CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio libri Posteriorum Analyticorum
liber I

Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum Leoninum Romae 1882 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Liber 1
Lectio 1

[79466] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 1 Sicut dicit Aristoteles in principio metaphysicae, hominum genus arte et rationibus vivit: in quo videtur philosophus tangere quoddam hominis proprium quo a caeteris animalibus differt. Alia enim animalia quodam naturali instinctu ad suos actus aguntur; homo autem rationis iudicio in suis actionibus dirigitur. Et inde est quod ad actus humanos faciliter et ordinate perficiendos diversae artes deserviunt. Nihil enim aliud ars esse videtur, quam certa ordinatio rationis quomodo per determinata media ad debitum finem actus humani perveniant. Ratio autem non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed etiam actus sui directiva est. Hoc enim est proprium intellectivae partis, ut in seipsam reflectatur: nam intellectus intelligit seipsum et similiter ratio de suo actu ratiocinari potest. Si igitur ex hoc, quod ratio de actu manus ratiocinatur, adinventa est ars aedificatoria vel fabrilis, per quas homo faciliter et ordinate huiusmodi actus exercere potest; eadem ratione ars quaedam necessaria est, quae sit directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat.

[79467] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 2 Et haec ars est logica, idest rationalis scientia. Quae non solum rationalis est ex hoc, quod est secundum rationem (quod est omnibus artibus commune); sed etiam ex hoc, quod est circa ipsum actum rationis sicut circa propriam materiam.

[79468] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 3 Et ideo videtur esse ars artium, quia in actu rationis nos dirigit, a quo omnes artes procedunt. Oportet igitur logicae partes accipere secundum diversitatem actuum rationis.

[79469] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 4 Sunt autem rationis tres actus: quorum primi duo sunt rationis, secundum quod est intellectus quidam. Una enim actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quam concipit quid est res. Et haec operatio a quibusdam dicitur informatio intellectus sive imaginatio per intellectum. Et ad hanc operationem rationis ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro praedicamentorum. Secunda vero operatio intellectus est compositio vel divisio intellectus, in qua est iam verum vel falsum. Et huic rationis actui deservit doctrina, quam tradit Aristoteles in libro perihermeneias. Tertius vero actus rationis est secundum id quod est proprium rationis, scilicet discurrere ab uno in aliud, ut per id quod est notum deveniat in cognitionem ignoti. Et huic actui deserviunt reliqui libri logicae.

[79470] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 5 Attendendum est autem quod actus rationis similes sunt, quantum ad aliquid, actibus naturae. Unde et ars imitatur naturam in quantum potest. In actibus autem naturae invenitur triplex diversitas. In quibusdam enim natura ex necessitate agit, ita quod non potest deficere. In quibusdam vero natura ut frequentius operatur, licet quandoque possit deficere a proprio actu. Unde in his necesse est esse duplicem actum; unum, qui sit ut in pluribus, sicut cum ex semine generatur animal perfectum; alium vero quando natura deficit ab eo quod est sibi conveniens, sicut cum ex semine generatur aliquod monstrum propter corruptionem alicuius principii. Et haec etiam tria inveniuntur in actibus rationis. Est enim aliquis rationis processus necessitatem inducens, in quo non est possibile esse veritatis defectum; et per huiusmodi rationis processum scientiae certitudo acquiritur. Est autem alius rationis processus, in quo ut in pluribus verum concluditur, non tamen necessitatem habens. Tertius vero rationis processus est, in quo ratio a vero deficit propter alicuius principii defectum; quod in ratiocinando erat observandum.

[79471] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 6 Pars autem logicae, quae primo deservit processui, pars iudicativa dicitur, eo quod iudicium est cum certitudine scientiae. Et quia iudicium certum de effectibus haberi non potest nisi resolvendo in prima principia, ideo pars haec analytica vocatur, idest resolutoria. Certitudo autem iudicii, quae per resolutionem habetur, est, vel ex ipsa forma syllogismi tantum, et ad hoc ordinatur liber priorum analyticorum, qui est de syllogismo simpliciter; vel etiam cum hoc ex materia, quia sumuntur propositiones per se et necessariae, et ad hoc ordinatur liber posteriorum analyticorum, qui est de syllogismo demonstrativo. Secundo autem rationis processui deservit alia pars logicae, quae dicitur inventiva. Nam inventio non semper est cum certitudine. Unde de his, quae inventa sunt, iudicium requiritur, ad hoc quod certitudo habeatur. Sicut autem in rebus naturalibus, in his quae ut in pluribus agunt, gradus quidam attenditur (quia quanto virtus naturae est fortior, tanto rarius deficit a suo effectu), ita et in processu rationis, qui non est cum omnimoda certitudine, gradus aliquis invenitur, secundum quod magis et minus ad perfectam certitudinem acceditur. Per huiusmodi enim processum, quandoque quidem, etsi non fiat scientia, fit tamen fides vel opinio propter probabilitatem propositionum, ex quibus proceditur: quia ratio totaliter declinat in unam partem contradictionis, licet cum formidine alterius, et ad hoc ordinatur topica sive dialectica. Nam syllogismus dialecticus ex probabilibus est, de quo agit Aristoteles in libro topicorum. Quandoque vero, non fit complete fides vel opinio, sed suspicio quaedam, quia non totaliter declinatur ad unam partem contradictionis, licet magis inclinetur in hanc quam in illam. Et ad hoc ordinatur rhetorica. Quandoque vero sola existimatio declinat in aliquam partem contradictionis propter aliquam repraesentationem, ad modum quo fit homini abominatio alicuius cibi, si repraesentetur ei sub similitudine alicuius abominabilis. Et ad hoc ordinatur poetica; nam poetae est inducere ad aliquod virtuosum per aliquam decentem repraesentationem. Omnia autem haec ad rationalem philosophiam pertinent: inducere enim ex uno in aliud rationis est. Tertio autem processui rationis deservit pars logicae, quae dicitur sophistica, de qua agit Aristoteles in libro elenchorum.

[79472] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 7 Aliis igitur partibus logicae praetermissis, ad praesens intendendum est circa partem iudicativam, prout traditur in libro posteriorum analyticorum. Qui dividitur in partes duas: in prima, ostendit necessitatem demonstrativi syllogismi, de quo est iste liber; in secunda, de ipso syllogismo demonstrativo determinat; ibi: scire autem opinamur et cetera.

[79473] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 8 Necessitas autem cuiuslibet rei ordinatae ad finem ex suo fine sumitur; finis autem demonstrativi syllogismi est acquisitio scientiae; unde, si scientia acquiri non posset per syllogismum vel argumentum, nulla esset necessitas demonstrativi syllogismi. Posuit autem Plato quod scientia in nobis non causatur ex syllogismo, sed ex impressione formarum idealium in animas nostras, ex quibus etiam effluere dicebat formas naturales in rebus naturalibus, quas ponebat esse participationes quasdam formarum a materia separatarum. Ex quo sequebatur quod agentia naturalia non causabant formas in rebus inferioribus, sed solum materiam praeparabant ad participandum formas separatas. Et similiter ponebat quod per studium et exercitium non causatur in nobis scientia; sed tantum removentur impedimenta, et reducitur homo quasi in memoriam eorum, quae naturaliter scit ex impressione formarum separatarum. Sententia autem Aristotelis est contraria quantum ad utrumque. Ponit enim quod formae naturales reducuntur in actum a formis quae sunt in materia, scilicet a formis naturalium agentium. Et similiter ponit quod scientia fit in nobis actu per aliquam scientiam in nobis praeexistentem. Et hoc est fieri in nobis scientiam per syllogismum aut argumentum quodcumque. Nam ex uno in aliud argumentando procedimus.

[79474] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 9 Ad ostendendum igitur necessitatem demonstrativi syllogismi, praemittit Aristoteles quod cognitio in nobis acquiritur ex aliqua cognitione praeexistenti. Duo igitur facit: primo, ostendit propositum; secundo, docet modum praecognitionis; ibi: dupliciter autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo, inducit universalem propositionem propositum continentem, scilicet quod acceptio cognitionis in nobis fit ex aliqua praeexistenti cognitione. Et ideo dicit: omnis doctrina et omnis disciplina, non autem omnis cognitio, quia non omnis cognitio ex priori cognitione dependet: esset enim in infinitum abire. Omnis autem disciplinae acceptio ex praeexistenti cognitione fit. Nomen autem doctrinae et disciplinae ad cognitionis acquisitionem pertinet. Nam doctrina est actio eius, qui aliquid cognoscere facit; disciplina autem est receptio cognitionis ab alio. Non autem accipitur hic doctrina et disciplina secundum quod se habent ad acquisitionem scientiae tantum, sed ad acquisitionem cognitionis cuiuscumque. Quod patet, quia manifestat hanc propositionem etiam in disputativis et rhetoricis disputationibus, per quas non acquiritur scientia. Propter quod etiam non dicit ex praeexistenti scientia vel intellectu, sed universaliter cognitione. Addit autem intellectiva ad excludendum acceptionem cognitionis sensitivae vel imaginativae. Nam procedere ex uno in aliud rationis est solum.

[79475] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 10 Secundo, cum dicit: mathematicae enim etc., manifestat propositionem praemissam per inductionem. Et primo, in demonstrativis in quibus acquiritur scientia. In his autem principaliores sunt mathematicae scientiae, propter certissimum modum demonstrationis. Consequenter autem sunt et omnes aliae artes, quia in omnibus est aliquis modus demonstrationis, alias non essent scientiae.

[79476] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 11 Secundo, cum dicit: similiter autem etc., manifestat idem in orationibus disputativis sive dialecticis, quae utuntur syllogismo et inductione: in quorum utroque proceditur ex aliquo praecognito. Nam in syllogismo accipitur cognitio alicuius universalis conclusi ab aliis universalibus notis. In inductione autem concluditur universale ex singularibus, quae sunt manifesta quantum ad sensum.

[79477] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 1 n. 12 Tertio, cum dicit: similiter autem rhetoricae etc., manifestat idem in rhetoricis, in quibus persuasio fit per enthymema aut per exemplum; non autem per syllogismum vel inductionem completam, propter incertitudinem materiae circa quam versatur, scilicet circa actus singulares hominum, in quibus universales propositiones non possunt assumi vere. Et ideo utitur loco syllogismi, in quo necesse est esse aliquam universalem, aliquo enthymemate; et similiter loco inductionis, in qua concluditur universale, aliquo exemplo, in quo proceditur a singulari, non ad universale, sed ad singulare. Unde patet quod, sicut enthymema est quidam syllogismus detruncatus, ita exemplum est quaedam inductio imperfecta. Si ergo in syllogismo et inductione proceditur ex aliquo praecognito, oportet idem intelligi in enthymemate et exemplo.


Lectio 2

[79478] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod omnis disciplina ex praeexistenti fit cognitione nunc ostendit quis sit modus praecognitionis. Et circa hoc duo facit: primo, determinat modum praecognitionis quantum ad illa quae oportet praecognoscere ut habeatur cognitio conclusionis, cuius scientia quaeritur; secundo, determinat modum praecognitionis ipsius conclusionis, cuius scientia per demonstrationem quaeritur; ibi: antequam sit inducere et cetera. In praecognitione autem duo includuntur, scilicet cognitio et cognitionis ordo. Primo ergo, determinat modum praecognitionis quantum ad cognitionem ipsam; secundo, quantum ad cognitionis ordinem; ibi: est autem cognoscere et cetera.

[79479] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 2 Circa primum sciendum est quod id cuius scientia per demonstrationem quaeritur est conclusio aliqua in qua propria passio de subiecto aliquo praedicatur: quae quidem conclusio ex aliquibus principiis infertur. Et quia cognitio simplicium praecedit cognitionem compositorum, necesse est quod, antequam habeatur cognitio conclusionis, cognoscatur aliquo modo subiectum et passio. Et similiter oportet quod praecognoscatur principium, ex quo conclusio infertur, cum ex cognitione principii conclusio innotescat.

[79480] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 3 Horum autem trium, scilicet, principii, subiecti et passionis est duplex modus praecognitionis, scilicet, quia est et quid est. Ostensum est autem in VII metaphysicae quod complexa non definiuntur. Hominis enim albi non est aliqua definitio et multo minus enunciationis alicuius. Unde cum principium sit enunciatio quaedam, non potest de ipso praecognosci quid est, sed solum quia verum est. De passione autem potest quidem sciri quid est, quia, ut in eodem libro ostenditur, accidentia quodammodo definitionem habent. Passionis autem esse et cuiuslibet accidentis est inesse subiecto: quod quidem demonstratione concluditur. Non ergo de passione praecognoscitur quia est, sed quid est solum. Subiectum autem et definitionem habet et eius esse a passione non dependet; sed suum esse proprium praeintelligitur ipsi esse passionis in eo. Et ideo de subiecto oportet praecognoscere et quid est et quia est: praesertim cum ex definitione subiecti et passionis sumatur medium demonstrationis.

[79481] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 4 Propter hoc ergo dicit philosophus quod dupliciter necessarium est praecognoscere: quia duo sunt quae praecognoscuntur de his, quorum praecognitionem habemus, scilicet quia est et quid est. Et quod alia sunt de quibus necesse est primo cognoscere quia sunt, sicut principia de quibus postea exemplificat, ponens in exemplo primum omnium principiorum, scilicet quod de unoquoque est affirmatio vel negatio vera.

[79482] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 5 Alia vero sunt, de quibus oportet praeintelligere quid est quod dicitur, idest quid significatur per nomen, scilicet de passionibus. Et non dicit quid est simpliciter, sed quid est quod dicitur, quia antequam sciatur de aliquo an sit, non potest sciri proprie de eo quid est: non entium enim non sunt definitiones. Unde quaestio, an est, praecedit quaestionem, quid est. Sed non potest ostendi de aliquo an sit, nisi prius intelligatur quid significatur per nomen. Propter quod etiam philosophus in IV metaphysicae, in disputatione contra negantes principia docet incipere a significatione nominum. Exemplificat autem de triangulo, de quo oportet praescire quoniam nomen eius hoc significat, quod scilicet in sua definitione continetur. Cum enim accidentia quodam ordine ad substantiam referantur, non est inconveniens id quod est accidens in respectu ad aliquid, esse etiam subiectum in respectu alterius. Sicut superficies est accidens substantiae corporalis: quae tamen superficies est primum subiectum coloris. Id autem quod est ita subiectum, quod nullius est accidens, substantia est. Unde in illis scientiis, quarum subiectum est aliqua substantia, id quod est subiectum nullo modo potest esse passio, sicut est in philosophia prima, et in scientia naturali, quae est de subiecto mobili. In illis autem scientiis, quae sunt de aliquibus accidentibus, nihil prohibet id, quod accipitur ut subiectum respectu alicuius passionis, accipi etiam ut passionem respectu anterioris subiecti. Hoc tamen non in infinitum procedit. Est enim devenire ad aliquod primum in scientia illa, quod ita accipitur ut subiectum, quod nullo modo ut passio; sicut patet in mathematicis scientiis, quae sunt de quantitate continua vel discreta. Supponuntur enim in his scientiis ea quae sunt prima in genere quantitatis; sicut unitas, et linea, et superficies et alia huiusmodi. Quibus suppositis, per demonstrationem quaeruntur quaedam alia, sicut triangulus aequilaterus, quadratum in geometricis et alia huiusmodi. Quae quidem demonstrationes quasi operativae dicuntur, ut est illud, super rectam lineam datam triangulum aequilaterum constituere. Quo adinvento, rursus de eo aliquae passiones probantur, sicut quod eius anguli sunt aequales aut aliquid huiusmodi. Patet igitur quod triangulus in primo modo demonstrationis se habet ut passio, in secundo se habet ut subiectum. Unde philosophus hic exemplificat de triangulo ut est passio, non ut est subiectum, cum dicit quod de triangulo oportet praescire quoniam hoc significat.

[79483] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 6 Dicit etiam quod quaedam sunt de quibus oportet praescire utrunque, scilicet quid est et quia est. Et exemplificat de unitate quae est principium in omni genere quantitatis. Etsi enim aliquo modo sit accidens respectu substantiae, tamen in scientiis mathematicis, quae sunt de quantitate, non potest accipi ut passio, sed ut subiectum tantum, cum in hoc genere nihil habeat prius.

[79484] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 7 Rationem autem huiusmodi diversitatis ostendit, quia non est similis modus manifestationis praedictorum, scilicet principii, passionis et subiecti. Non enim est eadem ratio cognitionis in ipsis: nam principia cognoscuntur per actum componentis et dividentis; subiectum autem et passio per actum apprehendentis quod quid est. Quod quidem non similiter competit subiecto et passioni: cum subiectum definiatur absolute, quia in definitione eius non ponitur aliquid, quod sit extra essentiam ipsius; passio autem definitur cum dependentia ad subiectum, quod in eius definitione ponitur. Unde, ex quo non eodem modo cognoscuntur, non est mirum si eorum diversa praecognitio sit.

[79485] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit: est autem cognoscere etc., determinat modum praecognitionis ex parte ipsius ordinis, quem praecognitio importat. Est enim aliquid prius altero et secundum tempus et secundum naturam. Et hic duplex ordo in praecognitione considerandus est. Aliquid enim praecognoscitur sicut prius notum tempore. Et de his dicit quod alia contingit cognoscere aliquem cognoscentem ea prius tempore, quam illa quibus praecognosci dicuntur. Quaedam vero cognoscuntur simul tempore, sed prius natura. Et de his dicit quod quorundam praecognitorum simul tempore est accipere notitiam, et illorum quibus praecognoscuntur.

[79486] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 2 n. 9 Quae autem sint ista manifestat subdens quod huiusmodi sunt quaecumque continentur sub aliquibus universalibus, quorum habent cognitionem, idest de quibus notum est ea sub talibus universalibus contineri. Et hoc ulterius manifestat per exemplum. Cum enim ad conclusionem inferendam duae propositiones requirantur, scilicet maior et minor, scita propositione maiori, nondum habetur conclusionis cognitio. Maior ergo propositio praecognoscitur conclusioni non solum natura, sed tempore. Rursus autem si in minori propositione inducatur sive assumatur aliquid contentum sub universali propositione, quae est maior, de quo manifestum non sit quod sub hoc universali contineatur, nondum habetur conclusionis cognitio, quia nondum erit certa veritas minoris propositionis. Si autem in minori propositione assumatur terminus, de quo manifestum sit quod continetur sub universali in maiori propositione, patet veritas minoris propositionis: quia id quod accipitur sub universali habet eius cognitionem, et sic statim habetur conclusionis cognitio. Ut si sic demonstraret aliquis, omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, ista cognita, nondum habetur conclusionis cognitio: sed cum postea assumitur, haec figura descripta in semicirculo, est triangulus, statim scitur quod habet tres angulos aequales duobus rectis. Si autem non esset manifestum quod haec figura in semicirculo descripta est triangulus, nondum statim inducta assumptione sciretur conclusio; sed oporteret ulterius aliud medium quaerere, per quod demonstraretur hanc figuram esse triangulum. Exemplificans ergo philosophus de his quae cognoscuntur ante conclusionem prius tempore, dicit quod aliquis per demonstrationem conclusionis cognitionem accipiens, hanc propositionem praescivit etiam secundum tempus, scilicet, quod omnis triangulus habet tres angulos duobus rectis aequales. Sed inducens hanc assumptionem, scilicet, quod hoc quod est in semicirculo sit triangulus, simul, scilicet tempore, cognovit conclusionem, quia hoc inductum habet notitiam universalis, sub quo continetur, ut non oporteat ulterius medium quaerere. Et ideo subdit quod, quorundam est hoc modo disciplina, idest eorum accipitur cognitio per se, et non oportet ea cognoscere per aliquod aliud medium, quod sit ultimum in resolutione, qua mediata ad immediata reducuntur. Vel potest legi sic: quod ultimum, idest extremum, quod accipitur sub universali medio, non oportet ut cognoscatur esse sub illo universali per aliquod aliud medium. Et quae sint ista, quae semper habent cognitionem sui universalis, manifestat subdens quod huiusmodi sunt singularia, quae non dicuntur de aliquo subiecto: cum inter singularia et speciem nullum medium possit inveniri.


Lectio 3

[79487] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 1 Postquam ostendit philosophus quomodo oportet praecognoscere quaedam alia, antequam de conclusione cognitio sumatur, nunc vult ostendere quomodo ipsam conclusionem contingit praecognoscere, antequam cognitio sumatur de ea per syllogismum vel inductionem. Et circa hoc duo facit. Primo namque determinat veritatem, dicens quod, antequam inducatur inductio vel syllogismus ad faciendam cognitionem de aliqua conclusione, illa conclusio quodammodo scitur, et quodammodo non: simpliciter enim nescitur, sed scitur solum secundum quid. Sicut si debeat probari ista conclusio, triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis; antequam demonstraretur, ille qui per demonstrationem accipit scientiam eius, nescivit simpliciter, sed scivit secundum quid. Unde quodammodo praescivit, simpliciter autem non. Cuius quidem ratio est, quia, sicut iam ostensum est, oportet principia conclusioni praecognoscere. Principia autem se habent ad conclusiones in demonstrativis, sicut causae activae in naturalibus ad suos effectus (unde in II physicorum propositiones syllogismi ponuntur in genere causae efficientis). Effectus autem, antequam producatur in actu, praeexistit quidem in causis activis virtute, non autem actu, quod est simpliciter esse. Et similiter antequam ex principiis demonstrativis deducatur conclusio, in ipsis quidem principiis praecognitis praecognoscitur conclusio virtute, non autem actu: sic enim in eis praeexistit. Et sic patet quod non praecognoscitur simpliciter, sed secundum quid.

[79488] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 2 Secundo; ibi: si vero non etc., excludit ex veritate determinata quandam dubitationem, quam Plato ponit in libro Menonis, sic intitulato ex nomine sui discipuli. Est autem dubitatio talis. Inducit enim quendam, omnino imperitum artis geometricae, interrogatum ordinate de principiis, ex quibus quaedam geometrica conclusio concluditur, incipiendo ex principiis per se notis: ad quae omnia ille, ignarus geometriae, id quod verum est respondit: et sic deducendo quaestiones usque ad conclusiones per singula verum respondit. Ex hoc igitur vult habere, quod etiam illi, qui videntur imperiti aliquarum artium, antequam de eis instruantur, earum notitiam habent. Et sic sequitur quod vel homo nihil addiscat, vel addiscat ea quae prius novit.

[79489] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 3 Circa hoc ergo quatuor facit. Primo enim, proponit quod praedicta dubitatio vitari non potest, nisi supposita praedeterminata veritate, scilicet quod conclusio, quam quis addiscit per demonstrationem vel inductionem, erat nota non simpliciter, sed secundum quod est virtute in suis principiis: de quibus aliquis, ignarus scientiae, interrogatus, veritatem respondere potest. Secundum vero Platonis sententiam, conclusio erat praecognita simpliciter; unde non addiscebatur de novo, sed potius per deductionem aliquam rationis in memoriam reducebatur. Sicut etiam de formis naturalibus Anaxagoras ponit, quod ante generationem praeexistebant in materia simpliciter. Aristoteles vero ponit quod praeexistunt in potentia et non simpliciter.

[79490] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 4 Secundo, cum dicit: non enim sicut etc., ponit falsam quorundam obviationem ad dubitationem Platonis: qui scilicet dicebant quod conclusio antequam demonstraretur vel quocunque modo addisceretur, nullo modo erat cognita. Poterat enim eis obiici secundum dubitationem Platonis hoc modo: si quis interrogaret ab aliquo imperito: nunquid tu scis quod omnis dualitas par est? Et dicente eo, idest concedente se scire, afferret quandam dualitatem, quam ille interrogatus non opinaretur esse, puta illam dualitatem quae est tertia pars senarii; concluderetur quod sciret tertiam partem senarii esse numerum parem: quod erat ei incognitum, sed per demonstrationem inductam addiscit. Et sic videtur sequi quod vel non hoc addisceret vel addisceret quod prius scivit. Ut igitur hanc dubitationem evitarent, solvebant dicentes, quod ille qui interrogatus respondit se scire quod omnis dualitas sit numerus par, non dixit se cognoscere omnem dualitatem simpliciter, sed illam, quam scivit esse dualitatem. Unde cum ista dualitas, quae est allata, fuerit ab eo penitus ignorata, nullo modo scivit quod haec dualitas esset numerus par. Et sic sequitur quod apud cognoscentem principia nullo modo conclusio sit praecognita, nec simpliciter, nec secundum quid.

[79491] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 5 Tertio, ibi: et etiam sciunt etc., improbat hanc solutionem hoc modo. Illud scitur de quo demonstratio habetur, vel de quo de novo accipitur demonstratio. Et hoc dicitur propter addiscentem, qui incipit scire. Addiscentes autem non accipiunt demonstrationem de omni dualitate de qua sciunt, sed de omni simpliciter, et similiter de omni numero aut de omni triangulo. Non ergo verum est quod sciat de omni numero, quem scit esse numerum, aut de omni dualitate, quam scit esse dualitatem, sed de omni simpliciter. Quod autem non sciat de omni numero, quem scit esse numerum, sed de omni simpliciter, probat; ibi: neque enim una propositio etc.: conclusio cum praemissis convenit in terminis: nam subiectum et praedicatum conclusionis sunt maior et minor extremitas in praemissis; sed in praemissis non accipitur aliqua propositio de numero aut de recta linea, cum hac additione, quam tu nosti, sed simpliciter de omni; neque ergo conclusio demonstrationis est cum additione praedicta, sed simpliciter de omni.

[79492] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 3 n. 6 Quarto, ibi: sed nihil etc., ponit veram solutionem dubitationis praedictae secundum praedeterminatam veritatem, dicens quod illud quod quis addiscit, nihil prohibet primo quodammodo scire et quodammodo ignorare. Non enim est inconveniens si aliquis quodammodo praesciat id quod addiscit; sed esset inconveniens si hoc modo praecognosceret, secundum quod addiscit. Addiscere enim proprie est scientiam in aliquo generari. Quod autem generatur, ante generationem neque fuit omnino non ens neque omnino ens, sed quodammodo ens et quodammodo non ens: ens quidem in potentia, non ens vero actu: et hoc est generari, reduci de potentia in actum. Unde nec id quod quis addiscit erat omnino prius notum, ut Plato posuit, nec omnino ignotum, ut secundum solutionem supra improbatam ponebatur; sed erat notum potentia sive virtute in principiis praecognitis universalibus, ignotum autem actu, secundum propriam cognitionem. Et hoc est addiscere, reduci de cognitione potentiali, seu virtuali, aut universali, in cognitionem propriam et actualem.


Lectio 4

[79493] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 1 Postquam ostendit philosophus necessitatem syllogismi demonstrativi, hic iam incipit de ipso syllogismo demonstrativo determinare. Et dividitur in duas partes: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo; in secunda, de medio ex quo syllogismus demonstrativus procedit: et hoc in secundo libro; ibi: quaestiones sunt aequales numero et cetera. Prima dividitur in duas: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo absolute; in secunda, comparando demonstrationem demonstrationi; ibi: cum autem demonstratio sit alia quidem universalis et cetera. Prima in duas dividitur: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo; in secunda, ostendit quod non sit in demonstrationibus in infinitum procedere; ibi: est autem omnis syllogismus per tres terminos et cetera. Prima dividitur in duas: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo per quem acquirimus scientiam: in secunda, ostendit quomodo etiam in nobis per syllogismum acquiritur aliqua ignorantia; ibi: ignorantia autem secundum negationem et cetera. Circa primum tria facit: primo, determinat de syllogismo demonstrativo, ostendendo quid sit; secundo, determinat de materia syllogismi demonstrativi, ostendendo quae et qualia sint, ex quibus est; ibi: quoniam autem impossibile est etc.; tertio, determinat de forma ipsius, ostendendo in qua figura praecipue fiat; ibi: figurarum autem magis faciens scire et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit de demonstrativo syllogismo, quid est; secundo, notificat quaedam, quae in definitione syllogismi demonstrativi ponuntur; ibi: est autem principium demonstrationis etc.; tertio, excludit quosdam errores, qui ex praemissis circa demonstrationem oriri possunt; ibi: quibusdam quidem igitur et cetera.

[79494] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 2 Circa primum sciendum est quod in omnibus quae sunt propter finem, definitio quae est per causam finalem, est ratio definitionis, quae est per causam materialem, et medium probans ipsam: propter hoc enim oportet ut domus fiat ex lapidibus et lignis, quia est operimentum protegens nos a frigore et aestu. Sic igitur Aristoteles de demonstratione dat hic duas definitiones: quarum una sumitur a fine demonstrationis, qui est scire; et ex hac concluditur altera, quae sumitur a materia demonstrationis.

[79495] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 3 Unde circa hoc tria facit: primo, definit ipsum scire; secundo, definit demonstrationem per finem eius, qui est ipsum scire; ibi: dicimus autem scire etc.; tertio, ex utraque definitione concludit definitionem demonstrationis, quae sumitur per comparationem materiae demonstrationis; ibi: si igitur est scire ut posuimus et cetera. Circa primum quinque facit. Primo enim, determinat cuiusmodi scire sit, quod definire intendit.

[79496] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 4 Circa quod sciendum est quod aliquid dicimur scire simpliciter, quando scimus illud in seipso. Dicimur scire aliquid secundum quid, quando scimus illud in alio, in quo est, vel sicut pars in toto, sicut si scientes domum, diceremur scire parietem; vel sicut accidens in subiecto, sicut si scientes Coriscum, diceremur scire venientem; vel sicut effectus in causa, sicut dictum est supra quod conclusionem praescimus in principiis; vel quocunque simili modo. Et hoc est scire per accidens, quia scilicet scito aliquo per se, dicimur scire illud quod accidit ei quocunque modo. Intendit igitur philosophus definire scire simpliciter, non autem scire secundum accidens. Hic enim modus sciendi est sophisticus. Utuntur enim sophistae tali modo arguendi: cognosco Coriscum; Coriscus est veniens; ergo cognosco venientem.

[79497] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 5 Secundo, cum dicit: cum causam arbitramur etc., ponit definitionem ipsius scire simpliciter. Circa quod considerandum est quod scire aliquid est perfecte cognoscere ipsum, hoc autem est perfecte apprehendere veritatem ipsius: eadem enim sunt principia esse rei et veritatis ipsius, ut patet ex II metaphysicae. Oportet igitur scientem, si est perfecte cognoscens, quod cognoscat causam rei scitae. Si autem cognosceret causam tantum, nondum cognosceret effectum in actu, quod est scire simpliciter, sed virtute tantum, quod est scire secundum quid et quasi per accidens. Et ideo oportet scientem simpliciter cognoscere etiam applicationem causae ad effectum. Quia vero scientia est etiam certa cognitio rei; quod autem contingit aliter se habere, non potest aliquis per certitudinem cognoscere; ideo ulterius oportet quod id quod scitur non possit aliter se habere. Quia ergo scientia est perfecta cognitio, ideo dicit: cum causam arbitramur cognoscere; quia vero est actualis cognitio per quam scimus simpliciter, addit: et quoniam illius est causa; quia vero est certa cognitio, subdit: et non est contingere aliter se habere.

[79498] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 6 Tertio, ibi: manifestum igitur etc., manifestat positam definitionem per hoc, quod tam scientes, quam non scientes, existimantes tamen se scire, hoc modo accipiunt scire sicut dictum est: non scientes enim qui existimant se scire, opinantur sic se habere in cognoscendo, sicut dictum est; scientes autem vere sic se habent. Est autem haec recta manifestatio definitionis. Definitio enim est ratio, quam significat nomen, ut dicitur in IV metaphysicae; significatio autem nominis accipienda est ab eo, quod intendunt communiter loquentes per illud nomen significare: unde et in II topicorum dicitur quod nominibus utendum est, ut plures utuntur. Si quis etiam recte consideret, hac notificatione magis ostenditur quid significet nomen, quam directe aliquid significetur: non enim notificat scientiam, de qua proprie posset definitio assignari, cum sit species alicuius generis, sed notificat ipsum scire. Unde et a principio dixit: scire autem opinamur etc., et non dixit: scire est aliquid tale vel tale.

[79499] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 7 Quarto, ibi: quare cuius etc., concludit quoddam corollarium ex definitione posita, scilicet quod illud, de quo simpliciter habetur scientia, oportet esse necessarium, scilicet quod non contingat aliter se habere.

[79500] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 8 Quinto, ibi: si quidem etc., respondet tacitae quaestioni, utrum scilicet sit aliquis alius modus sciendi a praedicto. Quod promittit se in sequentibus dicturum: est enim scire etiam per effectum, ut infra patebit. Dicimur etiam aliquo modo scire ipsa principia indemonstrabilia, quorum non est accipere causam. Sed proprius et perfectus sciendi modus est qui praedictus est.

[79501] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 9 Deinde, cum dicit: dicimus autem etc., definit syllogismum demonstrativum per comparationem ad finem suum, qui est scire. Circa quod tria facit. Primo, ponit quod scire est finis syllogismi demonstrativi sive effectus eius, cum scire nihil aliud esse videatur, quam intelligere veritatem alicuius conclusionis per demonstrationem. Secundo, ibi: demonstrationem autem etc., definit syllogismum demonstrativum per huiusmodi finem: dicens quod demonstratio est syllogismus scientialis, idest faciens scire. Tertio, exponit hoc quod dixerat scientialem; ibi: sed scientialem etc., dicens quod scientialis syllogismus dicitur, secundum quem scimus, in quantum ipsum habemus, ne forte aliquis syllogismum scientialem intelligeret, quo aliqua scientia uteretur.

[79502] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 10 Deinde, cum dicit: si igitur est scire etc., concludit ex praedictis definitionem syllogismi demonstrativi ex materia sumptam. Et circa hoc duo facit: primo, concludit; secundo, manifestat eam; ibi: verum quidem igitur oportet esse et cetera. Circa primum tria facit. Primo, ponit consequentiam, qua demonstrationis materialis definitio concluditur ex praemissis, dicens quod si scire hoc significat quod diximus, scilicet, causam rei cognoscere etc., necesse est quod demonstrativa scientia, idest quae per demonstrationem acquiritur, procedat ex propositionibus veris, primis et immediatis, idest quae non per aliquod medium demonstrantur, sed per seipsas sunt manifestae (quae quidem immediatae dicuntur, in quantum carent medio demonstrante; primae autem in ordine ad alias propositiones, quae per eas probantur); et iterum ex notioribus, et prioribus, et causis conclusionis.

[79503] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 11 Secundo, ibi: sic enim erunt etc., excusat se ab additione alterius particulae, quae videbatur apponenda: quod scilicet demonstratio ex propriis principiis procederet. Sed ipse dicit quod hoc intelligitur per ea, quae dicta sunt. Nam si propositiones demonstrationis sunt causae conclusionis, necesse est quod sint propria principia eius: oportet enim causas esse proportionatas effectibus.

[79504] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 12 Tertio, ibi: syllogismus quidem etc., manifestat praemissae consequentiae necessitatem, dicens quod licet syllogismus non requirat praemissas conditiones in propositionibus, ex quibus procedit, requirit tamen eas demonstratio: aliter enim non faceret scientiam.

[79505] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 13 Deinde, cum dicit: verum quidem etc., manifestat positam definitionem, manifestans etiam quod immediate dixerat, scilicet quod nisi praemissae conditiones demonstrationi adessent, scientiam facere non posset. Primo ergo, ostendit quod semper procedit ex veris ad hoc quod scientiam faciat: quia quod non est, non est scire; sicut diametrum esse symmetrum, idest commensurabilem lateri quadrati (dicuntur enim quantitates incommensurabiles, quarum non potest accipi aliqua mensura communis; et huiusmodi quantitates sunt, quarum non est proportio ad invicem sicut numeri ad numerum; quod de necessitate contingit de diametro quadrati et eius latere, ut patet ex X Euclidis). Quod autem non est verum, non est: nam esse et esse verum convertuntur. Oportet ergo id quod scitur esse verum. Et sic conclusionem demonstrationis, quae facit scire, oportet esse veram, et per consequens eius propositiones: non enim contingit verum sciri ex falsis, etsi concludi possit ex eis, ut infra ostendet.

[79506] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 14 Secundo, ibi: ex primis autem etc., ostendit quod demonstratio sit ex primis et immediatis, sive indemonstrabilibus. Non enim contingit aliquem habere scientiam, nisi habeat demonstrationem eorum, quorum potest esse demonstratio, et hoc dico per se, et non per accidens. Et hoc ideo dicit, quia possibile esset scire aliquam conclusionem, non habentem demonstrationem praemissorum, etiam si essent demonstrabilia: quia sciret eam per alia principia; et hoc esset secundum accidens. Detur ergo quod aliquis demonstrator syllogizet ex demonstrabilibus, sive mediatis: aut ergo habet illorum demonstrationem, aut non habet: si non habet, ergo non scit praemissa, et ita nec conclusionem propter praemissa; si autem habet, cum in demonstrationibus non sit abire in infinitum, ut infra ostendet, tandem erit devenire ad aliqua immediata et indemonstrabilia. Et sic oportet quod demonstratio ex immediatis procedat, vel statim, vel per aliqua media. Unde et in primo libro topicorum dicitur quod demonstratio est ex primis et veris, aut ex his quae per ea fidem sumpserunt.

[79507] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 15 Tertio, ibi: causas quoque etc., probat quod demonstrationis propositiones sint causae conclusionis, quia tunc scimus, cum causas cognoscimus. Et ex hoc concludit ulterius quod sint priores et notiores, quia omnis causa est naturaliter prior et notior suo effectu. Oportet autem quod causa conclusionis demonstrativae sit notior, non solum quantum ad cognitionem quid est, sed etiam quantum ad cognitionem quia est. Non enim ad demonstrandum quod eclipsis solis est, sufficit scire quod est lunae interpositio, sed oportet etiam scire quod luna interponitur inter solem et terram. Et quia prius et notius dicitur dupliciter, scilicet quoad nos, et secundum naturam; dicit consequenter quod ea, ex quibus procedit demonstratio, sunt priora et notiora simpliciter et secundum naturam, et non quoad nos. Et ad huius expositionem dicit quod priora et notiora simpliciter sunt illa, quae sunt remota a sensu ut universalia. Priora autem et notiora quoad nos sunt proxima sensui, scilicet singularia, quae opponuntur universalibus, sive oppositione prioris et posterioris, sive oppositione propinqui et remoti.

[79508] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 4 n. 16 Videtur autem contrarium huius haberi in I Physic., ubi dicitur quod universalia sunt priora quoad nos, et posteriora secundum naturam. Sed dicendum est quod hic loquitur de ordine singularis ad universale simpliciter, quorum ordinem oportet accipere secundum ordinem cognitionis sensitivae et intellectivae in nobis. Cognitio autem sensitiva est in nobis prior intellectiva, quia intellectualis cognitio ex sensu procedit in nobis. Unde et singulare est prius et notius quoad nos quam universale. In I autem Physic. non ponitur ordo universalis ad singulare simpliciter, sed magis universalis ad minus universale, ut puta, animalis ad hominem, et sic oportet quod quoad nos, universalius sit prius et magis notum. In omni enim generatione, quod est in potentia est prius tempore et posterius natura, quod autem est completum in actu est prius natura et posterius tempore. Cognitio autem generis est quasi potentialis, in comparatione ad cognitionem speciei, in qua actu sciuntur omnia essentialia rei. Unde in generatione scientiae nostrae prius est cognoscere magis commune quam minus commune. Item, in libro Physic. dicitur quod innata est nobis via ex nobis notioribus; non ergo demonstratio fit ex his quae sunt priora simpliciter, sed quoad nos. Sed dicendum quod hic loquitur secundum quod id quod est in sensu est notius quoad nos, eo quod est in intellectu. Ibi autem secundum quod id quod est notius quoad nos, est etiam in intellectu. Ex singularibus autem quae sunt in sensu, non sunt demonstrationes, sed ex universalibus tantum, quae sunt in intellectu. Vel dicendum quod in omni demonstratione, oportet quod procedatur ex his, quae sunt notiora quoad nos, non tamen singularibus, sed universalibus. Non enim aliquid potest fieri nobis notum, nisi per id quod est magis notum nobis. Quandoque autem id quod est magis notum quoad nos, est etiam magis notum simpliciter et secundum naturam; sicut accidit in mathematicis, in quibus, propter abstractionem a materia, non fiunt demonstrationes nisi ex principiis formalibus. Et in talibus fiunt demonstrationes ex his quae sunt notiora simpliciter. Item, quandoque id quod est notius quoad nos non est notius simpliciter, sicut accidit in naturalibus, in quibus essentiae et virtutes rerum, propter hoc quod in materia sunt, sunt occultae, sed innotescunt nobis per ea, quae exterius de ipsis apparent. Unde in talibus fiunt demonstrationes ut plurimum per effectus, qui sunt notiores quoad nos, et non simpliciter. Nunc autem non loquitur de hoc modo demonstrationum, sed de primo. Quia vero in hac manifestatione hoc etiam omiserat manifestare, quod demonstratio esset ex propriis principiis, consequenter subdit quod hoc habetur etiam ex praemissis. Per hoc enim quod dicitur quod demonstratio est ex primis, habetur quod sit ex propriis principiis, sicut et superius dictum est. Idem enim videtur esse primum et principium: nam primum in unoquoque genere et maximum est causa omnium eorum, quae sunt post, ut dicitur in II methaphysicae.


Lectio 5

[79509] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 1 Quia superius philosophus dixerat quod demonstratio est ex primis et immediatis, et haec ab ipso nondum manifestata erant, ideo intendit ista notificare. Et dividitur in partes tres: in prima, ostendit quid sit propositio immediata; in secunda vero ostendit quod oporteat huiusmodi propositiones esse notiores conclusione; ibi: quoniam autem oportet credere et scire etc.; in tertia, excludit quosdam errores, qui ex praedictis occasionem habebant; ibi: quibusdam quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid sit propositio immediata; secundo, dividit ipsam; ibi: immediati autem principii et cetera. Circa primum hoc modo procedit. Primo namque, resumit quod supra dictum erat, scilicet quod principium demonstrationis sit propositio immediata: nam et supra dixerat quod demonstratio est ex primis et immediatis.

[79510] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 2 Secundo, ibi: immediata autem etc., definit immediatam propositionem, et dicit quod immediata propositio est qua non est altera prior. Cuius quidem notificationis ratio ex praedictis apparet. Dictum est enim supra quod demonstratio est ex prioribus. Quandocunque igitur aliqua propositio est mediata, idest habens medium per quod demonstretur praedicatum de subiecto, oportet quod priores ea sint propositiones ex quibus demonstratur: nam praedicatum conclusionis per prius inest medio quam subiecto; cui etiam per prius inest medium quam praedicatum. Relinquitur ergo quod illa propositio, qua non est altera prior, sit immediata.

[79511] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 3 Tertio, ibi: propositio autem est etc., ostendit quid sit propositio, quae ponitur in definitione immediatae propositionis. Et circa hoc tria facit. Primo namque definit propositionem simpliciter, dicens quod propositio est altera pars enunciationis, in qua praedicatur unum de uno. Habet enim enunciatio duas partes, scilicet affirmationem et negationem. Oportet autem quod omnis syllogizans alteram earum proponat, non autem utramque: hoc enim est proprium eius, qui a principio quaestionem movet. Unde per hoc separatur propositio a problemate. Sicut etiam in uno syllogismo non concluditur nisi unum, ita oportet quod propositio, quae est syllogismi principium, sit una. Una autem est in qua est unum de uno. Unde per hoc quod philosophus dicit unum de uno, separatur propositio ab enunciatione, quae dicitur plures, in qua plura de uno vel unum de pluribus praedicatur.

[79512] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 4 Secundo, ibi: dialectica etc., ponit differentiam inter dialecticam propositionem et demonstrativam, dicens quod cum propositio accipiat alteram partem enunciationis, dialectica indifferenter accipit quancunque earum. Habet enim viam ad utranque partem contradictionis, eo quod ex probabilibus procedit. Unde etiam et in proponendo accipit utramlibet partem contradictionis et quaerendo proponit. Demonstrativa autem propositio accipit alteram partem determinate, quia nunquam habet demonstrator viam, nisi ad verum demonstrandum. Unde etiam semper proponendo accipit veram partem contradictionis. Propter hoc etiam non interrogat, sed sumit, qui demonstrat, quasi notum.

[79513] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 5 Tertio, ibi: enunciatio autem etc., definit enunciationem quae ponitur in definitione propositionis, dicens quod enunciatio complectitur utranque partem contradictionis, ut ex dictis patet. Quid autem sit contradictio consequenter ostendit, dicens quod contradictio est oppositio, cuius non est medium secundum se. Quamvis enim in privatione et habitu, et in contrariis immediatis non sit medium circa determinatum subiectum, tamen est medium simpliciter, nam lapis neque caecus, neque videns est, et albedo neque par, neque impar est. Et hoc etiam quod habent de immediatione circa determinatum subiectum, habent in quantum aliquid participant contradictionis: nam privatio est negatio in subiecto determinato. Et alterum etiam contrariorum habet aliquid privationis. Sed contradictio simpliciter in omnibus caret medio; et hoc non habet ab alio, sed ex seipsa; et propter hoc dicit quod eius non est medium secundum se. Exponit etiam consequenter quid sit pars contradictionis: est enim contradictio oppositio affirmationis et negationis. Unde altera pars eius est affirmatio, quae praedicat aliquid de aliquo; altera vero negatio, quae removet aliquid ab aliquo.

[79514] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit: immediati autem etc. dividit immediatum principium. Et circa hoc duo facit: primo dividit; secundo subdividit; ibi: positiones autem quaedam et cetera. Dicit ergo primo quod immediatum principium syllogismi duplex est. Unum est quod dicitur positio, quam non contingit demonstrare et ex hoc immediatum dicitur; neque tamen aliquem docendum, idest qui doceri debet in demonstrativa scientia, necesse est habere, idest mente concipere sive ei assentire. Aliud vero est, quod dicitur dignitas vel maxima propositio, quam necesse est habere in mente et ei assentire quemlibet, qui doceri debet. Et manifestum est quod quaedam principia talia sunt ut probatur in IV metaphysicae de hoc principio, quod affirmatio et negatio non sunt simul vera, cuius contrarium nullus mente credere potest etsi ore proferat. Et in talibus utimur nomine praedicto, scilicet dignitatis vel maximae propositionis, propter huiusmodi principiorum certitudinem ad manifestandum alia.

[79515] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 7 Ad huius autem divisionis intellectum sciendum est quod quaelibet propositio, cuius praedicatum est in ratione subiecti, est immediata et per se nota, quantum est in se. Sed quarundam propositionum termini sunt tales, quod sunt in notitia omnium, sicut ens, et unum, et alia quae sunt entis, in quantum ens: nam ens est prima conceptio intellectus. Unde oportet quod tales propositiones non solum in se, sed etiam quoad omnes, quasi per se notae habeantur. Sicut quod, non contingit idem esse et non esse; et quod, totum sit maius sua parte: et similia. Unde et huiusmodi principia omnes scientiae accipiunt a metaphysica, cuius est considerare ens simpliciter et ea, quae sunt entis. Quaedam vero propositiones sunt immediatae, quarum termini non sunt apud omnes noti. Unde, licet praedicatum sit de ratione subiecti, tamen quia definitio subiecti non est omnibus nota, non est necessarium quod tales propositiones ab omnibus concedantur. Sicut haec propositio: omnes recti anguli sunt aequales, quantum est in se, est per se nota sive immediata, quia aequalitas cadit in definitione anguli recti. Angulus enim rectus est, quem facit linea recta super aliam rectam cadens, ita quod ex utraque parte anguli reddantur aequales. Et ideo, cum quadam positione recipiuntur huiusmodi principia. Est et alius modus, quo aliquae propositiones suppositiones dicuntur. Sunt enim quaedam propositiones, quae non possunt probari nisi per principia alterius scientiae; et ideo oportet quod in illa scientia supponantur, licet probentur per principia alterius scientiae. Sicut a puncto ad punctum rectam lineam ducere, supponit geometra et probat naturalis; ostendens quod inter quaelibet duo puncta sit linea media.

[79516] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: positionis autem quae est etc., subdividit alterum membrum primae divisionis, scilicet positionem: dicens quod quaedam positio est, quae accipit aliquam partem enunciationis, scilicet affirmationem vel negationem; quod significat cum dicit: ut dico aliquid esse aut non esse. Et haec positio suppositio dicitur, quia tanquam veritatem habens supponitur. Alia autem positio est, quae non significat esse vel non esse, sicut definitio, quae positio dicitur. Ponitur enim ab arithmetico definitio unitatis, tanquam quoddam principium, scilicet quod unitas est indivisibile secundum quantitatem. Sed tamen definitio non dicitur suppositio: illud enim proprie supponitur, quod verum vel falsum significat. Et ideo subdit quod non idem est, quod quid est unitas, quod neque verum, neque falsum significat, et esse unitatem, quod significat verum vel falsum.

[79517] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 5 n. 9 Sed potest quaeri: cum definitio non sit propositio significans esse vel non esse, quomodo ponatur in subdivisione immediatae propositionis. Sed dicendum quod in subdivisione non resumit immediatam propositionem ad subdividendum, sed immediatum principium. Principium autem syllogismi dici potest non solum propositio, sed etiam definitio. Vel potest dici quod licet definitio in se non sit propositio in actu, est tamen in virtute propositio quia cognita definitione, apparet definitionem de subiecto vere praedicari.


Lectio 6

[79518] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 1 Postquam ostendit philosophus quae sunt immediata principia, hic de eorum cognitione determinat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod immediata principia sunt magis nota conclusione; secundo, ostendit quod etiam falsitas contrariorum debet esse notissima; ibi: non solum autem et cetera. Circa primum tria facit.

[79519] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 2 Primo, proponit intentum dicens quod quia nos credimus alicui rei conclusae et scimus eam per hoc quod habemus syllogismum demonstrativum, et hoc quidem est in quantum scimus syllogismum demonstrativum; necesse est non solum praecognoscere prima principia conclusioni, sed etiam ea magis cognoscere, quam conclusionem. Addit autem aut omnia, aut quaedam; quia quaedam principia probatione indigent, ad hoc quod sint nota, et antequam probentur, non sunt magis nota conclusione. Sicut quod, angulus exterior trianguli valeat duos angulos intrinsecos sibi oppositos, antequam probetur, ita ignotum est, sicut quod, triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis. Quaedam vero principia sunt quae, statim proposita, sunt magis nota conclusione. Vel aliter: quaedam conclusiones sunt quae sunt notissimae, utpote per sensum acceptae, sicut quod, sol eclipsetur. Unde principium per quod probatur non est simpliciter magis notum, scilicet quod, luna interponatur inter solem et terram, licet sit magis notum in via rationis procedentis ex causa in effectum. Vel aliter: hoc ideo dicit, quia etiam supra dixerat quod quaedam principia tempore prius cognoscuntur quam conclusio, quaedam vero simul tempore nota fiunt cum conclusione.

[79520] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 3 Secundo; ibi: semper enim propter quod etc., probat propositum dupliciter. Primo ratione ostensiva; sic: propter quod unumquodque et illud est magis; sicut si amamus aliquem, propter alterum; ut si magistrum propter discipulum, discipulum magis amamus. Sed conclusiones scimus et eis credimus propter principia. Ergo magis scimus principia et magis eis credimus, quam conclusioni.

[79521] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 4 Attendendum est autem circa hanc rationem quod causa semper est potior effectu suo. Quando ergo causa et effectus conveniunt in nomine, tunc illud nomen magis praedicatur de causa quam de effectu; sicut ignis est magis calidus quam ea, quae per ignem calefiunt. Quandoque vero causa et effectus non conveniunt in nomine et tunc licet nomen effectus non conveniat causae, tamen convenit ei aliquid dignius; sicut etsi in sole non sit calor, est tamen in eo virtus quaedam, quae est principium caloris.

[79522] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 5 Deinde, cum dicit: non potest autem credere etc., probat idem ratione ducente ad impossibile, quae talis est. Principia praecognoscuntur conclusioni, ut supra habitum est; et sic quando principia cognoscuntur nondum conclusio est cognita. Si igitur principia non essent magis nota quam conclusio, sequeretur quod homo vel plus, vel aequaliter cognosceret ea, quae non novit quam ea quae novit. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est quod principia non sint magis nota quam conclusio. Littera sic exponitur: neque sciens, neque alius melius dispositus in cognoscendo quam sciens, si contingeret aliquem esse talem (quod dicit propter intelligentem principia, de quo adhuc non est manifestum), non potest magis credere quae non contingunt, scilicet sciri ab eo, his, quae iam scit. Accidet autem hoc, nisi aliquis de numero credentium conclusionem per demonstrationem, praecognoverit, idest magis cognoverit principia. In Graeco planius habetur sic: non est autem possibile credere magis his, quae novit, quae non existit nec sciens, neque melius dispositus quam si contigerit sciens.

[79523] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 6 Tertio, ibi: magis enim necesse est etc., exponit quod dixerat, dicens quod hoc, quod dictum est, quod magis necesse est credere principiis aut omnibus aut quibusdam quam conclusioni, intelligendum est de illo, qui debet accipere scientiam per demonstrationem. Si enim aliunde conclusio esset nota, sicut per sensum, nihil prohiberet principia non esse magis nota conclusione in via illa.

[79524] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 6 n. 7 Deinde, cum dicit: non solum oportet etc., ostendit quod non solum oportet magis cognoscere principia quam conclusionem demonstrandam, sed etiam nihil debet esse certius quam quod opposita principiis sint falsa. Et hoc ideo, quia oportet scientem non esse incredibilem principiis, sed firmissime eis assentire. Quicunque autem dubitat de falsitate unius oppositorum, non potest firmiter inhaerere opposito: quia semper formidat de veritate alterius oppositi.


Lectio 7

[79525] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 1 Postquam determinavit philosophus de cognitione principiorum demonstrationis, hic excludit errores ex praedeterminata veritate exortos. Et circa hoc tria facit: primo, ponit errores; secundo, rationes errantium; ibi: supponentes quidem igitur etc., tertio, excludit rationum radices; ibi: nos autem dicimus et cetera.

[79526] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 2 Dicit ergo primo quod ex una veritate superius determinata duo errores contrarii sunt exorti. Determinatum est enim supra quod oportet principia demonstrationis scire, immo quod etiam ea magis scire oportet. Sed primum solum sufficit ad propositum. Propter hoc autem videtur quibusdam quod nullius rei sit scientia; quibusdam autem videtur quod sit quidem scientia, sed quod omnium possit haberi scientia per demonstrationem. Neutrum autem horum est verum, nec necessario consequitur ex rationibus eorum.

[79527] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 3 Deinde, cum dicit: supponentes etc., ponit rationes quibus in praedictos errores incidunt. Et primo ponit rationem dicentium quod non est scientia. Quae talis est. Principia demonstrationis aut procedunt in infinitum aut est status in eis. Si proceditur in infinitum, non est in eis accipere prima: quia infinita non est transire, ut ad primum veniatur: et ita non est primum cognoscere. Et in hoc recte argumentantur. Nam posteriora non possunt cognosci, ignoratis primis. Si autem stetur in principiis, oportet quod prima nesciantur; si scire solum est per demonstrationem: non enim prima habent aliqua priora, per quae demonstrentur. Si autem prima ignorentur, oportet et posteriora iterum non scire simpliciter nec proprie: sed solum sub hac conditione, si principia sunt. Non enim potest per aliquid ignotum aliquid cognosci, nisi sub hac conditione, si illud primum quod ignotum est, sit. Ergo sequitur utroque modo, sive principia stent, sive in eis procedatur in infinitum, quod nullius rei est scientia.

[79528] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 4 Secundo, cum dicit: quidam autem etc., ponit rationem dicentium omnium esse scientiam per demonstrationem: quia praemissae radici, scilicet quod non esset scire nisi per demonstrationem, addebant aliam, scilicet quod posset circulariter demonstrari. Sic enim sequebatur quod etiamsi in principiis demonstrationis esset status, prima tamen principia erat scire per demonstrationem: quia illa prima dicebant demonstrari ex posterioribus. Nam circulariter demonstrare est demonstrare ex invicem, idest ut quod primo fuit principium, postmodum fiat conclusio et e converso.

[79529] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 5 Deinde, cum dicit: nos autem dicimus etc., excludit falsas radices praedictarum rationum. Et primo, hoc quod supponebant quod non esset scire nisi per demonstrationem. Secundo, hoc quod dicebant quod contingeret circulariter demonstrari; ibi: circulo quoque et cetera. Dicit ergo primo quod non omnis scientia est demonstrativa, idest per demonstrationem accepta; sed immediatorum principiorum est scientia indemonstrabilis, idest non per demonstrationem accepta.

[79530] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 6 Sciendum est tamen quod hic Aristoteles large accipit scientiam pro qualibet certitudinali cognitione, et non secundum quod scientia dividitur contra intellectum, prout dicitur quod, scientia est conclusionum et intellectus principiorum.

[79531] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 7 Quod autem hoc necessarium sit, scilicet quod certa cognitio aliquorum habeatur sine demonstratione, sic probat. Necesse est scire priora, ex quibus est demonstratio; sed haec aliquando contingit reducere in aliqua immediata: alias oporteret dicere quod inter duo extrema, scilicet subiectum et praedicatum essent infinita media in actu; immo plus, quod non esset aliqua duo accipere, inter quae non essent infinita media. Qualitercunque autem media assumantur, est accipere aliquid alteri immediatum. Immediata autem, cum sint priora, oportet esse indemonstrabilia. Et ita patet quod necesse est aliquorum scientiam habere sine demonstratione.

[79532] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 7 n. 8 Si ergo quaeratur quomodo immediatorum habeatur scientia, respondet quod non solum eorum est scientia, immo eorum cognitio est principium quoddam totius scientiae. Nam ex cognitione principiorum derivatur cognitio conclusionum, quarum proprie est scientia. Ipsa autem principia immediata non per aliquod medium extrinsecum cognoscuntur, sed per cognitionem propriorum terminorum. Scito enim quid est totum et quid est pars, cognoscitur quod omne totum est maius sua parte: quia in talibus propositionibus, ut supra dictum est, praedicatum est de ratione subiecti. Et ideo rationabiliter cognitio horum principiorum est causa cognitionis conclusionum: quia semper, quod est per se, est causa eius, quod est per aliud.


Lectio 8

[79533] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 1 Postquam philosophus exclusit unam falsam radicem, ostendens quod non omnis scientia est per demonstrationem, hic excludit aliam, ostendens quod non contingit circulariter demonstrare.

[79534] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 2 Ad cuius evidentiam sciendum est quod circularis syllogismus dicitur, quando ex conclusione et altera praemissarum conversa concluditur reliqua. Sicut si fiat talis syllogismus: omne animal rationale mortale est risibile; omnis homo est animal rationale mortale; ergo omnis homo est risibilis: assumatur autem conclusio tanquam principium, et adiungatur ei minor conversa, hoc modo: omnis homo est risibilis; omne animal rationale mortale est homo; sequitur quod, omne animal rationale mortale sit risibile: quae erat maior primi syllogismi.

[79535] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 3 Ostendit autem Aristoteles per tres rationes quod non contingit circulariter demonstrare. Quarum prima est. In circulari syllogismo idem fit et principium et conclusio. Principium autem demonstrationis est prius et notius conclusione: ut supra ostensum est. Sequitur ergo quod idem sit prius et posterius respectu unius et eiusdem, et notius et minus notum. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est circulariter demonstrare.

[79536] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 4 Sed posset aliquis dicere quod idem potest esse prius et posterius alio et alio modo, scilicet ut hoc sit prius quoad nos, et illud sit prius simpliciter. Sicut singularia sunt priora quoad nos, et posteriora simpliciter; universalia vero e converso. Hoc autem modo inductio facit notum, scilicet altero modo a demonstratione. Nam demonstratio procedit ex prioribus simpliciter: inductio autem ex prioribus quoad nos. Sed si sic fieret demonstratio circularis, ut scilicet primo concluderetur ex prioribus simpliciter, postea vero ex prioribus quoad nos; sequeretur quod non esset bene determinatum superius quid est scire. Dictum est enim quod scire est causam rei cognoscere. Et ideo ostensum est quod oportet demonstrationem, quae facit scire, ex prioribus simpliciter procedere. Si autem demonstratio, nunc ex prioribus simpliciter, nunc ex prioribus quoad nos procederet; oporteret etiam quod scire non solum esset causam rei cognoscere, sed dupliciter diceretur quia esset etiam quoddam scire per posteriora. Aut ergo oportebit sic dicere, aut oportebit dicere quod altera demonstratio, quae fit ex nobis notioribus, non sit simpliciter demonstratio.

[79537] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 5 Ex his autem apparet quare dialecticus syllogismus potest esse circularis. Procedit enim ex probabilibus. Probabilia autem dicuntur, quae sunt magis nota vel sapientibus vel pluribus. Et sic dialecticus syllogismus procedit ex his quae sunt magis nobis nota. Contingit autem idem esse magis et minus notum quoad diversos; et ideo nihil prohibet syllogismum dialecticum fieri circularem. Sed demonstratio fit ex notioribus simpliciter; et ideo, ut dictum est, non potest fieri demonstratio circularis.

[79538] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 6 Secundam rationem ponit ibi: accidit autem etc.: quae talis est. Si demonstratio sit circularis, sequitur quod in demonstratione probetur idem per idem; ut si dicamus: si est hoc, est hoc. Sic autem facile est cuilibet demonstrare omnia. Hoc enim poterit facere quilibet, tam sciens quam ignorans. Et sic per demonstrationem non acquiritur scientia: quod est contra definitionem demonstrationis. Non ergo potest esse demonstratio circularis. Veritatem autem primae consequentiae hoc modo ostendit. Primo enim, dicit quod manifestum est quod accidit, circulari demonstratione facta, hoc quod prius dictum est, scilicet quod idem probetur per idem, si quis sumat tres terminos. Reflexionem autem fieri per multos, aut per paucos terminos nihil differt (nominat autem hic reflexionem processum, qui fit in demonstratione circulari a principio ad conclusionem, et iterum a conclusionem ad principium.) Huiusmodi ergo reflexio quantum ad vim argumentandi, sive fiat per multa, sive per pauca, non differt. Nec differt de paucis, aut de duobus. Eadem enim virtus arguendi est, si quis sic procedat: si est a, est b, et si est b, est c, et si est c, est d; et iterum reflectat dicens: si est d, est c, et si est c, est b, et si est b, est a; sicut si statim a principio reflecteret dicens: si est a, est b, et si est b, est a. Dicit autem per duos terminos, cum supra dixerit, tribus terminis positis, quia in deductione, quam faciet, utetur tertio termino, qui sit idem cum primo. Deinde, cum dicit: cum enim etc., proponit formam argumentandi in tribus terminis, hoc modo: si sit a, est b; et si est b, est c; ergo si est a, ex necessitate est c. Deinde, cum dicit: si igitur cum sit a etc., per formam argumentandi praemissam ostendit quod in circulari demonstratione concluditur idem per idem, sumptis duobus terminis tantum. Erit enim dicere: si est a, est b; et reflectendo (quod est circulariter demonstrare): si est b, est a. Ex quibus duobus sequitur, secundum formam arguendi praemissam, si est a, est a. Quod sic patet. Sicut enim in prima deductione, quae fiebat per tres terminos, ad b sequebatur c; ita in deductione reflexa duorum terminorum, ad b sequitur a. Ponatur ergo quod idem significet a in secunda deductione reflexa, quod c significabat in prima directa, quae est per tres terminos. Igitur dicere in secunda deductione, si est b, est a, est hoc ipsum quod erat dicere in prima deductione, si est b, est c. Sed cum dicebatur in prima deductione, si est b, est c, sequebatur, si est a, est c. Ergo in deductione circulari sequitur, si est a, est a: quia c cum a idem ponitur. Et ita leve erit demonstrare omnia, ut dictum est.

[79539] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 7 Tertiam rationem ponit; ibi: at vero nec hoc possibile est et cetera. Quae talis est. Ponentes omnia posse sciri per demonstrationem, quia demonstratio est circularis, necesse habent dicere quod omnia possunt demonstrari demonstratione circulari; et ita necesse habent dicere quod in demonstratione circulari ex conclusione possit concludi utraque praemissarum. Hoc autem non potest fieri nisi in his, quae ad se invicem convertuntur, idest convertibilia sunt, sicut propria. Sed non omnia sunt huiusmodi. Ergo vanum est dicere quod omnia possunt demonstrari, propter hoc quod demonstratio est circularis.

[79540] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 8 Quod autem oporteat in demonstratione circulari omnia esse convertibilia secundum positionem istorum, sic ostendit. Ostensum est in libro priorum quod, uno posito, non sequitur ex necessitate aliud; nec posito uno termino, nec posita una propositione tantum. Nam omnis syllogismus est ex tribus terminis et duabus propositionibus ad minus. Oportet ergo accipere tres terminos convertibiles in demonstratione circulari, scilicet a, b, c; ita quod a insit omni b et omni c, et haec scilicet b et c inhaereant sibi invicem, ita quod omne b sit c, et omne c sit b, et iterum haec insint ipsi a, ita quod omne a sit b, et omne a sit c. Et ita se habentibus terminis, contingit monstrare in prima figura ex alterutris, idest circulariter, omnia quaesita, idest conclusionem ex duabus praemissis et utramlibet praemissarum ex conclusione et altera conversa, sicut ostensum est in his, quae sunt de syllogismo, idest in libro priorum, in quo agitur de syllogismo simpliciter. Quod sic patet. Sumantur tres termini convertibiles, scilicet risibile, animal rationale mortale, et homo, et syllogizetur sic: omne animal rationale mortale est risibile; omnis homo est animal rationale mortale; ergo omnis homo est risibilis. Et ex hac conclusione potest iterum concludi tam maior quam minor. Maior sic: omnis homo est risibilis; omne animal rationale mortale est homo; ergo omne animal rationale mortale est risibile. Minor sic: omne risibile est animal rationale mortale; omnis homo est risibilis; ergo omnis homo est animal rationale mortale.

[79541] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 8 n. 9 Ostensum est autem in libro priorum quod in aliis figuris, scilicet in secunda et tertia, aut non fit circularis syllogismus, scilicet per quem ex conclusione possit syllogizari utraque praemissarum: aut si fiat, non erit ex acceptis, sed ex aliis propositionibus, quae non sumuntur in primo syllogismo. Quod sic patet. In secunda figura non est conclusio nisi negativa: oportet autem alteram praemissarum esse negativam, et alteram affirmativam. Non enim ex duabus negativis potest aliquid concludi, nec ex duabus affirmativis potest concludi negativa. Non est ergo possibile quod ex conclusione et praemissa negativa concludatur affirmativa. Si ergo debet affirmativa probari, oportet quod per alias propositiones probetur, quae non sunt sumptae. Similiter in tertia figura non est conclusio nisi particularis. Oportet autem alteram praemissarum ad minus esse universalem. Si autem in praemissis sit aliqua particularis, non potest concludi universalis. Unde non potest esse quod in tertia figura ex conclusione syllogizetur utralibet praemissarum. Et eadem ratione apparet quod nec in prima figura talis circularis syllogismus potest fieri, per quem utraque praemissarum concludatur, nisi in primo modo, in quo solo concluditur universalis affirmativa. Nec etiam in hoc modo potest fieri talis syllogismus circularis, per quem utraque praemissarum concludatur, nisi sumantur tres termini aequales, idest convertibiles. Quod ex hoc patet. Oportet enim ex conclusione, et altera praemissarum conversa, concludere reliquam: sicut dictum est. Non autem potest utraque praemissarum converti, cum utraque sit universalis affirmativa, nisi in terminis convertibilibus.


Lectio 9

[79542] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid sit syllogismus demonstrativus, in parte ista incipit ostendere ex quibus et qualibus sit. Et circa hoc tria facit; primo, continuat se ad praecedentia; secundo, interponit quaedam quae sunt necessaria ad praecognoscendum; ibi: primum autem determinabimus etc.; tertio, determinat propositum, scilicet ex quibus sit syllogismus demonstrativus; ibi: si igitur est demonstrativa et cetera.

[79543] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 2 Dicit ergo primo, quod quia dictum est supra, quod impossibile est aliter se habere in definitione eius quod est scire, necessarium erit id quod scitur secundum demonstrationem. Quid autem sit quod est secundum demonstrationem scire exponit, dicens quod demonstrativa scientia est quam habemus in habendo demonstrationem, idest quam ex demonstratione acquirimus. Et sic habetur quod demonstrationis conclusio sit necessaria. Quamvis autem necessarium possit syllogizari ex contingentibus, non tamen de necessario potest haberi scientia per medium contingens, ut infra probabitur. Et quia conclusio demonstrationis non solum est necessaria, sed etiam per demonstrationem scita, ut dictum est, sequitur quod demonstrativus syllogismus sit ex necessariis. Et ideo accipiendum est ex quibus necessariis et qualibus sint demonstrationes.

[79544] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit: primum autem etc., interponit ea, quae sunt praeintelligenda ad cognoscendum de his de quibus tractaturus est. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit de quo est intentio, dicens quod antequam determinetur in speciali ex quibus et qualibus sit demonstratio, primo determinandum est quid intelligatur cum dicimus de omni, et per se, et universale. Cognoscere enim ista est necessarium ad sciendum ex quibus sit demonstratio. Hoc namque oportet observari in demonstrationibus. Oportet enim in propositionibus demonstrationis aliquid universaliter praedicari, quod significat dici de omni, et per se, et etiam primo, quod significat universale. Haec autem tria se habent ex additione ad invicem. Nam omne quod per se praedicatur, etiam universaliter praedicatur; sed non e converso. Similiter omne quod primo praedicatur, praedicatur per se, sed non convertitur. Unde etiam apparet ratio ordinis istorum. Differentia etiam et numerus istorum trium apparet ex hoc, quod aliquid praedicari dicitur de omni sive universaliter per comparationem ad ea, quae continentur sub subiecto. Tunc enim dicitur aliquid de omni, ut habetur in libro priorum, quando nihil est sumere sub subiecto, de quo praedicatum non dicatur. Per se autem dicitur aliquid praedicari, per comparationem ad ipsum subiectum: quia ponitur in eius definitione, vel e converso, ut infra patebit. Primo vero dicitur aliquid praedicari de altero per comparationem ad ea, quae sunt priora subiecto et continentia ipsum. Nam habere tres angulos etc., non praedicatur primo de isoscele: quia prius praedicatur de priori, scilicet de triangulo.

[79545] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 4 Secundo, ibi: de omni quidem etc., determinat propositum. Et dividitur in tres partes. Primo, ostendit quid sit dici de omni; secundo, quid sit dici per se; ibi: per se autem etc.; tertio, quid sit universale; ibi: universale autem dico et cetera. Circa primum duo facit. Primo, ostendit quid sit dici de omni. Ad quod sciendum est quod dici de omni, prout hic sumitur, addit supra dici de omni, prout sumitur in libro priorum. Nam in libro priorum accipitur dici de omni communiter, prout utitur eo et dialecticus et demonstrator. Et ideo non plus ponitur in definitione eius, quam quod praedicatum insit cuilibet eorum quae continentur sub subiecto. Hoc autem contingit vel ut nunc, et sic utitur quandoque dici de omni dialecticus; vel simpliciter et secundum omne tempus, et sic solum utitur eo demonstrator.

[79546] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 5 Et ideo in definitione dici de omni, duo ponit: quorum unum est, ut nihil sit sumere sub subiecto cui praedicatum non insit. Et hoc significat cum dicit: non in quodam quidem sic, in quodam autem non. Aliud est, quod non sit accipere aliquod tempus, in quo praedicatum subiecto non conveniat. Et hoc designat cum dicit: neque aliquando sic, aliquando non; et ponit exemplum. Sicut de omni homine praedicatur animal; et de quocunque verum est dicere quod sit homo, verum est dicere quod sit animal, et quandocunque est homo, est animal. Et similiter se habet de linea et de puncto: nam punctum est in linea qualibet et semper.

[79547] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 9 n. 6 Secundo; ibi: signum autem etc., manifestat positam definitionem per signum ab instantiis sumptum. Non enim fertur instantia contra universalem propositionem, nisi quia deficit aliquid eorum, quae per eam significantur. Cum autem interrogamur, an aliquid praedicetur de omni in demonstrativis, dupliciter ferimus instantias; vel quia in quodam eorum quae continentur sub subiecto non est verum; vel quia aliquando non est verum. Unde manifestum est quod dici de omni utrunque praedictorum significat.


Lectio 10

[79548] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 1 Postquam determinavit philosophus de dici de omni, hic determinat de per se. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quot modis dicitur aliquid per se; secundo, ostendit qualiter his modis demonstrator utatur; ibi: quae ergo dicuntur et cetera.

[79549] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 2 Circa primum sciendum est quod haec praepositio per designat habitudinem causae; designat etiam interdum et situm, sicut cum dicitur aliquis esse per se, quando est solitarius. Causae autem habitudinem designat, aliquando quidem formalis; sicut cum dicitur quod corpus vivit per animam. Quandoque autem habitudinem causae materialis; sicut cum dicitur quod corpus est coloratum per superficiem: quia scilicet proprium subiectum coloris est superficies. Designat etiam habitudinem causae extrinsecae et praecipue efficientis; sicut cum dicitur quod aqua calescit per ignem. Sicut autem haec praepositio per designat habitudinem causae, quando aliquid extrinsecum est causa eius, quod attribuitur subiecto; ita quando subiectum vel aliquid eius est causa eius, quod attribuitur ei, et hoc significat per se.

[79550] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 3 Primus ergo modus dicendi per se est, quando id, quod attribuitur alicui, pertinet ad formam eius. Et quia definitio significat formam et essentiam rei, primus modus eius quod est per se est, quando praedicatur de aliquo definitio vel aliquid in definitione positum (et hoc est quod dicit quod per se sunt quaecunque insunt in eo, quod quid est, idest in definitione indicante quid est), sive ponatur in recto sive in obliquo. Sicut in definitione trianguli ponitur linea; unde linea per se inest triangulo: et similiter in definitione lineae ponitur punctum; unde punctum per se inest lineae. Rationem autem quare ista ponantur in definitione subiungit dicens: substantia, idest essentia, quam significat definitio ipsorum, idest trianguli et lineae, est ex his, idest ex linea et punctis. Quod non est intelligendum quod linea ex punctis componatur, sed quod punctum sit de ratione lineae, sicut linea de ratione trianguli. Et hoc dicit ad excludendum ea, quae sunt partes materiae et non speciei, quae non ponuntur in definitione, sicut semicirculus non ponitur in definitione circuli, nec digitus in definitione hominis, ut dicitur in VII metaphysicae. Et subiungit quod quaecumque universaliter insunt in ratione dicente quid est, per se attribuuntur alicui.

[79551] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 4 Secundus modus dicendi per se est, quando haec praepositio per designat habitudinem causae materialis, prout scilicet id, cui aliquid attribuitur, est propria materia et proprium subiectum ipsius. Oportet autem quod proprium subiectum ponatur in definitione accidentis: quandoque quidem in obliquo, sicut cum accidens in abstracto definitur, ut cum dicimus, quod simitas est curvitas nasi; quandoque vero in recto, ut cum accidens definitur in concreto, ut cum dicimus quod simus est nasus curvus. Cuius quidem ratio est, quia cum esse accidentis dependeat a subiecto, oportet etiam quod definitio eius significans esse ipsius contineat in se subiectum. Unde secundus modus dicendi per se est, quando subiectum ponitur in definitione praedicati, quod est proprium accidens eius. Et hoc est quod dicit, et per se dicuntur quibuscunque eorum, idest de numero eorum, quae insunt ipsis, idest subiectis accidentium, ipsa subiecta insunt in ratione demonstrante quid est ipsum accidens, idest in definitione accidentis. Sicut rectum et circulare insunt lineae per se: nam linea ponitur in definitione eorum. Et eadem ratione par et impar per se insunt numero, quia numerus in eorum definitione ponitur: nam par est numerus medium habens. Et similiter primum et compositum per se praedicantur de numero, et numerus in definitione eorum ponitur. Est enim primum in numeris, numerus qui nullo alio numero mensuratur, sed sola unitate, ut septenarius. Compositus autem numerus est, quem etiam alius numerus mensurat, sicut novenarius. Et similiter isopleuros, idest aequilaterum, et scalenon, idest trium inaequalium laterum et altera parte longius, per se insunt triangulo, et triangulus ponitur in definitione eorum. Et ideo subiungit quod, subiecta quae insunt omnibus praemissis accidentibus in ratione dicente quid est, idest in definitione, sicut alicui praedictorum accidentium inest linea, alicui vero numerus, et similiter in aliis, unicuique, inquam, ipsorum subiectorum, per se inesse dico suum accidens.

[79552] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 5 Quae vero praedicata neutraliter insunt, idest neque ita quod ponantur in definitione subiectorum, neque subiecta in definitione eorum, sunt accidentia, idest per accidens praedicantur, sicut musicum et album praedicantur de animali per accidens.

[79553] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit: amplius quod non etc., ponit alium modum eius, quod est per se, prout per se significat aliquid solitarium, sicut dicitur quod per se est aliquod particulare, quod est in genere substantiae, quod non praedicatur de aliquo subiecto. Et huius ratio est, quia cum dico, ambulans vel album, non significo ambulans vel album, quasi aliquid per se solitarium existens, cum intelligatur aliquid aliud esse quod sit ambulans vel album. Sed in his, quae significant hoc aliquid, scilicet in primis substantiis, hoc non contingit. Cum enim dicitur Socrates vel Plato, non intelligitur quod sit aliquid alterum, quam id quod vere ipsa sunt, quod scilicet sit subiectum eorum. Sic igitur hoc modo quae non praedicantur de subiecto sunt per se, quae vero dicuntur de subiecto, scilicet sicut in subiecto existentia, accidentia sunt. Nam quae dicuntur de subiecto, sicut universalia de inferioribus, non semper accidentia sunt. Sciendum est autem quod iste modus non est modus praedicandi, sed modus existendi. Unde etiam in principio non dixit, per se dicuntur, sed, per se sunt.

[79554] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit: item alio modo etc., ponit quartum modum, secundum quod haec praepositio per designat habitudinem causae efficientis vel cuiuscunque alterius. Et ideo dicit quod quidquid inest unicuique propter seipsum, per se dicitur de eo; quod vero non propter seipsum inest alicui, per accidens dicitur, sicut cum dico: hoc ambulante coruscat. Non enim propter id quod ambulat, coruscavit; sed hoc dicitur secundum accidens. Si vero quod praedicatur insit subiecto propter seipsum, per se inest, ut si dicamus quod interfectum interiit: manifestum est enim quod propter id quod illud interfectum est, interiit, et non est accidens quod interfectum interierit.

[79555] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: quae ergo dicuntur etc., ostendit qualiter utatur praedictis modis demonstrator. Ubi notandum est quod cum scientia proprie sit conclusionum, intellectus autem principiorum, proprie scibilia dicuntur conclusiones demonstrationis, in quibus passiones praedicantur de propriis subiectis. Propria autem subiecta non solum ponuntur in definitione accidentium, sed etiam sunt causae eorum. Unde conclusiones demonstrationum includunt duplicem modum dicendi per se, scilicet secundum et quartum. Et hoc est quod dicit quod illa quae praedicantur in simpliciter scibilibus, hoc est, in conclusionibus demonstrationum, sic sunt per se, sicut inesse praedicantibus, idest sicut quando subiecta insunt in definitione accidentium, quae de eis praedicantur, aut inesse propter ipsa, idest quando praedicata insunt subiecto propter ipsum subiectum, quod est causa praedicati. Et consequenter ostendit quod huiusmodi scibilia sunt necessaria: quia non contingit quin proprium accidens praedicetur de subiecto. Sed hoc est duobus modis. Quandoque quidem simpliciter, sicut cum unum accidens convertitur cum subiecto, ut habere tres cum triangulo, et risibile cum homine. Quandoque autem duo opposita sub disiunctione accepta ex necessitate subiecto insunt, ut lineae aut rectum aut obliquum, et numero par aut impar. Cuius rationem ostendit, quia contrarium, privatio et contradictio sunt in eodem genere. Nam privatio nihil aliud est, quam negatio in subiecto determinato. Quandoque etiam contrarium aequiparatur negationi in aliquo genere, sicut in numeris idem est impar quod non par secundum consequentiam. Sicut ergo necesse est affirmare vel negare, ita necesse est alterum eorum, quae per se insunt, proprio inesse subiecto. Deinde epilogat dicens: de omni quidem et cetera. Quod est planum.


Lectio 11

[79556] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 1 Postquam philosophus determinavit de dici de omni et per se, hic determinat de universali. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit quid sit universale; in secunda, ostendit quomodo in acceptione universalis contingit errare; ibi: oportet autem non latere et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid sit universale; secundo, ostendit quomodo demonstrator universali utatur; ibi: demonstratio autem per se et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod universale continet in se et dici de omni et per se; secundo, ostendit quid supra ea addat; ibi: universale autem et cetera.

[79557] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 2 Ad evidentiam autem eorum, quae hic dicuntur, sciendum est quod universale non hoc modo hic accipitur, prout omne quod praedicatur de pluribus universale dicitur, secundum quod Porphyrius determinat de quinque universalibus; sed dicitur hic universale secundum quandam adaptationem vel adaequationem praedicati ad subiectum, cum scilicet neque praedicatum invenitur extra subiectum, neque subiectum sine praedicato.

[79558] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 3 His autem visis, sciendum est quod circa primum tria facit. Primo dicit quod universale, scilicet praedicatum, est quod et de omni est, idest universaliter praedicatur de subiecto, et etiam per se, scilicet inest ei, idest convenit subiecto secundum quod ipsum subiectum est. Multa enim universaliter de aliquibus praedicantur, quae non conveniunt eis per se, et secundum quod ipsa. Sicut omnis lapis coloratus est; non tamen secundum quod lapis, sed secundum quod est superficiem habens.

[79559] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 4 Secundo; ibi: manifestum igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis, dicens quod, ex quo universale est, quod per se inest; quae autem per se insunt ex necessitate insunt, ut supra ostensum est; manifestum est quod universalia praedicata, prout hic sumuntur, ex necessitate insunt rebus, de quibus praedicantur.

[79560] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 5 Tertio; ibi: per se autem etc., ne aliquis crederet aliud esse quod in definitione universalis dixerat per se, et secundum quod ipsum est, ostendit quod per se et secundum quod ipsum est, idem est. Sicut lineae per se inest punctum primo modo, et rectitudo secundo modo: nam utrunque inest ei secundum quod linea est. Et e converso triangulo secundum quod triangulus est insunt duo recti, idest quod valet duos rectos, quia per se triangulo inest.

[79561] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit: universale autem etc., ostendit quid addat universale supra dici de omni et per se. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit quod tunc est universale praedicatum, cum non solum in quolibet est de quo praedicatur, sed et primo demonstratur inesse ei, de quo praedicatur.

[79562] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 7 Secundo; ibi: ut duos rectos habere etc., manifestat per exemplum, dicens quod habere tres angulos aequales duobus rectis, non inest cuilibet figurae universaliter: licet hoc de figura demonstretur, quia de triangulo demonstratur qui est figura; sed tamen non cuilibet figurae inest, nec demonstrator in sua demonstratione utitur qualibet figura. Quadrangulus enim figura quaedam est, sed non habet tres duobus rectis aequales. Isosceles autem, idest triangulus duorum aequalium laterum, habet quidem universaliter tres angulos aequales duobus rectis, sed non convenit primo isosceli, sed prius triangulo, quia isosceli convenit, in quantum est triangulus. Quod igitur primo demonstratur habere duos rectos, aut quodcunque aliud huiusmodi, huic primo inest praedicatum universale, sicut triangulo.

[79563] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit: et demonstratio etc., ostendit qualiter demonstrator universali utatur, et dicit quod demonstratio est per se huius universalis: sed aliorum est quodammodo et non per se. Demonstrator enim demonstrat passionem de proprio subiecto: et si demonstret de aliquo alio, hoc non est nisi in quantum pertinet ad illud subiectum. Sicut passionem trianguli probat de figura et isoscele, in quantum quaedam figura triangulus est, et triangulus quidam isosceles est. Quod autem non primo inest isosceli habere tres, hoc non est quia non universaliter praedicetur de eo, sed quia est frequentius, idest in pluribus quam isosceles, cum hoc commune sit omni triangulo.


Lectio 12

[79564] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 1 Postquam notificavit Aristoteles quid sit universale, hic ostendit quomodo in acceptione universalis errare contingat. Et circa hoc tria facit: primo, dicit quod aliquando circa hoc peccare contingit; secundo, assignat quot modis; ibi: oberramus etc.; tertio, dat documentum quomodo possit cognosci utrum vere acceptum sit universale; ibi: utrum autem secundum quod et cetera.

[79565] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 2 Dicit ergo primo quod ad hoc, quod non accidat in demonstratione peccatum, oportet non latere quod multoties videtur demonstrari universale, non autem demonstratur.

[79566] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit: oberramus autem etc., assignat modos quibus circa hoc errare contingit. Et circa hoc duo facit. Primo, enumerat ipsos modos, dicens quod tripliciter contingit decipi circa acceptionem universalis. Primo quidem, cum nihil aliud sit accipere sub aliquo communi cui primo competit universale, quam hoc singulare, cui inconvenienter assignatur. Sicut si sensibile, quod primo et per se inest animali, assignaretur ut universale primum homini, nullo alio animali existente. Unde notandum quod singulare hic large accipitur pro quolibet inferiori, sicut si species dicatur singulare sub genere contentum. Vel potest dici quod non est possibile invenire aliquod genus, cuius una tantum sit species. Genus enim dividitur in species per oppositas differentias; oportet autem, si unum contrariorum invenitur in natura, et reliquum inveniri, ut patet per philosophum in II de caelo et mundo; et ideo si una species invenitur, invenitur et alia. Una autem species dividitur in diversa individua per divisionem materiae. Contingit autem totam materiam alicui speciei proportionatam, sub uno individuo comprehendi, et tunc non est nisi unum individuum sub una specie. Unde et signanter de singulari mentionem facit.

[79567] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 4 Secundus modus est, quando est quidem accipere sub aliquo communi multa inferiora, sed tamen illud est commune innominatum, quod invenitur in rebus differentibus specie. Sicut si animali non esset nomen impositum, et sensibile, quod est proprium animalis, assignaretur ut universale primum his quae sub animali continentur, vel divisim vel coniunctim.

[79568] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 5 Tertius modus est, quando illud de quo demonstratur aliquid, ut universale primum, se habet ad id quod demonstratur de eo, sicut totum ad partem. Sicut si posse videre assignaretur animali ut universale primum. Non enim omne animal potest videre. Inest enim his, quae sunt in parte, idest quae particulariter et non universaliter alicui subiecto conveniunt, demonstratio, idest quod demonstrari possint, et erit quidem demonstratio de omni, non tamen respectu huius de quo demonstratur. Posse enim videre demonstratur quidem de aliquo universaliter, non tamen universaliter de animali, sicut de eo cui primo insit. Et exponit quid sit primum, secundum quod demonstratio fertur, quod est universale primum.

[79569] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 6 Secundo; ibi: si igitur etc., subiungit exempla ad praedictos modos, et primo ad tertium, dicens quod, si quis demonstret de lineis rectis quod non intercidant, idest non concurrant, videbitur huiusmodi esse demonstratio, scilicet universalis primi, propter hoc quod non concurrere inest aliquibus lineis rectis. Non autem ita quod hoc fiat, nisi lineae rectae sint aequales, idest aeque distantes. Sed si lineae fuerint aequales, idest aeque distantes, tunc non concurrere convenit eis in quolibet, quia universaliter verum est quod lineae rectae aeque distantes, etiam si in infinitum protrahantur, in neutram partem concurrent.

[79570] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 7 Secundo; ibi: et si triangulus etc., ponit exemplum ad primum modum, dicens quod si non esset alius triangulus, quam isosceles, qui est triangulus duorum aequalium laterum, quod est trianguli in quantum huiusmodi, videretur esse isoscelis secundum quod est isosceles: nec tamen hoc esset verum.

[79571] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 8 Tertio; ibi: et proportionale etc., exemplificat de secundo modo. Et videtur hoc ultimo ponere, quia circa hoc diutius immoratur. Et circa hoc tria facit: primo, ponit exemplum; secundo, inducit quoddam corollarium ex dictis; ibi: propter hoc nec si aliquis etc.; tertio, assignat rationem dictorum; ibi: quando igitur non novit et cetera. Circa primum sciendum est quod proportio est habitudo unius quantitatis ad alteram, sicut sex ad tria se habent in proportione dupla. Proportionalitas vero est collatio duarum proportionum. Quae, si sit disiuncta, habet quatuor terminos; ut hic: sicut se habent quatuor ad duo, ita sex ad tria: si vero sit coniuncta, habet tres terminos: nam uno utitur ut duobus; ut hic: sicut se habent octo ad quatuor, ita quatuor ad duo. Patet autem quod in proportione duo termini se habent ut antecedentia; duo vero ut consequentia; ut hic: sicut se habent quatuor ad duo, ita se habent sex ad tria; sex et quatuor sunt antecedentia: tria vero et duo sunt consequentia. Permutata ergo proportio est quando antecedentia invicem conferuntur, et consequentia similiter. Ut si dicam: sicut se habent quatuor ad duo, ita se habent sex ad tria; ergo sicut se habent quatuor ad sex, ita se habent duo ad tria. Dicit ergo quod esse proportionale commutabiliter convenit numeris, et lineis, et firmis, idest corporibus, et temporibus. Sicut autem de singulis determinatum est aliquando seorsum, de numeris quidem in arithmetica, de lineis et firmis in geometria, de temporibus in naturali philosophia vel astrologia, ita contingens est, quod de omnibus praedictis commutatim proportionari una demonstratione demonstretur. Sed ideo commutatim proportionari, de singulis horum seorsum demonstratur, quia non est nominatum illud commune, in quo omnia ista sunt unum. Etsi enim quantitas omnibus his communis sit, tamen sub se et alia, praeter haec, comprehendit, sicut orationem et quaedam, quae sunt quantitates per accidens. Vel melius dicendum quod commutatim proportionari non convenit quantitati in quantum est quantitas, sed in quantum est comparata alteri quantitati secundum proportionalitatem quandam. Et ideo dixerat etiam in principio proportionale esse quod commutabiliter est. Omnibus autem istis, in quantum sunt proportionalia, non est nomen commune positum. Cum autem demonstratur commutatim proportionari de singulis praedictorum divisim, non demonstratur universale. Non enim commutatim proportionari inest numeris et lineis, secundum quod huiusmodi, sed secundum quoddam commune. Demonstrantes autem de lineis seorsum vel de numeris ponunt hoc, quod est commutabiliter proportionari, esse quasi quoddam universale praedicatum lineae secundum quod linea est, aut numeri secundum quod numerus.

[79572] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit: propter hoc nec si aliquis etc., inducit quoddam corollarium ex dictis, dicens quod eadem ratione, qua non demonstratur universale cum de singulis speciebus aliquid demonstratur, quod est universale praedicatum communis innominati; nec etiam demonstratur universale modo praedicto, si sit commune nomen positum. Sicut si aliquis aut eadem demonstratione aut diversa demonstret de unaquaque specie trianguli, quod habet duos rectos, seorsum scilicet de isoscele et seorsum de gradato, idest de triangulo trium laterum inaequalium, non tamen propter hoc cognovit quod triangulus tres angulos habeat aequales duobus rectis, nisi sophistico modo, idest per accidens: quia non cognovit de triangulo secundum quod est triangulus, sed secundum quod est aequilaterus, aut duorum aequalium laterum, aut trium inaequalium. Neque etiam demonstrans cognovit universale trianguli, idest habet cognitionem de triangulo in universali, etiamsi nullus alius triangulus esset praeter illos, de quibus cognovit. Et hoc ideo, quia non cognovit de triangulo secundum quod est triangulus, sed sub ratione specierum eius. Unde neque cognovit, per se loquendo, omnem triangulum: quia et si secundum numerum cognovit omnem triangulum (si nullus est, quem non novit), tamen secundum speciem non cognovit omnem. Tunc enim cognoscitur aliquid universaliter secundum speciem, quando cognoscitur secundum rationem speciei. Secundum numerum autem et non universaliter, quando cognoscitur secundum multitudinem contentorum sub specie. Nec est differentia quantum ad hoc si comparemus species ad individua vel genera ad species. Nam triangulus est genus aequilateri et isoscelis.

[79573] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit: quando igitur non novit etc., assignat rationem praedictorum, quaerens quando aliquis cognoscat universaliter et simpliciter, ex quo praedicto modo cognoscens non cognoscit universaliter. Et respondet manifestum esse quod, si eadem esset ratio trianguli in communi et uniuscuiusque specierum eius seorsum acceptae aut omnium simul acceptarum, tunc universaliter et simpliciter nosceret de triangulo, quando sciret de aliqua specie eius vel de omnibus simul. Si vero non est eadem ratio, tunc non erit idem cognoscere triangulum in communi et singulas species eius; sed est alterum. Et cognoscendo de speciebus, non cognoscitur de triangulo secundum quod est triangulus.

[79574] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit: utrum autem etc., dat documentum quo proprie possit accipi universale, dicens quod, utrum aliquid sit trianguli secundum quod est triangulus, aut isoscelis, secundum quod est isosceles, et quando id cuius est demonstratio sit primum et universale, secundum hoc, idest secundum aliquod subiectum positum; manifestum est ex hoc quod dicam. Quandocumque enim, remoto aliquo, adhuc remanet illud quod assignatur universale, sciendum est quod non est primum universale illius. Sicut, remoto isoscele vel aeneo triangulo, remanet quod habeat tres angulos, scilicet duobus rectis aequales. Unde patet quod habere tres angulos aequales duobus rectis non est universale primum, neque isoscelis, neque aenei trianguli. Remota autem figura non remanet habere tres, nec etiam, remoto termino, qui est superius ad figuram, cum figura sit, quae termino vel terminis clauditur; sed tamen non primo convenit neque figurae, neque termino, quia non convenit eis universaliter. Cuius ergo erit primo? Manifestum est quod trianguli, quia secundum triangulum inest aliis, tam superioribus, quam inferioribus: ideo enim competit figurae habere tres, quia triangulus est quaedam figura; et similiter isosceli, quia triangulus est, et de triangulo habere tres universaliter demonstratur. Unde eius est universale primum.


Lectio 13

[79575] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 1 Postquam determinavit philosophus de dici de omni, et per se, et universali quibus utimur in demonstratione, hic iam incipit ostendere ex quibus demonstratio procedit. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit ex quibus procedat demonstratio propter quid; in secunda, ex quibus procedat demonstratio quia; ibi: sed quia differt et propter quid et cetera. Prima in duas: in prima, ostendit qualia sint ex quibus demonstratio procedit; in secunda, docet quae sint demonstrationis principia; ibi: quid quidem igitur prima significent et cetera. Prima in tres: in prima, ostendit quod demonstratio est ex necessariis; in secunda, quod est ex his, quae sunt per se; ibi: accidentium autem etc.; in tertia, quod procedat ex principiis propriis; ibi: non ergo est ex alio genere et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod demonstratio procedat ex necessariis; secundo, probat quaedam quae supposuerat; ibi: quod autem oporteat ex necessariis et cetera. Circa primum tria facit: primo, continuat se ad praecedentia; secundo, probat propositum; ibi: quae autem sunt per se etc.; tertio, infert ex dictis quandam conclusionem; ibi: manifestum autem ex his et cetera. Dicit ergo primo, ex praedictis inferens, quod si est demonstrativa scientia, idest si scientia per demonstrationem acquiritur, oportet quod sit ex necessariis principiis. Cuius illationis necessitas ex hoc apparet, quia quod scitur impossibile est aliter se habere, ut habitum est in definitione eius quod est scire.

[79576] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit: quae autem per se sunt etc., ostendit quod demonstratio sit ex necessariis; et primo, per rationem; secundo, per signum; ibi: signum autem est et cetera. Circa primum ponit duas rationes: quarum prima talis est. Ea, quae per se praedicantur, necessario insunt. Et hoc manifestat in duobus modis per se. In primo quidem, quia ea, quae per se praedicantur, insunt in eo quod quid est, idest in definitione subiecti. Quod autem ponitur in definitione alicuius, necessario praedicatur de eo. In secundo vero, quia quaedam sunt subiecta, quae ponuntur in quod quid est praedicantibus de ipsis, idest in definitione suorum praedicatorum. Quae quidem si sint opposita, necesse est quod alterum eorum subiecto insit; sicut par vel impar numero, ut superius ostensum est. Sed manifestum est quod ex quibusdam principiis huiusmodi, scilicet per se, fit syllogismus demonstrativus: quod probat per hoc, quod omne quod praedicatur, aut praedicatur per se aut per accidens; et ea, quae praedicantur per accidens, non sunt necessaria: ex his autem, quae sunt per accidens, non fit demonstratio, sed magis sophisticus syllogismus. Unde relinquitur quod demonstratio sit ex necessariis.

[79577] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 3 Sciendum autem est quod cum in demonstratione probetur passio de subiecto per medium, quod est definitio, oportet quod prima propositio, cuius praedicatum est passio et subiectum est definitio, quae continet principia passionis, sit per se in quarto modo; secunda autem, cuius subiectum est ipsum subiectum et praedicatum ipsa definitio, in primo modo. Conclusio vero, in qua praedicatur passio de subiecto, est per se in secundo modo.

[79578] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 4 Secundam rationem ponit; ibi: aut igitur sic etc.: quae talis est. Demonstratio circa necessarium est et demonstratum, idest demonstrationis conclusio, non potest aliter se habere. Et hoc accipiendum est tanquam principium ad ostendendum propositum, scilicet quod demonstratio ex necessariis procedat; cuius quidem principii veritas ex praemissis apparet, ut iam dictum est. Ex hoc autem principio sic argumentatur. Conclusio necessaria non potest sciri nisi ex principiis necessariis; sed demonstratio facit scire conclusionem necessariam; ergo oportet quod sit ex principiis necessariis. In quo differt demonstratio ab aliis syllogismis: sufficit enim in aliis syllogismis quod syllogizetur ex veris. Nec est aliquod aliud genus syllogismi, in quo oporteat ex necessariis procedere, sed in demonstratione tantum oportet hoc observare. Et hoc est proprium demonstrationis, scilicet ex necessariis semper procedere.

[79579] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit: signum autem etc., probat idem per signum hoc modo. Contra rationem aliquam non infertur instantia, nisi per hoc quod deficit aliquid eorum, quae in ratione illa observanda sunt; sed contra eum, qui opinatur se demonstrare, ferimus instantiam quod non sit necesse ea, ex quibus procedit, esse vera: sive opinemur ea contingere aliter se habere, sive talem instantiam feramus rationis, idest disputationis causa; ergo demonstratio debet procedere ex necessariis.

[79580] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit: manifestum autem etc., infert conclusionem ex dictis: dicens quod manifestum est, ex hoc quod oportet demonstrationem ex necessariis concludere, quod stulti sunt illi, qui opinati sunt bene se principia demonstrationis accipere, si solum propositio accepta sit probabilis vel vera, ut sophistae faciunt, idest illi, qui apparent scientes et non sunt. Nam scire non est nisi per hoc quod scientia habetur, scilicet ex demonstratione; ex hoc autem quod aliquid est probabile vel improbabile non habetur quod sit primum vel non primum: sed tamen oportet illud circa quod fit demonstratio esse primum in genere aliquo et esse verum. Non tamen omne primum accipit demonstrator, sed primum proprium illi generi, circa quod demonstrat; sicut arithmeticus non accipit primum, quod est circa magnitudinem, sed circa numerum.

[79581] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 7 Attendendum est autem quod sophistae non sumuntur hic sicut in libro elenchorum, qui procedunt ex his quae videntur probabilia et non sunt, aut videntur syllogizare, non tamen syllogizant. Sicut enim tales sophistae dicuntur, idest apparentes et non existentes, in quantum deficiunt a dialectica argumentatione; ita dialecticae argumentationes si appareant demonstrative probare et non probent, sophisticae sunt, in quantum videntur sua argumentatione scientes, et non sunt.

[79582] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit: quod autem ex necessariis etc., ostendit quod supposuerat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod conclusio necessaria non potest sciri ex principiis non necessariis; secundo, quod licet non possit sciri necessarium ex non necessariis, tamen syllogizari potest; ibi: cum quidem igitur conclusio et cetera. Primum ostendit duabus rationibus, quarum prima talis est. Si quis non habeat rationem propter quid ostendentem, non efficitur sciens, etiam demonstratione habita: quia scire est causam rei cognoscere, ut supra dictum est. Sed ratio, quae infert conclusionem necessariam ex non necessariis principiis, non ostendit propter quid. Quod exemplificat in terminis communibus. Ponatur enim quod haec conclusio sit necessaria: omne c est a; et demonstretur per hoc medium b, quod non sit necessarium medium, sed contingens, puta quod haec propositio sit contingens, omne b est a, vel omne c est b, aut utraque; constat quod per hoc medium contingens, quod est b, non potest sciri de conclusione necessaria, quae est, omne c est a, propter quid. Quod sic probatur. Remota causa propter quam est aliquid, oportet quod removeatur effectus; sed hoc medium cum sit contingens, contingit removeri, conclusionem autem removeri non contingit cum sit necessaria; relinquitur ergo quod non potest sciri conclusio necessaria per medium contingens.

[79583] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 9 Secundam rationem ponit; ibi: amplius si etc., quae talis est. Si aliquis nunc nescit, cum tamen habeat eandem rationem, quam prius habuit, et salvatus est, idest non desiit esse, salva re, idest etiam re scita non corrupta, et iterum ipse non est oblitus; manifestum est quod etiam neque prius scivit. In hoc autem philosophus innuit quatuor modos, quibus aliquis amittit scientiam, quam prius habuit. Unus modus est quando excidit a mente eius ratio, per quam prius sciebat. Alius modus est per corruptionem ipsius scientis. Tertius per corruptionem ipsius rei scitae, sicut si sciam te sedere, dum sedes, te non sedente, haec scientia perit. Quartus est per oblivionem. Unde nullo istorum modorum existente, si aliquis modo nesciat aliquid, nec prius scivit. Sed ille, qui habet conclusionem necessariam per medium contingens, corrupto medio contingenti, nescit, medio non existente, et tamen eandem rationem habet, et salvus est, et salva est res, et non est oblitus. Ergo neque prius scivit, quando medium non erat corruptum. Quod autem medium, quod est contingens, corrumpatur, probat, quia id quod non est necessarium, oportet quod aliquando corrumpatur. Si autem dicatur quod medium nondum est corruptum: quia tamen non est necessarium, manifestum est quod contingit ipsum corrumpi. Posito autem contingenti, illud quod accidit non est impossibile, sed possibile et contingens. Quod autem sequebatur erat impossibile, scilicet, quod aliquis scientiam haberet alicuius, quod postea nesciret, manentibus conditionibus supra positis: quod tamen sequitur ex hoc quod est medium esse corruptum; quod et si non sit verum, est tamen contingens, ut dictum est.

[79584] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit: cum quidem igitur etc., ostendit quod licet per medium contingens non possit sciri conclusio necessaria, tamen potest syllogizari conclusio necessaria ex medio non necessario. Dicit ergo quod nihil prohibet, cum conclusio necessaria est, medium non necessarium esse per quod ostenditur, syllogismo tamen dialectico, non demonstrativo, qui facit scire. Contingit enim necessarium syllogizari ex non necessariis, sicut contingit syllogizari verum ex non veris: non tamen contingit e converso; quia cum medium est necessarium et conclusio necessaria erit, sicuti ex veris praemissis semper concluditur verum. Quod autem ex necessariis semper concludatur necessarium, sic probat: sit enim a de b ex necessitate, idest sit haec propositio necessaria: omne b est a; et hoc de c, idest sit haec etiam necessaria: omne c est b; ex his autem duabus necessariis sequitur tertia necessaria, scilicet conclusio, quod, omne c est a. Ostensum est enim in libro priorum quod ex duabus propositionibus de necessitate sequitur conclusio de necessitate. Ostendit etiam consequenter quod si conclusio non esset necessaria, nec medium posset esse necessarium. Ponatur enim quod haec conclusio, omne c est a, sit non necessaria, praemissae autem duae sint necessariae; secundum id quod praeostensum est, sequitur quod conclusio sit necessaria, cum tamen contrarium sit positum, scilicet quod conclusio sit non necessaria.

[79585] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 13 n. 11 Deinde cum dicit: quoniam igitur etc., infert conclusionem principaliter intentam ex omnibus praedictis, dicens quod quia oportet necessarium esse aliquid, si demonstratione sciatur, manifestum est ex praemissis quod oportet demonstrationem haberi per medium necessarium: alioquin nesciretur quod conclusio sit necessaria, neque propter quid, neque quia, cum necessarium non possit sciri per non necessarium, ut ostensum est. Sed si aliquis habeat rationem per medium non necessarium, dupliciter potest esse dispositus. Aut enim cum ipse sit non sciens, opinabitur tamen se scire, si accipiat in sua opinione medium non necessarium, tanquam necessarium; aut etiam non opinabitur se scire, si scilicet credat non se habere medium necessarium. Et hoc universaliter intelligendum est, tam de scientia quia, qua scitur aliquid per mediata, quam de scientia propter quid, qua scitur aliquid per immediata. Horum autem differentia posterius ostendetur.


Lectio 14

[79586] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod demonstratio est de necessariis et ex necessariis, consequenter ostendit quod est de his, quae sunt per se et ex his, quae sunt per se. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quod demonstratio est de his, quae sunt per se, idest quod conclusiones demonstrationis sunt per se; secundo, movet dubitationem et solvit; ibi: et tamen opponet etc.; tertio, ostendit quod demonstratio est ex his, quae sunt per se, idest quod principia demonstrationis oportet per se esse; ibi: quoniam autem ex necessitate et cetera.

[79587] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 2 Dicit igitur primo quod demonstrativa scientia non potest esse accidentium, quae non sunt per se, sicut determinatum est per se superius, scilicet quod accidens per se est in cuius definitione ponitur subiectum; sicut par aut impar est per se accidens numeri. Album autem animalis non est per se accidens: quia animal non ponitur in eius definitione. Quod autem de huiusmodi accidentibus, quae non sunt per se, non possit esse demonstratio, sic probat. Accidens, quod non est per se, contingit non inesse (de hoc enim accidente loquimur); si ergo demonstratio fieret de accidente, quod non est per se, sequeretur quod conclusio demonstrationis non esset necessaria: cuius contrarium supra ostensum est. Quod autem accidens, quod non est per se, non necessario insit, ex hoc potest haberi. Si enim aliquod accidens ex necessitate et semper insit subiecto, oportet quod causam habeat in subiecto, qua posita, non possit accidens non inesse. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex principiis speciei accidens causatur; et tale accidens dicitur per se passio vel proprium. Alio modo quando accidens causatur ex principiis individui; et hoc est accidens inseparabile. Omne autem accidens, quod causatur ex principiis subiecti, si debeat definiri, oportet quod subiectum ponatur in sua definitione: nam unumquodque definitur ex propriis principiis; et sic oportet omne accidens, quod ex necessitate inest subiecto, esse accidens per se. Illa ergo quae non sunt per se, non ex necessitate insunt.

[79588] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 3 Videtur autem quod Aristoteles utatur demonstratione circulari, quam supra improbavit. Ostenderat enim supra quod demonstratio necessariorum est ex hoc quod est eorum quae sunt per se; nunc autem e converso ostendit quod demonstratio est eorum quae sunt per se, quia est necessariorum. Sed dicendum quod supra Aristoteles non solum ostendit demonstrationem esse necessariorum propter hoc, quod est eorum quae sunt per se, sed ex definitione eius quod est scire; et hic fuit verus demonstrationis modus. Quod autem ostendit demonstrationem esse necessariorum propter hoc, quod est eorum quae sunt per se, non est vera demonstratio, sed est ostensio ad hominem, apud quem notum est quod demonstratio sit eorum quae sunt per se.

[79589] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: et tamen opponet etc., movet dubitationem quamdam. Et circa hoc duo facit. Primo, ponit dubitationem dicens quod potest aliquis forte opponere: si conclusio, quae sequitur ex contingentibus vel ex his quae sunt per accidens, non est necessaria; quare de contingentibus fit interrogatio sive de his quae sunt per accidens, ut ex iis datis procedatur ad conclusionem, cum tamen in syllogismo requiratur quod conclusio ex necessitate accidat. Et quod interrogatio fiat de contingentibus vel ex his, quae sunt per accidens, manifestat per hoc quod subdit: nihil enim differt, si aliquis interrogatus contingentia, postea dicat conclusionem. Quasi dicat: ita potest inferri conclusio ex contingentibus interrogatis et concessis, sicut ex necessariis: utrisque enim eadem forma syllogizandi est.

[79590] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 5 Secundo; ibi: oportet autem etc., solvit dicens quod non ita interrogatur de praemissis contingentibus, quasi conclusio sit necessaria absolute propter interrogata, idest propter praemissa contingentia; sed quia necesse est dicenti praemissa conclusionem dicere, et dicere vera in conclusione, si vera sunt, quae praemissa sunt: quasi dicat quod licet ex praemissis contingentibus non sequatur conclusio necessaria necessitate absoluta, sequitur tamen secundum quod est ibi necessitas consequentiae, secundum quod conclusio sequitur ex praemissis.

[79591] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 6 Deinde cum dicit: quoniam autem etc., ostendit quod demonstratio sit ex his, quae sunt per se, tali ratione. Demonstratio est ex necessariis et de necessariis. Et hoc ideo, quia est scientifica, idest faciens scire. Ea autem, quae non sunt per se, non sunt necessaria: sunt enim per accidens et huiusmodi non sunt necessaria, ut dictum est. Sed illa sunt ex necessitate circa unumquodque genus, quaecunque sunt per se et conveniunt unicuique secundum quod unumquodque est. Relinquitur ergo quod demonstratio non possit esse nisi ex his, quae sunt per se et de talibus.

[79592] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 14 n. 7 Ulterius autem ostendit quod etiam si praemissa essent semper, et necessaria, et vera, et non per se, non tamen sciretur de conclusione propter quid; sicut patet in syllogismis, qui fiunt per signa, in quibus conclusionem, quae est per se, non scit aliquis per se, neque propter quid. Sicut si aliquis probaret quod omne elementum est corruptibile, per hoc quod videtur tempore antiquari, esset quidem probatio per signum, non autem per se, neque propter quid: quia propter quid scire est per causam scire. Oportet ergo medium esse causam eius, quod in demonstratione concluditur. Et hoc manifestum est ex praemissis: quia oportet et medium inesse tertio propter ipsum, idest per se, et similiter primum medio. Primum autem et tertium vocat duas extremitates.


Lectio 15

[79593] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod demonstratio est ex his quae sunt per se, hic concludit quod demonstratio est ex principiis propriis, non extraneis, neque ex communibus. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod demonstratio procedit ex propriis principiis; in secunda, determinat quae sint principia propria et quae communia; ibi: difficile autem et cetera. Prima in duas: in prima, ostendit quod demonstratio non procedit ex principiis extraneis; in secunda, ostendit quod non procedit ex principiis communibus; ibi: quoniam autem manifestum est et cetera. Prima in duas: in prima, ex praemissis ostendit quod demonstratio non est ex principiis extraneis; in secunda, ex praemissis etiam ostendit quod demonstrationes non sunt de rebus corruptibilibus, sed de sempiternis; ibi: manifestum autem et si sint propositiones et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit intentum; secundo, probat propositum; ibi: tria enim sunt etc.; tertio, concludit intentum; ibi: propter hoc geometriae et cetera.

[79594] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 2 Dicit ergo primo quod, ex quo demonstratio est ex his quae sunt per se, manifestum est quod non contingit demonstrare descendentem vel procedentem ex alio genere in aliud genus, sicut non contingit quod geometria ex propriis principiis demonstret aliquid descendens in arithmeticam.

[79595] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 3 Deinde cum dicit: tria enim etc., propositum probat. Et circa hoc tria facit. Primo, praemittit quae sint necessaria ad demonstrationem, dicens quod in demonstrationibus tria sunt. Unum est, quod demonstratur, scilicet conclusio, quae quidem continet in se id, quod per se inest alicui generi: per demonstrationem enim concluditur propria passio de proprio subiecto. Aliud autem sunt dignitates, ex quibus demonstratio procedit. Tertium autem est genus subiectum, cuius proprias passiones et per se accidentia demonstratio ostendit.

[79596] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 4 Secundo; ibi: ex quibus igitur etc., ostendit quid praedictorum trium possit esse commune diversis scientiis et quid non, dicens quod horum trium unum, scilicet dignitates, ex quibus demonstratio procedit, contingit esse idem in diversis demonstrationibus et etiam in diversis scientiis: sed in illis scientiis, quarum est diversum genus subiectum, sicut in arithmetica, quae est de numeris, et geometria, quae est de magnitudinibus, non contingit quod demonstratio, quae procedit ex principiis unius scientiae, puta arithmeticae, descendat ad subiecta alterius scientiae, sicut ad magnitudines, quae sunt subiecta geometriae; nisi forte subiectum unius scientiae contineatur sub subiecto alterius, sicut si magnitudines contineantur sub numeris (quod quidem qualiter contingat, scilicet subiectum unius scientiae contineri sub subiecto alterius, posterius dicetur). Magnitudines enim sub numeris non continentur, nisi forte secundum quod magnitudines numeratae sunt. Subiecta etiam diversarum demonstrationum sive scientiarum diversa sunt. Arithmetica enim demonstratio semper habet genus proprium circa quod demonstrat. Et aliae scientiae similiter.

[79597] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 5 Tertio; ibi: quare aut simpliciter etc., probat propositum. Et circa hoc duo facit. Primo, inducit principale propositum per modum conclusionis, eo quod ex praemissis haberi potest, dicens: quare manifestum est quod necesse est, aut esse simpliciter idem genus, circa quod sumuntur principia et conclusiones, et sic non est descensus, neque transitus de genere in genus: aut si debet demonstratio descendere ab uno genere in aliud, oportet esse unum genus sic, idest quodammodo. Aliter enim impossibile est quod demonstretur aliqua conclusio ex aliquibus principiis, cum non sit idem genus vel simpliciter vel secundum quid. Sciendum est autem quod simpliciter idem genus accipitur, quando ex parte subiecti non sumitur aliqua differentia determinans, quae sit extranea a natura illius generis; sicut si quis per principia verificata de triangulo procedat ad demonstrandum aliquid circa isoscelem vel aliquam aliam speciem trianguli. Secundum quid autem est unum genus, quando assumitur circa subiectum aliqua differentia extranea a natura illius generis; sicut visuale est extraneum a genere lineae, et sonus est extraneus a genere numeri. Numerus ergo simpliciter, qui est genus subiectum arithmeticae, et numerus sonorum, qui est genus subiectum musicae, non sunt unum genus simpliciter. Similiter autem nec linea simpliciter, quam considerat geometra, et linea visualis, quam considerat perspectivus. Unde patet quod quando ea, quae sunt lineae simpliciter, applicantur ad lineam visualem, fit quodammodo descensus in aliud genus: non autem quando ea, quae sunt trianguli, applicantur ad isoscelem.

[79598] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 6 Secundo; ibi: ex eodem enim genere etc., ostendit propositum hoc modo. Oportet in demonstratione eiusdem generis esse media et extrema. Extrema autem in conclusione continentur. Nam maior extremitas in conclusione est praedicatum; minor vero extremitas subiectum; medium autem in praemissis continetur. Oportet igitur principia et conclusiones circa idem genus sumi. Cum autem huic coniunxerimus quod diversae scientiae sint circa diversa genera subiecta; ex necessitate sequitur quod ex principiis unius scientiae non concludatur aliquid in alia scientia, quae non sit sub ea posita. Quod autem in demonstratione oporteat media et extrema unius generis esse, sic probat. Detur enim quod medium sit alterius generis ab extremis, sicut si extrema sint triangulus et habere tres angulos aequales duobus rectis. Manifestum est quod passio conclusa de triangulo, per se inest ei; non autem per se inest aeneo. Et si e contrario passio per se inesset aeneo, puta sonorum esse, vel aliquid huiusmodi, palam est quod per accidens inesset triangulo. Unde patet quod oportet omnino, si subiectum conclusionis et medium sint penitus alterius generis, quod passio vel non per se insit medio vel non per se insit subiecto: et ita oportet quod alteri eorum insit per accidens. Et si quidem insit medio per accidens, erit per accidens in praemissis; si autem subiecto, erit in conclusione: et hoc ex parte passionis. Sed utroque modo oportebit per accidens esse in praemissis, quantum ad hoc quod subiectum accipitur sub medio: sicut si triangulus accipiatur sub aeneo aut e converso. Ostensum est autem quod in demonstrationibus tam conclusio, quam praemissae sunt per se et non per accidens. Oportet ergo in demonstrationibus medium et extrema eiusdem generis esse.

[79599] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 7 Deinde cum dicit: propter hoc geometriae etc., infert duas conclusiones ex praemissis. Quarum prima est quod nulla scientia demonstrat aliquid de subiecto alterius scientiae, sive sit scientiae communioris sive alterius scientiae disparatae; sicut geometria non demonstrat quod contrariorum eadem est scientia: contraria enim pertinent ad scientiam communem, scilicet ad philosophiam primam vel dialecticam. Et similiter geometria non demonstrat quod duo cubi sint unus cubus, idest quod ex ductu unius numeri cubici in alium numerum cubicum surgat numerus cubicus. Dicitur autem numerus cubicus, qui consurgit ex ductu unius numeri in seipsum bis; sicut octonarius est numerus cubicus, surgit enim ex ductu binarii in seipsum bis, quia bis duo bis sunt octo. Et eadem ratione vigintiseptem est numerus cubicus, et radix eius est tria, quia ter tria ter faciunt vigintiseptem. Si ergo ducantur octo in vigintiseptem consurgit numerus cubicus, idest ducenta sexdecim, cuius radix est sex: quia sexies sex sexies sunt ducenta sexdecim. Hoc ergo habet probare arithmeticus, non geometra. Et similiter, quod est unius scientiae non habet probare alia scientia, nisi forte una scientia sit sub altera; sicut se habet perspectiva ad geometriam, et consonantia vel harmonica, idest musica, ad arithmeticam.

[79600] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 15 n. 8 Secunda conclusio ponitur; ibi: neque si aliquid et cetera. Et est quod scientia etiam de proprio subiecto non probat quodlibet accidens, sed accidens quod est sui generis. Sicut si aliquid inest lineis, non secundum quod sunt lineae, neque secundum propria principia linearum, hoc non demonstrat geometra de lineis; sicut quod linea recta sit pulcherrima linearum, aut recta linea si est contraria circulari vel non. Haec enim non sunt secundum proprium genus lineae, sed secundum aliquid communius. Pulchrum enim et contrarium genus lineae transcendunt.


Lectio 16

[79601] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 1 Postquam ex superioribus philosophus concluserat quod demonstratio non concludit ex extraneis principiis, nunc iterum ex superioribus intendit concludere quod demonstratio non est de corruptibilibus. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod sempiternorum et non corruptibilium est demonstratio; secundo, ostendit qualiter sit eorum quae sunt ut frequenter; ibi: eorum autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod demonstratio non sit corruptibilium, sed sempiternorum; secundo, ostendit idem de definitione; ibi: similiter se habet et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit conclusionem intentam; secundo, ponit rationem probantem ipsam; ibi: quod autem universaliter et cetera.

[79602] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 2 Primo ergo ponit duas conclusiones, quarum una sequitur ex altera. Prima est quod necesse est conclusionem demonstrationis huius de qua nunc agitur, et quam possumus dicere simpliciter demonstrationem, esse perpetuam; quod quidem sequitur ex hoc, quod supra habitum est, scilicet quod propositiones, ex quibus fit syllogismus, debent esse universales: quod significavit per dici de omni. Secunda conclusio est quod neque demonstratio, neque scientia est corruptibilium, loquendo simpliciter, sed solum secundum accidens.

[79603] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 3 Deinde cum dicit: quod autem universaliter etc., inducit rationem ad probandum propositas conclusiones: quae talis est. Conclusionis corruptibilis, et non sempiternae, non est in se continere quod est universaliter, sed aliquando et sic. Dictum est enim supra quod dici de omni duo continet, scilicet quod non in quodam sic et in quodam non, et iterum, quod non aliquando sic et aliquando non. In omnibus autem corruptibilibus invenitur aliquando sic et aliquando non. Unde patet quod in corruptibilibus non invenitur dici de omni, sive quod est universaliter. Sed ubi conclusio est non universalis, oportet aliquam praemissarum esse non universalem. Conclusio ergo corruptibilis oportet quod sequatur ex praemissis, quarum altera non sit universalis. Cum ergo huic coniunxerimus quod demonstratio simpliciter semper debet esse ex universalibus, sequitur quod demonstratio non possit habere conclusionem corruptibilem, sed sempiternam.

[79604] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 4 Deinde cum dicit: similiter se habet etc., ostendit quod etiam definitio est non corruptibilium, sed sempiternorum, tali ratione. Demonstratio quantum ad principia et conclusiones est sempiternorum et non corruptibilium; sed definitio vel est principium, vel conclusio demonstrationis, vel demonstratio positione differens; ergo definitio non est corruptibilium, sed sempiternorum.

[79605] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 5 Ad intellectum autem huius literae sciendum est quod contingit definitiones diversas dari eiusdem rei, sumptas ex diversis causis. Causae autem ad invicem ordinem habent: nam ex una sumitur ratio alterius. Ex forma enim sumitur ratio materiae: talem enim oportet esse materiam, qualem forma requirit. Efficiens autem est ratio formae: quia enim agens agit sibi simile, oportet quod secundum modum agentis sit etiam modus formae, quae ex actione consequitur. Ex fine autem sumitur ratio efficientis: nam omne agens agit propter finem. Oportet ergo quod definitio, quae sumitur a fine, sit ratio et causa probativa aliarum definitionum, quae sumuntur ex aliis causis. Ponamus ergo duas definitiones domus, quarum una sumatur a causa materiali, quae sit talis: domus est cooperimentum constitutum ex lapidibus, cemento et lignis. Alia sumatur ex causa finali, quae sit talis: domus est cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore. Potest ergo prima definitio demonstrari ex secunda, hoc modo: omne cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore oportet quod sit constitutum ex lapidibus, cemento et lignis; domus est huiusmodi; ergo et cetera. Patet ergo quod definitio, quae sumitur a fine, est principium demonstrationis; illa autem, quae sumitur a materia, est demonstrationis conclusio. Potest tamen utraque coniungi, ut sit una definitio, hoc modo: domus est cooperimentum constitutum ex dictis, defendens a pluvia, frigore et calore. Talis autem definitio continet totum quod est in demonstratione, scilicet medium et conclusionem. Et ideo talis definitio est demonstratio positione differens; quia in hoc solo differt a demonstratione, quia non est ordinata in modo et figura.

[79606] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 6 Sciendum est autem quod quia demonstratio non est corruptibilium, sed sempiternorum, neque definitio, Plato coactus fuit ponere ideas. Cum enim ista sensibilia sint corruptibilia, videbatur quod eorum non posset esse neque demonstratio, neque definitio. Et ideo videbatur quod oporteret ponere quasdam substantias incorruptibiles, de quibus et demonstrationes et definitiones darentur. Et has substantias sempiternas vocabat species vel ideas.

[79607] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 7 Sed huic opinioni occurrit Aristoteles superius dicens quod demonstratio non est corruptibilium nisi per accidens. Etsi enim ista sensibilia corruptibilia sint in particulari, in universali tamen quamdam sempiternitatem habent. Cum ergo demonstratio detur de istis sensibilibus in universali, non autem in particulari, sequitur quod demonstratio non sit corruptibilium, nisi per accidens; sempiternorum autem est per se.

[79608] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 16 n. 8 Deinde cum dicit: eorum autem quae etc., ostendit quomodo eorum, quae sunt ut frequenter, possit esse demonstratio, dicens: quod eorum quae saepe fiunt, sunt etiam demonstrationes et scientiae: sicut de defectu lunae, qui tamen non semper est. Non enim luna semper deficit, sed aliquando. Haec autem quae sunt frequenter, secundum quod huiusmodi sunt, idest secundum quod de eis demonstrationes dantur, sunt semper: sed secundum quod non sunt semper, sunt particularia. De particularibus autem non potest esse demonstratio, ut ostensum est, sed solum de universalibus. Unde patet quod huiusmodi, secundum quod de eis est demonstratio, sunt semper. Et sicut est de defectu lunae, ita est de omnibus aliis similibus. Consideranda tamen est differentia inter ea. Quaedam enim non sunt semper secundum tempus, sunt autem semper per comparationem ad causam: quia nunquam deficit, quin posita tali causa, sequatur effectus; sicut est de defectu lunae. Nunquam enim deficit, quin semper sit lunae eclypsis, quandocunque terra diametraliter interponitur inter solem et lunam. In quibusdam vero contingit quod non semper sunt, etiam per comparationem ad causam: quia videlicet causae impediri possunt. Non enim semper ex semine hominis generatur homo habens duas manus; sed quandoque fit defectus vel propter impedimentum causae agentis vel materiae. In utrisque autem sic ordinandae sunt demonstrationes, ut ex universalibus propositionibus inferatur universalis conclusio, removendo illa, in quibus potest esse defectus vel ex parte temporis tantum vel etiam ex parte causae.


Lectio 17

[79609] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 1 Ostenderat supra philosophus quod demonstratio non procedit ex principiis extraneis; hic autem ostendit quod non procedit ex communibus. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, inducit quandam conclusionem ex dictis; ibi: si autem hoc est et cetera. Circa primum tria facit. Primo, proponit intentum dicens quod, quia manifestum est quod non contingit unumquodque per unumquodque demonstrare, sed oportet quod demonstratio fiat ex unoquoque principiorum, hoc modo, quod id quod demonstratur sit secundum quod est illud, idest, oportet quod principia demonstrationis insint per se ei, quod demonstratur; si, inquam, ita est, non sufficit, ad hoc quod aliquid sciatur, quod demonstretur ex veris et immediatis, sed oportet ulterius quod demonstretur ex principiis propriis.

[79610] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 2 Secundo; ibi: est enim sic demonstrare etc., probat propositum, scilicet quod non sufficiat ex veris et immediatis aliquid demonstrare, quia sic contingeret aliquid demonstrare, sicut Bryso demonstravit tetragonismum, idest quadraturam circuli, ostendens aliquod quadratum esse circulo aequale per aliqua principia communia, hoc modo: in quocunque genere est invenire aliquid maius et minus alicui, in eodem est invenire et illi aequale; in genere autem quadratorum est invenire aliquod quadratum minus circulo, quod scilicet scribitur intra circulum, et aliquod maius circulo, intra quod circulus describitur; ergo est invenire aliquod quadratum circulo aequale. Haec quidem probatio est secundum commune: aequale enim, et maius, et minus, excedunt genus quadranguli et circuli. Unde patet quod huiusmodi rationes demonstrant secundum aliquod commune, quia medium alteri inest, quam ei de quo fit demonstratio; et ideo huiusmodi rationes conveniunt aliis, et non conveniunt istis, de quibus dantur, tanquam proximis. Unde patet quod qui scit per huiusmodi rationes, non scit secundum quod illud est, idest per se, sed per accidens tantum. Si enim esset secundum se, non conveniret demonstratio in aliud genus. Unumquodque enim scimus secundum accidens, cum non cognoscimus illud secundum quod est ex principiis illius, idest secundum quod est ex principiis per se. Sicut habere tres angulos aequales duobus rectis inest per se triangulo, idest secundum quod est ex principiis illius. Quare si per se inesset medium acceptum conclusioni, necesse esset in eadem proximitate esse, idest proximum esse secundum genus conclusioni.

[79611] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 3 Tertio; ibi: si vero non etc., excludit quandam dubitationem. Contingit enim aliquando medium demonstrationis non esse in eodem genere cum conclusione. Quod qualiter contingat ostendit dicens: si vero non sit medium in eadem proximitate conclusioni, sed hoc modo sicut demonstratur aliquid in harmonica, idest in musica, per arithmeticam; verum quidem est quod huiusmodi etiam similiter demonstratur. Fit enim demonstratio in inferiori scientia per principia superioris scientiae, ut ostensum est; sicut et in scientia superiori per principia superioris. Sed in hoc differt, quod alterius scientiae, scilicet inferioris, est scire ipsum quia tantum: genus enim subiectum inferioris scientiae est alterum a genere subiecto superioris scientiae, ex qua sumuntur principia. Sed scire propter quid est superioris scientiae, cuius sunt per se illae passiones. Cum enim passio insit subiecto propter medium, illa scientia considerabit propter quid, ad quam pertinet medium, cuius per se est passio, quae demonstratur. Si vero subiectum sit ad aliam scientiam pertinens, illius scientiae non erit propter quid, sed quia tantum; nec tali subiecto per se conveniet passio demonstrata de ipso, sed per medium extraneum. Si vero medium et subiectum pertineant ad eamdem scientiam, tunc illius scientiae erit scire quia et propter quid. Remota autem dubitatione, ulterius conclusionem intentam principaliter inducit, dicens quod ex praedictis patet quod non est demonstrare unumquodque simpliciter, idest quocunque modo, sed secundum hoc quod demonstratur ex propriis principiis uniuscuiusque. Sed et principia propria singularum scientiarum habent aliquod commune prius eis.

[79612] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 4 Deinde cum dicit: si autem hoc etc., inducit quandam conclusionem sequentem ex dictis. Et circa hoc tria facit. Primo, inducit conclusionem dicens quod, si hoc verum est, scilicet quod demonstrationes in singulis scientiis non fiunt ex communibus principiis, et iterum quod principia scientiarum habent aliquid prius se, quod est commune; manifestum est quod non est uniuscuiusque scientiae demonstrare principia sua propria. Illa enim priora principia, per quae possent probari singularum scientiarum propria principia, sunt communia principia omnium, et illa scientia, quae considerat huiusmodi principia communia, est propria omnibus, idest ita se habet ad ea, quae sunt communia omnibus, sicut se habent aliae scientiae particulares ad ea, quae sunt propria. Sicut cum subiectum arithmeticae sit numerus, ideo arithmetica considerat ea, quae sunt propria numeri: similiter prima philosophia, quae considerat omnia principia, habet pro subiecto ens, quod est commune ad omnia; et ideo considerat ea, quae sunt propria entis, quae sunt omnibus communia, tanquam propria sibi.

[79613] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 5 Secundo, cum dicit: et namque scivit etc., ostendit praeeminentiam huiusmodi scientiae, quae considerat principia communia, scilicet primae philosophiae, ad alias. Semper enim oportet illud, per quod aliquid probatur, esse magis scitum vel notum. Qui enim scit aliquid ex superioribus causis, oportet quod sit magis intelligens illas causas, quia scivit ex prioribus simpliciter, cum non sciat ex causatis causas: quando enim aliquis scit ex causatis causas, tunc non intelligit ex prioribus et ex magis notis simpliciter, sed ex magis notis et prioribus quoad nos. Cum autem principia inferioris scientiae probantur ex principiis superioris, non proceditur ex causatis in causas, sed e converso. Unde oportet quod talis processus sit ex prioribus et ex magis notis simpliciter. Oportet ergo magis esse scitum quod est superioris scientiae, ex quo probatur id quod est inferioris, et maxime esse scitum id, quo omnia alia probantur, et ipsum non probatur ex alio priori. Et per consequens scientia superior erit magis scientia, quam inferior; et scientia suprema, scilicet philosophia prima, erit maxime scientia.

[79614] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 17 n. 6 Tertio, ibi: sed demonstratio etc., redit ad principalem conclusionem: et dicit quod demonstratio non procedit in aliud genus, nisi sicut dictum est quod demonstratio geometriae procedit ad scientias inferiores; sicut sunt artes mechanicae, quae utuntur mensuris; aut speculativae, sicut scientiae quae sunt de visu, ut perspectivae, quae sunt de visuali; et similiter est de arithmetica in comparatione ad harmonicam, idest musicam.


Lectio 18

[79615] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 1 Postquam ostendit quod demonstratio non procedit ex principiis communibus sed ex propriis, hic ad evidentiam praemissorum determinat de principiis propriis et communibus. Et circa hoc duo facit. Primo, ostendit necessitatem huiusmodi determinationis, dicens quod difficile est cognoscere utrum sciamus ex principiis propriis (quod solum est vere scire) aut non ex propriis. Opinantur enim multi se scire, si habeant syllogismum ex aliquibus veris et primis. Sed hoc non est verum: immo oportet, ad hoc quod sciamus, quod principia sint proxima illis quae debent demonstrari (quae hic dicuntur prima, sicut et supra dicebantur extrema); vel oportet proxima esse primis principiis indemonstrabilibus.

[79616] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 2 Secundo, ibi: dico autem principia etc., determinat de principiis propriis et communibus. Et circa hoc duo facit: primo enim determinat de principiis propriis et communibus; secundo, ostendit qualiter ad huiusmodi principia se habeant demonstrativae scientiae; ibi: non contingere autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, distinguit principia a non principiis; secundo, principia ad invicem; ibi: sunt autem quibus et cetera.

[79617] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 3 Circa primum duo facit. Primo, ostendit quae sint principia, dicens quod principia in unoquoque genere sunt illa quae, cum sint vera, tamen non contingit ea demonstrare vel simpliciter si sint principia prima, vel ad minus non est demonstrare in illa scientia in qua sumuntur ut principia. Dicit autem, cum sint vera, ad differentiam falsorum, quae non demonstrantur in aliqua scientia.

[79618] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 4 Secundo, ibi: quid quidem igitur etc., ostendit convenientiam et differentiam inter principia et non principia. Conveniunt enim principia cum non principiis in hoc, quod de utrisque oportet accipere, quasi supponendo quid significent, et prima, idest principia, et quae sunt ex his, idest quae ex principiis sumuntur: quia quod quid est proprie pertinet ad scientiam quae est de substantia, scilicet ad philosophiam primam, a qua omnes aliae hoc accipiunt. Sed in hoc differunt principia, et quae sunt ex principiis, quia de principiis oportet accipere supponendo quod sunt; de aliis autem, quae sunt ex principiis, oportet demonstrare quia sunt. Sicut in mathematicis accipitur supponendo et quid est unitas, quae est principium, et quid est rectum, et quid est triangulus, quae non sunt principia, sed passiones: sed quod unitas sit, aut quod magnitudo sit, accipit mathematicus quasi principia; alia vero demonstrat, scilicet quae sunt ex principiis. Demonstrat enim triangulum aequilaterum et angulum rectum, et etiam hanc lineam rectam esse.

[79619] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 5 Deinde cum dicit: sunt autem quibus etc., distinguit principia ad invicem: et primo, principia propria a communibus; secundo, communia ad invicem; ibi: non est autem suppositio et cetera. Prima dividitur in duas; in prima, dividit principia propria et communia; in secunda, manifestat quoddam quod poterat esse dubium; ibi: quasdam tamen scientias et cetera.

[79620] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 6 Circa primum tria facit. Primo, ponit divisionem, dicens quod principiorum, quibus utimur in demonstrativis scientiis, alia sunt propria uniuscuiusque scientiae, alia vero communia. Et quia hoc posset videri contrarium ei, quod supra ostensum est, quia scientiae demonstrativae non procedunt ex communibus, ideo subiungit quod communia principia accipiuntur in unaquaque scientia demonstrativa secundum analogiam, idest secundum quod sunt proportionata illi scientiae. Et hoc est quod subdit exponens, quod utile est accipere huiusmodi principia in scientiis, quantum pertinet ad genus subiectum, quod continetur sub illa scientia.

[79621] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 7 Secundo, ibi: propria principia etc., exemplificat de utrisque, dicens quod propria principia sunt, ut lineam esse huiusmodi, vel rectum. Tam enim subiecti quam passionis definitio in scientiis pro principio habetur. Communia vero principia sunt, ut, si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia, et aliae communes animi conceptiones.

[79622] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 8 Tertio, ibi: sufficiens autem est etc., ostendit quomodo praemissis principiis scientiae demonstrativae utantur. Et primo quidem de communibus dicit quod sufficiens est accipere unumquodque istorum communium, quantum pertinet ad genus subiectum, de quo est scientia. Idem enim faciet geometria, si non accipiat praemissum principium commune in sua communitate, sed solum in magnitudinibus, et arithmetica in solis numeris. Ita enim poterit concludere geometria, si dicat: si ab aequalibus magnitudinibus aequales auferas magnitudines, quae remanent sunt aequales; sicut si diceret: si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia. Et similiter dicendum est de numeris.

[79623] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 9 Secundo, ibi: sunt autem propria etc., ostendit qualiter demonstrativae scientiae utantur propriis principiis, dicens quod propria principia sunt quae supponuntur esse in scientiis, scilicet subiecta, circa quae scientia speculatur ea quae per se insunt eis. Sicut arithmetica considerat unitates, et geometria considerat signa, idest puncta et lineas. Praedictae enim supponunt esse et hoc esse, idest supponunt de eis, et quia sunt et quid sunt. Sed de passionibus supponunt praedictae scientiae quid significet unaquaeque; sicut arithmetica supponit quid est par, et quid est impar, aut quid est numerus quadratus aut cubicus; et geometria supponit quid est rationale in lineis. Dicitur enim linea rationalis, de qua possumus ratiocinari per lineam datam: huiusmodi autem est omnis linea commensurabilis lineae datae; quae vero est ei non commensurabilis, vocatur irrationalis vel surda. Similiter et geometria supponit quid est reflexum aut curvum. Sed praedictae scientiae demonstrant de omnibus praedictis passionibus quod sint per principia communia, et ex illis principiis, quae demonstrantur ex communibus. Et quod dictum est de geometria et arithmetica, intelligendum est etiam de astrologia. Omnis enim scientia demonstrativa est circa tria: quorum unum est genus subiectum, cuius per se passiones scrutantur; et aliud est communes dignitates, ex quibus sicut ex primis demonstrat; tertium autem passiones, de quibus unaquaeque scientia accipit quid significent.

[79624] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 18 n. 10 Deinde cum dicit: quasdam tamen scientias etc., manifestat quoddam, quod poterat esse dubium. Quia enim dixerat quod scientiae supponunt de principiis quia sunt, de passionibus quid sunt, de subiectis autem utrumque, posset aliquis credere quod oporteret specialem fieri mentionem de omnibus istis. Unde hoc removet, dicens quod nihil prohibet quasdam scientias despicere quaedam praedictorum, idest non facere mentionem expressam de praemissis, sicut quandoque non facit mentionem de hoc quod supponat genus subiectum esse, si sit manifestum quod sit, quia non est similiter manifestum de omnibus quod sint, sicut quod sit numerus, et quod sit calidum vel frigidum: quorum unum est propinquum rationi, alterum sensui. Similiter et quaedam scientiae non supponunt de passionibus quid significent, expressam mentionem de eis faciendo. Sicut etiam non oportet quod de communibus principiis semper scientiae faciant mentionem, quia nota sunt. Nihilominus tamen, tria praedicta naturaliter sunt in qualibet scientia supponenda.


Lectio 19

[79625] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 1 Postquam divisit Aristoteles principia communia a propriis, hic distinguit communia principia ad invicem. Et dividitur in partes tres: in prima, ponit distinctionem communium principiorum ad invicem; in secunda, ostendit differentiam definitionis a quodam genere principiorum communium, ibi: termini igitur non etc.; in tertia, excludit quemdam errorem, ibi: species quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit: primo, distinguit communes animi conceptiones a petitionibus, sive suppositionibus; secundo, petitiones et suppositiones ad invicem, ibi: quaecunque quidem igitur et cetera.

[79626] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 2 Circa primum considerandum est quod communes animi conceptiones habent aliquid commune cum aliis principiis demonstrationis, et aliquid proprium. Commune quidem habent, quia necesse est tam ista, quam alia principia per se esse vera. Proprium autem est horum principiorum quod non solum necesse est ea per se vera esse, sed etiam necesse est videri quod per se sint vera. Nullus enim potest opinari contraria eorum.

[79627] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 3 Dicit ergo quod illud principium, quod necesse est non solum per seipsum esse, sed etiam ulterius necesse est, ipsum videri, scilicet communis animi conceptio vel dignitas, non est neque petitio neque suppositio. Quod sic probat. Petitio et suppositio exteriori ratione confirmari possunt, idest argumentatione aliqua. Sed communis animi conceptio non est ad exterius rationem, quia non potest probari per aliquam argumentationem, sed est ad eam, quae est in anima, quia lumine naturalis rationis statim fit nota. Et quod non sit ad exterius rationem patet, quia non fit syllogismus ad probandas huiusmodi communes animi conceptiones. Et quod huiusmodi non sunt notae per exteriorem rationem, sed per interiorem, probat per hoc, quod exteriori rationi potest instari vel vere vel apparenter: interiori autem rationi non est possibile semper instari. Et hoc ideo, quia nihil est adeo verum, quin voce possit negari. Nam et hoc principium notissimum, quod non contingat idem esse et non esse, quidam ore negaverunt. Quaedam autem adeo vera sunt, quod eorum opposita intellectu capi non possunt; et ideo interiori ratione eis obviari non potest, sed solum exteriori, quae est per vocem. Et huiusmodi sunt communes animi conceptiones.

[79628] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 4 Deinde, cum dicit: quaecunque igitur etc., distinguit suppositiones et petitiones ad invicem. Sciendum tamen est, quod aliquid commune habent, et in aliquo differunt. Hoc quidem commune est eis, quod cum sint demonstrabilia, tamen demonstrator accipit ea non demonstrans, et praecipue, quia non sunt demonstrabilia per suam scientiam, sed per aliam, ut supra dictum est. Unde et inter immediata principia computantur, quia demonstrator utitur eis absque medio, eo quod non habeant medium in illa scientia. Differunt autem ad invicem: quia si quidem talis propositio sit probabilis addiscenti, cui fit demonstratio, dicitur suppositio. Et sic suppositio dicitur non simpliciter, sed ad aliquem. Si vero ille nec sit eiusdem opinionis, neque contrariae, oportet quod demonstrator hoc ab eo petat, et tunc dicitur petitio. Si autem sit contrariae opinionis, tunc erit quaestio, de qua oportet disputari inter eos. Hoc tamen omnibus commune est, quod unoquoque eorum utitur demonstrator non demonstrans, cum sit demonstrabile.

[79629] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 5 Deinde, cum dicit: termini igitur non sunt etc., distinguit definitiones a suppositionibus per duas rationes; quarum secunda incipit ibi: amplius petitio et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit rationem, quae talis est: omnis petitio, vel suppositio dicit aliquid esse vel non esse; termini autem, idest definitiones, non dicunt aliquid esse vel non esse; termini ergo non sunt suppositiones neque petitiones, per se sumpti. Sed in propositionibus assumpti sunt suppositiones; ut cum dicitur, homo est animal rationale mortale. Sed terminos per se sumptos, oportet solum intelligere; intelligere autem non est supponere, sicut nec audire. Sed illa supponuntur quorumcunque existentium, idest ex quibuscumque existentibus fit conclusio, in eo quod illa sunt, idest propter praemissa.

[79630] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 6 Secundo, ibi: neque geometra etc., excludit quamdam dubitationem. Dicebant enim quidam quod geometra falsa suppositione utebatur, cum diceret lineam esse unius pedis, quae non est unius pedis; aut lineam descriptam in pulvere esse rectam, quae non est recta. Sed ipse dicit quod geometra non supponit falsum propter hoc. Cum enim geometra nihil demonstret de particularibus, sed de universalibus, ut supra dictum est; hae autem lineae sunt quaedam particularia; manifestum est quod de his lineis nihil demonstrat, neque etiam ex eis, sed utitur eis ut exemplis universalium, quae per haec exempla intelliguntur, de quibus et ex quibus demonstrat.

[79631] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 7 Deinde, cum dicit: amplius petitio etc., ponit secundam rationem, quae talis est: omnis suppositio vel petitio est in toto vel in parte, idest est propositio universalis vel particularis; sed definitiones neutrum horum sunt, quia in eis nihil ponitur sive praedicatur, neque universaliter, neque particulariter; ergo et cetera.

[79632] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 19 n. 8 Deinde, cum dicit: species quidem esse etc., ostendit ex praemissis quod non est necessarium ponere ideas, ut Plato posuit. Ostensum est enim supra quod demonstrationes de universalibus sunt, et hoc modo sunt de sempiternis. Non igitur necesse est ad hoc quod demonstratio sit, species esse, idest ideas, aut quodcunque unum extra multa, sicut ponebant Platonici mathematica separata cum ideis, ut sic demonstrationes possint esse de sempiternis. Sed necessarium est esse unum in multis et de multis, si demonstratio debet esse, quia non erit universale, nisi sit unum de multis; et si non sit universale, non erit medium demonstrationis; ergo nec demonstratio. Et quod oporteat medium demonstrationis esse universale, patet per hoc quod oportet medium demonstrationis esse unum et idem de pluribus praedicatum non aequivoce, sed secundum rationem eamdem: quod est ratio universalis. Si autem aequivocum esset, posset accidere vitium in arguendo.


Lectio 20

[79633] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 1 Postquam determinavit philosophus de principiis propriis et communibus, hic ostendit qualiter demonstrativae scientiae se habeant ad principia communia et propria. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa communia: in secunda, qualiter se habeant circa propria; ibi: si autem idem est interrogatio et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa prima principia inter communia; secundo, quomodo se habeant communiter circa omnia principia communia; ibi: communicant autem omnes scientiae et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo se habeant demonstrativae scientiae circa hoc principium, quod, non contingit simul affirmare et negare; secundo, quomodo se habeant circa istud principium, de quolibet est affirmatio vel negatio vera; ibi: omne autem affirmare et cetera. Haec enim duo principia sunt omnium prima, ut probatur in IV metaphysicae.

[79634] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 2 Dicit ergo primo quod nulla demonstratio accipit hoc principium, quod, non contingit simul affirmare et negare. Si enim aliqua demonstratio eo uteretur ad ostendendum aliquam conclusionem, oporteret quod sic eo uteretur, quod acciperet primum, idest maiorem extremitatem, affirmari de medio et non negari. Quia si acciperet affirmationem et negationem ex parte medii, nihil differret utrum sic vel sic esset; et eadem ratio est de tertio, idest de minori extremitate per comparationem ad medium. Verbi gratia: sit animal primum, homo medium, et Callias tertium. Si quis vellet uti praedicto principio in demonstratione, oporteret sic arguere: omnis homo est animal et non est non animal; Callias est homo; ergo Callias est animal et non est non animal. Cum vero dicat, omnis homo est animal, nihil differt, utrum etiam haec sit vera, non homo est animal, vel non sit vera. Et similiter in conclusione non differt, ex quo Callias est animal, utrum non Callias sit animal, vel non animal. Et huius causa est, quia primum non oportet dici de solo medio, sed potest etiam dici de quodam alio, quod est diversum a medio, quod significatur per negationem medii; propter hoc quod primum dicitur de pluribus quandoque quam medium, sicut animal de pluribus quam homo; unde dicitur de equo, qui est non homo. Unde si accipiatur medium idem et non idem, idest, si accipiatur medium affirmativum et negativum, ut cum dico, homo et non homo est animal, nihil facit ad conclusionem. Cum autem accipitur affirmatio et negatio ex parte maioris extremitatis, differt quidem quantum ad conclusionem et etiam quantum ad veritatem praemissarum. Si enim homo esset non animal, non esset verum quod homo est animal, neque sequeretur quod Callias esset animal. Tamen nihil plus certificatur cum dicitur, homo est animal et non est non animal, quam cum dicitur solum, homo est animal. Idem enim intelligitur per utrumque. Et sic manifestum est quod demonstrationes non utuntur hoc principio, scilicet quod affirmatio et negatio non sint simul vera, neque ex parte praedicati, neque ex parte subiecti.

[79635] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 3 Deinde, cum dicit: omne autem affirmare etc., ostendit quomodo demonstrativae scientiae utantur hoc principio, de quolibet est affirmatio vel negatio vera. Et dicit quod hoc principium accipit demonstratio, quae est ad impossibile. In hac enim demonstratione probatur aliquid esse verum per hoc quod eius oppositum est falsum. Quod nequaquam contingeret, si possibile esset utrumque oppositorum esse falsum. Non tamen semper utitur praedicta demonstratio hoc principio, quia quandoque illud oppositum quod ostenditur esse falsum, non est negatio, sed contrarium immediatum. Sicut si ostenderetur aliquem numerum esse parem per hoc quod falsum est ipsum esse imparem ducendo ad impossibile. Neque etiam utitur hoc principio universaliter, idest in sua universalitate, sub his terminis, ens et non ens, sed quantum sufficiens est in genere aliquo. Et dico de illo genere, circa quod sunt demonstrationes. Sicut si in geometria accipiatur rectum et non rectum; ut cum ostenditur aliqua linea esse recta per hoc quod est falsum eam esse non rectam ducendo ad impossibile.

[79636] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 4 Deinde, cum dicit: communicant autem etc., ostendit qualiter demonstrativae scientiae se habeant communiter ad omnia principia communia. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit quod omnes scientiae in communibus principiis communicant hoc modo, quod omnes utuntur eis, sicut ex quibus demonstrant, quod est uti eis ut principiis: sed non utuntur eis, ut de quibus aliquid demonstrant, ut de subiectis, neque sicut quod demonstrant, quasi conclusionibus.

[79637] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 5 Secundo, ibi: et dialectica de omnibus etc., ostendit quod quaedam scientiae utuntur principiis communibus alio modo quam dictum est. Dialectica enim est de communibus; et aliqua alia scientia est etiam de communibus, scilicet philosophia prima, cuius subiectum est ens et considerat ea quae consequuntur ens, ut proprias passiones entis. Sciendum tamen est quod alia ratione dialectica est de communibus et logica et philosophia prima. Philosophia enim prima est de communibus, quia eius consideratio est circa ipsas res communes, scilicet circa ens et partes et passiones entis. Et quia circa omnia quae in rebus sunt habet negotiari ratio, logica autem est de operationibus rationis; logica etiam erit de his, quae communia sunt omnibus, idest de intentionibus rationis, quae ad omnes res se habent. Non autem ita, quod logica sit de ipsis rebus communibus, sicut de subiectis. Considerat enim logica, sicut subiecta, syllogismum, enunciationem, praedicatum, aut aliquid huiusmodi. Pars autem logicae, quae demonstrativa est, etsi circa communes intentiones versetur docendo, tamen usu demonstrativae scientiae non est in procedendo ex his communibus intentionibus ad aliquid ostendendum de rebus, quae sunt subiecta aliarum scientiarum. Sed hoc dialectica facit, quia ex communibus intentionibus procedit arguendo dialecticus ad ea quae sunt aliarum scientiarum, sive sint propria sive communia, maxime tamen ad communia. Sicut argumentatur quod odium est in concupiscibili, in qua est amor, ex hoc quod contraria sunt circa idem. Est ergo dialectica de communibus non solum quia pertractat intentiones communes rationis, quod est commune toti logicae, sed etiam quia circa communia rerum argumentatur. Quaecunque autem scientia argumentatur circa communia rerum, oportet quod argumentetur circa principia communia, quia veritas principiorum communium est manifesta ex cognitione terminorum communium, ut entis et non entis, totius et partis, et similium. Dicit autem signanter: et si aliqua scientia tentet monstrare communia, quia philosophia prima non demonstrat principia communia, sunt enim indemonstrabilia simpliciter; sed aliqui errantes tentaverunt ea demonstrare, ut patet in IV metaphysicae. Vel etiam quia, etsi non possunt demonstrari simpliciter, tamen philosophus primus tentat ea monstrare eo modo, quo est possibile, scilicet contradicendo negantibus ea, per ea quae oportet ab eis concedi, non per ea, quae sunt magis nota.

[79638] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 20 n. 6 Sciendum est etiam quod primus philosophus non solum hoc modo demonstrat ea, sed etiam monstrat aliquid de eis, sicut de subiectis; sicut quod, impossibile est mente concipere opposita eorum, ut patet in IV metaphysicae. Cum ergo disputet circa haec principia et philosophus primus et dialecticus, tamen aliter et aliter. Dialecticus enim non procedit ex aliquibus principiis demonstrativis, neque assumit alteram partem contradictionis tantum, sed se habet ad utramque (contingit enim utramque quandoque vel probabilem esse, vel ex probabilibus ostendi, quae accipit dialecticus). Et propter hoc interrogat. Demonstrator autem non interrogat, quia non se habet ad opposita. Et haec differentia utriusque posita est in his, quae de syllogismo sunt, idest in libro priorum. Philosophia ergo prima procedit circa communia per modum demonstrationis, et non per modum dialecticae disputationis.


Lectio 21

[79639] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo scientiae demonstrativae se habeant circa principia communia, hic ostendit quomodo se habeant circa propria. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae interrogationes, responsiones et disputationes; in secunda, ostendit quomodo in qualibet scientia sunt propriae deceptiones; ibi: quoniam autem sunt geometricae et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae interrogationes; secundo, ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae responsiones et disputationes; ibi: neque omnem interrogationem utique et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in qualibet scientia sunt interrogationes propriae; secundo, quae sunt illae; ibi: sed ex quibus aut demonstratur et cetera.

[79640] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 2 Primum sic ostendit. Idem est secundum substantiam interrogatio syllogistica et propositio, quae accipit alteram partem contradictionis, licet in modo proferendi differant (hoc enim, quod ad interrogationem respondetur, assumitur ut propositio in aliquo syllogismo); in unaquaque autem scientia sunt propriae propositiones, ex quibus fit syllogismus: ostensum est enim quod quaelibet scientia ex propriis procedit; ergo in qualibet scientia est propria interrogatio. Non ergo quaelibet interrogatio est geometrica, vel medicinalis; et sic de aliis scientiis.

[79641] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 3 Sciendum tamen est quod interrogatio aliter est in scientiis demonstrativis et aliter est in dialectica. In dialectica enim non solum interrogatur de conclusione, sed etiam de praemissis: de quibus demonstrator non interrogat, sed ea sumit quasi per se nota, vel per talia principia probata; sed interrogat tantum de conclusione. Sed cum eam demonstraverit, utitur ea, ut propositione, ad aliam conclusionem demonstrandam.

[79642] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 4 Deinde cum dicit: sed ex quibus etc., ostendit quae interrogationes sunt propriae unicuique scientiae. Et primo, in quantum assumuntur ut propositiones, ex quibus demonstrator procedit; secundo, in quantum sumuntur ut conclusiones; ibi: et de his quidem et cetera. Dicit ergo primo quod interrogationes geometricae sunt ex quibus demonstratur aliquid circa illa, de quibus est geometria, aut circa illa, quae demonstrantur ex principiis eiusdem geometriae; sicut illa, ex quibus demonstratur aliquid in speculativa scientia, idest in perspectiva, quae procedit ex principiis geometriae. Et quod dictum est de geometria, intelligendum est de aliis scientiis: quia scilicet propositio, vel interrogatio dicitur proprie alicuius scientiae, ex qua demonstratur vel in ipsa scientia, vel in scientia ei subalternata.

[79643] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 5 Deinde cum dicit: et de his quidem rationem etc., notificat geometricam interrogationem, prout est conclusio, dicens quod de interrogationibus geometricis ponenda est ratio, demonstrando scilicet veritatem ipsarum ex principiis geometricis et conclusionibus, quae per illa principia demonstrantur. Non enim cuiuslibet demonstrationis geometricae ratio redditur ex primis geometriae principiis, sed interdum ex his quae per prima principia sunt conclusa. Interrogationum autem, quae semper sunt conclusiones in demonstrativis scientiis, ratio reddi potest in eisdem, sed principiorum ratio non potest reddi a geometra, secundum quod geometra est. Et similiter est in aliis scientiis. Nulla enim scientia probat sua principia, secundum quod ostensum est supra. Dicit autem, secundum quod geometra est, quia contingit in aliqua scientia probari principia illius scientiae, in quantum illa scientia assumit principia alterius scientiae; sicut geometra probat sua principia secundum quod assumit formam philosophi primi, idest metaphysici.

[79644] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 6 Deinde cum dicit: neque omnem interrogationem etc., ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae responsiones et disputationes. Et primo quod sint propriae responsiones; secundo, quod sint propriae disputationes; ibi: si autem disputat et cetera. Dicit ergo primo, quod ex praedictis patet quod non contingit unumquemque scientem de qualibet quaestione interrogare. Unde etiam patet quod non contingit de quolibet interrogato respondere: sed solum de his quae sunt secundum propriam scientiam: eo quod ad eamdem scientiam pertinet interrogatio et responsio.

[79645] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 21 n. 7 Et quia ex interrogatione et responsione fit disputatio, consequenter ostendit quod in qualibet scientia est propria disputatio, dicens quod si disputet geometra cum geometra, secundum quod geometra, idest de his quae ad geometriam pertinent, manifestum est quod bene procedit disputatio, si tamen non solum fiat disputatio de eo quod est geometriae, sed etiam ex principiis geometricis procedatur. Si vero non sic fiat disputatio in geometria, non bene disputatur. Si enim aliquis disputet cum geometra non de geometricis, manifestum est quod non arguit, idest non convincit, nisi per accidens: puta si sit disputatio de musica et contingat geometram per accidens esse musicum. Unde manifestum est quod non est in non geometricis de geometria disputandum, quia non poterit iudicari per principia illius scientiae, utrum bene disputetur vel male. Et similiter se habet in aliis scientiis.


Lectio 22

[79646] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod in qualibet scientia sunt propriae interrogationes, responsiones et disputationes; hic ostendit quod in qualibet scientia sunt propriae deceptiones et ignorantiae. Et dividitur in partes duas: in prima, movet quasdam quaestiones; in secunda, solvit; ibi: secundum geometriam vero et cetera.

[79647] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 2 Ponit ergo primo tres quaestiones, quarum prima est. Cum sint quaedam interrogationes geometricae, ut ostensum est, nonne sunt etiam quaedam non geometricae? Et quod quaeritur de geometria, potest de qualibet alia scientia quaeri. Secundam quaestionem ponit; ibi: et secundum unamquamque etc., quae talis est. Utrum interrogationes quae sunt secundum ignorantiam, quae est in unaquaque scientia, possint dici geometricae, et similiter alicui alii scientiae propriae? Dicuntur autem interrogationes secundum ignorantiam alicuius scientiae, quando interrogatur de his, quae sunt contra veritatem scientiae illius. Tertiam quaestionem ponit; ibi: et utrum secundum ignorantiam etc., quae talis est. In unaquaque quidem scientia accidit decipi per aliquem syllogismum, quem vocat secundum ignorantiam. Contingit autem per aliquem syllogismum deceptionem accidere dupliciter: uno modo, quia peccat in materia, procedens ex falsis; alio modo, quia peccat in forma, non servando debitam figuram et modum. Et est differentia inter hos modos duos: quia ille qui peccat in materia, syllogismus est, cum observentur omnia, quae ad formam syllogismi pertinent. Ille autem qui peccat in forma non est syllogismus, sed paralogismus, idest apparens syllogismus. In dialecticis quidem utroque modo contingit deceptionem fieri. Unde et in I topicorum Aristoteles facit mentionem de litigioso, qui est syllogismus, et de peccante in forma, qui non est syllogismus, sed apparens. Est ergo quaestio, utrum syllogismus ignorantiae, qui fit in scientiis demonstrativis, sit syllogismus ex oppositis scientiae, idest ex falsis procedens, aut paralogismus, scilicet peccans in forma: qui non est syllogismus, sed apparens.

[79648] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 3 Deinde cum dicit: secundum geometriam etc., solvit praedictas quaestiones: et primo, solvit primam; secundo, secundam; ibi: de geometria autem etc.; tertio, tertiam; ibi: in doctrinis autem et cetera. Dicit ergo primo quod interrogatio omnino non geometrica est illa, quae omnino fit ex alia arte, sicut ex musica. Ut si quaeratur in geometria, utrum tonus possit dividi in duo semitonia aequalia; talis interrogatio est omnino non geometrica: quia est ex his, quae nullo modo ad geometriam pertinent.

[79649] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 4 Deinde cum dicit: de geometria autem etc., solvit secundam quaestionem dicens quod interrogatio de geometria, idest de his quae pertinent ad geometriam, cum interrogatur de aliquo quod est contra veritatem geometriae (sicut si fiat quaestio de hoc quod est parallelas subire, idest lineas aeque distantes concurrere), est quodammodo geometrica et quodammodo non geometrica. Sicut enim arrhythmon, idest quod est sine rhythmo vel sono, dupliciter dicitur, uno modo, quod nullo modo habet sonum, ut lana, alio modo, quod habet pravum sonum, sicut Campana non bene sonans; ita et interrogatio non geometrica dicitur dupliciter. Uno modo, quia est omnino non geometrica, quasi nihil habens geometriae, sicut quaestio de musica proposita. Alio modo, quia prave habet id quod geometriae est; quia videlicet habet contrarium geometricae veritati. Ista ergo interrogatio, quae est de concursu linearum aeque distantium, non est non geometrica primo modo, cum sit de rebus geometricis, sed secundo modo, quia prave habet id quod geometriae est. Et ignorantia haec, scilicet quae est in prave utendo principiis geometriae, contraria est veritati geometriae.

[79650] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 5 Deinde cum dicit: in doctrinis autem etc., solvit tertiam quaestionem. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod in demonstrativis scientiis non sit paralogismus in dictione; secundo, quod non sit paralogismus extra dictionem; ibi: non oportet autem et cetera. Cum autem secundum sex locos sophisticos fiat paralogismus in dictione, ex his accipit unum, scilicet paralogismum qui fit secundum aequivocationem, ostendens quod talis paralogismus in scientiis demonstrativis esse non potest: de quo tamen magis videtur. Dicit ergo quod in doctrinis non sit paralogismus, scilicet syllogismus peccans in forma, sicut in dialecticis. In demonstrativis enim oportet medium idem semper esse dupliciter, idest ad duo extrema comparari: quia et de medio maior extremitas universaliter praedicatur, et medium iterum universaliter praedicatur de minori extremitate. Sed quod praedicatur, non dicitur omne, idest signum universale non apponitur ad praedicatum. In fallacia vero aequivocationis est quidem idem medium secundum vocem, non autem secundum rem. Et ideo quando in voce proponitur, latet, sed si ad sensum demonstretur, non potest ibi esse aliqua deceptio. Sicut hoc nomen circulus aequivoce dicitur de figura et de poemate. In rationibus ergo, idest in argumentationibus, latet, idest deceptio potest accidere; ut si dicatur: omnis circulus est figura; poema Homeri est circulus; ergo poema Homeri est figura. Si vero describatur ad sensum circulus, nulla potest esse deceptio: manifestum enim erit quod carmina non sunt circulus. Sicut autem haec deceptio excluditur per hoc quod medium demonstratur ad sensum, ita et in demonstrativis excluditur per hoc quod medium demonstratur ad intellectum. Cum enim aliquid definitur, ita se habet ad intellectum, sicut id quod sensibiliter describitur se habet ad visum. Et ideo dicit quod haec, scilicet definita, in demonstrativis scientiis sunt quae videntur in intellectu. In demonstrationibus autem semper proceditur ex definitionibus. Unde non potest ibi esse deceptio secundum fallaciam aequivocationis: et multo minus secundum alias fallacias in dictione.

[79651] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 6 Deinde cum dicit: non oportet autem etc., ostendit quod non potest fieri paralogismus in demonstrativis secundum fallaciam extra dictionem. Et quia huiusmodi paralogismis frequenter obviatur ferendo instantiam, per quam ostenditur defectus in forma syllogizandi; ideo primo ostendit qualiter ferenda esset instantia in demonstrativis; secundo, ostendit quod in eis non potest esse paralogismus secundum fallaciam extra dictionem; ibi: contingit autem quosdam et cetera. Dicit ergo primo, quod non oportet in demonstrativis ferre instantiam in ipsum, idest in aliquem paralogismum, sumendo aliquam propositionem inductivam, idest particularem: nam inductio ex particularibus procedit, sicut syllogismus ex universalibus. Et hoc ideo est, quia in demonstrativis non sumitur propositio, nisi quae est in pluribus: nisi enim sit in pluribus, non erit in omnibus; oportet autem syllogismum demonstrativum ex universalibus procedere. Unde manifestum est quod neque instantia potest esse in demonstrativis, nisi universalis, quia eaedem sunt propositiones et instantiae. Tam enim in dialecticis quam in demonstrativis, illud quod sumitur ut instantia, postea sumitur ut propositio ad syllogizandum contra illum qui proponebat.

[79652] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 7 Deinde cum dicit: contingit autem quosdam etc., ostendit quod in demonstrativis non accidit deceptio per paralogismum extra dictionem. Et sicut supra ostenderat quod non est paralogismus in dictione in demonstrativis, ostendendo de uno, scilicet de paralogismo secundum fallaciam aequivocationis; ita hic ostendit quod in demonstrativis non est paralogismus extra dictionem, ostendendo de uno, qui fit secundum fallaciam consequentis. Patet enim quod secundum alias fallacias extra dictionem non potest esse paralogismus in demonstrativis. Neque enim secundum accidens, cum demonstrationes procedant ex his quae sunt per se; neque secundum quid et simpliciter, cum ea quae in demonstrationibus sumuntur, sint universaliter, et semper, et non secundum quid. Circa hoc ergo duo facit: primo, ostendit qualiter fiat paralogismus secundum fallaciam consequentis; secundo, quod ex hoc modo non accidit deceptio in demonstrativis; ibi: aliquando quidem et cetera.

[79653] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 8 Dicit ergo primo quod quosdam contingit non syllogistice dicere, idest non servare formam syllogismi, propter hoc, quod accipiunt utrisque inhaerentia, idest quia accipiunt medium affirmative praedicatum de utroque extremorum; quod est syllogizare in secunda figura ex duabus propositionibus affirmativis; quod facit fallaciam consequentis. Sicut fecit quidam philosophus nomine Caeneus ad ostendendum quod ignis sit in multiplicata analogia, idest quod in maiori quantitate generatur ignis, quam fuerit corpus ex quo generatur: eo quod ignis, cum sit rarissimum corpus, per rarefactionem ex aliis corporibus generatur. Unde oportet quod materia prioris corporis sub maioribus dimensionibus extendatur, formam ignis assumens. Ad hoc autem probandum utebatur tali syllogismo: quod generatur in multiplicata analogia, cito generatur; sed ignis cito generatur; ergo ignis generatur in multiplicata analogia.

[79654] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 9 Deinde cum dicit: aliquando quidem igitur etc., ostendit quod per hunc modum syllogizandi non accidit deceptio in demonstrativis scientiis. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat quod ex hoc modo syllogizandi non semper accidit deceptio, dicens quod aliquando, secundum praedictum modum arguendi, non contingit syllogizare ex acceptis, quando scilicet termini non sunt convertibiles. Non enim sequitur, si omnis homo est animal, quod quidquid est animal sit homo. Aliquando vero contingit syllogizare, scilicet in terminis convertibilibus. Sicut enim sequitur: si est homo, est animal rationale mortale; ita etiam sequitur e converso quod, si est animal rationale mortale, est homo. Sed tamen non videtur quod sequatur syllogistice, quia non servatur debita forma syllogismi.

[79655] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 10 Secundo cum dicit: si autem esset impossibile etc., ostendit quod in demonstrativis scientiis contingit praedicto modo syllogizari absque deceptione. Et hoc ostendit tripliciter. Primo sic. Secundum praedictum modum syllogizandi accidit deceptio ex eo, quod non convertitur consequentia, quae putatur converti. In quo non accideret deceptio, si quemadmodum conclusio est vera, ita et praemissae sint verae: tunc enim in convertendo non accidet deceptio. Sicut si dicam de Socrate: Socrates est homo; ergo Socrates est animal; nulla deceptio falsitatis sequitur, sicut si e converso arguatur sic: est animal; ergo est homo. Sed si praemissa est falsa, conclusione existente vera, tunc in convertendo accidit deceptio. Sicut si dicam: si asinus est homo, est animal; ergo si est animal, est homo. Si ergo impossibile esset ex falsis ostendere verum, et semper oporteret verum ostendi ex veris, tunc facile esset resolvere conclusionem in principia absque deceptione; quia nulla falsitas esset, si ex conclusione inferretur aliqua praemissarum. Tali enim suppositione facta, converterentur de necessitate conclusio et praemissa, quantum ad veritatem. Sicut enim praemissa existente vera, conclusio est vera, ita et e converso. Sit enim, quod a sit; et hoc posito, sequatur ea esse de quibus certum est mihi quod sunt vera, sicut b. Unde cum utrumque sit verum, ex hoc etiam, scilicet ex b, potero iterum inferre a. Sic ergo una ratio est, quare deceptio non accidit in demonstrativis scientiis per fallaciam consequentis, quia in demonstrativis scientiis impossibile est syllogizari verum ex falsis, sicut ostensum est supra.

[79656] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 11 Secundam rationem ponit; ibi: convertuntur autem magis et cetera. In terminis enim convertibilibus non accidit deceptio secundum fallaciam consequentis, eo quod in his consequentia convertitur. Illa vero, quae sunt in mathematicis, idest in demonstrativis scientiis, ut plurimum sunt convertibilia, quia non recipiunt pro medio aliquod praedicatum per accidens, sed solum definitiones, quae sunt demonstrationis principia, ut supra dictum est. Et in hoc differunt ab his, quae sunt in dialogis, idest in dialecticis syllogismis, in quibus frequenter recipiuntur accidentia.

[79657] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 22 n. 12 Tertiam rationem ponit ibi: augentur autem etc., quae talis est. In demonstrativis scientiis sunt determinata principia, ex quibus proceditur ad conclusiones. Unde ex conclusionibus potest rediri in principia, sicut ex determinato in determinatum. Quod autem demonstrationes ex determinatis principiis procedant, ex hoc ostendit, quia demonstrationes non augentur per media, idest in demonstrationibus non assumuntur plura media ad unam conclusionem demonstrandam. Quod intelligendum est in demonstrationibus propter quid, de quibus loquitur. Unius enim effectus non potest esse nisi una propria causa, propter quam est. Sed licet non multiplicentur per media demonstrationes, multiplicantur tamen duobus modis. Uno modo, in post assumendo, idest in assumendo medium sub medio. Sicut si sub a sumatur b, et sub bc, et sub cd; et sic in infinitum. Sicut cum habere tres angulos probatur de triangulo per hoc, quod est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, et de isoscele per hoc quod est triangulus. Alio modo multiplicantur demonstrationes in latus; sicut cum a probatur de c et de e. Verbi gratia: omnis numerus quantus aut est finitus aut infinitus. Et hoc ponatur in quo sit a, scilicet esse finitum vel infinitum. Sed impar numerus est numerus quantus. Et hoc, scilicet numerus quantus, ponatur in quo est b; sed numerus impar ponatur in quo est c. Sequitur ergo quod a praedicetur de c, idest quod numerus impar sit finitus vel infinitus. Et similiter potest idem concludi de numero pari, et per idem medium. Potest autem et haec pars, quae incipit ibi: augentur autem etc., introduci aliter. Ut quia dixerat quod in demonstrativis assumuntur definitiones pro mediis; unius autem rei una est definitio; ex hoc sequitur quod demonstrationes non augeantur per media.


Lectio 23

[79658] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 1 Postquam philosophus determinavit de demonstratione propter quid, hic ostendit differentiam inter demonstrationem quia, et demonstrationem propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit differentiam utriusque in eadem scientia; secundo, in diversis; ibi: alio autem modo et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit duplicem differentiam utriusque demonstrationis in eadem scientia; secundo, manifestat per exempla; ibi: ut quod prope sint planetae et cetera.

[79659] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 2 Dicit ergo primo: superius dictum est quod demonstratio est syllogismus faciens scire, et quod demonstratio ex causis rei procedit et primis et immediatis. Quod intelligendum est de demonstratione propter quid. Sed tamen differt scire quia ita est, et propter quid ita est. Et cum demonstratio sit syllogismus faciens scire, ut dictum est, oportet etiam quod demonstratio quae facit scire quia, differat a demonstratione quae facit scire propter quid. Et horum quidem differentia primo consideranda est in eadem scientia; postea consideranda est in diversis.

[79660] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 3 In una autem scientia dupliciter differt utrumque praedictorum, secundum duo quae requirebantur ad demonstrationem simpliciter, quae facit scire propter quid; scilicet quod sit ex causis, et quod sit ex immediatis. Uno igitur modo differt scire quia ab hoc quod est scire propter quid; quia scire quia est si non fiat syllogismus demonstrativus per non medium, idest per immediatum, sed fiat per mediata. Sic enim non accipietur prima causa, cum tamen scientia, quae est propter quid, sit secundum primam causam. Et ita non erit scientia propter quid.

[79661] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 4 Alio modo differunt, quia scire quia est quando fit syllogismus non quidem per media, idest per mediata, sed per immediata, sed non fit per causam: sed fit per convertentiam, idest per effectus convertibiles et immediatos. Et tamen talis demonstratio fit per notius, scilicet nobis: alias non faceret scire. Non enim pervenimus ad cognitionem ignoti, nisi per aliquid magis notum. Nihil enim prohibet duorum aeque praedicantium, idest convertibilium, quorum unum sit causa, et aliud effectus, notius esse aliquando non causam, sed magis effectum. Nam effectus aliquando est notior causa quoad nos et secundum sensum, licet causa sit semper notior simpliciter, et secundum naturam. Et ita per effectum notiorem causa potest fieri demonstratio non faciens scire propter quid, sed tantum quia.

[79662] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 5 Deinde cum dicit: ut quod prope etc., manifestat praedictam differentiam per exempla. Et dividitur in duas partes: in prima, ponit exempla de demonstratione quia, quae est per effectum; in secunda, de demonstratione quia, quae est per causam mediatam; ibi: amplius in quibus medium et cetera. Prima in duas: in prima, ponit exempla de syllogismo qui fit per effectum convertibilem; in secunda, de syllogismo qui fit per effectum non convertibilem; ibi: in quibus autem media et cetera. Prima dividitur in duas partes secundum duo exempla quae ponit; secunda pars incipit ibi: item sic lunam et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit exemplum de demonstratione quia, quae est per effectum; secundo, docet quomodo posset converti in demonstrationem propter quid; ibi: contingit autem et cetera.

[79663] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 6 Dicit ergo primo quod demonstratio quia per effectum est, si quis concludat quod planetae sunt prope propter hoc quod non scintillant. Non enim non scintillare est causa quod planetae sint prope, sed e converso. Propter hoc enim non scintillant planetae, quia sunt prope. Stellae enim fixae scintillant, quia visus in comprehensione earum caligat propter earum distantiam. Formetur ergo syllogismus sic: omne non scintillans est prope; planetae sunt non scintillantes; ergo sunt prope. Sit in quo c planetae, idest accipiatur planetae quasi minor extremitas. In quo autem b sit non scintillare, idest non scintillare accipiatur medius terminus. In quo autem a sit prope esse, idest prope esse accipiatur ut maior extremitas. Vera igitur est haec propositio: omne c est b, quia planetae non scintillant. Et iterum verum est quod omne b est a, quia omnis stella non scintillans prope est. Huiusmodi autem propositionis veritas oportet quod accipiatur per inductionem, aut per sensum, quia effectus hic est notior causa quantum ad sensum. Et sic sequitur conclusio quod omne c sit a. Et sic demonstratum est quod planetae sive stellae erraticae sunt prope. Hic igitur syllogismus non est propter quid, sed est quia. Non enim propter hoc quod non scintillant, planetae sunt prope, sed propter id quod prope sunt, non scintillant.

[79664] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 7 Deinde cum dicit: contingit autem et per alterum etc., docet quomodo demonstratio quia convertatur in demonstrationem propter quid, dicens quod contingit et per alterum demonstrare alterum, idest per hoc quod est prope esse, demonstrare quod non scintillant; et sic erit demonstratio propter quid. Ut sit c erraticae, idest accipiatur stella erratica minor extremitas; in quo b sit prope esse, idest prope esse accipiatur ut medius terminus, quod supra erat maior extremitas; a sit non scintillare, idest accipiatur non scintillare maior extremitas, quod supra erat medius terminus. Est igitur et b in c, quia omnis planeta prope est; et a est in b, quia omnis planeta, qui prope est, non scintillat; quare sequitur quod et a sit in c, scilicet, quod omnis planeta non scintillet. Et sic erit syllogismus propter quid, cum accepta sit prima et immediata causa.

[79665] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 8 Deinde cum dicit: item sic lunam demonstrant etc., ponit aliud exemplum ad idem, dicens quod sic (idest demonstratione faciente scire quia), demonstrant quod luna sit circularis per incrementa, quibus scilicet omni mense augetur et minuitur, sic argumentantes: omne quod sic augetur quasi circulariter, circulare est; augetur autem sic luna; ergo est circularis. Sic igitur factus est syllogismus demonstrans quia. Sed e converso, posito medio ipsius, fit syllogismus propter quid, scilicet si ponatur circulare ut medius terminus, et augmentum ut maior extremitas. Non enim ideo circularis est luna, quia sic augetur, sed quia circularis est, ideo talia augmenta recipit. Sit ergo luna in quo c, idest minor extremitas; augmentum in quo b, idest medius terminus; circularis autem in quo a, idest maior extremitas. Et hoc intelligendum est in syllogismo quia. E converso autem in syllogismo propter quid.

[79666] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 23 n. 9 Deinde cum dicit: in quibus autem media etc., ostendit quod sit demonstratio quia per effectum non convertibilem, dicens quod in illis etiam syllogismis in quibus media non convertuntur cum extremis, et accipitur ut notius quoad nos, scilicet loco medii, quod non est causa, sed magis effectus, demonstratur quidem quia, sed non propter quid. Et quidem si tale medium convertatur cum maiori extremitate, et excedat minorem, manifestum est quod conveniens fit syllogismus. Sicut si probetur de Venere quod sit prope, quia non scintillat. Si autem e converso minor terminus esset in plus quam medium assumptum; non esset conveniens syllogismus. Non enim potest de stella universaliter concludi quod sit prope, propter hoc quod non scintillat. In comparatione autem ad maiorem terminum est e converso. Nam si medium sit in minus quam maior terminus conveniens fit syllogismus. Sicut si per hoc, quod est moveri motu progressivo, probetur de aliquo quod habeat animam sensibilem. Si autem sit in plus, non fit conveniens syllogismus. Nam ab effectu, qui a pluribus causis procedere potest, non potest una illarum concludi. Sicut non potest concludi, quod aliquis habeat febrem, ex excitatione pulsus.


Lectio 24

[79667] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 1 Postquam manifestavit philosophus per exempla, qualiter demonstratur quia per effectum; hic ostendit qualiter demonstratur quia per non immediata. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat propositum; secundo, ostendit qualiter in huiusmodi demonstrationibus media se habeant ad conclusiones; ibi: comparantur autem huiusmodi et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit intentum; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut quare non respirat etc.; tertio, ordinat in forma syllogistica; ibi: syllogismus autem et cetera. Dicit ergo primo quod non solum in his quae probantur per effectum demonstratur quia et non propter quid, sed etiam in quibus medium extra ponitur.

[79668] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 2 Dicitur autem medium extra poni quando est diversum a maiori termino, ut accidit in syllogismis negativis. Vel medium extra poni dicitur, quando est extra genus, quasi communius, et non convertitur cum maiori termino. Quod autem per tale medium non possit demonstrari propter quid probat ex hoc, quod demonstratio propter quid est per causam. Tale autem medium non est causa proprie loquendo.

[79669] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 3 Deinde cum dicit: ut quare non respirat etc., manifestat quod dixerat per exemplum, dicens: ut si quis velit probare, quod non respirat paries, quia non est animal, non demonstrat propter quid, nec accipit causam. Quia si non esse animal esset causa non respirandi, oporteret quod esse animal esset causa respirandi: quod falsum est. Multa enim sunt animalia quae non respirant. Oportet enim, si negatio est causa negationis, quod affirmatio sit causa affirmationis; sicut non esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis non sanetur, et esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis sanetur. Similiter autem est e converso, quod si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis. In praemissis autem hoc non contingit, quia affirmatio non est causa affirmationis; quia non omne quod est animal respirat.

[79670] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 4 Deinde cum dicit: syllogismus autem etc., ordinat praedictum exemplum in forma syllogistica, dicens quod syllogismum praedictum oportet fieri in media figura. Et hoc ideo est, quia in prima figura non potest esse, quando conclusio est negativa, quod maior sit affirmativa; quod oportet in praedicto exemplo esse. Nam respirare, quod est maior terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est medius terminus, secundum affirmationem. Sed paries, quod est minor terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est medium, secundum negationem. Et sic oportet quod maior sit affirmativa et minor negativa. Quod quidem nunquam fit in prima figura; sed solum in secunda. Accipiatur ergo animal a, idest medius terminus; b respirare, idest maior extremitas; et paries c, idest minor extremitas. Sic igitur a est in omni b, quia omne respirans est animal; in nullo autem c est a, quia nullus paries est animal: quare sequitur quod etiam b in nullo c sit, scilicet quod nullus paries respiret. Si autem acciperetur medium propinquum, esset demonstratio propter quid. Ut si ostenderetur quod paries non respiret, quia non habet pulmonem. Omne enim habens pulmonem respirat, et e converso.

[79671] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 5 Deinde cum dicit: comparantur huiusmodi etc., ostendit quomodo media se habeant ad conclusiones, dicens quod huiusmodi causae remotae comparantur dictis secundum excellentiam, quia scilicet excedunt communitatem conclusionis probandae. Et huiusmodi medium contingit dicere quod est multum distans. Ut patet in probatione Anacharsidis, qui probat quod apud Scythas non sunt sibilatores, propter hoc, quod non sunt ibi vites. Hoc enim est medium valde remotum. Propinquum enim esset non habere vinum; et adhuc propinquius non bibere vinum; ex quo sequitur laetitia cordis quae movet ad cantandum, ut sic sibilatio pro cantu intelligatur. Vel melius potest dici quod sibilus hic accipitur non pro quolibet cantu; sed pro cantu vindemiantium, qui vocatur celeuma.

[79672] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 24 n. 6 Deinde cum dicit: secundum quidem etc., epilogat quod dixerat, dicens: quod hae sunt differentiae syllogismi quia ad syllogismum qui est propter quid, in eadem scientia, et secundum eorumdem positionem, idest eorum qui habent eumdem ordinem. Quod dicitur ad removendum illud, quod post dicet, quod una scientia est sub altera.


Lectio 25

[79673] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 1 Postquam ostendit philosophus qualiter demonstratio quia differt a demonstratione propter quid in eadem scientia; hic ostendit quomodo differt in diversis scientiis. Et circa hoc duo facit. Primo, proponit intentum, dicens quod alio modo a praedictis differt propter quid ab ipso quia, propter hoc quod in diversis scientiis considerantur, idest quod ad unam scientiam pertinet scire propter quid, et ad aliam scientiam pertinet scire quia. Secundo cum dicit: huiusmodi autem sunt etc., manifestat propositum. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat propositum in scientiis, quarum una est sub altera; secundo, in scientiis, quarum una non est sub altera; ibi: multae autem non sibi et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit qualiter se habeant scientiae ad invicem, quarum una est sub altera, ad quarum unam pertinet propter quid, ad alteram autem quia; secundo, ostendit quomodo in praedictis scientiis ad unam earum pertinet quia, et ad aliam propter quid; ibi: hoc enim ipsum et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo praedictae scientiae se habeant ad invicem secundum ordinem; secundo, ostendit qualiter se habeant ad invicem secundum convenientiam; ibi: fere autem univocae et cetera.

[79674] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 2 Dicit ergo primo quod huiusmodi scientiae sunt (scilicet ad quarum unam pertinet quia, ad aliam autem propter quid) quaecunque sic se habent ad invicem, quod altera est sub altera. Sed intelligendum est unam scientiam esse sub altera dupliciter. Uno modo, quando subiectum unius scientiae est species subiecti superioris scientiae; sicut animal est species corporis naturalis, et ideo scientia de animalibus est sub scientia naturali. Alio modo, quando subiectum inferioris scientiae, non est species subiecti superioris scientiae; sed subiectum inferioris scientiae comparatur ad subiectum superioris, sicut materiale ad formale. Et hoc modo accipit hic unam scientiam esse sub altera, sicut speculativa, idest perspectiva, se habet ad geometriam. Geometria enim est de linea et aliis magnitudinibus: perspectiva autem est circa lineam determinatam ad materiam, idest circa lineam visualem. Linea autem visualis non est species lineae simpliciter, sicut nec triangulus ligneus est species trianguli: non enim ligneum est differentia trianguli. Et similiter machinativa, idest scientia de faciendis machinis, se habet ad stereometriam, idest ad scientiam quae est de mensurationibus corporum. Et haec scientia dicitur esse sub scientia per applicationem formalis ad materiale. Nam mensurae corporum simpliciter comparantur ad mensuras lignorum et aliarum materierum, quae requiruntur ad machinas, per applicationem formalis ad materiale. Et similiter se habet harmonica, idest musica, ad arithmeticam. Nam musica applicat numerum formalem (quem considerat arithmeticus) ad materiam, idest ad sonos. Et similiter se habet apparentia, idest scientia navalis, quae considerat signa apparentia serenitatis vel tempestatis, ad astrologiam, quae considerat motus et situs astrorum.

[79675] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 3 Deinde cum dicit: fere autem univocae etc., ostendit qualiter se habent praedictae scientiae ad invicem secundum convenientiam, dicens quod fere huiusmodi scientiae sunt univocae ad invicem. Dicit autem fere, quia communicant in nomine generis, et non in nomine speciei. Dicuntur enim omnes praedictae scientiae mathematicae; quaedam quidem quia sunt de subiecto abstracto a materia, ut geometria et arithmetica, quae simpliciter mathematicae sunt; quaedam autem per applicationem principiorum mathematicorum ad res materiales, sicut astrologia dicitur mathematica et etiam navalis scientia, et similiter harmonica, idest musica, dicitur mathematica, et quae est secundum auditum, idest practica musicae, quae cognoscit ex experientia auditus sonos. Vel potest dici quod sunt univocae, quia etiam in nomine speciei conveniunt. Nam et navalis dicitur astrologia, et practica musicae dicitur musica. Dicit autem fere, quia hoc non contingit in omnibus, sed in pluribus.

[79676] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 4 Deinde cum dicit: hoc enim ipsum etc., manifestat quomodo in praedictis scientiis ad unam scientiam pertinet quia, et ad aliam propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo scientiae, quae sub se continent alias, habent dicere propter quid; secundo, quomodo scientiae, quae sub eis continentur, habent dicere propter quid respectu aliarum scientiarum; ibi: habet autem se et cetera. Sciendum ergo est circa primum quod in omnibus praenominatis scientiis, illae quae continentur sub aliis, applicant principia mathematicae ad sensibilia. Quae autem sub se continent alias sunt magis mathematicae. Et ideo dicit primo philosophus quod scire quia est sensibilium, idest scientiarum inferiorum, quae applicant ad sensibilia: sed scire propter quid est mathematicorum, idest scientiarum, quarum principia applicantur ad sensibilia. Huiusmodi enim habent demonstrare ea, quae assumuntur ut causae in inferioribus scientiis. Et quia posset aliquis credere quod qui sciret propter quid, sciret etiam de necessitate quia, consequenter hoc removet dicens quod multoties illi, qui sciunt propter quid, nesciunt quia. Et hoc manifestat per exemplum: sicut considerantes universale, multoties nesciunt quaedam singularia, propter hoc, quod non intendunt per considerationem; sicut qui scit omnem mulam esse sterilem, nescit de ista, quam non considerat. Et similiter mathematicus qui demonstrat propter quid, nescit quandoque quia, quia non applicat principia superioris scientiae ad ea, quae demonstrantur in inferiori scientia. Et quia dixerat quod scire propter quid est mathematicorum, vult ostendere cuiusmodi genus causae a mathematicis sumatur. Unde dicit quod istae scientiae, quae accipiunt propter quid a mathematicis, sunt alterum quiddam, idest differunt ab eis secundum subiectum, scilicet in quantum applicant ad materiam. Unde huiusmodi scientiae utuntur speciebus, idest formalibus principiis, quae accipiunt a mathematicis. Mathematicae enim scientiae sunt circa species. Non enim earum consideratio est de subiecto, idest de materia; quia quamvis ea, de quibus geometria considerat, sint in materia, sicut linea, superficies et huiusmodi; non tamen considerat de eis geometria, secundum quod sunt in materia, sed secundum quod sunt abstracta. Nam geometria ea, quae sunt in materia secundum esse, abstrahit a materia secundum considerationem. Scientiae autem ei subalternatae e converso accipiunt ea, quae sunt considerata in abstractione a geometra, et applicant ad materiam. Unde patet quod geometra dicit propter quid in istis scientiis secundum causam formalem.

[79677] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 5 Deinde cum dicit: habet autem se etc., ostendit quod etiam scientia subalternata dicit propter quid, non respectu subalternantis, sed respectu cuiusdam alterius. Perspectiva enim subalternatur geometriae. Et si comparemus perspectivam ad geometriam, perspectiva dicit quia et geometria propter quid. Sed sicut perspectiva subalternatur geometriae, ita scientia de iride subalternatur perspectivae. Applicat enim principia, quae perspectiva tradit simpliciter, ad determinatam materiam. Unde ipsius physici, qui tractat de iride, est scire quia; sed perspectivi est scire propter quid. Dicit enim physicus conversionem visus ad nubem, aliquo modo dispositam ad solem, esse causam iridis. Propter quid autem sumit a perspectivo.

[79678] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 25 n. 6 Deinde cum dicit: multae autem et non sub etc., ostendit quomodo quia et propter quid differunt in diversis scientiis non subalternatis, dicens quod multae scientiarum, quae non sunt sub invicem, sic se habent ad invicem, scilicet quod ad unam pertinet quia, et ad alteram pertinet propter quid. Sicut patet de medicina et geometria. Non enim subiectum medicinae sumitur sub subiecto geometriae, sicut subiectum perspectivae; sed tamen ad aliquam conclusionem, in medicina consideratam, applicabilia sunt principia geometriae. Sicut quod vulnera circularia tardius sanentur, medici est scire quia, qui hoc experitur, sed propter quid scire est geometrae, ad quem pertinet cognoscere quod circulus est figura sine angulo. Unde partes circularis vulneris non appropinquant sibi, ut possint de facili coniungi. Sciendum autem est quod illa differentia quia et propter quid, quae est secundum diversas scientias, continetur sub altero praedictorum modorum, scilicet quando fit demonstratio per causam remotam.


Lectio 26

[79679] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 1 Postquam philosophus determinavit de materia syllogismi demonstrativi, hic determinat de forma ipsius, ostendens in qua figura praecipue fiat syllogismus demonstrativus. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod syllogismus demonstrativus maxime fit in prima figura. Et quia in prima figura proceditur etiam ex negativis, et oportet demonstrationem ex immediatis procedere, ostendit in secunda parte quomodo contingit propositionem negativam esse immediatam; ibi: sicut autem esse a in b et cetera.

[79680] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 2 Primum ostendit tribus rationibus, quarum prima talis est. In quacunque figura maxime fit syllogismus propter quid, illa figura maxime est faciens scire, et propter hoc est magis accommoda demonstrationibus; cum demonstratio sit syllogismus faciens scire. Sed in prima figura maxime fit syllogismus propter quid (quod patet ex hoc quod mathematicae scientiae, ut arithmetica et geometria, et quaecunque aliae propter quid demonstrant, ut plurimum prima figura utuntur); ergo prima figura est maxime faciens scire et maxime accommoda demonstrationibus. Causa autem, quare demonstratio propter quid maxime fit in prima figura, haec est. Nam in prima figura medius terminus subiicitur maiori extremitati, quae est praedicatum conclusionis, et praedicatur de minori termino, qui est subiectum conclusionis. Oportet autem in demonstratione propter quid medium esse causam passionis, quae praedicatur in conclusione de subiecto. Et unus modus dicendi per se est quando subiectum est causa praedicati, ut interfectum interiit, sicut supra dictum est; et hoc competit primae figurae, in qua medium subiicitur maiori extremitati, ut dictum est.

[79681] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 3 Secundam rationem ponit; ibi: postea ipsius quod quid est etc., quae talis est. Quod quid est potissimum locum in demonstrativis scientiis habet, quia, sicut dictum est, definitio aut est principium demonstrationis, aut conclusio, aut demonstratio positione differens. Ad investigandum autem definitionem sola prima figura convenit. Nam in sola prima figura concluditur universalis affirmativa, quae sola competit ad scientiam quod quid est. Nam quod quid est per affirmationem cognoscitur: praedicatur enim definitio de definito affirmative et universaliter; non enim quidam homo est animal bipes, sed omnis homo. Ergo prima figura maxime est faciens scire et accommoda demonstrationibus.

[79682] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 4 Tertiam rationem ponit; ibi: amplius haec quidem etc., quae talis est. Aliae figurae in demonstrationibus indigent prima; prima autem non indiget aliis; ergo prima figura efficacius facit scire quam aliae. Quod autem aliae figurae indigeant prima ex hoc manifestum est, quod oportet ad perfectam scientiam habendam, quod propositiones mediatae, quae sumuntur in demonstrationibus, ad immediata reducantur. Quod quidem fit dupliciter, scilicet densando media et augmentando. Densando quidem, quando medium acceptum mediate coniungitur utrique extremorum, vel alteri. Unde, quando accipiuntur media alia inter medium primum et extrema, fit quasi quaedam condensatio mediorum. Sicut si acciperetur primo sic: omne e est c; omne c est a: et deinde inter c et e, sumatur medium d; et inter c et a medium b. Augmentando autem, quando medium est immediatum minori extremitati, et mediatum maiori. Tunc enim oportet accipere plura media alia supra medium primo acceptum. Ut si dicatur: omne e est d; omne d est a; et postea supra d accipiantur alia media. Haec autem condensatio et augmentatio mediorum fit solum per primam figuram: tum, quia solum in prima figura concluditur universalis affirmativa; tum, quia solum in prima figura medium sumitur inter extrema. In secunda autem figura medium accipitur extra extrema, quasi praedicatum de eis. In tertia vero figura, infra extrema, quasi subiectum de eis.

[79683] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 5 Deinde cum dicit: sicut autem esse etc., docet quomodo propositio negativa possit esse immediata. Et circa hoc duo facit. Primo, proponit intentum, dicens quod sicut contingit a esse in b individualiter, idest immediate, sic et conceditur non esse, idest ita potest concedi quod propositio significans a non esse in b sit immediata. Unde exponit, quid est individualiter esse vel non esse, scilicet quando affirmativa vel negativa non habet medium per quod probetur.

[79684] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 6 Secundo; ibi: cum igitur aut a quidem etc., manifestat propositum. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo propositio negativa sit mediata; secundo, quomodo sit immediata; ibi: si vero neutrum et cetera. Circa primum duo facit: primo, manifestat propositum; secundo, ostendit quoddam quod supposuerat; ibi: quod autem contingit b non esse et cetera. Dicit ergo primo quod cum a, idest maior terminus, aut b, idest minor terminus, sunt in quodam toto, sicut species in genere, aut etiam ambo sunt sub aliquo genere, non contingit a non esse in b primo, idest non contingit quod haec propositio, nullum b est a, sit immediata. Et primo manifestat hoc quando a est in quodam toto, scilicet c; b autem in nullo; ut puta, si a sit homo, c substantia, b quantitas: potest enim syllogismus fieri ad probandum quod a nulli b insit per hoc, quod c omni a inest, b autem nulli; ut si fiat syllogismus in secunda figura, talis: omnis homo est substantia; nulla quantitas est substantia; ergo nulla quantitas est homo. Et similiter est, si b, idest minor terminus, sit in quodam toto, ut in d, a autem non sit in aliquo toto; syllogizari poterit quod a sit in nullo b. Ut sit a substantia, b linea, d quantitas; et fiat syllogismus in prima figura sic: nulla quantitas est substantia; omnis linea est quantitas; ergo nulla linea est substantia. Eodem autem modo poterit demonstrari conclusio negativa, si utrumque sit in quodam toto; ut si sit a linea, c quantitas, b albedo, et d qualitas; potest syllogizari in secunda figura, et in prima. In secunda figura sic: omnis linea est quantitas; nulla albedo est quantitas; ergo nulla albedo est linea. In prima figura sic: nulla qualitas est linea; omnis albedo est qualitas; ergo nulla albedo est linea. Est autem intelligendum, propositionem negativam esse mediatam, utroque terminorum existente in quodam toto, non quidem in eodem, sed in diversis. Si enim sint in eodem toto, erit propositio immediata, sicut, nullum rationale est irrationale, vel nullum bipes est quadrupes.

[79685] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 7 Deinde cum dicit: quod autem contingit etc., manifestat quod supposuerat, scilicet quod, altero extremorum existente in aliquo toto, alterum non sit in eodem, dicens quod manifestum est ex coordinationibus, scilicet praedicamentorum diversorum, quae non commutantur ad invicem. Scilicet quia id quod est in uno praedicamento, non est in altero, manifestum est quod contingat b non esse in toto, in quo est a, aut e converso, quia videlicet contingit unum terminorum accipi in uno praedicamento, in quo non est alius. Sit enim una coordinatio praedicamenti acd, puta praedicamentum substantiae; et alia coordinatio sit bef, puta praedicamentum quantitatis. Si ergo nihil eorum, quae sunt in coordinatione acd, de nullo praedicatur eorum, quae sunt in coordinatione bef; a autem sit in p, quasi in quodam generalissimo, quod sit principium totius primae coordinationis; manifestum est quod b non erit in p, quia sic coordinationes, idest praedicamenta, commutarentur. Similiter autem est si b sit in quodam toto, ut puta in e; manifestum est quod a non erit in e.

[79686] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 26 n. 8 Deinde cum dicit: si vero neutrum etc., ostendit quomodo propositio negativa sit immediata dicens quod, si neutrum sit in toto aliquo, scilicet, neque a neque b; et tamen a non sit in b, necesse est quod haec sit immediata, nullum b est a. Quia si acciperetur aliquod medium ad syllogizandum eam, oporteret quod alterum ipsorum esset in aliquo toto; oporteret enim syllogismum fieri, aut in prima figura, aut in secunda. In tertia enim figura non potest concludi universalis negativa, qualem oportet esse propositionem immediatam. Si quidem syllogismus fit in prima figura, oportet quod b sit in quodam toto, quia b est minor extremitas, et in prima figura oportet semper minorem propositionem esse affirmativam. Non enim fit syllogismus in prima figura ex maiori affirmativa et minori negativa. Sed si syllogismus erit in media figura, contingit quodcunque, idest vel a vel b, esse in toto quodam; quia in media figura potest esse negativa tam prima quam secunda propositio. Nunquam tamen potest esse, neque in prima neque in secunda, utraque propositio negativa. Et ideo oportet quod, altera existente affirmativa, alterum extremorum sit in quodam toto. Sic igitur patet quod propositio negativa est immediata, quando neutrum terminorum est in quodam toto. Non autem potest dici quod quamvis neutrum sit in quodam toto, potest tamen accipi medium ad ipsam concludendam, scilicet si accipiatur medium convertibile: quia oportet tale medium esse quod sit prius et notius; et hoc est vel genus vel definitio, quae non est sine genere. Deinde cum dicit: manifestum igitur est etc., concludendo epilogat quod dictum est. Et litera plana est ex dictis.


Lectio 27

[79687] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 1 Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, per quem acquiritur scientia, hic determinat de syllogismo, per quem inducitur in nobis ignorantia sive deceptio. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit qualis ignorantia per syllogismum induci possit; secundo, ostendit modum, quo talis syllogismus procedit; ibi: simplicis quidem igitur opinionis et cetera.

[79688] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 2 Distinguit ergo primo duplicem ignorantiam; quarum una est secundum negationem; alia est secundum dispositionem. Ignorantia quidem secundum negationem est quando homo omnino nihil scit de re. Et haec est ignorantia in non attingendo, ut philosophus dicit in IX Metaph.; sicut patet de rustico, qui omnino nihil scit de triangulo, an habeat tres angulos aequales duobus rectis. Ignorantia autem secundum dispositionem est quando aliquis habet quidem aliquam dispositionem in cognoscendo, sed corruptam: dum scilicet existimat aliquid circa rem sed falso; dum vel existimat esse, quod non est, vel non esse quod est. Et haec ignorantia idem est, quod error. Prima ergo ignorantia non fit per syllogismum: sed secunda per syllogismum fieri potest. Et tunc vocatur deceptio.

[79689] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 3 Haec autem ignorantia sive deceptio potest contingere circa duo. Uno quidem modo circa ea quae sunt prima principia et immediata, dum scilicet opinatur quis opposita principiis: quae quidem etsi non possit opinari interius in mente, ut supra dictum est, quia non cadunt sub apprehensione; potest tamen eis contradicere secundum vocem, et secundum quamdam falsam imaginationem, ut dicitur de quibusdam negantibus principia in IV Metaphys. Alio modo circa conclusiones, quae non sunt prima et immediata. Et prima quidem ignorantia sive deceptio opponitur cognitioni intellectus. Secunda autem cognitioni scientiae.

[79690] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 4 Utraque autem ignorantia dispositionis, sive sit de his quae sunt prima, sive sit de his quae non sunt prima, potest homini provenire dupliciter. Uno modo simpliciter, quando scilicet absolute absque aliquo ductu rationis existimat falsum, sive affirmando, sive negando. Alio modo, quando inducitur ad falsum existimandum, per aliquam rationem syllogisticam, sicut philosophus dicit in IV Metaphys., quod quidam principiis contradicunt, velut rationibus persuasi; alii vero, non quasi ratione persuasi, sed propter ineruditionem vel pertinaciam, volentes in omnibus quaerere demonstrationem.

[79691] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 5 Deinde cum dicit: simplicis quidem igitur etc., ostendit quomodo praedictae ignorantiae causantur. Et primo quomodo causatur ignorantia, quae est per syllogismum; secundo, quomodo proveniat ignorantia homini sine syllogismo; ibi: manifestum est autem et cetera. Circa primum duo facit; primo, ostendit quomodo causetur ignorantia per syllogismum in primis et immediatis; secundo, quomodo causetur in his, quae non sunt prima et immediata; ibi: in his autem quae non individua et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo causetur ignorantia, qua existimatur esse quod non est; secundo, quomodo causetur ignorantia, qua existimatur non esse quod est; ibi: quae vero ipsius non esse et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit modum, quo praedicta ignorantia communiter causatur; secundo, assignat diversitates circa hoc contingentes; ibi: contingit quidem etc.; tertio, respondet tacitae quaestioni; ibi: ipsius quidem igitur esse et cetera.

[79692] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 6 Dicit ergo primo quod falsae opinionis, quam supra vocavit simplicem, est simplex deceptio, idest uno solo modo ad hoc pervenitur. Non enim causatur ex ratione, quae diversificari potest, sed magis ex defectu rationis, qui non diversificatur per diversos modos, sicut nec aliae negationes secundum propriam rationem. Sed quia ratio falsa multipliciter variari potest, inde est quod huiusmodi ignorantia, quae fit per syllogismum, multipliciter accidere potest, secundum quod multipliciter potest esse falsus syllogismus. Ponit autem communem modum dicens: non sit enim a in nullo b individualiter, idest sit haec propositio vera immediata, nullum b est a: ponuntur enim duae negationes, loco unius; puta, si dicamus, nulla quantitas est substantia, secundum doctrinam supra positam de negativis immediatis. Si quis ergo concludat oppositum huius, per aliquem syllogismum, ostendens scilicet omne b esse a, accipiens pro medio c, erit deceptio per syllogismum.

[79693] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 7 Deinde cum dicit: contingit quidem igitur etc., ostendit quot modis potest hoc variari. Est autem sciendum quod falsa conclusio non concluditur nisi falso syllogismo. Syllogismus autem potest esse falsus dupliciter. Uno modo, quia deficit in forma syllogistica. Et hic non est syllogismus, sed apparens. Alio modo, quia utitur falsis propositionibus. Et hic quidem est syllogismus propter syllogisticam formam, est autem falsus propter falsas propositiones assumptas. In disputatione ergo dialectica, quae fit circa probabilia, usus est utriusque falsi syllogismi, quia talis disputatio procedit ex communibus. Et ita in ea error attendi potest et circa materiam quam assumit, quae est communis, et etiam circa formam, quae est communis. Sed in disputatione demonstrativa, quae est circa necessaria, non est usus, nisi illius syllogismi qui est falsus propter materiam; quia, ut dicitur in I topicorum, paralogismus disciplinae procedit ex propriis disciplinae, sed non ex veris. Unde, cum forma syllogistica sit inter communia computanda, paralogismus disciplinae, de quo nunc agitur, non peccat in forma, sed solum in materia, et circa propria, non circa communia. Et ideo primo, ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis; secundo, quomodo procedat ex altera falsa; ibi: sed alteram contingit et cetera. Primum autem contingit dupliciter, quia falsa propositio, aut est contraria verae, aut contradictoria. Primo ergo ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis contrariis veris; secundo, quomodo accipitur contradictio; ibi: potest autem sic se habere et cetera.

[79694] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 8 Dicit ergo primo quod in praedicto syllogismo deceptionem causante, contingit quandoque utrasque propositiones esse falsas, et quandoque alteram tantum. Utrasque autem falsas, uno modo si accipiamus contrarias verarum. Habeat enim ita se c ad a et ad b, quod nullum c sit a, et quod nullum b sit c. Si ergo accipiantur contraria horum, scilicet, omne c est a; omne b est c; utraeque propositiones erunt falsae totaliter. Puta si dicam: omnis qualitas est substantia; omnis quantitas est qualitas; ergo omnis quantitas est substantia.

[79695] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 9 Deinde cum dicit: potest autem sic se habere etc., ostendit quomodo possunt esse ambae falsae, et non sunt contrariae veris, sed contradictoriae. Puta, si sic se habeat c ad a et ad b, quod nec contineatur totaliter sub a, neque universaliter insit b. Puta si accipiamus, perfectum vel ens in actu, et procedamus sic: omne perfectum est substantia; omnis quantitas est perfecta; ergo et cetera. Manifestum est quod utraque est falsa, sed non totaliter. Sunt enim contradictoriae earum verae, scilicet, quoddam perfectum non est substantia, et, quaedam quantitas non est perfecta. Contrariae autem sunt falsae, scilicet, nullum perfectum est substantia, et nulla quantitas est perfecta. Quod autem c non universaliter insit b (idest, quod ista non sit vera: omnis quantitas est perfecta, quae erat minor; ut, omne b est c) probat per hoc, quod b non potest contineri sub aliquo toto, quod de eo universaliter praedicetur. Et hoc ideo, quia haec propositio: nullum b est a, dicebatur esse immediata, quod est a non inesse b primo. Dictum est autem supra illas negativas esse immediatas, quarum neuter terminorum est sub aliquo toto. Sed videtur haec probatio non esse sufficiens, quia de eo etiam quod non est sub aliquo toto, sicut species sub genere, potest aliquid universaliter praedicari. Non enim solum genus aut differentia universaliter praedicatur, sed etiam proprium. Sed dicendum est quod licet praedicta probatio non sit efficax, communiter loquendo, est tamen efficax in proposito. Quia, sicut in I topicorum dicitur, paralogismus disciplinae, de quo hic loquitur, procedit ex convenientibus disciplinae. Unde intendit uti talibus mediis, qualibus utitur demonstrator. Demonstrationis autem medium est definitio, ut supra dictum est. Unde et syllogismus, de quo hic loquitur, intendit uti definitione pro medio. Definitio autem continet genus et differentiam. Unde oportet id quod universaliter praedicatur in hoc syllogismo, continere id, in quo est subiectum, sicut in toto. Quod autem a non universaliter insit ipsi c (idest, quod ista non sit universaliter vera: omne perfectum est substantia, quae erat maior, ut, omne c est a), probat per hoc, quod non est necesse de quocunque universali, quod insit universaliter omnibus quae sunt: quia nullum praedicamentum praedicatur de his, quae continentur sub alio praedicamento; neque etiam universaliter praedicatur de his quae communiter consequuntur ens, quae sunt actus et potentia, perfectum et imperfectum, prius et posterius, et alia huiusmodi.

[79696] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 10 Deinde cum dicit: sed alteram contingit etc., ostendit quomodo praedictus syllogismus procedat ex altera vera, et altera falsa. Et dicit quod in praedicto syllogismo contingit accipere alteram veram, scilicet maiorem, quae est a.c, altera existente falsa, scilicet minore, quae est b.c. Et quod propositio minor, quae est b.c, semper sit falsa probat, sicut et supra, per hoc quod b in nullo est, sicut in toto. Sed quod haec propositio a.c possit esse vera, altera existente falsa, probat in terminis. Sit enim ita, quod a insit b et c individualiter, idest immediate, sicut genus proximis speciebus, ut color albedini et nigredini. Manifestum est enim secundum hoc, quod maior erit vera, scilicet, omne c est a, puta: omnis albedo est color; minor autem est falsa, scilicet, omnis nigredo est albedo; quia quando aliquid primo praedicatur de pluribus, neutrum istorum plurium de neutro praedicatur. Prima enim praedicatio generis est de oppositis speciebus.

[79697] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 11 Est autem circa hoc dubitatio: quia his terminis positis, non sequitur conclusio falsa, sed vera. Erit enim conclusio quod a insit b, cui suppositum est inesse individualiter. Sed dicendum quod hoc exemplum ponitur solum ad manifestandum quomodo possit esse maior vera et minor falsa. Sed hoc exemplum non habet locum in proposito, ubi quaeritur conclusio falsa. Et ideo philosophus subiungit: differt autem nihil, nec si non individualiter insit. Possumus enim accipere tales terminos, quod a non insit b individualiter, neque aliquo modo; immo potius ab eo individualiter removeatur. Nec est etiam necesse quod insit c individualiter, quia non est necessarium quod demonstrator utatur solum propositionibus immediatis; sed etiam his, quae per immediata fidem acceperunt. Accipere ergo possumus alios terminos, ad propositum pertinentes, ut si accipiamus pro medio substantiam intellectualem: omnis enim intelligentia est substantia; minor autem est falsa: omnis quantitas est intelligentia. Unde sequitur conclusio falsa.

[79698] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 27 n. 12 Deinde cum dicit: ipsius quidem igitur etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis ab eo requirere quod ostenderet diversitatem huius syllogismi in aliis figuris. Sed ipse respondet quod deceptio, quae est ipsius esse, idest per quam aliquis existimat propositionem affirmativam falsam, potest fieri solum per primam figuram: quia in alia figura, scilicet in secunda, non potest fieri syllogismus affirmativus. Tertia autem figura non pertinet ad propositum, quia in ea non potest concludi universalis, quae principaliter intenditur in demonstratione, et in hoc syllogismo.


Lectio 28

[79699] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo concludatur per syllogismum affirmativa falsa, contraria negativae immediatae, hic ostendit quomodo per syllogismum concludatur negativa falsa, contraria affirmativae immediatae. Et primo, in prima figura; secundo, in secunda; ibi: sed in media figura et cetera. Circa primum duo facit. Primo, ostendit de quo est intentio. Et dicit quod cum negativa universalis concludi possit in prima et in secunda figura, primo dicendum est quot modis syllogismus ignorantiae fiat in prima figura, et qualiter se habentibus propositionibus in veritate et falsitate. Secundo; ibi: contingit quidem etc., prosequitur propositum. Et primo, ostendit quomodo fiat talis syllogismus in prima figura ex duabus falsis; secundo, quomodo fiat ex altera vera et altera falsa; ibi: contingit autem et altera et cetera.

[79700] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 2 Dicit ergo primo quod praedictus syllogismus fieri potest ex utrisque falsis. Quod patet si a sit et in c et in b individualiter, idest immediate. Est autem immediate genus in proximis speciebus, in quas primo dividitur, sicut color in albedine et nigredine. Genus enim per se praedicatur de specie, quia primo ponitur in eius definitione; et immediate praedicatur de specie proxima, quia immediate in eius definitione ponitur, non autem ex hoc, quod ponatur in definitione alicuius partis definientis, sicut se habet genus remotum ad ultimam speciem. Sint ergo termini, color, albedo, nigredo. Si ergo accipiatur a quidem in nullo c esse, utpote si dicamus: nulla albedo est color; c autem in omni b, ut puta si dicamus: omnis nigredo est albedo; falsae sunt ambae propositiones, et falsa est conclusio, scilicet: nulla nigredo est color.

[79701] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 3 Deinde cum dicit: contingit autem etc., ostendit quomodo possit esse in praedicto syllogismo altera vera et altera falsa. Et primo ostendit quomodo possit esse maior vera et minor falsa; secundo, quomodo contingit e converso; ibi: sed et eam quae est et cetera. Dicit ergo primo quod contingit syllogismum ignorantiae negativum fieri in prima figura, falsa existente altera propositionum indifferenter, quaecunque sit illa. Potest enim contingere quod haec propositio a.c, quae est maior, sit vera, et propositio, quae est b.c, sit falsa, quae est minor. Et quod propositio maior possit esse vera, probat per hoc, quod iste terminus a, quicunque sit ille, non est necesse quod insit omnibus, sicut color non praedicatur de omnibus entibus. Quod autem minor sit falsa, probat per hoc, quia non potest accipi aliquis terminus, a quo universaliter negetur a, qui quidem terminus praedicetur de b: supponimus enim quod haec sit vera et immediata: omne b est a. Si ergo aliquid universaliter praedicetur de b, ita quod haec sit vera, omne b est c, non potest esse quod de illo universaliter negetur a. Et ita haec propositio: nullum c est a, non erit vera; quae erat maior. Si enim omne b est a, ut supponitur, et omne b est c, ut assumitur, sequitur in tertia figura: quoddam c est a, quae est contradictoria maioris. Falsa ergo erit ista: nullum c est a. Si ergo haec sit vera, quae est maior, necesse est quod haec sit falsa, quae est minor: omne b est c. Secundo, probat per hoc quod ex duabus veris non potest concludi falsa, ut supra probatum est. Datur autem haec esse vera: nullum c est a. Si ergo etiam haec sit vera: omne b est c; sequitur quod conclusio sit vera: nullum b est a; quae tamen supponitur esse falsa, utpote contraria huic immediatae propositioni: omne b est a.

[79702] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 4 Deinde cum dicit: sed et eam etc., ostendit quomodo minor sit vera, maiori existente falsa. Et dicit quod propositio c.b, scilicet minor, potest esse vera, cum maior sit falsa. Quia enim haec propositio: omne b est a, cuius contraria debet concludi, est immediata, necesse est quod b sit in a sicut pars in toto, sicut albedo in colore. Potest autem accipi aliquid aliud, in quo etiam sit b sicut in toto, non tamen immediate, et sit illud qualitas quae sit c. Necesse est ergo, secundum praedicta, quod horum duorum, scilicet a et c, alterum sit sub altero, idest color sub qualitate. Si ergo aliquis accipiat a in nullo c esse, ut puta, si dicat: nulla qualitas est color, falsa erit propositio. Minor autem erit vera, scilicet: omnis albedo est qualitas. Conclusio autem erit falsa, et immediatae contraria, scilicet: nulla albedo est color. Sic ergo manifestum est quod potest fieri syllogismus ignorantiae negativus in prima figura, et altera propositione falsa et utrisque.

[79703] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 5 Deinde cum dicit: sed in media figura etc., ostendit quomodo syllogismus ignorantiae negativus fiat in secunda figura. Et primo, quando utraque est falsa; secundo, quando altera tantum; ibi: similiter autem et alteram esse falsam et cetera. Dicit ergo primo quod in media figura non contingit utrasque propositiones esse totas falsas. Et dicit totas falsas illas, quae sunt contrariae propositionibus veris. Et hoc probat. Quia cum debeamus concludere negativam falsam contrariam affirmativae immediatae, necesse est accipere quod haec sit vera et immediata, omne b est a, puta, omnis albedo est color. Sic autem se habentibus terminis, non potest inveniri aliquis medius terminus, qui universaliter praedicetur de uno termino, et universaliter removeatur ab altero. Detur enim quod ille terminus c universaliter removeatur ab a, et universaliter praedicetur de b; erit ergo haec vera: nullum a est c; quare et conversa erit vera: nullum c est a; sed omne b est c, ergo nullum b est a; cuius contrarium fuit suppositum. Similiter etiam non potest esse quod universaliter removeatur a b, et universaliter praedicetur de a; quia si haec est vera: omne a est c, et conversa erit vera: quoddam c est a. Si autem haec est vera: nullum b est c, et conversa erit vera: nullum c est b. Sic ergo ex his duabus propositionibus: quoddam c est a; nullum c est b; sequitur, quoddam b non est a, quae est contradictoria eius, quae supponebatur, omne b est a. Relinquitur ergo quod impossibile est inveniri aliquod medium, quod, praedicto modo se habentibus a et b, de uno praedicetur, et ab alio removeatur. Et tamen oportet, si debeat fieri syllogismus in secunda figura, ut medium de uno extremorum praedicetur, et de alio negetur. Et ideo si ambae sunt falsae totaliter, oportet quod earum contrariae sint verae; quod est impossibile, ut probatum est. Nihil tamen prohibet utramque propositionem esse falsam particulariter. Puta, si accipiamus quoddam medium, quod particulariter praedicetur de a et de b, puta masculus, quod particulariter praedicatur de animali et de homine. Si ergo accipiatur c esse in omni a, puta, si accipiamus: omne animal esse masculum; et accipiamus c in nullo b esse, puta si dicamus: nullus homo est masculus; utraque propositio est falsa, non tamen totaliter, sed particulariter. Et eadem ratio est, si e converso maior sit negativa, et minor affirmativa. Ut si dicamus: nullum animal est masculum; omnis homo est masculus.

[79704] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 6 Deinde cum dicit: similiter autem alteram etc., ostendit quomodo contingit alteram esse falsam. Et primo in secundo modo secundae figurae; secundo in primo; ibi: similiter autem fit transposito et cetera. Dicit ergo primo quod contingit in hac figura alteram propositionem esse falsam indifferenter, quaecunque sit illa. Quod patet ex hoc, quia cum supponatur a per se et immediate praedicari de b, quidquid est in omni a est in omni b; sicut omne quod universaliter praedicatur de animali, praedicatur universaliter de homine. Si ergo accipiatur aliquod medium c, quod universaliter praedicetur de a, ut si dicamus: omne animal est vivum; et universaliter removeatur a b, ut si dicamus: nullus homo est vivus: patet quod a.c, quae est maior propositio, erit vera; sed b.c quae est minor, erit falsa. Et similiter probat quod e converso contingit maiorem esse falsam. Non enim potest esse quod aliquid universaliter removeatur a b, et universaliter praedicetur de a, terminis sic se habentibus. Dictum est enim quod si aliquid est in a universaliter, sequitur quod sit in b. Si ergo aliquid removeatur a b universaliter, non potest esse quod universaliter praedicetur de a. Sicut quod universaliter removetur ab homine, non potest universaliter praedicari de animali. Si ergo accipiatur aliquid, quod universaliter removeatur ab homine, puta, irrationale, et dicatur sic: omne animal est irrationale; nullus homo est irrationalis; sequitur quod minor propositio sit vera, et maior falsa. Sed in his terminis, maior propositio non est totaliter falsa. Potest autem accipi terminus in quo sit totaliter falsa, puta si accipiamus inanimatum pro medio.

[79705] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 28 n. 7 Deinde cum dicit: similiter autem fit etc., ostendit idem in primo modo secundae figurae, in quo maior est negativa. Manifestum est enim quod, praedictis terminis, scilicet a et b, sic se habentibus ut dictum est, quod universaliter removetur ab a, non poterit esse in nullo b. Si ergo accipiatur c medium, quod universaliter removetur ab a, et universaliter praedicetur de b; erit maior propositio vera et minor falsa. Puta si sint isti termini, inanimatum, animal, homo. Et similiter ostendit quod potest esse minor vera, et maior falsa. Manifestum est enim, secundum praedicta, quod id quod universaliter praedicatur de b, non potest removeri universaliter ab omni a: quia quod universaliter praedicatur de b, ad minus oportet in quodam a esse. Si ergo accipiatur c medium, quod universaliter praedicetur de b, puta, rationale, vel vivum, et universaliter negetur de a; minor propositio erit vera, scilicet: omnis homo est rationale, vel vivum. Maior autem: nullum animal est rationale, est falsa in parte; nullum animal est vivum, est falsa in toto. Deinde epilogando concludit quod syllogismus deceptivus potest fieri in immediatis, utrisque propositionibus existentibus falsis, vel altera tantum.


Lectio 29

[79706] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo syllogismus ignorantiae fit in propositionibus immediatis, hic ostendit quomodo fit in propositionibus mediatis. Et primo, quomodo concludatur propositio negativa falsa, quae opponitur affirmativae verae; secundo, quomodo concludatur affirmativa falsa, quae opponitur negativae verae; ibi: si vero sit affirmativus et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo hoc fiat in prima figura; secundo, in secunda: ibi: sed per mediam figuram et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae in propositionibus mediatis, per medium proprium; secundo, quomodo fit per medium quidem non proprium, sed tamen similem habitudinem habens ad terminos, sicut medium proprium; ibi: similiter autem est, et si ex alia ordinatione etc.; tertio, ostendit quomodo fit praedictus syllogismus per medium extraneum; ibi: si vero non per proprium medium et cetera.

[79707] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 2 Dicit ergo primo quod, quando syllogismus concludens falsum, fit in propositionibus, quae non sunt individuae, idest immediatae, si accipiatur proprium medium, unde fit syllogismus, non potest esse utrasque propositiones esse falsas, sed solum maiorem. Et exponit quid nominet proprium medium. Ex quo enim propositio, cuius contraria syllogizatur, est mediata, oportet quod praedicatum syllogizetur de subiecto per aliquod medium. Potest ergo illud idem medium accipi ad concludendum oppositum. Puta, haec est propositio mediata: omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis; medium autem per quod syllogizatur praedicatum de subiecto, est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis. Si ergo velimus probare quod nullus triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis per hoc idem medium, erit syllogismus falsitatis per proprium medium. Et ideo dicit quod medium proprium est, per quod fit syllogismus contradictionis, idest ad oppositum. Puta in praedicto exemplo: sit a triangulus, b habere tres, medium c figura talis. In prima autem figura necesse est minorem esse affirmativam, et ideo oportet quod illa, quae erat minor in syllogismo vero, maneat non conversa nec transmutata in suam oppositam in syllogismo falsitatis. Unde oportet quod semper sit vera. Sed maior propositio veri syllogismi convertitur in negativam contrariam; et ideo oportet quod maior sit falsa. Puta si dicamus: nulla figura habens etc. habet tres etc.; omnis triangulus est figura talis; ergo et cetera.

[79708] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 3 Deinde cum dicit: similiter autem est etc., ostendit quomodo fit praedictus syllogismus per medium extraneum, sed simile proprio. Et dicit quod similiter syllogizabitur, si medium accipiatur ex alia ordinatione. Puta si a demonstretur de b per c, et accipiamus in syllogismo falsitatis medium non c, sed d, ita tamen quod d etiam contineatur universaliter sub a et praedicetur universaliter de b, puta si accipiamus pro medio figuram contentam tribus lineis rectis; quia hic etiam necesse est minorem propositionem, scilicet db, manere sicut erat in syllogismo concludente verum, quamvis per proprium medium; maiorem autem propositionem necesse est transmutari in contrariam: et ideo semper minor erit vera, et maior semper erit falsa. Et quantum ad modum arguendi ista deceptio est similis ei, quae fit per proprium medium.

[79709] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 4 Deinde cum dicit: si vero non per proprium etc., ostendit quomodo fit syllogismus falsitatis per medium extraneum, et dissimile proprio. Potest autem hoc medium hoc modo accipi, ut contineatur universaliter sub a, et de nullo b praedicetur. Et in hoc casu oportebit utrasque propositiones esse falsas, quia oportebit, ad hoc quod fiat syllogismus in prima figura, accipere propositiones e contrario, ut scilicet accipiamus maiorem negativam et dicamus, nullum d est a, et minorem affirmativam, et dicamus: omne b est d: et sic patet utrasque esse falsas. Et haec quidem terminorum habitudo inveniri non potest in convertibilibus, sicut in subiecto et passione, quae per aliquod medium de subiecto concluditur. Manifestum est enim quod non potest accipi aliquid, de quo passio universaliter praedicetur, quod a subiecto universaliter removeatur. Sed haec habitudo potest inveniri, quando propositio est mediata, ex hoc quod superius genus vel passio superioris generis praedicatur de ultima specie; puta si dicamus: omnis homo est vivus. Vivum enim potest concludi de homine per medium, quod est animal. Si ergo accipiamus aliquid, de quo vivum universaliter praedicetur, sicut est oliva, quae vere removetur ab homine universaliter, erit habitudo terminorum, quam quaerimus. Haec enim erit falsa: nulla oliva est viva; et minor erit similiter falsa: omnis homo est oliva; et similiter conclusio erit falsa: nullus homo est vivus, quod est contrarium propositioni verae mediatae. Contingit etiam maiorem esse veram et minorem esse falsam; puta si accipiamus pro medio aliquid, quod non contineatur sub a, puta lapidem. Tunc enim maior, quae est a.d, erit vera, scilicet, nullus lapis est vivens; quia lapis non continetur sub vivo: sed minor erit falsa, scilicet, omnis homo est lapis. Si enim esset haec vera, prima existente vera, sequeretur quod conclusio esset vera, cum tamen dictum sit quod sit falsa. Non autem potest esse e converso quod minor sit vera si sit medium extraneum, quia medium extraneum non poterit universaliter praedicari de b. Oportet autem semper minorem affirmativam accipere in prima figura.

[79710] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 5 Deinde cum dicit: sed per mediam figuram etc., ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae negativus in secunda figura. Et dicit quod non potest contingere in secunda figura, quod utraque propositio sit falsa totaliter. Si enim debeat concludi haec falsa, nullum b est a, contraria verae; oportet quod a universaliter praedicetur de b. Unde non poterit aliquid inveniri, quod universaliter praedicetur de uno, et universaliter negetur de altero; sicut supra dictum est, cum agebatur de syllogismo ignorantiae in immediatis. Potest tamen altera tantum esse totaliter falsa, quaecunque sit illa. Et hoc manifestat primo in secundo modo secundae figurae, in quo maior est affirmativa et minor negativa. Sit ergo medium sic se habens ad extrema, ut universaliter de utroque praedicetur sicut vivum praedicatur universaliter et de homine et de animali. Si ergo accipiatur maior affirmativa, ut dicamus, omne animal est vivum; et accipiatur minor negativa, ut dicatur, nullus homo est vivus; maior erit vera et minor falsa, et conclusio falsa. Similiter etiam si accipiamus in primo modo secundae figurae maiorem negativam, ut dicamus, nullum animal est vivum; et minorem affirmativam, ut dicamus, omnis homo est vivus; erit maior falsa et minor vera, et conclusio falsa. Ex his dictis epilogando concludit dictum esse quando et per quae possit fieri deceptio, si syllogismus deceptivus sit privativus.

[79711] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 6 Deinde cum dicit: si vero sit affirmativus etc., ostendit quomodo fiat affirmativus syllogismus deceptionis in propositionibus mediatis. Et primo, quando fit per proprium medium; secundo quando fit per medium simile proprio; ibi: similiter autem et si ex alia etc.; tertio, quando fit per medium extraneum; ibi: cum vero fit per non proprium et cetera. Dicit ergo primo quod si fiat syllogismus deceptionis affirmativus in propositionibus mediatis, si accipiatur proprium medium, ut supra expositum est, impossibile est quod utraque sit falsa. Quia cum talis syllogismus non possit fieri nisi in prima figura, utraque existente affirmativa, necesse est quod minor propositio maneat hoc modo, sicut erat in vero syllogismo. Unde oportebit maiorem propositionem esse mutatam, scilicet de negativa in affirmativam; unde oportebit quod sit falsa. Puta si velimus concludere quod omnis homo sit quantitas, quod est contrarium huic, nullus homo est quantitas, cuius proprium medium est substantia; accipiemus istam falsam, omnis substantia est quantitas, et hanc veram, omnis homo est substantia.

[79712] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 7 Deinde cum dicit: similiter autem et si etc., ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae, quando accipitur medium non proprium, quod sit eiusdem ordinis, sed ex alia coordinatione. Puta si dicerem: omne agens est quantitas; omnis homo est agens; ergo omnis homo est quantitas. Oportet enim hic minorem manere, maiorem vero mutari de negativa in affirmativam. Unde et haec deceptio similis est priori deceptioni, sicut dicebatur in syllogismo privativo.

[79713] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 29 n. 8 Deinde cum dicit: cum vero sit non etc., ostendit quomodo fiat syllogismus deceptionis affirmativus per medium extraneum; et dicit quod si accipiatur tale medium extraneum, quod contineatur sub maiori extremitate, tunc maior propositio erit vera, et minor falsa. Potest enim a, quae est maior extremitas, de pluribus universaliter praedicari, quae non sunt sub invicem; puta habitus de grammatica et virtute. Haec enim est mediata, nulla grammatica est virtus. Possumus ergo concludere contrarium huius, scilicet: omnis grammatica est virtus, per aliquod medium, quod contineatur sub virtute; et tunc maior erit vera, et minor falsa. Puta si dicamus: omnis temperantia est virtus; omnis grammatica est temperantia; ergo omnis grammatica est virtus. Si vero accipiatur aliquod medium, quod non sit sub a, maior semper erit falsa, quia accipitur affirmativa. Sed minorem contingit esse cum hac quandoque quidem falsam, et tunc ambae erunt falsae, puta si dicamus: omnis albedo est virtus; omnis grammatica est albedo; ergo etc.; quandoque autem potest esse vera: nihil enim prohibet, sic se habentibus terminis, quod a removeatur ab omni d, et d sit in omni b, sicut est in his terminis, animal, scientia, musica. Animal enim, quod est maior extremitas, removetur universaliter ab omni scientia; unde haec, quae sumitur ut maior in syllogismo ignorantiae, omnis scientia est animal, est falsa. Minor vero, scilicet, omnis musica est scientia, est vera; sed conclusio falsa contraria negativae verae mediatae. Contingit etiam quod et a sit in nullo d, et d in nullo b, ut dictum est. Sic igitur patet quod quando medium non continetur sub maiori extremitate, possunt esse utraeque falsae et altera earum, quaecunque contingit, quia et maior et minor potest esse falsa: maior autem non potest esse vera, sic se habentibus terminis, ut supra dictum est. Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex praedictis, quot modis et per quas propositiones veras vel falsas possunt fieri deceptiones per syllogismum, tam in propositionibus immediatis, quam in propositionibus mediatis, quae demonstratione probantur.


Lectio 30

[79714] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 1 Postquam philosophus determinavit de ignorantia dispositionis, quae fit per syllogismum; hic determinat de ignorantia simplicis negationis, quae fit absque syllogismo. Et primo, ostendit in quibus habeatur talis ignorantia ex necessitate; secundo, probat propositum; ibi: siquidem addiscimus et cetera.

[79715] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 2 Dicit ergo primo quod si alicui deficiat aliquis sensus, puta visus aut auditus, necesse est quod deficiat ei scientia propriorum sensibilium illius sensus. Puta, si cui deficit sensus visus, necesse est quod deficiat ei scientia de coloribus. Et sic habebit de coloribus ignorantiam negationis, omnino ignorans colorem. Sed hoc intelligendum est quando nunquam habuit sensum visus, sicut patet in caeco nato. Si quis enim amittat visum prius habitum, non propter hoc oportet quod careat scientia colorum; quia ex his, quae prius sensit, remanet in eo memoria colorum.

[79716] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 3 Contingit autem de aliquibus rebus haberi ignorantiam negationis, quae tamen cognosci possunt per sensum quem habemus: sicut si aliquis habens visum semper fuisset in tenebris, careret quidem scientia colorum, sed non ex necessitate, quia posset huiusmodi scientiam accipere sentiendo colores: quod non contingit in eo, qui caret sensu visus. Et ideo addit quod impossibile est accipere; quia videlicet ille, qui caret potentia visiva, non potest percipere cognitionem colorum.

[79717] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 4 Deinde cum dicit: siquidem addiscimus etc., probat propositum per hoc quod duplex est modus acquirendi scientiam. Unus quidem per demonstrationem, alius autem per inductionem; quod etiam in principio huius libri positum est. Differunt autem hi duo modi, quia demonstratio procedit ex universalibus; inductio autem procedit ex particularibus. Si ergo universalia, ex quibus procedit demonstratio, cognosci possent absque inductione, sequeretur quod homo posset accipere scientiam eorum, quorum non habet sensum. Sed impossibile est universalia speculari absque inductione. Et hoc quidem in rebus sensibilibus est magis manifestum, quia in eis per experientiam, quam habemus circa singularia sensibilia, accipimus universalem notitiam, sicut manifestatur in principio metaphysicae.

[79718] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 5 Sed maxime hoc videtur dubium in his, quae dicuntur secundum abstractionem, sicut in mathematicis. Cum enim experientia a sensu ortum habeat, ut dicitur in principio metaphysicae, videtur quod hoc locum non habeat in his, quae sunt abstracta a materia sensibili. Et ideo ad hoc excludendum dicit quod etiam ea, quae dicuntur secundum abstractionem, contingit nota facere per inductionem; quia in unoquoque genere abstractorum sunt quaedam particularia, quae non sunt separabilia a materia sensibili, secundum quod unumquodque eorum est hoc. Quamvis enim linea secundum abstractionem dicatur, tamen haec linea, quae est in materia sensibili, in quantum est individuata abstrahi non potest, quia individuatio eius est ex hac materia. Non autem manifestantur nobis principia abstractorum, ex quibus demonstrationes in eis procedunt, nisi ex particularibus aliquibus, quae sensu percipimus. Puta ex hoc, quod videmus aliquod totum singulare sensibile, perducimur ad cognoscendum quid est totum et pars, et cognoscimus quod omne totum est maius sua parte, considerando hoc in pluribus. Sic igitur universalia, ex quibus demonstratio procedit, non fiunt nobis nota, nisi per inductionem.

[79719] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 6 Homines autem carentes sensu aliquo non possunt inductionem facere de singularibus pertinentibus ad sensum illum, quia singularium, ex quibus procedit inductio, est solum cognitio sensus. Unde oportet quod omnino sint huiusmodi singularia ignota, quia non contingit quod aliquis carens sensu accipiat talium singularium scientiam; quia neque ex universalibus potest demonstrare sine inductione, per quam universalia cognoscuntur, ut dictum est; neque per inductionem potest aliquid cognosci sine sensu, qui est singularium, ex quibus procedit inductio.

[79720] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 30 n. 7 Est autem considerandum quod per verba philosophi, quae hic inducuntur, excluditur duplex positio. Prima quidem est positio Platonis; qui ponebat quod nos habebamus scientiam de rebus per species participatas ab ideis. Quod si esset verum, universalia fierent nobis nota absque inductione; et ita possemus acquirere scientiam eorum, quorum sensum non habemus. Unde et hoc argumento utitur Aristoteles contra Platonem in fine I metaphysicae. Secunda est positio dicentium quod possumus in hac vita cognoscere substantias separatas, intelligendo quidditates earum; quae tamen per sensibilia quae cognoscimus, quae ab eis omnimode transcenduntur, cognosci non possunt. Unde, si ipsae cognoscerentur secundum suas essentias, sequeretur quod aliqua cognoscerentur absque inductione et sensu: quod philosophus hic negat, etiam de abstractis.


Lectio 31

[79721] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 1 Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, ostendens ex quibus et qualibus procedat, et in qua figura demonstrationes fieri possunt; hic inquirit utrum demonstrationes possint in infinitum procedere. Et primo, movet quaestionem; secundo, determinat eam; ibi: quod quidem igitur non contingit media et cetera. Circa primum duo facit: primo, praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad intellectum quaestionis; secundo, movet quaestionem; ibi: sit igitur c huiusmodi et cetera. Circa primum duo facit: primo, praemittit de forma syllogistica, quam oportet in demonstrationibus observare; secundo, resumit qualis debeat esse demonstrationis materia; ibi: manifestum igitur est quod principia et cetera.

[79722] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 2 Circa primum tria tangit. Quorum primum est commune omni syllogismo, scilicet quod omnis syllogismus est per tres terminos; ut manifestum est in libro priorum. Secundum autem pertinet ad syllogismum affirmativum; cuius forma est talis quod concludit a esse in c propter id, quod a est in b, et b est in c; et haec est forma syllogistica in prima figura, in qua sola potest concludi affirmativa universalis, quae maxime quaeritur in demonstrationibus. Tertium est quod pertinet ad syllogismum negativum, qui de necessitate unam propositionem habet affirmativam, aliam autem negativam; differenter tamen in prima figura et in secunda, ut patet per ea, quae in libro priorum ostensa sunt.

[79723] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 3 Deinde cum dicit: manifestum igitur est etc., resumit quae sit materia demonstrationum. Et circa hoc tria facit: primo enim proponit demonstrationis materiam; secundo, ostendit differentiam huius materiae ad materiam syllogismi dialectici; ibi: secundum quidem igitur opinationem etc.; tertio, differentiam positam manifestat; ibi: habet autem sic se et cetera. Dicit ergo primo quod, cum syllogismus habeat tres terminos, ex quibus formantur duae propositiones concludentes tertiam, manifestum est quod hae propositiones, ex quibus proceditur in syllogismo demonstrativo secundum formam praedictam, sunt principia et suppositiones, de quibus in praecedentibus dictum est. Qui enim accipit huiusmodi principia, sic demonstrat per ea, sicut expositum est in forma syllogistica, ut scilicet quia a sit in c probatur per b; et si propositio a.b sit iterum mediata, quod a sit in b demonstratur per aliud medium. Et simile est si propositio minor, scilicet b.c, sit mediata.

[79724] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 4 Deinde cum dicit: secundum quidem igitur etc., ostendit quantum ad praedicta differentiam inter syllogismum demonstrativum et syllogismum dialecticum. Quia enim syllogismus dialecticus ad hoc tendit, ut opinionem faciat, hoc solum est de intentione dialectici, ut procedat ex his, quae sunt maxime opinabilia, et haec sunt ea, quae videntur vel pluribus, vel maxime sapientibus. Et ideo si dialectico in syllogizando occurrat aliqua propositio, quae secundum rei veritatem habeat medium, per quod possit probari, sed tamen non videatur habere medium, sed propter sui probabilitatem videatur esse per se nota; hoc sufficit dialectico, nec inquirit aliud medium, licet propositio sit mediata, et, ex ea syllogizans, sufficienter perficit dialecticum syllogismum. Sed syllogismus demonstrativus ordinatur ad scientiam veritatis; et ideo ad demonstratorem pertinet, ut procedat ex his, quae sunt secundum rei veritatem immediata. Et si occurrat ei mediata propositio, necesse est quod probet eam per medium proprium, quousque deveniat ad immediata, nec est contentus probabilitate propositionis.

[79725] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 5 Deinde cum dicit: habet autem se sic etc., manifestat quod dixerat, dicens quod hoc, quod dictum est, quod demonstrator ad veritatem ex his quae sunt procedit, sic se habet ut dicetur. Invenitur enim aliquid, quod de alio praedicatur, non secundum accidens, et hoc exponit per affirmativam, ostendens quid praedicetur secundum accidens. Dupliciter enim aliquid praedicatur secundum accidens: uno modo, quando subiectum praedicatur de accidente, puta cum dicimus, album est homo; alio modo dissimiliter, quando accidens praedicatur de subiecto, sicut cum dicitur, homo est albus. Et differt hic modus a primo, quoniam hic, quando accidens praedicatur de subiecto, dicitur, homo est albus, non quia aliquid alterum sit album, sed quia ipse homo est albus: et tamen est propositio per accidens, quia album non convenit homini secundum propriam rationem. Non enim ponitur in definitione eius, neque e converso. Sed quando dicitur, album est homo, hoc non dicitur, quia esse hominem insit albo, sed quia esse hominem inest subiecto albi, cui scilicet accidit esse album. Unde hic modus est magis remotus a praedicatione per se, quam primus. Sunt autem quaedam, quae neutro istorum modorum per accidens praedicantur; et ista dicuntur per se. Et talia sunt, ex quibus demonstrator procedit. Sed hoc dialecticus non requirit, et ideo quaestio, quae infra proponitur de huiusmodi quae per se praedicantur, non habet locum in syllogismis dialecticis, sed solum in syllogismo demonstrativo.

[79726] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 6 Deinde cum dicit: sit igitur c huiusmodi etc., movet quaestiones intentas. Et circa hoc duo facit: primo, movet quaestiones in quibus locum habent; secundo, ostendit in quibus locum non habent; ibi: sed in convertentibus et cetera. Circa primum duo facit: primo, movet quaestiones in demonstrationibus affirmativis; secundo, ostendit quod hae quaestiones similiter locum habent in demonstrationibus negativis; ibi: similiter autem dico et in privativis et cetera. Circa primum duo facit: primo, movet quaestiones; secundo, ostendit ad quid huiusmodi quaestiones pertineant; ibi: est autem hoc intendere et cetera.

[79727] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 7 Circa primum movet tres quaestiones secundum tres terminos syllogismi. Et primo, movet quaestionem ex parte maioris extremitatis, utrum sit abire in infinitum ascendendo. Et in hac quaestione supponitur ultimum subiectum, quod non praedicatur de alio, et alia praedicantur de ipso. Sit ergo hoc c, et in c primo et immediate sit b, et in b sit e quasi de eo universaliter praedicatum, et iterum f sit in e similiter de eo universaliter praedicatum. Est ergo quaestio: utrum iste ascensus alicubi stet, ita scilicet quod sit devenire ad aliquid quod praedicetur de aliis universaliter, et nihil aliud praedicetur de ipso; aut hoc non sit necesse, sed contingat ascendere in infinitum?

[79728] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 8 Secundo, ibi: et iterum si de a quidem etc., movet quaestionem ex parte minoris termini, utrum scilicet sit ire in infinitum descendendo. Et in hac quaestione supponitur esse aliquod primum praedicatum universale, quod de aliis praedicetur, et nihil sit universalius eo, quod praedicetur de ipso. Sit ergo a tale, quod nihil de eo praedicetur sicut totum universale de parte, a vero praedicetur de c primo et immediate, et c de I, et I de b. Est ergo quaestio: utrum necesse sit hic descendendo stare, aut contingat in infinitum ire?

[79729] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 9 Et ostendit consequenter differentiam harum duarum quaestionum, quia in prima quaestione quaerebatur: si aliquis incipiat a particularissimo subiecto, quod nulli inest per modum quo totum universale inest parti, sed alia insunt ei, utrum contingat procedere in infinitum ascendendo? Secunda vero quaestio est: si aliquis incipiat ab universalissimo praedicato, quod praedicatur de aliis sicut totum universale de parte, et nihil hoc modo praedicatur de illo, utrum contingat descendendo procedere in infinitum?

[79730] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 10 Tertio, ibi: amplius media etc., movet tertiam quaestionem ex parte medii termini. Et in hac quaestione supponuntur duo extrema determinata, scilicet universalissimum praedicatum, et particularissimum subiectum; et quaeritur cum hoc, utrum possint esse infinita media: puta, si a sit universalissimum praedicatum, et c sit particularissimum subiectum, et inter a et c sit medium b, et inter a et b iterum sit aliud, et similiter inter b et c, et horum etiam mediorum sint alia media, inter ipsa scilicet et extrema, tam ascendendo quam descendendo. Est ergo quaestio: utrum hoc possit procedere in infinitum, aut hoc sit impossibile?

[79731] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 11 Deinde cum dicit: est autem hoc intendere etc., ostendit ad quid tendant huiusmodi quaestiones; in quo declaratur quod huiusmodi quaestiones pertinent ad materiam, de qua nunc agitur, scilicet ad demonstrationes. Dicit ergo quod intendere inquisitioni veritatis in istis quaestionibus idem est ac si quaeratur, utrum demonstrationes procedant in infinitum, vel ascendendo vel descendendo. Ascendendo quidem, ita quod quaelibet propositio, ex qua demonstratio procedit, sit demonstrabilis per aliam priorem demonstrationem; et hoc est quod subiungit, et si est demonstratio omnis, idest cuiuslibet propositionis. Quod quidam existimantes, circa principia erraverunt, ut dicitur in IV metaphysicae. Descendendo autem, si ex qualibet propositione demonstrata contingat iterum ad aliam demonstrationem posteriorem procedere. Et hoc est unum membrum dubitationis, si demonstrationes in infinitum procedunt, vel descendendo vel ascendendo. Aliud autem membrum dubitationis est, si demonstrationes ad invicem terminantur, ita scilicet quod una demonstratio confirmetur per aliam ascendendo, et ex una demonstratione procedat alia descendendo, et hoc usque ad aliquem terminum.

[79732] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 12 Deinde cum dicit: similiter autem dico etc., ostendit quod praedictae dubitationes habent locum etiam in demonstrationibus negativis, quia demonstratio negativa oportet quod utatur propositione affirmativa, in qua subiectum conclusionis contineatur sub medio, a quo praedicatum conclusionis removeatur. Secundum ergo quod est ascensus et descensus in affirmativis, oportet quod sit ascensus et descensus in negativis syllogismis, et propositionibus; ut puta si conclusio demonstrativi syllogismi sit, nullum c est a, et accipiatur sicut medium b, a quo a removeatur. Est ergo primo considerandum utrum a removeatur a b primo, sive immediate, aut sit aliquod medium accipere, a quo primo removeatur a quam a b, puta si prius removeatur ab I, quod oportet universaliter praedicari de b; et iterum erit considerandum utrum a removeatur ab aliquo per prius quam ab I, scilicet a t, quod praedicatur universaliter de I. Ita ergo et in his potest procedi in infinitum in removendo, ut semper sit aliquid accipere, a quo per prius removeatur, vel oportet alicubi stare.

[79733] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 31 n. 13 Deinde cum dicit: sed in convertibilibus etc., ostendit in quibus praedictae quaestiones locum non habeant. Quia in his, quae aequaliter de se invicem praedicantur et convertuntur ad invicem, non est accipere aliquod prius et posterius secundum illum modum, quo prius est, a quo non convertitur consequentia essendi, prout universalia sunt priora; quia sive praedicata sint infinita, ita scilicet quod procedatur in infinitum in praedicando, sive sint infinita ex utraque parte, idest tam ex parte praedicati quam ex parte subiecti, omnia huiusmodi infinita similiter se habebunt ad omnia; quia quodlibet eorum poterit praedicari de quolibet, et subiici cuilibet convertibilium. Nisi solum quod potest esse talis differentia, quod unum eorum praedicatur ut accidens, et aliud praedicatur sicut praedicamentum, idest sicut substantiale praedicatum. Et haec est differentia proprii et definitionis, quorum utrumque est convertibile; et tamen definitio est praedicatum essentiale, et propter hoc est prius naturaliter proprio, quod est praedicatum accidentale. Et inde est quod in demonstrationibus utimur definitione quasi medio ad demonstrandum propriam passionem de subiecto.


Lectio 32

[79734] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 1 Postquam philosophus movit quaestiones, hic incipit eas determinare; et dividitur in duas partes. In prima parte, ostendit quod quarumdam dubitationum solutio reducitur ad solutionem aliarum. In secunda, solvit dubitationem quantum ad illa, in quibus per se et principaliter difficultas consistit; ibi: quod autem in illis, si logice et cetera. Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod dubitatio, quae potest esse circa media, reducitur ad dubitationem, quae movetur de extremis, et, ea soluta, solvitur; secundo, ostendit quod dubitatio, quae est circa negativas demonstrationes, reducitur ad dubitationem, quae est de affirmativis; ibi: manifestum est autem in privativis et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a praedicante etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: nec si aliquis dicat et cetera.

[79735] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 2 Dicit ergo primo quod manifestum est, si quis rationem sequentem consideret, quod non contingit esse media infinita, si praedicationes tam in sursum quam in deorsum stent in aliquibus terminis, scilicet in summo praedicato et in infimo subiecto. Et exponit quid sit procedere praedicationes sursum, et deorsum; et dicit quod sursum ascenditur, quando proceditur ad magis universale, de cuius ratione est quod praedicetur: deorsum autem proceditur, quando itur ad magis particulare, de cuius ratione est quod subiiciatur.

[79736] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 3 Deinde cum dicit: si enim a praedicante etc., ostendit propositum per hunc modum. Sit ita quod a sit summum praedicatum, et c sit infimum subiectum, et sint infinita media, quorum quodlibet vocetur b. Quia igitur a erat primum praedicatum, praedicabitur de aliquo medio sibi propinquiori, et iterum illud medium de alio medio inferiori; et cum media sint infinita, sequitur quod in infinitum procedet praedicatio in descendendo, quod est contra positum. Ponebatur enim quod non descendat praedicatio in infinitum. Similiter etiam si incipiamus a c, quod est infimum subiectum, procedetur ascendendo in infinitum antequam perveniatur ad a, quod etiam est contrarium posito. Si ergo haec sint impossibilia, scilicet quod procedatur praedicando in infinitum sursum vel deorsum, sequetur quod impossibile sit media esse infinita. Et ita patet quod quaestio de infinitate mediorum reducitur ad quaestionem de infinitate extremorum.

[79737] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 4 Deinde cum dicit: neque enim si aliquis etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis obviare, dicens quod praedicta probatio procedebat, ac si a b c, idest medium et extrema, ita se haberent, quod essent habita ad invicem, ita scilicet, quod inter ea non esset aliquod medium: sic enim definitur habitum in V physicorum, quod scilicet consequenter se habet, cum tangat; et hoc videbatur in praedicta probatione supponi, scilicet quod a praedicaretur de aliquo medio quasi habito, idest immediate sequenti. Sed ille qui ponit media infinita, dicet quod hoc non contingit accipere. Dicit enim quod inter quoscunque terminos acceptos est aliquod medium.

[79738] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 5 Sed philosophus dicit quod nihil differt, sive sic accipiantur infinita media quod sint habita ad invicem, sicut contingit in discretis; puta, in civitate domus domui est habita, et in numeris unitas unitati: sive non possit inveniri in mediis aliquid habitum, sed semper inter duo media sit aliquod medium accipere; sicut accidit in continuis, in quibus inter quaelibet duo signa, sive inter duo puncta, semper est aliquod medium accipere. Et quod hoc nihil differat ad propositum, sive uno modo, sive alio, sic manifestat subdens: quia supposito quod sint infinita media inter a et c, quorum quodlibet vocatur b, quodcunque horum accipio, necesse est quod inter illud et a et c sint infinita media, vel non sint infinita respectu alterius eorum. Verbi gratia: ponamus quod media sint habita ad invicem, sicut accidit in discretis, et accipiamus aliquod medium quod sit habitum ad ipsum a; necesse erit quod inter illud medium et c sint adhuc infinita media. Et similiter si ponantur quaedam finita media inter a et illud medium acceptum. Et eadem ratio est si ponatur medium acceptum immediate coniungi ipsi c, vel per finita media ab eo distare. Ex quo igitur semper a medio accepto oportet accipere infinita media ad alterum extremorum, non differt utrum statim coniungatur alii extremorum, idest sine medio, vel non statim, idest per aliqua media: quia etiam si coniungatur uni extremo sine medio, necesse est quod postea inveniantur infinita media respectu alterius; et ita semper oportebit, si est infinitum in mediis, quod inveniatur infinitum in praedicationibus vel ascendendo vel descendendo, sicut praedicta probatio procedebat.

[79739] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 6 Deinde cum dicit: manifestum est autem etc., ostendit quod si in affirmativis demonstrationibus non proceditur in infinitum, neque in privativis in infinitum proceditur; et sic quaestio de demonstrationibus negativis reducitur ad quaestionem de affirmativis. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: tripliciter enim demonstratur etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: manifestum est autem et cetera. Dicit ergo primo, quod manifestum erit ex sequentibus, quod si in praedicativa, idest affirmativa demonstratione statur utrinque, idest in sursum et deorsum, necesse erit quod stetur in negativa demonstratione. Et ad exponendum hoc quod propositum est, dicit: sit ita quod non contingat ab ultimo, idest ab infimo subiecto, ire in sursum in infinitum versus praedicata universalia. Et exponit quid est ultimum, scilicet illud quod non inest alicui alii tanquam minus particulari, sed aliud sit in illo, et sit illud z. Et sit etiam quod incipiendo a primo versus ultimum non procedatur in infinitum. Et exponit quid sit primum illud, scilicet quod praedicatur de aliis, et nihil aliud praedicatur de eo, quasi eo universalius; ut sic primum intelligatur universalissimum, ultimum autem particularissimum. Si igitur ex utraque parte stetur in demonstrationibus affirmativis, dicit consequens esse quod etiam stetur in demonstrationibus negativis.

[79740] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 7 Deinde cum dicit: tripliciter enim etc., probat propositum. Et primo in prima figura; secundo in secunda; ibi: iterum sit b quidem etc.; tertio in tertia; ibi: tertius autem est et cetera. In tribus enim figuris contingit negativam concludi. Dicit ergo primo quod tripliciter potest demonstrari propositio negativa, per quam significatur aliquid non esse. Uno quidem modo in prima figura, secundum hunc modum, quod b insit c universaliter, minori existente universali affirmativa; a vero insit nulli b, maiori existente universali negativa. Quia igitur supponitur quod in affirmativis stetur et in sursum et in deorsum, necesse est quod ista propositio, quae est b-c, affirmativa, si non sit immediata, et quodcunque aliud spatium accipitur, existente aliquo medio inter b et c, necesse erit reducere in immediata; quia ista distantia, quae attenditur secundum habitudinem medii ad minorem extremitatem, est affirmativa, in qua supponitur esse status. Si autem accipiamus alterum spatium, quod est inter b et a, manifestum est quod, si haec propositio, nullum b est a, non est immediata, necesse est quod a removeatur ab aliquo alio per prius quam a b, et illud sit d; quod si accipiatur ut medium inter a et b, necesse est quod praedicetur universaliter de b, quia oportet minorem esse affirmativam. Et iterum si haec non sit immediata, nullum d est a, oportet quod a negetur ab aliquo alio per prius quam a d, puta sit illud e; quod eadem ratione oportebit universaliter praedicari de d. Quia ergo ascendendo statur in affirmativis, ut supponitur, sequitur per consequens quod sit devenire ad aliquid, de quo primo et immediate negetur ipsum a. Alioquin adhuc procederetur amplius in affirmativis, sicut ex praedictis patet.

[79741] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 8 Deinde cum dicit: iterum si b quidem etc., probat idem in negativa, quae concluditur in secunda figura. Sit enim ita quod b, quod est medium, praedicetur universaliter de a et negetur universaliter de c, et ex his concludatur quod, nullum c sit a. Si autem negativam iterum demonstrari oporteat, propter hoc quod est mediata, necesse est quod vel demonstretur in prima figura, de quo modo demonstrationis iam ostensum est quod habet statum, si in affirmativis sit status; aut oportet quod demonstretur per hunc modum, idest per secundam figuram; aut per tertium, idest per tertiam figuram. Dictum est autem in prima figura, quod habet statum in negativis, si sit status in affirmativis. Sed hoc quidem demonstrabitur nunc quantum ad secundam figuram. Demonstretur ergo haec propositio, nullum c est b, sic quod d universaliter praedicetur de b, maiori existente universali affirmativa, et negetur universaliter de c, minori existente universali negativa. Si iterum haec propositio, nullum c est d, est mediata, necesse erit accipere aliquod aliud medium, quod etiam praedicetur de d universaliter, et universaliter removeatur a c. Et ita, sicut proceditur in negativis demonstrationibus, oportebit procedere in affirmativis, scilicet quod b praedicabitur de a, et d de b, et aliquid aliud de d; et sic procedetur in infinitum in affirmativis. Quia ergo supponitur quod in affirmativis stetur in sursum, necesse est etiam quod stetur in negativis, secundum hunc modum, quo negativa demonstratur in secunda figura.

[79742] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 9 Deinde cum dicit: tertius autem est etc., ostendit idem in tertia figura. Sit ergo medium, ut b, de quo a universaliter praedicetur, c vero ab eo removeatur: sequitur particularis negativa, scilicet quod c negetur a quodam a. Et quod quidem in praemissa affirmativa, quae est, omne b est a, stetur, habetur ex suppositione; quod autem necesse sit stare etiam in hac negativa, nullum b est c, quae est maior, patet, quia si hoc debeat demonstrari, necesse est quod vel demonstretur per superius dicta, idest per primam et secundam figuram, vel demonstrabitur similiter sicut concludebatur conclusio, scilicet per tertiam figuram: ita tamen quod haec maior non assumatur ut universalis, sed ut particularis. Illo autem modo statur, scilicet si procedatur in prima et in secunda figura. Si autem procedatur in tertia figura ad concludendum, quoddam b non esse c, accipiatur medium e, de quo quidem b universaliter affirmetur, c vero ab eo particulariter negetur. Et hoc iterum similiter continget, quod secundum hoc procedetur in demonstratione negativa semper secundum augmentum praedicationis affirmativae in inferius: quia b, quod erat primum medium, praedicabitur de e, et e de quodam alio, et sic in infinitum. Quia igitur supponitur statum esse in affirmativis in deorsum, manifestum est quod stabitur in negativis ex parte ipsius c.

[79743] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 32 n. 10 Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod necesse est stare in demonstrationibus negativis, statu existente in affirmativis, si semper syllogizetur secundum eamdem figuram; sed potest in infinitum procedi, si nunc demonstretur per unam figuram, nunc per aliam. Et dicit, manifestum est quod si non procedatur in demonstrationibus una via, sed omnibus, aliquando quidem ex prima figura, aliquando autem ex secunda vel tertia, sic etiam oportebit statum esse in negativis, statu existente in affirmativis. Huiusmodi enim viae diversae demonstrandi sunt finitae, et quaelibet earum multiplicatur non in infinitum, sed finite ascendendo vel descendendo, ut ostensum est. Si autem finita finities accipiantur, necesse est totum esse finitum. Unde relinquitur quod omnibus modis necesse sit in demonstrationibus negativis esse statum, si sit status in affirmativis.


Lectio 33

[79744] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod si sit status in extremis, necesse est esse statum in mediis, et si sit status in affirmativis, necesse est esse statum in negativis; hic intendit ostendere quod sit status in affirmativis in sursum et deorsum. Et dividitur in duas partes: in prima parte, ostendit propositum logice, idest per rationes communes omni syllogismo, quae accipiuntur secundum praedicata communiter sumpta; in secunda, ostendit idem analytice, idest per rationes proprias demonstrationi, quae accipiuntur secundum praedicata per se, quae sunt demonstrationi propria; ibi: analytice autem manifestum et cetera. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod non sit procedere in infinitum in praedicatis, quae praedicantur in eo quod quid; in secunda, ostendit quod non sit procedere in infinitum universaliter in praedicatis affirmativis; ibi: universaliter autem sic dicimus et cetera.

[79745] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 2 Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod in privativis non est ire in infinitum, si stetur in affirmativis; hic iam manifestum erit quomodo aliqui speculantur in illis, idest in affirmativis, esse statum per logicas rationes. Et dicuntur hic logicae rationes, quae procedunt ex quibusdam communibus, quae pertinent ad considerationem logicae. Haec autem veritas manifesta est in his, quae praedicantur in eo quod quid est, idest in praedicatis, ex quibus quod quid est, idest definitio constituitur. Si enim huiusmodi praedicata dentur esse infinita, sequitur et quod non contingat definire aliquid, et quod si definitur aliquid, eius definitio non possit esse nota. Et hoc ideo, quia infinita non est pertransire. Non autem contingit definiri, neque definitionem cognosci, nisi descendendo perveniatur usque ad ultimum, et ascendendo perveniatur usque ad primum. Si ergo contingit aliquid definire, vel si contingit definitionem alicuius esse notam, ex utroque antecedenti sequitur hoc consequens, quod in praedictis praedicatis non sit procedere in infinitum, sed in eis contingat stare.

[79746] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 3 Deinde cum dicit: universaliter autem sic etc., ostendit universaliter quod in praedicatis affirmativis non sit procedere in infinitum. Et circa hoc duo facit: primo, quaedam praemittit, quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ostendit propositum; ibi: amplius si non est et cetera. Circa primum duo facit: primo, distinguit praedicata per accidens a praedicatis per se; secundo, distinguit praedicata per se ad invicem; ibi: quare autem in eo quod quid est et cetera. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit in quibusdam praedicatis, quod in eis non est procedere in infinitum, scilicet in his, quae praedicantur in quod quid est, ostendendum est hoc universaliter in omnibus praedicatis affirmativis.

[79747] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 4 Et incipit suam considerationem a praedicatis per accidens, in quibus est triplex modus verae praedicationis. Unus quidem modus est, quando accidens praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, album ambulat. Secundus modus est, quando subiectum praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, hoc magnum est lignum. Tertius modus est, quando accidens praedicatur de subiecto; puta, cum dicimus, lignum est album: vel cum dicimus, homo ambulat. Isti autem modi praedicandi sunt alteri et diversi ad invicem: quia cum subiectum praedicatur de accidente, puta, cum dicitur, album est lignum, hoc significatur, quod illud universale praedicatum, quod est lignum, praedicatur de subiecto, cui accidit esse album, scilicet de hoc particulari ligno, in quo est albedo. Idem enim est sensus cum dico, album est lignum, ac si dicerem, hoc lignum, cui accidit esse album, est lignum; non autem est sensus quod album sit subiectum ligni. Et hoc probat, quia subiectum fit hoc quod praedicatur de ipso sicut de subiecto, vel secundum totum, vel secundum partem, sicut homo fit albus: sed neque album, neque aliqua pars albi, quae vere sit album, idest quae sit de substantia ipsius albedinis, fit lignum; non enim accidens est subiectum transmutationis, qua de non ligno fit lignum. Omne autem quod incipit esse hoc, fit hoc; si igitur non fit hoc, non est hoc, nisi detur quod semper hoc fuerit; non autem semper fuit verum dicere, album est lignum, quia aliquando non simul fuerunt albedo et lignum. Cum ergo non sit verum dicere quod album fiat lignum, manifestum est quod album non est lignum proprie et per se loquendo: sed si hoc concedatur, album est lignum, intelligitur per accidens, quia scilicet illud particulare subiectum, cui accidit album, est lignum. Iste ergo est sensus huiusmodi praedicationis, in qua subiectum praedicatur de accidente. Sed cum dico, lignum est album, praedicando accidens de subiecto, non significo sicut in praedicto modo praedicationis, quod alterum aliquid sit substantialiter album, cui accidit esse lignum. Quod quidem significatur tam in praedicto modo, quo subiectum praedicatur de accidente, quam etiam in alio modo, quo accidens praedicatur de accidente, ut cum dico, musicum est album: hic enim nihil aliud significo, nisi quod ille homo particularis, puta Socrates, cui accidit esse musicum, est albus. Sed quando dico, lignum est album, significo quod ipsum lignum vere factum est subiectum albi, non quod aliquid aliud a ligno, vel a parte ligni, quae est lignum aliquod, sit factum album. Est ergo differentia in tribus modis praedictis: quia cum praedicatur accidens de subiecto, non praedicatur per aliquod aliud subiectum; cum autem praedicatur subiectum de accidente, vel accidens de accidente, fit praedicatio ratione eius quod subiicitur termino posito in subiecto; de quo quidem praedicatur aliud accidens accidentaliter, ipsa vero species subiecti essentialiter.

[79748] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 5 Et quia in quolibet praedictorum modorum utimur nomine praedicationis, et sicut possumus nomina ponere, ita possumus ea restringere; imponamus sic nomina in probatione sequenti, ut praedicari solum dicamus illud, quod dicitur hoc modo, scilicet non ratione alterius subiecti. Illud vero quod dicitur illo modo, scilicet ratione alterius subiecti, velut cum subiectum praedicatur de accidente, vel accidens de accidente, non dicatur praedicari, vel si dicatur praedicari, non dicatur praedicari simpliciter, sed secundum accidens. Et accipiamus semper illud, quod se habet per modum albi, ex parte praedicati, id autem, quod se habet per modum ligni, accipiatur ex parte subiecti. Hoc ergo supponamus praedicari semper, in probatione sequenti, quod praedicatur de eo, de quo praedicatur, simpliciter, et non secundum accidens. Et ratio quare debemus sic uti vocabulo praedicationis, haec est: quia loquimur in materia demonstrativa, demonstrationes autem non utuntur nisi talibus praedicationibus.

[79749] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 6 Deinde cum dicit: quare autem in quod etc. ostendit differentiam praedicatorum per se ad invicem. Et circa hoc duo facit: primo, distinguit praedicata ad invicem secundum diversa genera; secundo, ostendit differentiam praedicatorum; ibi: amplius substantiam quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod quia nos praedicari dicimus solum illud, quod praedicatur non secundum aliud subiectum, hoc autem diversificatur secundum decem praedicamenta; sequitur quod omne quod sic praedicatur, praedicetur aut in quod quid est, idest per modum substantialis praedicati, aut per modum qualis, vel quanti, vel alicuius alterius praedicamentorum, de quibus actum est in praedicamentis. Et addit cum unum de uno praedicetur: quia si praedicatum non sit unum sed multa, non poterit praedicatum simpliciter dici quid vel quale; sed forte dicetur simul quale quid, puta si dicam, homo est animal album. Fuit autem necessaria haec additio; quia si multa praedicentur de uno, ita quod multa accipiantur in ratione unius praedicati, poterunt in infinitum praedicationes multiplicari, secundum infinitos modos combinandi praedicata ad invicem. Unde cum quaeritur status in his quae praedicantur, necesse est accipere unum de uno praedicari.

[79750] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 7 Deinde cum dicit: amplius substantiam quidem etc., ostendit differentiam praedictorum praedicatorum. Et circa hoc tria facit: primo, proponit differentiam; secundo, manifestat per exempla; ibi: ut de homine et albo etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: species enim gaudeant et cetera. Dicit ergo primo, quod illa quae substantiam significant, oportet quod significent respectu eius de quo praedicantur, quod vere illud est, aut quod vere illud aliquid. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut ostendatur distinctio ex parte praedicati, quod vel significat totam essentiam subiecti, sicut definitio: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; vel significat partem essentiae, sicut genus, vel differentia: et hoc significat cum dicit; aut quod vere illud aliquid. Alio modo, et melius, ut ostendatur distinctio ex parte subiecti, quod quandoque est convertibile cum praedicato essentiali, sicut definitum cum definitione: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; quandoque vero est pars subiectiva praedicati, sicut homo animalis: et hoc significat cum dicit: aut quod vere illud aliquid. Homo enim aliquod animal est. Sed illa quae non significant substantiam, sed dicuntur de aliquo subiecto, quod quidem subiectum nec vere, idest essentialiter, est illud praedicatum, neque aliquid eius; omnia huiusmodi praedicata sunt accidentalia.

[79751] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 8 Deinde cum dicit: ut de homine est album etc., manifestat praemissam differentiam per exempla: et dicit quod cum dicimus, homo est albus, praedicatum illud est accidentale, quia homo non est quod vere album est, idest esse album non est essentia hominis; neque quod vere album aliquid, ut supra expositum est. Sed cum dicitur, homo est animal, forsan homo est quod vere est animal: animal enim significat essentiam hominis, quia illud ipsum quod est homo, est essentialiter animal. Et quamvis illa, quae non significant substantiam, sint accidentia, non tamen per accidens praedicantur. Praedicantur enim de quodam subiecto non propter aliquod aliud subiectum: puta cum dico, homo est albus, praedicatur album de homine, non ea ratione, quod aliquod aliud subiectum sit album, ratione cuius homo dicatur albus; sicut supra dictum est in his, quae praedicantur per accidens.

[79752] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 33 n. 9 Deinde cum dicit: species enim gaudeant etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod praedicata, quae significant substantiam, non sunt vere et essentialiter id, de quo praedicantur, vel aliquid eius: neque accidentia, quae sunt in individuis sicut in subiectis, conveniunt huiusmodi communibus praedicatis essentialibus; quia huiusmodi praedicata universalia significant quasdam essentias semper separatas per se subsistentes, sicut Platonici dicebant. Sed ipse respondet quia, si supponantur species, idest ideae, esse, debent gaudere, quia secundum Platonicos habent aliquod nobilius esse, quam res nobis notae naturales. Huiusmodi enim res sunt particulares et materiales, illae autem sunt universales et immateriales. Sunt enim quaedam praemonstrationes respectu naturalium, idest quaedam exemplaria horum: ut accipiantur hic monstra vel praemonstrationes sicut praemonstratur aliquid ad aliquid probandum. Quia ergo sunt praemonstrationes vel exemplaria rerum naturalium, necesse est quod in istis rebus naturalibus inveniantur aliquae participationes illarum specierum, quae pertinent ad essentiam harum rerum naturalium. Et ideo si sint huiusmodi species separatae, sicut Platonici posuerunt, nihil pertinent ad rationem praesentem. Nos enim intendimus de huiusmodi rebus, de quibus in nobis scientia per demonstrationem acquiritur. Et huiusmodi sunt res in natura existentes nobis notae, de quibus demonstrationes fiunt. Et ideo si detur quod animal sit quoddam separatum, quasi praemonstratio existens animalium naturalium, tunc cum dico, homo est animal, secundum quod hac propositione utimur in demonstrando, ly animal significat essentiam rei naturalis, de qua fit demonstratio.


Lectio 34

[79753] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 1 Praemissis his, quae necessaria sunt ad propositum demonstrandum, de distinctione praedicatorum ad invicem, hic accedit ad propositum ostendendum, scilicet quod non procedatur in praedicatis in infinitum. Et dividitur haec pars in partes duas, secundum duos modos quibus ostendit propositum. Secunda pars incipit ibi: adhuc autem alius et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod non est procedere in infinitum in praedicatis per modum circulationis; secundo, quod non procedatur in infinitum in eis secundum rectitudinem in sursum neque in deorsum; ibi: sed utique quod neque in sursum et cetera. Circa primum tria facit: primo, praemissis suppositis, addit quaedam adhuc necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ex his et aliis praemissis concludit propositum; ibi: impossibile est aeque praedicari etc.; tertio, probat; ibi: aut enim sicut substantia et cetera.

[79754] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 2 Primo ergo proponit duo: quorum unum est, quia cum praedicatum, quod significat accidens, significet aliquod genus accidentis, puta qualitatem, non potest esse quod duo se habeant hoc modo ad invicem, quod primum sit qualitas secundi, et secundum sit qualitas primi; alia est enim ratio qualitatis, et eius cui qualitas inest. Secundum est, quod universaliter non est possibile quod qualitas habeat quamcunque aliam qualitatem sibi inhaerentem; quia nullum accidens est subiectum alterius accidentis per se loquendo. Soli enim substantiae convenit proprie ratio subiecti.

[79755] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 3 Deinde cum dicit: impossibile est aeque etc., proponit, quasi ex praemissis concludens, quod intendit probare, et dicit: si ista sunt vera, quae praemissa sunt, impossibile est quod fiat mutua praedicatio ad invicem sic, idest secundum aliquem praedictorum modorum. Non autem ita hoc dicitur, quin contingat vere praedicari unum de alio, et e converso. Dicimus enim vere quod homo est albus, et album est homo. Sed hoc non fit aeque, idest secundum aequalem rationem praedicandi. Et similiter est in praedicatis essentialibus.

[79756] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 4 Deinde cum dicit: aut enim sicut substantia etc., ostendit propositum: et primo, in praedicatis essentialibus; secundo, in accidentalibus; ibi: verum etiam ipsius qualis et cetera. Circa primum tria facit: primo, ponit quamdam divisionem essentialium praedicatorum; secundo, resumit quoddam, quod supra probatum est; ibi: haec autem ostensa etc.; tertio, probat propositum; ibi: si quidem igitur genera et cetera. Dicit ergo primo, quod ad ostendendum quod non sit ad invicem aeque praedicari, primo oportet hoc considerare in essentialibus praedicatis. Aut enim quod aeque praedicatur praedicabitur sicut substantia, aut alio modo. Et si sicut substantia, aut sicut genus aut sicut differentia. Haec enim duo sunt partes definitionis, quae significant essentiam.

[79757] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 5 Deinde cum dicit: haec autem ostensa sunt etc., resumit quod supra probaverat, scilicet huiusmodi praedicata non esse infinita: quia si in infinitum procederent, non haberet in eis locum reciprocatio, seu circulatio. Dicit ergo quod sicut supra de his ostensum est, in huiusmodi non contingit procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum: sicut si bipes praedicatur de homine, et animal de bipede, et de animali aliquid alterum, non est hoc procedere in infinitum in sursum; neque in deorsum, ut si animal dicatur de homine in eo quod quid est, et homo de Callia, et hoc de quodam alio (supposito quod homo esset genus continens sub se multas species, quarum una esset Callias), non posset sic procedi in infinitum. Et resumit rationem ad ostendendum quod supra posuit, quia omnem huiusmodi substantiam, quae scilicet habet aliquid universalius, quod de ipsa praedicetur, et quae potest de alio inferiori praedicari, contingit definire: genera vero generalissima, de quibus alia universaliora non praedicantur, et singularia, quae non praedicantur de aliquibus inferioribus, non contingit definire. Solum ergo substantiam mediam definire contingit. Illam vero substantiam non contingit definire, de qua infinita praedicantur: quia oportet definientem intelligendo pertransire omnia illa, quae substantialiter praedicantur de definito; cum omnia cadant in definitione, vel sicut genus, vel sicut differentia. Infinita autem non contingit pertransire. Ergo oportet omnem universalem substantiam, quae non est supremum genus, neque infimum subiectum, non habere infinita, quae de ipsa substantialiter praedicentur. Sic ergo non est procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum.

[79758] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 6 Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit quod in substantialibus praedicatis non possit esse processus in infinitum per modum circulationis. Et dicit quod si aliqua praedicata substantialia praedicantur de aliquo ut genera, non praedicantur ad invicem aequaliter, idest convertibiliter, ita quod unum sit genus alterius et e converso. Et ad hoc probandum subdit: erit enim ipsum quod vere ipsum aliquid; quasi diceret: si aliquid praedicatur de aliquo ut genus, illud de quo praedicatur, est aliquid, quod vere est ipsum, idest est aliquid particulariter, quod substantialiter recipit praedicationem ipsius. Si ergo hoc praedicetur de illo ut genus, sequetur quod ipsum, quod particulariter conveniebat alicui, e converso particulariter recipiat praedicationem illius; quod est idem respectu eiusdem esse partem et totum, quod est impossibile. Et eadem ratio est de differentiis. Unde et in I topicorum dicitur quod problema de differentia reducitur ad problema de genere.

[79759] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 7 Deinde cum dicit: neque tamen qualis etc., ostendit quod non potest esse processus in infinitum per modum circulationis in praedicationibus, in quibus praedicatur accidens de subiecto. Et dicit quod neque etiam ipsius qualis potest esse conversio cum suo subiecto, aut aliorum nullum potest habere huiusmodi praedicationem, quae accidentaliter praedicantur, nisi fiat praedicatio per accidens; secundum quod dictum est quod accidentia non praedicantur de subiectis nisi per accidens. Qualitas enim et omnia alia huiusmodi accidunt substantiae: unde praedicantur de substantiis sicut accidens de subiecto.

[79760] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 8 Deinde cum dicit: sed utique neque in sursum etc., ostendit universaliter quod in nullo genere praedicationis sit procedere in infinitum in sursum aut deorsum. Et dicit quod non solum non est procedere in praedicationibus in infinitum secundum circulationem, sed neque etiam procedendo in sursum infinita erunt praedicata, et similiter nec in deorsum. Et ad hoc probandum, primo resumit quaedam supra posita; secundo ex his probat intentum; ibi: neque in sursum ergo et cetera.

[79761] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 9 Circa primum, primo resumit quod de unoquoque possunt aliqua praedicari, quidquid significent: sive sit quale, sive quantum, vel quodcunque aliud genus accidentis, vel etiam quae intrant substantiam rei, quae sunt essentialia praedicata. Secundo, resumit quod haec, scilicet substantialia praedicata, sunt finita. Tertio, resumit quod genera praedicamentorum sunt finita; scilicet quale et quantum et cetera. Si enim aliquis dicat quod quantitas praedicetur de substantia, et qualitas de quantitate, et sic in infinitum; hoc excludit per hoc, quod genera praedicamentorum sunt finita. Quarto, resumit quod, sicut supra expositum est, unum de uno praedicatur in simplici praedicatione. Et hoc ideo inducit, quia posset aliquis dicere quod primo praedicabitur unum de uno, puta de homine animal; et ista praedicatio multiplicabitur quousque poterit inveniri aliquod unum, quod de homine praedicetur. Quibus finitis, praedicabuntur duo de uno: puta, dicetur quod homo est animal album; et sic multo plura praedicata invenirentur secundum diversas combinationes praedicatorum. Rursus, praedicabuntur tria de uno: puta, dicetur quod homo est animal album magnum; et sic semper addendo ad numerum, magis multiplicabuntur praedicata, et erit procedere in infinitum in praedicatis, sicut etiam in additione numerorum. Sed hoc excludit per praedicationem unius de uno. Quinto, resumit ut non dicamus aliqua simpliciter praedicari de ipsis, quae non aliquid sunt, idest de accidentibus, quorum nullum est aliquid subsistens. De accidente enim neque subiectum neque accidens proprie praedicatur, ut supra dictum est. Omnia enim huiusmodi, quae non sunt aliquid substantiale, sunt accidentia, et de his nihil praedicatur simpliciter loquendo: sed haec quidem praedicantur per se, scilicet de subiectis, vel substantialia praedicata vel accidentalia. Illa vero secundum alium modum, idest per accidens, scilicet cum praedicantur de accidentibus, aut subiecta, aut accidentia. Haec enim omnia, scilicet accidentia, habent de sui ratione quod dicantur de subiecto: illud autem quod est accidens, non est subiectum aliquod; unde nihil proprie loquendo potest de eo praedicari, quia nihil talium, scilicet accidentium, ponimus esse tale, quod dicatur id, quod dicitur, idest quod suscipiat praedicationem eius, quod de eo praedicatur, non quasi aliquid alterum existens, sicut accidit in substantiis. Homo enim dicitur animal vel album, non quia aliquid aliud sit animal vel album, sed quia ipsummet quod est homo, est animal vel album: sed album ideo dicitur homo vel musicum, quia aliquid alterum, scilicet subiectum albi, est homo vel musicum. Sed ipsum accidens inest aliis; et alia, quae praedicantur de accidente, praedicantur de altero, idest de subiecto accidentis; et propter hoc praedicantur de accidente, ut dictum est. Hoc autem introduxit, quia si accidens praedicatur de subiecto, et e converso, et omnia quae accidunt subiecto, praedicentur de se invicem, sequetur quod praedicatio procedat in infinitum, quia uni infinita accidunt.

[79762] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 10 Deinde cum dicit: neque in sursum ergo etc., ostendit propositum ex praemissis, scilicet quod in praedicatione, qua praedicatur unum de uno, non proceditur in infinitum, neque in sursum neque in deorsum; quia omnia accidentia praedicantur de his, quae pertinent ad substantiam rei, quod erat quinta suppositio. Substantialia autem praedicata non sunt infinita (quod erat secunda suppositio); et ita ex parte subiectorum non proceditur in infinitum in huiusmodi praedicationibus, quasi in deorsum. In sursum autem neutra sunt infinita, scilicet neque substantialia praedicata, neque accidentalia: quia et genera accidentium sunt finita, et in unoquoque generum non est procedere in infinitum, neque in sursum neque in deorsum, sicut neque in substantialibus praedicatis; quia in quolibet praedicamento genus praedicatur de specie in eo quod quid est. Unde concludi potest universaliter quod necesse est esse aliquod primum subiectum, de quo aliquid praedicetur, existente statu praedicationis in deorsum: et de hoc aliquid aliud praedicabitur, et hoc habebit statum in sursum: et erit invenire aliquid quod non amplius praedicabitur de alio, neque sicut posterius praedicatur de priori per accidens, neque sicut prius praedicatur de posteriori per se. Hic igitur est unus modus logice demonstrandi propositum, qui sumitur secundum diversos modos praedicationis.

[79763] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 34 n. 11 Deinde cum dicit: adhuc autem alius etc., ponit secundum modum probationis, et dicit quod quando est aliqua talis propositio, in qua praedicatur aliquid de subiecto, si aliqua possunt per prius praedicari de illo subiecto, talis propositio demonstrabilis erit: puta haec propositio, homo est substantia, demonstratur per hanc, animal est substantia, quia de animali per prius praedicatur substantia quam de homine. Si autem aliqua propositio est demonstrabilis, non possumus eam melius cognoscere quam sciendo: sicut principia indemonstrabilia melius cognoscimus quam sciendo, quia cognoscimus ea ut per se nota. Et iterum huiusmodi demonstrabilia non possumus scire nisi per demonstrationem; quia demonstratio est syllogismus faciens scire, ut supra dictum est. Item considerandum est quod si aliqua propositio est nota per aliam, si illam per quam nota est nescimus, neque cognoscimus eam meliori modo quam sciendo, consequens est quod nec sciamus illam propositionem, quae per eam cognoscitur. His igitur tribus suppositis, procedit sic. Si contingit aliquid simpliciter scire per demonstrationem, et non ex aliquibus nec ex suppositione, necesse est quod sit status in praedicatis, quae accipiuntur ut media. Dicit autem simpliciter, et non ex aliquibus, ad excludendum demonstrationes ducentes ad impossibile; in quibus proceditur contra positiones aliquas ex aliquibus propositionibus datis. Dicit autem neque ex suppositione, ad excludendum demonstrationes quia, quales fiunt in scientiis subalternis; quae supponunt conclusiones superiorum scientiarum, ut supra habitum est. Est ergo simpliciter per demonstrationem scire, quando quaelibet propositionum praemissarum, si sit demonstrabilis, scitur per demonstrationem; et si non est demonstrabilis, intelligitur per seipsam. Et hoc supposito, necesse est quod sit status in praedicationibus, quia si non fuerit status, sed semper potest accipi aliquid superius, sequitur quod omnium sit demonstratio, ut primo dicebatur. Si ergo aliqua conclusio demonstratur, oportet quod quaelibet praemissarum sit demonstrabilis. Sic ergo ad eius cognitionem nullo modo possumus melius nos habere, quam sciendo eam per demonstrationem: ergo oportebit eam demonstrare per aliquas alias propositiones, et illas iterum per alias, et sic in infinitum. Quia igitur infinita non est transire, non poterimus ea cognoscere per demonstrationem, neque melius ea cognoscere possumus, cum omnia sint demonstrabilia. Ergo sequetur quod nihil contingat scire per demonstrationem simpliciter, sed solum ex suppositione. Ultimo autem epilogando concludit principale propositum.


Lectio 35

[79764] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 1 Postquam philosophus ostendit logice quod non sit procedere in infinitum in praedicatis in sursum aut deorsum, hic ostendit idem analytice. Et dividitur in duas partes: in prima ostendit principale propositum; in secunda infert quaedam corollaria ex dictis; ibi: monstratis autem his manifestum et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit: secundo, probat propositum; ibi: demonstratio quidem enim et cetera.

[79765] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 2 Dicit ergo primo, quod hoc quod non contingit in demonstrativis scientiis, de quibus intendimus, praedicationes in infinitum procedere, neque in sursum neque in deorsum, brevius et citius poterit manifestari analytice quam manifestatum sit logice. Ubi considerandum est quod analytica, idest demonstrativa scientia, quae resolvendo ad principia per se nota iudicativa dicitur, est pars logicae, quae etiam dialecticam sub se continet. Ad logicam autem communiter pertinet considerare praedicationem universaliter, secundum quod continet sub se praedicationem quae est per se, et quae non est per se. Sed demonstrativae scientiae propria est praedicatio per se. Et ideo supra logice probavit propositum, quia ostendit universaliter in omni genere praedicationis non esse processum in infinitum; hic autem intendit ostendere analytice, quia hoc probat solum in his, quae praedicantur per se. Et haec est via expeditior: et ideo sufficit ad propositum, quia in demonstrationibus non utimur nisi tali modo praedicationis.

[79766] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 3 Deinde cum dicit: demonstratio quidem etc., ostendit propositum. Et circa hoc tria facit: primo, proponit qua praedicatione analytica, idest demonstrativa scientia, utatur, quia praedicatione per se; secundo, resumit quot sunt modi talis praedicationis; ibi: per seipsa vero etc.; tertio, ostendit quod in nullo modo praedicationis per se possit procedi in infinitum; ibi: horum autem neutra contingunt et cetera. Dicit ergo primo, quod demonstratio est solum circa illa, quae per se insunt rebus. Tales enim sunt eius conclusiones, et ex talibus demonstrat, ut supra habitum est.

[79767] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 4 Deinde cum dicit: secundum seipsa autem etc., ponit duos modos praedicandi per se. Nam primo quidem praedicantur per se quaecunque insunt subiectis in eo quod quid est, scilicet cum praedicata ponuntur in definitione subiecti. Secundo, quando ipsa subiecta insunt praedicatis in eo quod quid est, idest quando subiecta ponuntur in definitione praedicatorum. Et exemplificat de utroque modo. Nam impar praedicatur de numero per se secundo modo, quia numerus ponitur in definitione ipsius imparis. Est enim impar numerus medio carens. Multitudo autem vel divisibile praedicatur de numero, et ponitur in definitione eius. Unde huiusmodi praedicantur per se de numero primo modo. Alii autem modi, quos supra posuit, reducuntur ad istos.

[79768] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 5 Deinde cum dicit: horum autem neutra etc., ostendit quod in utroque modo praedicationis per se necesse est esse statum. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quod necessarium est esse statum in utroque modo praedicationis per se, tam in sursum quam in deorsum; secundo, concludit quod non possit esse infinitum in mediis; ibi: si autem sic est etc.; tertio, concludit quod non potest procedi in infinitum in demonstrationibus; ibi: si vero hoc et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum in secundo modo dicendi per se, quando scilicet subiectum ponitur in definitione praedicati; secundo, in primo modo, quando praedicatum ponitur in definitione subiecti; ibi: neque etiam quaecunque et cetera.

[79769] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 6 Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam sic procedit: primo quidem praemittit propositum, scilicet quod in neutro modo dicendi per se contingit in infinitum procedere; deinde probat hoc in secundo modo, puta cum impar praedicatur de numero. Si enim procedatur ulterius, quod aliquid aliud praedicetur per se de impari secundum istum modum dicendi per se, sequitur quod impar insit in definitione eius. Numerus autem ponitur in definitione imparis: unde sequeretur quod etiam numerus ponatur in definitione illius tertii, quod per se inest impari. Sed hic non contingit abire in infinitum, ut scilicet infinita insint in definitione alicuius, sicut supra probatum est. Relinquitur ergo quod in talibus per se praedicationibus non contingit procedere in infinitum in sursum, idest ex parte praedicati.

[79770] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: at vero necesse est omnia etc., et dicit quod quantumcunque procedatur in huiusmodi per se praedicationibus secundi modi, oportebit quod omnia praedicata per ordinem accepta insint primo subiecto, puta numero, quasi praedicata de eo: quia si impar per se praedicatur de numero, oportet quod quidquid per se praedicatur de impari, etiam per se praedicetur de numero. Et iterum oportet quod numerus omnibus illis insit; quia si numerus ponitur in definitione imparis, oportet quod ponatur in definitione omnium eorum, quae definiuntur per impar. Et ita sequitur quod mutuo sibi invicem insint. Ergo erunt convertibilia et non se invicem excedentia; sic enim propriae passiones se habent ad sua subiecta. Unde si etiam sint infinita per se praedicata secundum hunc modum, non erit ad propositum, quo aliquis intendit ponere infinita in praedicatis esse, vel in sursum vel in deorsum.

[79771] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 8 Deinde cum dicit: neque etiam quaecunque sunt etc., probat propositum in primo modo dicendi per se: et dicit quod illa, quae praedicantur in eo quod quid est, idest quasi posita in definitione subiecti, non possunt esse infinita, quia non contingeret definire, ut supra probatum est. Ex hoc ergo concludit quod si omnia, quae praedicantur in demonstrationibus, per se praedicantur, et in praedicatis per se non est procedere in infinitum in sursum, necesse est quod praedicata in demonstrationibus stent in sursum. Et ex hoc etiam sequitur quod stent in deorsum, quia ex quacunque parte ponatur infinitum, tollitur scientia et definitio, ut ex supra dictis patet.

[79772] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 9 Deinde cum dicit: si autem sic est etc., concludit ex praemissis quod si est status in sursum et deorsum, quod media non contingit esse infinita. Supra enim ostendit quod extremis existentibus determinatis, media non possunt esse infinita.

[79773] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 35 n. 10 Deinde cum dicit: si vero hoc est etc., concludit ulterius quod in demonstrationibus non proceditur in infinitum: et dicit quod si praedicta sunt vera, necesse est esse aliqua prima principia demonstrationum, quae non demonstrantur; et sic non omnium erit demonstratio, secundum quod quidam dicunt, ut in principio huius libri dictum est. Et quod hoc sequatur ostendit. Posito enim quod sint aliqua principia demonstrationum, necesse est quod illa sint indemonstrabilia; quia cum omnis demonstratio sit ex prioribus, ut supra habitum est, si principia demonstrarentur, sequeretur quod aliquid esset prius principiis; quod est contra rationem principii. Et ita, si non sunt omnia demonstrabilia, sequetur quod non procedant demonstrationes in infinitum. Omnia autem praedicta consequuntur ex hoc quod ostensum est, quod non proceditur in infinitum in mediis: quia nihil est aliud ponere verum esse quodcunque praedictorum, scilicet vel quod demonstrationes procedant in infinitum, vel quod omnia sint demonstrabilia, vel quod nulla sint demonstrationum principia, quam ponere nullum spatium esse immediatum et indivisibile; idest ponere duos terminos sibi invicem non cohaerere in aliqua propositione affirmativa vel negativa, nisi per medium. Si enim aliqua propositio sit immediata, sequitur quod sit indemonstrabilis; quia cum aliquid demonstratur, oportet sumere terminum immittendo, idest, quod sit infra praedicatum et subiectum; de quo scilicet per prius praedicetur praedicatum quam de subiecto, vel a quo prius removeatur. Non autem in demonstrationibus accipitur medium assumendo extrinsecus: hoc enim esset assumere extraneum medium, et non proprium, quod contingit in litigiosis et dialecticis syllogismis. Si ergo demonstrationes contingit in infinitum procedere, sequitur quod sint media infinita inter duos terminos. Sed hoc est impossibile, si praedicationes steterint in sursum et deorsum, ut supra probatum est. Et quod stent praedicationes in sursum et deorsum, prius ostendimus logice, et postea analytice, ut expositum est. Per hanc igitur conclusionem ultimo inductam manifestat intentionem totius capituli, et quare quaelibet propositio sit inducta.


Lectio 36

[79774] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod non contingit procedere in infinitum in demonstrationibus, hic inducit quaedam corollaria ex dictis. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod necesse est accipere aliquas primas propositiones; secundo, quomodo illis primis sit utendum in demonstrationibus; ibi: cum autem oportet demonstrare et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod necesse est devenire ad aliquod primum, quando unum de pluribus praedicatur; secundo, quando unum praedicatur de uno; ibi: manifestum autem et cetera. Circa primum quatuor facit: primo, proponit intentum; secundo, manifestat propositum; ibi: ut scaleno etc.; tertio, probat; ibi: sit autem b etc.; quarto, excludit quamdam obviationem; ibi: in eodem quidem genere et cetera.

[79775] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 2 Dicit ergo primo, quod demonstratis praemissis, scilicet quod non sit procedere in infinitum in praedicationibus et demonstrationibus, manifestum est quod si aliquid praedicatur de duobus, puta a de c et d, ita scilicet quod unum eorum non praedicetur de altero, aut nullo modo, sicut animal praedicatur de homine et bove, quorum unum nullo modo de alio praedicatur, aut non de omni, puta animal praedicatur de homine et masculo, quorum neutrum de altero universaliter praedicatur; sic, inquam, se habentibus terminis, manifestum est quod non oportet quod illud praedicatum, quod de utroque praedicatur, insit utrique secundum aliquod commune, et hoc semper, idest in infinitum procedendo.

[79776] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 3 Deinde cum dicit: ut scaleno et isosceli etc., manifestat propositum per exemplum. Sunt enim duae species trianguli, quarum una vocatur scalenon, vel triangulus gradatus, cuius sunt tria latera inaequalia; alia est isosceles, cuius sunt duo latera aequalia: unum autem horum non praedicatur de altero; utrique autem inest haec passio, habere tres angulos aequales duobus rectis. Inest autem hoc eis secundum aliquid commune, scilicet secundum quod uterque horum est figura quaedam, scilicet triangulus. Hoc autem non semper sic se habet, scilicet quod in infinitum conveniat secundum aliquid aliud; puta quod habere tres conveniat triangulo iterum secundum aliquid aliud, et sic in infinitum.

[79777] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 4 Deinde cum dicit: sit enim b secundum etc., probat propositum et dicit: sit ita quod b praedicetur de c et de d secundum hoc commune, quod est a. Manifestum est ergo quod b erit in c et in d secundum illud commune, quod est a; et si iterum insit a secundum aliquod commune, et iterum illi communi secundum aliquid aliud, procedetur in infinitum in mediis. Sequitur igitur quod inter duo extrema, quae sunt c et b, cadant infiniti termini medii. Hoc autem est impossibile: ergo non necesse est, si idem insit pluribus, quod semper in infinitum insit eis secundum aliquid commune; quia necesse est quod deveniatur ad aliqua spatia immediata, idest ad aliquas immediatas praedicationes, quas appellat spatia, ut supra dictum est.

[79778] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 5 Quantum igitur videtur ex hac probatione Aristotelis, non est suus intellectus, quod hoc non semper sit verum, quod quando aliquid praedicatur de pluribus, quae de se invicem non praedicantur, quod illud non insit illis pluribus secundum aliquid commune. Hoc enim verum est in omni quod praedicatur sicut passio: oportet enim si inest pluribus, quod insit eis secundum aliquid commune, licet forte illud sit innominatum, sicut supra dictum est cum de universali ageretur. Sed in illo communi non proceditur in infinitum, ut haec ratio inducta a philosopho evidenter probat. Si autem accipiatur aliquid, quod insit pluribus sicut genus speciebus, non semper oportebit aliquid prius accipere, secundum quod insit, puta si vivum insit homini et asino secundum aliquod prius, scilicet secundum animal; animali autem et plantae non inest secundum aliquod prius, quia haec sunt primae species corporis vivi, sive animati.

[79779] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 6 Deinde cum dicit: in eodem quidem genere etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod semper accipitur secundum aliquid commune, quia potest accipi commune alterius generis: puta si dicamus quod esse seipsum movens inest homini et asino secundum hoc commune, quod est animal, et secundum aliud commune, quod est habens quantitatem, vel habens colorem, aut aliquid aliud huiusmodi; quae possunt accipi in infinitum. Et ad hoc excludendum dicit, quod necesse est terminos medios, qui accipiuntur, accipi ex eodem genere et ex eisdem atomis, idest indivisibilibus. Et appellat atomos, ipsos terminos extremos: inter quos oportet accipi medium, si illud commune, quod accipitur ut medius terminus, sit de numero eorum, quae praedicantur per se. Quare autem oporteat ex eodem genere assumere terminos medios, ostendit per hoc, quod sicut supra habitum est, non contingit demonstrationem transire de uno genere in aliud.

[79780] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 7 Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., ostendit quod necesse est devenire ad aliquod unum in praedicabilibus, in quibus praedicatur unum de uno. Et primo, in affirmativis; secundo, in negativis; ibi: similiter autem et si a et cetera. Dicit ergo primo, manifestum esse quod cum a praedicatur de b, si horum sit aliquod medium, quod illo medio uti possumus ad demonstrandum quod a sit in b: et haec sunt principia huiusmodi conclusionis. Et quaecunque accipiuntur ut media, sunt principia conclusionum mediatarum, quae per ea concluduntur. Nihil enim aliud sunt elementa, sive principia demonstrationum, quam propositiones immediatae. Et hoc dico vel omnes, vel universales: quod quidem potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut propositio universalis accipiatur secundum quod dividitur contra singularem. Nam species specialissima non praedicatur de singulari per aliquod medium. Unde haec propositio est immediata: Socrates est homo, non tamen est principium demonstrationis, quia demonstrationes non sunt de singularibus, cum eorum non sit scientia: et ita non omnis propositio immediata est demonstrationis principium, sed solum universalis. Alio modo potest intelligi secundum quod propositiones universales dicuntur propositiones communes in omnibus propositionibus alicuius scientiae, sicut, omne totum est maius sua parte: unde huiusmodi sunt simpliciter demonstrationum principia, et omnibus per se nota. Haec autem propositio, homo est animal, vel, isosceles est triangulus, non est principium demonstrationis in tota scientia, sed solum aliquarum particularium demonstrationum; neque etiam huiusmodi propositiones sunt omnibus per se notae. Sic igitur si sit aliquod medium propositionis datae, erit demonstrare per aliquod medium, quousque deveniatur ad aliquod immediatum. Si vero non sit aliquod medium propositionis datae, non poterit demonstrari. Sed haec est via ad inveniendum prima principia demonstrationum, scilicet procedere a mediatis ad immediata resolvendo.

[79781] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 8 Deinde cum dicit: similiter autem erit etc., ostendit quod sit accipere primum in negativis; et dicit quod si a negetur de b, si sit accipere aliquod medium, a quo scilicet per prius removeatur a quam a b, tunc haec propositio, b non est a, erit demonstrabilis. Si autem non sit aliquod tale medium accipere, non erit haec propositio demonstrabilis, sed principium demonstrationis. Et tot erunt elementa, idest principia demonstrationis, quot erunt termini; ad quos scilicet statur, ut ultra non sit invenire medium. Propositiones enim quae fiunt ex huiusmodi terminis, sunt principia demonstrationis. Puta si c immediate praedicetur de b, et a immediate removeatur a b, aut praedicetur de eo immediate, b erit terminus ad quem ultimo pervenitur in mediis sumendis: unde utraque propositio erit immediata, et demonstrationis principium. Et patet ex praemissis quod sicut sunt quaedam principia indemonstrabilia affirmativa, in quibus unum de alio praedicatur, significando quod hoc essentialiter est illud, sicut cum genus praedicatur de proxima specie, vel hoc sit in illo, sicut cum passio praedicatur de proprio et immediato subiecto; ita etiam sunt principia indemonstrabilia in negativis, negando vel essentiale praedicatum, vel etiam propriam passionem. Ex quo patet quod quaedam sunt principia demonstrationis ad demonstrandum conclusionem affirmativam, quam oportet concludere ex omnibus affirmativis; et quaedam sunt principia demonstrationis ad probandum conclusionem negativam, ad cuius illationem oportet assumere aliquam negativam.

[79782] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 9 Deinde cum dicit: cum autem oporteat etc., ostendit quomodo utendum sit primis propositionibus in demonstrando. Et primo, in demonstrationibus affirmativis; secundo, in negativis; ibi: in privativis autem et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit qualiter oporteat sumere propositiones primas et immediatas in demonstrationibus; secundo, ostendit quomodo huiusmodi propositiones se habeant ad demonstrationes; ibi: et quemadmodum in aliis etc.; tertio, epilogat; ibi: in ostensivis quidem igitur et cetera.

[79783] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 10 Dicit ergo primo, quod quando oportet demonstrare aliquam conclusionem affirmativam, puta, omne b est a, necesse est accipere aliquid quod primo praedicetur de b quam a, et de quo a etiam praedicetur, et sit illud c; et si iterum aliquid sit, de quo a per prius praedicetur quam de c, sic semper procedendo; sic nec propositio nec terminus significans aliquod ens accipietur in demonstrando extra ipsum a, quia oportebit quod a praedicetur de eo per se, et ita quod contineatur sub eo et non sit ab eo extrinsecum; sed oportebit semper condensare media. Et loquitur ad similitudinem hominum, qui videntur esse condensati sedentes in aliqua sede, quando inter sedentes nullus potest intercidere medius. Ita et media in demonstratione dicuntur densata, quando inter terminos acceptos nihil cadit medium. Et hoc est quod dicit, quod medium densatur quousque perveniatur ad hoc quod spatia fiant indivisibilia; idest, distantiae inter duos terminos sint tales, quod non possint dividi in plures huiusmodi distantias, sed sit unum spatium tantum. Et hoc contingit, quando propositio est immediata. Tunc enim vere est una propositio non solum actu, sed etiam potentia, quando est immediata. Si enim sit mediata, quamvis sit una in actu, quia unum praedicatur de uno, tamen est multa in potentia, quia accepto medio formantur duae propositiones. Sicut etiam linea, quae est una in actu in quantum est continua, est tamen multa in potentia, in quantum est divisibilis per punctum medium. Et ideo dicit quod propositio immediata est una sicut simplex indivisibilis.

[79784] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 11 Deinde cum dicit: et quemadmodum in aliis etc., ostendit quomodo se habeat propositio immediata ad demonstrationem. Ubi considerandum est quod, sicut habetur in X Metaphys., in quolibet genere oportet esse unum primum, quod est simplicissimum in genere illo, et mensura omnium quae sunt illius generis. Et quia mensura est homogenea mensurato, secundum diversitatem generum oportet esse huiusmodi prima indivisibilia diversa. Unde hoc non est idem in omnibus: sed in gravitate ponderum accipitur ut unum indivisibile uncia, sive mna, idest quoddam minimum pondus; quod tamen non est simplex omnino, quia quodlibet pondus est divisibile in minora pondera, sed accipitur ut simplex per suppositionem. In melodiis autem accipitur ut unum principium tonus, qui consistit in sesquioctava proportione, vel diesis, quae est differentia toni et semitonii. Et in diversis generibus sunt diversa principia indivisibilia. Syllogismi autem principia sunt propositiones; unde oportet quod propositio simplicissima, quae est immediata, sit unum, quod est mensura syllogismorum. Demonstratio autem addit supra syllogismum quod facit scientiam. Comparatur autem intellectus ad scientiam sicut unum et indivisibile ad multa. Nam scientia est per decursum a principiis ad conclusiones; intellectus autem est absoluta et simplex acceptio principii per se noti. Unde intellectus respondet immediatae propositioni; scientia autem conclusioni, quae est propositio mediata. Sic igitur demonstrationis, in quantum est syllogismus, unum indivisibile est propositio immediata. Ex parte autem scientiae, quam causat, unum eius est intellectus.

[79785] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 12 Deinde cum dicit: in demonstrativis quidem etc., epilogando concludit quod supra ostensum est, scilicet quod in affirmativis syllogismis medium non cadit extra extrema.

[79786] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 13 Deinde cum dicit: in privativis autem ubi quidem etc., ostendit quomodo utendum sit propositionibus immediatis in syllogismis negativis. Et primo, in prima figura; secundo, in secunda; ibi: si vero oporteat monstrare etc.; tertio, in tertia; ibi: in tertio autem modo et cetera. Dicit ergo primo, quod in negativis syllogismis, nihil mediorum acceptorum procedendo ad immediata cadit extra genus terminorum affirmativae propositionis in prima figura: puta si demonstrandum sit quod nullum b est a, et accipiatur medium c, tali existente syllogismo, nullum c est a; omne b est c; ergo nullum b est a. Si ergo oporteat iterum probare quod in nullo c sit a, oportet accipere medium ipsius c et a, quod scilicet praedicetur de c, et per consequens de b, et sic pertinebit ad genus terminorum affirmativae propositionis: et ita semper procedetur quod media accepta non cadent extra affirmativam propositionem; cadent tamen extra genus praedicati negativi, puta extra genus a.

[79787] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 14 Deinde cum dicit: si vero oporteat demonstrare etc., ostendit qualiter hoc se habeat in secunda figura; et dicit quod si oporteat demonstrare quod nullum e sit d, in secunda figura, accipiendo medium c, ut fiat talis syllogismus, omne d est c; nullum e est c, aut, quoddam e non est c; ergo nullum, vel, non omne e est d; nunquam medius terminus acceptus cadet extra e. Quia si oportebit iterum demonstrare quod nullum e est c, oportebit iterum accipere aliquod medium inter e et c; quia oportebit in secunda figura semper probare negativam; affirmativa enim in hac figura probari non potest. Unde sicut in prima figura media accepta semper accipiuntur ex parte propositionis affirmativae, ita oportet in secunda figura semper media accipi ex parte propositionis negativae.

[79788] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 36 n. 15 Deinde cum dicit: in tertio autem modo etc., ostendit qualiter hoc se habeat in tertia figura; et dicit quod in tertia figura media accepta non erunt neque extra praedicatum, quod negatur, neque extra subiectum, a quo negatur. Et hoc ideo quia medium subiicitur affirmativae vel negativae utrique; unde si oportet accipere adhuc aliquod medium, oportet iterum illud medium subiici utrique affirmando vel negando; et sic media accepta nunquam accipientur neque extra praedicatum negatum nec extra subiectum, de quo negatur.


Lectio 37

[79789] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 1 Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, hic agit de comparatione demonstrationum ad invicem. Et quia scientia ex demonstratione causatur, ideo dividitur pars ista in duas partes: in prima, agit de comparatione demonstrationis; in secunda, de comparatione scientiae; ibi: certior autem scientia est et cetera. Circa primum tria facit: primo, movet dubitationem de comparatione demonstrationum; secundo, dicit quo ordine sit procedendum; ibi: primo quidem igitur etc.; tertio, prosequitur dubitationes motas; ibi: videbitur quidem igitur et cetera.

[79790] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 2 Dicit ergo primo quod demonstratio tripliciter dividitur: uno enim modo dividitur in universalem et particularem; alio autem modo dividitur in categoricam et privativam, idest affirmativam et negativam; tertio modo dividitur in eam quae demonstrat ostensive, et in eam quae ducit ad impossibile. Est ergo quaestio in singulis divisionibus qualis potior sit.

[79791] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 3 Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., ostendit quo ordine sit agendum; et dicit quod primo agendum est de comparatione universalis et particularis demonstrationis. Et cum hoc fuerit ostensum, tunc dicemus et de demonstratione, quae demonstrat aliquid affirmative, et de ea quae demonstrat ad impossibile; utrum scilicet affirmativa sit potior, et utrum ea quae est ad impossibile sit potior.

[79792] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 4 Deinde cum dicit: videbitur quidem igitur etc., prosequitur dubitationes propositas. Et primo, de comparatione demonstrationis particularis et universalis; secundo, de comparatione affirmativae et negativae; ibi: quod autem affirmativa etc.; tertio, de comparatione ostensivae et ducentis ad impossibile; ibi: quoniam autem categorica et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit rationes ad ostendendum quod particularis demonstratio sit potior quam universalis; secundo, solvit eas; ibi: aut primum quidem etc.; tertio, ponit rationes in contrarium; ibi: amplius si demonstratio et cetera.

[79793] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 5 Circa primum ponit tres rationes, dicens quod quibusdam forte videbitur per has rationes immediate ponendas, quod particularis demonstratio sit dignior quam universalis. Et prima ratio talis est. Illa demonstratio est potior, per quam maxime scimus. Et hoc sic probat, quia virtus demonstrationis est scire. Dicitur enim virtus uniuscuiusque id quod ultimum potest, sicut hominis qui potest ferre centum libras, virtus non est quod ferat decem, sed quod ferat centum, quod est ultimum suae potentiae, ut dicitur in I de coelo et mundo. Hoc autem est maximum quod potest facere demonstratio, scilicet quod faciat scire. Unde haec est virtus demonstrationis. Unumquodque autem tanto perfectius est, quanto magis attingit ad propriam virtutem, ut patet in VII Physic. Unde manifeste patet haec propositio, quod tanto est demonstratio potior, quanto magis facit scire. Assumit autem quod magis scimus unumquodque cum cognoscimus ipsum secundum se, quam quando cognoscimus ipsum secundum aliud: ut puta, cum cognoscimus de Corisco quod ipse Coriscus est musicus, magis hoc scimus quam si sciamus solum quod homo est musicus. Et ista etiam propositio simpliciter vera est, quia semper id quod est per se, prius est eo quod est per aliud et causa eius, ut habetur in VIII Physic. Ex his autem subintelligitur conclusio, quod potior est demonstratio, quae facit scire aliquid secundum se, quam quae facit scire aliquid secundum aliud. Demonstratio autem universalis demonstrat aliquid et facit scire non secundum ipsum, sed secundum aliud, scilicet secundum universale; sicut quod triangulus duorum aequalium laterum, qui est isosceles, habet tres, non quia est isosceles, sed quia est triangulus. Particularis autem demonstratio demonstrat de aliqua re particulari secundum seipsam. Unde sequitur, secundum praemissa, quod particularis demonstratio sit potior quam universalis.

[79794] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 6 Secundam et tertiam rationem ponit ibi: amplius si universale quidem etc., quae talis est. Universale non est aliquid praeter singularis, ut probatur in VII Metaphys. Demonstratio autem universalis facit opinionem, ex ipso modo suae demonstrationis, quod sit aliquid et quaedam natura in entibus; puta cum demonstrat aliquid de triangulo praeter particulares triangulos, et de figura praeter particulares figuras, et de numero praeter particulares numeros. Praemissis autem duabus propositionibus addit alias duas. Nam primae propositioni, quae dicebat quod universale non est aliquid praeter singularia, addit hanc propositionem, quod potior est demonstratio, quae est de ente, quam illa quae est de non ente. Secundae autem propositioni, quae dicebat quod demonstratio universalis facit opinionem quod universale sit aliquid in rerum natura, addit aliam propositionem, scilicet quod demonstratio, quae non facit errare, est potior quam ea per quam erratur. Et ostendit quod propter demonstrationem universalem erratur, quia procedentes secundum demonstrationem universalem demonstrant de aliquo universali sicut de quodam analogo; idest sicut de quodam communi, quod proportionaliter se habet ad multa, quasi sit aliquid commune, quod neque est linea, neque numerus, neque solidum, idest corpus, neque planum, idest superficies, sed aliquid praeter haec, idest ipsa quantitas universalis; vel, aliquid propter haec, idest quod necesse est ponere ad hoc quod ista habeant rationem quantitatis. Sic igitur secundum duo media, quasi duplici ratione concludit unam conclusionem, dicens quod si universalis demonstratio ita se habet, quod minus est de ente quam particularis, et magis facit opinionem falsam quam particularis; sequitur ex his duobus mediis quod universalis sit indignior quam particularis.

[79795] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 7 Deinde cum dicit: aut primum quidem nihil etc., solvit praedictas rationes per ordinem. Et primo primam, dicens quod primum quidem, idest secundum quod procedebat prima ratio, non habet aliam rationem in universali quam in particulari; quia utrobique invenitur secundum se et secundum aliud. Et manifestat quod in universali inveniatur secundum se. Habere enim tres angulos aequales duobus rectis non convenit isosceli secundum se, idest secundum quod isosceles est, sed secundum quod est triangulus; et ideo qui cognoscit quemdam triangulum habere tres, scilicet isoscelem, minus habet cognitionem de eo quod est per se, quam si cognoscat quod triangulus habet tres. Et hoc est universaliter dicendum, quod si aliquid non insit triangulo secundum quod est triangulus, et demonstretur de eo, quidquid sit illud, non erit vera demonstratio. Si autem insit ei secundum quod est triangulus, cognoscens in universali de triangulo secundum quod huiusmodi, perfectiorem cognitionem habet. Ex his igitur concludit quamdam conditionalem, in cuius antecedenti tria ponuntur. Quorum unum est quod triangulus sit in plus quam isosceles; secundum est quod triangulus praedicetur de isoscele et aliis secundum eamdem rationem et non aequivoce; tertium est quod habere tres angulos aequales duobus rectis insit omni triangulo. Et his tribus suppositis, consequens est quod habere tres non conveniat triangulo in quantum est isosceles, sed e converso. Apposuit autem prima duo in antecedente, quia si triangulus non esset in plus, vel si aequivoce praedicaretur de pluribus, non compararetur ad isoscelem sicut universale ad particulare. Tertium autem addit, quia si habere tres non conveniret omni triangulo, non conveniret ei in quantum triangulus, sed in quantum aliquis triangulus. Sicut hoc ipsum quod est habere tres, quia non convenit omni figurae, non convenit figurae in quantum est figura, sed in quantum est figura quaedam, quae est triangulus. Ex his igitur concludit oppositum eius quod obiectio supponebat, scilicet quod ille qui scit in universali, magis cognoscit rem per se et in quantum huiusmodi, quam ille qui cognoscit in particulari. Et ex hoc ulterius concludit principale propositum, scilicet quod potior sit demonstratio universalis quam particularis.

[79796] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 8 Secundam rationem solvit ibi: amplius si quidem sit quaedam etc., et dicit quod si universale praedicatur de pluribus secundum unam rationem et non aequivoce, universale quantum ad id quod rationis est, idest quantum ad scientiam et demonstrationem, non erit minus ens quam particulare sed magis: quia incorruptibile est magis ens quam corruptibile; ratio autem universalis est incorruptibilis; particularia autem sunt corruptibilia, quibus accidit corruptio secundum principia individualia, non secundum rationem speciei, quae communis est omnibus et conservatur per generationem. Sic igitur quantum ad id quod rationis est, universalia magis sunt entia quam particularia. Quantum vero ad naturalem subsistentiam, particularia magis sunt entia, quae dicuntur primae et principales substantiae.

[79797] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 37 n. 9 Tertiam rationem solvit ibi: amplius neque una necessitas etc., et dicit quod quamvis in propositionibus vel demonstrationibus universalibus significetur aliquid unum secundum se, puta triangulus, nulla tamen necessitas est quod propter hoc aliquis opinetur quod triangulus sit quoddam unum praeter multa; sicut in his quae non significant substantiam, sed aliquod genus accidentis, cum ea absolute significamus, puta dicendo albedinem, vel paternitatem, non propter hoc cognoscimus aliquem opinari quod huiusmodi sint praeter substantiam. Intellectus enim potest intelligere aliquid eorum, quae sunt coniuncta secundum rem, sine hoc quod actu intelligat aliud, nec tamen intellectus est falsus. Sicut si album sit musicum, possum intelligere album et aliquid attribuere ei et demonstrare de ipso, puta quod sit disgregativum visus, nulla consideratione habita de musico. Si tamen aliquis intelligeret album non esse musicum, esset intellectus falsus. Sic igitur cum dicimus aut intelligimus quod albedo est color, nulla mentione facta de subiecto, verum dicimus. Esset autem falsum si diceremus, albedo, quae est color, non est in subiecto. Et similiter cum dicimus homo est animal, vere loquimur, non facta mentione de aliquo particulari homine. Esset tamen falsum si diceremus, homo est animal, existens separatus a particularibus hominibus. Si autem hoc est, ergo sequitur quod demonstratio non sit causa falsae opinionis, qua quis opinatur universale esse extra singularia, sed audiens, qui male intelligit. Unde ex hoc nihil derogatur universali demonstrationi.


Lectio 38

[79798] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 1 Postquam philosophus solvit rationes, quae sunt ad partem falsam, hic inducit rationes ad partem veram, scilicet ad ostendendum quod demonstratio universalis sit potior. Et circa hoc ponit septem rationes, annectens eas praemissis solutionibus, ex quibus etiam propositum concludi potest, ut supra patuit.

[79799] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 2 Prima ergo ratio talis est. Demonstratio est syllogismus ostendens causam et propter quid: sic enim contingit scire, sicut supra habitum est. Sed universale est magis tale quam particulare. Iam enim ostensum est in prima solutione quod universali magis inest per se aliquid quam particulari. Illud autem cui inest aliquid per se, est causa eius: subiectum enim est causa propriae passionis, quae ei per se inest. Universale autem est primum cui propria passio inest, ut ex supra dictis patet: unde patet quod proprie causa est id quod est universale. Ex quo concludit propositum, scilicet quod demonstratio universalis sit dignior, utpote magis declarans causam et propter quid.

[79800] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 3 Secundam rationem ponit ibi: amplius usque ad hoc etc., et sumitur haec ratio a causis finalibus. Ubi considerandum est quod aliquid est finis alterius et quantum ad fieri, et quantum ad esse: quantum ad fieri quidem, sicut generatio est propter formam; quantum ad esse autem, sicut domus est propter habitationem. Dicit ergo quod usque ad illum terminum quaerimus propter quid fiat aliquid, aut propter quid sit aliquid, quousque non sit aliquid aliud assignare quam hoc ad quod perventum est, propter quod fiat vel sit illud, de quo quaeritur propter quid. Et quando hoc invenimus, tunc opinamur nos scire propter quid; et hoc ideo quia illud quod iam sic est ultimum ut non sit aliquid aliud ulterius quaerendum, est id quod est vere finis et terminus, qui quaeritur cum quaerimus propter quid. Et ponit exemplum, puta si quaeramus cuius causa aliquis venit, et respondeatur, ut accipiat argentum: hoc autem propter quid? Ut scilicet reddat debitum: et hoc propter hoc aliud, ut scilicet non iniuste agat. Et sic semper procedentes, quando iam non erit amplius propter aliquid aliud sicut propter finem, puta cum pervenerimus ad ultimum finem, qui est beatitudo, dicemus quod propter hoc venit sicut propter finem. Et similiter est in omnibus aliis, quae sunt vel fiunt propter finem, et quando ad hoc pervenerimus, sciemus propter quid venit. Si igitur ita se habet in aliis causis sicut in causis finalibus, quod tunc maxime scimus quando ad ultimum fuerit perventum; ergo in aliis tunc maxime sciemus, quando perveniemus ad hoc, quod hoc inest huic non amplius propter aliquid aliud: et hoc contingit cum pervenerimus ad universale. Et hoc manifestat in tali exemplo. Si enim quaeramus de isto triangulo particulari, quare anguli eius extrinseci sunt aequales quatuor rectis; respondebitur quod hoc contingit huic triangulo quia est isosceles; isosceles autem est talis quia est triangulus; triangulus autem est talis quia est figura rectilinea talis. Si ergo amplius non possit procedi, tunc maxime scimus: hoc autem est, quando pervenitur ad universale. Ergo universalis demonstratio potior est particulari.

[79801] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 4 Tertiam rationem ponit ibi: amplius quantocumque etc., et dicit quod quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur versus infinitum; quia, ut dicitur in III Physic., infinitum congruit materiae, quae est individuationis principium. Sed quanto magis proceditur versus universale, tanto magis itur in aliquid simplex et in ipsum finem; quia ratio universalis sumitur ex parte formae, quae est simplex, et habet rationem finis, in quantum terminat infinitatem materiae. Manifestum est autem quod infinita in quantum huiusmodi non sunt scibilia, sed in quantum aliqua sunt finita in tantum sunt scibilia; quia materia non est principium cognoscendi rem, sed magis forma. Manifestum est ergo quod universalia sunt magis scibilia quam particularia. Ergo etiam sunt magis demonstrabilia, quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed magis demonstrabilium est potior demonstratio: simul enim intenduntur ea, quae dicuntur ad invicem; demonstratio autem ad demonstrabile dicitur. Et sic cum universalia sint magis demonstrabilia, demonstratio universalis erit potior.

[79802] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 5 Quartam rationem ponit ibi: amplius si magis praeponenda etc., quae talis est. Cum demonstrationis finis sit scientia, quanto demonstratio plura facit scire, tanto potior est. Et hoc est quod dicit, quod magis praeferenda est demonstratio, secundum quam homo cognoscit hoc et aliud, quam illa secundum quam homo cognoscit unum solum. Sed ille qui habet cognitionem de universali, cognoscit etiam particulare, dummodo sciat quod sub universali contineatur particulare; sicut qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, scit hoc animal, quod cognoscit esse mulam, esse sterile: sed ille qui cognoscit particulare, non propter hoc cognoscit universale. Non enim si cognosco hanc mulam esse sterilem, propter hoc cognosco omnem mulam esse sterilem. Relinquitur ergo quod demonstratio universalis, per quam cognoscitur universale et particulare, sit potior quam particularis, per quam cognoscitur solum particulare.

[79803] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 6 Quintam rationem ponit ibi: amplius autem et sic etc., quae talis est. Quanto medium demonstrationis est propinquius primo principio, tanto demonstratio est potior. Et hoc probat, quia si illa demonstratio, quae procedit ex principio immediato, est certior ea quae non procedit ex principio immediato, sed ex mediato, necesse est quod quanto aliqua demonstratio procedit ex medio propinquiori principio immediato, tanto sit potior. Sed universalis demonstratio procedit ex medio propinquiori principio, quod est propositio immediata. Et hoc manifestat in terminis. Si enim oporteat demonstrare a, quod est universalissimum, de d, quod est particularissimum, puta substantiam de homine, et accipiantur media b et c, puta animal et vivum, ita quod b sit superius quam c, sicut vivum quam animal; manifestum est quod b, quod est universalius, erit immediatum ipsi a, et per hoc magis cognoscetur quam per c, quod est minus universale. Unde relinquitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis. Addit autem quasdam praedictarum rationum logicas esse: quia scilicet procedunt ex communibus principiis, quae non sunt demonstrationi propria; sicut praecipue tertia et quarta, quae accipiunt pro medio id quod est commune omni cognitioni. Aliae vero tres praedictarum rationum, scilicet prima, secunda et quinta, magis videntur esse analyticae, utpote procedentes ex propriis principiis demonstrationis.

[79804] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 7 Sextam rationem ponit ibi: maxime autem manifestum est etc., et dicit quod maxime evidens est universalem demonstrationem principaliorem esse ex ipsis propositionibus, ex quibus utraque demonstratio procedit. Nam universalis demonstratio procedit ex universalibus propositionibus. Particularis autem demonstratio procedit ex aliqua particulari propositione. Propositionum autem universalis et particularis talis est comparatio, quod ille qui habet cognitionem de priori, scilicet de universali, cognoscit quodammodo posteriorem, scilicet in potentia. Nam in universali sunt in potentia particularia, sicut in toto sunt in potentia partes. Puta si aliquis cognoscit quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, iam in potentia cognoscit hoc de isoscele. Sed ille qui cognoscit aliquid in particulari, non propter hoc cognoscit in universali, neque in actu neque in potentia. Non enim universalis propositio continetur in particulari, neque in actu neque in potentia. Si igitur demonstratio est potior, quae ex potioribus propositionibus procedit, sequitur quod demonstratio universalis sit potior. Est autem attendendum quod haec ratio non differt a quarta supraposita, nisi quod ibi fiebat comparatio conclusionum, quae cognoscuntur per demonstrationem, hic autem fit comparatio propositionum, ex quibus demonstratio procedit.

[79805] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 38 n. 8 Septimam rationem ponit ibi: et universalis quidem etc., quae talis est. Universalis demonstratio intelligibilis est, idest in ipso intellectu terminatur, quia finitur ad universale, quod solo intellectu cognoscitur. Sed demonstratio particularis in intellectu incipiens terminatur ad sensum, quia concludit particulare, quod directe per sensum cognoscitur; et per quamdam applicationem, seu reflexionem, ratio demonstrans usque ad particulare producitur. Cum igitur intellectus sit potior sensu, sequitur quod demonstratio universalis potior sit quam particularis. Ultimo epilogando concludit hoc esse manifestum per omnia supra dicta.


Lectio 39

[79806] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod demonstratio universalis est potior quam particularis, hic ostendit quod demonstratio affirmativa sit potior negativa. Et circa hoc ponit quinque rationes.

[79807] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 2 In quarum prima hoc praesupponit, quod, caeteris paribus, illa demonstratio est dignior, quae procedit ex paucioribus petitionibus aut suppositionibus aut propositionibus. Quae quidem qualiter differant ex supra dictis patet. Nam propositiones possunt dici etiam illae quae sunt per se notae, quae neque suppositiones neque petitiones sunt, ut supra dictum est. Suppositio autem a petitione differt: nam suppositio est propositio non per se nota, sed accipitur sicut a discente opinata; petitio autem est propositio non per se nota, quae non est opinata a discente, sive habeat contrarias opiniones sive non.

[79808] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 3 Quod autem demonstratio sit dignior quae paucioribus utitur, caeteris paribus ostendit dupliciter. Primo quidem, quia si detur quod utraeque propositiones ex quibus proceditur, sint aeque notae, sequitur quod velocius erit cognoscere per pauciores propositiones quam per plures; quia citius terminatur discursus, qui est per pauciores propositiones, quam qui est per plures. Hoc autem est eligibilius seu appetibilius, quod homo citius addiscat. Unde relinquitur quod demonstratio quae ex paucioribus propositionibus procedit, dummodo sint aeque notae, sit melior.

[79809] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 4 Secundo, probat eamdem propositionem universaliter absque praedicta suppositione, scilicet quod omnes propositiones assumptae sint aequaliter notae. Et ad hoc probandum assumit hanc suppositionem, quod media quae sunt unius ordinis sint aeque nota, sed media quae sunt priora sunt notiora. Hoc enim oportet esse universaliter verum. Hoc igitur supposito, sit una demonstratio, in qua demonstretur quod a sit in e per tria media, quae sunt b c d; quae quidem concludit ex quatuor propositionibus, quae sunt: omne b est a; omne c est b; omne d est c; omne e est d. Alia vero demonstratio sit, quae concludat eamdem conclusionem, scilicet a esse in e, per duo media, quae sunt z h. His itaque suppositis, manifestum est quod, ex quo ordo cognitionis proportionatur ordini mediorum, quia priora sunt notiora, ut dictum est, necesse est quod aequaliter sit nota haec propositio, omne d est a, in prima demonstratione, et, omne e est a, in secunda, quia utrobique inveniuntur duo media. Sed manifestum est quod in prima demonstratione haec propositio, omne d est a, prior et notior est quam haec propositio, omne e est a; quia haec secunda demonstratur ex priori in prima demonstratione, et ex his quae supra dicta sunt, apparet quod id per quod demonstratur aliquid, est credibilius et notius eo quod per ipsum demonstratur. Ergo relinquitur quod haec propositio, omne e est a, secundum quod concluditur per secundam demonstrationem, sit notior quam eadem propositio, secundum quod concluditur per priorem demonstrationem, quae utebatur pluribus mediis. Relinquitur ergo quod demonstratio quae ex paucioribus procedit, est potior ea quae procedit ex pluribus.

[79810] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 5 Maiore igitur propositione probata, Aristoteles assumit quod affirmativa demonstratio ex paucioribus procedit quam negativa: non quidem ex paucioribus terminis, vel ex paucioribus propositionibus secundum materiam, quia utraque demonstratio tam affirmativa quam negativa demonstrat per tres terminos et duas propositiones; sed demonstratio negativa dicitur ex pluribus procedere secundum propositionum qualitatem. Nam demonstratio affirmativa accipit solum ens, idest procedit ex solis propositionibus affirmativis: demonstratio vero negativa accipit esse et non esse, idest assumit affirmativam et negativam simul. Ergo dignior est affirmativa quam negativa.

[79811] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 6 Secundam rationem ponit ibi: amplius quoniam ostensum est etc., et inducitur haec secunda ratio ad confirmationem primae, quae poterat videri deficiens ex hoc quod non assumebatur sub maiori propositione eo modo quo probabatur. Et ideo, ut omnis calumnia excludatur, addit hanc secundam rationem ad confirmationem primae. Ostensum est enim in libro priorum, quod ex duabus propositionibus negativis non potest fieri syllogismus, sed oportet ad minus unam propositionem esse affirmativam et alteram negativam. Ex quo aperte apparet quod propositiones affirmativae habent maiorem efficaciam ad syllogizandum quam negativae. Unde sequitur quod demonstratio affirmativa, quae procedit ex solis affirmativis, sit potior quam demonstratio negativa, quae procedit ex affirmativa et negativa.

[79812] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 7 Tertiam rationem ponit ibi: amplius iuxta hoc etc., et dicit quod secundum consequentiam praemissarum rationum possumus hoc accipere, quod quando demonstratio augmentatur, scilicet per resolutionem propositionum in sua principia, necesse est esse plures propositiones affirmativas, sed negativas impossibile est esse plures quam unam. Sit enim talis demonstratio negativa: nullum b est a; omne c est b; ergo nullum c est a. Augeatur ergo demonstratio quantum ad utramque propositionem, si utraque sit mediata, accipiendo medium utriusque; et medium quidem maioris propositionis, scilicet nullum b est a, sit d, medium autem minoris propositionis, scilicet omne c est b, sit e. Et quia haec propositio, omne c est b, est affirmativa, ad quam concludendam non concurrit aliqua negativa, necesse est quod eius medium, quod est e, sit affirmativum ad utramque extremitatem; et sic sumuntur duae propositiones affirmativae, scilicet omne e est b, omne c est e, ex quibus concluditur, omne c est b. Sed maior propositio est negativa, scilicet nullum b est a: negativa autem non concluditur ex duabus negativis; sed in prima figura, per quam maxime fit demonstratio secundum praemissa, maiorem oportet esse negativam et minorem affirmativam. Unde oportebit quod hoc medium d sit affirmativum per comparationem ad b, sit autem negativum per comparationem ad a, tali demonstratione facta: nullum d est a; omne b est d; ergo nullum b est a. Sic igitur augmentata demonstratione negativa per resolutionem propositionum in sua principia, erunt quatuor propositiones, quarum una sola est negativa, scilicet nullum d est a; tres autem aliae erunt affirmativae, scilicet omne b est d, omne e est b, omne c est e. Et idem est in omnibus aliis syllogismis, quia semper necesse est medium per quod affirmativae propositiones probantur, esse affirmativum ad ambo extrema. Medium autem per quod probatur negativa propositio, necesse est esse negativum solum ad unam extremitatem; et ita sequitur quod una sola propositio sit negativa, aliae omnes affirmativae. Ex quo patet quod propositio negativa maxime demonstratur per affirmativas. Si ergo illud per quod aliquid demonstratur, est notius et credibilius eo quod per ipsum demonstratur, cum negativa propositio maxime demonstretur per affirmativam, non autem e converso, sequitur quod affirmativa propositio sit prior et notior et credibilior quam negativa. Unde demonstratio affirmativa erit dignior.

[79813] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 8 Quartam rationem ponit ibi: amplius si principium syllogismi etc., et dicit quod principium syllogismi demonstrativi est propositio universalis immediata; ita tamen quod affirmativi syllogismi est principium proprium affirmativa propositio, negativi autem syllogismi proprium principium est negativa propositio universalis. Sed nobilioris principii nobilior est effectus. Ergo secundum proportionem propositionis affirmativae ad negativam, est proportio demonstrationis affirmativae ad negativam. Sed affirmativa propositio est potior quam negativa. Quod probat dupliciter: primo quidem, quia affirmativa est prior et notior, cum per affirmativam probetur negativa, et non e converso; secundo, quia affirmatio praecedit naturaliter negationem, sicut esse prius est quam non esse. Quamvis enim in uno et eodem, quod de non esse in esse procedit, non esse sit prius tempore, esse tamen est prius natura, et simpliciter prius etiam tempore; quia non entia non producuntur in esse, nisi ab aliquo ente. Ergo patet quod affirmativa demonstratio est potior quam negativa.

[79814] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 39 n. 9 Quintam rationem ponit ibi: adhuc et principalior etc., quae talis est. Illud ex quo aliud dependet, est principalius. Sed demonstratio negativa dependet ex affirmativa; quia non potest esse negativa demonstratio sine affirmativa propositione, quae non probatur nisi per affirmativam demonstrationem. Ergo demonstratio affirmativa est principalior quam negativa.


Lectio 40

[79815] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod demonstratio universalis dignior est particulari, et affirmativa negativa, hic tertio ostendit quod ostensiva potior est ea quae ducit ad impossibile. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, praemittit quaedam necessaria ad propositum ostendendum; ibi: oportet autem scire etc.; tertio, probat propositum; ibi: natura autem prior et cetera. Dicit ergo primo quod, quia ostensum est quod affirmativa demonstratio est potior quam negativa, ex hoc ulterius sequitur quod affirmativa demonstratio ostensiva sit potior ea quae ducit ad impossibile.

[79816] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 2 Deinde cum dicit: oportet autem scire etc., praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quae sit demonstratio negativa; secundo, ostendit quae sit demonstratio ducens ad impossibile; ibi: quae vero ad impossibile etc.; tertio, concludit comparationem unius ad alteram; ibi: termini igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod ad propositum ostendendum oportet considerare differentiam ipsarum, scilicet demonstrationis negativae et ducentis ad impossibile. Si ergo accipiatur quod a in nullo b sit, et b sit in omni c, et concludatur a esse in nullo c, erit demonstratio negativa.

[79817] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 3 Deinde cum dicit: quae vero est ad impossibile etc., manifestat quae sit demonstratio ducens ad impossibile. Et dicit quod demonstratio ducens ad impossibile hoc modo se habet. Sit ita quod oporteat demonstrare quod a non sit in b, et accipiamus oppositum eius quod probare volumus, scilicet omne b est a, et accipiatur quod b sit in c per hanc propositionem, omne c est b; ex quibus sequitur conclusio, omne c est a: et sit ita quod notum sit et concessum apud omnes quod hoc est impossibile. Et ex hoc concludimus primam propositionem esse falsam, scilicet omne b est a. Et ita oportebit vel quod nullum b sit a, vel saltem quod quoddam b non sit a. Sed hoc tamen intelligendum est, quod sequitur a non esse in b, quando manifestum est b esse in c: quia si manifestum esset hanc esse falsam, omne c est a, et non esset manifestum hanc esse veram, omne c est b, non esset per consequens manifestum hanc esse falsam, omne b est a; quia falsitas conclusionis poterat procedere ex alterutra praemissarum, ut ex supra dictis patet.

[79818] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 4 Deinde cum dicit: termini quidem similiter etc., concludit comparationem utriusque demonstrationis praemanifestatae. Et primo ostendit in quo conveniunt, quia in simili ordinatione terminorum. Nam sicut in demonstratione negativa accipitur b medium inter a et c, ita in ea quae ducit ad impossibile. Secundo autem ostendit differentiam, quia differt in utraque demonstratione quae negativa propositio sit notior, utrum scilicet ista propositio, nullum b est a, vel ista, nullum c est a: quia in demonstratione ducente ad impossibile accipitur ista propositio, c non est a, ut notior; quia ex hoc quod est a non esse in c, ostenditur a non esse in b, unde haec, c non est a, sumitur ut notior. Sed quando illa quae ponitur ut praemissa in syllogismo, accipitur ut notior, tunc est demonstrativa, idest ostensiva demonstratio negativa.

[79819] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 5 Deinde cum dicit: natura autem prior est etc., ostendit propositum hoc modo. Ista propositio, b non est a, est naturaliter prior quam ista propositio, c non est a. Et hoc probat per hoc, quod praemissa, ex quibus infertur conclusio, sunt naturaliter priora conclusione. Sed in ordine syllogismi, c non est a ponitur ut conclusio, sed b non est a ponitur ut id ex quo conclusio infertur; ergo b non est a est naturaliter prior.

[79820] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 6 Consequenter cum dicit: non enim si contingit etc., removet quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod etiam ista negativa, c non est a, est id ex quo concluditur in demonstratione ad impossibile quod b non est a. Sed hoc excludit, dicens quod per hoc quod conclusio interimitur et ex eius interemptione interimitur aliquod praemissorum, non efficitur quod id quod prius erat conclusio sit principium et e converso, simpliciter et secundum naturam, sed solum quoad aliquem. Nam ista est habitudo conclusionis et principiorum, quod interempta conclusione, interimitur principium. Sed illud quidem est sicut principium, ex quo syllogismus procedit, quod se habet ad conclusionem ut totum ad partem; et conclusio se habet ad principium ut pars ad totum. Nam subiectum conclusionis negativae sumitur sub subiecto primae propositionis. Non autem ita se habent ac et ab propositiones ad invicem, quod ac comparetur ad ab ut totum ad partem. Non enim ba accipitur sub ca, sed potius e converso. Unde relinquitur quod licet interempto ca, concludatur interemptio eius quod est ba, naturaliter tamen ca est conclusio et ba est principium; et per consequens b non est a est naturaliter notior quam c non est a.

[79821] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 40 n. 7 Et ex hoc sic argumentatur. Illa demonstratio est dignior, quae procedit ex notioribus et prioribus. Sed demonstratio negativa procedit ex notiori et priori quam demonstratio ducens ad impossibile. Utraque enim facit scire per aliquam negativam propositionem; sed demonstratio negativa procedit ad faciendam fidem ex hac propositione negativa, b non est a, quae est naturaliter prior; demonstratio autem ducens ad impossibile procedit ad faciendum fidem ex hac propositione negativa, c non est a, quae est posterior naturaliter. Relinquitur ergo quod demonstratio negativa sit potior ea quae ducit ad impossibile. Sed affirmativa est potior negativa, ut supra ostensum est; ergo demonstratio affirmativa ostensiva est multo potior ea quae ducit ad impossibile.


Lectio 41

[79822] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 1 Postquam philosophus comparavit demonstrationes ad invicem, hic agit de comparatione scientiae, quae est demonstrationis effectus. Et dividitur in duas partes: in prima parte comparat scientiam ad scientiam; in secunda, comparat scientiam ad alios modos cognoscendi; ibi: scibile autem et scientia differunt et cetera. Circa primum duo facit: primo, comparat scientiam ad scientiam secundum certitudinem; secundo, secundum unitatem et pluralitatem; ibi: una scientia autem et cetera.

[79823] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 2 Circa primum ponit tres modos, quibus una scientia est alia certior. Primum modum ponit dicens, quod illa scientia est prior et certior quam alia, quae scilicet eadem facit cognoscere et quia et propter quid. Non autem est illa certior, quae est cognoscitiva solum ipsius quia, separatim ab ea quae cognoscit propter quid: haec enim est dispositio scientiae subalternantis ad subalternatam, ut supra dictum est: nam scientia subalternata separatim scit quia, nesciens propter quid. Sicut chirurgicus scit quod vulnera circularia tardius curantur, non autem scit propter quid. Sed huiusmodi cognitio pertinet ad geometram, qui considerat rationem circuli, secundum quam partes eius non appropinquant sibi per modum anguli, ex qua propinquitate contingit quod vulnera triangularia citius sanantur.

[79824] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 3 Secundum modum ponit dicens, quod illa scientia, quae non est de subiecto, est certior illa quae est de subiecto. Et accipitur hic subiectum pro materia sensibili, quia, ut philosophus docet in II physicorum, quaedam scientiae sunt pure mathematicae, quae omnino abstrahunt secundum rationem a materia sensibili, ut geometria et arithmetica: quaedam autem scientiae sunt mediae, quae scilicet principia mathematica applicant ad materiam sensibilem, sicut perspectiva applicat principia geometriae ad lineam visualem, et harmonica, idest musica, applicat principia arithmeticae ad sonos sensibiles. Unde hic dicit quod arithmetica est certior quam musica et prior: prior quidem, quia musica utitur principiis eius ad aliud; certior autem, quia incertitudo causatur propter transmutabilitatem materiae sensibilis; unde quanto magis acceditur ad eam, tanto scientia est minus certa.

[79825] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 4 Tertium modum ponit dicens, quod scientia quae est ex paucioribus, est prior et certior ea quae est ex appositione, idest quam illa quae se habet ex additione. Et ponit exemplum. Sicut geometria est posterior et minus certa quam arithmetica: habent enim se ea de quibus est geometria, ex additione ad ea de quibus est arithmetica. Et hoc quidem planum est videre secundum positiones Platonicas, secundum quas hic Aristoteles exponit, utens eis ad propositum ostendendum; sicut frequenter in libris logicae utitur opinionibus aliorum philosophorum ad propositum manifestandum per viam exempli. Posuit autem Plato quod unum est substantia rei cuiuslibet; quia non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam rei, et unum quod est principium numeri, quod considerat arithmeticus. Hoc ergo unum, secundum quod recipit additionem positionis in continuo, accipit rationem puncti. Unde dicebat quod unum est substantia non habens positionem. Punctum autem est substantia habens positionem: et sic punctum supra unitatem addit positionem. Et sicut ex uno causantur omnes numeri non habentes positionem; ita ex puncto, secundum Platonicos, causantur omnes quantitates continuae. Nam punctus motus facit lineam; linea mota facit superficiem; superficies mota facit corpus. Et secundum hoc quantitates continuae, de quibus est geometria, se habent ex appositione ad numeros, de quibus est arithmetica. Unde Platonici posuerunt numeros esse formas magnitudinum, dicentes formam puncti esse unitatem; formam autem lineae esse binarium, propter duo extrema; formam autem superficiei esse ternarium, propter primam superficiem triangularem, scilicet quae tribus angulis terminatur: formam autem corporis ponebant quaternarium, propter hoc quod prima figura corporea est pyramis triangularis, quae quatuor angulos corporales habet, unum scilicet in conum et tres in basim.

[79826] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 5 Et secundum hoc patet quod comparatio certitudinis scientiarum accipitur hic secundum duo. Nam primus modus accipitur secundum quod causa est prior et certior suo effectu. Alii autem duo modi accipiuntur secundum quod forma est certior materia, utpote quia forma est principium cognoscendi materiam. Est autem duplex materia, ut dicitur in VII metaphysicae: una quidem sensibilis, secundum quam accipitur secundus modus; alia vero intelligibilis, scilicet ipsa continuitas, et secundum hanc accipitur tertius modus. Et quamvis hic tertius modus expositus sit secundum opinionem Platonis, tamen etiam secundum opinionem Aristotelis punctus se habet ex additione ad unitatem. Nam punctum est quoddam unum indivisibile in continuo, abstrahens secundum rationem a materia sensibili; unum autem abstrahit et a materia sensibili et ab intelligibili.

[79827] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 6 Deinde cum dicit: una autem scientia est etc., comparat scientias ad invicem secundum unitatem et diversitatem. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit unitatem et diversitatem esse in scientiis et secundum subiectum et principia; secundo, prosequitur et de subiectis et de principiis; ibi: eius autem quod est a fortuna et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid faciat ad unitatem vel diversitatem scientiae; secundo, ostendit quoddam necessarium ad cognoscendum quid faciat ad pluralitatem scientiarum; ibi: plures autem demonstrationes et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid faciat unitatem scientiae; secundo, quid faciat scientiarum diversitatem; ibi: altera autem scientia et cetera. Circa primum duo facit: primo enim ponit quod unitas scientiae consideratur ex unitate generis subiecti; secundo, ostendit quale sit genus, quod potest esse subiectum scientiae; ibi: quaecunque ex primis et cetera.

[79828] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 7 Dicit ergo primo quod scientia dicitur una, ex hoc quod est unius generis subiecti. Cuius ratio est, quia processus scientiae cuiuslibet est quasi quidam motus rationis. Cuiuslibet autem motus unitas ex termino principaliter consideratur, ut patet in V physicorum, et ideo oportet quod unitas scientiae consideretur ex fine sive ex termino scientiae. Est autem cuiuslibet scientiae finis sive terminus, genus circa quod est scientia: quia in speculativis scientiis nihil aliud quaeritur quam cognitio generis subiecti; in practicis autem scientiis intenditur quasi finis constructio ipsius subiecti. Sicut in geometria intenditur quasi finis cognitio magnitudinis, quae est subiectum geometriae; in scientia autem aedificativa intenditur quasi finis constructio domus, quae est huiusmodi artis subiectum. Unde relinquitur quod cuiuslibet scientiae unitas secundum unitatem subiecti est attendenda. Sed sicut unius generis subiecti unitas est communior quam alterius, ut puta entis sive substantiae quam corporis mobilis, ita etiam una scientia communior est quam alia. Sicut metaphysica, quae est de ente sive de substantia, communior est quam physica, quae est de corpore mobili.

[79829] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 8 Deinde cum dicit: quaecunque ex primis etc., ostendit qualia sunt illa genera, de quibus possunt esse scientiae, et ponit duas conditiones. Quarum unam ponit dicens: quaecunque ex primis componuntur; ista scilicet sunt quorum unius generis una scientia est. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, sicut iam dictum est, progressus scientiae consistit in quodam motu rationis discurrentis ab uno in aliud: omnis autem motus a principio quodam procedit et ad aliquid terminatur; unde oportet quod in progressu scientiae ratio procedat ex aliquibus principiis primis. Si qua ergo res est, quae non habeat principia priora, ex quibus ratio procedere possit, horum non potest esse scientia, secundum quod scientia hic accipitur, prout est demonstrationis effectus. Unde scientiae speculativae non sunt de ipsis essentiis substantiarum separatarum. Non enim per scientias demonstrativas possumus scire quod quid est in eis; quia ipsae essentiae harum substantiarum sunt intelligibiles per seipsas ab intellectu ad hoc proportionato; non autem congregatur earum notitia, qua cognoscitur quod quid est ipsarum, per aliqua priora. Sed per scientias speculativas potest scire de eis an sint, et quid non sunt, et aliquid secundum similitudinem in rebus inferioribus inventam. Et tunc utimur posterioribus ut prioribus ad earum cognitionem; quia quae sunt posteriora secundum naturam, sunt priora et notiora quoad nos. Et sic patet quod illa, de quibus habetur scientia per ea quae sunt priora simpliciter, sunt composita secundum se ex aliquibus prioribus. Quaecunque vero cognoscuntur per posteriora, quae sunt prima quoad nos, etsi in seipsis sint simplicia, secundum tamen quod in nostra cognitione accipiuntur, componuntur ex aliquibus primis quoad nos.

[79830] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 9 Secundam conditionem ponit cum dicit: et partes aut passiones eorum sunt per se; ubi considerandum est quod subiectum alicuius scientiae duplices partes habere potest, scilicet partes ex quibus componitur sicut ex primis, ut dictum est, idest ipsa principia subiecti, et partes subiectivas. Et quamvis de utrisque partibus possit intelligi quod hic dicitur, tamen magis videtur esse intelligendum de primo genere partium. In qualibet enim scientia sunt quaedam principia subiecti, de quibus est prima consideratio; sicut in scientia naturali de materia et forma, et in grammatica de literis. Est etiam in qualibet scientia aliquid ultimum, ad quod terminatur consideratio scientiae, ut scilicet passiones subiecti manifestentur. Sed utrumque horum, scilicet et primae partes et passiones, possunt alicui attribui et per se et non per se. Nam ea quae sunt per se principia et passiones trianguli, non sunt per se principia et passiones isoscelis, in quantum isosceles est, sed in quantum triangulus. Nec etiam sunt per se principia et passiones aeris et albi, quamvis contingat aliquod aes triangulum esse, vel aliquod album. Unde si qua scientia esset, quae ex principiis trianguli manifestaret passiones trianguli, huiusmodi scientiae subiectum non esset isosceles, neque album aut aes, sed triangulus; cuius etiam per se subiectivae partes sunt isosceles, aequilaterus et gradatus. Sed pro tanto dixi de his partibus hic ad praesens non ita convenienter accipi, quia magis accipere possumus documentum qualiter scientia se habeat ad huiusmodi partes subiectivas, ex eo quod se habet aliqualiter ad totum genus, quam e converso.

[79831] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 10 Deinde cum dicit: altera autem scientia etc., ostendit rationem diversitatis scientiarum. Et primo, ponit hanc rationem; secundo, manifestat eam; ibi: huiusmodi autem signum et cetera. Est autem considerandum circa primum, quod cum rationem unitatis scientiae acceperit ex unitate generis subiecti, rationem diversitatis scientiarum non accipit ex diversitate subiecti, sed ex diversitate principiorum. Dicit enim quod una scientia est altera ab alia, quarum principia sunt diversa; ita quod nec ambarum scientiarum principia procedant ex aliquibus principiis prioribus, nec principia unius scientiae procedant ex principiis alterius; quia sive procederent ex eisdem principiis, sive alia ex aliis, non esset diversa scientia.

[79832] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 11 Ad huius ergo evidentiam sciendum est, quod materialis diversitas obiecti non diversificat habitum, sed solum formalis. Cum ergo scibile sit proprium obiectum scientiae, non diversificabuntur scientiae secundum diversitatem materialem scibilium, sed secundum diversitatem eorum formalem. Sicut autem formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis accipitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur. Et ideo quantumcunque sint aliqua diversa scibilia secundum suam naturam, dummodo per eadem principia sciantur, pertinent ad unam scientiam; quia non erunt iam diversa in quantum sunt scibilia. Sunt enim per sua principia scibilia. Sicut patet quod voces humanae multum differunt secundum suam naturam a sonis inanimatorum corporum; sed tamen, quia secundum eadem principia attenditur consonantia in vocibus humanis et sonis inanimatorum corporum, eadem est scientia musicae, quae de utrisque considerat. Si vero aliqua sint eadem secundum naturam, et tamen per diversa principia considerentur, manifestum est quod ad diversas scientias pertinent. Sicut corpus mathematicum non est separatum subiecto a corpore naturali; quia tamen corpus mathematicum cognoscitur per principia quantitatis, corpus autem naturale per principia motus, non est eadem scientia geometria et naturalis. Patet ergo quod ad diversificandum scientias sufficit diversitas principiorum, quam comitatur diversitas generis scibilis. Ad hoc autem quod sit una scientia simpliciter utrumque requiritur et unitas subiecti et unitas principiorum. Et ideo de unitate subiecti supra fecit mentionem, cum dixit, quae est unius generis; de principiis autem, cum dixit, quaecunque ex primis et cetera.

[79833] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 12 Sed ulterius considerandum est quod secunda principia virtutem sortiuntur a primis. Unde requiritur diversitas primorum principiorum ad diversitatem scientiarum. Quod quidem non erit, si vel diversorum principia ex eisdem principiis fluant, sicut principia trianguli et quadrati derivantur ex principiis figurae; vel principia unius deriventur ex principiis alterius, sicut principia isoscelis dependent a principiis trianguli. Nec tamen intelligendum est quod sufficiat ad unitatem scientiae unitas principiorum primorum simpliciter, sed unitas principiorum primorum in aliquo genere scibili. Distinguuntur autem genera scibilium secundum diversum modum cognoscendi. Sicut alio modo cognoscuntur ea quae definiuntur cum materia, et ea quae definiuntur sine materia. Unde aliud genus scibilium est corpus naturale et corpus mathematicum. Unde sunt diversa prima principia utriusque generis, et per consequens diversae scientiae. Et utrumque horum generum distinguitur in diversas species scibilium, secundum diversos modos et rationes cognoscibilitatis.

[79834] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 13 Deinde cum dicit: huiusmodi autem signum est etc., manifestat positam rationem. Et dicit quod signum huius est, quod scientiae sint alterae secundum principia, cum perveniatur resolvendo ad principia prima, quae sunt indemonstrabilia, quae oportet esse eiusdem generis cum his quae demonstrantur; quia, sicut supra ostensum est, non contingit ex alio genere procedentem demonstrare. Ad hoc autem quod principia indemonstrabilia sint unius generis, accipitur ut signum, cum ea quae demonstrantur per ipsa, sint in eodem genere et congenea, idest connaturalia vel proxima secundum genus sibi ipsis; huiusmodi enim habent eadem principia. Et sic patet quod unitas generis scibilis, in quantum est scibile, ex quo accipiebatur unitas scientiae, et unitas principiorum, secundum quae accipiebatur scientiae diversitas, sibi mutuo correspondent.

[79835] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 14 Deinde cum dicit: plures autem demonstrationes etc., ostendit quomodo una conclusio per plura principia demonstrari potest. Et hoc quidem contingit dupliciter. Uno quidem modo, quando ponuntur plura media in eadem coordinatione, et in una demonstratione accipitur unum illorum mediorum, et in alia demonstratione accipitur aliud ad eamdem conclusionem: et sic oportet quod accipiatur medium non continuum; ut si sint duo extrema ab, ut puta habere tres et isosceles, et sint eorum duo media coordinata, scilicet d et c, ut puta triangulus et figura talis. Posset ergo demonstrari a de b duabus demonstrationibus, in quarum una accipietur pro medio c, et in alia d, et in neutra accipietur medium continuum extremis, quia in una accipietur medium continuum uni extremo et discontinuum ab altero, in alia vero e converso.

[79836] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 15 Alio modo hoc contingit, quando accipiuntur diversa media ex diversa coordinatione, ut puta si a, quod est maior extremitas, sit transmutari, et b, quod est minor extremitas, sit delectari, et accipiantur diversa media non existentia sub invicem, scilicet e, quod est quiescere, et d, quod est moveri. Secundum hoc enim eadem conclusio potest concludi per diversa media non unius ordinis; et erit una demonstratio talis: omne quod quiescit transmutatur, quia eiusdem est transmutari et quiescere; omne quod delectatur quiescit, quia quies in bono desiderato causat delectationem; ergo omne quod delectatur transmutatur. Alia demonstratio erit: omne quod movetur transmutatur; omne quod delectatur movetur, quia delectatio est quidam motus appetitivae potentiae; ergo omne quod delectatur transmutatur. Vel quod dicit omne quod delectatur movetur, est secundum opinionem Platonis, et habet locum in delectationibus sensibilibus, quae sunt cum motu. Aliud quod dicit, omne quod delectatur quiescit, est verum secundum opinionem Aristotelis, ut patet in VII et X Ethicorum. Et hoc praecipue verificatur in delectationibus intelligibilibus.

[79837] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 41 n. 16 Deinde dicit quod, sicut hoc ostensum est in prima figura, ita etiam potest in aliis figuris de facili considerari, quod eadem conclusio diversis mediis potest syllogizari. Inducit autem hoc philosophus ad ostendendum quod diversum medium demonstrationis quandoque pertinet ad eamdem scientiam, puta cum est ex eadem coordinatione; quandoque autem ad diversas scientias, puta quando est ex alia coordinatione. Sicut terram esse rotundam per aliud medium demonstrat astrologus, scilicet per eclipsim solis et lunae, et per aliud naturalis, scilicet per motum gravium ad centrum, ut dicitur in II physicorum.


Lectio 42

[79838] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 1 Postquam philosophus assignavit rationem unitatis et diversitatis scientiarum ex parte generis subiecti, et ex parte principiorum, hic de utrisque prosequitur. Et primo, de subiectis de quibus est scientia; secundo, de principiis; ibi: eadem autem principia et cetera. Circa primum considerandum est quod supra duas conditiones posuerat generis, quod est subiectum scientiae; quarum una est ut componatur ex primis, alia est ut partes et passiones sint eius per se. Quarum conditionum una deest in his quae sunt a fortuna; quia non eveniunt per se, sed per accidens, et praeter intentionem, ut probatur in II physicorum. Alia vero conditio deest in his quae per sensum cognoscuntur, quae sunt prima in nostra cognitione. Et ideo primo ostendit quod scientia non est eorum quae sunt a fortuna; secundo ostendit quod non est eorum quae cognoscuntur per sensum; ibi: neque per sensum est scire et cetera.

[79839] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 2 Dicit ergo primo, quod demonstrativa scientia non potest esse de eo quod est a fortuna, quod est per accidens eveniens. Et hoc probat sic. Omnis syllogismus demonstrativus aut procedit ex propositionibus necessariis, aut ex propositionibus quae sunt verae ut frequenter. Ex propositionibus autem necessariis sequitur conclusio necessaria, ut supra probatum est. Et similiter ex propositionibus quae sunt verae sicut frequenter, sequitur etiam conclusio quae est vera ut frequenter; vel forte etiam necessaria, secundum quod ex contingenti potest sequi necessarium, ut ex falso verum. Nunquam autem ex propositionibus quae sunt verae ut frequenter, sequitur propositio quae est vera ut in paucioribus; quia sequeretur quod aliquando propositiones essent verae et conclusio falsa, quod est impossibile, ut supra ostensum est. Necesse est ergo quod conclusio syllogismi demonstrativi vel sit necessaria, vel sit vera sicut frequenter. Sed id quod est a fortuna neque est necessarium, neque est sicut frequenter, sed accidit ut in paucioribus, ut in II physicorum probatur. Ergo demonstrativa scientia non potest esse de eo quod est a fortuna.

[79840] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 3 Est autem considerandum quod de his quidem quae sunt sicut frequenter, contingit esse demonstrationem, in quantum in eis est aliquid necessitatis. Necessarium autem, ut dicitur in II physicorum, aliter est in naturalibus, quae sunt vera ut frequenter, et deficiunt in minori parte; et aliter in disciplinis, idest in mathematicis, quae sunt semper vera. Nam in disciplinis est necessitas a priori; in naturalibus autem a posteriori (quod tamen est prius secundum naturam), scilicet a fine et forma. Unde sic docet ibi Aristoteles ostendere propter quid, ut si hoc debeat esse, puta quod oliva generetur, necesse est hoc praeexistere, scilicet semen olivae; non autem ex semine olivae generatur oliva ex necessitate, quia potest impediri generatio per aliquam corruptionem. Unde si fiat demonstratio ex eo quod est prius in generatione, non concludet ex necessitate; nisi forte accipiamus hoc ipsum esse necessarium, semen olivae ut frequenter esse generativum olivae, quia hoc facit secundum proprietatem suae naturae, nisi impediatur.

[79841] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 4 Deinde cum dicit: neque per sensum etc., ostendit quod scientia non est eorum quae cognoscuntur secundum sensum. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod scientia non consistit in sensu; secundo, ostendit quomodo sensus ordinatur ad scientiam; ibi: sunt tamen quaedam reducta et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit scientiam non esse per sensum; secundo, praefert scientiam sensui; ibi: universale autem honorabile et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit quorumdam errorem; ibi: sed manifestum est et cetera.

[79842] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 5 Dicit ergo primo, quod, sicut scientia non est eorum quae sunt a fortuna, ita etiam scientia non consistit in cognitione, quae est per sensum. Et hoc probat sic. Manifestum est enim quod sensus cognoscit aliquid tale, et non hoc. Non enim obiectum per se sensus est substantia et quod quid est, sed aliqua sensibilis qualitas, puta calidum, frigidum, album, nigrum, et alia huiusmodi. Huiusmodi autem qualitates afficiunt singulares quasdam substantias in determinato loco et tempore existentes: unde necesse est quod id quod sentitur, sit hoc aliquid, scilicet singularis substantia, et sit alicubi et nunc, idest in determinato loco et tempore. Ex quo patet quod id quod est universale, non potest cadere sub sensu. Non enim quod est universale determinatur ad hic et nunc, quia iam non esset universale. Illud enim universale dicimus quod est semper et ubique.

[79843] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 6 Quod quidem non est secundum viam affirmationis intelligendum, quod hoc sit de ratione universalis, aut eius quod est universale, quod sit semper et ubique. Si enim esset de ratione eius quod est universale, esse semper et ubique, puta de ratione hominis aut animalis, oporteret quod quodlibet singulare hominis aut animalis esset semper et ubique; quia ratio hominis et animalis in quolibet singularium invenitur. Si vero esset de ratione ipsius universalis, sicut de ratione generis est quod contineat sub se species, sequeretur quod nihil esset universale, quod non semper et ubique inveniretur; et secundum hoc oliva non esset universale, quia non in omni terra potest inveniri. Est ergo hoc intelligendum per modum negationis seu abstractionis; quia scilicet universale abstrahit ab omni determinato tempore et loco. Unde quantum est de se, sicut invenitur in quolibet, in uno loco vel tempore, sic natum est in omnibus inveniri. Sic igitur patet quod universale non cadit sub sensu. Quia igitur demonstrationes praecipue sunt universales, ut supra ostensum est, manifestum est quod scientia per demonstrationem acquisita non consistit in cognitione sensus.

[79844] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 7 Deinde cum dicit: sed manifestum est quoniam etc., excludit errorem quorumdam, qui credebant in ipsa perceptione sensus consistere scientiam. Et videtur haec ratio pertinere ad illos qui non ponebant intellectum differre a sensu, et per consequens nullam aliam cognitionem esse nisi sensitivam, ut habetur in III de anima et in IV metaphysicae. Et ad hoc excludendum dicit quod si etiam per sensum percipere possemus quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, adhuc oporteret quaerere demonstrationem ad habendum scientiam, neque per sensuum perceptionem sciremus: quia sensus est singularium, scientia autem consistit in hoc quod universale cognoscimus, ut ostensum est. Et quia posuerat exemplum de his quae sensu percipi non possunt, ad maiorem evidentiam ponit exemplum in his quae sensibilia sunt, videlicet in eclipsi lunae, quae contingit ex oppositione terrae, quae interponitur inter solem et lunam, ut claritas solis non possit pertingere ad lunam propter umbram terrae, quam dum luna subintrat, eclipsatur. Ponamus ergo quod aliquis esset in ipsa luna, et sensu perciperet interpositionem terrae per umbram ipsius: sensu quidem perciperet quod luna tunc deficeret ex umbra terrae, sed non propter hoc sciret totaliter causam eclipsis. Illud enim est per se causa eclipsis, quod causat universaliter eclipsim. Universale autem non cognoscitur sensu; sed ex pluribus singularibus visis, in quibus multoties consideratis invenitur idem accidere, accipimus universalem cognitionem. Et sic per causam universalem demonstramus aliquid in universali, de quo est scientia.

[79845] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 8 Deinde cum dicit: universale autem honorabilius etc., ostendit quod scientia est potior quam sensus. Manifestum est enim quod cognitio quae est per causam, nobilior est: causa autem per se est universalis causa, ut iam dictum est; et ideo cognitio per universalem causam, qualis est scientia, est honorabilis. Et quia huiusmodi universalem causam impossibile est apprehendere per sensum, ideo consequens est quod scientia, quae ostendit causam universalem, non solum sit honorabilior omni sensitiva cognitione, sed etiam omni alia intellectiva cognitione, dummodo sit de rebus quae habent causam; quia scire aliquid per causam universalem est nobilius quam intelligere qualitercunque id quod habet causam sine cognitione suae causae. Sed de primis, quae non habent causam, est alia ratio. Illa enim per se intelliguntur; et talis eorum cognitio est certior omni scientia, quia ex tali intelligentia scientia certitudinem habet.

[79846] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 9 Ultimo concludit principale propositum, quod scilicet impossibile sit per sensum cognoscere aliquid demonstrabile; nisi forte aequivoce utatur aliquis nomine sensus, vocans demonstrativam scientiam sensum, propter hoc quod scientia demonstrativa est determinate unius secundum certitudinem, sicut et sensus. Propter quod et certae existimationes scientiae vocantur.

[79847] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 42 n. 10 Deinde cum dicit: sunt tamen quaedam reducta etc., ostendit quomodo sensus ordinatur ad scientiam. Quaedam enim problematicae dubitationes reducuntur sicut in causam ad defectum sensus. Quaedam enim sunt de quibus non quaereremus dubitando, si ea vidissemus; non quidem eo quod scientia consistat in videndo, sed in quantum ex rebus visis per viam experimenti accipitur universale, de quo est scientia. Puta si videremus vitrum perforatum, et quomodo lumen pertransit per foramina vitri, sciremus propter quid vitrum est transparens. Et utitur hoc exemplo secundum opinionem eorum qui ponebant lumen esse corpus, et quaedam corpora esse transparentia propter subtilia quaedam foramina, quae pori dicuntur; quos quia visu discernere non possumus propter parvitatem, dubitamus quare vitrum sit transparens. Et posset simile exemplum poni de quibuscunque rebus quae habent causam sensibilem latentem. Et quia dixerat quod scientia huiusmodi rei non est in videndo, manifestat hoc esse verum. Nam in videndo cognoscimus seorsum unumquodque singularium; sed in sciendo oportet omnia intelligere simul in universali, ut scilicet intelligamus ita se habere in omnibus. Videmus enim singillatim de diversis vitris, sed scientiam accipimus de omni vitro, quod sit tale.


Lectio 43

[79848] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 1 Postquam philosophus prosecutus est de illis quorum est scientia, hic prosequitur de principiis scientiarum, ostendens non esse eadem principia omnium syllogismorum. Et primo, ostendit hoc logice, idest per rationes communes omnibus syllogismis; secundo, ostendit hoc analytice, scilicet per rationes proprias demonstrationis; ibi: si vero aliter et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum per differentiam syllogismorum falsorum a veris; secundo, per differentiam falsorum ad invicem; ibi: postea neque falsae etc.; tertio, per differentiam syllogismorum verorum ad invicem; ibi: neque verorum et cetera. Circa primum duo facit; primo, ostendit propositum; secundo, excludit quamdam obviationem; ibi: et si namque sit verum et cetera.

[79849] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 2 Dicit ergo primo quod, primo logice speculando, manifestum est quod non possunt esse eadem principia omnium syllogismorum, propter hoc quod quidam syllogismi sunt falsi, idest concludentes falsum, et quidam veri, idest concludentes verum. Syllogismorum autem falsorum et verorum sunt diversa principia. Nam syllogismorum verorum sunt principia vera; syllogismorum autem falsorum sunt principia falsa. Non ergo omnium syllogismorum sunt eadem principia.

[79850] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 3 Deinde cum dicit: et si namque sit verum etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod etiam syllogismorum verorum sunt principia falsa, quia contingit ex falsis syllogizare verum. Sed hoc excludit dicens quod quamvis contingat syllogizare verum ex falsis, tamen hoc solum contingit semel in primo syllogismo, quo ex falsis concluditur verum. Sed si oporteat alios syllogismos inducere ad probandum praemissas propositiones, necesse erit quod illi syllogismi procedant ex falsis, quia ex veris non concluditur falsum: et ita in sola prima syllogizatione ex falsis concluditur verum. Et hoc manifestat per exemplum. Sit enim haec propositio vera, omne c est a: accipiatur autem ad utramque extremitatem medium falsum, quod est b, ita scilicet quod neque a insit b, neque b insit c. Si accipiantur aliqua media ad probandum praemissas propositiones, omnes propositiones falsorum syllogismorum erunt falsae: quia omnis conclusio falsa concluditur ex falsis, sed conclusio vera potest concludi ex omnibus veris. Unde quando propositiones praemissae sunt verae, ex quibus concluditur verum, non oportebit devenire ad aliquod falsum. Sic igitur, cum aliae sint propositiones verae, et aliae falsae, sequitur quod alia sunt principia verorum syllogismorum et alia falsorum.

[79851] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 4 Deinde cum dicit: postea neque falsae ex eisdem etc., ostendit quod nec etiam falsorum syllogismorum sunt eadem principia. Contingit enim conclusiones falsas esse contrarias ad invicem, et incompossibiles sibi esse. Sicut haec conclusio, iustitia est iniustitia, est incompossibilis huic conclusioni, iustitia est timor, cum utraque sit falsa. Timor enim sicut differt genere a iustitia, ita etiam ab iniustitia. Similiter etiam hae duae conclusiones falsae sunt contrariae et incompossibiles, homo est equus, et, homo est bos. Et similiter hae duae propositiones sunt incompossibiles, aequale est maius, et, aequale est minus. Oportet autem concludere sic esse ex aliquibus, quibus positis, ista sequuntur: unde oportet quod sicut ista sunt contraria et incompossibilia, ita etiam principia ex quibus concluduntur.

[79852] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 5 Deinde cum dicit: neque etiam verorum etc., ostendit quod nec syllogismorum verorum sunt eadem principia, quatuor rationibus. Quarum prima sumitur ex differentia principiorum propriorum; unde dicit quod neque etiam verorum syllogismorum sunt eadem principia. Diversorum enim generum diversa principia sunt: sicut patet quod magnitudinum principia sunt puncta, numerorum autem unitates; quae non conveniunt sibi invicem, quia unitates non habent positionem, puncta vero habent. Si autem principia omnium syllogismorum convenirent ad invicem, necesse esset quod vel convenirent in medio, vel sursum ascendendo versus maiorem extremitatem, vel deorsum descendendo versus minorem, quia in syllogismis necesse est quod termini vel assumantur interius vel exterius. Interius quidem, quando multiplicantur syllogismi ad probandum propositiones inductas. Tunc enim necesse est quod accipiantur media, quae sunt inter praedicata propositionum et subiecta. Puta si sit talis syllogismus, omne b est a, omne c est b, ergo omne c est a; si oporteat probari omne b est a, oportet assumere aliquod medium inter b et a, puta d. Et similiter si debeat probari minor, oportet accipere aliquod medium inter c et b, puta e: et sic semper termini assumpti interius habentur. Exterius autem assumuntur, quando vel maior extremitas accipitur ut medium ascendendo, vel minor descendendo: puta si a concludatur de c per b, et iterum c concludatur de b per a; et sic inde. Similiter etiam proceditur descendendo, si b concludatur de f per c. Necesse est ergo in syllogismis communicantibus in principiis, vel quod accipiatur medium unius syllogismi supra propositiones alterius syllogismi; vel accipiantur extrema unius syllogismi supra vel infra extrema alterius syllogismi. Sed hoc non potest esse in rebus quarum sunt principia diversa: quia puncta non possunt accipi neque ut media, neque ut extrema in syllogismis in quibus concluditur aliquid de numero; neque unitates in syllogismis in quibus concluditur aliquid de magnitudinibus. Relinquitur ergo quod non possunt esse eadem principia omnium syllogismorum.

[79853] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 6 Secunda ratio ponitur ibi: sed neque communium principiorum etc., quae sumitur ex principiis communibus; et dicit quod non possunt esse aliqua principia communia, ex quibus solum omnia syllogizentur, sicut hoc est principium commune, de quolibet est affirmatio vel negatio; quod quidem communiter est verum in omni genere; non tamen est possibile, quod ex solis aliquibus taliter communibus possint omnia syllogizari: quia genera entium sunt diversa, et diversa sunt principia quae sunt solum quantitatum principia, ab his quae solum sunt principia qualitatum; quae oportet coassumere principiis communibus ad concludendum in qualibet materia. Puta si in quantitatibus oporteat ex dicto principio communi syllogizare, oportet accipere quod, cum haec sit falsa, punctus est linea, oportet hanc esse veram, punctus non est linea. Et similiter in qualitatibus oportet coassumere aliquid proprium qualitati. Unde relinquitur quod impossibile sit esse eadem principia omnium syllogismorum.

[79854] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 7 Tertiam rationem ponit ibi: amplius principia non multo etc., quae sumitur ex comparatione praemissarum ad conclusiones; et dicit quod principia non sunt multum pauciora conclusionibus. Sunt quidem pauciora, quia, quamvis ad unam conclusionem inferendam duo principia, idest duae propositiones requirantur, quia una conclusio non concluditur immediate nisi ex duabus; tamen una propositione potest quis uti ad inferendum plurimas conclusiones, secundum quod sub subiecto aut sub praedicato multa accipi possunt. Non tamen sunt multo pauciora principia quam conclusiones; quia plurima eorum quae principiis coassumuntur ad conclusiones. Principia enim propositiones hic appellantur: propositiones autem aut assumpti termini aut immissi sunt; idest propositiones in syllogismis multiplicantur, aut assumendo terminos extrinsecus, vel supra maiorem extremitatem et infra minorem, ut supra dictum est, aut accipiendo terminos qui sunt in medio. Et ad hoc addendum est quod conclusiones sunt infinitae: potest enim quodlibet concludi de quolibet vel affirmative vel negative. Et ne videretur hoc esse contrarium ei, quod supra ostenderat, praedicationes non procedere in infinitum, subiungit quod termini sunt finiti: et ad hoc pertinet quod supra ostensum est, esse statum in praedicationibus; sed ex terminis finitis possunt infinitae conclusiones fieri secundum diversas combinationes, ut tamen accipiamus communiter conclusiones, tam quae sunt per se quam quae sunt per accidens. Loquitur enim nunc communiter de syllogismis. Si ergo conclusiones sunt infinitae, principia autem non sunt multo pauciora conclusionibus, sequitur quod etiam principia syllogismorum sunt infinita. Non ergo sunt eadem principia omnium syllogismorum.

[79855] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 8 Quartam rationem ponit ibi: amplius principia, haec quidem etc., quae sumitur ex differentia necessarii et contingentis; et dicit quod principiorum quibus utimur in syllogismo, quaedam sunt contingentia et quaedam sunt necessaria, ut patet in libro priorum, ubi docuit syllogizare et ex necessariis et ex contingentibus. Non autem eadem sunt necessaria et contingentia: ergo non sunt eadem principia omnium syllogismorum. Et hoc est quod concludit ex his duabus ultimis rationibus, quod secundum rationem praemissorum, cum infinitae sint conclusiones, impossibile est esse eadem principia omnium syllogismorum, aut etiam finita.

[79856] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 9 Deinde cum dicit: si vero aliter quodammodo etc., ostendit idem analytice, scilicet per rationes proprias principiis, quibus scientiae demonstrant. Et ponit tres rationes. Circa quarum primam dicit quod, si aliquis non dicat omnium syllogismorum esse eadem principia, sed aliquo modo dicat aliter; scilicet quod quaedam sunt principia geometriae et quaedam logicae, quae dicuntur principia syllogismorum vel ratiocinationum, et quaedam sunt principia medicinae; et sic accipiendo principia omnium scientiarum, ista sic accepta eadem sunt principia omnium demonstrationum; hoc non facit ad propositum, quo quis vult sustinere eadem esse principia, quia per hoc dictum nihil aliud dicitur, nisi quod quaelibet scientia habet sua principia. Sed quod sint eadem principia unius scientiae quae sunt alterius (quod oporteret si eadem essent principia omnium syllogismorum scientialium), est impossibile et derisibile; quia secundum hoc sequeretur quod omnia quae sunt in scientiis, essent eadem, et ita omnes scientiae essent una scientia. Quae enim eisdem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed principia cuiuslibet scientiae sunt quodammodo eadem conclusionibus, quia sunt unius generis. Non enim est ex uno in aliud genus demonstrare, ut supra dictum est. Si igitur principia sunt eadem, sequeretur quod omnia quae sunt in scientiis, essent eadem.

[79857] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 10 Secundam rationem ponit ibi: at vero neque quod ex omnibus etc., quae talis est. Si aliquis quaerens omnium eadem esse principia, hoc intendat dicere quod quodlibet demonstretur ex quolibet, hoc est stultum dicere; quia hoc neque est possibile in manifestis mathematibus, nec in resolutione. Et vocat manifesta mathemata, idest considerationes vel disciplinas, quando ex aliquibus propositionibus manifestis statim infertur conclusio. Vocat autem resolutionem, quando propositiones assumptae non sunt manifestae, sed oportet eas resolvere in alias manifestiores. Et quod hoc sit impossibile probat, quia utroque modo principia demonstrativorum syllogismorum sunt immediatae propositiones, quae vel statim assumuntur in manifestis mathematibus sive doctrinis, vel ad eas devenitur per resolutionem. Videmus autem quod demonstratur alia conclusio, coassumpta immediata propositione alia. Et ideo non potest esse quod ex quolibet demonstretur quodlibet.

[79858] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 11 Consequenter cum dicit: si autem dicat aliquis etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod duplex est genus immediatarum propositionum: quaedam enim sunt immediatae propositiones primae, et quaedam secundae, ita quod accipiatur ordo immediatarum propositionum secundum ordinem terminorum. Nam illae propositiones immediatae quae consistunt in terminis primis et communibus, sicut est ens et non ens, aequale et inaequale, totum et pars, sunt primae et immediatae propositiones; ut, non contingit idem esse et non esse, et, quae uni et eidem sunt aequalia, sibi invicem sunt aequalia, et similia. Immediatae autem propositiones quae sunt circa posteriores terminos et minus communes, sunt secundae respectu primarum; sicut quod triangulus est figura, vel quod homo est anima. Potest ergo aliquis dicere quod secundae propositiones immediatae coassumuntur ad diversas conclusiones demonstrandas; sed primae propositiones immediatae sunt eaedem in omnibus demonstrationibus. Et ideo ad hoc excludendum dicit quod, si aliquis dicat primas immediatas propositiones has esse illa principia ex quibus omnia demonstrantur, considerare debet quod nihilominus in unoquoque genere oportet esse unum principium vel unam propositionem immediatam, primam in illo genere, non primam simpliciter; et quod ex illa quae est prima simpliciter, coassumpto isto principio proprio huiusmodi generis, oportebit in hoc genere demonstrari. Et ita non ex solis communibus principiis possunt omnia demonstrari; sed oportet coaccipere propria, quae sunt diversa diversorum.

[79859] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 12 Consequenter cum dicit: si vero neque ex omnibus etc., excluso stulto intellectu positionis contra quam disputatur, concludit propositum; et dicit quod, si non dicatur quod quodlibet demonstretur ex quolibet, sicut opus est dicere propter praemissa, sequitur quod nec sic ex principio, ex quo concluditur haec conclusio, concludatur altera; alioquin ex quolibet demonstraretur quodlibet. Unde necesse est quod diversarum scientiarum sint diversa principia, si oportet quod omnium scientiarum principia sint unius generis his, quae ex eis demonstrantur; sed oportebit quod ex istis principiis demonstrentur hae conclusiones, et ex illis illae, ex diversis scilicet principiis demonstratione facta in diversis scientiis, quae sunt de diversis generibus.

[79860] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 43 n. 13 Tertiam rationem ponit ibi: manifestum autem hoc est etc., et dicit quod manifestum est etiam alio modo quod non contingit hoc, scilicet quod eadem sint principia omnium scientiarum; quia ostensum est supra quod diversorum generum sunt principia diversa genere. Unde cum diversae scientiae sint de diversis generibus, sequitur quod diversa principia sint diversarum scientiarum. Sed quia quodammodo eadem principia communia sunt quibus omnes scientiae utuntur, ideo consequenter distinguit de principiis, et dicit quod duplicia sunt principia. Quaedam ex quibus primo demonstratur, sicut primae dignitates, ut quod non contingit idem esse et non esse. Et iterum sunt quaedam principia circa quae sunt scientiae, scilicet subiecta scientiarum; quia definitionibus subiecti utimur ut principiis in demonstrationibus. Illa ergo prima ex quibus demonstratur, sunt communia omnibus scientiis: sed principia circa quae sunt scientiae, sunt propria cuilibet scientiae, sicut numerus arithmeticae, et magnitudo geometriae. Principia autem communia oportet ad haec propria applicari ad hoc quod demonstretur. Et quia non ex solis communibus principiis demonstratur, non potest dici eadem esse principia omnium syllogismorum demonstrativorum, quod intendit probare.


Lectio 44

[79861] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 1 Postquam philosophus ostendit comparationem scientiarum ad invicem et secundum certitudinem et secundum unitatem et diversitatem, hic ostendit comparationem scientiae ad alia quae ad cognitionem pertinent. Et dividitur in duas partes: in prima, agit de comparatione scientiae ad opinionem, quae est verorum et falsorum; in secunda, de comparatione scientiae ad alios habitus cognoscitivos, qui sunt semper verorum; ibi: reliqua autem quomodo oportet et cetera. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, determinat veritatem; in secunda, excludit dubitationem; ibi: qualiter ergo est idem et cetera. Circa primum tria facit: primo enim, proponit differentiam esse inter scientiam et opinionem; secundo, ostendit quid pertineat ad scientiam; ibi: quoniam quidem scientia etc.; tertio, ostendit quid pertineat ad opinionem; ibi: sunt autem quaedam vera et cetera. Dicit ergo primo, quod scientia differt ab opinione; et similiter scibile, quod est obiectum scientiae, differt ab opinabili, quod est obiectum opinionis.

[79862] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 2 Deinde cum dicit: quoniam scientia universalis etc., ostendit quid pertineat ad scientiam et ponit duo ad eam pertinere: quorum unum est quod sit universalis. Non enim scientia est de singularibus sub sensu cadentibus: et hoc supra manifestatum est. Aliud est quod scientia est per necessaria. Et exponit quid sit necessarium, scilicet illud quod non contingit aliter se habere. Et hoc etiam est supra manifestatum, quod demonstratio procedat ex necessariis.

[79863] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 3 Deinde cum dicit: sunt autem quaedam etc., ostendit quid pertineat ad opinionem; scilicet quod sit circa contingentia aliter se habere, sive in universali sive in particulari. Et hoc probat tripliciter. Primo quidem per modum divisionis, dicens quod praeter vera necessaria, quae non contingunt aliter se habere, sunt quaedam vera non necessaria, quae contingit aliter se habere. Manifestum est autem ex praedictis, quod circa huiusmodi non est scientia, quia sic sequeretur quod contingentia non possent aliter se habere: circa talia enim est scientia, ut iam dictum est. Similiter etiam non potest dici quod eorum sit intellectus. Et accipimus hic intellectum non secundum quod intellectus dicitur quaedam potentia animae, sed secundum quod est principium scientiae; idest secundum quod est habitus quidam primorum principiorum, ex quibus procedit demonstratio ad causandam scientiam. Et ideo ad exponendum quid sit iste intellectus, qui est principium scientiae, subdit: neque scientia indemonstrabilis est, scilicet eorum quae contingunt aliter se habere; ac si dicat quod intellectus nihil aliud sit quam quaedam scientia indemonstrabilis. Sicut enim scientia importat certitudinem cognitionis per demonstrationem acquisitam, ita intellectus importat certitudinem cognitionis absque demonstratione; non propter defectum demonstrationis, sed quia id de quo certitudo habetur, est indemonstrabile et per se notum. Et ideo ad hoc exponendum, subdit quod scientia demonstrativa nihil aliud est quam certa existimatio immediatae propositionis. Quod autem intellectus sit scientia indemonstrabilis patet ex hoc ipso quod dicit quod est principium scientiae. Cum enim scientia sit necessariorum, et necessaria non concludantur nisi ex necessariis, ut supra probatum est, necesse est quod intellectus, qui est principium scientiae, non sit contingentium.

[79864] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 4 Ostenso ergo quod neque scientia neque intellectus sunt contingentium, ponit quamdam divisionem. Et dicit quod contingit verum esse et intellectum et scientiam et opinionem et quod per hoc dicitur, idest quod enunciatur voce per intellectum et scientiam et opinionem veram. Est enim verum et in compositione et divisione intellectus, et in enunciatione exteriori, in quantum significat interiorem veritatem opinionis, scientiae vel intellectus. Si ergo cuiuslibet veri vel est intellectus, vel scientia, vel opinio, et sunt quaedam vera contingentia, quorum non est neque scientia neque intellectus; relinquitur quod circa huiusmodi sit opinio, sive sint actu vera sive sint actu falsa, dummodo possint aliter se habere.

[79865] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 5 Et ad exponendum quid sit opinio, subiungit quod opinio est acceptio, idest existimatio quaedam, immediatae propositionis, et non necessariae. Quod potest duobus modis intelligi: uno modo sic quod propositio immediata in se quidem sit necessaria, sed ab opinante accipiatur ut non necessaria; alio modo, ut in se sit contingens. Dicitur enim immediata propositio, quaecunque per aliquod medium probari non potest, sive sit necessaria sive non necessaria. Ostensum est enim supra quod non proceditur in infinitum in praedicationibus, neque quantum ad media neque quantum ad extrema; et hoc non solum analytice in demonstrationibus, sed etiam logice communiter quantum ad omnes syllogismos. Si igitur sit aliqua propositio contingens mediata, oportet quod reducatur ad aliquas immediatas. Non autem reducitur ad immediatas necessarias, quia necessaria non sunt propria principia contingentium, neque ex necessariis potest concludi contingens. Unde relinquitur quod sit aliqua propositio immediata contingens. Sicut, homo non currit, est mediata; potest enim probari per hoc medium, homo non movetur, quae etiam est contingens, sed immediata. Existimatio ergo talium propositionum contingentium immediatarum est opinio: sed per hoc non excluditur quin etiam acceptio propositionis contingentis mediatae sit opinio. Sic enim se habet circa contingentia, sicut intellectus et scientia circa necessaria.

[79866] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 6 Secundo; ibi: et confessum autem est etc., probat idem per id quod communiter apparet. Et dicit quod id quod dictum est, scilicet opinionem esse contingentium, est quoddam confessum, idest consentaneum his quae apparent: opinio enim videtur sonare aliquid debile et incertum; et videtur esse aliqua talis natura, quae habeat in se imbecillitatem et incertitudinem.

[79867] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 7 Tertio; ibi: adhuc autem nullus opinatur probare etc., probat idem per experimentum. Nullus enim quando opinatur quod impossibile sit aliter se habere, reputat se opinari; sed tunc reputat se scire: quando autem opinatur quod sic est, et quod nihil prohibeat aliter se habere, tunc reputat se opinari: ac si opinio sit talis, idest contingentis, scientia autem necessarii.

[79868] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 8 Deinde cum dicit: qualiter igitur est idem opinari etc., movet dubitationem contra praemissa. Et primo, movet dubitationes; secundo, solvit; ibi: aut si quidem sic et cetera. Circa primum movet duas dubitationes: quarum una est de opinabili et scibili. Si enim opinio est contingentis, scientia vero necessarii; non est autem idem necessarium et contingens; ergo remanet dubium qualiter possit homo aliquid idem opinari et scire. Secunda dubitatio est de scientia et opinione, quare scilicet opinio non sit scientia: si tamen aliquis ponat quod de omni cognito possit esse opinio. De quolibet enim cognito potest homo opinari quod possit aliter se habere, nisi forte de primis principiis per se notis, quorum contraria non cadunt in existimatione: de quibus tamen non est scientia. Sed circa omnia mediata, quorum est demonstratio et scientia, potest aliquis existimare quod possibile sit aliter se habere, et ita potest ea opinari. Non enim opinio est solum de his quae sunt contingentia in sui natura; quia secundum hoc, non omne quod quis novit, contingeret opinari. Sed opinio est de his quae accipiuntur ut contingentia aliter se habere, sive sint talia sive non. Hoc ergo supposito, videtur quod sit idem scientia et opinio; quia tam sciens quam opinans consequuntur scientiam et opinionem per aliqua media, quousque perveniant ad aliqua immediata, sicut ex dictis patet. Unde si aliquis sit procedens per media ad immediata, habet scientiam. Quod autem opinio per media veniat ad immediata, manifestat per hoc, quia sicut contingit opinari quia ita est, ita contingit opinari propter quid sit ita. Hoc autem quod dico propter quid, significat medium. Unde patet quod opinio potest procedere per media ad immediata, sive opinio sit eorum quae in natura sua sunt contingentia, sive sit eorum quae accipiuntur ut contingentia.

[79869] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 9 Deinde cum dicit: aut si quidem sic arbitratur etc., solvit praedictas dubitationes. Et primo secundam, quae est de identitate scientiae et opinionis; secundo, primam, quae est de identitate sciti et opinati; ibi: eiusdem autem et cetera. Dicit ergo primo quod si aliquis per media procedat ad immediata, ita quod illa media non arbitretur ut contingentia aliter se habere, sed arbitretur ea sic se habere sicut definitiones, quae sunt media per quae demonstrationes procedunt, non erit opinio, sed scientia. Si autem aliquis procedat usque ad immediata per aliqua media vera, quae tamen vel non insint illis, de quibus dicuntur, per se, sicut definitiones quae praedicantur substantialiter et significant speciem rei, vel non accipiat ea ut quae sic insunt; tunc habebit opinionem, et non sciet vere quia et propter quid simul, si tamen procedat usque ad immediata; tunc enim per immediata opinabitur, et non sciet. Si vero non procedat per immediata, sed per mediata, tunc non opinabitur propter quid, sed opinabitur solum quia. Nam etiam scientia, quae non est propter quid et immediata, non est scientia propter quid, sed quia.

[79870] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 10 Deinde cum dicit: eiusdem autem opinio et scientia etc., solvit primam dubitationem, quae est de identitate sciti et opinati. Ubi primo considerandum est quod non est inconveniens id quod est scitum ab uno, esse opinatum ab alio; quia quod unus accipit ut impossibile aliter se habere quasi scitum, alter accipit ut contingens aliter se habere quasi opinatum. Sed quod idem homo de eodem simul habeat opinionem et scientiam, non omnino est verum, sed aliquo modo. Sicut enim falsa opinio et vera opinio possunt esse quodammodo de eodem, sed non simpliciter, sic etiam est de opinione et scientia. Si quis enim diceret quod opinio vera et falsa essent penitus de eodem, sicut aliqui dicunt, puta illi qui dicebant quod omne quod alicui videtur est verum, ut dicitur in IV Metaphys.; ille qui sic diceret, vellet consequi aliqua inconvenientia, et multa quidem alia, quae posita sunt in IV Metaphys., quae consequuntur ex hoc, quod aliquis dicit idem esse verum et falsum; et specialiter hoc inconveniens consequeretur ei, quod nulla opinio esset falsa, et quod ille qui opinatur falsa, non opinaretur. Non ergo potest dici quod vera opinio et falsa sint eiusdem simpliciter. Sed quia idem dicitur multipliciter, contingit quodammodo opinionem veram et falsam esse eiusdem, et quodammodo non. Si enim accipiatur idem subiectum secundum rem, de quo sunt opiniones, sic de eodem potest esse opinio vera et falsa. Si autem accipiatur idem esse ipsum enunciabile opinatum, sic hoc est impossibile. Puta diametrum esse commensurabilem lateri quadrati opinatur aliquis falsa opinione, et inconveniens est dicere quod hoc enunciabile aliquis opinetur vera opinione. Sed secundum quod accipimus ipsum subiectum enunciabile diametrum, sic eiusdem potest esse opinio vera et falsa. Nam circa diametrum, unus vere opinatur quod sit incommensurabilis, alius falso quod sit commensurabilis. Et sic manifestum est quod id de quo est opinio et scientia, etsi sit idem subiecto, non tamen est idem secundum rationem. Est enim idem subiecto diametrum commensurari, et diametrum non commensurari, quia subiectum utriusque enunciabilis est idem: tamen manifestum est quod ratione diameter differt secundum quod accipitur ut commensurabilis, et secundum quod accipitur ut incommensurabilis. Et sic opinio vera et falsa possunt esse eiusdem subiecto, non autem eiusdem secundum rationem. Similiter etiam est et de scientia et de opinione. Nam scientia quidem est de hoc quod aliquis sciat animal, ita tamen quod non contingat illud non esse animal; sed opinio est de hoc quod aliquis scit animal, ita tamen quod contingat illud non esse animal. Puta si scientia sit quod homo vere sit id quod est animal, et sic impossibile sit aliter se habere; opinio vero sit de hoc quod homo non vere sit id quod est animal, et per hoc contingat aliter se habere. Manifestum est enim quod idem est subiectum et scitum et opinatum, quod est homo; sed non est ut idem ratione. Sic igitur ex dictis manifestum est quod non contingit simul omnino idem scire et opinari; quia simul homo haberet existimationem quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se habere. Sed in alio homine hoc contingit quod de eodem unus habet scientiam, et alius opinionem, sicut dictum est. In eodem vero homine non contingit ratione iam dicta.

[79871] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 11 Deinde cum dicit: reliqua autem quomodo etc., comparat scientiam ad alios habitus qui se habent ad verum. Et primo, ad illos habitus qui sunt de principiis et de conclusionibus; secundo, ad habitum qui specialiter respicit medium; ibi: solertia autem et cetera. Dicit ergo primo quod reliqua ab opinione ad cognitionem pertinentia, quomodo distinguantur in rationem, et intellectum, et scientiam, et artem, et prudentiam, et sapientiam, quantum ad aliquid pertinent ad considerationem philosophiae primae, vel etiam philosophiae naturalis; quantum autem ad aliquid, ad considerationem philosophiae moralis, quae dicitur Ethica. Ad cuius evidentiam sciendum est quod Aristoteles in VI Ethic. ponit quinque quae se habent semper ad verum, scilicet artem, scientiam, sapientiam, prudentiam et intellectum; subiungens duo quae se habent ad verum et falsum, scilicet suspicionem et opinionem. Prima autem quinque se habent solum ad verum, quia important rectitudinem rationis. Sed tria eorum, scilicet sapientia, scientia et intellectus, important rectitudinem cognitionis circa necessaria: scientia quidem circa conclusiones, intellectus autem circa principia, sapientia autem circa causas altissimas, quae sunt causae divinae. Alia vero duo, scilicet ars et prudentia, important rectitudinem rationis circa contingentia. Prudentia quidem circa agibilia, idest circa actus qui sunt in operante, puta amare, odire, eligere et huiusmodi, quae pertinent ad actus morales, quorum est directiva prudentia. Ars autem importat rectitudinem rationis circa factibilia, idest circa ea quae aguntur in exteriorem materiam, sicut est secare et alia huiusmodi opera, in quibus dirigit ars. Hic autem addit rationem, quae pertinet ad deductionem principiorum in conclusiones. Determinare quidem de sapientia quid sit et quomodo se habeat, et de scientia et intellectu et arte, pertinet aliqualiter ad philosophiam primam; prudentia vero pertinet ad considerationem moralem; intellectus et ratio, secundum quod significant potentias quasdam, pertinent ad considerationem naturalem, ut patet in libro de anima.

[79872] Expositio Posteriorum, lib. 1 l. 44 n. 12 Deinde cum dicit: solertia autem est subtilitas etc., facit mentionem de quodam habitu, qui specialiter respicit medium. Et dicit quod solertia est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii, propter quod aliquid evenit, et hoc quando non habet magnum tempus ad perspiciendum vel deliberandum: sicut si aliquis videns quod semper luna, quando convertitur opposita ad solem, splendorem habet per totum, statim intellexit propter quid hoc sit, scilicet quia illustratur a sole. Et similiter in actibus humanis, si aliquis videat aliquem pauperem altercantem cum aliquo divite, cognoscit quod ille dives accommodavit ei aliquid, et altercantur de redditione; vel si aliquis videns aliquos, qui prius fuerant inimici, esse factos amicos, cognovit propter quid hoc sit, quia scilicet sunt inimici eiusdem. Et quod cognoscere medium sit cognoscere propter quid, manifestat dupliciter: primo quidem per rationem, quia talis solers videns omnes causas medias, cognovit et ultimas, in quas fit ultimo resolutio, per quas cognoscitur propter quid; secundo, manifestat per exemplum ordinatum in syllogismo. Ut ponamus lunam esse c, idest minorem extremitatem; sed esse splendidum per oppositionem ad solem sit a, idest maior extremitas; sed illuminari a sole sit b, idest medium. C enim est b, idest luna habet lumen a sole; et a inest ipsi b, quia quod habet lumen a sole splendet conversum ad solem; et sic probatur quod a insit ipsi c per b. Unde patet quod solertia est quaedam perspicacitas velociter apprehendendi medium: quod contingit ex naturali aptitudine, et etiam ex exercitio. Posuit autem diversa exempla solertiae, ut ostendat quod in omnibus praedictis habitibus, scilicet prudentia et sapientia etc., possit esse solertia.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264