ab Aquilone, idest a rege Babylonis, qui ad Aquilonem erat respectu terrae sanctae, habitatores terrae, Jerusalem, vel aliarum adjacentium, quae per ipsum vastatae sunt. Infra 10: ecce veniet commotio magna de terra Aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudines et habitacula draconum. Secundo prosequitur totum rei ordinem. Et primo ponitur exercitus convocatio: quia ecce ego convocabo, inspirando, regnorum, subjectorum Nabuchodonosor. Isaiae 5: levabit signum in nationibus procul. Secundo ponitur civitatis obsidio: et veniet (...) solium, tentorium, in introitu portarum, quasi usque ad muros obsidebunt. Isa. 22: equites ponent sedes suas in porta, et revelabitur operimentum Judae. Vel ponit ipsam captivitatem urbis: et tangitur id quod habetur infra 39: ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio ponitur habitantium punitio: et loquar judicio, non verbis, sed poenis. Ezech. 16: judicabunt te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Tu ergo accinge. Hic docet exercendi modum: et primo ut prompte exequatur: accinge lumbos tuos, quasi qui parat se ad velociter eundum. Job 40: accinge sicut vir lumbos tuos. Secundo quod secure: et circa hoc primo excludit timorem. Ne formides. Ezech. 3: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Isaiae 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet, et oblitus es domini factoris tui, qui tetendit caelos, et fundavit terram; et formidasti tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum? Ubi est nunc furor tribulantis? Secundo promittit fortitudinem ad resistendum: ego quippe dedi te hodie in civitatem, ad alios sustentandum, in columnam. Isa. 50: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo, et ut in se non deficiat. Et in murum aereum. Ezech. 3: ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Tertio promittit hostium frustrationem: et bellabunt, et non praevalebunt, non poterunt te a veritate avertere. Infra 15: dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te: dicit dominus. Circa praedicta sciendum primo, quod alicujus Deus potest habere notitiam approbationis, ut dictum est. Praevisionis. Eccl. 23: domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia. Praedestinationis. 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus. Gratiae infusionis. Joan. 10: cognosco oves meas et cognoscunt me meae. Specialis familiaritatis. Exod. 33: et teipsum novi ex nomine. Glorificationis. Eccl. 44: cognovit illum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem. Item notandum, quod aliquos tangit dominus corripiendo. Job 19: miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, quia manus domini tetigit me. A peccatis mundando. Matth. 8: et Jesus tetigit eum, dicens: volo mundare. Gratiam infundendo. Cant. 5: dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. In gratia confortando. Dan. 10: et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. Fervorem excitando. Psal. 143: tange montes, et fumigabunt. Item notandum, quod anima peccatrix dicitur olla propter concupiscentiae fervorem. Job 41: fervescere faciet quasi ollam profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Propter operis carnalitatem. Mich. 3: ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Propter maculae nigredinem. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae. Item notandum, quod praedicta olla succenditur igne inordinati amoris. Psal. 79: incensa igne, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. Irae, et contentionis. Isa. 50: ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis. Aeternae damnationis. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Item notandum, quod Diabolus dicitur Aquilo propter tentationis impetum. Eccl. 43: vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. Quia impedit boni operis fructum. Cant. 4: surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Quia siccat lacrymarum fluvium. Prover. 25: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Item notandum, quod munitur Ecclesia, vel anima, divino auxilio. Zach. 2: ego ero eis ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. Angelorum praesidio. Isa. 33: munimenta saxorum sublimitas ejus. Sanctorum patrum exemplo. Cant. 4: turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Fratrum subsidio. Prov. 18: frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Sacramentorum remedio. Cant. 8: ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.


Caput 2
Lectio 1

[85033] In Jeremiam, cap. 2 l. 1 Hic incipit vaticinium ipsius Jeremiae jam in prophetali officio constituti; et dividitur in partes tres. In prima praedicit captivitatem futuram; in secunda plangit jam factam, in threnis; in tertia inducit jam captivatos ad poenam in libro Baruch. Prima in duas. In prima praedicit captivitatem per modum prophetiae; in secunda narrat eam per modum historiae, in cap. 53: filius viginti et unius anni. Prima in duas. In prima prophetat ad populum Judaeorum; in secunda ad diversos populos gentium, quia illis etiam propheta constitutus est, ut patet ex praecedenti parte; et hoc cap. 46, quod factum est verbum domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. Prima in duas. In prima ponitur prophetia ad populum captivandum ante captivitatem; in secunda ad reliquias captivitatis post captivitatem, cap. 39: anno nono Sedeciae regis Juda. Prima in duas. In prima ponitur Jeremiae praedicatio; in secunda audientium contradictio, cap. 34: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Prima in duas. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, cap. 30: hoc verbum, quod factum est ad Jeremiam a domino, dicens et cetera. Prima in duas. In prima ponit veram comminationem; secundo excludit falsam consolationem, in c. 27. In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda. Prima in duas. In prima ponitur comminatio ad populum universaliter; in secunda ad majores specialiter, 20 cap.: et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. Prima in duas. In prima ponit comminationem; in secunda propheta quasi compatiens interponit suam orationem, cap. 14: quod factum est verbum domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. Prima in duas. In prima per judicium convincit culpam; in secunda revocat ad poenitentiam, cap. 3: vulgo dicitur et cetera. Prima in duas. In prima assignat tantae dignationis rationem, eo scilicet quod non statim post culpam vindictam inferat, sed judicio contendat, ut revocet; in secunda prosequitur judicii ordinem, ibi, audite verbum domini, domus Jacob. Circa primum duo. Primo sumit rationem ex Dei pietate: clama, aperte pronuntia, Jerusalem, habitatorem ipsius. Et ponit tria quae movent ad pietatem. Primum est puritas aetatis, adolescentiam tuam, in qua sponsae vehementius amantur, quando secuta es quando egrediebantur de Aegypto. Oseae 2: et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. Secundum est memoriam pristini amoris, et charitatis, qua scilicet desponsavi te mihi in legislatione. Infra 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Tertium est obedientia operis: quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur; quae seri non potest. Unde nec difficultate itineris retrahebaris, quamvis quidam murmurantes dixerint, Numer. 20: adduxisti nos in locum istum pessimum, qui seri non potest, et cetera. Secundo sumit rationem ex populi dignitate: unde primo ponit dignitatem populi, sanctus, quasi dicatus ad cultum domini, et domino consecratus. Primitiae, quia te elegit dominus de cunctis populis, quasi primitias de frugibus. Deuter. 7 et 32: pars autem domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus. Oseae 9: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum. Secundo excludit comminationem hostis: omnes qui devorant eum: secundum legem quae habetur Levit. 7, quod primitias solis sacerdotibus comedere licebat. Ps. 13: qui devorant plebem meam sicut escam panis.


Lectio 2

[85034] In Jeremiam, cap. 2 l. 2 Hic prosequitur judicii ordinem: et primo ponit accusationem; secundo repellit excusationem, ibi, ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Prima in tres. Primo exaggerat culpas eorum ex beneficiorum ingratitudine; secundo ex facti enormitate, ibi, propterea adhuc judicio contendam vobiscum; tertio ex mentis obstinatione, ibi, numquid servus est Israel, aut vernaculus? Circa primum tria. Primo purgat se a culpa, ne in ipso videatur ingratitudinis causa: quid invenerunt patres vestri in me? Mali scilicet, quia nihil. Elongaverunt, longo tempore recesserunt, vanitatem, idola, quae non prosunt cultoribus. Mich. 6: popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Secundo ponit beneficiorum abundantiam, praecipue tangens eductionem de Aegypto. Et tangit hoc beneficium tripliciter. Quantum ad locum unde eduxit: et non dixerunt, ubi est dominus? Quaerentes me toto desiderio. Ascendere, propter situm terrae. Infra 26: eduxi eos de terra Aegypti. Quantum ad viam per quam duxit: qui transduxit per desertum (...) imaginem mortis, quia ipso aspectu mortem comminabatur. Deut. 8: ductor tuus fuit in solitudine. Et quantum ad terram in quam induxit: et induxi vos in terram Carmeli, propter similitudinem fertilitatis, non quod mons iste sit in terra promissionis. Num. 14: terra quam circuivimus valde bona est. Tertio ponit ingratitudinis culpam; et primo quo ad omnes communiter: et ingressi contaminastis, idolis, Psalm. 105: infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Secundo quo ad praelatos specialiter. Sacerdotes, quorum est ducere in Deum; tenentes legem, doctores; pastores, principes, quorum est ab idolatria revocare. Isa. 56: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.


Lectio 3

[85035] In Jeremiam, cap. 2 l. 3 Hic exaggerat culpam eorum ex facti enormitate: et primo proponit quod intendit, scilicet judicium: adhuc contendam, super enormitate, sicut pro ingratitudine, cum filiis, qui malitiam patrum imitantur. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Secundo exequitur propositum, ostendens in judicio peccati enormitatem: et primo ex comparatione cultorum: transite, per considerationem, Cethim, Occidentales ultra Cyprum, vel civitas nominis Cedar, ubi habitant Ismaelitae. Si mutavit gens; quasi dicat, non mutavit. Unde constat quod comparatione aliorum damnati sunt. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Secundo ex comparatione deorum prorumpens in stuporem, obstupescite; quasi dicat: si esset possibile, caeli obstupescerent: vel Angeli, qui in caelis sunt, sicut civitas regis sui. Portate ejus, principaliores in Angelis, qui sunt quasi principes et judices aliorum. Simile Isa. 1: audite, caeli, et auribus percipe terra quoniam dominus locutus est. Secundo subjungit stuporis rationem. Duo enim, contra duas partes praecepti. Exod. 20: ego sum dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos alienos coram me, et cetera. Et iterum: non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Fontem aquae, qui veram consolationem eis dare possum. Psal. 35: apud te est fons vitae. Cisternas, idola, quae salvare non possunt, foderunt, quia ipsi ea fecerunt. Psal. 113: simulacra gentium, argentum et aurum opera manuum hominum.


Lectio 4

[85036] In Jeremiam, cap. 2 l. 4 Hic exaggerat culpam ex mentis obstinatione: et primo quia peccatum non recognoscebant; secundo quia multiplicabant, ibi, a saeculo confregisti jugum meum. Circa primum tria. Primo sumit ex poenis culpae argumentum, excludens servilem conditionem, ne propter hoc videatur juste in servitutem adducta. Vernaculus, qui nascitur in domo domini: quasi dicat, non. Joan. 8: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Proponens poenarum diversitatem quantum ad hominum captivitatem: quare ergo factus est in praedam? Leones, principes Chaldaeorum, vocem, praecepta vel bella. Quantum ad regionis vastationem, posuerunt. Isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Quantum ad mulierum violationem: filii quoque, civitates Aegypti, usque ad verticem, contra naturam abutentes, nulli parcentes membro. Vel spiritualiter per idolatriam usque ad firmos contaminantes. Thren. ult.: mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Et concludens veram rationem: non istud factum est tibi, quia dereliquisti dominum Deum tuum? Ducebat, prospere. Non enim te dereliquit, sed tu ipsum. Dan. 9: quia recessimus a te, et non audivimus vocem domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis per servos suos prophetas (...) stillavit super nos maledictio. Secundo ponitur inutile remedium, quod contra hujusmodi poenas adhibebant. Ex quo patet quod peccatum non recognoscebant sperantes in auxilio gentium: unde ponit auxilii inquisitionem, et nunc quid tibi vis? Quasi dicat: non sic deberes poenas vitare, sed Deum placando, in via Aegypti, mittens pro auxilio, aquam, Nili, fluminis, Euphratis, qui est Assyriorum. Isa. 30: qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Contra praedictae culpae recognitionem, arguet, malitia, quando pro ea poenas sustinebis. Isa. 3: agnitio vultus eorum respondebit eis, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt. Tertio adhibet utile consilium, ut peccatum recognoscant: scito malum, inhonestum, amarum, poenosum. Sophon. 1: vox diei domini amari, tribulabitur ibi fortis.


Lectio 5

[85037] In Jeremiam, cap. 2 l. 5 Hic ostendit, quod peccatum obstinata mente multiplicabant: et primo quantum ad diuturnitatem temporis. A saeculo; quasi dicat, a principio legis datae. Isa. 48: transgressorem ex utero vocavi te. Job 21: quid est opus ut serviamus ei, et quid nobis proderit, si oraverimus illum? Secundo quantum ad multitudinem operis, in omni colle: in locis altis et amoenis, idolis immolabant. Isa. 65: sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi. Amoena enim et excelsa semper idolis dedicantur.


Lectio 6

[85038] In Jeremiam, cap. 2 l. 6 Hic tollit excusationem: et primo quam possent habere, proponendo cultoris negligentiam: contra quod, ego te plantavi electam ex electis patribus. Isa. 5: vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei et cetera. Secundo quam possent habere negando culpam, ibi, si laveris. Et primo convincit eos de culpa in Deum; secundo de culpa in proximum, ibi, quid niteris bonam ostendere viam tuam? Circa primum duo. Primo convincit de culpa, ostendens negandi impossibilitatem. Nitro, quod calore solis condensatum, sicut sal, sordes lavat: berith, quaedam herba ad lavandum sordes: et est modus loquendi: quasi dicat: tota aqua fluminis non faceret te mundam; idest nulla est tibi excusatio vel purgatio. Prov. 30: generatio, quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Quomodo dicis: non sum polluta? Prov. 20: quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? Et ponit culpae purgationem, proponens duas circumstantias. Primo locum: vide vias, opera, in convalle, filiorum Ennon, ubi idola colebant. Hic locus Siloe fontibus irrigatur, et ibi erat delubrum Baal, secundum Glossam. Infra 31: dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti. Et proponit peccati modum quantum ad peccandi solicitudinem. Cursor levis, quasi expeditus ad peccandum. Prover. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Quantum ad concupiscentiae fervorem: onager in desiderio, scilicet coitus, attraxit ventum, quo percipit odorem feminae suae, amoris rei amatae. Infra 14: onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Quantum ad fortem adhaesionem, nullus avertet, amovendo. Et quantum ad peccandi promptitudinem, omnes qui quaerunt eam: quasi de meretrice loquitur, quae etiam tempore menstruorum amasiis se exhibet. Ezech. 16: divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas. Secundo convincit eos de mentis duritia: et primo quia non revocantur monitis; secundo quia non corriguntur flagellis, ibi, quid vultis mecum judicio contendere? Tertio quia non flectuntur beneficiis, ibi, videte verbum domini. Circa primum tria. Primo ponit admonitionem, prohibe: quasi dicat: cessa a peccatis, pro quibus nudis pedibus et sitiens duceris in captivitatem, sicut Isa. 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, sic minabitur rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae juvenum et senum, nudam et discalceatam discoopertis natibus, ad ignominiam Aegypti. Secundo ostendit populi rebellionem: et dixisti: desperavi, nequaquam faciam. Alienos, idola. Infra 18: dixerunt: desperavimus, post cogitationes nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. Tertio comminatur confusionem: et primo ponit confusionis similitudinem: quomodo confunditur fur quando deprehenditur; sic confusi sunt, deprehensi in poenis; ligno, idolo ligneo, pater, Deus. Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Isa. 1: confundentur ab idolis suis. Secundo exponit confusionis ordinem, primo ponens divini auxilii destitutionem, verterunt, quasi inobedientes. Zachar. 7: averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne audirent legem. In tempore afflictionis. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Venite, et revertamur ad dominum et cetera. Secundo ponit idolorum inutilitatem. Ubi sunt dii? Deut. 32: ubi sunt dii eorum, in quibus habent fiduciam? Tertio idolorum multitudinem: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda. Isa. 2: repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus.


Lectio 7

[85039] In Jeremiam, cap. 2 l. 7 Hic ostendit duritiam, quia non corriguntur flagellis. Et primo miratur excusationem: quid vultis mecum judicio contendere? Job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Secundo ostendit eorum incorrigibilitatem quantum ad flagella minorum: frustra percussi filios vestros; et majorum: devoravit gladius vester, ab hostibus, vestris meritis, in occisionem missus, prophetas vestros, falsos, scilicet Baal, et ariolos: et quantum ad omnes communiter: quasi leo vastator, sic vastat; vel quasi leo vastator, sic vastatur: contra leonem enim omnes insurgunt; sic et contra lupum. Infra 6: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia dominus projecit illos.


Lectio 8

[85040] In Jeremiam, cap. 2 l. 8 Hic ostendit duritiam, quia non flectuntur beneficiis. Et primo proponit beneficia quae pertinent ad vitae usum, videte, intelligite. Numquid solitudo factus sum Israel? Quinimmo sum vobis pro civitate, et terra uberrima: quia vos defendo, et fructus terrae tribuo. Oseae 6: veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus terrae. Secundo ea quae pertinent ad ornatum: numquid obliviscetur virgo ornamenti sui? Isa. 6: indumento justitiae circumdedit me.


Lectio 9

[85041] In Jeremiam, cap. 2 l. 9 Hic convincit eos de culpa in proximum: et primo probat culpam; secundo comminatur confusionis poenam, ibi, et ab Aegypto confunderis. Circa primum tria. Primo ponit proximorum occisionem, admirans excusationem: ad quaerendam dilectionem; quasi per haec me possis placare. Ponens occisionem spiritualem: quae insuper docuisti, malis exemplis. Infra 13: tu docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Et pones occisionem corporalem, in alis, idest in avibus: loquitur ad similitudinem avis rapacis. Pauperum, quos idolis immolasti. Zach. 5: vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi. Secundo culpae manifestationem: non in fossis inveni eos, quasi occulte a latronibus occisos: in omnibus, scilicet collibus, et locis amoenis. Isai. 59: corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivione, et qui recessit a malo, praedae patuit. Et miratur excusationem. Et dixisti. Job 11: dixisti: purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Tertio ostendit culpae iterationem, praemittens excusationis admirationem, ecce ego. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Peccata. Thren. 1: vide, domine, et considera, quoniam facta sum vilis.


Lectio 10

[85042] In Jeremiam, cap. 2 l. 10 Hic comminatur eis confusionis poenam: et ab Aegypto confunderis, de cujus auxilio speras, ab Assur, quorum auxilium contra decem tribus et Assyrios quaesisti, 4 Reg. 16. Manus tuae erunt super caput tuum, in signum doloris. Isa. 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Notandum, quod peccatum dicitur vanitas, quia phantasticum in eligendo. Ps. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas. Quia transitorium in permanendo. Psalm. 77: defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Quia fallax in expectando. Eccli. 34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Quia infructuosum in consequendo. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Item notandum, quod est fons aquae sacramentalis munditiae. Ezech. 47: postquam venerint illuc aquae istae, sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. Aquae reficientis doctrinae. Isa. 55: omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum properate, emite et comedite. Aquae refrigerantis gratiae Joan. 4: fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Aquae nitentis gloriae. Apoc. ult. ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et agni.


Caput 3
Lectio 1

[85043] In Jeremiam, cap. 3 l. 1 Hic revocat eos ad poenitentiam; et primo ponit revocationem; secundo revocatorum obstinationem, cap. 8: et dices ad eos et cetera. Prima in duas. In prima ponit revocationis monita; in secunda revocationis argumenta, cap. 4: si reverteris Israel, ait dominus, ad me convertere. Prima in duas. In prima revocat populum; in secunda ponit responsionis fructum, ibi, sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum. Prima in duas. In prima revocat a culpa; in secunda a poena, ibi, vade, et clama sermones istos contra Aquilonem. Prima in duas. In prima revocat monitis; in secunda exemplis, ibi, et dixit dominus ad me in diebus Josiae regis. Circa primum duo facit. Primo revocat eos ex Dei clementia, ad quam probandum proponit vulgare proverbium: si dimiserit vir uxorem suam; quod ortum habet Deuter. 23: si dimiserit vir uxorem. Et loquitur secundum permissionem factam de libello repudii, propter duritiam cordis ipsorum, Matth. 19, et interdicebatur reditus, vel ut non proni essent ad dimittendum, vel ne dolo postmodum recipiente, interficerent. Et ex hoc proverbio sumit divinae clementiae argumentum: tu autem fornicata es cum amatoribus, idolis. Isa. 55: revertatur ad dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Secundo revocat eos ex eorum culpa, primo proponens culpam, determinans locum: leva oculos in directum, recta consideratione, vel undique, ubi non, quasi ubique, prostrata, sicut meretrix, idolatriae. Ezech. 16: fecisti prostibulum in cunctis plateis. Et peccandi desiderium: in viis sedebas, sicut meretrix expectans amasios, et latro, expectans quos spoliet. Proverb. 7: et ecce occurrit mulier cum ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas. Oseae 6: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, et quasi fauces virorum latronum. Et determinans peccati effectum: et polluisti terram. Supra 2: contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Et deinde pro culpa ponit poenam: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, quarum virtute generatur pluvia vel imber Isa. 5: mandabo nubibus ne pluant super vineam meam imbrem. Et ostendit peccantium inverecundiam, fons. Infra 6: quinimmo confusione non estis confusi. Secundo comminatur poenitentiam: et primo hortatur ad recognoscendum beneficia, ergo, quasi dicat: sufficit praeteritum tempus et cetera. Pater per creationem, dux virginitatis meae tu es; quasi dicat: quando ducebas me per desertum; tamen virgo eram. Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae. Isa. 63: spiritus domini ductor ejus fuit. Secundo hortatur ut petant misericordiam, et dicant haec: numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ps. 84: numquid in perpetuum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem?


Lectio 2

[85044] In Jeremiam, cap. 3 l. 2 Hic ostendit eorum contemptum quantum ad peccatum oris: ecce locuta es; quod exponitur pro verbis superbiae etc.: quantum ad peccatum operis, et fecisti; cui respondet illud, implesti mala: quantum ad peccatum cordis, et potuisti, cui illud, et ostendisti; quasi potentiam tuam in peccato jactasti. Verum hoc non est in Hebraeo, et pro verbis etc. nec in libris antiquis; sed videtur expositio Hieronymi. Job 24: dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Isa. 5: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.


Lectio 3

[85045] In Jeremiam, cap. 3 l. 3 Hic revocat eos exemplo decem tribuum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exemplum ad culpam idolatriae, abiit sibimet, sequens motus suos, non praecepta mea; et inobedientiae, et dixi. 4 Reg. 17: fecerunt sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum: et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium. Et quantum ad poenam, quae eis innotuit: et vidit praevaricatrix soror, quia ex eisdem patribus ortae. Dedissem ei libellum: servat similitudinem meretricis, in qua foeditas invenitur. Sed contra. Isa. 50: quis est hic libellus repudii? Et dicendum, quod Deus non dimittit aliquem, quantum ad se pertinet; sed homo peccans ipsum dimittit: unde ibidem: in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Secundo ponit contemptum: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus. Cum lapide, idest idolo lapideo. 4 Reg. 17: sed nec ipse Judas custodivit mandata domini Dei sui; verumtamen erravit, et ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Tertio aggravat reatum: et dixit dominus ad me: justificavit, comparative, quia decem tribus poenam aliarum non viderant, nec corrigebantur. Ezech. 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.


Lectio 4

[85046] In Jeremiam, cap. 3 l. 4 Hic revocat eos a poena captivitatis: et primo revocat; secundo ostendit revocationis causam, ibi, ego autem dixi. Circa primum duo. Primo ponit revocationem; secundo revocatorum responsionem, ibi, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. Circa primum duo. Primo revocat illos de decem tribubus, vocans ad revertendum, contra Aquilonem, ubi captivi tenentur in terra Assyriorum. Psal. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Et ad peccata recognoscendum, verumtamen scito. Dispersisti vias tuas alienis, quasi multis idolis. Supra 2: vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Secundo illos de duabus tribubus convertimini, poenitendo, revertentes, ad me. Vel revertentes, a captivitate. Oseae 2: et erit in die illa, dicit dominus, vocabit me vir meus, et non vocabit ultra Baalim.


Lectio 5

[85047] In Jeremiam, cap. 3 l. 5 Hic ponit revocatorum responsionem: et primo duarum tribuum, promittens eis restitutionem patriae: unum de civitate, quia dispersi erant, vel quia non omnes reversi. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et reintegrationem justitiae in emendatione praelatorum: et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia, quantum ad fidem, doctrina, quantum ad mores. Isa. 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Tertio quantum ad augmentationem gloriae, quam signat ex praeteritorum oblivione: cumque multiplicati fueritis (...) non dicent ultra: arca testamenti domini: quasi pro nihilo computabunt illud in quo modo gloriamini: quia arca absconsa fuit nec inventa; sicut dicitur 2 Mach. 1. Ex futurorum promissione: in tempore illo vocabunt Jerusalem, totam, quod completum fuit in fama sanctitatis in qua habebatur, sicut dicitur 1 Mach. 3. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Et quantum ad cultus ampliationem: et congregabuntur omnes gentes, ex omnibus aliqui: undique enim veniebant orare in Jerusalem. Vel intelligitur de conversione gentium ad fidem Christi. Ps. 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Secundo ponit conversionem decem tribuum: in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel: quia et ex illis qui redierunt, duabus tribubus adjuncti sunt. Quod notatur in hoc quod dicit: venient simul. Infra 50: in diebus illis, et in tempore illo, ait dominus, venient filii Israel, ipsi, et filii Juda simul, ambulantes et flentes properabunt, et dominum Deum suum quaerent. Quidam tamen exponunt totum hoc de ultimis temporibus.


Lectio 6

[85048] In Jeremiam, cap. 3 l. 6 Hic assignat causam revocationis: et primo ponit quaestionem, quomodo? Idest, quid potest movere quod tot bona tibi conferam, cum in tot peccatis sis? In filiis, idest in multitudine filiorum, exercituum gentium, idest ubi ab antiquo exercitus congregabantur, sicut usque hodie, propter ejus delicias. Psal. 105: pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Item Psalm. 15: funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim hereditas mea praeclara est mihi. Secundo ponit responsionem, et dixi; idest, praevidens bona quae facies, haec tibi promitto. Psalm. 88: ipse invocabit me: pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae.


Lectio 7

[85049] In Jeremiam, cap. 3 l. 7 Hic ponit reversionis fructus: et primo dicit necessitatem revocandi quantum ad ipsorum culpam, amatorem, non virum. Oseae 3: vade, et dilige mulierem dilectam ab amico, et adulteram. Quantum ad poenam, vox in viis. Infra 31: vox in excelso audita est, lamentationis, luctus, et fletus, Rachel plorantis filios suos. Secundo ponit conversionis utilitatem: convertimini, ut supra, aversiones, quibus a Deo aversi estis. Ps. 102: qui sanat omnes contritiones tuas. Isa. 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Tertio ponit eorum reversionem: et primo profitetur obedientiam: ecce venimus, sicut tu praecepisti. Oseae 6: venite, revertamur ad dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Secundo confitentur Dei magnificentiam, confitentes ipsius divinitatem: tu enim es. Exod. 15: iste Deus meus, et glorificabo eum. Idolorum falsitatem: vere mendaces: quia non conferebant idola quae ibi colebamus, auxilium quod sperabamus, nec habebant divinitatem quam praetendebant. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et divini cultus utilitatem: vere in domino Deo nostro salus Israel. Ps. 61: in Deo salutare meum, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Tertio confitentur culpam et poenam ipsorum et patrum: confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra. Infra 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt fontem aquarum viventium, dominum. Nota, quod Deus dicitur pater creatione. Matth. 11: confiteor tibi pater, domine caeli et terrae. Adoptione. Rom. 8: accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, abba pater. Instructione. Isa. 38: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Correctione. Proverb. 3: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Nota, quod hereditas patriae caelestis est praeclara splendore divinae visionis. Sap. 6: clara est et quae nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam. Dulcedine divini amoris. Psal. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Familiaritate divinae allocutionis. Sapient. 8: praeclaritas in communicatione sermonum ipsius. Magnificentia operationis. Eccl. 43: illic praeclara opera et mirabilia. Magnitudine exultationis. Zach. 8: erit domus Juda et domus Israel, benedictio. Solatio societatis. Ezech. 31: omnia ligna voluptatis quae erant in Paradiso Dei, et cetera.


Caput 4
Lectio 1

[85050] In Jeremiam, cap. 4 l. 1 Hic ponit argumenta reversionis: et primo sumpta ex beneficiis quae promittuntur revertentibus, secundo ex poenis quas comminatur contemnentibus; ibi, haec enim dicit dominus, et cetera. Circa primum duo. Primo docet revertendi modum: si reverteris, ab idolis, ad me convertere. Vel si reverti disponis, toto corde convertaris. Vel si reverteris a captivitate, convertere poenitendo. Isa. 21: si quaeritis, quaerite, convertimini, et venite. Secundo ostendit conversionis fructum triplicem. Primo securitatis: si abstuleris offendicula, idest idola, in quibus et tu procedens offendis, et me ad iram provocas, non commoveberis, idest a patria. Psalm. 124: qui confidunt in domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Secundo fructum sanctitatis in ipsis: juravit vivit dominus, per Deum scilicet vivum, et non per idola mortua; in veritate, ex parte jurantis, ut vere, et non simulate, vel ad deceptionem jurent; in judicio, quantum ad causam pro qua juratur, ut non temere, sed praecedente debita discussione juretur; in justitia, quantum ad rem de qua juratur, ut sit justa et licita. Isa. 65: qui jurat in terra, jurabit in Deo, amen tertio ampliationem religionis in gentibus: et benedicent gentes, dominum, videntes beneficia ipsius in te. Psal. 65: benedicite gentes Deum nostrum.


Lectio 2

[85051] In Jeremiam, cap. 4 l. 2 Hic sumit argumentum reversionis a poenis: et primo comminatur poenas, si reverti noluerit; secundo excludit falsa remedia, cap. 5: circuite vias Jerusalem. Circa primum duo. Primo docet reversionis modum, quantum ad boni operis fructum: novale, terra de novo culta, novate, idest, auferte spinas vitiorum, ut munda semina suscipiant arva munda. Matth. 13: alius cecidit super spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et quantum ad divinae religionis cultum, circumcidimini, ut scilicet de corde vestro ritum gentilium amoveatis. Deut. 10: circumcidite praeputium cordis vestri. Secundo ostendit imminere periculum: et primo in generali: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea. Isa. 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. Secundo in speciali: annuntiate in Juda et in Jerusalem. Et circa hoc tria facit. Primo praedicit hostium adventum; secundo obsidionis incommodum, ibi, vox annuntiantis; tertio destructionis damnum, ibi, ventrem meum doleo. Circa primum duo. Primo describit praeparationem civium; secundo adventum hostium, ibi, ascendit leo de cubili suo. Circa primum tria. Primo ponitur annuntiandi praeparationem jussio: annuntiate: ponens locum, in Juda, idest in tribu illa, Jerusalem, quae est regni metropolis: modum, aperte, canite tuba, ut omnes audiant: et constanter, fortiter. Isa. 58: clama, ne cesses: exalta in fortitudine vocem tuam. Secundo inducitur praeparatio, congregamini. Infra 6: confortamini filii Beniamin in medio Jerusalem, et in Thecua clangite buccina. Tertio assignatur ratio: quia malum ego adduco ab Aquilone. Supra 1: ab Aquilone pandetur omne malum.


Lectio 3

[85052] In Jeremiam, cap. 4 l. 3 Hic ponit adventum hostium: et primo quantum ad exitum de terra sua; secundo quantum ad viae progressum, ibi, in tempore illo; tertio quantum ad viae terminum, ibi, ecce quasi nubes ascendet. Circa primum duo. Primo describit hostium venientium conditionem quantum ad fortitudinem: leo, scilicet Nabuchodonosor, de cubili, de Babylone. Prov. 30: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Infra 50: ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam. Quantum ad crudelitatem, praedo gentium. Nahum 2: leo sufficienter capit catulis suis, et necavit leaenis suis. Quantum ad intentionem: ut ponat terram tuam in solitudinem. Isa. 10: ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Et quantum ad intentionis executionem, civitates tuae. Isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Secundo ponit Judaeorum stuporem et primo communiter omnium: super hoc accingite vos Ciliciis. Infra 6: accingere Cilicio, et conspergere cinere. Secundo specialiter principum. Et erit in die illa, dicit dominus, peribit cor regis, et cor principum, ut scilicet non possint conveniens consilium resistendi invenire. Isa. 19: cor Aegypti tabescet in medio ejus. Tertio specialiter stuporem suum: et dixi, heu. Dicens, pax erit vobis. Supra 3: in tempore illo vocabunt Jerusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini Jerusalem. Non attendens hoc proximum tempus dici, illud in longe post futurum. Infra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido.


Lectio 4

[85053] In Jeremiam, cap. 4 l. 4 Hic describit adventum quantum ad viae progressum: dicetur, adventus, ventus urens, scilicet exercitus Chaldaeorum qui totam terram comburet, jam est in viis quae sunt in deserto, quod est inter Chaldaeam et Judaeam; quasi dicat: jam exercitus ad locum illum pervenit, non ad ventilandum, ut scilicet quidam captiventur, sicut quando purgatur granum et palea; sed omnes captivabimini. Spiritus plenus, idest indignatio perfecta super vos, ex his, scilicet hostibus, mihi, idest ad honorem meum. Isa. 30: spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et cetera. Et comminatur per eos executurum se judicium: et nunc ego, quasi non possum me plus tenere: sed loquar judicia mea cum eis. Vel nunc ego, consolatoria loquar. Supra 1: loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me et cetera.


Lectio 5

[85054] In Jeremiam, cap. 4 l. 5 Hic describit adventum quantum ad viae terminum: et circa hoc tria facit. Primo describit conditionem hostium quantum ad multitudinem: quasi nubes, quae totam terram operit, ascendet, propter situm terrae. Quantum ad impetuositatem, et quasi tempestas, cum magno tumultu. Isa. 5: rotae ejus quasi impetus tempestatis. Et quantum ad velocitatem, velociores aquilis equi ejus. Secundo ponit adventus effectum, vae nobis, ex persona populi. Isa. 1: sicut civitas quae vastatur. Tertio concludit poenitentiae consilium, lava a malitia. Isai. 1: lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.


Lectio 6

[85055] In Jeremiam, cap. 4 l. 6 Hic praedicit obsidionem: et primo obsidionis nuntium. A Dan, cujus terra primo occurrebat Chaldaeis venientibus Jerusalem, de monte Ephraim, quem postmodum inveniebant, idolum, idest hostes, quos pro idolatria patiebantur: in quo designatur ordo nuntiorum sibi succedentium. Et determinat quid nuntiatum est, concitate gentes, scilicet cives in medio Jerusalem, praeparantes vos ad resistendum; vel gentes in circuitu, ut ex vestris poenis territi corrigantur, ecce auditum, frequenter per multos nuntios, et primum per prophetas, custodes, scilicet hostes ad obsidendum, vocem, ululatus exercitus. Supra 2: super eum rugierunt leones, dederunt vocem suam. Secundo determinat obsidendi modum, quasi custodes, sine aliqua resistentia undique obsidentes. Luc. 19: circumdabunt te inimici tui vallo, circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Tertio ponit obsidionis meritum: viae tuae, idest actiones, os, usque ad interiora ossa pervenit, Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas et cetera.


Lectio 7

[85056] In Jeremiam, cap. 4 l. 7 Hic praedicit terrae destructionem: et primo praedicit ipsam destructionem; secundo destructionis effectum, ibi, aspexi terram, et ecce vacua erat et nihil. Circa primum tria. Primo propheta ostendit suam compassionem: ventrem meum doleo, quantum ad afflictionem affectus, sensus cordis, quantum ad perturbationem intellectus. Non tacebo, etiam exterius plorans. Thren. 2: defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea. Secundo prosequitur destructionis ordinem, ponens praelii congressionem: quoniam vocem buccinae audivit anima mea, Sophon. 1: dies tubae et clangoris. Regionis vastationem: contritio super contritionem: quia vastatio super obsidionem, vel vastatio una super aliam. Job 16: concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Ipsius urbis destructionem quantum ad domos: repente vastata sunt tabernacula, per quae significantur domus, pelles quibus tentoria cooperiebantur. Infra 10: tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt. Et quantum ad civium fugam: usquequo videbo fugientem? Chaldaeorum exercitum. Thren. 1: abierunt absque fortitudine, ante faciem subsequentis. Tertio assignat vastationis rationem, scilicet privationem debitae scientiae: quia stultus, quantum ad cognitionem divinorum, insipientes, quantum ad experientiam dulcedinis ipsorum; vecordes, quia sine corde quantum ad electionem agibilium. Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et quantum ad sagacitatem fraudulentiae, sapientes sunt, contra quod Rom. 16: volo vos sapientes in bono, et simplices in malo.


Lectio 8

[85057] In Jeremiam, cap. 4 l. 8 Hic ostendit effectum destructionis: et primo in regione; secundo in gente, ibi, a voce equitis et cetera. Circa primum duo. Primo praedicit futuram desolationem communiter quantum ad campestria: vacua, habitatore, nihil, privata fructibus, et aedificiis, non erat lux, ut videbatur afflictis quibus omnia videntur tenebrosa. Isa. 26: et terra relinquetur deserta, et longe faciet dominus homines. Et quantum ad montuosa: vidi montes, et ecce movebantur, hyperbolice, quod si possibile foret, etiam montes in tanta tribulatione commoverentur. Vel per montes, habitantes in montibus. Psal. 45: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Et quantum ad animata: intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli recessit, quod scilicet cum habitatore recedit. Isa. 50: veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Et specialiter quantum ad fertiles regiones, quae minus vacuari debebant. Aspexi, et ecce Carmelus desertus. Isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Secundo confirmat per domini sententiam: et primo ponit misericordiae admixtionem: haec dicit dominus (...): consummationem non faciam, ut scilicet omnes moriantur, sicut dixerat de decem tribubus. Isa. 9: consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Secundo ponit sententiae dominationem: lugebit; terra: quasi dicat: sterilis erit, sicut florens dicitur ridere; vel quasi compassione, hyperbolice. Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terrae. Tertio divinae sententiae firmitatem, cogitavi. Isa. 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super universas gentes. Dominus exercituum decrevit; et quis poterit infirmare?


Lectio 9

[85058] In Jeremiam, cap. 4 l. 9 Hic ostendit effectum destructionis in plebe Judaeorum: et primo ponit timorem, qui significatur ex desertione urbium: equitis, scilicet Chaldaei. Isa. 21: a facie gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Et quantum ad inhabitationem montium: ingressi sunt ardua. Infra 48: relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Secundo ponit spei frustrationem ab idolis: tu autem vastata quid facies? Cum vestieris. Ad similitudinem meretricis quae parat se ut placeat amatoribus, ita ornabant aras idolorum ut eis placerent stibio, idest unguento crocei coloris, quo mulieres supercilia tingunt, sicut dicitur 4 Reg. 9, quia: Jezabel depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum et cetera. Prov. 7: occurrit illi mulier in ornatu meretricio et cetera. Et ab amicis, praecipue Aegyptiis, in quibus confidebant. Contempserunt. Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam. Tertio ponit dolorem sicut in partu, vocem puerperae, quae primo filium parit, et gravius dolet. Et sicut in morte filii, inter morientes. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis, et cetera. Notandum, quod multiplex est circumcisio: scilicet mentis a pravis cogitationibus. Lev. 26: donec erubescat incircumcisa mens eorum. Cordis a pravis affectionibus. Roman. 2: circumcisio cordis in spiritu non littera. Oris a pravis locutionibus. Exod. 6: incircumcisus labiis ego sum. Auris a detractionibus et pravis verbis. Infra 6: incircumcisae aures eorum, et audire non possunt. Carnis, significans circumcisionem a carnalibus concupiscentiis. Genes. 17: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Item notandum, quod lavatur cor aqua Baptismatis Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te. Lacrymis compunctionis. Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Vino divini amoris. Gen. 49: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Lacte divini sermonis. Cant. 5: oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae. Ardore correctionis. Isai. 4: si abluerit dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et in spiritu ardoris. Sanguine dominicae passionis. Apoc. 7: laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine agni.


Caput 5
Lectio 1

[85059] In Jeremiam, cap. 5 l. 1 Hic excludit remedia in quibus confidere poterant: et primo hominum sanctitatem; secundo regiae urbis fortitudinem, cap. 6: confortamini; tertio divini cultus religionem, cap. 7: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino, dicens et cetera. Circa primum duo. Primo ostendit eorum malitiam in generali; secundo prosequitur vitia in speciali, ibi, super quo tibi propitius esse potero? Circa primum duo. Primo ostendit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, idcirco percussit eos leo de sylva. Circa primum duo. Primo ostendit malitiam praelatorum: secundo subditorum, ibi, ego autem dixi et cetera. Circa primum duo. Primo proponit dominus universalem populi malitiam quantum ad pravitatem actionis: virum, etiam unum, facientem judicium, idest juste se habentem ad proximum suum, secundum regulam justi judicii, quaerentem fidem, idest fideliter agere; et propitius ero ei, non tantum propter decem, sicut dixit Abraham de Sodomitis, Gen. 18. Sed poterat dici: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: Psal. 13: et quantum ad perversitatem actionis in his, si qua bona exterius videbantur: quod si etiam, vivit dominus, dixerint; et hoc falso jurabunt: quia in corde dominum non venerabantur, sicut ore ostendebant; vel quia ad litteram perjurabant. Supra 4: jurabis, vivit dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia. Isa. 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Secundo propheta confirmat domini sententiam: et primo ponit sententiae veritatem: domine, oculi mei respiciunt fidem, idest quod rectum est; quasi dicat: recte judicasti. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Hab. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Secundo adjungit populi incorrigibilitatem, quia nec emendatur percussione: percussisti, levibus flagellis, non doluerunt, de peccatis suis: attrivisti, morte et captivitate. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Aggaei 2: percussi vos vento urente, et aerugine et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me: dicit dominus. Nec confusione: induraverunt; quasi dicat: non immutantur verecundia. Ezech. 3: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.


Lectio 2

[85060] In Jeremiam, cap. 5 l. 2 Hic ostendit malitiam praelatorum contra aestimationem prophetae: et primo proponit populi ignorantiam, quasi in excusationem ipsorum: forsitan pauperes sunt, illi quos malos in plateis reperi, ignorantes viam, per quam incedant judicium, quod timeant. 1 Cor. 8: non in omnibus est scientia. Secundo proponit praelatorum scientiam, quae auferebat opinionem culpae: ibo ergo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam, per quam incedant, judicium, quo inter alios etiam judicent. Sap. 6: ad vos, reges sunt hi sermones, ut discatis sapientiam, ne excidatis. Tertio proponit culpam: et ecce magis quam populus, quia audacius, minus timentes, simul cum populo. Psal. 2: astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum. Jugum legis, vincula praeceptorum. Psal. 2: dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.


Lectio 3

[85061] In Jeremiam, cap. 5 l. 3 Hic comminatur poenam: et primo determinat poenam, quantum ad interfectionem virorum, leo de sylva, quasi ferox, Nabuchodonosor propter ferocitatem; in quo regnum Chaldaeorum. Quantum ad vastationem regionum, lupus ad vesperam, idest propter velocitatem: sunt enim hora vespertina lupi velociores vacuati cibo, et aspirant ad praedam nocturnam. Vel in lupo regnum Persarum. Quantum ad obsidionem urbis, pardus vigilans, idest Nabuchodonosor propter fraudulentiam, vel regnum Graecorum propter varietatem regnorum, quae sibi subjecerat. De regno autem Romanorum tacet: quia adhuc in longum imminebat, vel etiam ipsum significat per hoc quod dicit: omnis qui egressus, idest evaserit manus praecedentium, capietur. Thren. 3: ursus insidians factus est mihi leo in abscondito. Habac. 1: leviores sunt pardis equi eorum, et velociores lupis vespertinis. Secundo resumit causam, multiplicatae sunt, quantum ad numerum, confortatae quantum ad usum, aversiones, a Deo. Isa. 59: multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis.


Lectio 4

[85062] In Jeremiam, cap. 5 l. 4 Hic prosequitur peccata eorum in speciali: et primo peccata subditorum; secundo peccata praelatorum, ibi, quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes. Circa primum duo. Primo ostendit populi culpam; secundo peccantium stultitiam, ibi, annuntiate. Circa primum tria. Primo arguit in populo culpam idolatriae: super quo propitius tibi esse potero? Idest, quam rationabilem causam potero invenire vobis parcendi? Jurant, eis divinam reverentiam impendentes. Deut. 32: ipsi provocaverunt me in eo qui non erat Deus; et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Secundo arguit culpam luxuriae, ponens peccati perpetrationem, sive peccandi occasionem: saturavi, affluentiam temporalium bonorum conferens. Unde Glossa: sine Cerere et Baccho friget Venus: amici enim sunt venter et genitalia. Moechati, adulterati, in domo meretricis; ex ipso loco turpitudo peccati augetur Ezech. 16: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia et saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant; et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. Ponens etiam concupiscentiae fervorem: equi amatores, quando scilicet sunt in tempore luxuriae suae, emissarii, quia ad hoc opus jumenta specialiter emittuntur. Hinniebat, quasi libidine insaniens. Psal. 31: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Ponens etiam poenae recompensationem, ubi comminatur vindictam: numquid super his non visitabo? Corrigens peccata eorum poenis. Anima, affectus. Soph. 1: visitabo super viros defixos in faecibus suis. Et determinat poenam quantum ad destructionem murorum, ascendite, o Chaldaei: et quantum ad destructionem hominum, auferte propagines, idest filios qui ex his propagantur, sicut ex propagine vites. Deut. 28: destruentur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam, in omni terra tua. Et resumit poenae causam: quia non sunt domini, abalienati ab ipso per peccatum. Isa. 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Tertio arguit in eis peccatum blasphemiae: et primo ponit culpam quantum ad blasphemiam in Deum: negaverunt dominum, negantes providentiam ipsius super res inferiores. Non est ipse, cujus nutu omnia fiunt neque veniet, quamvis contra ipsum peccaverimus. Thren. 3: quis est iste qui dixit ut fieret, domino non jubente? Et Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus terram et dominus non videt. Et quantum ad blasphemiam in prophetas, in ventum, idest in vanum. Responsum, divinum. Job 6: ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenam contra blasphemiam in prophetas: haec ergo, quae sequuntur. In ignem, idest dabo verbis tuis efficaciam, ut ipsa verba tua quasi ignes comburant. Infra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens? Dicit dominus. Et contra blasphemiam in Deum, determinans hostium conditionem, quia potentes: ecce ego de longinquo, scilicet Chaldaea, robustam viribus, antiquam, quia ipsis praefuit Nembrot, gigas: unde exercitata ab antiquo in armis. Item ostendit gentem inexorabilem: gentem cujus ignorabis linguam. Item armis munitam, pharetra, quia prompte inde sagittas emittunt; et quia ibi apparent sanguinolentae, sicut cadavera in sepulcris. Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae, et cetera. Et ponit poenae inflictionem: et comedet. Deut. 28: adducet super te dominus gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis in impetu, cujus linguam intelligere non possis. Tamen cum misericordiae admixtione: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem. Supra 4: consummationem autem non faciam. Secundo resumit poenae causam: quod si dixeritis. Infra 16: ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri.


Lectio 5

[85063] In Jeremiam, cap. 5 l. 5 Hic ostendit populi peccantis stultitiam: et primo proponit ipsam: audi popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos, exteriores, non videtis, corde. Isaiae 6: excaeca cor populi hujus. Secundo probat: et primo ex comparatione insensibilium creaturarum, proponens earum obedientiam, me ergo non timebitis? Arenam, littus, commovebuntur: fluctus scilicet; idest, quamvis commoveantur. Job 38: circumdedi illud terminis meis. Et populi inobedientiam. Populo autem huic factum est cor incredulum. Ezech. 2: noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est. Secundo probat ingratitudinem beneficiorum, ponens ingratitudinem, recesserunt. Temporaneam, in principio post seminationem, serotinam, tempore maturationis fructuum, dominum; scilicet custodientem. Et beneficiorum cessationem, iniquitates vestrae. Isa. 59: peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum.


Lectio 6

[85064] In Jeremiam, cap. 5 l. 6 Hic prosequitur culpam praelatorum, quae est frequenter causa culpae subditorum; et ideo dicit: quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes. Et circa hoc duo facit. Primo arguit ipsorum culpam quantum ad violationem justitiae; secundo quantum ad perversitatem doctrinae, ibi, stupor et mirabilia facta sunt in terra. Circa primum duo. Primo ostendit eorum injustitiam quantum ad injustam et fraudulentam oppressionem pauperum, ponens dolum, insidiantes. Psal. 10: insidiatur ut rapiat pauperem. Plenae dolo, divitiis quas dolo conquisierunt. Et doli effectum in multiplicatione divitiarum: ideo magnificati, in honoribus, ditati, in divitiis. Infra 17: perdix fovit quae non peperit, fecit divitias, sed non in judicio. Et in multiplicatione peccatorum, et praeterierunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus. Secundo ostendit eorum injustitiam quantum ad justi judicii omissionem, causam viduae. Isa. 1: pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos.


Lectio 7

[85065] In Jeremiam, cap. 5 l. 7 Hic comminatur poenam. Deut. 32: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.


Lectio 8

[85066] In Jeremiam, cap. 5 l. 8 Hic arguit perversitatem doctrinae: et primo ponit admirabilem culpam: stupor, idest stupenda res, prophetae prophetabant mendacium, quorum erat veritatem docere. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana, et divinantes eis mendacium. Applaudebant, consentientes mendaciis, quorum erat prophetas corrigere. Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro Jojada sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium et prophetantem ut mittas eum in nervum et carcerem. Et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothitem qui prophetat vobis? Et populus meus. Eccli. 10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Secundo innuit admirabilem poenam: quid igitur fiet in novissimo ejus? Scilicet captivitatis, vel mortis. Isa. 27: in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit, judicabit eam et cetera. Notandum, quod est multiplex paupertas; scilicet terrenae possessionis. Jacobi 2: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Humilitatis. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Afflictionis. Psal. 68: ego sum pauper et dolens: salus tua, domine, suscepit me. Cognitionis. Apoc. 3: nescis quia tu es pauper. Imperfectionis. Thren. 3: ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Item notandum, quod multiplex est visitatio; scilicet consolationis. Lucae 1: visitavit nos oriens ex alto. Correptionis. Psal. 88: visitabo in virga iniquitates eorum. Damnationis. Infra 8: in tempore visitationis suae corruent, dicit dominus congregans congregabo eos, ait dominus. Item notandum, quod verbum Dei dicitur ignis, quia illuminat. Psal. 118: lucerna pedibus meis verbum tuum. Quia inflammat. Psal. 104: eloquium domini inflammavit eum. Quia infirma penetrat. Infra 20: et factus est sermo domini in corde meo quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis. Hebr. 4: vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Quia liquefacit. Psal. 147: emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae. Quia consumit inobedientes. Isa. 30: labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Joan. 15: si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.


Caput 6
Lectio 1

[85067] In Jeremiam, cap. 6 l. 1 Hic excludit secundum remedium in quo confidere poterant, scilicet in fortitudine urbis regiae, cujus destructionem prophetat in hoc capite: et circa hoc facit duo. Primo ponitur civium praeparatio, scilicet ad resistendum, confortamini, ut designet quomodo se invicem, advenientibus hostibus, exhortabuntur. Vel irrisorie dicit. Fili Beniamin, quia Jerusalem in sorte illius tribus erat quantum ad superiorem partem; sed quantum ad inferiorem, in tribu Juda. Josue 15: ascenditque per convallem filii Ennon ex latere Jebusaei ad meridiem: haec est Jerusalem. Et in Thecua clangite buccina, et super Bethatarem, loca munita prope Jerusalem. Supra 4: levate signum in Sion. Secundo ponit ipsius civitatis destructionem, ibi, speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion. Et primo ponitur conditio hostium vastantium, sub quibusdam metaphoris; secundo describuntur aperte et expresse, ibi, haec dicit dominus. Circa primum duo. Primo describit urbis obsidionem; secundo congressionem, ibi, sanctificate super eam bellum. Circa primum tria. Primo describitur civitatis pulchritudo: speciosae. Quantum ad decora aedificia et multitudinem habitantium, delicatae, quantum ad fertilitatem terrae. Ezech. 16: similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Secundo describitur obsidio: ad eam venient pastores, metaphorice, principes Chaldaeorum quasi ubertate pascuorum illecti. Infra 12: pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam. Fixerunt, ad obsidionem urbis. Tertio describitur exercitus debita ordinatio pascet, idest gubernabit, sub manu, potestate: diversis enim turmis, diversi principes erant.


Lectio 2

[85068] In Jeremiam, cap. 6 l. 2 Hic ponitur congressio ad capiendam urbem: et circa hoc tria ponit. Primo congrediendi praeceptum, sanctificate, idest formate; vel sanctum ostendite et justum, quasi Dei voluntate assumptum. Et est vox principum ad milites. Michaeae 3: si quis non dederit in ore quippiam, sanctificant super eum praelium. Secundo ponitur congredientium desiderium, quod ostenditur in tribus. In mutua exhortatione. Surgite, vox militum adinvicem, ascendamus, ad impugnandum, quamvis in monte sitam: et quia non retrahuntur temporis importunitate neque calore diei, in meridie, neque horrore noctis, in nocte: et quia conqueruntur de temporis brevitate: vae nobis quia declinavit dies, in qua erat tempus aptum ad bellandum. Longiores: quanto enim sol magis appropinquat ad Zenith capitis, tanto fit longior umbra in parte opposita. Isa. 10: confortamini, adhuc dies est, ut in Nobe stetur. Sed secundum Glossam, vae nobis, dicitur ex persona populi timentis noctis insidias, quia etiam in meridie resistere vix valebat. Tertio ostendit aggrediendi modum: quia haec dicit dominus; quasi, secure possumus pugnare, quia domini praeceptum est: caedite lignum, ad faciendas machinas, fundite aggerem, quem fecerant ad defensionem murorum suorum, destruentes ipsum: vel fundite, erigentes terram in acervum ad ponendas munitiones contra civitatem. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


Lectio 3

[85069] In Jeremiam, cap. 6 l. 3 Hic ponit obsidionis causam ex culpa: et circa hoc tria. Primo ponit malitiae universalitatem: haec est civitas visitationis, quasi correctione digna, omnis calumnia, omnis calumniandi modus. Psal. 54: non defecit de plateis ejus usura et dolus. Secundo cordis obdurationem: sicut frigidam facit cisterna aquam suam, et ita conservat quasi illaesam a calore. Supra 2: foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Tertio peccati continuitatem. Iniquitas. Isa. 59: vastitas et contritio in viis eorum: viam pacis nescierunt et cetera. Infirmitas, quasi poena respondens praedictis duabus culpis.


Lectio 4

[85070] In Jeremiam, cap. 6 l. 4 Hic ostendit destructionem: et circa hoc tria. Primo ponit consilium ad evitandam destructionem; secundo ponit consilii contemptum, ibi, cui loquar et quem contestabor ut audiat; tertio comminatur destructionis judicium, ibi, idcirco furore domini plenus sum. Circa primum duo. Primo ponit consilium. Erudire, scilicet flagellis praecedentibus castigata. Isa. 28: sola vexatio intellectum dabit auditui. Secundo ponit imminens periculum in amissione divini amoris, ne forte. Ezech. 16: auferetur zelus meus in vastatione regionis. Psalm. 106: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in siti. Et in captivitate gentis: haec dicit dominus exercituum: usque ad racemum colligetur, inclusive, quia nec racemus relinquetur. Metaphorice per vineam Judaeos: Isa. 5: vinea domini Sabaoth, domus Israel est: per racemos homines: per vindemiam captivitatem significans. O Chaldaee, converte, servat metaphoram, quasi vindemiator, qui collectos racemos in vase, quod cartallum dicitur, ponit, ut ad torcular portet. Ita Judaeos in carcere concludas, et in Babylonem ducas. Abdias: si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi? Vel usque ad racemum, exclusive, quia reliquias populi, scilicet rusticos et viles, ibi dimittent. Converte; et significat reversionem ipsorum ad terram suam, quae ostenditur juxta hoc per cartalli signum.


Lectio 5

[85071] In Jeremiam, cap. 6 l. 5 Hic ostendit consilii dati contemptum: et primo propheta quaerit idoneum consilii auditorem: cui loquar, fructuosa verba domini, contestabor, adjurabo? In quo significat raritatem. Isa. 28: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Secundo ostendit idoneitatem, quia audire noluerunt: ecce incircumcisae, quasi gentilibus fabulis plenae. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus. Et quia etiam audita contemnunt: ecce verbum domini factum est eis in opprobrium. Infra 20: et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die.


Lectio 6

[85072] In Jeremiam, cap. 6 l. 6 Hic comminatur eis destructionis flagellum: et primo ostendit illis justitiae zelum: furore domini plenus sum, igne scilicet zeli pro domini justitia. Num. 25: zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Secundo dat hostibus destructionis praeceptum: effunde, o Chaldaee, iram, scilicet tuam abundanter, foris, in plateis et agris. Eccli. 36: excita furorem, et effunde iram. Parvulum, nulli pareatur aetati. Tertio ponit praecepti complementum, et quantum ad personas, et quantum ad possessiones: vir enim cum muliere, uxore. Thren. ult.: hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.


Lectio 7

[85073] In Jeremiam, cap. 6 l. 7 Hic ponit causam destructionis: primo avaritiam; secundo inobedientiam, ibi, haec dicit dominus: state super vias, et videte; tertio sacrorum abusum, ibi, ut quid mihi thus de Saba affertis? Circa primum tria. Primo ponit culpam, ponens avaritiae studium in desiderando: omnes avaritiae student. Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Dolum in consequendo: et a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Ps. 37: dolos tota die meditabantur. Et dolositatis modum, quia adulando, et curabant, scilicet verbis excusando culpas, et excludendo poenas. Ezech. 13: prophetae Israel qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis: et non est pax, ait dominus Deus. Secundo ponit inverecundiam etiam inter poenas: confusi non sunt, poenis, confusione, salubri, quae poenitentiam provocet. Eccli. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Tertio comminatur poenam: quamobrem cadent, ipsi prophetae, inter ruentes, plebeos, corruent, morte, vel captivitate, ipsis sociati in poenis a quibus non sunt divisi in culpis.


Lectio 8

[85074] In Jeremiam, cap. 6 l. 8 Hic ponitur ipsorum inobedientia: et primo ponit culpam, scilicet inobedientiam praecepti de imitatione sanctorum, ponens praeceptum: state super vias, considerate diversas operationes bonorum et malorum, ut utrorumque progressum et exitum videatis. Antiquis, quae sanctorum vestigiis sunt tritae. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Vel super vias, prophetas. Praecepti fructum: et invenietis refrigerium. Ps. 65: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Et praecepti contemptum; et dixerunt. Non audiemus. Et etiam quantum ad inobedientiam praecepti de obedientia praelatorum: et constitui speculatores, prophetas et principes, vocem tubae, praedicationem ipsorum. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Secundo comminatur poenam, primo excitans audientiam: ideo audite gentes, et cognoscite congregatio, omnium nationum. Isa. 1: audite caeli, et auribus percipe terra. Secundo comminatur poenam: ecce ego. Isa. 3: fructum adinventionum suarum comedet.


Lectio 9

[85075] In Jeremiam, cap. 6 l. 9 Hic ponit sacrorum abusum, inquantum peccatis polluti, Deo sacrificia offerre praesumebant, quae propter hoc accepta non erant: et circa hoc duo. Primo ex hoc quod non sunt accepta, designat ipsorum culpam. Et quantum ad ea quae offerebantur in altare thymiamatis: ut quid mihi thus de Saba: regio ubi nascitur thus, calamum, cinnamomum, quod ponebatur in thymiamate, cujus compositio habetur Exod. 34: longinqua, scilicet India. Isa. 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Et quantum ad altare holocaustorum, holocaustomata. Isa. 1: holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Secundo ponit poenam. Propterea haec dicit dominus Isa. 3: corruet populus vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum.


Lectio 10

[85076] In Jeremiam, cap. 6 l. 10 Hic describit aperte hostes venientes: et primo describit hostium conditionem; secundo populi incorrigibilitatem, ibi, probatorem dedi te in populo meo robustum. Circa primum tria. Primo describit hostes gentem fortem multitudine: gens magna, et armis, sagittam, crudelem, crudelis est quasi mare, ut et voce terreat et intentione: et super equos ascendent praeparati quasi vir ad praelium. Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes. Secundo ponit ex fama, Judaeorum timorem: audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: prae timore nihil facere possumus. Ps. 47: ibi dolores ut parturientis. Et timoris effectum: nolite exire. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Tertio hortatur ad poenitentiae dolorem: filia populi mei, accingere Cilicio. Supra 4: super hoc accingite vos Ciliciis, et ululate: quia non est aversa ira furoris domini a vobis.


Lectio 11

[85077] In Jeremiam, cap. 6 l. 11 Hic ostendit populi incorrigibilitatem: et primo inducit prophetae testimonium, probatorem, ut quasi experimento discas eorum duritiam, dum eos flectere ad bonum non vales. Proverb. 27: diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Secundo ponit universale peccatum: omnes isti principes declinantes. Aes et ferrum; quasi dicat: non solum sunt immundi, sed tecti sunt immunditia, sicut ferrum, et aes est immunditia argenti. Vel ferrum propter duritiam, aes propter impatientiam, quia tremulum est. Job 40: ossa ejus velut fistulae aeris et cetera. Ps. 13: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Tertio ponit incorrigibilitatis exemplum: defecit sufflatorium: argentum enim admixtum plumbo in fornace ponitur, et sufflante argentario faeces consumuntur et argentum melioratur, sed plumbum minuitur. Isti autem positi in fornace tribulationis, consumpti malis quasi plumbo, non sunt correcti. Frustra, verbum Dei, conflavit conflator, Deus, vel praedicator. Eccli. 2: in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Quarto concludit reprobationis argumentum: argentum reprobum. Thren. ult.: sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. Notandum, quod peccatum dicitur frigus, quia extinguit calorem dilectionis. Matth. 24: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Quia congelat humorem devotionis. Eccli. 43: frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit chrystallus ab aqua. Quia retardat motum bonae operationis. Prov. 20: propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. Item nota, quod quaedam sunt viae praeceptorum. Psal. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Actionum. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Virtutum. Prover. 4: viam sapientiae monstrabo tibi et ducam te per semitas aequitatis. Doctorum. Ibid. 3: viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae. Ipse Christus, Joan. 14: ego sum via, veritas, et vita.


Caput 7
Lectio 1

[85078] In Jeremiam, cap. 7 l. 1 Hic excludit tertium remedium in quo poterant confidere, scilicet de cultu divinae religionis; et primo quantum ad templi sanctitatem; secundo quantum ad orationis devotionem, ibi, tu ergo noli orare pro populo hoc; tertio quantum ad sacrificiorum oblationem, ibi, haec dicit dominus exercituum Deus Israel. Circa primum duo. Primo ponit quasi salubre consilium, ostendens veram fiduciam: sta in porta, ut saltem religione loci cogantur audire: quasi dicat: alias audire contemnunt: bonas facite vias, actiones, studia, cogitationes, quibus deliberatis de agendis. Isa. 40: dirigite viam, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Et primo ponit fructum: et inhabitabo. Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et excludit spem vanam: nolite confidere in verbis mendacii, inquantum scilicet dicebant se propter sanctitatem templi omnes poenas posse vitare sine emendatione vitae. Templum domini, sanctum, templum domini, pretiosum, templum domini, a cunctis veneratum. 2 Machab. 5: non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit. Secundo exponit ipsum: et primo quantum ad primam partem, ostendens quid sit bonas vias facere, resumens consilium, eos ordinando et ad seipsos in actione: quoniam si benedixeritis quasi in mente determinaveritis, vel direxeritis: et in cogitatione, studia vestra: et ad proximum, quantum ad operationem boni, si feceritis: et in comparatione ad Deum, et post deos alienos non ambulaveritis: resumit consilii fructum: habitabo vobiscum, si volueritis, et audieritis et cetera. Psal. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam et cetera. Secundo exponit quantum ad secundam partem: et primo ostendit falsam fiduciam, ponens defectum ex parte culpae: ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, dum dicitis vos posse haec quae sequuntur impune committere: furari, contra rem proximi, occidere, contra personam, adulterari, contra id quod est quasi res, et quasi persona, jurare. Hic ponit peccata contra Deum. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et ponit apparentiam ex parte insufficientis emendae: et venistis, et stetistis coram me in domo hac, quasi per ingressum templi tantum, satisfacere credentes, decepti fortassis per orationem Salomonis quae habetur 2 Paralipom. 6, et 3 Reg. 8. Et ipse intelligit cum perfecta morum emendatione, domum domini ingrediendam. Eo quod fecimus omnes abominationes istas, idest ab eo. Secundo excludit eam, primo argumento ostendens emendam insufficientem pro culpis: numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista? Quasi dicat: si non purgati domum meam intratis, speluncam latronum eam facitis. Matth. 21: domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et ostendit culpam patentem: ego ego, singulariter, sum, ubique omnia videns, vidi, peccata vestra. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Secundo excludit exemplo: et primo ponit exemplum de Silo, ubi prius tabernaculum positum fuit: ite ad locum meum in Silo. Psalm. 77: et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. Secundo adaptat ad propositum, assumens similem culpam: et quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, ad modum hominis soliciti, qui summo mane surgit ad explenda opera sua; vel quia tempus illud congruum est ad contemplandum, et suscipiendum verba sapientiae, pro corpore jam quietato. Vocavi. Proverb. 1: quia vocavi, et renuistis, invocavi, et non fuit qui aspiceret et cetera. Et concludit similem poenam, quantum ad destructionem loci: faciam domui huic. Infra 26: dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. Et quantum ad captivationem populi, projiciam vos. Infra 23: vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitasti eos.


Lectio 2

[85079] In Jeremiam, cap. 7 l. 2 Hic excludit remedium orationis: et primo profertur sententia: nec assumas, etiam ab eis rogatus, et non obsistas, quia oratio sanctorum quodammodo detinet, et excludit Dei sententiam. Sapient. 18: properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans resistit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus: Isa. 64: non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te. Sed contra. Job 9: Deus cujus irae resistere nemo potest. Respondetur, quod verum est virtutis robore; sed oratione, et humilitate. Quia non exaudiam, more curialis domini, qui non vult faciem servi rogantis confundere. 4 Reg. 14: lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo et cetera. Secundo ponit causam ex culpa, primo proponens culpam, ostendens eam patentem, quia publice factam nonne vides? Ezech. 16: fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas: et communem quantum ad omnem sexum, et aetatem: filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, idest lunae; vel militiae, et omnibus astris. Infra 44: quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam? Secundo ostendit peccantium stultitiam, quia non Deum, sed seipsos offenderunt: numquid me ad iracundiam provocant? Job 35: si peccaveris, quid nocebis ei? Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Tertio comminatur poenam: ideo haec dicit dominus. Supra 4: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.


Lectio 3

[85080] In Jeremiam, cap. 7 l. 3 Hic excludit sacrificiorum fiduciam: et primo excludit sacrificiorum curam, ponens sententiam: holocaustomata vestra addite victimis vestris; quasi dicat: sicut victimarum major pars cedit in usus vestros, ita holocausta vobis ex toto comedite, quia carnium consumptione non delector. Psalm. 49: numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Et ponit causam: quia non sum locutus. Non enim dominus hoc propter se volebat; sed ut per hoc ab idolatria revocaret. Unde ante adorationem vituli, de quo Exod. 33, nulla praecepta de sacrificiis data sunt. Psalm. 39: sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Tunc dixi: ecce venio. Secundo arguit moralium inobedientiam; et primo ostendit culpam; secundo, comminatur poenam, ibi, tonde capillum tuum. Circa primum duo. Primo probat inobedientiam quasi per inductionem, ostendens eos inobedientes legi, ponendo legis praecepta: sed hoc verbum praecepi, a principio, quasi principaliter intentum. Audite vocem meam, de praeceptis moralibus. Ezech. 36: eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Et praecepti contemptum: et non audierunt (...) factique sunt retrorsum, semper peccata postea addentes. Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Ostendit etiam eos inobedientes praecedentibus prophetis: et misi ad vos omnes servos prophetas. 4 Reg. 17: testificatus est dominus in Israel, et in Juda per manum omnium prophetarum, et videntium, dicens: revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam, juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire domino Deo suo. Praedicit etiam, eos non obedituros sibi. Et loqueris (...) et non audient. Ezech. 3: domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Isa. 65: vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis, et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. Secundo infert conclusionem: et dices ad eos. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt fides, domini. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel fidelitas ad proximum. Prov. 20: virum fidelem quis inveniet?


Lectio 4

[85081] In Jeremiam, cap. 7 l. 4 Hic comminatur eis poenam: et primo praesignat eam facto: tonde capillum. Simile Ezech. 5: tertiam partem pilorum igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis; et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum. Generationem furoris. Isa. 10: ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Secundo determinat verba: et primo resumit idolatriae culpam, aggravans eam ex loco sacro: quia fecerunt offendicula, idola, in domo, scilicet in templo, et loco publico et aperto, et aedificaverunt quae non praecepi, quasi dicat: non tam gravia praecepi eis. Unde patet quod etiam a me recesserunt. Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis, carnes filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Secundo comminatur poenam: et primo quantum ad interfectionem virorum; secundo quantum ad effusionem cadaverum, ibi (cap. 18): in tempore illo, ait dominus, ejicient ossa regis Juda. Tertio quo ad ejectionem remanentium, ibi, et eligent magis mortem quam vitam. Circa primum tria. Primo ostendit interfectionis locum: ideo ecce dies venient, ut ubi peccaverunt, ibi puniantur. Infra 19: ecce dies venient, dicit dominus, et non vocabitur amplius locus iste Tophet, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis. Secundo excludit sepulturae officium: et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli. Sepelientur tamen aliqui vel a reliquiis, vel ab hostibus non valentibus sustinere foetorem. Psalm. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Tertio excludit universale gaudium: et requiescere faciam. Thren. ult.: defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster: quae omnia attestantur magnitudinem occisionis. Nota, quod Deus habitat nobiscum per fidei constantiam. Ephes. 3: habitare Christum per fidem in cordibus vestris et cetera. Per fraternae dilectionis concordiam. Matth. 18: ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Per praeceptorum obedientiam. Joan. 14: si quis diligit me sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Per devotae contemplationis eminentiam. Apoc. 3: ego sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Item nota, quod quoddam est templum historicum. Psalm. 137: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allegoricum, ipsa Ecclesia. 1 Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Typicum, ipse justus. 1 Cor. 6: nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti? Anagogicum, ipse Deus. Apoc. 21: dominus Deus omnipotens templum illius est, et agnus. Item nota, quod vocem domini debemus audire, illum diligendo caritatis amore, quia bonum nostrum. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Ei serviendo cultus religione, quia dominus. Deut. 10: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psalm. 2: servite domino in timore. Post eum eundo praecepti observatione, quia pater. Supra 3: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Illum quaerendo recta intentione, quia finis. Soph. 2: quaerite dominum omnes mansueti terrae, quia judicium ejus estis operati. Eum adorando debito honore, quia factor noster est, et Deus. Matth. 4: dominum Deum tuum adorabis.


Caput 8
Lectio 1

[85082] In Jeremiam, cap. 8 l. 1 Hic comminatur cadaverum effossionem: et primo ponit ipsam effossionem: dicent ossa, credentes aurum, vel aliquid talium invenire. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Secundo effossorum dispersionem: et expandent ea. 4 Reg. 17: adoraverunt universam militiam caeli. Sap. 11: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Tertio eorum vilitatem. Non colligentur. Isa. 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.


Lectio 2

[85083] In Jeremiam, cap. 8 l. 2 Hic ostendit oppressionem remanentium significata ex ipsa mortis electione; quae quidem in se non est eligibilis, sed inquantum malorum terminus est. Apoc. 9: in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.


Lectio 3

[85084] In Jeremiam, cap. 8 l. 3 Hic ostendit eorum obstinationem, et duritiam in peccato: unde dividitur contra totum praecedens: et primo ostendit obstinationem in peccatis quae committuntur in Deum, vel in seipsum, et in proximum. Deinde de illis quae committuntur directe in proximum, cap. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Circa primum duo. Primo arguit duritiam; secundo comminatur poenam, ibi, congregans congregabo eos. Circa primum quatuor. Primo ostendit eorum duritiam quantum ad idolatriam; secundo quantum ad superbiam, ibi, quomodo dicitis: sapientes nos sumus, et lex domini nobiscum est? Tertio quantum ad avaritiam, ibi, propterea dabo mulieres eorum exteris; quarto quantum ad inverecundiam, ibi, confusi sunt, quia abominationem fecerunt et cetera. Circa primum ostendit eorum duritiam admirabilem ex tribus. Primo ex communi consuetudine, proponens consuetudinem: numquid qui cadit non resurget? Spiritualiter, vel etiam corporaliter, quantum ad conversionem peccati, qui aversus est, quantum ad aversionem: quasi dicat: haec est consuetudo. Psalm. 40: numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Amos 5: virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Et concludit admirationem: quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem, quantum ad peccatum, aversione contentiosa? Quasi contendentes contra dominum, vel contemnentes ipsum. Deuter. 31: ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Apprehenderunt, quantum ad conversionem mendacium dolum. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Secundo peccatorum universalitatem, ostendens universalem negligentiam quantum ad bona agenda: attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, et multo minus agit. Ps. 13: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et universalem impoenitentiam de malis commissis: nullus est qui agat poenitentiam. Rom. 2: tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae. Et irrefrenatam concupiscentiam: omnes conversi sunt. Eccl. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Job 15: cucurrit adversus Deum recto collo, et pingui cervice armatus est. Et 40: abscribit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Tertio ex irrationabilium comparatione, ponens eorum cognitionem: milvus in caelo, idest in aere, cognovit tempus, aptum operibus suis, adventus, quia transeunt in hyeme ad loca calida et redeunt in vere, et hoc instinctu naturalis aestimationis. Job 12: interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Et ponit populi ignorantiam: populus autem meus non cognovit judicium, sibi superventurae propitiationis. Isa. 1: Israel autem me non cognovit.


Lectio 4

[85085] In Jeremiam, cap. 8 l. 4 Hic ostendit eorum superbiam ex jactantia sapientiae: et circa hoc tria. Primo ponit jactantiam: sapientes nos sumus. Isa. 5: vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Secundo ostendit injustitiam: vere mendacium, vel mala Scripturas exponendo, vel iniquas leges condendo. Isa. 10: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes: injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. Tertio ponit poenam: confusi sunt, praeteritum pro futuro. Job 12: adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Et resumit causam: verbum domini projecerunt. Eccl. 1: fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Oseae 4: quia tu scientiam repulisti, ego te repellam ne sacerdotio fungaris mihi.


Lectio 5

[85086] In Jeremiam, cap. 8 l. 5 Hic ostendit avaritiam: et primo ponit poenam, haeredibus, idest qui fortiter, et secure quasi hereditatem propriam tenent. Deut. 28: uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Secundo ponit culpam: et primo avaritiae desiderium: quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, quasi finem. Isa. 1: omne caput languidum, et omne cor maerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Secundo ponit dolum in consequendo, a propheta. Tertio doli modum, et sanabant. Ezech. 13: vivificabant animas eorum, et violabant me ad populum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendacis.


Lectio 6

[85087] In Jeremiam, cap. 8 l. 6 Hic ostendit inverecundiam: et primo verecundiae causam, confusi sunt; quasi dicat: poenas patiuntur, quibus confundi deberent. Eccl. 4: et confusio adducens peccatum. Secundo ostendit inverecundiam: quinimmo confusione non sunt confusi. Supra 3: frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Tertio poenam; idcirco cadent inter corruentes, ut supra 6 Thr. 1: cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator.


Lectio 7

[85088] In Jeremiam, cap. 8 l. 7 Hic ponit poenam supra poenam praedictam simul: et primo ponit domini sententiam quantum ad hominum afflictionem, congregabo in Jerusalem, obsidendo. Infra 12: congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Et quantum ad fructuum direptionem. Non est uva, vobis, sed hostibus, qui vestra, vobis videntibus, comedunt. Praetergressa, ab eis in manus hostium. Habac. 3: ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Secundo populi miseriam: quare sedemus? Vel ponit eorum praeparationem, ponens mutuam exhortationem: quare sedemus? In locis urbium quasi quieti. Sileamus, quasi stupentes, vel a tumultu belli. Supra 4: congregamini, et ingrediamur. Et exhortantium rationem, dum praevident poenam: quia dominus Deus noster silere nos fecit, stupore. Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et confitentur culpam, peccavimus. Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et recognoscunt expectationis stultitiam: et expectavimus, secundum dicta pseudoprophetarum, bonum, meritum pacis. Prov. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. Ponit etiam hostium persecutionem, et famam, a Dan. Supra 4: vox annuntiantis. Ponit etiam effectum famae: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra, hyperbolice, vel methonimice. Psal. 17: commota est, et contremuit terra. Et etiam inflictam per eos poenam: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, scilicet fructus. Ps. 78: comederunt Jacob; et locum ejus desolaverunt. Et excludit medicinam: quia ecce ego mittam vobis serpentes, Chaldaeos, quibus non est incantatio, quia nullo modo placari poterunt. Psalm. 57: furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Apoc. 9: cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Tertio ponit compatientis misericordiam, et primo super populi afflictionem ponens compassionem, dolor, ex persona domini; et est antropospatos: vel ex persona prophetae. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus. Et populi afflictionem: ecce vox, hostium de terra longinqua; vel populi contra eosdem hostes; vel de terra captivitatis. Supra 4: vocem quasi parturientis audivi. Et afflictionis rationem: numquid dominus non est in Sion? Immo ipse Deus posset dare et consilia et auxilia et responsa: unde nullam causam habetis alios deos quaerendi. 4 Reg. 1: numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub Deum Accaron? Secundo compassionem super diuturnitatem, ponens afflictionis diuturnitatem: transiit messis, finita est aestas, et salvati non sumus, a famis periculo, quia fructum non recollegimus: ex persona populi. Sic 4 Reg. 6: unde salvare te possum? Tertio compassionem: super contritione; ex persona domini, ut supra. Isa. 63: factus est eis salvator in omni tribulatione eorum. Vel ex persona prophetae. Thren. 2: conturbata sunt viscera mea. Quarto assignat diuturnitatis rationem, quia scilicet a peccato curari noluerunt: numquid resina, per quam medicina poenitentiae contra culpam, vel divinae sapientiae, medicus, propheta, vel sacerdos, non est in Galaad? Ubi vigebat medicinae studium. Infra 4: ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti. Quare igitur non est obducta, curata, cicatrix, peccati? Isa. 1: vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Nota, quod multiplex est silentium: scilicet stuporis. Amos 8: in omni loco projicietur silentium. Securitatis. Isa. 32: eritque opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Longanimitatis. Thren. 3: bonum est praestolari cum silentio salutare domini. Et quietis cordis. Eccl. 12: verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Item nota, quod fugienda est societas malorum, quia alliciunt verbis. 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Trahunt exemplis. Ps. 17: cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris. Afficiunt quantum ad famam. Eccl. 13: qui tangit picem inquinabitur ab eo. Involvunt quantum ad poenam. Num. 16: recedite a tabernaculis impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.


Caput 9
Lectio 1

[85089] In Jeremiam, cap. 9 l. 1 Hic ostendit obstinationem ipsorum in peccatis quae sunt directe in proximum: et primo ponitur ipsius compassio quantum ad poenam: quis dabit? Quasi dicat: tristitiae et compassioni non sufficit humor, qui est materia lacrymarum, aquam, quantum ad abundantiam, fontem, quantum ad indeficientiam. Thren. 3: divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei. Et quantum ad culpam: quis dabit me in solitudine? Quasi dicat: mallem in solitudine habitare, quam peccata ipsorum videre, diversorum viatorum idest in qua, quamvis nullus habitet, diversi tamen transeunt. Vel in solitudine de diversis viatoribus, per quam scilicet vel nullus, vel rarus transit. Infra 12: reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. Secundo describitur populi conditio: quia omnes adulteri sunt: et primo quantum ad culpam: secundo quantum ad poenam, ibi, propterea haec dicit dominus exercituum. Circa primum duo. Primo ponit peccatum quod est ex violatione alieni thori. Adulteri sunt. Supra 5. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Ex transgressione pacti humani vel divini: coetus praevaricatorum; quasi dicat: ad hoc conjuraverunt. Isa. 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Ex locutione mendacii: extenderunt linguam suam quasi arcum ex quo sagitta dolosi verbi. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus, secundo exaggerat ipsum: et primo ex augmento culparum: confortati sunt in terra, idest in terrenis peccatis: vel in terrenis bonis privati caelestibus. Psalm. 72: zelavi super iniquos pacem peccatorum videns. De malo ad malum egressi sunt, peccatum peccato addentes. Oseae 4: maledictum et mendacium, homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Secundo ex conditione peccantium, quia etiam inter conjunctos, ad quos magis tenentur opera caritatis extendere. Et primo consulit cautelam: unusquisque se a proximo suo custodiat, qui conjungitur aliqua civili vel spirituali communicatione, fratre, qui conjungitur naturali foedere. Michaeae 7: nolite credere amico, nolite confidere in duce. De secundo assignat causam ex parte fraudulentiae: et primo ponit fraudis peccatum: quia omnis frater supplantans, alienam rem injuste surripiens. Gen. 27: supplantavit me en altera vice, primogenita mea antea tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam. In modo faciendi, quia omnis amicus fraudulenter incedet. Isa. 32: fraudulenti vasa pessima sunt. Et in verbo, et vir fratrem suum deridebit. Job 12: qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum. Futurum tempus indicat perseverantiam. Secundo assignat rationem, quia assueti ad mendacia, docuerunt, per consuetudinem, et studiosi ad mala opera, laboraverunt. Prov. 4: non enim dormiunt nisi male fecerint, et non capitur somnus ab eis nisi supplantaverint. Sap. 5: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus. Tertio inducit conclusionem: habitatio tua, o Jeremia, vel o Jerusalem, in medio doli, idest dolosi populi. Ezech. 2: increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.


Lectio 2

[85090] In Jeremiam, cap. 9 l. 2 Hic ponitur conditio populi miseranda quantum ad poenam: et primo ponit sententiam; secundo determinat poenam, ibi, super montes assumam fletum. Circa primum duo. Primo ponit sententiam, conflabo, sicut aurum in igne, ut vel sic saltem mundentur. Eccli. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Secundo ostendit sententiae justitiam: primo excludens misericordiae viam: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? Quasi dicat: non restat aliud nisi ut puniam, omnibus aliis viis expertis. Isa. 5: quid est quod ultra debui facere vineae meae, et non feci ei? Secundo proponit culpam, sagitta, quae a longe percutit, et usque ad intima penetrat. Prov. 26: verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis. Et 25: jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Psalm. 63: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Psalm. 27: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Tertio concludit poenam: numquid super his non visitabo? Ut supra 5.


Lectio 3

[85091] In Jeremiam, cap. 9 l. 3 Hic determinat poenam in speciali: et primo determinat poenam; secundo excludit falsam evadendi fiduciam, ibi, haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua. Circa primum tria. Primo ponit vastationem terrarum. Secundo afflictionem hominum, ibi, idcirco haec dicit dominus et cetera. Tertio abjectionem cadaverum, ibi, loquere: haec dicit dominus, et cetera. Circa primum duo. Primo determinat destructionem terrae quantum ad possessiones, designans combustionem. Quoniam incensa sunt. Joel. 1: ad te domine clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Eo quod non sit vir pertransiens. Supra 4: intuitus sum, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recessit. Et non audierunt vocem possidentis, quia jam non ibat illuc. Et quantum ad civitates: et dabo Jerusalem in acervos arenae. Isa. 17: ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Secundo assignat rationem. Et primo ponitur quaestio: quis est vir qui intelligat, per se, ad quem verbum oris domini fiat? Ut per revelationem cognoscat. Isa. 42: quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? Secundo ponitur responsio: et dixit dominus, quantum ad adversionem, quia dereliquerunt, quasi non assidui ad meditandum, non audierunt, quasi prompti ad obediendum, non ambulaverunt, quasi efficaces ad implendum. 1 Mach. 1: multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda, et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis, et noluerunt infringere legem Dei sanctam; et trucidati sunt. Et quantum ad conversionem, noluerunt; idest secuti sunt prava desideria sua, Baalim, pluralis numeri, et masculini generis. Eccli. 18: post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.


Lectio 4

[85092] In Jeremiam, cap. 9 l. 4 Hic comminatur poenam quantum ad ipsos homines: et primo determinat poenam quantum ad afflictionem: cibabo absinthio, angustiis quas a Chaldaeis perpessi sunt, potum, quia auxilium Aegyptiorum vertetur eis in amaritudinem, quo tribulationes se evadere credebant, sicut potu cibus facile traducitur. Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et quantum ad captivitatem, dispergam; et quantum ad occisionem, et mittam, prius. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos. Secundo invitat ad planctus tristitiam: haec dicit dominus: et primo invitat lamentatrices secundum consuetudinem Judaeorum, ut ad fletum provocent: vocate lamentatrices; qui mos tangitur infra 22: non concrepabunt ei: vae domine, et vae inclyte. Luc. 23: filiae Jerusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Secundo ponit praeceptum flendi, primo ad populum indicens praesentem luctum: deducant oculi nostri lacrymas. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Et praedicens futurum, quod est quasi materia praesentis: quia vox audita est, spiritu prophetiae; vel ponit praeteritum pro futuro. Infra 31: vox in excelso audita est. Et assignat causam, quomodo (vox plangentium in Sion) vastati, quantum ad vastationem regionis, confusi quantum ad servitutem? Dereliquimus, quantum ad captivitatem. Supra 4: vae nobis, quoniam vastati sumus. Secundo ad ipsas lamentatrices indicens luctum: audite ergo mulieres verbum domini. Isa. 32: mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam, et cetera. Et determinans causam: quia ascendit mors, idest Chaldaeus mortem inferens, in quo designatur velocitas ipsorum et fortitudo, qui non contenti intrare per ostia, per tecta, et fenestras conscendebant. Joel. 2: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.


Lectio 5

[85093] In Jeremiam, cap. 9 l. 5 Hic ponit poenam quantum ad ipsa cadavera quae remanserunt inhumata, quasi fenum, quod a metente quasi vile quiddam negligitur. Isa. 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.


Lectio 6

[85094] In Jeremiam, cap. 9 l. 6 Hic excludit evasionis falsam fiduciam: non glorietur; quasi per hoc credens se liberari, in sapientia, quae praecipua est inter humana bona animae, fortitudine, praecipua inter humana bona corporis, divitiis, quae praecipua sunt in bonis exterioribus. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Et ostendit veram fiduciam: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire, per cognitionem in intellectu, et nosse, per experientiam dulcedinis in affectu. Psal. 61: in Deo salutare meum, gloria mea, et spes mea in Deo est 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur. Et assignat causam: quia ego sum dominus qui facio misericordiam, ut vos liberem, judicium, ut hostes opprimam, justitiam, ut sit aequalitas, placent, in vobis. Mich. 6: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Secundo excludit fiduciam legalium caeremoniarum, et circumcisionis specialiter, quae praecipua est, quae etiam ex patribus est: quia est imperfecta, ex carne tantum, et non in corde. Unde simul cum incircumcisis puniuntur. Ecce dies veniunt. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis auribus et cordibus, vos semper spiritui sancto restitistis. Nota, quod homo non debet gloriari in sapientia, quia transitoria. Isa. 29: peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Quia imperfecta. Eccl. 8: intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole. Quia nociva. 1 Cor. 8: scientia inflat, caritas vero aedificat. Quia laboriosa. Eccl. 1: in multa sapientia multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. Item non debet gloriari in fortitudine, quia fragilis. Job 6: nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Quia frequenter inutilis. Eccl. 9: vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; secundum tempus, casumque in omnibus. Quia non domino acceptabilis. Psalm. 146: non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Quia peccati occasio. Sap. 2: sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur. Item non debet gloriari in divitiis, quia transitoriae. Jac. 5: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Quia insufficientes. Prov. 17: quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Quia verbum Dei impedientes. Matth. 13: fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Quia nocivae. Eccl. 5: divitiae congregatae in malum domini sui.


Caput 10
Lectio 1

[85095] In Jeremiam, cap. 10 l. 1 Hic ostendit populi dignitatem, ut ex hoc appareat eorum culpa gravior, et poena justior. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit eorum dignitatem ex divina majestate; in secunda ex divino foedere, cap. 11: verbum quod factum est a domino ad Jeremiam; in tertia ex dimissa adhaesione, vel protectione, cap. 13: haec dicit dominus ad me. Circa primum duo. In primo ostendit dignitatem eorum in comparatione ad alios populos, ex hoc ipso quod verbum domini colebant; in secunda comminatur poenam, quia cultum Dei repulerunt per idolatriam, ibi, congrega de terra confusionem tuam. Circa primum duo. Primo ostendit differentiam deorum; secundo ex hoc concludit destructionem cultorum, ibi, stultus factus est omnis homo. Circa primum tria. Primo discernit Deum verum a falsis diis, quantum ad dominii majestatem: secundo quantum ad durationis aeternitatem, ibi, doctrina vanitatis eorum; tertio quantum ad divinitatis veritatem, ibi, sic ergo dicetis eis. Circa primum duo. Primo ostendit idolorum vanitatem, et infirmitatem, secundo divinam majestatem, ibi, non est similis tui, domine. Circa primum duo. Primo proponit praeceptum, ut non flectantur ad idolatriam, neque gentium imitatione, juxta vias; neque caelestium magnitudine, a signis caeli nolite metuere, ita scilicet quod in eis divinitatem credatis; vel quod necessitatem habeant super ea quae dependent ex libero arbitrio. Deut. 4: ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit dominus Deus ut ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt. Secundo probat propositum, ponens idolorum vanitatem: leges populorum, quibus ad idolatriam se obligant, vanae, quia inutiles, et sine veritate divinae scientiae. Sap. 13: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et hanc vanitatem probat ex substantiae vilitate quantum ad materiam, quia lignum. Isa. 44: succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Quantum ad causam efficientem principalem. Opus manus; et instrumentalem, in ascia. Sap. 13: infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum, et cetera. Isa. 44: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Quantum ad formam decoris. Argento. Baruch ult.: ligna eorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui. Et compositionis, clavis, et malleis. Isa. 41: confortavit faber aerarius percutiens malleo, eum qui cudebat tunc temporis, dicens: glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur. Probat etiam ex operis infirmitate, quia non habent operationem sensitivam, neque intellectivam: in similitudinem palmae quae non intelligit, quamvis decora sit, et non loquentur, quantum ad actum rationis, portata, scilicet ab aliis, quia incedere non valent, quantum ad operationem sensitivae animae. Ps. 113: os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Tertio concludit intentum: nolite ergo timere: quaedam enim colebantur, ut bene facerent; quaedam, ne male. Isa. 41: bene quoque, aut male si potestis facite, et loquemur, et videamus simul.


Lectio 2

[85096] In Jeremiam, cap. 10 l. 2 Hic ostendit divinae dominationis majestatem: et primo ostendit singularem potentiam: magnus, in seipso, et magnum nomen, in hominum opinione. Et ex hoc concludit timorem: quis non timebit? Supra 5: me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis? Secundo ostendit suam singularem scientiam: et primo excludens sapientiae aequalitatem: tuum est enim decus. Apoc. 7: benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Secundo ostendens eorum fatuitatem in comparatione ad divinam sapientiam; et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes, in divinis, fatui, in humanis. 1 ad Cor. 3: sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.


Lectio 3

[85097] In Jeremiam, cap. 10 l. 3 Hic ostendit differentiam quantum ad aeternitatem: et primo ostendit idolorum inceptionem quantum ad eorum substantiam, quae de ligno facta sunt: doctrina vanitatis eorum, sapientum in gentibus, lignum, idest idolum de ligno factum. Ab hoc enim sapientia vana ipsorum cernitur. Et quantum ad argentea, argentum; et quantum ad aurea, aurum de Ophir, opus, scilicet haec sunt, artificis, et opus manus; quasi etiam vile opus. Ps. 113: simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Et quantum ad eorum ornamenta, hyacinthus: constat enim, illud quod factum est, incepisse. Baruch ult. opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. Secundo proponit Dei aeternitatem, adjungens veritatem, et majestatem: quia Deus verus et sempiternus. Isa. 40: Deus sempiternus, dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet. Et ex his concludit timorem: ab indignatione ejus commovebitur terra; quasi dicat: etiam insensibilia ipsius iram sentiunt: non sustinebunt prae timoris magnitudine. Ps. 17: commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt.


Lectio 4

[85098] In Jeremiam, cap. 10 l. 4 Hic ostendit differentiam quantum ad divinitatis veritatem: quam primo excludit ab idolis, ostendens in eis non esse divinam operationem: sic ergo dicetis eis, cultoribus idolorum. Unde in Hebraeo, Chaldaeo sermone scriptum est: pereant, idest cultus eorum cesset Ps. 18: caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Secundo ostendit in Deo esse divinam operationem: et primo quantum ad creationem essentialium partium mundi: qui facit terram, quantum ad infima, praeparat orbem, quantum ad summa. Prov. 3: dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. Ps. 103: extendens caelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. Secundo quantum ad passiones aeris, ut non solum priora a primis esse credantur, sicut quidam philosophi dicunt; sed etiam omnium auctor, quasi operans in omnibus. Et primo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida, sicut nubes, et pluviae: ad vocem, ad praeceptum, ab extremitatibus, propter abundantiam aquarum in circuitu terrae. Secundo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida et sicca, fulgura: immutat ordinem, quia post fulgura frequenter sequitur pluvia. Tertio quantum ad ea quae fiunt ex sicca materia: et educit de thesauris, de occultis causis, et locus in quibus generantur. Psal. 134: educens nubes ab extremis terrae, fulgura in pluviam fecit.


Lectio 5

[85099] In Jeremiam, cap. 10 l. 5 Hic concludit destructionem cultorum: et primo ponit idolatrarum ignominiam quantum ad stultitiam: stultus factus est, apparuit, a scientia sua, qua idolum finxit. 1 Cor. 1: stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Et quantum ad confusionis poenam, confusus est. Ps. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Et assignat causam ex idolorum falsitate: quoniam falsum est, vanitate, vana, et finitione. In tempore visitationis suae peribunt. Sap. 14: quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur. Secundo excludit Judaeorum gloriam: non est his similis pars Jacob. Psalm. 15: dominus pars hereditatis meae, et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam mihi: quia felicitas cujuslibet est sua pars. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum. Virga hereditatis, quasi sceptrum ipsius, quia hereditarium regnum ipsius est. Vel virga, quasi sors. Deut. 32: pars autem domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus.


Lectio 6

[85100] In Jeremiam, cap. 10 l. 6 Hic comminatur eis poenam, quia hanc dignitatem non servaverunt: et primo comminatur poenam; secundo propheta petit misericordiam ibi, scio, domine, quia non est hominis via ejus. Circa primum tria. Primo comminatur poenam; secundo, poenae causam, ibi, quia stulte egerunt pastores; tertio, poenae ordinem, ibi, vox auditionis ecce venit. Circa primum duo. Primo dominus praesignat poenam obsidionis: congrega, in urbe, de terra, de agris, confusionem, idest fructus tuos, qui sunt confusione digni. Supra 8: congregans congregabo eos, ait dominus. Et poenam captivitatis: quia haec dicit dominus: ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, quasi dicat: ulterius non parcam: ita ut non inveniantur, in urbe: vel quia major pars mortua est. Thren. ult.: projiciens repulisti nos. Secundo populus ex hoc territus plangit futuram poenam: et primo in generali, plangens poenam, vae mihi. Infra 30: insanabilis fractura tua, quia pro peccatis. Et promittit patientiam: ego autem dixi: plane haec infirmitas mea est, quasi pro peccatis mihi debita, et portabo illam, patienter. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Secundo in speciali quantum ad destructionem domorum: tabernaculum, quia domus ita facile sicut tentoria destructa sunt, funiculi, quibus tentoria extenduntur. Supra 4: repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae. Et quantum ad afflictionem habitatorum, filii mei, Baruch. 5: exierunt abs te pedibus ducti ab inimicis. Non est qui extendat, quasi qui reaedificet.


Lectio 7

[85101] In Jeremiam, cap. 10 l. 7 Hic assignat communem poenam per ordinem, quia peccata praelatorum sunt causa caecitatis ipsorum. Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum. Et haec causa destructionis populi. Matth. 15: si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Ezech. 34: dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.


Lectio 8

[85102] In Jeremiam, cap. 10 l. 8 Hic determinat ordinem poenae, praesignans hostem ab Aquilone venientem. Supra 1: ab Aquilone pandetur omne malum super omnes cognationes terrae.


Lectio 9

[85103] In Jeremiam, cap. 10 l. 9 Hic petit misericordiam: et primo ostendit petendi necessitatem: non est hominis via, quantum ad electionem, ut ambulet, quantum ad executionem, dirigat, quantum ad ordinationem in finem; et ita nec in potestate nostra resistere, nec Chaldaei impugnare; sed totum dependet ex tua dispositione. Psal. 36: a domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Prov. 16: cor hominis disponit viam suam; sed domini est dirigere gressus ejus. Secundo ponit petitionem qua petit populus misericordiam: corripe me in judicio, consuetae misericordiae, non condemnationis, de quo in Psalm. 142: non intres in judicium cum servo tuo domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et non in furore, secundum debitae vindictae mensuram, ne forte ad nihilum redigas me: justum enim esset ut peccans in Deum ab ipso relinqueretur, et sic in nihilum tenderet. Et sic non facit contra praeceptum domini supra 14: tu ergo noli orare pro populo isto quia non petit ut non puniantur, sed ne omnino deleantur. Psalm. 37: domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et petit hostibus iram. Effunde indignationem: et assignat causam, quia comederunt. Psalm. 78: effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Nota, quod stultus est homo a scientia Dei: propter cordis elationem. Rom. 1: dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Propter inquirendi curiositatem. Act. 26: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Propter scientiae incertitudinem. Isa. 47: haec scientia tua, et sapientia tua decepit te. Propter operis perversitatem. Sap. 2: excaecavit enim eos malitia eorum. Item nota, quod debet portari divina percussio patienter: propter affectum percutientis. Prov. 1: disciplinam domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias, cum ab eo corriperis. Propter conscientiam criminis. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Propter expectationem muneris. Jac. 5: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Propter inutilitatem murmuris. Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?


Caput 11
Lectio 1

[85104] In Jeremiam, cap. 11 l. 1 Hic ostendit populi dignitatem ex hoc quod cum Deo pacto inito foederati erant: et primo ponit pactum, et transgredientibus comminatur poenam; secundo disputat de punientis justitia, cap. 12: justus quidem tu es, domine. Circa primum duo. Primo proponit confoederationem; secundo foederis transgressionem, ibi, quia contestans contestatus sum. Circa primum duo. Primo inducitur propheta ad annuntiandum, audite tu, et qui tecum sunt: boni sunt, et ita quasi privilegiati. Et dices ad eos. De hoc pacto Ezech. 16: operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait dominus Deus, et facta es mihi. Secundo inducitur populus ad observandum: et primo proponit rationes duas, quarum primam sumit a poena transgredientium, maledictus vir. Deut. 27: maledictus vir qui non permanserit in sermonibus legis hujus, nec eos opere perfecerit. Et assignat justitiam: in die qua eduxi eos de terra Aegypti; quasi dicat: justum est puniri illos qui post tot beneficia ingrati sunt: fornace, propter afflictionem, ferrea, propter duram dominationem. Deut. 4: vos autem tulit dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. Et ponit pacti formam: dicens, in quo aliquid petit, scilicet obedientiam: audite, et aliquid promittit, scilicet divinae familiaritatis gloriam: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Supra 7: hoc verbum praecepi eis dicens: audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus et cetera. Secundam rationem sumit ex praemio observantium: ut suscitem, quia jam quasi periit captivitate imminente, lacte, propter abundantiam animalium, melle, propter abundantiam terrae nascentium. Vel hyperbolice in his duobus abundantia omnium bonorum designatur. Deut. 6: multipliceris amplius, sicut pollicitus est dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte, et melle manantem. Secundo ponitur prophetae assensio: respondi, amen; idest, vere fecisti quod promisisti; vel fiat hoc quod promittis. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen. Tertio inducitur conclusio, ut scilicet observent: et dixit dominus. Isa. 40: exalta in fortitudine vocem tuam.


Lectio 2

[85105] In Jeremiam, cap. 11 l. 2 Hic ostendit quomodo pactum transgressi sunt: et primo peccando in Deum; secundo peccando in prophetam, ibi, tu autem, domine, demonstrasti mihi, et cognovi. Circa primum duo. Primo proponit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, quamobrem haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ostenditur diligens admonitio, tum ex juratione, contestans, quasi adjurans; tum ex temporis continuitate, in die qua eduxi, tum ex temporis opportunitate, mane consurgens, quando homo magis paratus est ad intelligendum. Supra 7: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens. Secundo ponitur inobedientis populi transgressio: et non audierunt. Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Tertio ponitur culpae aggravatio ex obstinatione: et induxi super eos: quia nec per poenas, nec per beneficia, quae in pacto legis continebantur eis indicto correcti sunt. Prov. 1: quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Ex conjuratione: inventa est conjuratio; quasi dicat: omnes communiter peccant, ac si ad hoc conjurassent: est enim conjuratio, consensus juramento firmatus ad aliquid faciendum. Isa. 8: omnia quae loquitur populus iste conjuratio est. Et ex consuetudine, reversi sunt. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus. Quarto inducitur conclusio: irritum fecerunt. Oseae 6: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ipsi praevaricati sunt in me. Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est.


Lectio 3

[85106] In Jeremiam, cap. 11 l. 3 Hic contra incorrigibilem culpam comminatur inevasibilem poenam: et primo ponitur poena, ecce ego. Isa. 24: qui explicuerit se de fovea, tenebitur laqueo. Secundo excludit evasionis remedia: et primo quod non juvabuntur orationibus propriis fusis ad Deum: clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Proverb. 1: invocabunt me, et non exaudiam. Et fusis ad idola: et ibunt civitates Juda. Isa. 45: nescierunt qui levant signum sculpturae suae, et rogant dominum non salvantem. Et adjungit idolorum multitudinem: secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Ezech. 16: fecisti prostibulum in cunctis plateis, ad omnem caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae. Supra 2 idem. Neque etiam orationibus alienis: tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem, ut me quasi misericordem laudans, ad misericordiam provoces. 1 Reg. 16: usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? Supra 7 idem. Secundo quod non juvabuntur sacrificiorum oblationibus, assignans reprobationis rationem: quid est quod dilectus? Scilicet populus Juda, in domo, in templo colens ibi idola. Ezech. 8: fili hominis, putas ne vides tu quod isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedant a sanctuario meo? Et ponit sacrificiorum reprobationem: numquid carnes? Scilicet animalium immolatorum. Heb. 10: impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Tertio ostendit quod non juvabuntur propriis viribus: et circa hoc duo. Primo commemorat pristinam gloriam: olivam uberem, quantum ad abundantiam ramorum, in quo signatur multitudo populi, pulchram, quantum ad virorem coloris, in quo prosperitas florens, et virtus animi virens, fructiferam, quantum ad copiam fructuum, in quo abundantia bonorum operum, et magnorum, speciosa, quantum ad compositionem partium, in quo designatur ordinatio debita populi. Vocavit, ut talis fama undique de te exiret. Oseae 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Secundo praedicit futuram poenam, primo proponens ipsam poenam: ad vocem loquelae, idest ad imperium Nabuchodonosor, vinea, idest domus Israel, exarsit in ea ignis, ad litteram, fructeta, scilicet homines, et ea quae ad eos pertinebant. Vel loquelae grandis, quia ex tali vocatione grandia de te sensisti, et ideo poenam meruisti. Is. 27: in praelio gradiar super eam, succendam eam pariter. Secundo punientis potentiam, dominus exercituum. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat, deducit ad Inferos et reducit, et cetera. Tertio ponit causam, pro malis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.


Lectio 4

[85107] In Jeremiam, cap. 11 l. 4 Hic ostendit quomodo transgressi sunt peccando in ipsum prophetam: et hoc quidem quod dicitur, ad litteram convenit Jeremiae, qui in odium populi venit, propter mala quae praedicebat; sed persecutio Jeremiae figurabat passionem Christi, sicut dicit illa Glossa. Videtur autem hoc superiori sententiae contraire, in qua quae dicta sunt, personae Christi aptavimus non Jeremiae, et cetera. Sed omnes prophetae in typum salvatoris pleraque gesserunt, et quod in praesenti in Jeremia completum est, hoc in futurum de domino prophetavit. Circa hoc ergo tria. Primo enim propheta proponit culpam adversariorum: et primo communis culpae revelationem: demonstrasti, interiori revelatione, ostendisti, exterioribus signis, studia, machinationes eorum contra me. Isa. 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi hujus et cetera. Et proponit revelationis necessitatem, quia per se cogitationem scire non poterat, nec suspicari propter suam innocentiam, quae talia non merebatur. Et ego quasi agnus, et non cognovi. Christus etiam secundum hominem in via cognitionem illam accepit a Deo, qua omnia scivit per gratiam unionis, sicut alii accipiunt ea quae sciunt per gratiam revelationis. Isa. 53: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. 1 Cor. 2: quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ps. 93: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Mittamus lignum, idest taxum, ut sic venenatus moriatur, eradamus, ita quod nulla memoria ipsius remaneat, sicut in tabula rasa praecedentis Scripturae. Mystice mittamus lignum, idest corpus Christi in lignum crucis: vel lignum in panem, idest per lignum crucis scandalum doctrinae ejus suscitemus, quae panis est. Isa. 53: quia abscissus est de terra. Secundo propheta petit vindictam, allegans auctoritatem et potentiam per quam potest: tu autem, domine Sabaoth, idest exercituum: justitiam per quam vult, qui judicas juste, scientiam per quam scit, et probas renes, idest affectiones, corda, idest cogitationes, videam ultionem tuam ex eis, ex persona Christi, qui scilicet obstinati sunt: pro aliis enim orat. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Thren. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum. Et assignat causam: tibi enim revelavi, non quasi nescienti, sed totam causam meam in te ponens. Ps. 54: jacta cogitatum tuum in domino; et ipse te enutriet. Tertio dominus comminatur poenam: et primo resumit malitiam: propterea haec dicit dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, ad interficiendum. Ps. 37: vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et addit causam hujus malitiae: et dicunt: non prophetabis; quasi, sic solum mortem evadere poteris, si prophetare cesses. Isa. 30: qui dicunt videntibus, nolite videre. Secundo comminatur poenam, primo praedicens visitationem: propterea haec dicit dominus. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Secundo poenae determinationem: juvenes eorum. Infra 15: qui ad gladium, ad gladium, qui ad famem, ad famem, et cetera. Tertio punientis potestatem: inducam enim malum, ego scilicet qui possum. Infra 17: indue super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Mystice per viros Anathoth, qui interpretatur obedientia, significantur viri Jerusalem, qui quondam domino obedientes, Christum postea persecuti sunt. Nota, quod sanctus dicitur oliva propter pinguedinem, in quo devotio. Rom. 11: socius radicis, et pinguedinis olivae factus es. Propter olei nitorem, in quo contemplatio. Zach. 4: isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universae terrae. 3 Reg. 6: fecit in oraculo duos Cherubim de lignis olivarum, decem cubitorem altitudinis. Propter foliorum virorem, in quo virtus mentis. Gen. 8: reversa est columba ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Propter fertilitatem, in quo abundantia bonorum operum. Ps. 31: ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Propter pulchritudinem, in quo sanctorum gloria. Eccli. 24: quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquas. Oseae 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.


Caput 12
Lectio 1

[85108] In Jeremiam, cap. 12 l. 1 Hic propheta disputat de punientis justitia: et primo ponitur prophetae disputatio; secundo domini responsio, ibi, reliqui domum meam. Circa primum tria. Primo captat benevolentiam ex persona judicis: justus quidem tu es, domine. Ps. 118: justus es, domine, et rectum judicium tuum. Et ex honestate causae: verumtamen juxta loquar ad te. Job 13: ad omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio. Et sic uterque eorum tenet locum opponentis. Sed Habacuc tenet locum respondentis, cap. 2: super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem. Secundo proponit causam quantum ad adversarios, proponens eorum prosperitatem quantum ad temporalium abundantiam: quare prosperatur via, processus, impiorum, per infidelitatem, qui praevaricantur, contra legem agendo, et inique agunt, contra proximum? Job 12: abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Ps. 72: zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Et quantum ad prosperitatis augmentum, plantasti, in bonis temporalibus: et per similitudinem arboris, et radicem miserunt, confirmatis prosperitatibus, proficiunt, sicut arbor crescit, per augmentum prosperitatis, et faciunt fructum, implentes opere quod mente disponunt. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis? Et proponit eorum iniquitatem; prope es tu ori eorum, et longe a renibus, affectibus, quae duo simul videntur adversari divinae justitiae. Isa. 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In quo datur intelligi, quod imperfectis bonis, imperfectam retributionem recipiunt. Ex parte autem sua dat intelligere justitiam: et tu, domine, nosti, ab aeterno, vidisti, quomodo recte ambulo coram te: etsi enim haec loquar, non tamen in his scandalum patior. Supra 1: priusquam te formarem in utero, novi te. Et dat intelligere correctionem, probasti: a poenis probatus, inventus sum tecum ambulans. Ps. 16: probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Tertio ostendit poenam per modum imprecationis: et primo imprecatur poenae inflictionem: congrega eos; quasi dicat: quia justus es, non potest esse quod impios non punias. Ideo ita eos in prosperitatibus exaltas, sicut qui impinguat gregem ad occisionem. Ergo ex quo impinguati sunt, et injusti sunt, congrega eos: in quo significatur quod paschali tempore, quando ad festum convenerant in urbe, obsessi sunt. Sanctifica eos: loquitur per similitudinem animalium, quae occidebantur ad immolandum. Isa. 34: victima domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edon. Et excludit poenae dilationem, quia tempus est ut puniantur in propriis personis, non in possessionibus, neque in terrae nascentibus: usquequo lugebit terra? Ps. 106: posui flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. In animalibus: consumptum est animal. Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus terram, et dominus non videt. Secundo quasi exauditus, contra puniendos ponit insultationem: et primo ex parte hostium quantum ad potentiam: si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Quasi dicat: si vicinae gentes quae pedites pugnant, tibi multum laborem fecerunt, quomodo poteris resistere Chaldaeis, et Aegyptiis, qui equis potentes sunt? Job 6: qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et quantum ad captivitatis terram: cum autem in terra pacis secura fueris; idest, etsi etiam in terra tua semper pacem habuisses, quid facies, quando eris trans Jordanem, cujus gurgites sunt tumentes, quia scilicet superbi sunt? Eccli. 10: qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Secundo quantum ad sanguine junctos, commemorans pristinam injuriam: nam et fratres, scilicet Idumaei, et domus, scilicet Moabitae et Amonitae. Cant. 1: filii matris meae pugnaverunt contra me. Et indicit cautelam: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona, quasi volentes tibi foederari ad resistendum Chaldaeis. Infra 27: fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, et mittes eas ad regem Edon, et ad regem Moab et cetera. Supra 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur.


Lectio 2

[85109] In Jeremiam, cap. 12 l. 2 Hic ponitur domini responsio: et primo ponit poenae comminationem; secundo poenae consolationem, ibi. Haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo comminatur poenam quantum ad divini auxilii destitutionem: reliqui domum, scilicet templum, ut non defendam, hereditatem, populum Israel. Isa. 19: hereditas autem mea Israel. Supra 9: derelinquam populum meum, et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, et cetera. Et quantum ad hostium oppressionem, dedi dilectam, idest Judaeos, quos quasi animam meam diligebam. Secundo ponit culpam, primo significans culpae magnitudinem: facta est mihi hereditas, scilicet populus, quasi leo, ferox ad impugnandam me. Dedit vocem, blasphemiae. Psalm. 9: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Secundo miratur animi instabilitatem: numquid avis discolor hereditas mea mihi? Quasi dicat, quandoque mihi, quandoque idolis adhaerens, tincta, sordibus peccatorum, per totum, quia omnes mali sunt. 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus ipse est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum. Vel potest esse sensus. Numquid eam ita caram teneo sicut hujusmodi aves pulchras, ut tandem non abjiciam? Ut discoloritas ad decorem referatur. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho. Vel hoc quod dicit, reliqui domum, etc. possunt esse verba prophetae, qui ut annuntiaret verbum Dei, mortis periculo se exposuit, et domum, et patriam reliquit, et a compatriotibus suis quasi leonibus, et variis dolositate, et plenis malitia, insidias perpessus fuit. Mystice sunt verba Christi, qui domum, et patriam relinquere dicitur in mundum veniens, quia ad modum relinquentis se habuit, quando in infirmitate abscondit majestatem. Hereditatem, caelestem patriam. Prosperantur impii propter hereditatis amissionem. Genes. 25: dedit Abraham Isaac filio suo cuncta quae possederat, filiis autem concubinarum largitus est munera. Propter imperfectam remunerationem. Matth. 6: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Quia non sunt digni divina correctione. Ezech. 16: requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Oseae 4: non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Hebr. 12: si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Propter morbi desperationem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua. Quis medebitur tibi? Infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Propter eorum dejectionem. Psal. 72: verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. Rom. 1: propter quod tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, et cetera.


Lectio 3

[85110] In Jeremiam, cap. 12 l. 3 Hic comminatur poenam in speciali: et primo poenam captivitatis; secundo poenam sterilitatis terrae, ibi, seminaverunt triticum, et spinas messuerunt. Circa primum tria. Primo determinat poenam, designans occisionis magnitudinem, ad devorandum, cadaverum multitudinem. Ezech. 39: haec dicit dominus Deus: dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: convenite, et properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes, et bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, et cetera. Hostium afflictionem quantum ad interfectos, pastores multi, idest principes Chaldaeorum. Supra 6: ad eam venient pastores, et greges eorum. Vineam, domum Israel. Isa. 5: vinea enim domini, domus Israel est. Vel pastores, principes populi, demoliti sunt, per occisionem. Et quantum ad oppressos servitute, et captivitate, conculcaverunt. Isa. 5: auferam sepem ejus, et erit in direptionem. Et terrae desolationem: dederunt portionem (...) luxitque super me, quamvis tarde. Oseae 2: et dicet: vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Secundo ponit poenae causam: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet, Dei mandata, et beneficia. Isa. 5: propter hoc captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Tertio ponit poenae mensuram, primo ostendens multitudinem hostium: super omnes vias; quasi dicat, omnes vias implent, deserti, quod est inter Jerusalem et Babyloniam. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum et cetera. Secundo multitudinem interfectorum, quia gladius vel pestilentiae, vel etiam Chaldaeorum. Deuteron. 32: gladius meus devorabit carnes. Tertio consolationis defectum: non est pax; quasi dicat nullus immunis erit. Isa. 57: non est pax impiis dicit dominus Deus.


Lectio 4

[85111] In Jeremiam, cap. 12 l. 4 Hic comminatur poenam sterilitatis: et primo seminis frustrationem, seminaverunt; quasi dicat, semina corrumpentur. Matth. 13: nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Isa. 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Secundo hereditatis amissionem: hereditatem acceperunt, et non proderit, quia ab hostibus surripietur. Thren. ult.: hereditas nostra versa est ad alienos. Tertio concludit confusionem, confundemini, scilicet propter defectum fructuum. Isa. 24: luxit vindemia, infirmata est vitis; ingemuerunt omnes qui laetabantur corde.


Lectio 5

[85112] In Jeremiam, cap. 12 l. 5 Hic ponit consolationem ex hostium poena: et circa hoc tria. Primo ponit eorum transmigrationem: qui tangunt hereditatem, laedendo eam. Zach. 2: qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Supra 1: ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes et cetera. Secundo eorum eductionem: et cum evulsero, tollam vos de gentibus, Ezech. 36. Tertio ponit eorum instructionem ex promissione bonorum, si bene fecerint: et erit, si eruditi didicerint vias populi mei (...) aedificabuntur; quasi dicat: computabuntur inter populum meum: quod pertinet ad conversionem. Et comminationem poenarum: quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione, et perditione, perpetua. Isa. 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Nota, quod praelati destruunt populum propter operis perversitatem. Supra 10: quia stulte egerunt pastores, et dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. Propter doctrinae falsitatem. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus et cetera. Propter timoris pusillanimitatem. Zach. 11: o pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dexterum ejus. Propter dominii austeritatem. Ezech. 34: cum austeritate imperabatis, et cum potentia, et dispersae sunt oves meae et cetera. Propter curae remissionem. Zach. 11: suscitabo pastorem in terra qui derelictum non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.


Caput 13
Lectio 1

[85113] In Jeremiam, cap. 13 l. 1 Hic ostendit populi dignitatem ex divina adhaesione. Et dividitur in duas partes. In prima ponit similitudinem; in secunda similitudinis adaptationem, ibi, et factum est verbum domini ad me. Circa primum tria. Primo significatur populi assumptio ad divinam familiaritatem, ubi ponitur domini jussio: vade, ad litteram ad locum ubi talia venduntur: quia ipse Deus prior ad populum venit. 1 Joan. 4: non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos. Posside, a me, scilicet ut proprio jure possideas sicut dominus hereditatem. Isa. 19: hereditas autem mea Israel. Tibi, in usum tuum, sicut populus in gloriam Dei. Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Lumbare, quod lumbis adhaeret, in quibus concupiscentia amoris: sic est populus in amorem divinum assumptus. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Lineum, quod rude de terra tollitur, sed cultu humano decoratur: sic ille populus cultu divino. Ezech. 16: transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo et cetera. Et in aquam non inferes illud. Job 38: accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? et cetera. Et quia per facta prophetarum, et non solum per verba divina mystice exprimuntur: unde dicitur Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum: ponitur etiam praecepti impletio, possedi; in quo notatur prophetae obedientia. Gen. 6: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit, et cetera. Secundo significatur populi repulsio: et factus est sermo domini ad me secundo dicens. Tolle, a te; sic abjiciam populum a me: vade ad Euphratem, per quem significatur potentia Assyriorum et Chaldaeorum, per quos captivatus est populus. Isa. 8: adducet super eos dominus aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus. Et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Absconde: sic populus, quasi aquis absconsus, absorbebitur: infra 51: absorbuit me, quasi draco replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me, in foramine, ne cum aqua defluat; in quo significatur quod de populo reliquiae futurae essent, et non totus periret. Supra 4: consummationem autem non faciam. Tertio significatur populi reductio: ubi primo significatur ipsa reductio: et factum est post dies plurimos, ad significandum quod multis annis in captivitate erunt. Infra 29: cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Tolle inde: sic ego reducam populum. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Secundo significatur populi dispositio: et ecce computruerat: sic populi potentia, et pulchritudo consumpta erat. Ezech. 15: numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus, quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis?


Lectio 2

[85114] In Jeremiam, cap. 13 l. 2 Hic ponitur similitudinis adaptatio: et circa hoc duo facit. Primo adaptat similitudinem quantum ad poenam: sic putrescere faciam, ut omnis vigor, et decor pertranseat. Joel. 1: computrescent jumenta in stercore suo. Et quantum ad poenae causam, scilicet inobedientiam, populum justum. Exod. 33: dixit dominus ad Moysen: loquere filiis Israel. Populus durae cervicis es et cetera. Et erunt sicut lumbare. Isa. 30: comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et quantum ad divinae familiaritatis gratiam: sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Deuter. 30: en domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt, tamen patribus tuis conglutinatus est dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos; idest vos de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Secundo prosequitur specialiter poenae ordinem: dices ergo: et circa hoc duo. Primo ostendit imminens periculum, ponens exemplum: omnis laguncula, idest quilibet de populo, implebitur vino, tribulationis. Isa. 41: triturabis montes, et comminues, et quasi pulverem tolles. Exempli contemptum, et dicent. Job 12: quis enim haec quae nostis ignorat? Et ipsius expositionem: et dices ad eos: quantum ad cordis caecitatem, ebrietate ut quid agant ignorent. Isa. 29: fluctuamini, et vacillate, inebriamini, et non a vino, et cetera. Et quantum ad captivitatem, et dispergam, ne se mutuo consolentur. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Quantum ad sententiae severitatem: non parcam et non concedam, quasi ad movendum eos, quia obstinati vel convincendum, quia aperte mali. Prov. 6: zelus, et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Secundo dat eis utile consilium ad evadendum, ut scilicet humilientur, audite; et primo ad totam plebem proponens consilium contra superbiae vitium: nolite elevari, per superbiam. Locutus est, hoc consilium, vel poenas quas praedixi. Psal. 74: nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem: et contra Dei praeceptum: quae sunt initia omnis peccati: date domino Deo vestro gloriam. Deuteronom. 32: date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera et omnes viae ejus judicia. Resumens imminens periculum caecitatis cordis, antequam contenebrescat, idest, antequam superveniant vobis tribulationes, in quibus nesciatis quid facere. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Captivitatis: antequam offendant, ducti in captivitatem, ad montes caliginosos, scilicet Babyloniae propter altitudinem, vel ex defectu visus, vel ex multitudine vaporum. Isa. 13: super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem et cetera. Et sententiae severitatis: expectabitis lucem, idest divinam consolationem, et non habebitis. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. Et designans poenam contra consilii contemptum, ponens prophetae compassionem: quia si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra; quasi, ne offendantur victores. Isa. 22: recedite a me, amare flebo. Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Ezech. 24: non plangetis neque flebitis; sed tabescetis in iniquitatibus vestris. Et compassionis rationem: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymas, quia captus est grex domini. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Secundo dat idem consilium ad regem, invitans ad humilitatem, hic regi, scilicet Jeconiae, et dominatrici, scilicet matri ejus, quia cum matre se tradidit Nabuchodonosor. 4 Reg. penul.: sedete in terra, in signum humilitatis. Isa. 47: descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra. Et assignat rationem ex regni amissione: quoniam de capite descendit corona. Thren. ult.: cecidit corona capitis nostri. Ex urbium obsidione: civitates Austri, quia sors Judae ad Austrum erat. Josue 15: qui aperiat, obsidionem solvens, scilicet Aegyptius. Et ex populi captivitate, translata est. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Tertio ponit idem consilium ad regiam civitatem: et primo inducit ad humilitatem; secundo miratur obstinationem, ibi, vae tibi Jerusalem. Inducit autem ad humilitatem ex quatuor. Primo ex hostium potestate, proponens hostium potentiam, levate, per considerationem, qui venitis ab Aquilone, contra fortes. Supra 6: ecce populus venit de terra Aquilonis, gens magna consurget a finibus terrae. Et excludens subditorum fiduciam: ubi est grex? Quasi multitudo populi quae tibi erat subjecta; quasi dicat: civitas regalis et sacerdotalis non poterit tibi prodesse. Ezech. 34: ecce ego ipse super pastores. Requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra ejs in escam. Et assignans causam quare in manus hostium tradatur, tollens excusationem, quid dices? Ad excusationem tui. Job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei. Et assignans rationem, tu enim docuisti, dum eos in auxilium tuum vocans, conditiones tuas eos scire fecisti. Supra 2: insuper malitias tuas docuisti vias tuas. Vel tangit ostensionem thesauri ab Ezechia factam nuntiis regis Babylonis. Isa. 39. Secundo ex dolorum afflictione, comminans dolorem: numquid non dolores apprehendent te? Supra 4: vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae. Et assignans rationem ex peccatorum multitudine: quia si dixeris in corde tuo: quare venerunt mihi haec? In poenam. Verecundiora, turpissima peccata, plantae affectiones. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas. Vel tangit hic quod ducti sunt in captivitatem pedites, et etiam in transitu fluviorum oportebat eos membra turpia denudare, et nudi pedes; et ideo plantae eorum polluebantur luto et pulvere. Isa. 47: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. Et ex peccantium obstinatione: si immutare; quasi dicat, difficiliter potestis converti, Aethiops, propter naturalem infectionem peccati, pardus, propter dolositatem, vel diversitatem peccatorum, cum didiceritis, propter consuetudinem. Prov. 22: proverbium est: adolescens juxta viam suam, et cum senuerit non recedat ab ea. Tertio inducit ad humilitatem ex futura captivatione, comminans captivitatis dispersionem: et disseminabo. Psal. 82: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et Psal. 58: disperge illos in virtute tua. Et assignat rationem: haec sors tua, tibi pro peccatis tuis debita, in mendacio. Isa. 27: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit eam; et cetera. Quarto ex peccatorum revelatione. Et primo ponit comminationem: et ego nudavi, turpitudinem peccatorum tuorum, contra faciem, ut temetipsam recognosceres. Et apparuit, etiam aliis. Ezech. 16: nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnes turpitudinem tuam. Et assignat rationem: super colles in agro vidi abominationes tuas; quasi dicat: quia publice peccasti, publice punieris. Supra 2: in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ultimo admiratur obstinationem: vae tibi. Usquequo post me, venis vel post me ambulare te jactas? Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Nota, quod vinum mystice aliud est bonum, aliud malum. Est enim bonum vinum sapientiae contemplationis. Prov. 9: bibite vinum quod miscui vobis. Divini amoris. Cant. 8: dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. Compunctionis Psal. 59: potasti nos vino compunctionis. Est autem vinum malum fraudulentae deceptionis. Deut. 32: fel draconum vinum eorum, venenum aspidum insanabile. Carnalis delectationis. Apoc. 18: de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt. Divinae indignationis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius. Item notandum, quod spiritus sanctus dicitur Auster propter calorem. Job 37: nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Propter splendorem. Habac. 3: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharam. Operuit caelos gloria ejus. Propter volatus elevationem. Job 39: numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Propter pluviarum multiplicationem. Psal. 125: converte domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Propter arborum fructificationem. Cant. 4: veni Auster, perfla in hortum meum, et fluent aromata illius.


Caput 14
Lectio 1

[85115] In Jeremiam, cap. 14 l. 1 Hic incipit propheta interponere orationem suam pro eis ad Deum, ut in aliquo misericordiam consequantur, saltem post aliqua flagella. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur quaedam disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandum, postmodum in secunda ponitur finalis determinatio, cap. 15: et dixit dominus ad me, et cetera. Circa primum duo. In prima ponitur populi afflictio, quae est orationis occasio, in secunda ponitur prophetae cum Deo disceptatio, ibi, si iniquitates nostrae. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, hoc est verbum, interioris revelationis, quod factum est de sermonibus, exterius annuntiandis, siccitatis, quae imminente captivitate eis supervenit. Vel de sermonibus siccitatis, idest de siccitate sermonibus digna. Secundo prosequitur siccitatis incommodum: et primo quantum ad afflictionem hominum, quantum ad potus penuriam, ponens tristitiam: luxit Judaea, afflicta siti. Isa. 24: luxit vindemia, et infirmata est vitis, et ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Portae, judices qui in portis sedebant, corruerunt, a pristina laetitia, obscuratae sunt, idest involutae tenebris tribulationis. Thren. 2: defixae sunt in terra portae ejus, perdidit, et contrivit vectes ejus. Vel quia prae nimia siccitate muri dissolvebantur, et ita cadentibus portis, propter aquae defectum reparari non poterant. Clamor, conquestionis et planctus. Isa. 24: clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. Et assignat tristitiae causam: majores miserunt minores suos ad aquam. Isa. 41: egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Et quantum ad sterilitatem terrae, plagam in possessionibus: confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua, in signum confusionis. Supra 12: confundemini a fructibus vestris propter iram furoris domini. Et in cultoribus: quia non venit. Joel. 1: confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri, vinea confusa est, et ficus elanguit. Secundo ponit afflictionem sylvestrium animalium, quantum ad cervos: nam et cerva in agro peperit, et reliquit; quae multum circa custodiam filiorum solicitatur. Job 39: numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Et quantum ad onagros. Et onagri, qui tamen diu sitim sustinent: Psalm. 103: expectabunt onagri in siti sua: in rupibus, in quibus magis stat ventus, traxerunt, in sitis refrigerium, quasi dracones, qui propter sitim ventum trahunt. Supra 2: onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui.


Lectio 2

[85116] In Jeremiam, cap. 14 l. 2 Hic incipit orare ad Deum pro populo: et primo inducit argumentum misericordiae ex divina conditione; secundo ex prophetarum praenuntiatione, ibi: et dixi a, a, a; tertio, ex pristina populi dilectione, ibi, numquid projiciens abjecisti Judam? Circa primum duo. Primo ponit prophetae orationem, in qua proponit tria, misericordiam confitens: si iniquitates nostrae responderint, in poenam. Isa. 59: multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis et cetera. Ps. 45: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Deinde proponit constantiam: quare quasi colonus futurus es in terra? Ac si dicat: indignum constantiae tuae est ut vineam tuam relinquas, quasi colonus alienum agrum, quasi viator, domum tuam, quasi viator nocturnum hospitium. Quare futurus es quasi vir vagus? Hereditatem tuam, quasi homo vagus, et indeterminatae mansionis, proprium habitaculum. Supra 12: reliqui domum meam dimisi hereditatem meam. Proponit etiam potentiam: et fortis qui non potest salvare; quasi dicat: indecens est potentiae tuae ut non salves quos semel in protectionem suscepisti. Num. 14: dicent Aegyptii: non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine. Et proponit ei debitam esse illorum curam: tu autem in nobis, quasi in hereditate, et nomen tuum, sicut sub nomine regis, subditi defenduntur. 2 Corinth. 6: inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et concludit: ne derelinquas nos, ne tua constantia et potentia blasphemetur. Psalm. 26: ne derelinquas me, domine, neque despicias me, Deus salutaris meus. Secundo ponitur domini responsio: haec dicit dominus. Et primo proponit culpam: qui dilexit movere pedes, affectus, propter inconstantiam in bono, et de malo in malum. Prov. 7: mulier vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Vel mittens in Aegyptum pro auxilio. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: superbia tantum est; quiesce. Secundo comminatur poenam: tunc recordabitur, poenam inferens. Psal. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Tertio excludit remedia: et primo orationum. Et dixit dominus: noli orare pro populo isto in bonum. Supra 7: tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. Secundo jejunii, cum jejunaverint. Isa. 58: quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Tertio sacrificii. Si obtulerint, Malach. 1: non est mihi voluntas in vobis, dicit dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.


Lectio 3

[85117] In Jeremiam, cap. 14 l. 3 Hic sumit argumentum a prophetarum praenuntiatione: et primo ponitur prophetae allegatio, a, a, a, pro triplici poena, quam immediate tetigerat. Prophetae, falsi, pacem veram, diuturnam, et non simulatam ab hostibus. Supra 4: ergo ne decepisti populum istum, et Jerusalem dicens: pax erit vobis? Et ecce pervenit gladius usque ad animam. Secundo ponitur domini responsio: et dixit dominus. Et primo ostendit prophetarum falsitatem quantum ad actionem quam assumunt: non misi, ad exequendum, non praecepi, injungendo officium, neque locutus sum, inspirando prophetiae donum. Infra 23: non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Et quantum ad pacem quam praedicabant: visionem mendacem, seductionem cordis, idest verba excogitata ad seducendum. Ezech. 13: vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait dominus, cum dominus non miserit eos. Secundo comminatur poenam tam prophetis praedicantibus, quam populo credenti: ideo haec dicit dominus. Isa. 9: erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitati. Tertio annuntiatur populo prophetae compassio: et dices ad eos: deducant oculi mei (vel vestri) lacrymam. Et sic indicitur planctus poenitentiae. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas. Cujus ratio assignatur: quoniam contritione, propter multitudinem occisorum, pessima propter incorrigibilitatem, vehementer, propter continuitatem. Isa. 30: comminuam eos sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida. Et assignat contritionis modum, quantum ad poenam occisionis: si egressus, foris, et si introiero, per considerationem. Thren. 1: foris interficiet eos gladius, et intus pavor, juvenem simul, et virginem, lactentem cum homine sene. Quantum ad captivitatem, propheta quoque. Supra 9: disperdam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi, et patres eorum.


Lectio 4

[85118] In Jeremiam, cap. 14 l. 4 Hic sumit argumentum ex pristina populi dilectione: et circa hoc tria. Primo miratur dilecti populi repulsionem, admirans odium: numquid projiciens abjecisti Judam? Quasi dicat, mirum videtur. Thren. ult.: sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. Ut nulla sit sanitas. Isa. 14: plaga insanabili subjicientem in furore gentes. Secundo ponit recognitionem poenae, expectavimus. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. Et culpae, cognovimus. Psalm. 50: iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tertio ponitur petitio: ne nos des. Psal. 43: posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Quarto petitionis ratio ex templi sanctitate. Solii gloriae, scilicet propitiatorii, et arcae, in quibus gloriosum te miraculis, et revelationibus ostendisti. Infra 17: solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, expectatio Israel. Et idolorum debilitate: numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant; aut caeli possunt dare imbres, per se quasi causae primariae? Job 3: quis est pluviae pater, aut quis genuit stillas roris? Ex Dei potestate: nonne tu es dominus Deus noster? Fecisti haec, pluvias, et omnia hujusmodi. Supra 10: ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae. Notandum, quod quaedam est pax falsa. Sapien. 14: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Quaedam fraudulenta. Psal. 27: qui loquuntur pacem cum proximo, mala autem in cordibus eorum. Quaedam transitoria. 1 Thess. ult.: cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Item notandum, quod mystice triplex est solium. Quoddam est solium gloriae; et hoc quadrupliciter, scilicet naturae sublimitate. Isa. 6: vide dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus. Pacis tranquillitate. Supra 3: vocabunt Jerusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Jerusalem et cetera. Scientiae profunditate. Ezech. 10: et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubin quasi lapis zaphirus, et quasi species similitudinis solii apparuit super eum. Durationis aeternitate. Thren. ult.: tu autem, domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. Aliud est solium clementiae, praeparantis ad Dei obedientiam. Isa. 22: figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui; et suspendam super eum omnem gloriam patris sui. Ad justitiae sententiam. Prov. 16: justitia firmatur solium regis. Ad proximorum misericordiam. Isa. 16: et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David. Ad humilitatis gratiam. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Quoddam vero est solium justitiae praeparantis ad disceptandum. Job 13: quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? Ad malum corrigendum. Prov. 20: rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Ad incorrigibiles condemnandum. 3 Reg. ult.: vidi dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Ad bonos defendendum. Isa. 9: super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et justitia, amodo et usque in sempiternum.


Caput 15
Lectio 1

[85119] In Jeremiam, cap. 15 l. 1 Hic ponitur finalis et sententialis repulsio orationis prophetae pro populo: et primo ponitur orationis repulsio; secundo ostenditur populi obstinatio, quae, est causa hujus, cap. 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Circa primum duo. Primo interdicit prophetae ne pro populo oret; secundo praecipit ut eorum, quasi excommunicatorem, consortium vitet, cap. 16: et factum est verbum. Domini ad me dicens. Circa primum duo. Primo ponitur repulsio orationis prophetae pro populo orantis; secundo quasi desperans de salute populi, pro seipso orationem fundit, ibi, vae mihi, mater mea. Circa primum duo. Primo repellitur oratio; secundo ponitur repulsionis ratio: quis enim miserebitur tui, Jerusalem? Circa primum duo. Primo ponitur repulsio orationis: si steterint Moyses et Samuel, qui efficaces fuerunt in orando, eo quod de populo soliciti et pro inimicis exoraverunt. De Moyse habetur Exod. 22: de Samuele 1 Reg. 12. Anima, affectus; ac si dicat: non est ex defectu orantis quod oratio non exauditur, sed ex defectu populi pro quo oratur. Ezech. 14: et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas. Et infra (ibidem): et si fuerint tres viri in medio ejus, non liberabunt filios, neque filias; sed ipsi soli liberabuntur. Secundo repulsio gentis, pro qua orabatur, et primo quantum ad terminum a quo: ejice, ostende ejectos esse, a facie, ut me non videant, et mea praesentia non defendantur. Genes. 4: ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et cetera. Secundo quantum ad terminum ad quem, ponens quadruplex periculum: quod si dixerint ad te, quo egrediemur? Dices ad eos (...): qui ad mortem, ad mortem, pestilentiae; quasi dicat: diversi his diversis poenis subjacebunt. Ezech. 5: tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui; et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo; tertiam vero partem tui in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et excludit consolationis remedium, sepulturae contra mortuos: et visitabo quatuor species, dictas, scilicet mortem, gladium, famem et captivitatem. Et superaddam canes. Supra 7: erit morticinum populi hujus in cibum volucribus caeli, et bestiis terrae; et non erit qui abigat. Et misericordiae quantum ad captivos: et dabo eos in fervorem, idest in fervens odium, propter Manassem, qui multa mala fecit, 4 regum 21. Unde eodem 23: verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses. Punitur autem populus pro peccatis regis, tum quia malus pro peccatis populi regnare permittitur. Job 34: qui regnare facit hominum hypocritam propter peccata populi: tum quia populus sequitur peccata regis. Eccl. 10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios.


Lectio 2

[85120] In Jeremiam, cap. 15 l. 2 Hic assignatur repulsionis ratio: et primo ponitur quaestio admirationis; et excluditur primo misericordia judicis: quis miserebitur? Secundo satisfactio alicujus compatientis: aut quis contristabitur? Tertio oratio mediatoris alicujus: aut quis ibit ad rogandum? Ex quo Deus repulit, et in tot peccatis es. Oseae 1: voca nomen ejus absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Secundo assignat rationem repulsionis: et primo ex ingratitudine, ponens culpam: tu dereliquisti. Isa. 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et poenam: et extendam manum meam super te. Isa. 9: in omnibus his non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Secundo ex obstinatione: et primo quia non flectuntur precibus, ponens culpam, laboravi rogans; quasi dicat: toties rogavi ut converteremini; quasi dicat. Laborassem, si possibile fuisset. Isa. 43: servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et poenam: et disperdam eos ventilabro, exercitu Chaldaeorum, quasi paleas de area, in portis terrae, idest usque ad extrema terrae: porta enim est extrema pars domus, vel civitatis. Luc. 3: cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Secundo quia non corriguntur flagellis: et primo ponit duritiam, ponens flagella in generali: interfeci et perdidi, captivando. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Et in speciali quantum ad mulieres, quae sunt magis miserabiles et flebiles in amissione virorum: multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam, hyperbolice: quasi dicat, innumerabiles. Isa. 9: pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur. Et in amissione filii unigeniti: et induxi vastatorem, interfectorem filii, meridie, in quo potentia hostium, qui non ex insidiis, sed aperte pugnant, repente, in quo impotentia ad resistendum, quia non praecaverunt. Isa. 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et cetera. Et etiam quantum ad mortem plurium filiorum simul, ponens mortem prolis, infirmata filiis orbata, qui fortitudo sunt matris. 1 Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est. Et tristitiam matris: defecit anima, propter mentis stuporem. Occidit ei sol, laetitiae, propter tristitiae dolorem, quae obscurum facit cor, confusa, intus, erubuit, extra, deficiente hoc in quo gloriabatur. Amos 8: occidet sol meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Secundo comminatur poenam, et residuo, scilicet a praedictis flagellis. Deut. 28: tradet te dominus corruentem ante hostes tuos, et per unam viam egredieris contra eos, et per septem fugiet, et dispergeris per omnia regna terrae.


Lectio 3

[85121] In Jeremiam, cap. 15 l. 3 Hic propheta quasi desperans de populo, orat pro seipso. Et primo ponitur ipsius conquestio, proponens adversariorum discordiam; vae mihi; idest, imminet ex hoc quod natus sum. Rixae, idest propter quem rixa sit, eo quod vitia, et mala praenuntio, discordiae, aliis me impugnantibus, et aliis defendentibus. Hoc etiam in Christo completum est. Job 10: quare de vulva eduxisti me, qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret? Excludit discordiae causam, quae maxime solet ex contractibus oriri. Non foeneravi. Omnes maledicunt. Ps. 108: maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur. Secundo ponitur domini consolatio: dicit dominus. Et primo quantum ad salutem propriam in promotione sui, et suorum in bonis: si non reliquiae, idest qui adhaerent tibi (non enim habuit filios ut infra 16), in bonum, erunt. Aposiopesis, supplendum, non mihi credatur. Et quantum ad liberationem a malis: si non occurri, paratus ad auxilium. 2 Cor. 1: benedictus Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Secundo quantum ad adversariorum afflictionem, comminans hostem implacabilem. Et primo excludit hostium concordiam, quia cum propheta concordare voluerunt: numquid Judaeorum populus, qui est ferrum, propter duritiam, et aes, propter impatientiam, foederabitur ferro ab Aquilone, idest a Chaldaeis? Quasi dicat, non. Supra 6: aes, et ferrum universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum. Vel tu ferrum, dura praedicans illis, qui sunt ferrum et aes, foederari non potes. Joan. 15: nolite mirari si odit vos mundus: scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Secundo excludit confoederationis fiduciam, tum ex muneribus: divitias tuas, et thesauros tuos in direptionem dabo gratis; quasi dicat, nihil tibi proderunt, in omnibus, idest pro omnibus. Nahum 2: diripite argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. Tum etiam ex precibus: et adducam, quasi dicat: non poteritis eos rogare, quia non intelligent. Isa. 6: levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae. Tertio assignat causam: quia ignis succensus est. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.


Lectio 4

[85122] In Jeremiam, cap. 15 l. 4 Hic ponitur prophetae petitio: et primo ponitur ipsius oratio; secundo domini responsio, ibi, propter hoc, haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ponit divinae consolationis solatium, proponens divinam cognitionem, tu scis, quid patior, et quid feci. Recordare, per effectum misericordiae. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Petit consolationem, et visita me, consolando. Job 10: visitatio tua custodivit spiritum meum. Et excludit dilationem: noli in potentia. Eccl. 5: altissimus enim est patiens redditor. Secundo allegat meritum, proponens opprobrium quod pro Deo sustinuit patienter, ponens illatam injuriam; scito, effectu te scire ostende, propter te, dum mandatis tuis obediens, dura populo nuntiabam. Ps. 68: quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Et spiritualem patientis laetitiam: inventi sunt, quasi opere expleti, et comedi, delectatus in eis. Ps. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Ponens etiam causam: quoniam invocatum est nomen tuum super me, dum scilicet dicor propheta domini. Supra 14: nomen tuum invocatum est super nos. Proponit etiam consortium quod vitavit prudenter, ponens solitudinem: non sedi in Concilio ludentium, multo minus iniquorum, ne gravitatem, cordis deponerem, et ut mandatis tuis vacarem. Tob. 3: numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. Ponens interiorem exaltationem: et gloriatus sum a facie manus tuae, corrigentis. 2 Cor. 12: libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vel manus consolantis spiritualibus donis. Ponens etiam solitudinis rationem: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me, quasi dicat: tot amaritudinibus opprimebar quod non vacabat mihi ludere. Thren. 3: replevit me amaritudine. Tertio miratur inflicti doloris aculeum, ponens dolorem: quare factus est dolor meus perpetuus? Quasi dicat: unde est quod post tantas preces, post tot merita tribulatio non recedit? Infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Secundum Judaeos, loquitur in persona Jerusalem. Et adjungit consolationem: facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium; quasi dicat: in hoc tamen consolabor, quod cito transiturae sunt hujusmodi angustiae, sicut aquae infideles quae ex pluviis congregantur. Psal. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel hoc dicit propter dolum adversariorum.


Lectio 5

[85123] In Jeremiam, cap. 15 l. 5 Hic ponitur domini exaudientis responsio. Et primo promittit promotionem in beatis, quantum ad vitae rectitudinem: si converteris, alios ad me a peccatis, convertam te, ab angustiis, stabis, per vitae rectitudinem, vel contemplationis eminentiam. 3 Reg. 17: vivit dominus in cujus conspectu sto. Jac. ult.: qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Et quantum ad praedicationis auctoritatem: et si separaveris pretiosum a vili, distinguendo scilicet opera mala a bonis, os meum, quia per te loquar. Matth. 10: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in nobis. Secundo quantum ad liberationem a malis: et primo a malis culpae: convertentur ipsi ad te; quasi dicat: ipsi imitabuntur te, et non tu eos. 1 Cor. 4: rogo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Secundo a malis poenae: et primo promittit fortitudinem: et dabo te populo huic in murum aereum fortem. Supra 1: dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram, regibus Juda, et principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo promittit defensionem, et bellabunt. Psal. 22: nam si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Tertio promittit liberationem, et liberabo. Isa. 43: noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo. Notandum, quod sancti gloriantur in bono virtutis. In tribulationum passione. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. In proximorum conversatione. 2 Corinth. 7: multa mihi fiducia est apud vos, multa gloriatio pro vobis. In conscientiae puritate. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Item gloriantur sancti in Deo, in divina dilectione ostensa per passionem. Galat. ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi. In divina cognitione. Supra 9: in hoc glorietur, qui gloriatur, scire, et nosse me. In divina imitatione. Eccli. 23: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.


Caput 16
Lectio 1

[85124] In Jeremiam, cap. 16 l. 1 Hic interdicit dominus prophetae, damnati populi consortium: et primo ponit sententiam; secundo assignat causam, ibi, et cum annuntiaveritis et cetera. Circa primum duo. Primo interdicit sibi consortium matrimonialis conjugii, ponens jussionem: non accipies uxorem. 1 Cor. 7: solutus est ab uxore? Noli quaerere uxorem. Et assignans rationem ex universitate punitorum, quia nulli aetati, nulli parcetur sexui: quia haec dicit dominus super filios et filias. Infra 51: collidam in te virum, et mulierem, et collidam in te senem, et puerum, et collidam in te juvenem, et virginem. Ex diversitate poenarum, comminans mortem ex causa interiori, mortibus aegrotationum, pestilentia scilicet, et diuturnis languoribus. Et adjungit congruam sepulturam: non plangentur. 1 Cor. 11: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Infra 25: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae jacebunt. Ex causa exteriori: et gladio, ex insultu hostium, fame, ex defectu necessariorum. Et adjungit congruam sepulturam: et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli. Supra 14: erunt projecti in viis prae fame, et gladio, et non erit qui sepeliat eos, ipsi, et uxores eorum, filii, et filiae eorum. Secundo interdicit consortium socialis convivii: haec enim dicit dominus. Et primo interdicit convivium tristitiae, quod in consolationem pro mortuis fieri solet: ubi ponitur prohibitio, ne ingrediaris, neque plangens, neque sicut consolans. Secundo assignatur ratio ex ablatione pacis: quia abstuli pacem meam, quam scilicet ad eos habebam, indignatus eis: vel quam, me auctore, ad invicem, et ad alios habebant. Isa. 57: non est pax impiis, dicit dominus. Ex comminatione mortis, morientur. Job 3: parvus et magnus ibi sunt: et servus liber a domino suo. Ex cessatione officiosi funeris, quia carebunt obsequio sepulturae, non sepelientur. Supra 8: non colligentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Planctum etiam familiae: neque plangentur neque se incident, vulnerantes, quod Judaeis prohibitum est. Deuter. 14: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. Sed Job tonso capite cadens in terram etc. (Job 1) non peccavit, quia gentilis erat. Carebunt etiam convivio parentelae, quod a consanguineis lugentibus fieri solet: et non frangent. Prov. ult.: date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Secundo interdicit convivium laetitiae. Et primo ponitur prohibitio: et domum convivii non ingrediaris, neque propter societatem, neque propter comestionem. 1 Cor. 5: si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator, avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut rapax; cum hujusmodi nec cibum sumere. Secundo ponitur ratio: quia haec dicit dominus. Thren. ult.: defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster. Infra 25, idem.


Lectio 2

[85125] In Jeremiam, cap. 16 l. 2 Hic assignatur causa praedictae poenae: et primo ponitur quaestio: quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? Prover. 30: talis est via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: non sum operata malum. Secundo ponitur domini responsio: dices ad eos. Et primo ponit culpam in transgressione patrum: quia dereliquerunt. Supra 2: me dereliquerunt fontem, aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. In imitatione filiorum, ne possent se excusare per id quod dicitur Ezech. 18: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Sed et vos pejus operati estis. Matth. 23: implete mensuram patrum vestrorum. Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenae comminationem quantum ad captivitatem: et ejiciam vos; et quantum ad servitutem: et servietis diis, serviendo eorum cultoribus. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Secundo promittit consolationem, ponens juramentum quasi signum: propterea ecce dies; quasi dicat: hoc majus beneficium reputabitis, quam quod liberati estis de Aegypto; et illius quasi obliti, hoc semper in memoriam habebitis. Isa. 43: ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Infra 23, idem. Et explicans beneficium, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris; et reducam vos in terram vestram. Tertio ponit captivitatis conditionem, ecce ego: et primo describit captivitatem Babyloniorum, piscatores, scilicet Chaldaeos, qui quasi in mari prosperitatis, et voluptatis viventes, eos ceperunt. Habac. 1: facies homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem. Et Romanorum: et post haec mittam venatores, scilicet Romanos, qui eos quasi bestias pro crudelitate homicidii venati sunt. Thren. 3: venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Secundo assignat captivitatis rationem, ponens cognitionem culpae: quia oculi mei super omnes vias eorum. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Et comminationem poenae. Et reddam primum, idest ante dictam consolationem, duplices, scilicet quantum ad cultum idolorum; propter quod sequitur: quia contaminaverunt: et quantum ad perversitatem morum, et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam. Psal. 105: infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Tertio ponit captivitatis utilitatem, scilicet conversionem gentium; vel eorum qui cum Judaeis sub Zorobabel in Jerusalem reversi sunt; vel eorum qui ad fidem Christi sunt conversi: quia caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret: Rom. 11. Circa quod tria facit. Primo ponitur prophetae exultatio, designata in confessione divinae laudis: domine fortitudo mea, ad alios debellandum, robur, ad perseverandum, refugium, si deficiam. Psal. 17: diligam te, domine fortitudo mea, dominus firmamentum meum, et refugium meum. Secundo ponitur gentium conversio. Ad te gentes venient. Isa. 42: cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Peccati confusio: vere mendacium, scilicet idolum, quod divinitatem, et auxilium mentitur. Supra 3: vere mendaces erant colles, et multitudo montium. Et pristini erroris confutatio: numquid faciet sibi homo deos? Et ipsi non sunt dii, scilicet homines facientes. Sapien. 15: quomodo enim sibi similem homo poterit Deum fingere? Tertio assignat conversionis bonum: idcirco, idest ut gentes convertantur, eis, Judaeis, per vicem hanc; quasi dicat, ulterius non parcam, manum, correctionis. Vel eis, gentibus, manum, Christum. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Item Psal. 143: emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Notandum, quod quaedam est manus divinae dispositionis. Sap. 7: in manu ejus et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina. Divinae liberalitatis. Psal. 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Divinae protectionis. Isa. 49: sub tegumento manus suae protexit me. Divinae correctionis. Psal. 38: a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus. Divinae liberationis. Job 5: percutit, et manus ejus sanabunt. Divinae operationis. Eccli. 36: glorifica manum, et brachium dexterum. Et divinae condemnationis. Ad Hebr. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis.


Caput 17
Lectio 1

[85126] In Jeremiam, cap. 17 l. 1 Hic ostenditur explicite populi obstinatio, quae est reprobationis causa: unde primo ostendit eorum obstinatam malitiam; secundo consummatam poenam, 19 cap.: haec dicit dominus et cetera. In prima duo. In prima ponuntur obstinationis causae; secundo probatur ipsa obstinatio per experimentum, 18 cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima ponit causas obstinationis, in secunda revocat eos ad cultum pristinae religionis, ibi, haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo tangit unam causam, scilicet affectum iniquitatis, ponens culpam, in qua ponit exemplum: peccatum Juda, duarum tribuum, scriptum est, idest affectui eorum ita profunditus impressum, praecipue idolatriae, sicut Scriptura, quae fit ferreo stylo, in ungue, idest in adamante, qui est lapis politus ad modum unguis. Zach. 7. Cor suum posuerunt ut adamantem, ut non audirent legem, et verba quae misit dominus exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Vel peccatum, idest sententia pro peccato. Et exponit peccati affectum: exaratum, idest profundatum, super latitudinem, idest super cor dilatatum in affectione peccati: unde cor sic dilatatum est loco adamantis, et cornua ararum, idest idolorum, sunt loco styli ferrei. Praeceperat enim Deus ut ex altari procederent quatuor cornua, in quibus penderet craticula, Exod. 27: et simile fecerant in aris idolorum. Oseae 8: multiplicavit sibi Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. Ponit etiam affectus signum in successione prolis: cum recordati fuerint filii eorum, in affectu retinentes, in diversitate loci, ararum, quae in civitatibus construebantur. Supra 2: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Et adjungens poenam, scilicet bonorum direptionem quae pertinent ad necessitatem vitae, fortitudinem, idest bona, in quibus putabas te fortem esse, sicut arena, castra. Supra 15: divitias tuas, et thesauros in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. Idest, cum malitia tua ita consummata fuerit ut filii patres imitentur, in omnibus locis idola colentes, tunc fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo. Et bonorum quae pertinent ad cultum idolatriae, excelsa tua, in quibus idola colebant. Ezech. 6: ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra. Comminatur etiam captivitatem: relinqueris, o Jerusalem, ab hereditate, a populo tibi subjecto. Vel, o gens, a terra, dum in captivitatem ibis. Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo, facta est quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum facta est sub tributo? Comminatur et servitutem: et servire faciam te inimicis tuis. Deut. 28: servies inimico tuo quem immittet tibi dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria; et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Et tangens proximam poenae causam, scilicet divinam iram, quae est voluntas puniendi: quoniam ignem succendisti. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Secundo tangit aliam causam, scilicet fiduciam impunitatis: maledictus homo qui confidit in homine. Promittebant autem sibi impunitatem ex tribus. Primo ex potentia amicorum, scilicet Aegyptiorum: et hanc primo tollit. Secundo ex multitudine divitiarum, et hanc, ibi, perdix fovit quae non peperit. Tertio ex incredulitate divinarum comminationum; et hanc ibi, ecce ipsi dicunt ad me; ubi est verbum domini? Circa primum duo. Primo ponit discretionem eorum qui confidunt in domino et in hominibus; secundo inducit discretionis auctorem ibi, pravum est cor hominis. Circa primum duo. Primo ponitur maledictio eorum qui confidunt in auxilio humano, ubi ponit maledictionem: maledictus, quasi malo addictus. Et ponit carnem brachium, idest fortitudinem; in quo ponitur spei irrationabilitas, quia per carnem signatur humana fragilitas. Et a domino recedit; in quo ostenditur ratio maledictionis: licet enim confidere in homine sub Deo, non tamen ut relinquatur Deus. Et hoc dicitur propter Judaeos, qui, Deo contempto, in Aegyptiis spem ponebant. Isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt; et non sunt confisi super sanctum Israel, et dominum non requisierunt. Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Et ponit maledictionis similitudinem: erit enim quasi myricae, quae viles habentur. Simmachus: quasi lignum infructuosum in solitudine. Non videbit: quia ante liberationem de captivitate, fere omnes mortui sunt. Sed habitabit; in quo ostenditur horror loci captivitatis, non quod in se malus esset, sed eis qui in servitute opprimebantur, in siccitate, in deserto, quod non colitur, sed est sicci aeris, qui facit arbores infructuosas, salsuginis, quantum ad siccitatem terrae, ex adustione humoris a sole. Ps. 106: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Secundo ponitur benedictio eorum qui confidunt in divino auxilio. Et primo ponit benedictionem: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus, ut scilicet in quocumque confidit, confidendi ratio sit Deus. Ps. 2: cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. Secundo ponit similitudinem sumptam ex arbore, primo quantum ad radicum firmitatem: et erit quasi lignum, in quo figuratur firmitas divinae protectionis. Ps. 1: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Secundo quantum ad foliorum viriditatem: et erit folium; in quo significabitur prosperitas temporalis, et viror spiritualis. Proverb. 11: justi quasi virens folium germinabunt. Tertio quantum ad fructuum ubertatem; in quo significatur copia bonorum operum: nec aliquando desinet facere fructum. Apocal. 21: per menses singulos reddens fructum suum. Et quia Judaei possent dicere, non posse fieri discretionem praemiorum pro diversitate cogitationum; ideo consequenter inducit hujus discretionis auctorem. Et primo ponit quaestionem, pravum est, idest multis malitiis involutum. Proverb. 20: sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. Secundo ponit responsionem: et ponit duo quae sufficientem faciunt discretionem judicii: scilicet scientiam: ego dominus scrutans corda; quantum ad cogitationes, renes, quantum ad affectiones. Rom. 8: qui scrutatur corda scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Et justitiam: qui do unicuique iuxta viam suam, quantum ad cordis dispositionem, fructum, quantum ad opus exterius. Isa. 3: dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.


Lectio 2

[85127] In Jeremiam, cap. 17 l. 2 Hic tangit secundum, unde scilicet spes impunitatis proveniebat, scilicet divitiarum abundantiam: et primo tangit fiduciam malorum, quae est in divitiis, sub similitudine perdicis, quae ova aliena furatur, et super ea incubat, et tandem a pullis deseritur, tangens, injustam congregationem, perdix fovit, et exponit: fecit divitias, et non in judicio. Habac. 2: vae ei qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum luctum. Et ipsarum amissionem: in dimidio dierum suorum derelinquet eas: quia in juventute morietur: vel quia adhuc ipso vivente eas amittet, diripientibus Chaldaeis. In novissimo, idest in divino judicio, vel in morte, quando invenientur ei divitiae nihil profuisse, erit insipiens, idest apparebit. Ps. 48: et relinquet alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Job 12: ipse novit decipientem, et cum qui decipitur. Secundo ponit spem justorum, quae est in cultu divino: solium gloriae, idest expectatio et fiducia populi Israel est templum, et arca, et propitiatorium, in quibus intelligitur cultus divinus; quod dicitur solium gloriae altitudinis: ibi enim gloria domini in revelationibus apparebat a principio legis datae, locus sanctificationis, idest in quo sanctificamur, vel quem sanctificasti coram nobis, et pro nobis. Supra 14: solii gloriae recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Et adjungit poenam discedentium ab hac fiducia, ponens poenam: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te, in terra, captivitatis, scribentur, quasi cives perpetuo ibi manentes; vel cum illis qui terrena sapiunt, vel in terrenam corruptionem descenderunt: de quibus Psalm. 48: vocaverunt nomina sua in terris suis. Et assignat causam: quia dereliquerunt fontem aquae vivae. Supra 2: me dereliquerunt. Tertio porrigit petitionem suam ad eum qui est sua expectatio: sana me, a languoribus peccati, et angustiae quibus involvor, salvum me fac, conservando in bonis, laus mea, quem laudo, vel in quo laudor. Ps. 40: ego dixi: domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi.


Lectio 3

[85128] In Jeremiam, cap. 17 l. 3 Hoc est tertium, unde eis fiducia impunitatis proveniebat, quia divinis comminationibus non credebant: et circa hoc tria. Primo ponitur incredulorum insultatio: ubi est verbum? Quasi dicat, non venient. Isa. 5: qui dicitis: festinet, cito veniat opus ejus, ut videamus, et appropriet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud. Amos 5: vae desiderantibus diem domini. Ad quid enim vobis? Secundo ponitur prophetae excusatio quantum ad constantiam mentis: et ego non sum turbatus, propter eorum contradictionem, sequens, implens quod mihi praecepisti, diem, praesentem vitam, quia etiam paratus mori; vel prosperitatem et gloriam praesentem. 2 Corinth. 4: mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, vel ab humano die. Et quantum ad veritatem praedicationis: tu scis (...) rectum in conspectu tuo fuit, quamvis non eorum. Job 16: in caelo est testis meus. Tertio ponitur ipsius petitio: et primo petit salutem: non sis tu mihi, quasi dicat: solum indignationem tuam timeo. Job 9: aufert a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Secundo petit incredulis afflictionem in corde ex confusione, de culpa, confundantur. Psalm. 39: confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Et timorem poenae, pavent, Proverb. 10: pavor his qui operantur malum. Sapient. 17: cum enim sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Et in corpore: induc super eos diem afflictionis, in vita, contere, per mortem, duplici, gladio et fame, vel anima et corpore.


Lectio 4

[85129] In Jeremiam, cap. 17 l. 4 Hic revocat eos ad cultum pristinae religionis quantum ad mandatum de observatione sabbati, quod levissimum est, ut magis eorum obstinatio ostendatur: et circa hoc duo facit. Primo determinat praedicationis locum, in porta, ut quasi inviti cogantur audire. 2 Timoth. ult.: insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa. Filiorum, ipsi enim sunt populus meus; sed filii populorum sunt. Per quam ingrediuntur: ipsa enim specialis porta erat juxta domum regiam, per quam reges urbem ingrediebantur. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi verbum istud et cetera. Secundo proponit praedicationis verbum: et dices ad eos: et circa hoc tria facit. Primo ponit praeceptum, petens auditum, audite. Psalm. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Promulgans praeceptum: haec dicit dominus: custodite, a peccato, portare, extra civitatem, pondera, mercium, et opus, servile, pertinens vel ad servitutem culpae, vel ad servitutem poenae: quia etiam ab illis, quae peccata non erant, tenebantur abstinere; a quibus omnibus nos non tenemur abstinere, sed secundum praeceptum Ecclesiae ordinantis de hoc. Sanctificate, ut bonis operibus vacetis. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices. Nehemiae ult.: vidi in Juda calcantes in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus, et inferentes in Jerusalem die sabbati. Et contestatus sum et cetera. Et ponit praecepti contemptum: et non audierunt. Supra 7: non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluptatibus, et pravitate cordis sui mali, et cetera. Secundo promittit obedientibus praemium: et erit, si audieritis: quantum ad tria; in quibus civitas gloriosa erat: scilicet in dignitate regni; et quantum ad hoc, ingredientur. Isa. 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. In multitudine populi; et quantum ad hoc, et habitabitur: Isa. 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata. Et quantum ad religionem templi: et venient de civitatibus Juda, de circuitu Jerusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab Austro, etiam ab Aegypto. Isa. 60: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Tertio comminatur contemnentibus incendium: si autem non audieritis (...) succendam ignem in portis, quia portas intrantes Chaldaei ignem miserunt in civitatem. Isa. 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. Nota, quod sancti fructificant per sapientiae contemplationem. Eccl. 6: quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. Per caritatis fervorem. Cant. 5: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Per laudis confessionem. Heb. 13: per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo, idest fructum labiorum confitentium nomini ejus. Per meritoriam operationem. Psal. 84: etenim dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Per proximorum conversionem. Joan. 15: ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Item notandum, quod sequitur aliquis Christum per carnis integritatem. Apoc. 14: virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit. Per cordis intentionem. Philip. 3: sequor si quo modo comprehendam. Per tribulationis passionem. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Per mandatorum observationem Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi et non declinavi ex ea. Per gloriae receptionem. Eccli. 25: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.


Caput 18
Lectio 1

[85130] In Jeremiam, cap. 18 l. 1 Hic ostendit obstinationem ipsius populi quasi per experimentum: et primo quia contemnunt praedicationem; secundo quia persequuntur praedicatorem, ibi, et dixerunt: venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes. Circa primum duo. Primo ponitur praedicatio revocans eos ad poenitentiam; secundo ponitur contemnentium desperatio, ibi, qui dixerunt: desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus. Circa primum duo. Primo designat dominus prophetae revelationis locum: in domum figuli, ut ex ipsius operis similitudine prophetia sumeretur: in quo significatur quod descendenti in considerationem suae infirmitatis, verba domini revelantur. Prov. 3: cum simplicibus sermocinatio ejus. Descendi, accessi in inferiorem partem civitatis, ubi hujusmodi artifices morabantur. Secundo ponitur revelatum verbum. Et primo ponit similitudinem; secundo ex similitudine sumit rationem, ibi, repente loquar adversus gentem. Circa primum duo. Primo ponitur factum figuli, unde similitudo sumitur, ponens vasis destructionem: et ecce ipse faciebat opus super rotam, Eccl. 58: figulus sedens ad opus suum, et convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et innumera est omnis operatio ejus. Et destructi vasis restaurationem: conversusque fecit illud vas alterum. Sapien. 15: figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria. Secundo ponit similitudinis adaptationem: et factum est verbum domini ad me. Et primo ponitur quaestio: numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domos Israel? Isa. 64: et nunc domine, pater noster est tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manum tuarum omnes nos. Secundo responsio: ecce sicut lutum: Sapien. 7: in manu ipsius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.


Lectio 2

[85131] In Jeremiam, cap. 18 l. 2 Hic sumit rationem ex praedicta similitudine. Sed objicitur contra id quod dicitur hic, illud quod habetur Num. 23: non est Deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Sed hoc non potest esse sine mendacio, quod aliquis dicat futurum quod non eveniat, neque sine mutatione, si poenitentiam agat. Ergo et cetera. Ad quod dicendum quod est duplex prophetia secundum Hieronymum in Glossa super Matth. cap. 1, scilicet praedestinationis in his quae non dependent ex libero arbitrio, sed tantum ex Dei dispositione, quae immutabilis est; et ideo hanc necesse est omnibus modis evenire. Alia est praescientiae de his etiam quae libero arbitrio non subjacent, sed procedunt a Deo secundum quod Deus praescit finaliter eventum uniuscujusque rei. Et sic etiam sententia divina non mutatur, facta mutatione in homine, sed non in Deo. Et ideo poenitentia accipitur non secundum mutationem divinae dispositionis, sed divinae sententiae prolatae secundum causas inferiores. Et ideo dicit, repente, et subito, loquens de Deo ad similitudinem hominis: dicitur enim aliquis repente loqui, quando sine praemeditatione loquitur. Hoc autem convenit quando tantum ad praesens, omissa futuri consideratione, respicit. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit divinae sententiae revocabilitatem in malis, ponens sententiae pronuntiationem, ut eradicem, auferendo omnem firmitatem. Supra 1: constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Et sententiae revocationem: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo (...) agam et ego poenitentiam. Oseae 11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. Et in bonis, ponens sententiae promulgationem, et subito. Job 22: si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Et revocationem, si fecerit malum. Ezech. 18: si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem juxta omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. Secundo inducit cognitionem: et primo proponit excogitatam poenam: nunc ergo dic viro Juda (...): haec dicit dominus, ecce ego fingo, sicut figulus, malum, poenae. Isa. 45: ego dominus faciens pacem, et creans malum. Secundo concludit poenitentiam: revertatur unusquisque a via sua mala, et vias, opera, studia, cogitationes, dirigite, recta facite. Ezech. 33: convertimini a viis vestris pessimis.


Lectio 3

[85132] In Jeremiam, cap. 18 l. 3 Hic ponitur contemnentium desperatio: et primo ponitur desperatio, desperavimus. Supra 2: dixisti: desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Secundo ponitur desperantium condemnatio: ideo haec dicit dominus. Et primo arguit in eis horribilem culpam in comparatione gentium: interroga gentes. Supra 2: transite ad insulas Cethim, et videte, et in Cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est hujusmodi, si mutuavit gens deos suos. Et certe ipsi non sunt dii. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Ex similitudine insensibilium, quae ordinem sibi a Deo praefixum tenent: numquid deficiet de petra agri nix Libani? Et notandum quod Libanus est mons magnus, et habet in summitate magnam latitudinem, in qua sunt agri, et speluncae petrarum, in quas, quia radius solis non pervenit, conservantur nives perpetuo. Aut evelli possunt aquae erumpentes, ut non fluant de Libano, et aliis altis montibus? Quasi dicat, non. Eccl. 3: didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit dominus ut timeatur. Ex conditione operum, quia inutilia: frustra libantes, scilicet idolis. Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Quia nociva, et impingentes, idest offendentes. Isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Quia turpia, in semitis saeculi, scilicet idolatriae, post quas saeculum totum vadit. Job 22: numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum qui dicebant Deo: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Et difficilia: ut ambularent per eas in itinere non trito, a sanctis patribus. Vel quia vana peccata excogitabant. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus. Numer. 20: via trita gradiemur. Secundo comminatur stupendam poenam. Primo quantum ad terrae desolationem: ut fieret terra eorum in desolationem. Ut consecutive. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Secundo quantum ad gentis destructionem: sicut ventus, qui omnes fruges desiccat, inimico, Babylonico. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum. Tertio divini auxilii cessionem. Dorsum, ad modum hominis irati. Deut. 32: abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eo. Ps. 73: ut quid, domine, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?


Lectio 4

[85133] In Jeremiam, cap. 18 l. 4 Hic ostenditur eorum obstinatio ex eo quod persequebantur praedicatores eorum in figuram persecutionis Christi: et primo ponitur adversariorum persecutio, ponens persequendi consilium, venite. Sapient. 2: dixerunt impii cogitantes apud se non recte. Et infra (ibidem): circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris et cetera. Persecutionis argumentum: non enim peribit lex, legis dispositio, sermo, divinae revelationis; quasi, falso hoc futurum praedixit. E contra Ezech. 7: peribit lex a sacerdote, et consilium a senioribus. Et persequendi modum, lingua, detrahendo, et accusando. Non attendamus, quasi timentes comminationes ipsius. Psalm. 63: exacuerunt ut gladium linguas suas, firmaverunt sibi sermonem nequam. Eccl. 28: flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Secundo ponitur prophetae oratio: et primo petit audientiam: attende, domine, ad me, idest ad mea merita. Thren. 3: audisti opprobrium eorum, domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Secundo proponit ingratitudinis culpam, ponens ingratitudinem: numquid redditur pro bono malum? Quasi dicat: non est consuetum, non est justum. Foveam, deceptionem, ut tollerent vitam meam. Psalm. 108: posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et ingratitudinis probationem, recordare. 2 Mach. ult.: hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. Tertio imprecatur poenam: et primo poenae inflictionem quantum ad pueros: propterea da filios. Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Quantum ad matrimonio utentes: fiant uxores eorum absque liberis. Osea 9: da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et quantum ad viros bellicosos: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor, planctus. Isa. 15: clamorem contritionis levabunt. Secundo poenae occultationem, ut praecavere non possint: adduces latronem, Nabuchodonosor, qui subito super eos veniat. Abdias: si fures intrassent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Et assignat rationem: quia foderunt foveam; quasi dicat: justum est ut decipiantur qui me decipere voluerunt. Psalm. 56: laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Et inducit probationem: tu autem, domine, scis. Thr. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum. Secundo excludit sententiae revocationem, excludens misericordiam: ne propitieris, mundando a culpa, non deleatur, liberando a poena. Psalm. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Et imprecatur poenam: fiant corruentes (...) abutere eis, idest in malum utere, vel contra consuetudinem clementiae tuae. Isa. 3: ruit Jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Notandum, quod est quidam sibilus bonus divinae inspirationis. Zach. 10: sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos. Humilis confirmationis. 3 Reg. 19: post ignem sibilus aurae tenuis. Compassionis. Infra 49: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Item est sibilus malus iniquae persuasionis. Sapient. 17: serpentum sibilatione commoti, tremebundi peribant. Insultationis. Thren. 2: omnes transeuntes per viam sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam Jerusalem: haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? Et stuporis. Infra 25: ponam eos in stuporem, et sibilum in solitudines sempiternas. Item super illud verbum, ut loquerer pro eis bonum, nota, quod Christus loquitur pro nobis bonum ad impetrandum veniam. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Ad excusandam culpam. 1 Joan. 2: advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Heb. 12: accessistis ad testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Ad impetrandam gloriam. Joan. 17: volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.


Caput 19
Lectio 1

[85134] In Jeremiam, cap. 19 l. 1 Hic comminatur consummatam poenam: et primo designat praedicationis locum: ad vallem filiorum Annon, quae est juxta introitum portae fictilis, ubi figuli habitabant; et praedicabis ibi verba quae ego loquor ad te. Ezech. 3: audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Secundo ponit praedicationis verbum: et primo in loco a Deo praefinito; secundo in templo, ibi, venit autem Jeremias de Tophet. Circa primum duo. Primo praedicit eam verbo; secundo praesignat eam facto ibi, et conteres lagunculam. Circa primum primo comminatur poenam in generali, petens audientiam: dices, audite. Ps. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Praedicens poenam: haec dicit dominus (...) tinnient, quasi ex commotione cordis prae stupore, sicut ex commotione magni soni. 1 Reg. 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. 4 Reg. 21: ecce ego inducam mala super Jerusalem, et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. Et assignans causam, culpam populi: eo quod dereliquerunt me. Isa. 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et culpam regis quantum ad simplex homicidium: et reges Juda. 4 Reg. 21: sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Jerusalem usque ad os. Et quantum ad homicidium junctum sacrilegio. Et aedificaverunt excelsa Baalim. Ps. 105: effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaam. Secundo ponit poenam in speciali: et primo quantum ad mala, quae passi sunt in urbis captione, ponens interfectionem hominum: propterea ecce dies venient; ubi designat occisorum multitudinem, et non vocabitur amplius locus iste Tophet. Supra 7 idem. Consilii dissipationem: et dissipabo consilium Juda, quod debellare Nabuchodonosor cogitaverat, in loco isto, quia ibi occisi sunt: Job 5: apprehendit sapientes in astutia sua, et consilium pravorum dissipat. Et occisionis speciem: et subvertam eos gladio. Ezech. 21: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos fecit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. Et ponens abjectionem cadaverum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli. Ps. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Et ponens destructionem urbium: et ponam civitatem hanc in stuporem. Supra 18, idem. Secundo poenam quam passi sunt in obsidione: et cibabo eos carnibus filiorum suorum. Deute. 28: comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum, et filiarum tuarum, quas dederit tibi dominus Deus tuus, in angustia, et vastitate, qua opprimet te hostis tuus. Thren. 4: manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.


Lectio 2

[85135] In Jeremiam, cap. 19 l. 2 Hic designat praedictam poenam facto: et primo ponit factum: conteres lagunculam. Isa. 10: ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Secundo facti significatum: et dices ad eos. Primo quantum ad populi occisionem: sic conteram. Isa. 30: comminuetur sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida. Secundo quantum ad sepulturae locum: et in Tophet sepelientur, propter occisorum multitudinem. Supra 7, idem. Tertio quantum ad urbis destructionem, sic faciam, sicut Tophet, immundam, et sine domibus. In quarum domatibus, idest in summitatibus domorum, quae planae erant, et in eis idola colebant. Isa. 22: ascendisti et tu omnis in tecta clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans.


Lectio 3

[85136] In Jeremiam, cap. 19 l. 3 Postquam dixerat praedicta in valle Tophet ad populum, revertitur ad templum, ut annuntiaret ea populo qui ipsum sequi noluit. Et planum est. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis; sicut et patres vestris, ita et vos.


Caput 20
Lectio 1

[85137] In Jeremiam, cap. 20 l. 1 Finita comminatione contra populum, incipit comminatio contra principes. Et primo ponitur comminatio prophetae contra principes; secundo conspiratio principum contra prophetam, infra 26 cap.: in principio regni Joakim filii Josiae regis Juda. Circa primum duo. Primo comminatur contra principes Judaici populi; secundo contra illos, et alios, infra 25 cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima comminatur contra principes in summo dignitatis gradu constitutos; in secunda contra omnes comminatur, infra 23 cap.: vae pastoribus qui dispergunt, et dilacerant gregem. Circa primum duo. Primo comminatur contra summum in dignitate spirituali, scilicet contra summum sacerdotem; secundo contra summum in dignitate temporali, scilicet contra regem, infra 21 cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Circa primum duo. Primo ponitur comminatio contra summum sacerdotem; secundo propter pericula quae ex hoc prophetae imminebant, ponitur ipsius conquestio, ibi, seduxisti me, domine. Circa primum duo. Primo ponitur comminationis occasio ex prophetae persecutione: ubi ponitur persecutionis ratio: prophetantem sermones istos, contra civitatem: hoc enim erat officium summi sacerdotis, ut scilicet falso prophetantes corriperet. Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, et prophetantem, ut mittas eum in nervum, et in carcerem, et cetera. Prophetae persecutio: et percussit (...) et misit eum in nervum, in carcerem, genus tormenti ad detinendum captivos, Beniamin, quae ducebat in tribum Beniamin; erat enim civitas sita in confinio duarum tribuum. Superiori, quia forte plures erant portae ducentes in terram illam, in domo domini: unde in illa porta exercebatur judicium de prophetis, et de ministris templi, et ibi claudebantur in carcere. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et prophetae liberatio: cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo. Act. 4: factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et Scribae in Jerusalem. Psalm. 67: qui educit vinctos in fortitudine. Secundo ponitur comminatio: et primo ponitur poenae designatio ex immutatione nominis: et dixit ad eum: loquitur ad modum hominis timidi, qui undique circumspicit. Prov. 10: pavor his qui operantur malum. Secundo ponitur poenae comminatio: quia haec dicit dominus: et primo quantum ad ipsius amicos: te, et omnes amicos. Ps. 77: sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Secundo quantum ad subditos, ponens captivitatem hominum: et omnem Judam. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Et direptionem bonorum: et dabo universam substantiam civitatis hujus. Isa. 39: auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem. Non relinquetur quicquam, dicit dominus. Tertio quantum ad ipsius domesticos: tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem (...) et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium; promittens prospera. Isa. 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam et spatiosam. Ibi morieris, et cetera. Amos 7: filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.


Lectio 2

[85138] In Jeremiam, cap. 20 l. 2 Hic ponitur prophetae conquestio: et primo plangit injunctum officium, secundo nativitatis ortum. Circa primum duo. Primo plangit injunctum officium propter consecutam irrisionem; secundo propter persecutionem, ibi, audivi enim contumelias multorum. Circa primum tria. Primo quasi conquerendo notificat injunctionis modum, seduxisti; idest occasionem deceptionis ex verbis tuis accepi: credebam enim me prophetaturum contra gentes, et non contra Judaeos a quibus persecutionem patior. Non autem vult imponere crimen deceptionis in Deum, quia blasphemaret. Invaluisti, imponens officium mihi renitenti, ut supra 1. Et hoc praecipue quia fructum praedicationis suae non vidit. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Secundo proponit praedicationis eventum, ponens irrisionem: factus sum in derisum (...) omnes subsannant rugatione nasi, irrisionem propalantes. Thren. 3: factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Et assignat rationem, ponens praedicationis verbum, quo arguebat aperte culpas, et comminabatur poenas: quia jam olim loquor vociferans iniquitatem, et vastitatem, quae tamen nondum venit. Isa. 16: his qui laetantur super murum cocti lateris, loquimini plagas suas. Et consequens opprobrium: et factus est mihi sermo domini in opprobrium, idest opprobrii causa. Act. 26: Festus Paulo dixit: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Tertio resignat injunctum officium et dixi. Et primo abjicit officium, non recordabor, idest, non cogitabo ulterius loqui ad populum. Nolebat enim margaritas ante porcos spargere. Matth. 7: nolite sanctum dare canibus. Secundo officium abjectum resumit: et factus est quasi ignis; quanto enim magis quis exterius a verbis abstinet, magis intus fervorem amoris sentit. Ps. 38: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. In ossibus, in intimis mentis, defeci, a proposito, ferre non sustinens, interius incendium, audivi enim contumelias multorum. Hic conqueritur de officio assumpto, ex eo quod persecutiones sustinebat. Et primo ponitur adversariorum persecutio: et primo ponit persequentium multitudinem, multorum, quibus resisti non potest. Persequimini; in quo notatur ipsorum conjuratio. Ponit etiam familiaritatem: ab omnibus viris qui erant pacifici mei; in quo notatur imminens periculum Abdias: omnes viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt contra te viri pacis tuae. Secundo ponitur prophetae confortatio, ponens divinum auxilium: dominus autem mecum, ad defendendum. Isa. 50: dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Et ipsius officium: et idcirco cadent, quia persequuntur. Isa. 40: deficient pueri, et laborabunt, et juvenes infirmitate cadent. Confundentur, quia opprobria dixerunt, quia non intellexerunt, idest intelligere noluerunt, opprobrium, aeternae damnationis, vel futurae captivitatis. Psal. 39: confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Tertio ponitur petitio: ubi captat benevolentiam, commendans justitiam, probator, idest approbator vel inquisitor et discussor: scientiam, qui videt renes, quantum ad affectiones, et corda, quantum ad cogitationes. Supra 17: ego dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam, et cetera. Petit vindictam: videam, quaeso, ultionem meam ex eis: assignat causam: tibi enim revelavi, non hoc ignoranti, sed totam causam meam in te ponens. Supra 11: tibi enim revelavi causam meam. Quarto ponitur gratiarum actio, cantate domino. Psal. 71: quia liberavit pauperem a potente, pauperem cui non erat adjutor.


Lectio 3

[85139] In Jeremiam, cap. 20 l. 3 Hic plangit nativitatis suae ortum. Sed objicitur contra hoc quod hic dicitur. Sanctorum enim est gloriari in tribulationibus, ut dicitur ad Rom. 5, ergo videtur quod Jeremias non debuerit pro tribulationibus in maledictionem prorumpere. Praeterea dies creatura Dei est; maledicere autem creaturae Dei, est peccatum: ergo et cetera. Praeterea dies transitorium quid est, et huic poenam maledictionis aptare stultum est: ergo et cetera. Praeterea nullus debet innocenti maledicere; sed ille homo in hoc quod Jeremiam non interfecit, innocens fuit: ergo peccavit ipsi maledicendo. Ad primum dicendum, quod tribulationes in se consideratae malae sunt inquantum contrariantur naturae bonae, ut dicit Augustinus; et sic eas abhorrere naturali odio, peccatum non est. Si tamen propter eas ratio a sua rectitudine deduceretur, hoc esset peccatum. Consideratae autem secundum quod promovent in bonum, sic sancti in ipsis gloriantur, sicut infirmus in sectione per quam sanatur. Ad secundum dicendum, et ad tertium, quod diei in sua natura consideratae non maledicit, quia hoc esset stultum et peccatum, sed inquantum mala est, prout scilicet aliquid mali in ipsa accidit; sicut e contra dies festus agitur propter aliquod bonum quod die illo accidit: et hoc significat, illa maledictio, Gregorius tamen respiciens ad naturam ipsius diei dicit, quod ad litteram non potest intelligi. Et similiter dicendum ad ultimum, quod non maledicit illis hominibus nisi inquantum relationem habent ad suum actum. Unde per hoc dat intelligere horrorem suum, hyperbolice loquens, et taedium vitae suae propter angustias quas patiebatur. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit maledictionem contra nativitatis tempus: maledicta dies. Job 3: pereat dies in qua dictum est: conceptus est homo. Contra nativitatis nuntium: maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum. Gen. 21: gaudium fecit mihi dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi. Et explicat maledictionis modum: sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit dominus. Isa. 25: posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. Et contra vitae ministrum, qui scilicet vitam conservavit: audiat clamorem, scilicet mortis ut fieret mihi mater mea sepulcrum, quasi non computatus esset inter homines, conceptus aeternus, qui scilicet numquam ad debitum partum pervenisset. Job 3: quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii. Secundo ponitur maledictionis ratio: quare de vulva egressus sum? Supra 15: vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae, in universa terra? 1 Mach. 2: vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum? Nota super illo verbo, seduxisti me, domine, et seductus sum; fortior me fuisti, et invaluisti, quia dominus seducit trahendo persuasionibus. 2 Cor. ult.: cum essem astutus, dolo vos cepi. Alliciendo consolationibus. Apocal. 10: cum devorassem eam, amaricatus est venter meus. Confortando promissionibus. Supra 4: ergo ne decepisti populum istum, et Jerusalem, dicens: pax erit vobis? Et ecce pervenit gladius usque ad animam. Invalescit autem dominus corrigendo. Isa. 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi hujus. A noxiis retrahendo. Oseae 2: sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria. Amore alligando. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.


Caput 21
Lectio 1

[85140] In Jeremiam, cap. 21 l. 1 Hic ponitur comminatio contra reges, qui obtinent summum gradum in potestate saeculari: et primo secundum quod reges puniuntur per poenam populi; secundo secundum quod puniuntur in propria persona, 22 cap.: haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo ponitur regis interrogatio vel petitio: interroga; quasi dicat, quaere divinum responsum, et ora pro nobis. Hic Phassur non est idem qui supra, qui ex alio patre natus. Isa. 37: dies tribulationis et correctionis, et blasphemiae dies haec: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Et infra (ibid.): leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Secundo ponitur prophetae responsio: et dixit Jeremias. Et primo comminatur poenam quantum ad tempus ante civitatis captionem, contra tria in quibus confidebant: scilicet in armorum munitione: ecce convertam; quasi dicat: arma quae contra hostes assumpsistis, in vosipsos convertentur, quia contra vos invicem pugnabitis. Psalm. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Vel convertentur, quasi sine fructu. Confidebant etiam in murorum fortitudine; contra quod dicit: et Chaldaeos, qui obsident in circuitu murorum; quasi dicat, non impedientibus muris. Thren. 4: non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis, et inimicus per portas Jerusalem. Confidebant etiam in divina protectione; contra quod dicit: et debellabo ego vos in manu extenta, idest potentia mea ad vindictam parata, forti, cui resisti non potest, furore, quantum ad pessimos, indignatione, quantum ad minus peccantes, in ira grandi, contra mediocres.


Lectio 2

[85141] In Jeremiam, cap. 21 l. 2 Hic tangit modum impugnationis. Ezech. 20: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos, et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi, facie ad faciem. Et quantum ad tempus post urbis captionem: et post hoc, comminans poenam, dabo Sedeciam. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero fugere. Et excludit misericordiam: et non flectetur, precibus, vel muneribus, neque parcet, propter pristinam amicitiam, neque miserebitur, ex compassione miseriae. Proverb. 6: zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusque precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et hoc quia pactum non servavit. Ezech. 17: qui dissolvit pactum, numquid effugiet? Secundo proponit eis salutis viam quantum ad populum: et ad populum hunc dices. Et primo dat eis eligendi libertatem: ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Ponit disjunctionem: qui habitaverit in urbe hac morietur (...) qui autem egressus fuerit (...) vivet. Isa. 51: egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris domini. Et assignat rationem: posui enim faciem meam super civitatem hanc. Supra 1: ollam succensam ego video. Et ad regem: et domui regis Juda, scilicet dices, ponens consilium: judicate mane. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ponit imminens periculum: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Tertio excludit falsam fiduciam, ponens confidentiae causam: ecce ego ad te, idest arcem Jerusalem, habitatricem vallis solidae, atque campestris: erat enim Jerusalem in latere montis versus vallem Arnon: ergo pars erat in valle. Vel dicitur despective, sicut Isa. 22: onus vallis visionis et cetera. Et etiam ex monte habebat soliditatem, fortitudinem et firmitatem; et ex fructiferis vallibus habebat fertilitatem. Et superbam audaciam: qui dicitis; quis percutiet nos? Abdias 2: qui dicis in corde tuo: quis detrahet me in terram? Et comminatur poenam: et visitabo, et succendam ignem in saltu, infructuosum populum, Joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.


Caput 22
Lectio 1

[85142] In Jeremiam, cap. 22 l. 1 Hic ponitur comminatio contra reges secundum quod in persona propria puniuntur: et circa hoc tria facit. Primo enim ponitur annuntiandi praeceptum, et designat praedicationis locum, descende: quia templum ubi propheta stabat ad orandum, in eminentiori situm erat. Act. 10: descende, et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos. Secundo dat salutis consilium, petens auditum, audite. Psal. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Proponens consilium ut faciat bonum, servans justitiam: haec dicit dominus; facite judicium, executionem justitiae: quod proprie regis, et judicis est. Sap. 1: diligite justitiam qui judicatis terram. Et impediendo calumniam: et liberate vi oppressum. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ut vitet malum quantum ad injustam ablationem rerum: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare. Exod. 22: advenam non contristabis; neque affliges eum. Et quantum ad occisionem innocentium: et sanguinem innocentem ne effundatis. Exod. 23: insontem et justum non occides, quia adversor impium. Et ponit consilii fructum, proponens praemium servantibus: si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges de genere David. Supra 17, idem. Et poenam contemnentibus: quod si non audieritis verba haec, in memetipso juravi, quia majorem non habeo. Hebr. 6: Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. In solitudinem. Isa. 1: desolabitur sicut in vastitate hostili. Domus, regia, vel templum. Tertio praedicit imminens periculum: et primo in regiam urbem, tangens gloriam: quia haec dicit dominus super domum, scilicet Jerusalem: tu mihi caput; idest, tu fuisti mihi caput in toto regno, sicut Galaad caput in planitie quae est in summitate Libani, ubi Laban invenit Jacob, Gen. 31. Psal. 86: diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Praedicit futuram poenam, ponens poenae inflictionem quantum ad desolationem urbium: si non posuero, quasi dicat, non credatur mihi, urbes, tibi subditas. Joel. 2: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti. Et quantum ad occisionem hominum, ponens interficientem: et sanctificabo; quasi dicat: ad meum praeceptum implendum deputabo. Simile Isa. 13: ego mandavi sanctificatis meis, et vocabo fortes meos in ira mea, et cetera. Et interfectionem: et succident cedros, idest majores de populo, ut servetur metaphora. Zach. 11: aperi Libane portas, et comedet ignis cedros tuas; ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt. Ponens etiam poenae inflictae stuporem: et pertransibunt gentes: ubi ponit interrogationem stupentium: quare fecit dominus sic civitati huic? Et responsionem audientium: et respondebunt. Deut. 29: et dicent omnes gentes: quare sic fecit dominus terrae huic? Quae est ira furoris ejus immensa? Et respondebunt: quia dereliquerunt pactum domini quod pepigit cum patribus eorum, et cetera. Secundo ponitur comminatio contra regiam stirpem: et primo contra Joakim filium Josiae, ibi, quia haec dicit dominus, secundo contra Joatham filium Josiae, ibi, vae qui aedificat domum suam in injustitia; tertio contra Jeconiam filium Joakim, ibi, vivo ego, dicit dominus. Et de his habetur 4 Reg. 24. Circa primum duo. Primo ponitur comminatio; ubi interdicit luctum pro Josia occiso: nolite flere mortuum, scilicet Josiam. Eccl. 22: modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Et indicit planctum pro Joatham a Pharaone captivato; plangite eum. Job 20: oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Fletus autem dicitur cum emissione lacrymarum; luctus addit quamdam solemnitatem; sed planctus adhuc addit conquestionem per verba. Secundo ponitur comminationis confirmatio per sententiam divinam: quia haec dicit dominus ad Sellum, Joakim, quia omnes filii Josiae dicti sunt Sellum, idest consummatio, eo quod in ipsis regnum finitum sit. Isa. 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam, et spatiosam. Et secundum hoc tota prophetia istius capituli facta est temporibus Joakim; et dicit captivitatem Joatham quasi praeteritam, et praedicit aliorum captivitatem quasi futuram. Sed Hieronymus vult quod istud quod dictum est, exponatur de Sedecia, et quod hucusque prophetia facta sit temporibus Sedeciae a principio 2 capitis, et deinceps super Joakim.


Lectio 2

[85143] In Jeremiam, cap. 22 l. 2 Hic ponitur comminatio contra Joakim. Et primo arguit culpam injustae aedificationis, ponens injustum aedificium: vae ei qui aedificat, scilicet Joakim filio Josiae, coenacula, cameras, et proprie illas ad quas ascenditur scalis vel gradibus, a coenando dictas. Eccli. 21: qui aedificat domum suam impensis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hyeme. Amicum suum opprimet frustra, petens scilicet auxilium ad aedificandum. Levitic. 19: non remaneat merces mercenarii tui apud te usque mane. Ponens etiam aedificii ornatum: qui dicit: aedificabo mihi domum latam (...) laquearia, quae cameris elevatis in solarium observatione succedunt, synopide, colore rubeo dicto a Synope civitate Persarum. Secundo excludit falsam fiduciam, qua promittebat sibi prosperitatem, quam pater suus Josias habuerat ponens stultam comparationem: numquid regnabis, quoniam confers te cedro? Patri tuo. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et ostendit eorum discretionem, proponens patris justitiam: pater tuus comedit; et tamen propter abundantiam non deseruit justitiam; et ideo prospere sibi successit. Job 19: cumque sederem quasi rex, circumstante; eram tamen maerentium consolator. Et proponens filii injustitiam: tu vero oculi, quantum ad cognitionem, et cor, quantum ad affectionem cordis, ad avaritiam, quantum ad injustam rerum ablationem, calumniam, falsam criminis impositionem, ut tali occasione opprimeret, ad cursum mali, quasi dicat. Quod corde conceperas, opere explebas. Genes. 6: cuncta cogitatio humani cordis intenta est ad malum omni tempore. Tertio comminatur poenam propter hoc dicit dominus. Et primo quantum ad ipsum regem, privatione planctus: non plangent, consanguinei, non concrepabunt, simul concordantes subditi. Supra 16: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et privatione sepulturae: sepultura asini sepeliuntur: quia projectus bestiis devorandus. Isa. 14: omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci. De illo autem Joakim diversa in diversis inveniuntur 4 enim Reg. 24, dicitur, quod immisit dominus latrunculos vicinarum gentium contra ipsum, qui interfecerunt ipsum; et dormivit cum patribus suis. 2 vero Paral. 36, dicitur, quod ascendit contra eum rex Babyloniae, et duxit eum in Babyloniam quasi captivum. Josephus autem dicit, quod cum ingressus esset civitatem Nabuchodonosor, vel Nabuzardam, fregit pactum, et interfecit multos juvenes, cum quibus et Joakim. Hic autem dicitur, quod fuit insepultus. Et ideo ad concordiam omnium horum sciendum est, quod iste Joakim substitutus fuit a Pharaone Joatham fratri suo, et regnavit post cum rege Aegypti. Tandem VIII anno regni ejus, venit Nabuchodonosor contra eum, et tradidit se sibi. Et factus est ei tributarius duobus annis. In decimo autem anno rebellavit. Unde Nabuchodonosor venit contra eum, et captivum ducebat in Babyloniam: cui in via confoederatus est, et reversus est in Jerusalem. Sed Nabuzardam, congregatis latrunculis vicinarum gentium, intravit Jerusalem, et frangens pactum, interfecit eum: quo sepulto in sepulcris regiis a populo terrae, Nabuzardam indignatus fecit eum effodi, et projici bestiis devorandum. Secundo contra principes ipsius ponens eorum contritionem: ascende Libanum, montem templi, in Basan, quae subjacet monti Jerusalem. Isa. 40: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Amatores, principes et defensores. Ponens etiam hujus rationem ex inobedientia: locutus sum ad te in abundantia tua, idest quando bonis a me traditis abundabas. Supra 6: audite vocem tubae. Et dixerunt, non audiemus. Et ex antiqua consuetudine: haec est via, scilicet inobedientia, ab adolescentia, scilicet a tempore quo egressa est de Aegypto. Isa. 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Supra 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: non serviam. Et ponit contritionis modum et ordinem: omnes pastores tuos, idest principes, pascet ventus, dispersionis in captivitatem, amatores, Aegyptii. Oseae 12: Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. Tertio comminatur contra ipsam civitatem regalem, confusionem: et tunc confunderis (...) quae sedes in Libano, in quo designatur superbia. Roman. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Et dolorem. Quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? Praeteritum pro futuro. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.


Lectio 3

[85144] In Jeremiam, cap. 22 l. 3 Hic ponitur comminatio contra Jechoniam: et primo comminatur captivitatem: secundo sterilitatem, ibi, terra, terra, terra. Circa primum duo. Primo ponitur captivitatis comminatio quia comminatur dignitatis amissionem, et divini auxili destitutionem: si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu: quantumcumque in loco murato ut, quamvis rex populi mei; evellam, privando ipsum dignitate sua, et auxilio meo. Apocalyp. 2: amovebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Comminatur etiam hostium servitutem: et dabo te. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Comminatur etiam captivitatem: et mittam. Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena. Secundo ponitur comminationis admiratio: numquid vas fictile, atque contritum vir iste Jechonias? Quasi, nullam soliditatem virtutis, vel potentiae habens, voluptate, quia dominus in ipso non delectatur. Eccli. 21: cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.


Lectio 4

[85145] In Jeremiam, cap. 22 l. 4 Hic comminatur sterilitatem, quae nec tenebit fructum praesentis prosperitatis: terra, terra, terra, quasi dicat: ex quo homines non audiunt, saltem insensibilia obediant. Vel est methonimia, continens pro contento. Et dicit ad majorem expressionem; vel propter tres partes terrae. Deut. 32: audiat terra verba oris mei. Scribe, quasi sententiam, quae scripto traditur, ut in memoria conservetur. Supra 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Sterilem, quia mente non concipiet ea quae sibi forent utilia. Non prosperabitur, in operibus suis. Erit etiam sterilis, quantum ad fructum successionis in dignitate regali. Nec enim erit vir, qui sit purus homo: Christus enim de semine ejus fuit; sed fuit Deus et homo, Matth. 1. Nec illo regnandi modo rex fuit, sed regnat aeternaliter ad dexteram Dei patris. Potestatem habeat, quasi regiam. Quia Zorobabel nepos ejus, rex populi non fuit. Infra 36: non erit ex eo qui sedeat super solium David et cetera. Nota super illud, nolite flere super mortuum, quod non multum plorandum est super mortuum propter planctus inutilitatem. Eccli. 38: ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te. Propter mortis communitatem. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Propter culpae immunitatem. Sapien. 4: raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam illius. Propter laboris quietem. Apocalyp. 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Propter gloriae consecutionem. 2 Corinth. 5: scimus enim, quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manu factam, sed aeternam in caelis. Item super illud, omnes pastores tuos pascet ventus, nota, quod pastores Ecclesiae quandoque pascit ventus elationis. Isa. 57: omnes eos auferet ventus, tollet aura. Ventus nimiae expectationis. Eccli. 34: quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Ventus captivitatis. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos. Et futurae damnationis. Supra 18: sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum.


Caput 23
Lectio 1

[85146] In Jeremiam, cap. 23 l. 1 Hic ponitur comminatio contra omnes principes in generali: et primo ponitur comminatio contra malos principes; secundo ponitur discretio bonorum a malis, ibi, ostendit mihi dominus, cap. 24: prima dividitur in duas. Primo ponitur comminatio contra praeminentes in populo ex auctoritate regiminis, scilicet praelatos; secundo contra praeeminentes in populo ex privilegio divinae revelationis, scilicet prophetas, ibi, ad prophetas: contritum est cor meum in medio mei: circa primum duo. Primo arguit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, ecce ego visitabo. Circa primum duo. Primo ponitur populi dispersio: dispergunt, expellendo de terra sua, dilacerant, occidendo, vel spoliando; vel propter tyrannidem quam in eos exercebant; vel quia fuerunt occasio ut populus haec ab hostibus pateretur, dum in peccatis viventes, populum a peccatis non retrahebant. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Secundo ponitur pastorum increpatio. Ideo haec dicit dominus: ejecistis, occasionaliter, vel propter tyrannidem. Ezech. 34: cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora: donec dispergerentur foras.


Lectio 2

[85147] In Jeremiam, cap. 23 l. 2 Hic comminatur poenam: et primo ponitur contra pastores comminatio. Visitabo. Supra 21: visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum. Secundo ponitur consolatio dispersi gregis, ego congregabo: ubi primo ponit congregationem. Ezech. 34: educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et cetera. Et status prosperitatem, et crescent. Genes. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Secundo promittit eis praelatorum emendationem: et primo promittit eis solicitos principes, ponens pastorum solicitudinem: et suscitabo, quando jam in nihilum decideritis, pastores. Esdram, et alios secundum quosdam. Sed melius apostolos. Supra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et solicitudinis utilitatem, scilicet securitatem: non formidabunt, quantum ad signa timoris exterius, et non pavebunt, interius, et nullus quaeretur ex numero, quasi dicat: nullus de numero Ecclesiae timebit, vel deficiet ex negligentia apostolorum. Vel refertur ad numerum praedestinatorum. Joan. 17: nemo ex eis periit nisi filius perditionis. Ista tamen securitas non perficitur in vita ista, sed perficietur quando perfecta caritas foras mittet timorem: 1 Joan. 4, consummabitur autem in futuro. Secundo promittit eis optimum regem, ostendens temporis congruitatem: ecce, propter certitudinem, dies, gratiae. 2 Corinth. 6: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Venientis regis conditionem quantum ad nobilitatem generis: et suscitabo David germen justum. Infra 33: germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium, et justitiam in terra. Quantum ad auctoritatem dignitatis: et regnabit rex, non solum super Judaeos, sed etiam super omnes reges. Luc. 1: et regnabit in domo Jacob in aeternum. Dan. 7: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Quantum ad sapientiam cordis: et sapiens erit, immo ipsa sapientia. Corinth. 1: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et quantum ad executionem juris: et faciet judicium, in primo adventu contra Diabolum, qui dicebatur princeps mundi: Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, scilicet in tenebras exteriores; in secundo vero contra omnes, puniendo per generalem sententiam. Joan. 5: pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio. Et justitiam, quam docuit servandam. Matth. 5: nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Et ad implendum auxilium gratiae: unde ponit adventus utilitatem, quantum ad salutem a poenalitate: in diebus illis salvabitur: in primo adventu particulariter; in secundo adventu universaliter, quando omnis Israel salvus fiet: Rom. 11. Isa. 10: si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Et quantum ad securitatem: et Israel habitabit confidenter. Et hoc exponendum est ut supra. Isa. 32 sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis justitiae, et in requie opulenta. Juda dicit, quantum ad duas tribus; Israel, quantum ad decem, ad significandum quod in fide Christi concordes erunt. Oseae 1: et ponent sibimet caput unum, et cetera.


Lectio 3

[85148] In Jeremiam, cap. 23 l. 3 Hic ostendit beneficii magnitudinem ex hoc quod ob hoc beneficium oblivioni tradetur pristinum beneficium: et potest referri ad liberationem factam per Cyrum; vel melius ad liberationem factam per Christum. Isa. 43: ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.


Lectio 4

[85149] In Jeremiam, cap. 23 l. 4 Hic ponitur comminatio contra prophetas, sicut titulus ipse declarat: et primo ponitur comminatio contra prophetas; secundo contra prophetarum visiones, ibi, si igitur interrogaverit te populus iste et cetera. Circa primum duo. Primo ponit prophetarum deceptionem; secundo ponit deceptionum diversitatem, ibi, haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo ponit effectum deceptionis in populo; secundo ponit decipientium prophetarum peccatum, ibi, propheta namque, et sacerdos polluti sunt. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae compassio super futura contritione, quam designat per contritionem cordis: contritum est cor meum; per tremorem corporis: contremuerunt omnia ossa mea; sicut solet turbatis accidere; per impedimentum cognitionis: factum sum quasi vir ebrius qui non habet usum rationis: et hoc ex magnitudine stuporis, madidus a vino, qui habet quidem rationis usum, sed impeditum propter multam potationem, a facie domini, a praesentia revelationis ipsius, qui mihi se iratum contra Judaeos dicit, verborum sanctorum ejus, quibus mihi culpam ipsorum notificavit, et poenam praedixit. Psalm. 21: dispersa sunt omnia ossa mea, factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Isa. 29: obstupescite et admiramini, fluctuate, et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non in ebrietate et cetera. Secundo ponitur populi dissipatio: et primo quantum ad culpae magnitudinem: quia adulteriis, idolatria scilicet, et aliis peccatis, repleta est terra, Judaeorum. Isa. 2: repleta est terra ejus idolis et cetera. Secundo quantum ad poenae inflictionem: quia a facie maledictionis, scilicet divinae, luxit, sterilis facta. Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est et cetera. Tertio inquantum ad obstinationem: factus est cursus eorum malus, quia ad malum parati sunt pro peccatis. Proverb. 1: pedes eorum ad malum currunt. Dissimilis, fortitudini sanctorum patrum, qui in servitio Dei seipsos exercebant. Prov. 15: cor stultorum dissimile erit.


Lectio 5

[85150] In Jeremiam, cap. 23 l. 5 Hic ponitur malitia prophetarum quasi causa malitia populi: et primo in generali ponens culpam: polluti sunt, diversis criminibus, in domo mea, scilicet templo, vel populo. Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Et subjungens poenam: idcirco via eorum erit quasi lubricum; idest, corruent in peccatis suis sicut in tali via. Psalm. 34: fient viae illorum sicut tenebra et lubricum. Et exponens ipsam: quia afferam mala, poenae. Supra 11: inducam super viros Anathoth annum visitationis eorum. Secundo in speciali: et primo ponit culpam quantum ad prophetas decem tribuum: et in prophetis Samariae vidi fatuitatem, quia in excelsis idola colebant, sicut illi quos occidit Elias, 3 Reg. 18. Isa. 9: propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et prophetarum duarum tribuum: et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem: quia indirecte populum ad idolatriam provocabant, cum mendaciter prospera idolatris promittebant. Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt. Secundo ponit iram divinam: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, scilicet prophetae: in tanta abominatione eos habeo et habitatores ejus, scilicet Jerusalem. Isa. 1: audite verbum domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei vestri populus Gomorrhae. Tertio comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: ecce ego cibabo eos absinthio. Supra 9: ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis. Et assignat causam quare specialiter prophetis comminatur: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Dan. 13: egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.


Lectio 6

[85151] In Jeremiam, cap. 23 l. 6 Hic ponit diversos modos deceptionis: et primo exponit ipsos; secundo summatim eos colligit, ibi, propterea ecce ego ad prophetas. Circa primum duo. Primo ponit modum decipiendi per verba ficta, quando scilicet nihil videbant, sed fingebant se visionem a domino accepisse; secundo ponit modum decipiendi per somnia vana, dum somniis phantasticis quasi divinis revelationibus adhaerebant, ibi, putas ne Deus e vicino ego sum? Circa primum tria. Primo ponitur prohibitio ad populum, ne tales pseudoprophetas audiant, eis obediendo et credendo: nolite audire. Deuter. 13: si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetae illius, aut somniatoris et cetera. Secundo inducitur pro causa prophetarum deceptio quantum ad praesumptam auctoritatem, qui se nuntios Dei mentiebantur: visionem cordis sui loquuntur. Ezech. 13: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident et cetera. Quantum ad falsam promissionem: dicunt his qui blasphemant. Supra 6: curabant contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes: pax, pax, et non erat pax. Et quantum ad erroneam probationem: quis enim affuit? Quia enim Isa. 40, dicitur: quis consiliarius ejus fuit? Volebant debilitare comminationes prophetarum, ne eis crederetur, quasi divina consilia ignorantibus: perverse intelligentes, quia per verbum illud non excluditur cognitio divini consilii per revelationem, sed per humani ingenii comprehensionem, et vidit, quasi praesens, consideravi, quasi absens. Matth. 22: erratis nescientes Scripturas. Secundo ostendit eorum falsitatem: et primo quantum ad falsam promissionem, ponens poenam: ecce turbo, dispergens captivatos tempestas gravis afflictionis, super caput impiorum, quibus pacem promittebant: unde constat eos non esse bonos prophetas. Deuter. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus. Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Et excludit misericordiam: non revertentur. Isa. 55: sic erit verbum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Et inducit poenae effectum: in novissimis, quando poenas sustinueritis, intelligetis per experimentum. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Secundo quantum ad praesumptam auctoritatem: non mittebam. Supra 14: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Tertio quantum ad falsam probationem: si stetissent in consilio meo, sicut veri prophetae, avertissem, populum, vel ipsos prophetas. Supra 15: si converteris, convertam te.


Lectio 7

[85152] In Jeremiam, cap. 23 l. 7 Hic ponit alium modum deceptionis per somnia: et circa hoc tria. Primo inducit probans divinum testimonium, ostendens testem idoneum, quia habet scientiam remotorum: e vicino, ut tantum quae in caelis sunt cognoscam, ubi sedes mea dicitur; vel etiam bona, et non mala quae a me longinqua sunt. Sap. 8: attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et quia habet scientiam occultorum: et si occultabitur vir in absconditis, cogitationum vel locorum. Eccl. 16: non dicas: a Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? Et probat utrumque: numquid non caelum et terram, et ita non est a mea cognitione remotum, impleo? Quasi interius penetrans; et ita non est mihi occultum. Isa. ult.: caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Audivi. Eccl. 34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Secundo increpat deceptionis vitium quantum ad culpae continuitatem: usquequo istud? Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et quantum ad intentionem operis vel operantis: qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei. Ezech. 23: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo, et cetera. Tertio inducit verae doctrinae praecepta: propheta qui habet somnium narret; quasi dicat, quicumque gradus prophetalis visionis. Rom. 12: unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Et ponit rationem: quid paleis ad triticum? Quasi dicat: verba mea sunt triticum ad reficiendum. Supra 14: inventi sunt sermones tui, et comedi eos; et factum est mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei. Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Et ignis, ad accendendum. Psal. 118: ignitum eloquium tuum vehementer. Et iterum 104: eloquium domini inflammavit eum. Malleus, ad emolliendum dura corda. Oseae 6: propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei. Et ideo non sunt miscenda spinis. 2 Cor. 6: quae societas luci ad tenebras; aut quae conventio Christi ad Belial.


Lectio 8

[85153] In Jeremiam, cap. 23 l. 8 Hic recolligit tres modos deceptionis. Et primus est ex Scripturae depravatione: qui furantur verba mea, quasi ad alium sensum quam prophetae veri voluerint. Joan. 10: qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Secundus est ex verborum fictione: ad prophetas, idest contra eos, qui assumunt linguas suas, fingentes verba. Supra 9: docuerunt linguas suas loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt. Tertius est ex somniorum adhaesione: ecce ego ad prophetas somniantes mendacium (...) in miraculis, ampullosis verbis. Isa. 56: videntes vana, dormientes, et amantes somnia.


Lectio 9

[85154] In Jeremiam, cap. 23 l. 9 Hic comminatur contra prophetarum irrisiones; sicut enim Isaiae temporibus irridebant: manda, remanda, expecta, reexpecta, et cetera. Isa. 28, ita modo verbum quod Isaias adinvenerat quasi ad designandum poenae gravitatem, scilicet onus domini, irridebant. Unde circa hoc tria facit. Primo increpat irridentem populum, comminans poenam quantum ad interrogantes: si interrogaverit, irrisorie, dices ad eos: vos estis onus, ut per quae quis peccat per haec et torqueatur. Sapient. 11. Isa. 1: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens, et cetera. Et quantum ad colloquentes: et propheta. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates illorum, et in verberibus peccata eorum. Secundo prohibet irrisiones verborum: et primo ponitur praeceptum, in quo ostenditur modus loquendi: haec dicetis. Et prohibetur irrisio: quia onus domini (...) onus erit, idest pro verbis suis gravi poenae obligatur. Matth. 12: ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Et assignatur irrisionis ratio, et pervertistis; quasi dicat: ideo prohibeo, quia in derisum pervertistis. Et concludit. Haec dices. Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos. Tertio comminatur poenam: et primo poenam captivitatis: ecce ego tollam vos: loquitur ad similitudinem ejus qui grave pondus in altum tollit, ut fortius cadere faciat. Apocal. 18: sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra non invenietur. Secundo poenam confusionis: et dabo vos in opprobrium: et potest referri ad poenam succensionis; vel ad ignominiam qua in captivitate delati sunt. Et ignominia dicitur peccatum, vel opprobrium non dignum nominari. Supra 20: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Nota super illud, ecce dies veniunt etc., quod tempus gratiae dicitur dies propter luminis apparitionem. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Propter solis calorem. 2 Reg. 11: cras erit vobis salus. Propter itineris securitatem. Joan. 11: si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Propter vigilantiam et sobrietatem. 1 Thess. 5: qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.


Caput 24

[85155] In Jeremiam, cap. 24 Hic ponitur distinctio malorum principum a bonis, sub quadam similitudine: et primo ponitur similitudinis ostensio, ponens visionem, ostendit, imaginaria visione, vel argumentali, ut de ficubus quae ante templum vendebantur, prophetia sumeretur. Simile supra 18, de argumento figuli. Num. 12: si quis fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Postquam transtulit Nabuchodonosor (...) inclusorem, argentarium, qui lapides argento, vel auro includit. Et hoc habetur secundum historiam 4 Reg. 23, Isa. 3: ecce dominator dominus exercituum auferet a Jerusalem, et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, et cetera. Et visorum distinctionem, ponens bonas ficus: et unus calathus ficus bonas habebat nimis, per quas boni significantur Oseae 9: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum. Michaeae 7: ficus praecoquas desideravit anima mea. Et ponens malas: et calathus unus ficus habebat malas nimis: per quas significantur mali e populo. Supra 2: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Secundo ponitur visionis expositio; ubi ponitur domini interrogatio, quae est excitatio ad videndum: et dixit dominus ad me. Supra 1, idem. Et propheta responsio: et dixi, ficus. Sic Gen. 41, de spicis et vaccis in somnio Pharaonis. Tertio ponitur visionis expositio: et factum est verbum domini ad me. Et primo quantum ad bonos, adaptans similitudinem in promissione prosperitatis in generali: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, notitia approbationis. 1 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus. Et prosequitur in speciali quantum ad bona corporis, ut reducat ad locum proprium: et ponam oculos. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et reducam vos in terram vestram. Et ut restituat in prosperitatis statum: et reducam, et aedificabo, in altum elevans, sicut fit in aedificio, et non destruam, ubi peccaverint; sicut infra 42: aedificabo vos, et non destruam, plantabo, et non evellam. Et plantabo, in bonis confirmando. Infra 31: vigilabo super vos, ut aedificem, et plantem, ait dominus. Et quantum ad bona animae, promittens Dei cognitionem: et dabo eis cor ut sciant me. Ezech. 36: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Et obedientiae subjectionem: et erunt mihi in populum. Apoc. 21: ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Secundo quantum ad ficus malas: et sicut ficus pessimae. Et primo comminatur eis afflictionem in terra sua: sic dabo Sedeciam. Supra 15: dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem. Secundo confusionem in terra captivitatis: in opprobrium, quantum ad peccatum culpae, in parabolam, in similitudinariam locutionem, vestra poena in exemplum recitabitur, in proverbium, quia ex his quae vobis acciderint sumetur proverbium ad instructionem aliorum, in maledictionem, quantum ad imprecationem poenae poenitentialiter. Vel quia dicet quilibet alteri maledicens. Sic faciat tibi Deus, sicut fecit illis. Ps. 78: facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio, et illusio his qui in circuitu nostro sunt. Tertio poenam occisionis: et mittam in eis gladium. Supra 15: qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem et cetera.


Caput 25
Lectio 1

[85156] In Jeremiam, cap. 25 l. 1 Hic ponitur comminatio universalis contra omnium gentium principes: et dividitur in duas partes. In prima ponitur comminatio; in secunda comminationis revelatio, ibi, quia sic dicit dominus, et cetera. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum: verbum quod factum est ad Jeremiam, ex quo colligitur, quod prophetia praecedentem visionem tempore praecedit. Secundo ponitur comminationis prophetia, ibi, a tertio decimo anno Josiae. Et primo assignat comminationis causam; secundo comminatur poenam, ibi, propterea haec dicit dominus exercituum. Causam autem assignat ex inobedientia, propter quam ipsi aliis gentibus in poena connumerati sunt: quam aggravat ex tribus. Primo ex parte ipsius prophetae praedicantis, quia in praedicatione continuus: a tertio decimo anno Josiae, a quo usque ad finem vitae, et regni sui, cum regnaverit 31 annis sunt 18 anni, quibus additis quatuor anni Joakim, et tribus mensibus quibus regnavit Joathan, invenitur annus praedicationis Jeremiae quo haec gesta sunt, 23. De nocte consurgens, ad modum ejus qui solicitus est ad explendum quodlibet opus. Prover. 6: discurre, festina, suscita amicum tuum, et cetera. Secundo ex parte ipsius mittentis, qui ex multitudine nuntiorum invenitur solicitus: et misit dominus supra 7: misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens: et non audierunt me; et cetera. Ad designandam autem divinam solicitudinem, nominat diluculum, nominat et noctem, quia Deus luxit in tenebris. Hae sunt illae tenebrae, de quibus Joan. 3, dicitur quod Nicodemus venit ad Jesum nocte; et cetera. Ex parte admonitionis, quae honesta est in se, utilis quantum ad promissam veniam. Unde primo inducit poenam de malis praeteritis, ponens praeceptum: revertimini unusquisque a via sua mala. Isa. 55: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad dominum, et miserebitur eis, et ad Deum nostrum; quoniam multus est ad ignoscendum. Et promissum: et habitabitis in terra. Isa. 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Secundo indicit cautelam pro malis futuris, ponens praeceptum: nolite ire post deos alienos, quantum ad idolatriam, neque me ad iracundiam provocetis, quantum ad peccata moris. Exod. 20: non habebis deos alienos coram me et cetera. Et praecepti contemptum: et non audistis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis.


Lectio 2

[85157] In Jeremiam, cap. 25 l. 2 Hic comminatur poenam: et primo quam Babyloni inflixerunt, describens hostem: ecce ego mittam, et assumam (...) servum, inquantum ministerium divinae voluntatis exercebat. Supra 6: ecce populos venit de terra Aquilonis, gens magna consurgit a finibus terrae. Et describens poenam imminentem quantum ad interfectionem hominum: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Et quod nunquam reparentur, sed quasi ad similitudinem sempiternarum solitudinum redigantur. Supra 19: ponam urbem hanc in stuporem, et in sibilum. Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. Et quantum ad cessationem humanorum officiorum in gaudiis, perdamque, et in vitae commodis, vocem molae, supra 16: auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. Et describens etiam poenam duriorem: et servient septuaginta annis: tantum enim regnum Chaldaeorum duravit. Isa. 57: non in perpetuum irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et cetera. Secundo ponit poenam quam Chaldaei sustinuerunt: cumque impleti fuerint septuaginta anni. Et primo ponit comminationem, visitabo. Apoc. 13: qui in captivitatem duxerit, in captivitatem ibit, et qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Secundo comminationis certitudinem: et adducam omnia quae locutus sum contra eam. Isa. 13, 21, 46 et 47: prophetavit Jeremias: infra 50 et 51: quia servierunt; tamen ipsi in superbiam abusi sunt Dei beneficio. Tertio ostendit poenae aequitatem: et reddam eis. Psalm. 27: secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis, quoniam non intellexerunt opera domini; et in opera manuum eorum destrues illos, et non aedificabis eos.


Lectio 3

[85158] In Jeremiam, cap. 25 l. 3 Hic ponitur praedictae comminationis revelatio sub imaginaria visione: et primo ponit visionem; secundo exponit, ibi, et tu prophetabis ad eos omnia verba haec. Circa primum duo. Primo mittit eum ad propinandum; secundo invitantur illi quibus propinabatur ad bibendum, ibi, et dices ad eos. Circa primum duo. Primo dominus porrigit poculum secundum quod sibi videbatur visione imaginaria: sume calicem vini. Videbatur sibi quod dominus extensa manu calicem sibi porrigeret. Per vinum signatur divina indignatio per calicem potestas tyrannorum, per quos haec indignatio in gentes diffundenda erat. Propinabis, non quasi poenam infligens, sed quasi denuntians. Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Infra 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram; de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt. Secundo ponit potationis effectum: et bibent, sustinendo afflictionem, turbabuntur, interius timore, et dolore, insanient, exterius, adinvicem pugnando more ebrii. Isa. 24: amara erit potio bibentibus illam. Tertio propheta exequitur injunctum officium, et accepi. Et primo propinat Judaeis, Jerusalem. Ezech. 9: a sanctuario meo incipite. 1 Petr. 4: tempus est ut judicium incipiat a domo Dei. Secundo amicis adventitiis, incipiens ab Aegyptiis, de quibus confidebant: Pharaoni (...) Ausitidis, quae alio nomine dicitur terra Hus, in confinio Idumaeae et Arabiae: et reliquiis, hoc dicit pro Geth, quae est quinta civitas Philisthinorum: et omnibus regnis. Isa. 14: hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Tertio ipsis Babylonis: et rex Sesach, idest Babyloniae, quae Hebraice dicitur Babel. Unde ad occultandum nomen, transposuit vocales, et immutavit consonantes in eis conjunctas, secundum consuetudinem Haebraeorum, qui docent pueros primam litteram cum ultima retrogradiendo dicere, et secundam cum penultima, et sic deinceps. Unde pro duplici Beth, quae est secunda littera apud Hebraeos posuit Sin, bis, quae est penultima: et pro lamed, posuit caph, quae ei, secundum primam computationem, conjungitur. 1 Corinth. 15: novissime inimica destruetur mors.


Lectio 4

[85159] In Jeremiam, cap. 25 l. 4 Hic invitatur ad bibendum: et circa hoc tria. Primo ponitur invitatio: bibite: sustinendo poenas, inebriamini, prae abundantia, quasi amittentes rationis usum, ut nesciatis quid faciatis, vomite, divitias amittite, cadite, in mortem et captivitatem. Et loquitur ad similitudinem ebrii. Job 20: divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus: Isai. 29: obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino, movemini, et non ab ebrietate, et cetera. Secundo ponitur coactio: cumque noluerint (...) bibentes bibetis, idest velitis, nolitis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius. Tertio assignatur coactionis ratio, primo ex exemplo: quia ecce in civitate, scilicet Jerusalem. 1 Petr. 4: si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Infra 49: ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Secundo ex domini edicto. Gladium, qui est idem quod potio. Ezech. 21: ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.


Lectio 5

[85160] In Jeremiam, cap. 25 l. 5 Hic ponitur expositio visionis: et primo contra gentes, secundo contra gentium principes, ibi, ululate pastores. Circa primum duo. Primo ponit comminationem, ponens divinam indignationem: dominus de excelso, idest de altitudine sui judicii, rugiet, terribiliter quasi leo iratus. Amos 3: leo rugiet: quis non timebit? Poenae universalitatem: super decorem, idest templum; quasi dicat: incipiet a templo, et procedet ira ipsius in omnem terram. Celeuma quasi calcantium: cantus vindemiatorum, per quem signatur gaudium victorum in depopulatione terrarum; qui significantur per calcatores, quia effundunt sanguinem humanum, sicut illi sanguinem uvae. Unde Isa. 63: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Infra 48: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. Et ponit poenae aequitatem, ponens judicium: judicium domini cum gentibus. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Et judicii modum: impios tradidi. Isa. 1: quia si me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os domini locutum est. Secundo ponit poenae processum, et ordinem: haec dicit dominus. Et primo ponit poenae processum: ecce egredietur; quia una gens aliam impugnabit, et ipsa ab alia impugnabitur, et sic deinceps; a summitatibus, a maxime potentibus, sicut Chaldaeis, Graecis et cetera. Eccli. 10: regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias, ac diversos dolos. Infra 30: ecce turbo domini furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Secundo ponit tribulationis effectum, quia privabuntur vita: et erunt interfecti domini, idest a domino. Supra 12: gladius domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum ejus. Et carebunt sepultura: non plangentur, neque colligentur, neque sepelientur. Supra 16, idem.


Lectio 6

[85161] In Jeremiam, cap. 25 l. 6 Hic comminatur contra principes gentium; et primo quantum ad personas, praesignans poenam, ululate, quasi non valentes dolorem verbis exprimere, sed elevatione vocis. Isa. 34: gladius domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum, et de sanguine medullatorum arietum, et cetera. Optimates, qui sunt divites et principes in populo. Et excludit salutis viam: et peribit fuga. Thren. 1: abjerunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Secundo quantum ad subjectas terras, vox clamoris. Et primo ponit per similitudinem devastationem urbium: quia vastavit dominus pascua eorum, idest civitates et villas, servans metaphoram gregis, conticuerunt; quasi dicat: in nihilum redacti sunt, ut de eis sermo non fiat, arva pacis, quae tempore pacis praeclara erant. Joel 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Et quantum ad destructionem templi: dereliquit umbraculum, templum scilicet Deus, quasi leo, quo custodiente nullus audebat accedere. Supra 12: reliqui domum meam. Secundo ponit expositionem: quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, scilicet Dei, qui sine commotione punit. Vel Jerusalem, quae pro amissione Dei irascitur. Vel Nabuchodonosor, propter superbiae stultitiam. Oseae 7: Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Vel quia habebat columbam in arvis. Vel quia sicut mansuetus praeceptum domini executus est. Vel per antiphrasim, quia crudelis erat.


Caput 26
Lectio 1

[85162] In Jeremiam, cap. 26 l. 1 Hic ponitur conspiratio principum contra prophetam. Et dividitur in tria. Primo ponit titulum; secundo prophetiam, ibi, haec dicit dominus; tertio epilogat, ibi (cap. 27): in principio regni Joachim. Titulus per se patet.


Lectio 2

[85163] In Jeremiam, cap. 26 l. 2 Hic ponitur prophetia: et dividitur in tres partes. In prima ponitur persecutionis occasio; in secunda ponitur persecutio, ibi, et audierunt sacerdotes etc.; in tertia ponitur liberatio, ibi, et audierunt principes et cetera. Occasio autem fuit ex praedicatione: unde primo designat praedicationis locum: sta in atrio. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi universos sermones. Secundo quantum ad emendationis fructum: noli subtrahere verbum; quantum ad emendationem culpae, et convertatur; et quantum ad remissionem poenae. Et poeniteat. Supra 18: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super mala quod cogitavi ut facerem ei. Tertio ponit praedicationis verbum, et dices. Supra 7: faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis, et patribus vestris, sicut feci Silo: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.


Lectio 3

[85164] In Jeremiam, cap. 26 l. 3 Hic ponitur persecutio: et circa hoc quatuor ponit. Primo praedicationis auditum. Et audierunt. Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos. Secundo iniquum consilium: cumque complesset Jeremias (...) apprehenderunt eum sacerdotes. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte, abominati sunt. Tertio suae nequitiae argumentum: quia prophetavit; quasi dicat: videtur falsum dicere, cum dominus locum istum elegerit. 3 Reg. ult.: ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Quarto populi concursum: et congregatus est omnis populus. Eccli. 10: qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Ibidem 7: non te immittas in populum, neque alliges duplicia peccata.


Lectio 4

[85165] In Jeremiam, cap. 26 l. 4 Hic ponitur liberatio: et circa hoc duo. Primo ponitur principum judicium pro liberatione Jeremiae; secundo popularis furoris sedatio per verba seniorum, ibi, surrexerunt ergo viri de senioribus terrae. Circa primum tria. Primo ponit principum provisionem; et ascenderunt in domum domini; seditionem comprimere, novae, quia de novo facta erat ad tenendum judicia sacerdotum, et eorum quae ad cultum religionis pertinebant. Deut. 16: judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinant et cetera. Secundo ponit partium disceptationem quantum ad accusationem; et locuti sunt sacerdotes. Et nituntur imponere quasi crimen blasphemiae ut occidatur. Similiter Act. 6: homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. Et quantum ad defensionem; et ait Jeremias. Respondet autem prudenter, quia excusat culpam; dominus misit me; unde non sum culpandus de his quae dixi. Eccl. 4: ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Isa. 48: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus. Et mitigat iram, ostendens remedium; nunc ergo bonas facite vias vestras. Supra 18: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia vestra. Respondet humiliter, quia confitetur potentiam: ego autem ecce in manibus vestri sum. Prov. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Respondet etiam constanter, quia prohibet injuriam: verumtamen scitote. Gen. 4: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et quia confirmat sententiam: in veritate enim misit me dominus. Act. 4: si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Tertio ponitur sententiae promulgatio, et dixerunt. Et primo sententia promulgatur per principes; non est huic viro judicium mortis. Luc. 23: ecce nihil dignum morte actum est ei. Secundo sententia confirmatur per seniores, quorum est antiqua facta scire. Job 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.


Lectio 5

[85166] In Jeremiam, cap. 26 l. 5 Hic ponitur repressio furoris populi contra Jeremiam, per verba seniorum. Et primo proponunt exemplum justi ad imitandum circa factum Michaeae, ponentes ipsius praedicationem; Michaeas; unus de duodecim prophetis minoribus, de Morasthi, ad differentiam Michaeae filii yela, de quo 3 Reg. ult.: Sion Michaeae 3: audite principes Jacob, et duces domus Israel. Supra 9: et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum, et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. Et populi conversionem: numquid morte condemnavit eum? Quasi dicat, non supra 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris. Et inducunt conclusionem: itaque non faciamus. Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Secundo proponunt exemplum injustitiae ad cavendum, ne malis mala adjungant; fuit quoque vir prophetans. Et primo ponitur ipsius praedicatio; et prophetavit. 1 Cor. 14: non enim est Deus dissensionis, sed pacis. Et ideo omnes idem dicebant. Secundo ponitur persecutio, et fuga; et audivit (...) fugitque. Matth. 10: si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Tertio ipsius interfectio; et misit rex; quia Aegyptiis foederatus erat. Ideo autem iste occisus est, et Jeremias liberatus, quia Deus aliquos permittit occidi de sanctis ad condemnationem malorum, et exemplum patientiae bonorum, Jacobi ult.: exemplum accipite fratres exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini. Similiter Act. 12, Jacobus occiditur, Petrus liberatur. Tertio ponitur sententiae executio de liberatione Jeremiae: igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia. Et planum est.


Caput 27
Lectio 1

[85167] In Jeremiam, cap. 27 l. 1 Hic praemisso claro titulo, excludit falsas consolationes prophetarum: et primo in generali; secundo descendendo ad quosdam speciales prophetas, cap. 28: et factum est in anno illo. Circa primum duo. Primo excludit consolationes prophetarum gentilium; secundo prophetarum Judaeorum, ibi, et ad Sedeciam regem Juda locutus sum. Circa primum duo. Primo praesignat prophetiam facto: fac tibi vincula, in signum servitutis gentium, in manu nuntiorum, qui missi fuerant ad confoederandum se regi Jerusalem, vel ad resistendum Nabuchodonosor. Oseae 12: ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Ezech. 3: et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum et cetera. Secundo exprimit eam verbo, et praecipies. Inducit autem eos ad subdendum se regi Babylonis, contra consilium prophetarum tripliciter. Primo ex Nabuchodonosor potentia, quam ostendit duobus modis. Primo ex divina concessione, ponens rerum creationem: ego feci terram, quantum ad opus creationis et dispositionis, homines, quantum ad opus ornatus, brachio, quod dicit applicationem potentiae ad opus. Isa. 42: firmans terram, et quae germinant ex ea. Et concludens concedendi auctoritatem: et dedi eam ei, homini, vel cuicumque. Daniel. 4: dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dat illud. Et ostendens concessionem factam a Deo Nabuchodonosor, quantum ad homines: et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor. Dan. 5: Deus altissimus regum, magnam gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum et cetera. Et quantum ad bestias: insuper et bestias, et est locutio hyperbolica. Vel per bestias significantur feroces homines, qui sub eo fuerunt. Vel quia subjectis hominibus, etiam bestiae eis subjectae illi subduntur. Unde Dan. 4: bestiae requiescebant sub umbra arboris, per quam significabatur Nabuchodonosor. Alio modo ostendit potentiam ejus ex gentium subjectione, et servient. Eccl. 3: omnia tempus habent. Tertio inducit eos ex rebellium poena, ponens poenam rebellium: gens autem, et regnum. Et ideo Rom. 13: necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Et excludit consilium prophetarum: vos ergo nolite audire prophetas, quos dicunt gentiles per fulgorem intelligentiae agentis in animas ipsorum, etiam futura posse praescire, divinos, qui in templis idolorum, somniatores qui ex somniis, augures, qui ex garritu avium, maleficos, qui ex conjuratione Daemonum futura praedicunt. Supra 23: nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini et cetera. Et assignat pro causa, prophetarum mendacium: quia mendacium prophetant, et imminens periculum, ut longe faciant, et est ut consecutivum. 3 Reg. ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Tertio inducit eos ex obedientium gratia, quam a domino consequentur: porro gens. Infra 40: nolite timere servire Chaldaeis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.


Lectio 2

[85168] In Jeremiam, cap. 27 l. 2 Quia illi nuntii possent dicere, quare talia suae genti intentae ad rebellionem non dixit; hic respondet se eis eadem dixisse. Et primo ponitur admonitio ipsius ad regem; secundo ad sacerdotes, et ad plebem, ibi, et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus sum. Circa primum duo. Primo ponit bonum consilium, ponens ipsum: subjicite colla. 1 Pet. 2: servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et proponens imminens periculum: quare moriemini? Supra 21: qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste; qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. Secundo excludit falsum consilium prophetarum: nolite audire, tribus de causis. Primo propter fallacem promissionem, quia mendacium. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium; dicentes: haec dicit dominus, cum dominus non sit locutus. Secundo propter praesumptam auctoritatem: quoniam non misi. Supra 23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Tertio propter poenam imminentem: ut ejiciant vos, occasionaliter. Oseae 4: corrues tu hodie et corruet etiam propheta tecum.


Lectio 3

[85169] In Jeremiam, cap. 27 l. 3 Hic ponitur admonitio ad sacerdotes, et ad plebem: et primo excludit falsum consilium: nolite audire (...) ecce vasa, quae asportata fuerunt in Babylonem cum Jechonia: 4 Reg. 24. Et assignat causam: proponens prophetarum mendacium: mendacium enim prophetant vobis: servitutis fructum, ut vivatis: rebellionis periculum: quare datur haec civitas in solitudinem? Supra 21: qui egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet et cetera. Secundo petit veritatis indicium: et si prophetae sunt; quasi dicat: faciant quod minus est, scilicet quae remanserunt non absportari, occurrendo Deo orationibus, ut credatur eis quod majus est, scilicet asportata reportari. Ezech. 13: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Tertio proponit manifestum falsitatis argumentum per locum a majori, quia quod magis videtur non fiet, ut scilicet relicta vasa remaneant; nec ergo quod minus, ut scilicet asportata referantur. Quia haec dicit dominus ad columnas, duas quae fecit Salomon in porticu, et ad bases, earum, et ad mare, vas in quo servabatur aqua ad ablutionem sacerdotum, quod erat positum supra duodecim bases; de quibus omnibus habetur 3 Reg. 7. Et resumit: quia haec dicit dominus, propter vasa templi, quia non moverat nisi vasa quae erant in porticu. 1 Mach. 2: vasa gloriae ejus captiva adducta sunt. Et promittit in longum tempus futurum, eorum reportationem: et afferri faciam ea, temporibus Cyri. 1 Esdr. 5. Cyrus rex protulit vasa sacra domini, quae transtulit Nabuchodonosor de Jerusalem, et consecravit ea idolo suo. Et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mithridato, qui erat super thesauros ipsius, per hunc autem tradita sunt Salmanasar praesidi Judaeae.


Caput 28
Lectio 1

[85170] In Jeremiam, cap. 28 l. 1 Hic descendit specialiter ad quosdam falsos prophetas: et primo ad quemdam qui praedicebat relictis in Jerusalem; secundo ad quosdam qui prophetabant captivis in Babylonia, cap. 29: et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta. Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio falsi prophetae; secundo falsitatis improbatio per Jeremiam, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio, quam falsus propheta fecit verbo; secundo quam fecit facto, ibi, et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae. Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio; secundo Jeremiae responsio, ibi, et dixit Jeremias et cetera. Circa primum duo. Primo ponit falsae prophetiae titulum, in quo designatur tempus: in anno quarto, propheta, Hananias propheta, opinione, locus, in domo domini. Supra 23: in domo mea inveni malum eorum, ait dominus. Secundo ponit falsum consolationis verbum: haec dicit dominus: et primo promittit libertatem, contrivi, destruxi: propter certitudinem dicitur in praeterito: imperium, quod conterendum quidem erat, sed non tunc. Isa. 10: computrescet jugum a facie olei. Secundo praedicit impletionis propinquitatem: adhuc duo anni dierum, ne credantur anni annorum, sicut illud Ezech. 4: diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Et primo quantum ad reportationem vasorum: et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domini, de quorum captione Thren. 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus et cetera. Secundo quantum ad liberationem principum suorum, et Jechoniam, contra id quod supra capite praecedenti dictum est. Supra 22: terra, terra, terra, audi sermonem domini.


Lectio 2

[85171] In Jeremiam, cap. 28 l. 2 Hic ponitur Jeremiae responsio, et primo demonstrat suum affectum, optans impleri quod ipse dicebat, amen, idest fiat. Michaeae 2: utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Nec obstat quod sciebat dominum contrarium velle, quia haec optatio sub conditione intelligenda est, scilicet si Deus vellet, et quia in hoc suam voluntatem divinae conformat quod vult quod Deus esse vult. Secundo ne videatur falsitati consentire, proponit veritatis signum: verumtamen audi. Et sumitur hoc signum Deut. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus. Sed ipse videtur a contrario sensu arguere: et videtur quod non valeat, quia est destructio antecedentis: et propterea contrarium habetur Deut. 13: si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae illius, aut somniatoris et cetera. Et dicendum, quod argumentum efficax est ad ostendendum ejus falsitatem; et hoc ipse intendit.


Lectio 3

[85172] In Jeremiam, cap. 28 l. 3 Hic confirmat prophetiam suam facto: et circa hoc tria. Primo ponit facti similitudinem; tulit et fregit, in signum fractionis imperii Babyloniae; secundo exponit similitudinem: et ait Hananias. Hoc longe post futurum erat. Infra 30: conteram jugum illius de collo tuo, et vincula ejus disrumpam. Tertio designatur Jeremiae humilitas, quia patienter, et libenter sustinuit et abiit. Psalm. 37: factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.


Lectio 4

[85173] In Jeremiam, cap. 28 l. 4 Hic ponitur falsitatis improbatio: et primo excludit falsam consolationem, facti similitudine, contrivisti, tu Hananias; et tu Jeremias, facies, in signum augmentationis poenae. Job 6: qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et similitudinis expositionem: quia haec dicit dominus; ac si diceret: jugum servitutis durius erit quam praesignificatum sit. Eccl. 28: jugum illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Secundo ponitur comminatio contra ipsum prophetantem: et primo ponitur culpae repressio: et dixit Jeremias (...) non te misit. Isa. 24: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Secundo ponitur poenae comminatio: idcirco emittam te; idest, tollam per mortem Psalm. 18: non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Tertio ponitur prophetiae impletio: et mortuus est mense septimo: unde non supervixit nisi duobus mensibus. 1 Thess. 5: cum dixerint, pax, et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient.


Caput 29
Lectio 1

[85174] In Jeremiam, cap. 29 l. 1 Hic excludit falsas consolationes prophetarum, qui consolabantur captivos in Babylonia: et primo excludit falsas consolationes; secundo invehit contra ipsos falsos consolatores, ibi, haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo tria assignat: scilicet prophetandi modum, quia per modum epistolae; verba libri, idest epistolae Isa. 30: ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter extra illud. Et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum. Prophetiae tempus, postquam egressus: 4 Reg. 24. Isa. 3: ecce dominator dominus exercitum auferet ab Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae; et fortem et virum bellatorem, judicem et prophetam, et cetera. Et prophetiae nuntium: in manu Elasa filii Saphan, et Gamaria filii Helciae, quos misit, ut pacem cum Chaldaeis faceret, territus ad mortem falsi consolatoris Hananiae, et comminationis Jeremiae. Prov. 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Secundo ponit prophetiae verbum: haec dicit dominus: et circa hoc duo. Primo dat eis consilium bonum, et salubre, ut intendant his quae pertinent ad usum necessitatis: aedificate domos, quod facere negligebant, credentes cito redire, secundum promissa falsorum prophetarum. Psalm. 106: seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Item ut intendant his quae pertinent ad successionem prolis: accipite uxores. Gen. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Et ut intendant his quae pertinent ad tranquillitatem pacis: et quaerite pacem. Baruch 1: orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Balthassar filii ejus et cetera. 1 Tim. 2: obsecro primum omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate, et cetera. Secundo excludit consilium falsum, et inutile: haec enim dicit dominus: et primo excludit vanam fiduciam quam ex prophetarum promissione conceperant; secundo excludit stultam poenitentiam, ibi, quia haec dicit dominus et cetera. Circa primum tria. Primo excludit falsorum prophetarum dictum, qui in brevi liberationem promittebant: non vos seducant prophetae, qui ex nomine domini vobis loquuntur, et divini, qui Daemonum responsa aptant. Ezech. 12: vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo dicit liberationis tempus quantum ad consolationem: quia haec dicit dominus, visitabo, consolans vos, et hostes affligens. Supra 25: cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit dominus, iniquitatem eorum, et cetera. Et quantum ad patriae restitutionem, et suscitabo, implebo. Eccl. 36: suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Tertio ponit liberationis modum, primo promittens pristinae prosperitatis statum quantum ad tranquillitatem pacis: ego enim scio; quasi non alius. 1 Cor. 2: quae sunt Dei nemo scit nisi spiritus Dei. Isa. 64: oculus non vidit absque te quae praeparasti expectantibus te. Cogitationes pacis, quam vobis praeparo, finem, captivitatis, patientiam, laborum, ut facilius toleretis. Psalm. 27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Et quantum ad exauditionem orationis: invocabitis, ore, et ibitis, mente, adorabitis, corpore. Vel ibitis, ad templum. Isa. 30: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Alia littera habet: invocabitis me, et vivetis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. Et planus est sensus. Et quantum ad auxilium divinae protectionis, quaeretis, desiderio et precibus, et invenietis, paratum ad auxilium; quasi dicat, meipsum offeram. Joan. 14: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Isa. 53: quaerite dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Secundo promittit proprium nativitatis locum, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Quia dixistis: quasi dicat: non fuit necessarium vobis scribere, quia in falsis prophetis confiditis.


Lectio 2

[85175] In Jeremiam, cap. 29 l. 2 Hic excludit falsam poenitentiam: possent enim propter longam captivitatem poenitere de hoc quod se tradiderant, videntes alios adhuc in Jerusalem remansisse; et ideo contra remanentes comminatur gravem poenam mortis. Ecce mittam. Supra 21: qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos qui obsident vos, vivet et cetera. Et afflictionis, et ponam; idest non invenient gratiam in me, neque in illis a quibus captivi tenentur, sicut neque ficus malae placent colligentibus. Supra 24: sicut ficus pessimae quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit dominus; sic dabo Sedeciam regem Judae, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti et cetera. Et assignat causam: eo quod non audierint, scilicet ut se traderent Nabuchodonosor, et a peccatis cessarent. Supra 11: mane consurgens contestatus sum, et dixi: audite vocem meam. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam; sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et cetera. Secundo inducit intentam conclusionem: vos ergo audite verbum domini, ne scilicet poenam patiamini, quia mihi in hoc obedistis. Prov. 4: audite filii disciplinam patris.


Lectio 3

[85176] In Jeremiam, cap. 29 l. 3 Hic invehitur contra ipsos falsos prophetas: et primo contra quosdam assertores falsitatis; secundo contra quemdam impugnatorem veritatis, ibi, et ad Semeiam et cetera. Circa primum tria. Primo comminatur poenam; secundo arguit culpam, ibi, pro eo quod fecerint stultitiam in Israel; tertio arguit judicii justitiam, ibi, ego sum judex et testis. Circa primum tria. Primo ponitur ipsorum depressio in culpa, tradam eos, ut scilicet occasionem puniendi habeat quos primo in potestate habebat. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Secundo ponitur poenae inflictio, et percutiet. Infra 30: insanabilis fractura, pessima plaga tua. Tertio ponitur consequens maledictio: et assumetur ex eis. Dicunt autem Hebraei, hos esse duos senes de quibus habetur Dan. 13. Unde ex hoc loco volunt ostendere illud fabulosum esse. Ibi enim dicuntur a populo occisi, hic autem a Nabuchodonosor. Et praeterea ibi dicuntur lapidati, hic igne occisi. Et dicendum ad primum, quod utrumque potest esse verum: quia Nabuchodonosor occidit auctoritate, a Daniele convictos, et populus executione sententiae. Ad secundum dicendum, quod quaelibet poena dicitur ignis propter afflictionem, et hoc praecipue propter similitudinem culpae adulterii. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 31: ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.


Lectio 4

[85177] In Jeremiam, cap. 29 l. 4 Hic ponit culpam: et primo adulterium: stultitiam, idest rem stultam, et moechati sunt. Daniel. 13: sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis. Supra 5: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Secundo mendacium: et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter: dicebant enim proximam esse liberationem, et Christum de eis esse nasciturum, ut sic mulieres in adulterium deciperent. Supra 23: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.


Lectio 5

[85178] In Jeremiam, cap. 29 l. 5 Hic ponit judicii justitiam, judex, ad infligendam poenam, testis, ad convincendam culpam: quia divino nutu, et miraculose deprehensi sunt. Daniel. 13: suscitavit dominus spiritum pueri junioris, cui nomen Daniel et cetera.


Lectio 6

[85179] In Jeremiam, cap. 29 l. 6 Hic invehitur contra impugnatorem veritatis, quia cum esset pseudopropheta, et populi vicinam liberationem promitteret, iratus contra Jeremiam propter epistolam quam in Babylonem misit, scripsit in Jerusalem litteras ad principem sacerdotum contra Jeremiam. Et circa hoc duo. Primo ponitur veritatis impugnatio; secundo ponitur contra ipsum comminatio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum duo. Primo ponit tenorem epistolae: pro eo quod misisti. Est defectuosa locutio; quasi, patieris, quod postmodum quibusdam interpositis dicet. In qua epistola tria facit. Primo commemorat praedecessoris exemplum: dominus dedit te pro Jojade, qui interfecit falsos sacerdotes ut tu similiter facias de Jeremia falso propheta. 4 Reg. 11. Secundo commemorat officium: ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, qui a spiritu immundo arreptus prophetae actum usurpat. Pertinebat enim ad sacerdotis officium discernere inter spiritus. 1 Joan. 4: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum et cetera. Quaedam etiam accusat, scilicet epistolam Jeremiae: quia super hoc misit in Babylonem: quia non est contentus nobis mala praedicere. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. 3 Reg. ult.: ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Jemla. Secundo ostendit quomodo pervenit ad notitiam prophetae. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae: ut improperaret sibi. Supra 20: factus est mihi sermo domini in opprobrium, et in derisum tota die.


Lectio 7

[85180] In Jeremiam, cap. 29 l. 7 Hic ponitur contra ipsum comminatio. Et primo arguit culpam: pro eo quod prophetavit. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et dirigitur sermo ad captivos per quamdam aliam epistolam. Secundo comminatur poenam: idcirco haec dicit dominus. Et primo quantum ad filios: non erit ei vir; quasi dicat: non relinquet in populo superstitem. Exod. 20: ego sum dominus Deus tuus, fortis, Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Secundo quantum ad ipsum: et non videbit bonum quod ego faciam populo meo. Supra 17: erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum. Tertio resumit causam: quia praevaricationem locutus est adversus dominum quia verbis suis praevaricatus est contra dominum loquens, promittens prospera, domino praedicente adversa. Job 39: numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit?


Caput 30
Lectio 1

[85181] In Jeremiam, cap. 30 l. 1 Post comminationem hic incipit consolationem ponere: et primo ponit consolationem ad omnes communiter; secundo specialiter ad civitatem regiam, scilicet Jerusalem, cap. 33: et factus est verbum domini ad Jeremiam secundo. Prima in duas. Primo consolatur eos verbo; secundo designat consolationem facto, cap. 32: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima consolatur eos ex evasione adversitatis; in secunda ex promissione prosperitatis (cap. 31): in tempore illo dicit dominus. Prima in duas. In prima promittit liberationem in generali: in secunda prosequitur promissionem in speciali, ibi, et haec verba quae locutus est dominus. Circa primum duo facit. Primo dominus ponit ad prophetam prophetiae conservandae praeceptum: scribe tibi omnia, quae praedicta sunt, et quae sequentur, quorum revelationem jam intus susceperat, ut diu conservarentur; in quo significat non cito implenda. Isa. 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: velociter spolia detrahe, cito praedare. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo promittit liberationis beneficium: ecce enim convertam, idest revocabo de terra captivitatis, quantum ad terminum a quo, conversionem, quia non omnes, sed tantum illos qui tali conversione erunt digni, Israel, decem tribus, quantum ad illos qui ad Ezechiam regem in Jerusalem venerunt. 2 Paral. 30: nam cum eis captivati sunt, et eis redeuntibus redierunt. Vel referendum est ad conversionem factam ad fidem Christi, et convertam, quantum ad terminum ad quem. Psal. 125: in convertendo dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.


Lectio 2

[85182] In Jeremiam, cap. 30 l. 2 Hic prosequitur liberationis partes: et primo promittit eis liberationem ab hostium servitute: secundo a multiplici destructione quam sustinuerunt, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo. Primo proponit oppressionem pristinam, quam designat proponens hostium timorem: vocem terroris audivimus, ante a prophetis praenuntiatam: formido et non est pax, aliquo auxilium ferente. Job 15: sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Timoris expressionem ex gestu corporis: quia ad similitudinem parturientium manus ad lumbos convertebant prae stupore: interrogate. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Et ex immutatione ruboris: et conversae sunt in auruginem, quae est color niger permixtus rubedini, contingens iratis. Et ex vento urente. Isa. 12: facies combustae vultus eorum. Joel. 2: omnes vultus redigentur in ollam. Proponit etiam timoris, et anxietatis magnitudinem: vae quia magna, magnitudine tribulationis, dies, captionis Jerusalem. Soph. 1: vox diei domini amara; tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae; dies calamitatis, et miseriae: dies tenebrarum, et caliginis, dies nebulae et turbinis; dies tubae, et clangoris, et cetera. Secundo promittit salutem futuram: et primo promittit liberationem: et ex ipso salvabitur, scilicet tempore, quamvis malo. Oseae 1: salvabo eos in domino Deo suo. Secundo salutis modum et ordinem, promittens liberationem a servitute excludens hostium imperium, et erit in die illa (...) conteram jugum, ipsum Nabuchodonosor. Et non dominabitur, quod impletum est temporum Simonis. 1 Mach. in fine. Vel referendum ad liberationem factam per Christum de potestate Daemonum. Isa. 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti. Et promittens optatum imperium: sed servient, idest alicui qui erit vobis sicut David, sicut Simoni et Jonathae. Vel Zorobabel, qui fuit de stirpe David. Vel Christo. David autem imperium erat eis maxime desideratum propter prosperitatem, et pacem quam tempore ipsius habuerunt, et quia non oppresserat eos servitute, sicut Salomon. Ezech. 37: David servus meus princeps eorum in perpetuum. Providet etiam liberationem a captivitate, excludens timorem: tu ergo ne timeas. Isa. 43: noli timere, quia ego tecum sum. Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Et ponens liberationem quantum ad terminum a quo: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Zachar. 8: ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos: et habitabunt in medio Jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. Et quantum ad terminum ad quem: et revertetur et quiescet, quantum ad pacis tranquillitatem, et in cunctis, quantum ad rerum ubertatem. Isa. 32: sedebit populus meus in multitudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Tertio ostendit salutis auctorem: et primo ponit salvatoris praesentiam: quoniam tecum ego sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Secundo in hostes vindictam: faciam enim consummationem: ad finem consumptionis perducet eos. Isa. 10: consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Tertio ad vos conservationis misericordiam: te autem non faciam in consummationem, ut scilicet non sint tuae reliquiae. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem. Quarto infert moderatam poenam ad castigandum: castigabo te in judicio. Supra 10: corripe me, domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me, in judicio, aequitatis.


Lectio 3

[85183] In Jeremiam, cap. 30 l. 3 Hic promittit liberationem a destructione, et afflictione magna quam sustinuerant: et circa hoc duo. Primo proponit praecedentem destructionem, ostendens ipsius magnitudinem, quia quasi haec erit castigationis quantitas ut in virtute humana reparari non possit: fractura, quae dicit interruptionem continuitatis, et significat destructionem hominum, vel civitatum, insanabilis, quantum in se est, licet Deus salvare possit, propter magnitudinem pessima, propter profunditatem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua: quis medebitur tui? Excludens etiam humani auxilii subventionem, sive per judicium justitiae judicantis de injuria illata: non est qui judicet, contra hostes, ad illigandum, sicut qui curant plagas ligant emplastra super ipsas. Isa. 59: vidit dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Sive secundum affectum amicitiae subvenientis: utilitas non est tibi, ab amicis scilicet, quia vere medicum offendisti. Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ostendens etiam poenae aequitatem, assignans poenae causam: plaga enim inimici, qui percutit ad mortem, quia est insanabilis, crudeli, quia profunda. Propter multitudinem: unde oportuit esse magnam plagam, quae omnia apostemata comprehenderet: dura, quantum ad obstinationem; et ideo oportuit eam esse vehementem: et profundam quae usque ad intima penetraret. Thren. 2: factus est dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Et excludit murmurantium querelam: quid clamas? Murmurando. Non possunt sanari nisi pulvere mordacissimo, quo putridas carnes et insanabiles amputarem. Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? Secundo promittit liberationem: et primo promittit subventionis beneficium quantum ad vindictae judicium, contra injuriam illatam in personis, quia non est alius qui liberet, qui comedunt, occidendo, hostes, captivantes te. Supra 2: omnes qui devorant eum derelinquunt, mala venient super eos, dicit dominus. Et contra injuriam illatam in rebus: et qui te vastant, quantum ad bona immobilia praedatores, quantum ad mobilia. Isa. 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Et quantum ad curatoris amicabilem affectum, ponens curationem, obducam: idest, ita perfecte curabo quod nec vestigium appareat praecedentis plagae. Psal. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritione, eorum. Haec sub Zorobabel quando Assyrios, idest Ninivem, vastaverunt Babylonii et Chaldaei, et ipsos Medi et Persae. Et tunc obducta est cicatrix, et cetera. Et assignat rationem: quia ejectam vocaverunt te, scilicet hostes. Proverb. 24: cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum; ne forte videat dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Insultatio enim hostium est causa divinae miserationis. Secundo ostendit subveniendi modum: haec dicit dominus: et primo quantum ad modum auxiliandi: ecce ego convertam; secundo quantum ad modum vindicandi: ecce turbo domini furor egrediens. Circa primum primo promittit restaurationem aedificiorum omnium generaliter: convertam, idest restituam ad statum pristinum, tabernaculorum, domorum. Isa. 61: aedificabunt deserta populorum, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, et dissipatas in generationem et generationem. Et quantum ad principalia specialiter: et aedificabitur civitas, idest Jerusalem. Isa. 44: qui dico Jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo. Secundo promittit prosperitatem hominum quantum ad cordis jucunditatem: et egredietur de eis laus. Isa. 51: gaudium, et laetitia invenietur in ea, et gratiarum actio, et vox laudis. Quantum ad populi multitudinem: multiplicabo eos et non minuentur, quantum in me est, et nisi ex culpa eorum proveniat. Psalm. 138: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Vel intelligendum de his qui ad Christum convertuntur. Et quantum ad hominis exaltationem: et glorificabo, vel corporaliter, vel spiritualiter quantum ad virtutis sanctitatem, et erunt filii ejus sicut a principio, idest similes sanctis patribus, coram me, per vitae munditiam. Et visitabo, quia defendam eos, et vindicabo. Job 29: quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Tertio quantum ad rectorum bonitatem, ponens primo ipsorum propinquitatem quia ex eodem genere: et erit dux ex eo. Hoc refertur ad Zorobabel, vel ad Christum. Oseae 2: dabo eis vinitores ejus ex eodem loco. Secundo eorum sanctitatem, et applicabo eum, et accedet, per justitiam, quis enim iste est qui applicet cor suum? In quo ostenditur auctor applicandi, quia nullus applicatur nisi a Deo tractus. Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Tertio tangit justitiae utilitatem: et eritis mihi in populum. Eccli. 10: qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.


Lectio 4

[85184] In Jeremiam, cap. 30 l. 4 Hic ponit modum vindictae: et primo comminatur poenam, ecce turbo, ut dispergat, sicut commotio aeris pulverem, per captivitatem, procella, ut absorbeat per mortem, sicut fluctus maris, impiorum, qui afflixerunt Judaeos, et qui de malis non sunt emendati, conquiescet, quasi poena permanens. Isa. 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum. Secundo excludit misericordiam: non avertet iram. Isa. 3: in omnibus his non est aversus furor domini; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio promittit scientia horum: in novissimis intelligetis ea, quando scilicet omnia ista contigerint. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.


Caput 31
Lectio 1

[85185] In Jeremiam, cap. 31 l. 1 Hic consolatur eos ex promissione prosperitatis: et circa hoc duo facit. Primo promittit prosperitatem gentis; secundo ampliationem civitatis, ibi, ecce dies veniunt et cetera. Prima in tres. In prima consolatur decem tribus; in secunda duas, ibi, haec dicit dominus, etc., in tertia utrasque, ibi, ecce dies venient, et cetera. Prima in duas. In prima ponitur destructi populi restauratio; in secunda restaurationis ordo, ibi, quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob. Circa primum tria. Primo promittit eis restaurationem ad religionis cultum: in tempore illo, vel post reditum de Babylone, universis, quantum ad illos de decem tribubus, qui duabus adhaeserunt; vel quantum ad omnes, quia omnis Israel salvus fiet, postquam plenitudo gentium introjerit: ad Rom. 11. Apoc. 20: ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Secundo promittit restaurationem ad nativitatis locum, promittens revocationis beneficium: populus qui remanserat a gladio, Babylonis, in deserto, in terra captivitatis, in qua a Deo deserti videbuntur, per quam purgati ad terram suam redierunt, sicut per desertum ad terram promissionis quondam, invenit gratiam, idest hanc misericordiam apud Deum, quod vadet ad requiem, idest ad terram suam, in qua pacifice requiescet: quod potest mystice exponi quantum ad pacem quam tempore Simonis Machabaei habuerunt: 1 Mach. 14. Isa. 13: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Determinans revocationis tempus: longe, antequam futurum fit, apparuit, revelans futuram liberationem. Supra 28: confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium. Habac. 2: adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. Et ostendens revocantis affectum: in caritate perpetua dilexi te, quasi dicat: non ad tempus, sed in perpetuum tibi bona largitus est, attraxit, ad locum tuum, miserans, misericordiam exterius beneficio complens. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Supra 2: recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae. Tertio promittit revocationem ad prosperitatis statum: et primo promittit prosperitatem quantum ad reparationem gentis: rursumque aedificabo, secundum metaphoram qua dicitur domus Israel. Supra 24: aedificabo eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam. Quantum ad jucunditatem cordis: virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, idest ornata incedes ludens ad tactum tympani. Isa. 30: laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini ad fortem Israel. Et quantum ad tranquillitatem pacis: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, propter tres civitates quae additae sunt Judaeis: 1 Mach. 10: plantabunt donec tempus veniat; quasi dicat: propter timorem hostium non praeoccupabunt tempus vindemiae. Isa. 65: plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Secundo assignat prosperitatis rationem: quia erit dies; in quo significatur reversio ad cultum Dei, ad quem mutuo se exhortantur. In Sion, et non in Bethel ad vitulos Jeroboam: 3 Reg. 12. Et Isa. 2: venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias, et ambulabimus in semitis ejus.


Lectio 2

[85186] In Jeremiam, cap. 31 l. 2 Hic prosequitur operationis ordinem: et circa hoc duo. Primo inducit eos ad exultationem: exultate in laetitia. Psal. 80: exultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. Ad quam exultationem exprimendam indicit hostium insultationem: et hinnite, insultantes, contra caput gentium, idest regem Babyloniae, vel Assyriorum, qui captivavit vos. Habac. 2. Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Et etiam divinam laudem, personate, in Psalteriis, et hujusmodi. Secundo ponit liberationis ordinem: ecce ego adducam eos, describens reversionis terminum a quo, de terra Aquilonis, et revertentium caetum, inter quos; quasi dicat: nullus vel aliqua corporis infirmitate a reditu impedietur; hoc quia securi venient. Isa. 35: erit saliens sicut cervus claudus. Et etiam reversionis modum, in fletu: quidam propter laetitiam reversionis, et quidam videntes terrae vastitatem. 1 Esdr. 3: nec poterat quisque cognoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi. Et in misericordia reducam eos, a rubore mentis. Isa. 54: in miserationibus magnis congregabo te. Per torrentes aquarum, per quas navigantes faciliter vadunt, et juxta eos sunt viae bonae; in quo excluditur labor itineris, et taedium. Prov. 3: ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Tertio assignat rationem ex paterno affectu, quo ad eos movetur: quia factus sum pater: unde sicut pater non possum dimittere quin eorum miserear. Inter omnes enim populos primogenitus Israel. Exod. 4: filiis autem Joseph data sunt primogenita, sicut dicitur 1 Paral. 5, in quo Ephraim Manassi praelatus est: Gen. 48: unde relinquitur Ephraim primogenitum esse.


Lectio 3

[85187] In Jeremiam, cap. 31 l. 3 Hic ponitur divulgatio liberationis. Et primo excitat gentes ad attentionem. Audite, ut omnes in ipso confidant qui taliter liberare potest. Isa. 49: audite insulae, et attendite populi de longe. Secundo praenuntiat populi liberationem, non impediente divina indignatione, quia qui dispergit Israel congregabit eum. Isa. 40: sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Nec impediente detinentium potestate: redemit, quondam ab Aegyptiis, et de manu potentioris, scilicet Chaldaei. Psal. 71: liberavit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Tertio promittit liberatis prosperitatem: et primo quantum ad omnes promittit religionis debitam observantiam: in monte Sion, non in Bethel ad vitulos. Isa. 51: qui redempti sunt a domino revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Et temporalium bonorum affluentiam, ponens bonorum fertilitatem quantum ad terrae nascentia quae in cibum nostrum producuntur, et condiuntur, quantum ad animalia. Et confluent, et laudabunt, Deum, super frumento et vino. Genes. 27: frumento, vino, et oleo stabilivi eum. Et possidentium satietatem: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, qui pluviam non expectat. Hoc potest intelligi de bonis spiritualibus collatis per Christum; quod nunc ex parte, in futuro ex toto complebitur. Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. Et cordis laetitiam, quantum ad signa laetitiae: laetabitur virgo. Supra 30: egredietur de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos et cetera. Et quantum ad cessationem tristitiae: convertam luctum eorum in gaudium. Tob. 3: post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. Secundo specialiter quantum ad sacerdotes: inebriabo, idest abundanter satiabo, pinguedine, abundantia oblationum et sacrificiorum, et populus adimplebitur, ut Deo offerre possit. Hoc autem spiritualiter intelligitur de pinguedine devotionis. Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exultationis laudabit os meum.


Lectio 4

[85188] In Jeremiam, cap. 31 l. 4 Hic ponitur gentium consolatio. Et primo inducit matris fletum: Rachel, quae fuit mater Joseph, plorantis, destructionem filiorum suorum. Figurative loquitur, secundum quod dicitur hyperbolice, in parentes mortuos tristitiam redundare de filiorum adversitate. Vel quia in Romana captivitate juxta sepulcrum Rachelis Judaei captivi ducti sunt, et venditi. Vel quia figurative dicitur plorare pueros juxta se occisos, cum ipsa juxta Bethleem sepulta sit, sicut habetur Gen. 35, lamentationis, quae fit verbis dolorem exprimentibus, fletus, quantum ad emissionem lacrymarum, luctus, quantum ad quamdam observantiam in expressione doloris, sicut fit in mutatione vestium, et hujusmodi. Supra 3: vox in viis audita est, ploratus, et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt domini Dei sui. Excludit consolationis remedium: et nolentis consolari super eis, quia non sunt, reversi cum aliis, quia ad nihilum redacti sunt. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Secundo impendit consolationis remedium: haec dicit dominus: quiescat vox, quantum ad lamentationem, oculi, quantum ad fletum. Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra: quia prima abierunt. Tertio promittit liberationis beneficium: et primo quantum ad terminum a quo, quia merces, in quo ostenditur per meritum sanctorum patrum eos liberatos. Inimici, Chaldaei. Isa. 40: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Secundo quantum ad terminum ad quem: et est spes novissimis ad significandum quod in novissimis temporibus revertentur ad veram fidem, et forte etiam ad terram suam mortuo Antichristo. Proverb. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.


Lectio 5

[85189] In Jeremiam, cap. 31 l. 5 Hic ponitur poenitentium susceptio, cui praemittitur confessionis cognitio, audiens audiri, idest misericorditer exaudivi. Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et clamorem ejus audivi. Et subditur confessio: castigasti me, domine, et eruditus sum quasi juvenculus, qui difficile corripitur, et multis verberibus. Isa. 28: sola vexatio intellectum dabit auditui. Secundo ponitur petitio: converte me, et convertar. Thren. ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros sicut a principio. Tertio assignatur petitionis ratio ex poenitentia quam inchoavit. Unde primo ponit poenam: postquam enim convertisti, infundendo gratiam, postquam ostendisti, flagellis peccata, percussi femur meum, interiorem dolorem exteriori percussione designans, ad modum hominis dolentis. Vel percussi femur, voluptates carnales reprimendo. Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Secundo poenitentiam, quia ex poena quam sustinuit peccatum recognoscens, confusionem passus est, quae signum poenitentiae fuit: confusus sum, interius, erubui, exterius, quoniam sustinui opprobrium, idest poenam, et confusionem pro peccatis adolescentiae meae. Et nominat adolescentiam, tempus ante conversionem; quasi dicat, quod ex ignorantia peccavit. Job 13: scribis contra me amaritudinem, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.


Lectio 6

[85190] In Jeremiam, cap. 31 l. 6 Hic suscipit poenitentem. Et primo ponitur divina miseratio; secundo poenitentis instructio, ibi, statue tibi speculam; tertio ipsius revocatio, ibi, revertere virgo Israel. Circa primum duo. Primo ponit misericordiae rationem ex parte populi: si filius honorabilis mihi Ephraim; quasi dicat: numquid non filius honorabilis? Propter jus primogeniturae: si puer delicatus, propter teneritudinem aetatis, quia Joseph quasi minimus filiorum Jacob, et Ephraim minor filiorum Joseph. Et haec duo provocant patres magis ad miserandum. Oseae 11: puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Ponit etiam rationem ex parte Dei: quia ex quo locutus sum; quasi dicat: non decet ut verba Dei irritentur: recordabor, verborum. Num. 23: dixit, et non faciet, locutusque est, et non implebit? Secundo ostendit miserationem: idcirco conturbata sunt viscera mea, antropospatos, in quo interior compassio, miserans, in quo exterior subventio. Oseae 11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.


Lectio 7

[85191] In Jeremiam, cap. 31 l. 7 Hic ponitur poenitentis instructio: statue tibi speculam, ut consideres prospera quae nuntiatur vel viam per quam redeas, amaritudines, solicitudinem de reditu. Dirige, considera viam per quam venisti ut per eam redeas: vel melius speculum contemplationis. Amaritudines, pro peccatis praeteritis. In viam rectam, idest in viam justitiae, per quam patres tui ambulaverunt. Apoc. 2: memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.


Lectio 8

[85192] In Jeremiam, cap. 31 l. 8 Hic ponitur revocatio ipsorum in terram suam: et primo ponitur revocatio: revertere (...) usquequo deliciis dissolveris filia vaga? Hoc dicitur quantum ad illos qui absorpti deliciis Chaldaeorum, in terram promissionis reverti nolebant, qui recte propter mollitiem mulieres vocantur. Supra 3: tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit dominus, et ego suscipiam te. Secundo ponitur revocationis ratio ex Christi incarnatione, quae omnes inducere debet ut a deliciis recedant: quia creavit dominus novum super terram; quia sola divina virtute agente, conceptio illa facta est. Femina, propter fragilis sexus conditionem, circumdabit, in utero suo, virum, Christum ab initio conceptionis suae perfectum in scientia et gratiam. Unde ad terram in qua novum hoc evenire debet, debetis properare, Ephes. 4: induite novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Zach. 6: ecce vir, oriens nomen ejus: et subter eum orietur; et aedificabit templum domino.


Lectio 9

[85193] In Jeremiam, cap. 31 l. 9 Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus: et primo ponitur laeta Annuntiatio, quia annuntiat religionis sanctitatem: adhuc dicent, dominum, et templum ipsius laudantes, non idola: pulchritudo justitiae, mons sanctus, idest mons Sion: ex eo enim doctrina legis, et judicium in totum regnum diffundebatur, propter sacerdotes, et reges, qui ibi morabantur. Psalm. 144: magnus dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vel mons, idest Christus. Dan. 2: lapis excisus de monte. Promittit etiam pacis securitatem, et habitabunt. Isa. 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur. Promittit etiam bonorum ubertatem: quia inebriavi, abunde replevi, animam lassam, pristinis tribulationibus. Psal. 106: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Secundo ponitur annuntiantis exultatio: ideo quasi de somno suscitatus sum, divina scilicet revelatione, dulcis, propter visam prosperitatem. Possunt etiam esse verba populi, et somnus significat praecedentem miseriam, dulcis, inquantum misericordiam consequitur. Psalm. 3: ego dormivi, et soporatus, sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me. Eccl. 5: dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.


Lectio 10

[85194] In Jeremiam, cap. 31 l. 10 Hic consolatur communiter utrosque. Et primo ponitur promissio; secundo promissionis confirmatio, ibi, haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo promittit bona temporalia, quantum ad hominum: et jumentorum multiplicationem, seminabo, quasi seminando multiplicabo. Zach. 2: absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum, et jumentorum in medio ejus. Quantum ad destructorum reparationem: sic vigilavi, diligenter explevi quae comminatus fueram, ut evellerem, tollendo omne praesidium, in quo sicut in radice firmabantur, demolirer, idest destruerem, quantum ad occisionem hominum, et desolationem civitatum, dissiparem, sepem auxilii humani et angelici, auferendo, disperderem, captivitatem in diversa loca, affligerem, gravi onere servitutis captivatos. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus, et non sum misertus; sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Juda, et Jerusalem. Et quantum ad poenae immunitatem pro peccatis patrum: in diebus illis. Ezech. 18: quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Secundo promittit bona spiritualia: ecce dies venient: et primo promittit foederis innovationem: dies, scilicet gratiae, foedus novum, novum testamentum, hoc est Evangelium. Dominatus, crudeliter, et potestative ulciscendo. Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Secundo ponit pacti tenorem: sed hoc erit pactum (...) dabo legem meam, Evangelium, in visceribus, non in tabulis lapideis. Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertio ponit pacti utilitatem primo quantum ad obedientiam: et ero eis in Deum. Ezech. 36, idem. Secundo quantum ad sapientiam: et non docebit ultra vir proximum suum; in quo excludit docendi necessitatem. Et hoc quidem impletur in praesenti tempore, quantum ad hoc quod non per prophetiae rationes, et humanas inventiones in divinam veritatem venimus, neque etiam per Judaicas traditiones, sed in futuro ex toto complebitur. Matth. 23: nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester. Et assignat rationem: omnes enim cognoscent me. Isa. 54: ponam omnes filios tuos doctos a domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Joan. 15: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Tertio quantum ad peccatorum munditiam: quia propitiabor iniquitati eorum. Psalm. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.


Lectio 11

[85195] In Jeremiam, cap. 31 l. 11 Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo confirmat ex creaturarum immutabilitate, proponens promittentis potestatem: qui dat solem in lumine diei. Psal. 135: qui fecit luminaria magna, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Quasi dicat: qui haec fecit immobilia, etiam promissionem suam firmare potest. Et comparationem: si defecerint leges istae, quasi dicat: sicut non deficient usque ad finem mundi, ita nec semen Israel quantum ad illos qui salvantur. Isa. ult.: sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus Deus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Secundo ex creaturarum immensitate: haec dicit dominus. Et primo proponit mensurandi impossibilitatem: si mensurari poterunt caeli sursum, humano ingenio. Isa. 40: quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? Secundo proponit promissionem. Et ego abjiciam; quasi dicat: sicut illud est impossibile, ita et istud: universum semen, quia aliquos ex eis abjecit. Thren. 3: non enim humiliavit ex corde, suo, et abjecit filios hominum.


Lectio 12

[85196] In Jeremiam, cap. 31 l. 12 Hic promittitur urbis reparatio: et primo promittitur reaedificatio: et aedificabitur. Isa. 44: qui dico: Jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo. Secundo ponitur ampliatio: a turre Hanameel; quam quidam dicebant esse in Anathoth, quod Hieronymus in Glossa excludit: usque ad portam anguli, ubi duo muri conjungebantur, ultra normam, pristinam, super collem Gareb, qui interpretatur scabies, ubi forte leprosi extra urbem morabantur, Goatha, qui interpretatur gens peccatrix, ubi morabantur illi qui pro aliquo peccato immundi erant, vallem cadaverum, ubi erant populi sepulcra, cineris, ubi projiciebantur cineres mundi, sicut de sacrificiis; vel immundi, sicut de domibus leprosorum, et hujusmodi, mortis, ubi malefactores occidebantur, usque ad angulum portae equorum Orientalis: non enim undique poterant equi ascendere propter montis asperitatem. Isa. 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Tertio ponitur duratio: sanctum domini non evelletur, idest sanctuarium, scilicet templum, vel tota civitas, quae domino sanctificata erat. Supra 3: vocabunt Jerusalem, solium domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Jerusalem. Isa. 33: tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Judaei exponunt hoc de aurea Jerusalem, quod Hieronymus improbat in Glossa, et exponit de Ecclesia quae in se et perfectos et imperfectos et peccatores colligit, qui significantur per loca immunda extra civitatem. Potest etiam aliter dici, id impletum fuisse sub Esdra: unde habetur Nehemiae 3: quia inceperunt aedificare Hanameel, et ad litteram, forte aliquod spatium civitati addiderunt. Quod dicitur in perpetuum manere, intelligitur, si non peccaverint. Supra cap. 18: si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.


Caput 32
Lectio 1

[85197] In Jeremiam, cap. 32 l. 1 Hic consolatur eos facto. Et primo designat prophetiae tempus ex regis tempore: in anno decimo Sedeciae regis Juda: ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor, ut colligitur ex his quae dicta sunt supra cap. 25: quia quartus annus Joakim erat primus Nabuchodonosor. Ex urbis obsidione: tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidione tuam. Et prophetae carcerem, ponens carceris miseriam: et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et assignat causam: quare vaticinaris? Quia praedicabat urbis captionem: ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis. Regis captivitatem: et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum. Et bellorum adversitatem. Si autem dimicaveritis (...) nihil prosperum habebitis. Supra 21: debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi, et percutiam habitatores civitatis hujus. Unde hoc capitulum, secundum historiam, est illi continuandum. Secundo ponitur propheticum factum. Et dixit Jeremias: et primo ponitur emptio; secundo facti expositio, ibi, et dedi librum possessionis Baruch; tertio expositionis confirmatio, ibi, et oravi ad dominum. Circa primum tria. Primo ponitur venditoris invitatio ad emendum, ponens revelatum sibi invitationis verbum: ecce Hanameel veniet ad te (...) tibi enim competit. Ne tribus commiscerentur, praeceperat dominus ut possessiones venderentur illis qui essent de eadem cognatione, Num. 11, quod praecipue in possessionibus Levitarum observabatur. Ponit etiam invitantis adventum: et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum domini, quod non potest incassum ire. Num. 23: dixit, et non faciet; locutus est, et non implebit? Secundo ponitur emptio, intellexi, prophetali spiritu; alias stultum videbatur tali tempore agrum emere: in quo etiam notatur prophetae obedientia. Supra 17: ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi, tu scis. Et ponitur pretii solutio: et appendi, in statera ponderis, septem stateres, idest siclos, quorum quilibet habet viginti obolos, Ezech. 45: argenteos, idem quod stateres. Tertio ponitur emptionis confirmatio: scripsi in libro, et signavi, sigillis venditoris, et testium, stipulationes, quando uno interrogante, et alio respondente, roboratur contractus, rata, idest ratificatio venditionis. Isa. 8: adhibui mihi testes fideles et cetera.


Lectio 2

[85198] In Jeremiam, cap. 32 l. 2 Hic ponitur emptionis expositio. Et primo tradit librum in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris, qui venerant ad consolandum et consultandum, quia res ad omnes pertinebat. Ezech. 12: egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans. Secundo indicitur diligens custodia: et praecepi Baruch coram eis dicens: haec dicit dominus exercituum Deus Israel: sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, idest non sigillatus, ut quando mitterent, inspici posset. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Tertio assignantur in custodiam: et pones illos in vase fictili. Haec dicit dominus. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei. Zach. 8: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caelum dabit rorem suum, et cetera.


Lectio 3

[85199] In Jeremiam, cap. 32 l. 3 Hic ponitur expositionis confirmatio: quia enim verbis prophetae non credebant, impetrat divinam super hoc revelationem, ut dubitationi eorum satisfaciat: unde primo ponitur prophetae oratio; secundo domini responsio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum tria. Primo commendat divinam justitiam; secundo proponit juste inflictam poenam; ibi, qui posuisti signa; tertio miratur praecepti praeteriti causam, ibi, et tu dicis mihi, domine Deus. Justitia autem si adsit, facit hominem velle justa: unde ad executionem ipsius duo alia requiruntur, videlicet scire, et posse: unde ad perfectam executionem justitiae ostendit perfectionem scientiae, et potentiae. Et primo potentiae, ponens rerum creationem: ecce tu fecisti. Supra 27: ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento; et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. Et commendat potentiae perfectionem: non erit tibi difficile omne verbum, ex quo tam magna fecisti. Luc. 1: non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et subjungit justitiae executionem mixtam cum misericordia: qui facit misericordiam, reddens bonis praemia, in millibus, idest usque in mille generationes, in sinu filiorum, saltem in unam generationem, ut misericordia poenae praeemineat. Exod. 20: ego sum dominus Deus tuus, fortis, Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Et prorumpit in potentiae condemnationem, ex quo potentia in misericordiae justitiam vertitur: fortissime, inquantum omnia sustentat. Hebr. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Magne, inquantum virtutem ejus multitudo creaturarum non exhaurit, quin infinita adhuc producere possit, potens, ad omnia faciendum. Sapient. 12: subest enim tibi cum volueris, posse. Dominus exercituum, quantum ad gubernationem, et praecipue rationalium, caelestium, terrestrium et Infernorum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? Secundo ostendit perfectionem scientiae, primo communicans scientiae perfectionem: magnus consilio, idest perfectus in sapientiae dispositione, et incomprehensibilis cogitatu, humano. Job 36. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Secundo ponit justitiae executionem: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Job 34: oculi ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.


Lectio 4

[85200] In Jeremiam, cap. 32 l. 4 Hic ponit poenam Judaeis inflictam ex divina justitia: quae ut ostendatur justa, tria facit. Primo ponit beneficiorum exhibitionem in liberatione miraculosa: usque ad diem hanc, tua signa complentur. Vel tua fortitudo in salutem Israel, et aliorum apparet. Ps. 77: fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et in habitatione opulenta: et dedisti eis terram hanc. Lev. 20: possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Secundo ponit ingratitudinem: et ingressi sunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Isa. 1: filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Tertio poenae inflictionem: et evenerunt. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


Lectio 5

[85201] In Jeremiam, cap. 32 l. 5 Hic miratur divinam jussionem: et tu dicis mihi (...) eme agrum? Quod mirum est, cum non sit nunc tempus emendi. Ezech. 7: qui emit non laetetur, et qui vendit non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.


Lectio 6

[85202] In Jeremiam, cap. 32 l. 6 Hic ponitur domini responsio. Et primo proponit potentiam suam: numquid mihi difficile erit omne verbum? Gen. 18: quare risit Sara uxor tua dicens: numquid vero paritura sum anus? Num Deo quicquam est difficile? Secundo ostendit ex tali potentia juste inflictam poenam, praedicens poenam: propterea haec dicit dominus. Supra 19: erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda sicut locus Tophet, immundae. Et subjungit culpam, ostendens culpae continuitatem: erant enim facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua, quando exierunt de Aegypto. Supra 3: peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc. Ostendens etiam culpae universalitatem: quia in furore, et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam. 1 Paral. 11: propter malitiam. Isa. 3: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Supra 21. Posui faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait dominus. Ostendens etiam culpae gravitatem quantum ad divinum contemptum, et verterunt ad me terga, per inobedientiam, ad modum contemnentium. Zach. 7: verterunt ad me scapulas recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne audirent. Quantum ad sacrilegium in pollutione templi: et posuerunt idola. Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Et quantum ad sacrilegium junctum homicidio: et aedificaverunt excelsa. Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis. Tertio promittit misericordiam. Et primo tangit desperationem: et nunc propter ista, haec dicit dominus: quia quantum ad omnia potens sum: sicut potenter punivi, ita potenter liberabo. Dicitis, desperando, quod tradatur, supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Secundo ponit promissionem: ecce ego vos: et primo promittit revocationem. Congregabo: Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et promittit revocatis securitatem: et habitare eos faciam confidenter. Supra 23: in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Secundo promittit reversis prosperitatem: et primo quantum ad bona spiritualia; secundo quantum ad temporalia, ibi, et plantabo eos in terra ista. Circa primum tria. Primo promittit sanctitatem, scilicet obedientiam ad Deum: et erunt mihi in populum. Apoc. 21: ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Et concordiam ad proximum: et dabo eis cor unum. Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Secundo sanctitatis firmitatem: et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere, quantum ad fructum sanctitatis quem tetigerat, timorem quantum ad sanctitatis donum. Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Tertio sanctitatis acceptationem: et laetabor, idest acceptabo bona eorum Psal. 103: laetabitur dominus in operibus suis.


Lectio 7

[85203] In Jeremiam, cap. 32 l. 7 Hic promittit bona temporalia: et primo firmam patriae habitationem: et plantabo, ut non facile evellantur, in veritate, sine simulatione, corde, quantum ad cognitionem, anima, quantum ad voluntatem. Supra 24: aedificabo eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam. Et confirmat per similitudinem: quia haec dicit dominus: sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum. Baruch. 4: qui adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. Secundo promittit liberam rerum possessionem ponens possessionis plenitudinem: et possidebuntur agri. Isa. 34: usque in aeternum possidebunt eam: in generatione et generationem habitabunt in ea. Secundo contractuum libertatem: agri ementur pecunia. Psal. 125: in convertendo dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.


Caput 33
Lectio 1

[85204] In Jeremiam, cap. 33 l. 1 Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus, et praecipue quantum ad Jerusalem, ubi erat sedes regni, et sacerdotii: et circa hoc duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo ponit prophetae carcerem: cum adhuc clausus esset in atrio carceris, a Sedecia. Secundo respectu praecedentis visionis secundo factae, promittentis auctoritatem: haec dicit dominus, facturus, sicut artifex praeparando materiam, formaturus, ducendo ad complementum formae, paraturus, ordinando ad finem: dominus nomen ejus: quia ipse singulariter dominus omnium est. Psal. 82: quoniam nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram. Promissionis firmitatem, et magnitudinem: clama ad me, pro populo orans, et exaudiam te, non ut mala non inferam; sed ut post mala illata liberem. Et sic non est contrarium ei quod supra 7, dictum est: tu ergo noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudem, et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Quia nescit, idest non posset humana conjecturatione suspicari. Isa. 48: audita tibi feci nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. Secundo ponit prophetiae verbum: et primo ponitur promissio quo ad populum; secundo quo ad regnum, et sacerdotium, ibi, ecce dies veniunt. Circa primum tria. Primo promittit inflictae plagae curationem; secundo cordis jucunditatem, ibi, haec dicit dominus: adhuc audietur in loco isto; tertio pacis tranquillitatem, ibi, haec dicit dominus exercituum, et cetera. Circa primum tria. Primo tangit vulnus inflictum: quia haec dicit dominus, ad destructionem aedificiorum, ad domos. Thren. 2: praecipitavit dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob, destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram. Et quantum ad occisionem hominum: et ad gladium venientium, in auxilium in Jerusalem, vel de gentilibus, vel de regno duarum tribuum, et impleant, occasionaliter, quia ex eis fiduciam assumentes, restiterunt hostibus, et interfecti sunt, abscondens faciem, idest subtrahens protectionem. Ezech. 39: scient gentes quoniam in iniquitatibus suis capta sit domus Israel, et quod dereliquerit me, et quod absconderim faciem meam ab eis. Secundo promittit curationis beneficium in generali: ecce ego obducam eis cicatricem. Supra 30: obducam cicatricem tibi; et a vulneribus tuis sanabo te. Et in speciali quantum ad orationis exauditionem: et revelabo, implendo intentum, deprecationem, quia a me pacem adinvicem, et veritatem religionis petiverunt. Isa. 39: fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Quantum ad patriae restitutionem, et convertam. Supra 30: convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor. Quantum ad peccati remissionem, secundum purgationem a culpa, et emundabor. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et secundum absolutionem a poena: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum. Psal. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Tertio ponit liberationis fructum quantum ad divinam gloriam: et erit mihi in nomen. Supra 32: laetabor super eis, cum bene eis fecero. Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Quantum ad amicorum laetitiam: et in exultationem cunctis gentibus terrae. Psalm. 47: fundatur exultatione universae terrae, mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni. Quantum ad invidorum angustiam, et pavebunt, Isa. 26: videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.


Lectio 2

[85205] In Jeremiam, cap. 33 l. 2 Hic promittit ejus jucunditatem: et primo temporalem, vox gaudii. Supra 25: perdam ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae, et lumen lucernae. Secundo spiritualem expressam divinis laudibus: vox dicentium: confitemini domino. Isa. 51: gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Tob. 13: per omnes vicos ejus, alleluja cantabitur. Et in oblationibus; et portantium vota in domum domini, Isa. 19: colent eum in hostiis, et in muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent. Tertio assignat rationem: reducam enim conversionem terrae. Thr. ult.: innova dies nostros sicut a principio.


Lectio 3

[85206] In Jeremiam, cap. 33 l. 3 Hic promittit eis pacis tranquillitatem, quam significat per securam patriae habitationem: transibunt greges ad manum numerantis; quasi dicat: tantam securitatem potientur quod oves suas libere numerare poterunt. Ezech. 34: in pascuis uberrimus pascam eos, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum.


Lectio 4

[85207] In Jeremiam, cap. 33 l. 4 Hic ponitur consolatio quantum ad regnum, et sacerdotium: et primo promittitur utriusque restitutio; secundo ponitur promissionis confirmatio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum duo. Primo promittit restaurationem regni; secundo sacerdotii, ibi, et de sacerdotibus, et de Levitis non interibit vir. Circa primum tria. Primo designat temporis congruitatem: ecce dies veniunt, scilicet gratiae, et suscitabo, implebo, verbum bonum, quod promisi de regni restauratione. Oseae 1: et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendet de terra. Quod impletum est in Christo. Secundo regni conditionem quantum ad regiminis nobilitatem: in diebus illis germinare faciam David germen justitiae, Christum, qui est ipsa justitia. Isa. 11: egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et faciet judicium: in primo adventu pro mundo, in secundo de mundo, justitiam, docens verbo, implens in se facto, et in aliis gratiae dono. Psalm. 118: feci judicium, et justitiam. Et quantum ad regiminis utilitatem in populi salutem: in diebus illis salvabitur Juda, quantum ad eos qui crediderunt in primo, et credent in secundo adventu. Oseae 1: salvabo eos in domino Deo suo. In pacis securitate: et Israel habitabit confidenter. Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Et in verae fidei confessione: et hoc est nomen (...) dominus justus noster. Psalm. 118: justus es, domine, et rectum judicium tuum. Tertio ponit regni durationem: quia haec dicit dominus, non interibit de David vir, Christus et regnum ipsius. Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.


Lectio 5

[85208] In Jeremiam, cap. 33 l. 5 Hic ponit restaurationem sacerdotii. Et sicut regnum restauratur in ipso Christo, et in membris ejus, ita et sacerdotium. Ipse enim sicut rex, ita et sacerdos est. Psal. 109: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et membra sua reges et sacerdotes fecit. Apoc. 5: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Eph. 5: seipsum obtulit hostiam Deo in odorem suavitatis. Et membra ipsius, spirituales hostias Deo offerre facit. Ezech. 44: sacerdotes et levitate filii Sadoch, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me: ipsi accedent ad me, ut ministrant mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem: ait dominus Deus.


Lectio 6

[85209] In Jeremiam, cap. 33 l. 6 Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo ex creaturarum duratione: si irritum potest fieri pactum meum cum die, quasi dicat: non potest esse irritum usque ad finem mundi. Psalm. 88: ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli. Secundo earum multitudinem: sicut enumerari non possunt stellae caeli, nisi a solo Deo, ita et numerus electorum soli Deo est cognitus. Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris.


Lectio 7

[85210] In Jeremiam, cap. 33 l. 7 Hic repellit hostium irrisionem. Et primo ponitur insultatio: duae cognationes, scilicet regalis, et sacerdotalis, vel decem et duarum tribuum. Psalm. 70: qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. Secundo ponitur improbatio: haec dicit dominus. Rom. 11: numquid repulit Deus populum suum? Absit, et cetera.


Caput 34
Lectio 1

[85211] In Jeremiam, cap. 34 l. 1 Quia Judaei adeo obstinati erant quod nec terrebantur tristibus, nec flectebantur laetis, decenter ejus comminationem et consolationem, et tertio contradictionem audientium ostendit: et primo in transgressione sententiae; secundo in destructione Scripturae, cap. 36: et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda; tertio in persecutione prophetae, cap. 37: et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim. Circa primum duo. Primo convincuntur de transgressione, facto; secundo, exemplo, 35 cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Ostendit autem eos transgressores ex hoc quod etiam pactum quod ipsi cum Deo fecerant de liberatione servorum secundum legem, non servaverunt. Dividitur autem in partes duas. Primo ponitur quoddam alleviamentum malorum post foederis pactionem, secundo ponitur comminatio post pacti initi transgressionem, ibi, verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo describit tempus: quando Nabuchodonosor. Supra 1: ecce ego congregabo omnes cognitiones regnorum Aquilonis, ait dominus; et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et cetera. Secundo ponit prophetale verbum: haec dicit dominus: et facit tria. Primo ponit comminationem pro culpis praeteritis quantum ad destructionem civitatis; ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni. Psalm. 73: incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Et quantum ad captivitatem regis: et tu non effugies, Thren. 2: non fuit in diebus furoris domini qui effugeret, et relinqueretur. Secundo ponit pro pacto inito remunerationem: attamen audi (...) non morieris. Hoc quidem non fuit impletum, quia in pacto non mansit, fuitque confusione mortuus quoniam medicinam laxativam in convivio acceperat. Habac. 2: vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus. Et tamen quantum ad hoc potest dici impletum quod non fuit hostili gladio interfectus. Supra 22: non plangent eum, vae, frater, et vae, soror. Non concrepabunt ei, vae, domine, et vae, inclyte. Tertio tangit imminentem tribulationem, ut promissio sit acceptior: quia verbum hoc ego locutus sum. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


Lectio 2

[85212] In Jeremiam, cap. 34 l. 2 Hic ponitur comminatio post pacti transgressionem: et primo ponitur pacti transgressio; secundo contra transgredientes comminatio ibi, et factum est verbum ad Jeremiam a domino. Circa primum tria. Primo ponitur pactio: postquam percussit rex Sedecias foedus, et etiam postquam fregit, ut dimitteret unusquisque, secundum legem. Exod. 21: si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. Et Levit. 25, prohibetur quod retineant de fratribus suis ut servos, neque opprimant per potentiam in servitute famulorum; sed quasi mercenarii, et coloni sint. Secundo ponitur pacti ad tempus observatio: audierunt igitur, et dimiserunt. Psal. 105: cito fecerunt, obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus. Tertio ponitur pacti transgressio: et conversi sunt deinceps. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.


Lectio 3

[85213] In Jeremiam, cap. 34 l. 3 Hic comminatur contra transgredientes. Et primo ponit culpam patrum, ponens pactionem: ego percussi foedus. Supra 31: non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt et cetera. Et transgressionem: et non audierunt. Supra 11: non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in pravitate cordis sui mali. Et culpam filiorum, ponens pactionem: et conversi, a transgressione patrum, in domo, in templo. Isa. 64: domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, et cetera. Et transgressi estis, et commaculastis nomen meum, transgrediendo. Exod. 20: ne assumas nomen Dei tui in vanum. Ezech. 36: non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis, in gentibus ad quas intrastis. Secundo comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: et circa hoc duo. Primo ponit comminationem communiter quantum ad omnes, praedicens occisionem: ecce ego praedico libertatem, ut libere occidamini. Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et reliquiarum servitutem: et dabo viros (...) vitulum; idest, quod pactum per divisionem vituli firmaverunt sacrificando Deo. Unde inolevit iste usus loquendi: percutere, vel ferire foedus. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Praedicit etiam devorationem cadaverum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli. Ps. 73: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Et quantum ad principes specialiter: et Sedeciam regem Juda, et principes ejus. Deut. 28: ducet te dominus, et regem tuum quem constitues super te, in gentem quam ignoras tu, et patres tui. Qui recesserunt a vobis, aut alieni habebantur. Infra 37: secundo ponit expletionis ordinem: ecce ego praecipio. Supra 12: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me.


Caput 35
Lectio 1

[85214] In Jeremiam, cap. 35 l. 1 Hic convincit eos de transgressione, exemplo quorumdam obedientium. Et primo ponitur obedientiae experimentum; secundo ponitur inobedientium condemnatio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum tria. Primo ponitur experiendi jussio a domino ad prophetam: vade ad domum Rechabitarum, qui dediti erant studio Scripturae, et ideo a vino abstinebant, de quibus 1 Paral. 2: cognationes Scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei qui venerunt de calore patris domus Rechab. Exedram, quasi cameram extra principalem aedem. Dabis, probans eorum obedientiam. Supra 6: probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis vias eorum. Et assumpsi (...) et introduxi eos in domum domini ad gazophylacium, in quo divitiae templi conservabantur. Gaza, divitiae, phylaxa, conservatio in Graeco dicitur. Maasiae, qui tempore David hoc ministerium acceperat: 1 Paralip. 24: vestibuli, atrii. Quia enim domus ante cameram principum, ubi vestes custodiuntur, vestibulum dicitur, inolevit usus ut omne atrium, vestibulum dicatur. Calices, ad aquam. Bibite vinum, ut experimentum sumat mysteriorum. Proverb. 9: comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Tertio ponitur obedientiae protestatio, qui responderunt. Et primo inducitur paterna jussio de non bibendo vino, non bibetis. Eccl. 2: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Et de paupertate, ne solicitudine temporalium, sapientiae studium intermitterent. Et domum non aedificabitis. 2 Corinth. 6: tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Secundo ponitur adimpletio: obedivimus ergo. Prov. 3: fili mi ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. In tabernaculis. Sapient. 11: in locis desertis fecerunt casas. Tertio excusatur necessaria transgressio: cum autem ascendisset Nabuchodonosor et cetera.


Lectio 2

[85215] In Jeremiam, cap. 35 l. 2 Hic ponitur inobedientium condemnatio. Et primo comparantur diversa merita; ubi ponitur inobedientiae admiratio: numquid non recipietis disciplinam? Etiam flagellis, et exemplis. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non susceperunt. Ponitur etiam admirationis ratio, praevaluerunt; quasi dicat: majorem efficaciam habuerunt sermones patris carnalis quam patris spiritualis. Hebr. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos; num multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et comparationis probatio: quia illis obedientibus hi non obedierunt: ego autem locutus sum ad vos. Supra 7: locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis; vocavi vos, et non respondistis mihi. Secundo promittuntur diversa praemia. Et primo promittit inobedientibus poenam: idcirco haec dicit dominus. Proverb. 1: quia vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit et cetera. Secundo obedientibus misericordiam: domui autem Rechabitarum dixit Jeremias. 1 Reg. 15: melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam offerre adipem arietum.


Caput 36
Lectio 1

[85216] In Jeremiam, cap. 36 l. 1 Hic primo ponitur Scripturae descriptio; secundo Scripturae destructio, ibi, rex autem sedebat in domo hyemali; tertio restauratio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum tria. Primo ponit scribendi praeceptum: tolle volumen. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo ponit Scripturae fructum: si forte audiente domo Juda. Ezech. 33: si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet et non morietur. Tertio Scripturae ministrum: vocavit ergo Jeremias Baruch. Apoc. 1: quod vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia.


Lectio 2

[85217] In Jeremiam, cap. 36 l. 2 Hic primo ponitur denuntiatio ad plebem; secundo ad principes, ibi, cumque audisset Michaeas; tertio ad regem, ibi, igitur cum audissent omnia verba. Circa primum primo ponitur denuntiandi praeceptum: ego clausus sum. 2 Tim. 2: labora sicut bonus miles Christi Jesu. Phil. 1: ut plures e fratribus in domino, confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Secundo ponitur denuntiandi modus quantum ad locum, in domo domini, qui est locus devotionis. Isa. 56: domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis, ait dominus Deus. Quantum ad tempus, in die jejunii, quod est tempus contritionis. Isa. 58: nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos, vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quantum ad audientes, audiente populo. Quantum ad advenas: insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis. Tertio ponit denuntiationis fructum, ponens utilitatem: si forte cadat oratio eorum in conspectu domini, idest acceptetur. Et consequentem sanctitatem: et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio est. 4 Reg. 2: magna ira domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. Quarto ponitur praecepti complementum quantum ad actum: et fecit Baruch. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Quantum ad tempus. Factum est autem in anno quinto Joakim. Joel 2: sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. Quantum ad locum: legitque Baruch (...) in introitu portae novae, quam fecerat Joas. 2 Paral. 27: in vestibulo superiori, idest in superiori parte atrii, in quo sacerdotes immolabant. 2 Esdrae 9: legerunt in volumine domini Dei sui quater in die, et quater in nocte.


Lectio 3

[85218] In Jeremiam, cap. 36 l. 3 Hic ponitur denuntiatio ad principes: et primo ponitur de Scriptura prophetiae, facta significatio ad principes: et nuntiavit eis Michaeas. Apoc. ult.: qui audit dicat: veni. Secundo Scripturae petitio: miserunt itaque omnes principes ad Baruch (...) dicentes volumen ex quo legisti populo sume in manu tua: mystice, in operatione. Eccle. 9: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Apportatio, tulit ergo. Tertio ponitur Scripturae recitatio: et dixerunt ad eum: sede, et lege haec in auribus nostris. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Et lectionis effectus: igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt. Supra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens petras?


Lectio 4

[85219] In Jeremiam, cap. 36 l. 4 Hic ponitur denuntiatio ad regem et primo ponitur denuntiationis praeparatio: exponunt enim denuntiandi propositum: nuntiare debemus: quia ipse potest peccata populi corrigere. Proverb. 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Perscrutantur editionis modum: unde primo ponitur quaestio: et interrogaverunt eum, dicentes: indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus; ut ex modo scirent, utrum divino spiritu edita Scriptura esset. 1 Joan. 4: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. Et ponitur responsio: dixit autem Baruch: ex ore suo loquebatur quasi legens, sine impedimento et praemeditatione. Matth. 10: nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Supra 1: ecce dedi verba mea in ore tuo, et cetera. Et datum absconsionis consilium, abscondere, timentes de pertinacia et crudelitate regis. 3 Reg. 18: numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim, cum interficeret Jezabel prophetas domini, quod absconderim de prophetis domini centum viros, quinquagenos, et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis: vade et dic domino tuo: adest Elias, ut interficiat me? Secundo ponitur denuntiatio: et ingressi sunt. Sapient. 6: ad vos ergo, o reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, ne excidatis. Tertio ponitur Scripturae recitatio: misitque rex Judi; Job 29: cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator.


Lectio 5

[85220] In Jeremiam, cap. 36 l. 5 Hic ponitur Scripturae destructio: et circa hoc duo. Primo ponitur Scripturae destructio; secundo scribentium persecutio, ibi, et praecepit rex Jeremiel. Circa primum tria. Primo ponitur dispositio ad destructionem: posita erat arula coram eo plena prunis in domo hyemali: habebat enim propter delicias domos speciales ad hyemem et aestatem. Amos 3: percutiam domum hyemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae. Secundo ponitur destructio: cumque legisset Judi tres pagellas, parvas paginas, scalpello, cultello, quo parabat pennam. Isa. 30: auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie vestra sanctus Israel. Et sic fecerunt quod facere non debuerunt, omiserunt etiam quod facere debuerunt. Et non timuerunt, exemplo Josiae. 4 Reg. 32: cum audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua, et cetera. Tertio ponitur principum contradictio: verumtamen Elnathan, et Dalajas, et Gamarias contradixerunt regi. Simile 2 Reg. ult.: obtinuit sermo regis verba Joab, et principum ejus, et cetera.


Lectio 6

[85221] In Jeremiam, cap. 36 l. 6 Hic ponitur scribentium persecutio: et primo ponitur iniquum praeceptum, ut comprehenderent; secundo ponitur divinum auxilium: abscondit autem eos dominus; et fecit quod inveniri non possent. Psalm. 33: custodit dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.


Lectio 7

[85222] In Jeremiam, cap. 36 l. 7 Hic ponitur Scripturae restauratio: et primo ponitur restaurandi praeceptum, rursum tolle. Supra 1: pugnabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo destruenti comminatur interitum, ibi, et ad Joakim regem Juda dices. Unde arguit culpam: tu combussisti. Prov. 29: viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Et comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: regalis successionis terminationem: non erit ex eo qui sedeat super solium David. Supra 22: non erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. Cadaveris abjectionem: cadaver ejus projicietur, sepultura asini. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus, cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci. Subditorum destructionem quantum ad domesticos: visitabo contra eum et contra semen ejus. Psalm. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Et quantum ad alios: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda omne malum. Isa. 43: ego dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ego dominus faciens omnia haec. Tertio ponit praecepti complementum: Jeremias autem tulit volumen aliud. Sap. 7: sapientia autem vincit malitiam.


Caput 37
Lectio 1

[85223] In Jeremiam, cap. 37 l. 1 Hic ostenditur contradictio ex prophetae persecutione: et primo ponitur persecutio ipsius propter falsam suspicionem; secundo propter veram praedicationem, cap. 38: audivit autem Saphatias filius Mahan. Circa primum tria. Primo ponit suspicionis occasionem; secundo ponit suspicionem, ibi, cumque pervenisset ad portam Beniamin; tertio persecutionem, ibi, et apprehendit Jeremiam prophetam. Circa primum duo. Primo ponitur occasio sumpta ex prophetae verbo; secundo occasio sumpta ex ipsius facto, ibi: cumque pervenisset et cetera. Circa primum duo. Primo ponitur consultatio; secundo ponitur prophetae displicens illis responsio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa primum tria. Primo describit consultantium conditionem: quem constituit regem Nabuchodonosor: 1 Reg. 24. Et non obedivit, ut tributum regi Babylonis solveret, et a peccatis cessaret. Matth. 22: reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Servi, familiares, populus. Eccli. 10: secundum judicem populi, sic et ministri ejus, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Secundo ponitur consultatio: et misit rex (...) dicens: ora pro nobis, ut indicet nobis quid agere debeamus ut ab hostibus liberemur. Isa. 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Tertio ponitur consultantis ratio: fiduciam enim sumpserant ex prophetae libertate, quem nondum afflixerant: Jeremias autem ambulabat in medio populi: et ex obsidionis solutione: igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: exiverat enim rex Aegypti ut liberaret Judaeos. Quo devicto tamen exercitus rediit. Isa. 36: ecce confidis super baculum arundineum confractum istum: super Aegyptum, et cetera.


Lectio 2

[85224] In Jeremiam, cap. 37 l. 2 Hic ponitur prophetae responsio. Et primo excludit Aegyptiorum auxilium: ecce exercitus Pharaonis. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur. Secundo praedicit Chaldaeorum reditum: et redient Chaldaei. Nolite decipere, falsa spe. Thren. 1: vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Tertio excludit impedimentum: sed si percusseritis. Deut. 32: quomodo persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia? Nonne ideo quia dominus Deus tuus vendidit eos et dominus conclusit illos?


Lectio 3

[85225] In Jeremiam, cap. 37 l. 3 Hic ponit occasionem sumptam ex facto: et divideret ibi possessionem, quam emerat: idest distingueret ab aliis agris: vel distribueret aliis, ut ipse sine solicitudine remaneret. 2 Corinth. 6: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.


Lectio 4

[85226] In Jeremiam, cap. 37 l. 4 Hic ponitur falsa suspicio. Psalm. 26: insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.


Lectio 5

[85227] In Jeremiam, cap. 37 l. 5 Hic ponitur persecutio in tribus. In captione. Thren. 3: venatione ceperunt. In flagellatione, caesum. Simile Act. 8: Hebr. 11: ludibria, et verbera experti. Et in carceratione: itaque ingressus est Jeremias in domum laci. Psal. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Ergastulum, et est proprie carcer in quo damnatur quis ad aliquod opus. Secundo ponitur liberatio, mittens; et circa hoc tria. Primo ponitur liberationis occasio, ponens regis interrogationem: putasne est sermo a domino? Scilicet praenuntians futura, tibi revelatus. Isa. 8: numquid non populus a Deo suo requirit visionem pro vivis ac mortuis? Et ponit responsionem: et dixit Jeremias. 3 Reg. 14: ego autem missus sum ad te durus nuntius. Secundo ponitur liberationis petitio: et dixit Jeremias ad regem: ubi monstrat injustam poenam; quid peccavi? Job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Excusat impositam culpam: ubi sunt prophetae vestri? Quasi dicat: patet eorum falsitas, et mea veritas. Jam enim exercitus Chaldaeorum reversus erat, quem illi reversurum negaverant. Supra 28: propheta, qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, tunc scietur propheta quem misit dominus in veritate. Et petit misericordiam: nunc ergo audi, obsecro. Proverb. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Eccli. 6: verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; et lingua eucharis in bono homine abundabit. Tertio ponitur petitionis impetratio: praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, quod addi noluit, vestibulo, idest atrio.


Caput 38
Lectio 1

[85228] In Jeremiam, cap. 38 l. 1 In parte ista ostenditur persecutio prophetae propter veram praedicationem: et dividitur in tres partes. Primo ponit praedicationem, loquebatur: quamvis enim esset in carcere, multi tamen veniebant ad eum; in quo comminatur remanentibus mortem: quicumque manserit in civitate hac, morietur. Et promittebat fugientibus salutem: qui autem profugerit (...) vivet. Urbis captionem: tradendo tradetur. Et haec tria posuit supra 21: unde videtur continuari, secundum historiae ordinem, ad illud. Secundo ponit persecutionem: ubi ponit principum impiam petitionem: petunt enim mortem: et dixerunt principes. Sap. 2: circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris. Accusant praedicationem: de industria enim dissolvit manus virorum: quod est contra officium prophetale. Isa. 35: confortate manus dissolutas, et debilia genua roborate. Et pervertunt intentionem: siquidem homo iste non quaerit pacem. Gal. 4: ergo inimicus factus sum, verum dicens vobis? Nolebat autem Jeremias auferre cor resistendi; sed propter bonum, et salutem populi, ex jussu domini, illa dicebat. Ponit etiam stultam regis exauditionem: et dixit rex Sedecias. Unde non excusatur, quamvis minus peccaverit. Joan. 19: propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ponit etiam solicitam executionem: tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum, cisternam sine aqua. Psalm. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Et designat prophetae intromissionem: descendit itaque Jeremias in coenum. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Tertio ponitur liberatio. Hic duo ponit. Primo quod liberatur a carcere; secundo quod liberatur a mortis timore, ibi, et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam. Circa primum quatuor. Primo describit petentem, Abdemelech, idest servus regis significans; quod dicit propter humilitatem. Rom. 1: Paulus servus Christi Jesu, et cetera. Aethiops, propter carnis mortificationem. Psalm. 67: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Cant. 1: nigra sum, sed formosa. Vir, propter animi virtutem, eunuchus, propter castitatem. Matth. 19: sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui erat in domo regis, Philip. 3: nostra conversatio in caelis est. Sap. 3: spado qui non est operatus per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Secundo ponit petitionem, designans petitionis locum: porro rex sedebat in porta Beniamin, quae scilicet ducebat in tribum Beniamin. Et ponit petitionem, et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem (...) non sunt enim panes ultra in civitate; quasi dicat: ex quo inclusus est, panis defecit. Vel non erat necessarium includi, cum omnes obsessi, et in penuria simus. Sap. 11: per quae quis peccat, per haec et torquetur. Tertio ponitur impetratio: praecepit itaque rex. Quarto ponitur executio: assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis (...) et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, propter tribulationes quas sustinuerunt. Heb. ult.: mementote praepositorum qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Vel quia, ad litteram, molliores sunt. Per funiculos, praeceptorum Dei. Eccl. 4: funiculus triplex difficile rumpitur. In vestibulo carceris, idest in atrio. Dicitur enim vestibulum, domus ante cameram regis, ubi custodiuntur vestes: unde omne atrium, vestibulum dicitur.


Lectio 2

[85229] In Jeremiam, cap. 38 l. 2 Hic liberatur a timore mortis, concessa sibi securitate a rege. Et primo ponitur securitatis pactio; secundo pacti observatio, ibi, mansit vero Jeremias in vestibulo carceris. Circa primum duo. Primo ponitur mutua petitio. Petit enim rex divinum responsum, vel consilium, interrogo. 3 Reg. ult.: iterum atque iterum te adjuro ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine domini. Et propheta petit securitatis promissum: dixit autem Jeremiam ad Sedeciam. Luc. 22: si vobis dixero, non credetis mihi et cetera. Potest enim legi interrogative vel remissive. Secundo ponitur mutua solutio. Primo enim rex dat securitatis promissum: juravit ergo rex Sedecias (...) si occidero, male mihi accidat. Isa. 42: ego dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam et servavi te. Secundo propheta dat salutis consilium. Et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur salubris prophetae exhortatio: et dixit Jeremias. Et datur regi optio eligendi bonum vel malum. Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum, et quod placuerit ei, dabitur illi. Secundo ponitur regis excusatio: et dixit rex (...) solicitus sum propter Judaeos, quorum bona destruxerat propter hoc quod ad Chaldaeos confugerant. Supra 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quoniam omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Tertio ponitur responsionis exclusio: respondit Jeremias: in qua excludit timorem, si consilium audiat: non te tradant. Isa. 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ponit comminationem, si audire contemnat: quod si nolueris. Comminatur autem mulierum insultationem: ecce omnes mulieres dicent. Insultando autem improperant stultum amicorum consilium: seduxerunt, quantum in se fuit, et praevaluerunt, quia eis credidisti, pacifici tui, qui pacem tibi promittebant. Isa. 3: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Consequens damnum: demerserunt te in coeno, peccati, in lubrico, poenae. Psalm. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Et eorum recessum: et recesserunt a te. Eccli. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Comminatur etiam captionem familiae: et omnes uxores. Isa. 39: de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et personae propriae: et tu non effugies. Thren. 2: non fuit in die furoris domini, qui effugeret et relinqueretur. Comminatur etiam urbis captionem: et civitatem hanc comburet igni. Amos 1: succendam ignem in muro Rabaa, et devorabit aedes ejus. Quarto petitur a rege consilii dati occultatio: dixit ergo Sedecias ad Jeremiam. Et circa hoc tria facit. Primo petit occultari consilium, nullus sciat. Tob. 12: sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Secundo docet celandi modum: si autem audierint principes, ut veritatem taceat, et falsum non dicat. Prov. 10: qui moderatur labia sua prudentissimus est. Tertio ponitur petitionis complementum: venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam. Prov. 11: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem amicus est, caelat amici commissum.


Lectio 3

[85230] In Jeremiam, cap. 38 l. 3 Hic ponitur petitionis observatio, in vestibulo non missus in lacum, secundum petitionem suam.


Caput 39
Lectio 1

[85231] In Jeremiam, cap. 39 l. 1 Hic ponitur instructio reliquiarum populi, post ipsius populi captivitatem. Et dividitur in tres partes. In prima ponitur captivatio; in secunda reliquiarum conservatio, cap. 40: sermo qui factus est ad Jeremiam a domino; tertio reliquiarum instructio, cap. 42: et accesserunt omnes principes bellatorum. Circa primum duo. Primo ponitur populi captivatio; secundo quorumdam liberatio, ibi, et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant. Circa primum tria. Primo ponit obsidionem, et obsidebant. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. Secundo ponit captionem urbis: undecimo anno, mense quarto, scilicet Julio. Tamen combusta est mense quinto, septima die mensis: sicut habetur 2 Reg. ult.: quinta mensis. Contra 2 Reg. ult.: dicitur, quod nona mensis. Et potuit esse quod quinta die coeperunt homines fugere prae fame; et nona, civitas aperta est, custodibus ablatis. Et quia primo ceperunt antemurale; et tunc habebant urbem quasi captam; et postea ceperunt urbem: unde sequitur: sederunt in porta media, idest in medio duorum murorum; vel quae erat inter duas portas ex eadem parte civitatis. Supra 1: ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. Ponit etiam captionem regis designans fugam: cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt, et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, qui conjungebantur muro civitatis juxta domum regis, et cingebant hortum regium, inter quos erat et via, et porta secundum aequidistantiam ab utroque. Thren. 1: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Et subjungit captionem: persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Tertio ponit captorum condemnationem: et primo regis, et principum, in occisionem, et captum, regem, adduxerunt ad Nabuchodonosor, scilicet in sententiae pronuntiationem: et locutus est ad eum judicia. Ezech. 10: judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Et executionem sententiae principum, et occidit. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Et oculorum caecitatem: oculos quoque Sedeciae eruit (...) ut duceretur in Babylonem. 4 Reg. 25, idem. Secundo condemnationem urbis in destructionem: domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni. Thren. 2: praecipitavit omnia moenia ejus dissipavit munitiones ejus. Tertio condemnationem plebis in transmigrationem: et reliquias populi transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Baruch. 4: delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex directus ab inimicis.


Lectio 2

[85232] In Jeremiam, cap. 39 l. 2 Hic ponit quorumdam liberationem. Primo pauperum qui nihil penitus habebant (...), et dedit eis vineas, et cisternas, quia terra penuriam in aquis patitur. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem. Secundo liberationem justorum. Primo prophetae, ponens jussionem: praeceperat, et executionem: misit ergo in domum, suam. Proverb. 11: justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Ibid. 10: quod timet impius, veniet super eum, desiderium suum justis dabitur. Et cap. 16: cum placuerint domino viae hominis, etiam inimicos ejus convertet ad pacem. Secundo liberationem eunuchi: ad Jeremiam autem factus fuerat sermo domini. Et primo promittit liberationem ab hostium dominio: et non traderis. Sap. 10: custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum. Secundo ab occisionis gladio: et gladio non cades. Psal. 90: cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Supra 17: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus. Eccl. 2: crede Deo, et recuperabit te, et dirige viam tuam, et spera in illum.


Caput 40
Lectio 1

[85233] In Jeremiam, cap. 40 l. 1 Posita destructione urbis, et populi captivitate, ponit reliquiarum salutem. Et primo ponitur populi congregatio; secundo congregati populi disturbatio, cap. 41: et factum est in mense septimo. Circa primum duo. Primo ponitur congregatio; secundo quarumdam insidiarum revelatio, quae pacem populi perturbabant, ibi, Johanan autem filius Caree. Circa primum tria. Primo ponitur congregatio populi quantum ad prophetam; secundo quantum ad principes, ibi, cumque audissent omnes principes exercitus (...) venerunt ad Godoliam; tertio quantum ad plebem, ibi, sed et omnes Judaei. Circa primum quatuor. Primo ponitur liberationis praenuntiatio. Sermo qui factus est ad Jeremiam. Cum nullus sermo sequatur, intelligitur hoc primum sermone revelatum quod postea opere narratur expletum. Psalm. 68: exaudivit pauperes, et vinctos suos non despexit. Secundo ponitur prophetae liberatio: tollens ergo princeps militiae Jeremiam. Et assignat rationem, veritatem scilicet prophetae: dominus Deus tuus locutus est, per te. Amos 3: non est malum in civitate quod dominus non fecerit. Et ponit liberationem: nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis. Psalm. 106: eduxit eos de tenebris, et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Tertio datur ei optio, utrum vadat in Babylonem, vel cum Godolia remaneat, vel quocumque placeat, pergat: si placet. Genes. 13: ecce terra in conspectu tuo et cetera. Proverb. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Et ponitur provisio sibi facta: dedit quoque ei magister militiae cibaria. Jud. 14: de comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Quarto ponitur prophetae electio: venit autem Jeremias ad Godoliam. Ideo non in Chaldaeam ivit, quia illi habebant ad consolationem Danielem et Ezechielem. Isa. 6: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, et ponerem consolationem lugentibus Sion.


Lectio 2

[85234] In Jeremiam, cap. 40 l. 2 Hic ponitur congregatio principum: et primo ponitur eorum congregatio: cumque audissent omnes principes exercitus (...) venerunt ad Godoliam. Eccl. 10: rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. Secundo ponitur congregatorum assecuratio: et juravit eis Godolias (...) nolite timere. 2 Petri 2: servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Tertio ostendit securitatis modum, ecce ego; quasi dicat: ego sustinebo totum onus, ut vos in pace sitis. 1 Cor. 4: nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Joan. 10: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Sed et omnes Judaei qui erant in Moab et cetera. Hic ponitur congregatio plebis. Ps. 146, dispersiones Israelis congregavit.


Lectio 3

[85235] In Jeremiam, cap. 40 l. 3 Hic ponitur insidiarum machinatio: et primo facta a principibus communiter: scito quod Baalis, qui adhuc Chaldaeis resistebat. Et non credidit, credens dolosis verbis Ismahelis. Prov. 14: innocens credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. Secundo facta a quodam specialiter, Johanan. Et primo excogitatio: ibo. Prov. 11: in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Secundo ponitur repulsio: et ait Godolias. Supra 11: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.


Caput 41
Lectio 1

[85236] In Jeremiam, cap. 41 l. 1 Hic ponitur congregati populi disturbatio per nequitiam Ismahelis: et primo ponitur quorumdam fraudulenta occisio; secundo cadaverum intumulatio, ibi, lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum (...) ipse est quem fecit rex Asa; tertio aliorum violenta captivatio, ibi, et captivos duxit. Circa primum duo. Primo ponitur occisio ducis et familiarium; secundo occisio quorumdam peregrinorum, ibi, secundo autem die et cetera. Circa primum tria. Primo ponit simulatae pacis dolum: de semine regali, propter quod invidia movebatur adversus eum quem videbat Judaeis praepositum, se a regno excluso. Eccli. 6: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Secundo ponit patratum ducis homicidium: surrexerunt, de mensa, decem viri, et percusserunt, aliis nihil tale suspicantibus. 2 Reg. 3: nequaquam ut mori solent ignavi mortuus es Abner. Tertio ponit occisionem familiarium: omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia (...) percussit. Eccli. 10: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis.


Lectio 2

[85237] In Jeremiam, cap. 41 l. 2 Hic ponit occisionem peregrinorum: et primo describit eorum conditionem quantum ad luctum, rasi barba, Thren. 1: sacerdotes ejus gementes. Baruch 4: adduxit mihi Deus luctum magnum, et cetera. Et quantum ad votum: munera, habebant, thus, quod in omni oblatione offerebatur. Levit. 2: in domo domini, idest in loco templi. Isa. 19: colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent. Secundo ponit occisionem, praemittens dolum in tristitiae simulatione: egressus et plorans, Eccli. 12: et si humiliatus vadat curvus, abjice animum tuum, et custodi te ab illo. Et in fraudulento consilio: cum autem occurrisset. Prover. 26: lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. Et subjungit homicidium: qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea, posuerunt lapidem super me. Oseae 4: sanguis sanguinem tetigit. Tertio ponit quorumdam liberationem, propter promissionem divitiarum quas se habere dicebant: decem autem viri, Prov. 13: redemptio animae viri divitiae multae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.


Lectio 3

[85238] In Jeremiam, cap. 41 l. 3 Hic ponit cadaverum intumulationem, Asa rex. 3 Reg. 16: dicitur, quod Asa fecit construi Gabaa Beniamin in Masphat, de his quae praeparaverat Baasa ad aedificandum contra ipsum Rama: et forte fecit in munitionem loci cisternam aliquam. Psal. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sine adiutorio inter mortuos liber.


Lectio 4

[85239] In Jeremiam, cap. 41 l. 4 Hic ponit captivationem. Et primo ponitur remanentium captivatio, reliquias, quia quosdam interfecerat qui erant de Godoliae familia. Isa. 5: dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Secundo ponitur liberatio, praemittens liberantium praeparationem, audivit, Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui traduntur ad interitum liberare ne cesses. Et subjungit captivorum liberationem: cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel, Johanan (...) laetati sunt. Proverb. 11: in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Et subdit captivantis evasionem: Ismahel autem fugit cum octo, duobus interfectis. Isa. 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Tertio ponit eorum timorem: et circa hoc duo. Primo ponit timoris signum, scilicet propositum fugiendi: tulit ergo Johanan. Prov. 28: fugit impius, nemine persequente. Secundo ponit timoris incitativum: timebant enim eos. Sap. 17: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia. Job 15: cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.


Caput 42
Lectio 1

[85240] In Jeremiam, cap. 42 l. 1 Hic incipit populi congregati instructio. Et dividitur in partes duas. Primo ponitur populi instructio generalis; secundo specialis Baruch, cap. 45: verbum quod locutus est Jeremias ad Baruch. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae instructio; secundo populi contradictio, ibi (cap. 43): factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum. Circa primum duo. Primo ponitur instructionis petitio; secundo ponitur instructio, ibi, cum autem completi essent decem dies. Circa primum duo. Primo petunt orationis suffragia: ubi ponitur petitio: cadat oratio nostra in conspectu tuo; quasi dicat: locum habeat apud te. Eccli. 35: oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec altissimus aspiciat. In quo captant benevolentiam. Et ora pro nobis; ubi petunt beneficium. Isa. 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Qui derelicti sumus pauci: in quo flectunt ad misericordiam. Deuter. 28: remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, et annuntiet: in quo expetitur orationis fructus. Dominus. Isa. 8: numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis, ac mortuis? Viam, quia non in Aegyptum ire decreverant. Supra 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulat, et dirigat gressus suos. 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te. Ponitur etiam prophetae promissio, ibi, dicit. Promittit autem orationes, ecce ego. 1 Reg. 12: absit a me peccatum hoc in domino, ut cessem orare pro vobis. Et denuntiationem: omne verbum quodcumque responderit mihi, indicabo vobis. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Secundo promittunt obedientiam, quam tamen servaturi non erant: et illi dixerunt. Simile Exod. 19: cuncta quae locutus est nobis dominus, faciemus.


Lectio 2

[85241] In Jeremiam, cap. 42 l. 2 Hic ponitur instructio: et circa hoc tria. Primo inducit revelantis auctoritatem: haec dicit dominus, quasi mediator inter vos, et Deum, deferens orationes vestras ad Deum et responsum ipsius ad vos. Deut. 5: ego sequester, et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Secundo hortatur ad quietem dupliciter. Excludendo mala divinae punitionis, ponens promissum: aedificabo, bona conferendo, plantabo, confirmando. Et excludens impedimentum: jam enim placatus sum. Exod. 32: et placatus est dominus ne faceret malum adversus populum suum. Psal. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Et excludit timorem hostilis persecutionis faciens securitatem: nolite timere. Isa. 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? Et promittit auxilii opem: quia vobiscum sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis. Idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer: quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Isa. 50: dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264