CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
caput X

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 10
Lectio 1

[85446] Catena in Mt., cap. 10 l. 1 Glossa. A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula; et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta: quod ex electione Matthaei, quae inter ipsa refertur, indubitanter habemus: fuit enim unus de duodecim electus in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei, sicut gesta est, post curatum centurionis servum, dicens et convocatis duodecim discipulis. Remigius. Narraverat enim supra Evangelista quia cohortatus est dominus discipulos rogare dominum messis ut mitteret operarios in messem suam; et quod hortatus est, hoc nunc implere videtur. Duodenarius enim numerus perfectus est: nascitur enim a senario, qui perfectionem habet, eo quod ex suis partibus, quae sunt unum, duo, et tria, in seipsum formatur: senarius autem duplicatus duodenarium gignit. Glossa. Quae quidem duplicatio ad duo praecepta caritatis, vel ad duo testamenta pertinere videtur. Rabanus. Duodenarius etiam numerus, qui conficitur ex ternario et quaternario, designat eos per quatuor mundi climata fidem sanctae Trinitatis praedicaturos. Iste etiam numerus per multas figuras in veteri testamento praesignatus est. Per duodecim filios Iacob, per duodecim principes filiorum Israel, per duodecim fontes viventes in Helim, per duodecim lapides in rationali Aaron, per duodecim panes propositionis, per duodecim exploratores a Moyse missos, per duodecim lapides unde factum est altare, per duodecim lapides sublatos de Iordane, per duodecim boves qui sustinebant mare aeneum. In novo etiam testamento per duodecim stellas in corona sponsae, per duodecim fundamenta Ierusalem, quae vidit Ioannes, et per duodecim portas. Chrysostomus in Matth. Non solum autem eos confidere fecit, eorum ministerium vocando missionem in messem, sed et faciendo eos potentes ad ministerium; unde sequitur dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Remigius. In quo aperte demonstratur quia vexatio turbarum non fuit tantum una aut simplex, sed varia; et hoc est misereri turbis, dare discipulis potestatem curandi et sanandi eas. Hieronymus. Benignus etenim, et clemens dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. Sed multa differentia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate domini agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem domini confitentur, dicentes: in nomine Iesu surge et ambula. Catalogus autem apostolorum ponitur, ut extra hos, qui pseudo apostoli sunt, excludantur; unde sequitur duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon qui vocatur Petrus, et Andreas frater eius. Ordinem quidem apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit distribuere qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur Simon cognomine Petrus, ad distinctionem alterius Simonis qui appellatur Chananaeus de vico Galilaeae Chana, ubi dominus aquas convertit in vinum. Rabanus. Idem est autem Graece sive Latine Petrus, quod Syriace Cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Nec dubium quin illa de qua Paulus ait: petra autem erat Christus. Remigius. Fuerunt autem nonnulli qui in hoc nomine, Graeco scilicet atque Latino, quod est Petrus, quaerentes Hebraicae linguae interpretationem, dixerunt, quod interpretatur discalcians, sive dissolvens vel agnoscens. Sed illi qui hoc dicunt, duabus tenentur contrarietatibus. Prima est ex proprietate Hebraicae linguae, in qua p non exprimitur, sed loco eius ph ponitur. Unde Pilatum dicunt Philatum. Secunda ex interpretatione Evangelistae, qui narrat dominum dixisse: tu vocaberis Cephas, et ipse de suo addit: quod interpretatur Petrus. Simon interpretatur obediens: obedivit enim verbis Andreae, et cum eo venit ad Christum; sive quia obedivit praeceptis divinis, et quia ad unius iussionis vocem secutus est dominum; sive, ut quibusdam placet, interpretatur deponens moerorem, et audiens tristitiam: domino enim surgente deposuit moerorem dominicae passionis, et tristitiam audivit, dicente ei domino: alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Sequitur et Andreas frater eius. Chrysostomus in Matth. Non parva autem et haec laus est. Petrum enim denominavit a virtute, Andream vero a nobilitate, quae est secundum morem, in hoc quod eum fratrem Petri dixit. Marcus autem post duos vertices, scilicet Petrum et Ioannem, Andream numerat; hic autem non ita: Marcus enim secundum dignitatem eos ordinavit. Remigius. Andreas autem interpretatur virilis. Sicut enim apud Latinos a viro derivatur virilis, ita apud Graecos ab andros, derivatur Andreas. Bene autem virilis dicitur, quia relictis omnibus secutus est Christum, et viriliter in mandatis eius perseveravit. Hieronymus. Evangelista autem paria iuga apostolorum quaeque consociat. Iungit enim Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu; Iacobum et Ioannem qui patrem corporis relinquentes, verum patrem secuti sunt: unde sequitur Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius: Iacobum quoque appellat Zebedaei, quia et alius sequitur Iacobus Alphaei. Chrysostomus in Matth. Vide autem quia non secundum dignitatem ordinat. Mihi enim videtur Ioannes non aliis solum, sed etiam fratre maior esse. Remigius. Interpretatur autem Iacobus supplantans, sive supplantator: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam eamdem carnem Herode trucidante contempsit. Ioannes interpretatur Dei gratia, quia prae omnibus diligi a domino meruit: unde ob praecipui amoris gratiam, super pectus domini in coena recubuit. Sequitur Philippus et Bartholomaeus. Philippus interpretatur os lampadis, sive lampadarum, quia lumen quo illuminatus est a domino, mox invento fratri per officium oris studuit propinare. Bartholomaeus Syrum nomen est, non Hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas id est Christi: qui corda suorum praedicatorum de terrenis ad caelestia sublevat et suspendit, ut quo magis caelestia penetrat, eo corda suorum auditorum gutta sanctae praedicationis magis inebriet et infundat. Sequitur Thomas et Matthaeus publicanus. Hieronymus. Ceteri Evangelistae in coniunctione nominum primum ponunt Matthaeum, postea Thomam; nec publicani nomen ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes sugillare Evangelistam viderentur; iste vero et post Thomam se ponit, et publicanum appellat: ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia. Remigius. Thomas autem interpretatur abyssus, sive geminus, qui Graece dicitur Didymus. Bene autem Didymus abyssus interpretatur; quia quo diutius dubitavit, eo profundius effectum dominicae passionis credidit, et mysterium divinitatis agnovit: unde dixit: dominus meus et Deus meus. Matthaeus autem interpretatur donatus, quia Dei munere de publicano Evangelista factus est. Sequitur et Iacobus Alphaei et Thaddaeus. Rabanus. Iste Iacobus est qui in Evangeliis frater domini nominatur, et etiam in epistola ad Galatas: quia Maria uxor Alphaei, soror fuit Mariae matris domini, quam Ioannes Evangelista Mariam Cleophae nominavit: fortasse quia idem Cleophas et Alphaeus est dictus. Vel ipsa Maria, defuncto Alphaeo, post Iacobum natum, nupsit Cleophae. Remigius. Et bene dicitur filius Alphaei, idest iusti, sive docti: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam curam carnis contempsit: nam cuius meriti fuerit, testes sunt apostoli qui eum episcopum Hierosolymitanae Ecclesiae ordinaverunt: unde et ecclesiastica historia inter cetera de eo dicit, quia carnem nunquam comedit, et vinum et siceram non bibit, balneis et lineis vestibus non est usus, die noctuque flexis genibus orabat. Adeo etiam magni meriti fuit ut ab omnibus iustus vocaretur. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas Iudam Iacobi, idest fratrem Iacobi appellat, cuius epistola in Ecclesia legitur, in qua se fratrem Iacobi nominat. Augustinus de Cons. Evang. Nonnulli autem codices habent Lebbaeum. Quis autem unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari? Remigius. Iudas autem interpretatur confessus, eo quod filium Dei confessus sit. Rabanus. Thaddaeus autem sive Lebbaeus interpretatur corculus, idest cordis cultor. Sequitur Simon Chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. Hieronymus. Simon Chananaeus ipse est qui ab alio Evangelista scribitur Zelotes, Chana quippe zelus interpretatur. Iudas autem Iscariotes, vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, ut quodam vaticinio in condemnationem sui natus sit. Issachar enim interpretatus est merces, ut significetur pretium proditoris. Remigius. Interpretatur autem Iscariotes memoria domini, quia secutus est dominum; sive memoriale mortis, quoniam meditatus est in corde suo ut dominum traderet in mortem; seu suffocatio, quia seipsum strangulavit. Et sciendum, quod duo discipuli hoc nomine sunt vocati, per quos omnes Christiani designantur: per Iudam Iacobi illi qui in confessione fidei perseverant; per Iudam Iscariotem illi qui relicta fide retro convertuntur. Glossa. Duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis societas approbetur. Augustinus de Civ. Dei. Elegit ergo hos in discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, illitteratos, ut quicquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum quo malo utens bene, et suae passionis impleret dispositum, et Ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Rabanus. Qui etiam non per imprudentiam inter apostolos eligitur: magna est enim veritas quam nec adversarius minister infirmat. Voluit etiam a discipulo prodi, ut tu a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium.


Lectio 2

[85447] Catena in Mt., cap. 10 l. 2 Glossa. Quia manifestatio spiritus, ut apostolus dicit, ad utilitatem Ecclesiae datur, post datam apostolis potestatem, mittit eos ut potestatem ad aliorum utilitatem exequantur: unde dicitur hos duodecim misit Iesus. Chrysostomus in Matth. Attendite autem opportunitatem missionis. Postquam enim viderunt mortuum suscitantem, mare increpantem, et cetera huiusmodi, et sufficienter virtutis eius demonstrationem susceperant per verba et per opera, tunc eos mittit. Glossa. Mittens autem docet eos quo eant, quid praedicent, et quid faciant. Primo quidem quo eant: unde dicitur praecipiens eis, et dicens: in viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Hieronymus. Non est autem contrarius locus iste ei praecepto quo postea dicitur: euntes docete omnes gentes: quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est. Et oportebat primum adventum Christi nuntiare Iudaeis, ne iustam haberent excusationem, dicentes, ideo a se dominum reiecisse, quia ad gentes et Samaritanos apostolos miserit. Chrysostomus in Matth. Ideo etiam primo ad Iudaeos mittit, ut quasi in quadam palaestra in Iudaea exercitati, ad agones orbis terrarum intrarent, et velut quosdam pullos debiles ad volandum eos inducens. Gregorius in Evang. Vel quia prius soli Iudaeae voluit, et postmodum gentibus praedicari, quatenus redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret. Erant etiam tunc quidam qui de Iudaeis vocandi essent et de gentilibus vocandi non essent; qui nec ad vitam reparari mererentur, nec tamen gravius de contempta praedicatione iudicari. Hilarius in Matth. Legis etiam lectio obtinere privilegium Evangelii debebat, hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quod plus sedulitatis in admonitione sensisset. Chrysostomus in Matth. Item ne aestimarent, quia Christo conviciabantur et daemoniacum eum vocabant, quod propter hoc eos odio haberet, primum eos emendare studuit, et ab omnibus aliis discipulos abducens, eis medicos et doctores mittit; et non solum prohibuit aliis annuntiare antequam Iudaeis, sed neque viam quae ad gentes fert, pertingere concedebat: quod signat cum dicit in viam gentium ne abieritis. Et quia Samaritani contrarii erant Iudaeis, quamvis faciliores essent ut converterentur ad fidem, tamen neque Samaritanis priusquam Iudaeis praedicari permisit: unde dicit et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Glossa. Samaritani quidem fuerunt gentiles dimissi in terra Israel a rege Assyriorum post captivitatem ab eo factam, et multis periculis coacti ad Iudaismum sunt conversi, circumcisionem, et quinque libros Moysi recipientes, cetera vero omnino abhorrentes: unde Iudaei Samaritanis non commiscebantur. Chrysostomus in Matth. Ab his ergo discipulos avertens, ad filios Israel mittit, quos oves pereuntes vocat, non abscondentes, undique veniam eis excogitans, et attrahens eorum mentem. Hilarius in Matth. Qui tamen licet oves vocentur, in Christum luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Hieronymus. Iuxta tropologiam vero praecipitur nobis qui Christi censemur nomine, ne in viam gentium, et haereticorum ambulemus errorem; ut quorum religio separata est, separetur et vita. Glossa. Postquam autem docuit eos quo eant, insinuat quid praedicent: unde subditur euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum caelorum. Rabanus. Hic appropinquare dicitur regnum caelorum per collatam nobis fidem invisibilis creatoris, non aliqua motione electorum. Recte autem caeli vocantur sancti, qui Deum fide retinent, et diliguntur caritate. Chrysostomus in Matth. Vides mysterii magnitudinem, vides apostolorum dignitatem. Nihil sensibile praecipiuntur dicere, ut Moyses et prophetae; sed nova quaedam et inopinata; illi enim terrena bona praedicaverunt, hi autem regnum caelorum, et omnia quae illic sunt bona. Gregorius in Evang. Adiuncta sunt autem praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent: unde sequitur infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, Daemones eicite. Hieronymus. Ne enim hominibus rusticanis, et absque eloquii venustate, indoctis et illitteratis nemo crederet pollicentibus regna caelorum, dat potestatem praedicta faciendi, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum. Hilarius in Matth. Tota autem virtutis dominicae potestas in apostolis refertur: ut qui in Adam imagine et similitudine Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem sortiantur; et quicquid malorum Adae corpori Satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emendent. Gregorius in Evang. Haec autem signa in exordio Ecclesiae necessaria fuerunt: ut enim fides cresceret credentium, miraculis erat nutrienda. Chrysostomus. Postea autem steterunt, reverentia fidei ubique plantata. Si autem et postea facta sunt, pauca et rara fuerunt; consuetudo enim est Deo talia facere cum aucta fuerint mala: tunc enim suam demonstrat potentiam. Gregorius. Sancta tamen Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat; quae nimirum tanto maiora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur. Remigius. Infirmi quippe sunt ignavi qui non habent vires bene vivendi; leprosi sunt immundi opere, vel delectatione carnali; mortui sunt qui opera mortis agunt; daemoniaci fiunt qui in potestatem Diaboli sunt redacti. Hieronymus. Et quia semper dona spiritualia, si merces media sit, viliora sunt, adiungitur avaritiae condemnatio, cum subdit gratis accepistis, gratis date; quasi dicat: ego magister et dominus absque pretio vobis hoc tribui: ergo et vos sine pretio date. Glossa. Hoc autem dicit ne Iudas, qui loculos habebat, de praedicta potestate pecuniam congregare vellet, damnans etiam hic perfidiam simoniacae haereseos. Gregorius in Evang. Praesciebat namque nonnullos donum accepti spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter morum diligentiam non minus habet quam signorum, monstrans quoniam signa sine his nihil sunt. Etenim superbiam eorum comprimit, dicens gratis accepistis; et ab amore pecuniarum mundos esse praecipit dicens gratis date. Vel ut non videatur eorum esse beneficium, ait gratis accepistis; quasi dicat: nihil vos de vestro largimini suscipientibus: neque enim mercede hoc accepistis, neque laborantes in ea gratia: gratis enim accepistis; ita igitur aliis date; neque enim est condignum pretium eorum invenire.


Lectio 3

[85448] Catena in Mt., cap. 10 l. 3 Chrysostomus in Matth. Quia spiritualium mercationem supra dominus prohibuerat, consequenter radicem omnium malorum evellens, ait nolite possidere aurum neque argentum. Hieronymus. Si enim sic praedicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque possessio; nam si haec habuissent, videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare. Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo praeceptum primo quidem discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat sollicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo Dei; tertio docet eos suam virtutem. Hoc nempe eis postea dixit: numquid aliquid defuit vobis quando misi vos sine sacculo et pera? Hieronymus. Qui autem divitias detruncaverat, quae per aurum et argentum et aes signantur, propemodum et vitae necessaria amputat, ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia Dei providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Glossa. Unde addit neque pecuniam in zonis vestris. Duo enim sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, quod intelligitur per pecuniam in zonis; aliud ipsa necessaria, quod intelligitur per peram. Hieronymus. Per hoc autem quod dicit neque peram in via, arguit philosophos qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant. Sequitur neque duas tunicas. In duabus tunicis duplex mihi videtur innuere vestimentum: non quod in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore reservemus. Sequitur neque calceamenta. Et Plato etiam praecipit illas duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum: cum enim haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. Sequitur neque virgam: qui enim domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Remigius. Ostendit etiam dominus his verbis, quia sancti praedicatores revocati sunt ad primi hominis dignitatem: qui quamdiu caelestes possedit thesauros, ista non concupivit: sed mox ut peccando illa amisit, ista desiderare coepit. Chrysostomus in Matth. Felix autem est ista commutatio: nam pro auro et argento et huiusmodi, acceperunt potestatem curandi infirmos, suscitandi mortuos, et alia huiusmodi: unde non a principio dixit eis non possideatis aurum vel argentum; sed quando dixerat leprosos mundate, Daemones eicite. Ex quo patet quod Angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni solvens vitae huius sollicitudine: ut una sola detineantur cura, quae est doctrinae; a qua et eos solvit, dicens: ne solliciti sitis quid loquamini. Quare quod videtur esse valde onerosum et grave, hoc maxime leve eis ostendit, et facile: nihil enim est ita iucundum, ut a cura et sollicitudine erutum esse; et maxime cum possibile fuerit ab hac erutos in nullo minorari, Deo praesente, et pro omnibus nobis effecto. Hieronymus. Et quia nudos quodammodo et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens dignus est enim operarius cibo suo; quasi dicat: tantum accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est: unde apostolus: habentes victum et vestitum, his contenti simus; et alibi: communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis; ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes faciant eos carnalium suorum, non in avaritiam, sed in necessitatem. Chrysostomus in Matth. A discipulis autem apostolos cibari oportebat: ut neque ipsi magna saperent adversus eos qui docebantur, sicut omnia praebentes, et nihil accipientes; neque rursus illi abscedant, quasi ab his despecti. Deinde ut non dicant apostoli: mendicantes ergo nos iubet vivere, et in hoc verecundarentur, monstrat hoc eis debitum esse, operarios eos vocans, et quod datur mercedem appellans: non enim quia apostolorum in sermonibus operatio erat, aestimare debebant parvum esse beneficium quod praestabant; et ideo dicit dignus est operarius cibo suo. Hoc autem dixit, non quidem ostendens tanto pretio apostolicos dignos esse labores, sed apostolis legem inducens, et tribuentibus suadens, quia quod ab ipsi datur, debitum est. Augustinus de Pastor. Non ergo est venale Evangelium, ut pro temporalibus praedicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo praedicatores sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Deo. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt; sed tamquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter. Cum dixerit dominus apostolis nolite possidere aurum, continuo subiecit dignus est operarius cibo suo; unde satis ostendit cur eos possidere hoc ac ferre noluerit: non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus. Apparet autem hic non praecepisse dominum ita tamquam evangelice vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Paulus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat. Sed apparet potestatem dedisse apostolis, domum in qua starent, sibi ista debere. Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem a domino potestas datur, licet cuique non uti, et tamquam de suo iure recedere. Hoc ergo ordinans dominus, quod qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna nec minima; ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc ergo potestatem, virgae nomine significavit, cum dixit, secundum Marcum, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Sed et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibuit, qua ideo portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset; cum ex potestate illa possit accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, neque nudus ad terram; idest, non occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitantur. Et quia non portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, monet non dupliciter, sed simpliciter ambulare. Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed Evangelistas alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis. Quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; et videbit quam temere atque inerudite arbitretur: quia enim dominus monet ut nesciat sinistra quid facit dextera, ipsas eleemosynas, et quicquid hic aliud praecipit, figurate accipiendum putabit. Hieronymus. Haec historice dixerimus; cetera secundum anagogem. Non licet magistris aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere. Aurum saepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce: haec non licet vobis ab aliis accipere, sed data a domino possidere; neque haereticorum et philosophorum perversae doctrinae suscipere disciplinas. Hilarius in Matth. Quia vero zona ministerii apparatus est, et ad efficaciam operis praecinctio; per hoc quod aeris in zona inhibetur possessio, ne quid in ministerio venale sit, admonemur. Admonemur etiam nec peram habere in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus in terra perniciosus est cordi, illic futuro ubi condatur thesaurus. Dicit autem non duas tunicas: sufficit enim nobis semel Christus indutus; neve post intelligentiam veram, altera deinceps vel haeresis vel legis veste induamur. Non calceamenta, quia in sancta terra, peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus statuti, admonemur non alium gressus nostri habere, quam quem accipimus a Christo apparatum. Hieronymus. Vel docet dominus pedes nostros mortiferis vinculis non alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos, neque habere virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti: quia huiusmodi virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis. Hilarius. Potestatis autem externae iure non sumus indigni habentes virgam de radice Iesse.


Lectio 4

[85449] Catena in Mt., cap. 10 l. 4 Chrysostomus in Matth. Quia dixerat superius dominus: dignus est operarius cibo suo, ne crederetur propter hoc omnium eis ianuam aperire, multam diligentiam hic iubet facere de hospite eligendo: unde dicitur in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit. Hieronymus. Apostoli novam introeuntes urbem scire non poterant quis qualis esset: ergo fama hospes eligendus est populi et iudicio vicinorum; ne praedicatoris dignitas, suscipientis infamia deturpetur. Chrysostomus in Matth. Qualiter ergo ipse Christus apud publicanum manebat? Quia scilicet dignus effectus erat ex conversione; hoc etiam non solum in gloriam eis proderat, sed in cibationem. Si enim dignus est, omnino dabit cibum; et maxime cum nihil amplius necessariis peteretur. Intende autem qualiter omnibus eos denudans, omnia eis dedit, permittens in domibus eorum qui docebantur, manere. Ita enim et ipsi a sollicitudinibus eruebantur, et aliis suadebant quoniam propter eorum advenerant salutem solam, in hoc quod nihil deferebant, et nihil amplius necessariis expetebant. Et non ad omnes simpliciter introibant: non enim signis solum volebat eos claros apparere, sed magis virtute. Nihil autem ita virtutem designat, sicut non superfluis uti. Hieronymus. Hospes unus etiam eligitur non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed accipiens; hic enim dicitur quis in ea dignus sit, ut magis se noverit accipere gratiam quam dare. Chrysostomus in Matth. Intende autem quia nondum omnia eis tribuit; neque enim eis largitur ut sciant quis sit dignus, sed iubet scrutari; non solum autem dignos iubet quaerere, sed neque de domo in domum transmutari, cum subdit et ibi manete donec exeatis: ut neque suscipientem contristent, neque ipsi opinionem accipiant levitatis, aut gulae. Ambrosius super Lucam. Non ergo otiose domus quam ingrediantur apostoli, eligenda decernitur, ut mutandi hospitii causa non suppetat; non tamen eadem cautio receptori mandatur, ne dum hospes eligitur, hospitalitas minuatur. Sequitur intrantes autem domum, salutate eam, dicentes: pax huic domui. Glossa. Quasi diceret: pacem hospiti precamini, ut sopiatur omnis repugnantia contra veritatem. Hieronymus. In hoc etiam occulte salutationem Hebraei ac Syri sermonis expressit; quod enim Graece dicitur chere, et Latine ave, hoc Hebraico Syroque sermone appellatur salemlach, sive samalach, idest pax tecum. Quod autem praecipit tale est: introeuntes autem, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate. Sin autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de illata pace; illi qui habere noluerunt, bellum possidebunt: unde sequitur et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Remigius. Quia scilicet aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et caeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit: quia ad eum pax revertitur, quando ei a domino pro labore sui operis recompensatur. Chrysostomus in Matth. Instruit ergo eos dominus quod non propter hoc expectent ab aliis praesalutari, quia docebant; sed antecedere salutatione, alios honorando. Deinde monstrat quod non sola salutatio, sed benedictio, per hoc quod dicit si fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Remigius. Docuit ergo dominus discipulos suos offerre pacem in introitu domus ut salutatione pacis eligeretur domus digna, vel hospes; ac si patienter diceret: omnibus offerte pacem: quia aut accipiendo dignos, aut non accipiendo indignos se manifestabunt: quamvis enim fama populi dignus electus sit hospes, tamen salutandus est, ut magis sua dignitate praedicatores vocentur, quam ultro se ingerere videantur. Haec autem pax paucorum verborum ad totam explorationem dignae domus vel hospitis potest referri. Hilarius in Matth. Salutant ergo apostoli domum cum pacis affectu; sed ita ut potius pax dicta sit quam data. Porro autem pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi sit digna; quae si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis caelestis intra propriam apostolorum conscientiam est continendum. In eos autem qui caelestis regni praecepta respuerint, egressu apostolorum et signo pulveris a pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur; unde sequitur et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Existenti enim in loco cum loco videtur esse communio. Totum ergo quod est illius domus, excusso pulvere pedum, relinquitur, nihilque sanitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur. Hieronymus. Pulvis etiam excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut si tolerabilius erit terrae Sodomorum quam illi civitati quae non recipit Evangelium, nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessaria, qui Evangelium spreverint. Rabanus. Vel aliter. Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis signant. Pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi, uno calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo spreverint doctrinam docentium, sibi labores et pericula taediumque sollicitudinum ad testimonium suae damnationis inflectunt. Qui vero receperint verbum, afflictiones curasque doctorum quas pro se tolerabunt, in argumentum sibi vertunt humilitatis. Et ne levis culpa videatur esse apostolos non recipere, subdit amen dico vobis: tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati. Hieronymus. Quia Sodomitis et Gomorrhaeis non fuit praedicatum; huic autem cum praedicatum sit, non recipit Evangelium. Remigius. Vel quia Sodomitae et Gomorrhaei inter vitia carnis et hospitales fuisse leguntur; quamvis non tales hospites receperint sicut apostoli. Hieronymus. Si autem tolerabilius erit terrae Sodomorum quam illi civitati quae non recipit Evangelium, ergo inter peccatores supplicia diversa sunt. Remigius. Specialiter tamen Sodomorum et Gomorrhaeorum mentionem facit, ut per hoc demonstret quia illa peccata sunt Deo magis odibilia quae fiunt contra naturam, pro quibus deletus est mundus aquis diluvii, quatuor civitates subversae, et mundus quotidie diversis malis affligitur. Hilarius in Matth. Mystice autem instruit nos dominus non immisceri eorum domibus aut familiaritatibus qui Christum aut insectantur aut nesciunt; et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, idest, sicubi Ecclesia sit, et Christus habitator; neque quoquam alibi transire, quia haec est domus digna et iustus hospes. Iudaeorum autem plures erant futuri quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis, quae in Christo est, curiosi, transire se ad Evangelia ex lege essent simulaturi; multi etiam in haeresim per intelligentiae perversitatem traducerentur. Et quia istiusmodi omnes penes se esse veritatem Catholicam mentiuntur, domo ipsa, idest Ecclesia, caute utendum est.


Lectio 5

[85450] Catena in Mt., cap. 10 l. 5 Chrysostomus in Matth. Quia superius apostolorum removit sollicitudinem, et signorum suorum ostensione eos armavit, consequenter praedicit eis mala quae debebant eis contingere. Primo quidem ut discerent praescientiae eius virtutem; secundo ut nullus suspicaretur, quoniam propter imbecillitatem magistri haec eis supervenirent mala; tertio ut ipsi sustinentes non obstupescerent, dum inopinabiliter et praeter spem evenirent; quarto ut hoc audiente non turbentur in tempore crucis; deinde ut discant quoniam nova haec praelii lex est. Nudos enim mittit, a suscipientibus iubet cibari; neque in hoc sistit, sed ulterius suam virtutem ostendit dicens ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Ubi considerandum, quod non simpliciter ad lupos, sed in medio luporum mittit, ut sic suam virtutem magis demonstrent, cum oves lupos superaverint, etiam in medio luporum existentes; et plurimos morsus accipientes ab eis, non solum non consumuntur, sed et illos convertunt: multo autem mirabilius est et maius, transmutare mentes eorum quam interficere eos. Inter lupos autem ovium mansuetudinem eos docet ostendere. Gregorius in Evang. Qui enim locum praedicatoris suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; ut ex ipsa sua mansuetudine iram sumentium mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus sanet. Quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate: quatenus et iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat quos foris castigat. Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt: de quibus dicitur: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Hieronymus. Lupos autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Iudaeorum. Hilarius in Matth. Lupos etiam significat omnes hos qui vesano furore in apostolos desaevituri erant. Chrysostomus in Matth. Malorum autem erat eis consolatio mittentis virtus: et ideo ante omnia posuit dicens ecce ego mitto vos; quasi dicat: ne turbemini, quoniam in medio luporum mittimini: possum enim facere ut nihil mali sustineatis; non solum lupis non suppositi, sed leonibus terribiliores effecti. Sed ita expedit fieri; hoc enim vos clariores facit, et meam virtutem magis divulgat. Deinde ut aliquid etiam a seipsis inferant, et non sine causa coronari aestimentur, subdit estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Hieronymus. Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Et serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto corpore occultat caput, ut illud in quo vita est, protegat. Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus; idest fidem integram et incorruptam servare studeamus. Rabanus. Solet etiam serpens eligere strictas rimas, per quas transiens veterem pellem exuat: similiter praedicator transiens per angustam viam, veterem hominem omnino deponat. Remigius. Pulchre etiam dominus praedicatores serpentis prudentiam monet habere: quia primus homo per serpentem deceptus est; ac si diceret: quia hostis callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum: ille laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem. Hilarius in Matth. Ille animum primo mollioris sexus aggressus est, spe deinde illexit, et communionem immortalitatis spopondit. Pari ergo opportunitate, introspecta uniuscuiusque natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est, spes futurorum bonorum revelanda; ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei, Angelis similes futuros esse qui credant. Chrysostomus in Matth. Sicut autem prudentiam serpentis oportet habere, ut in principalibus non laedamur, sic et simplicitatem columbae in non vindicando cum iniusta patimur, neque per insidias alicui nocendo. Remigius. Ideo autem dominus haec duo sociavit: quia simplicitas absque prudentia facile decipi potest; et prudentia periculosa est, nisi simplicitate temperetur, alicui non nocendo. Hieronymus. Simplicitas autem columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur: unde dicit apostolus: malitia parvuli estote. Chrysostomus in Matth. Quid autem durius his fiet iussionibus? Non enim sufficiens est pati mala; sed neque turbari conceditur, quod est columbae: ira enim non per iram, sed per mansuetudinem extinguitur. Rabanus. Quod autem lupi, de quibus supra dixerat, sint homines, ostendit cum subdit cavete autem ab hominibus. Glossa. Ideo autem necessarium est ut sitis sicut serpentes, idest astuti: nam secundum suam consuetudinem tradent vos primum in Conciliis, prohibendo ne praedicetis in nomine meo; deinde incorrectos flagellabunt vos; tandem ad reges et praesides ducemini. Hilarius in Matth. Qui extorquere silentium vestrum, aut conniventiam tentant. Chrysostomus. Mirandum est autem qualiter hoc audientes non statim abscesserint homines, qui stagnum illud nunquam egressi fuerant, circa quod piscabantur: quod non virtutis eorum erat solum, sed sapientiae doctoris. Unicuique enim malorum mitigationem adiungit: unde et hic dicit propter me: non enim parva consolatio est propter Christum pati: quoniam non ut perniciosi et nocivi haec patiebantur. Et iterum addit in testimonium illis. Gregorius in Evang. Qui scilicet persequendo, mortem intulerunt, vel qui videndo non sunt mutati. Mors quippe sanctorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium: ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt et vivunt. Chrysostomus in Matth. Hoc autem eos consolabatur, non quia aliorum cupiebant poenam; sed ut confidentiam habeant quoniam ubique eum habent praesentem et praescientem. Hilarius in Matth. Non solum autem hoc testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda est persequentibus; sed etiam gentibus via pandenda credendi in Christum, pertinaciter, inter saevientium poenas, confessorum vocibus praedicatum: et hoc est quod subiungit et gentibus.


Lectio 6

[85451] Catena in Mt., cap. 10 l. 6 Chrysostomus in Matth. Cum praemissis consolationibus non parvam et aliam apponit: ut enim non dicerent: qualiter suadere poterimus hominibus talibus persequentibus, persecutionibus existentibus? Iubet eos de responsione confidere dicens cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Remigius. Duo autem dicit: quomodo aut quid; quorum unum refertur ad sapientiam, alterum ad oris officium. Quia enim et ipse subministrabat verba quae loquerentur, et sapientiam qua ea proferrent: non fuerat necesse sanctis praedicatoribus cogitare quid loquerentur aut quomodo. Hieronymus. Cum enim propter Christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur. Hilarius in Matth. Fides enim nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionem scientiae instruetur, in exemplo habens Abraham, cui postulanti ad hostiam Isaac, non defuit aries ad victimam; et ideo sequitur non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Remigius. Et est sensus: vos acceditis ad certamen, sed ego sum qui praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Hinc Paulus ait: an experientiam quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Hieronymus. Per hoc autem ad prophetarum dignitatem eos reduxit, qui scilicet Dei spiritu sunt locuti. Cum autem hic dicat ne solliciti sitis quid loquamini, alibi dicitur: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem reddere de ea quae in vobis est spe. Cum enim in medio amicorum certamen erit, iubemur esse solliciti, cum autem est iudicium terribile, et plebes insanientes, et timor undique, auxilium a Christo praebetur, ut confidenter loquantur, et non obstupescant.


Lectio 7

[85452] Catena in Mt., cap. 10 l. 7 Glossa. Praemissa consolatione subdit graviora pericula: unde dicitur tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Gregorius in Evang. Minorem enim dolorem ingerunt mala quae ab extraneis, maiorem quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis mala nos cruciant caritatis amissae. Hieronymus. Hoc autem in persecutionibus fieri crebro videmus: nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa est fides. Chrysostomus in Matth. Deinde quod est multo horribilius apposuit, dicens et eritis odio omnibus hominibus. Ut enim communes orbis terrarum hostes, ita eos expellere tentabant. Hinc etiam rursus apponitur consolatio, cum dicit propter nomen meum. Et cum hoc rursus aliud consolatorium ponitur, cum subditur qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quoniam enim consueverunt multi in principio quidem esse vehementes, postea vero dissolvi, propter hoc ait: quoniam finem requiro. Quae enim utilitas est seminum in principio quidem florescentium, postmodum autem tabescentium? Propter hoc autem sufficientem perseverantiam expetit ab ipsis. Hieronymus. Non enim coepisse sed perfecisse virtutis est. Remigius. Nec inchoantibus, sed perseverantibus praemium tribuitur. Chrysostomus in Matth. Ne autem aliquis dicat, quia omnia Christus in apostolos fecit, nihil mirabile est tales illos esse effectos, nihil patientes onerosum, propter hoc ait quod perseverantia eis est opus. Etsi enim ex primis eruti fuerint periculis, aliis difficilioribus conservantur; et post illa rursus alia succedent, et non stabunt quin insidias patiantur donec vivunt: et hoc occulte insinuat, dicens qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Remigius. Idest qui praecepta fidei non deseruerit, et in persecutionibus non defecerit, salvus erit: quia pro persecutionibus terrenis percipiet praemia regni caelestis. Et notandum, quia finis non semper signat consumptionem, sed aliquando perfectionem, iuxta illud: finis legis Christus est. Unde etiam potest esse sensus: qui perseveraverit usque in finem, idest in Christo. Augustinus de Civ. Dei. In Christo namque perseverare, est in fide eius permanere, quae per dilectionem operatur.


Lectio 8

[85453] Catena in Mt., cap. 10 l. 8 Chrysostomus in Matth. Postquam praedixit terribilia quae post crucem et resurrectionem et ascensionem, eis erant ventura, rursus ducit eos ad mansuetiora; non enim iussit eos ad persecutionem audacter ire, sed fugere: unde dicit cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Quia enim interim principium erat conversionis eorum, condecente utitur sermone. Hieronymus. Hoc enim ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in viam gentium ne abieritis; quod persecutionem timere non debeant, sed declinare. Quod quidem videmus in principio fecisse credentes, quando orta Hierosolymis persecutione, dispersi sunt in universam Iudaeam, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium. Augustinus contra Faustum. Neque tamen salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus fugere praecipit; et huius rei prior exemplum praebuit; sed instruebat hominis infirmitatem, ne Deum tentare audeat quando habet quid faciat, ut quod cavere oportet, evadat. Augustinus de Civ. Dei. Potuit autem eos admonere ut sibi manus inferrent, ut non in manus persequentium devenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut hoc modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus se mansionem aeternam praeparaturum esse promisit: quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere credentibus unum verum Deum. Chrysostomus. Ne autem dicant: quid igitur si persecutionem passi fugerimus, et rursus hinc nos abiecerint? Hunc destruens timorem ait amen dico vobis, non consummabitis, idest non pervenietis ad me, circumeuntes Palaestinam, donec vos assumam. Rabanus. Vel praedicit quod non ante praedicationibus suis ad fidem perducent omnes civitates Israel, quam resurrectio domini fuerit perpetrata, et in toto orbe terrarum praedicandi Evangelium potestas concessa. Hilarius in Matth. Vel aliter. Ex una in aliam fugam suadet: quia praedicatio eius primum a Iudaea effugata transit ad Graeciam; deinde diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet gentes quidem apostolorum praedicationi credituras; verum ut reliquum Israel crederet esse adventui suo debitum, ait non consummabitis civitates Israel; idest, post plenitudinem gentium, quod erit reliquum Israel ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis Christi adventu est in Ecclesia convocandum. Augustinus ad Honor. Faciant ergo servi Christi quod praecepit vel permisit: sicut ipse fugit in Aegyptum, fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur: ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia; sed praebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, idest episcoporum, clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent necessitatem remanendi, non relinquantur ab eis per quos illorum ecclesiastica est supplenda necessitas: ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant quod eos paterfamilias volet pati. Remigius. Praeterea sciendum est, quod sicut praeceptum perseverandi in persecutionibus specialiter ad apostolos pertinet et ad eorum successores viros fortes, sic licentia fugiendi satis convenit infirmis in fide, quibus condescendit pius magister: ne si se ultro ad martyrium obtulissent, fortassis positi in tormentis negarent: levius enim erat fugere quam negare. Sed quamvis fugiendo perfectae fidei constantiam in se non ostenderent, tamen magni meriti erant; quoniam omnia pro Christo parati erant deserere, scilicet fugiendo. Nisi autem illis licentiam fugiendi dedisset, dicerent eos aliqui alienos esse a gloria regni caelestis. Hieronymus. Spiritualiter autem possumus dicere cum persecuti vos fuerint in una civitate, hoc est, in uno Scripturarum libro vel testimonio, non fugiamus ad alias civitates, idest ad alia volumina: quamvis enim contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium salvatoris adveniet quam adversariis victoria concedatur.


Lectio 9

[85454] Catena in Mt., cap. 10 l. 9 Chrysostomus in Matth. Quia futurum erat ut discipuli cum praemissis persecutionibus etiam diffamati malam opinionem paterentur, quod multis onerosius esse videbatur, hic eos consolatur a seipso, et ab his quae de ipso sunt dicta; cui consolationi nulla poterat esse aequalis. Hilarius in Matth. Dominus enim lumen aeternum, dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatium ante praemisit, ut gloriae loco amplectamur, si domino nostro vel passionibus adaequemur; unde dicit non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Chrysostomus in Matth. Intelligendum, donec fuerit discipulus et servus: non est, inquam, super magistrum et dominum, secundum honoris naturam. Nec mihi ea quae raro contingunt hic obicias; sed ab his quae sunt in pluribus, suscipe hunc sermonem. Remigius. Magistrum autem et dominum semetipsum appellat; per servum et discipulum, suos vult intelligi apostolos. Glossa. Quasi dicat: ne indignemini tolerare quae tolero, quia dominus sum, faciens quod volo, et magister, docens quod utile scio. Remigius. Et quia haec sententia minus videbatur superioribus verbis congrua, quo tendant verba, manifestatur cum subditur si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Chrysostomus in Matth. Non dixit: servos, sed: domesticos, ut multam ad eos familiaritatem ostenderet; sicut et alibi dixit: non dicam vos servos sed amicos meos. Remigius. Quasi dicat: vos ergo temporales honores et humanam gloriam non quaeratis, dum me videtis per irrisiones et opprobria genus humanum redimere. Chrysostomus in Matth. Non solum autem dixit: si domus dominum conviciati sunt; sed ipsam speciem convicii, quoniam Beelzebub eum vocaverunt. Hieronymus. Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur in regum volumine idolum muscae: Beel, ipse est Bel, sive Baal; zebub autem musca dicitur. Principem ergo Daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur propter immunditiam, quae exterminat suavitatem olei.


Lectio 10

[85455] Catena in Mt., cap. 10 l. 10 Remigius. Post praemissam consolationem, aliam non minorem subiungit, dicens non ergo timueritis eos scilicet persecutores. Quare autem non esset timendum manifestat cum subiungit nihil enim est opertum quod non reveletur et occultum quod non sciatur. Hieronymus. Quomodo ergo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur? Sed de futuro tempore scribitur, quando iudicabit Deus occulta hominum, et illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium. Et est sensus: nolite timere persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem: quia veniet dies iudicii, in quo et vestra virtus, et illorum nequitia demonstrabitur. Hilarius in Matth. Igitur non minas, non convicia, non potestates insectantium monet esse metuendas; quia dies iudicii nulla haec fuisse atque inania revelabit. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Figura quidem eorum quae dicuntur, universalem videtur enuntiationem habere; verum non de omnibus, sed de praemissis solum dictum est: quasi dicat: si doletis audientes convicia, hoc cogitate, quia et ab hac suspicione post parum eruemini. Vocant quidem vos ariolos et magos et seductores; sed expectate parum, et salvatores vos orbis terrarum universi dicent; cum per res ipsas apparueritis benefactores: nec illorum attendent sermonibus homines, sed rerum veritati. Remigius. Quidam autem dicunt, quod his verbis promiserit dominus discipulis suis quod per eos essent revelanda omnia occulta mysteria, quae sub velamine litterae legis latebant: unde apostolus dicit: cum conversi fuerint ad Christum, tunc auferetur velamen. Et est sensus: quare debetis timere vestros persecutores, cum tantae sitis dignitatis ut per vos occulta mysteria legis et prophetarum sint manifestata? Chrysostomus. Deinde quia eos ab omni timore liberaverat, et altiores opprobriis fecerat, nunc opportuno tempore eis loquitur de libera propalatione, quae est in praedicatione, dicens quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Hilarius in Matth. Non legimus dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, aut doctrinam in tenebris tradidisse; sed hoc dicit, quia omnis sermo eius carnalibus tenebrae sunt, et verbum eius infidelibus nox est. Itaque quod ab eo dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum. Remigius. Est ergo sensus: quod dico vobis in tenebris, idest inter Iudaeos incredulos, vos dicite in lumine, idest fidelibus praedicate; et quod in aure auditis, idest quod dico vobis secrete, praedicate super tecta, idest palam coram omnibus. Solemus enim dicere: in aurem loquitur illi, idest secrete. Rabanus. Sane quod ait praedicate super tecta, iuxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere: quia non sunt cacuminata, sed aequalia. Ergo praedicabitur in tectis quod cunctis audientibus palam dicetur. Glossa. Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris, idest dum adhuc in timore carnali estis, dicite in lumine, idest in fiducia veritatis, cum a spiritu sancto eritis illuminati; et quod in aure auditis, idest solo auditu percipitis, praedicate, opere complendo, super tecta existentes, idest corpora vestra quae sunt domicilia animarum. Hieronymus. Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; idest, quod auditis in mysterio, apertius praedicate; et quod in aure auditis, praedicate super tecta, idest, quod vos erudivi in parvulo Iudaeae loco, universis urbibus in toto mundo audacter edicite. Chrysostomus in Matth. Sicut autem quando dicebat: qui credit in me, opera quae ego facio et ille faciet, et maiora his faciet, ita et hic monstrat quoniam omnia per eos operatur, etiam plusquam per seipsum; quasi dicat: principium ego dedi; sed quod plus est, per vos explere volo. Hoc autem non iniungentis est solum, sed et futurum praedicentis et ostendentis quoniam omnia superabunt. Hilarius in Matth. Constanter ergo ingerenda est Dei cognitio, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis revelandum, non timendo eos quibus cum sit licentia in corpora tantum, in animam ius nullum est: et ideo subditur et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Chrysostomus. Vide qualiter omnibus eos statuit superiores: non sollicitudinem solum et maledictionem, neque pericula, sed et ipsam quae omnibus videtur terribilior, mortem suadens propter Dei timorem contemnere: unde subdit sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Hieronymus. Nomen Gehennae in veteribus libris non invenitur; sed primo a salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit huius sermonis occasio. Idolum Baal fuisse iuxta Ierusalem ad radices montis Moria, in quibus Siloa fluit, non semel legimus. Haec vallis et parva campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel dementiam venerat ut, deserta templi vicinia, ibi hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos incenderent Daemoni: et appellabatur locus ipse Gehennon, idest vallis filiorum Hennon. Hoc regum volumen, et Paralipomenon et Ieremias scribunt plenissime; et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Tophet et Baal, sed vocetur polyandrion, idest tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et poenae perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo denotantur. Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem non antea fiet quam anima corpori fuerit copulata, ut nulla direptione separentur; et tamen tunc recte mors animae dicitur, quia non vivit ex Deo; mors autem corporis, quia in damnatione novissima quamvis homo sentire non desinat, tamen quia sensus ipse nec voluntate suavis, nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, mors potius appellata quam vita. Chrysostomus in Matth. Vide autem rursus, quia non promittit eis liberationem a morte, sed suadet contemnere mortem; quod multo maius est quam erui a morte; et quod hoc sermone ea quae de immortalitate sunt dogmata eis infigit.


Lectio 11

[85456] Catena in Mt., cap. 10 l. 11 Chrysostomus in Matth. Postquam timorem mortis excluserat, ne aestimarent apostoli quod si interficerentur, essent derelicti a Deo, rursus sermonem de providentia Dei inducit, dicens nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Hieronymus. Et est sensus: si parva animalia absque Deo non decidunt auctore, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine voluntate Dei non pereunt, vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia. Hilarius in Matth. Mystice autem quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est. Qui ergo duos passeres asse vendunt, seipsos peccato minimo vendunt, natos ad volandum, et ad caelum pennis spiritualibus efferendos; sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales totos se talibus actionibus nundinantur. Dei autem voluntatis est ut unus ex illis magis evolet; sed lex constitutione Dei perfecta decernit unum ex eis potius decidere. Quemadmodum enim si evolarent, unum essent, fieretque corpus spiritale, ita peccatorum pretio venditis, anima terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiam, fitque unum ex illis quod tradatur in terram. Hieronymus. Quod autem ait vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrorum Deum lateat. Hilarius in Matth. In numerum enim aliquid colligi, diligentiae est. Chrysostomus in Matth. Unde hoc dixit, non quod pilos Deus numeret; sed ut diligentem cognitionem et multam circa eos providentiam ostendat. Hieronymus. Derident autem intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant; quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum salvator non dixerit: vestri autem et capilli omnes salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conservatio. Augustinus de Civ. Dei. Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quicquid tondentibus decidit: quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Semel autem intellecto, ita nihil periturum esse de corpore, ita ut deforme nihil sit in corpore, simul intelligitur, ea quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis quibus membrorum forma turbetur: velut si de limo vas fieret quod rursus in eumdem limum redactum, totum de toto iterum fieret; non esset necesse ut illa pars limi quae in ansa fuerat, ad ansam rediret; aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum; idest, totus ille limus in totum vas, nulla sui parte perdita, remearet. Quapropter, si capilli toties tonsi ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque locum ibi corporis teneant, servata partium congruentia, materiae in utilitatem vertentur. Quamvis quod dicit: capillus capitis vestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum posset intelligi: unde hic dicitur capilli capitis vestri numerati sunt. Hilarius in Matth. Neque enim dignum negotium est peritura numerare: ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus: et ideo subditur nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Hieronymus. In quo manifestius superior expositionis sensus expressus est, quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere: quoniam si sine Dei scientia, parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate? Hilarius. Vel cum dicit plurimis eos antestare passeribus, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praeesse: quia his casus in terra est, illis volatus in caelum. Remigius. Mystice autem Christus caput est, apostoli capilli; qui pulchre numerati dicuntur, quia nomina sanctorum scripta sunt in caelis.


Lectio 12

[85457] Catena in Mt., cap. 10 l. 12 Chrysostomus in Matth. Eiciens dominus timorem qui discipulorum concutiebat animam, per ea quae consequuntur rursus eos confortat, non solum timorem eiciens, sed et spe praemiorum maiorum eos erigens in liberam propalationem veritatis, dicens omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Considera autem diligenter, quod non dixit qui confitebitur me, sed, quemadmodum Graece legitur, qui confitebitur in me; ut tibi ostenderet non propria virtute, sed gratia superiore adiutum, confiteri eum qui confitetur. Hilarius. Hoc concludendo dicit, quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam Dei confitendi habere constantiam. Remigius. Confessio autem hic illa intelligenda est de qua dicit apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Ne ergo aliquis putaret se absque oris confessione posse salvari, non solum ait qui me confessus fuerit, sed addit coram hominibus; et iterum addit qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Hilarius. In quo ostendit, quales nos testes hominibus fuerimus, tales apud Deum patrem testimonio eius usuros. Chrysostomus in Matth. Ubi considerandum est, quia in poena amplius est supplicium, et in bonis maior retributio. Quasi dicat: superabundasti prius, me hic confitendo aut negando; superabundabo et ego, ineffabiliter tibi maiora dando: illic enim ego te confitebor aut negabo. Propter hoc si feceris aliquod bonum, et non susceperis retributionem, ne turberis: cum additamento enim in futuro tempore retributio te expectat. Et si feceris aliquod malum, et non exsolveris vindictam, non contemnas; illic enim te excipiet poena, nisi transmuteris, et melior fias. Rabanus. Et sciendum, quod negare quod Deus non sit, nec Pagani possunt; sed quod non sit Deus filius et pater, negari ab infidelibus potest. Confitebitur ergo aliquem filius apud patrem, quia per filium habebit accessum ad patrem, et quia filius dicet: venite, benedicti patris mei. Remigius. Negabit autem negantem se, quia per ipsum non habebit accessum ad patrem, et a conspectu suae divinitatis et patris repelletur. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non solum fidem quae est secundum mentem, sed et confessionem exigit oris, ut erigat nos in liberam propalationem et ampliorem amorem, excelsos nos faciens. Haec autem verba ad universos loquitur: et neque in persona apostolorum loquitur solum: non enim solos apostolos, sed et discipulos eorum facit viriles. Qui nunc hoc servat, non solum cum libera propalatione docebit, sed et omnibus facile suadebit: huius enim verbi observatio multos ad apostolos adduxit. Rabanus. Vel confitetur quis Iesum ea fide quae per dilectionem operatur, mandata eius fideliter implendo; negat qui praeceptis non obedit.


Lectio 13

[85458] Catena in Mt., cap. 10 l. 13 Hieronymus. Supra dixerat: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; nunc infert quid post praedicationem sequatur, dicens nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. Glossa. Vel aliter continua: sicut timor mortis non debet attrahere, sic nec carnalis affectus. Chrysostomus in Matth. Qualiter eis iniunxit ut in unamquamque domum ingredientes pacem indicerent, qualiter etiam et Angeli dixerunt: gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, quoniam haec maxime est pax, cum id quod aegrotat, inciditur; cum id quod litem infert, separatur: ita enim possibile erit caelum terrae copulari. Nam et medicus ita reliquum conservat corpus, cum id quod insanabiliter se habet absciderit. Ita quidem et in turri Babel gestum est: malam enim pacem bona dissonantia solvit. Ita et Paulus eos qui adversus eum consonabant, divisit. Non enim ubique concordia bonum est: nam et latrones consonant. Hoc autem praelium non est sui propositi, sed illorum consilii. Hieronymus. Ad fidem enim Christi totus orbis contra se divisus est. Unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit quasi discipulos consolans; ac si diceret: ne turbemini, quasi praeter spem his contingentibus: propter hoc enim veni, ut praelium mittam. Et non dixit: praelium; sed, quod difficilius est, gladium. Voluit enim asperitate verborum eorum excitare auditum, ut non in difficultate rerum deficiant: ne aliquis dicat, quod blanda suasit, sed difficilia occultavit. Melius est enim in rebus mansuetudinem videre, quam in verbis; et propter hoc in his non stetit, sed exponens praelii speciem, ostendit hoc esse civili bello difficilius, dicens veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam. In quo ostendit quod non solum in familiaribus erit hoc praelium, sed in amantissimis et valde necessariis: quod maxime Christi virtutem ostendit: quia discipuli haec audientes et ipsi susceperunt, et aliis suaserunt. Quamvis autem non ipse Christus hanc separationem fecerit, sed illorum malitia; tamen dicit se facere, secundum Scripturae consuetudinem. Scriptum est enim: dedit eis Deus oculos ut non videant. Hoc autem maxime ostendit, vetus testamentum novo esse cognatum. Etenim in Iudaeis unusquisque proximum interficiebat, quando vitulum fecerunt, et quando Beelphegor immolaverunt: unde, ut monstraret eumdem esse cui haec et illa placuerunt, prophetiae meminit, dicens et inimici hominis, domestici eius. Et in Iudaeis tale aliquid contigit: erant enim prophetae et pseudoprophetae; et plebes scindebatur, et domus dividebantur; et hi quidem his credebant, alii autem illis. Hieronymus. Hic autem locus prope iisdem verbis in Michaea propheta scribitur. Et notandum, ubicumque de veteri testamento testimonium ponitur, utrum sensus tantum, an et verba consentiant. Hilarius in Matth. Mystice autem gladius telorum omnium acutissimum est, in quo est ius potestatis, et iudicii severitas, et animadversio peccatorum. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio; qui gladius missus est in terram; idest, praedicatio eius hominum cordibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, tres in duos, et duos in tres: et tria ad hominem referimus; idest, corpus et animam et voluntatem: nam ut corpori anima data est, ita et potestas homini utendi utroque ut vellet, indulta est; atque ob illud lex est proposita voluntati. Sed hoc tantum in illis deprehenditur qui primi a Deo figurati sunt. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas. Voluntas autem sua unicuique adiacet: ergo iam unius domus quinque sunt. Cum ergo innovamur Baptismi lavacro, per virtutem verbi ab originis nostrae peccatis separamur, recisique quadam absectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus, fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille manere in spiritus novitate gaudebit; ea vero quae a prosapiae antiquitate deducta sunt, consistere in his quibus oblectantur concupiscunt. Augustinus, de quaest. Evang. Vel aliter. Veni separare hominem adversus patrem suum: quia renuntiat quis Diabolo qui fuit filius eius; et filiam adversus matrem suam, idest, plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc Babylonia, nunc Aegypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura signat. Nurum adversus socrum suam: Ecclesiam adversus synagogam, quae secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesiae. Dividuntur autem in gladio spiritus, quod est verbum Dei. Et inimici hominis domestici eius, cum quibus ante consuetudine implicatus erat. Rabanus. Nulla apud eos iura custodiri possunt inter quos fidei bellum est. Glossa. Vel aliter. Hoc dicit, quasi dicat: non ad hoc inter homines veni ut carnales affectus confirmem, sed spiritali gladio dissecem; unde recte dicitur et inimici hominis domestici eius. Gregorius Moralium. Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris amantur: ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.


Lectio 14

[85459] Catena in Mt., cap. 10 l. 14 Hieronymus. Quia ante praemiserat: non veni pacem mittere, sed gladium, et dividere hominem adversus patrem et matrem et socrum, ne quis pietatem religioni auferret, subiecit, dicens qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Et in cantico legimus canticorum: ordinavit in me caritatem. Hic enim ordo in omni affectu necessarius est. Ama post Deum, patrem aut matrem aut filios. Si autem necessitas venerit ut amor parentum aut filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque salvari, odium in suos, pietas in Deum est. Non ergo prohibuit amari patrem aut matrem; sed signanter addidit plusquam me. Hilarius in Matth. Illi enim qui domesticas hominum caritates dilectioni eius praetulerint, futurorum bonorum indigni erunt hereditate. Chrysostomus in Matth. Si autem Paulus iubet per omnia parentibus obedire, non mireris: in illis enim solum dicit obediendum quae non nocent pietati: etenim sanctum est omnem eis alium reddere honorem. Cum autem plus debito exegerint, non oportet assentire. Sunt autem haec veteri testamento consonantia: etenim illic eos qui idola colebant, non odio habere solum, sed et lapidare dominus iubet: et in Deuteronomio dicitur: qui dixerit patri suo, et matri suae: nescio vos; et fratribus suis: ignoro illos; hi custodierunt eloquium tuum. Glossa. Videtur autem id in pluribus accidere ut parentes plus diligant filios, quam filii diligant eos: et ideo gradatim postquam suum amorem amori parentum esse praeponendum docuit, docet consequenter praeferendum esse filiorum amori, dicens et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Rabanus. Per quod signat illum divino consortio esse indignum qui consanguinitatis carnalem amorem praeponit spiritali amori Dei. Chrysostomus in Matth. Deinde ut non moleste ferant illi, scilicet quibus amor Dei praefertur, ad altiorem adducit sermonem. Anima enim nihil est familiarius alicui, sed tamen et hanc non simpliciter eam haberi odio iussit, sed ut eam quis tradat in occisiones et sanguines; ostendens quod non solum ad mortem oportet esse paratum, sed ad mortem violentam et reprobatissimam, scilicet mortem crucis; unde sequitur et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Nihil autem adhuc eis de propria dixerat passione; sed interim in his eos erudit ut sermonem de passione eius magis suscipiant. Hilarius in Matth. Vel qui Christi sunt, crucifixerunt corpus suum cum vitiis et concupiscentiis; et indignus est Christo qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, consurgimus, accipiens, dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus. Gregorius in Evang. Crux quippe a cruciatu dicitur: et duobus modis crucem domini baiulamus: cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt nonnulli qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem videntur ferre sed dominum non sequuntur: et ideo ait et sequitur me. Chrysostomus in Matth. Quia vero praecepta haec quae iniunguntur, onerosa videbantur, ponit et utilitatem eorum maximam existentem, dicens qui invenit animam suam, perdet eam; quasi dicat: non solum haec quae praemisi, non nocent, sed maxime proderunt; contraria vero nocebunt. Et hoc ubique facit. Ab his enim quae homines concupiscunt inducit, sicut si dicat: propter quid non vis contemnere animam tuam? Quia diligis eam? Quocirca propter hoc contemne, et tunc ei maxime proderis. Remigius. Anima autem in hoc loco non substantia est intelligenda, sed haec vita praesens; et est sensus: qui invenit animam suam, scilicet hanc praesentem vitam; idest, qui hanc lucem et eius dilectionem et voluptates ad hoc desiderat ut semper invenire possit, istam quam semper servare cupit, perdet, et animam suam aeternae damnationi praeparat. Rabanus. Vel aliter. Qui salutem animae suae quaerit aeternam, eam perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Remigius. Idest, qui hanc temporalem lucem, et eius dilectiones et voluptates tempore persecutionis propter confessionem nominis mei contempserit, animae suae inveniet aeternam salutem. Hilarius in Matth. Sic ergo proficit lucrum animae in mortem, et damnum in salutem: detrimento enim brevis vitae, fenus immortalitatis acquiritur.


Lectio 15

[85460] Catena in Mt., cap. 10 l. 15 Hieronymus. Dominus ad praedicationem discipulos mittens, docet pericula non timenda, et affectum subicit religioni; aurum supra tulerat, aes de zona excusserat: dura Evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde victus, unde necessaria, et cetera? Et ideo austeritatem praeceptorum spe temperat promissorum, inquiens qui recipit vos, me recipit: ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium Christum se suscepisse arbitretur. Chrysostomus in Matth. Sufficientia siquidem erant praemissa ad persuadendum eis qui erant apostolos suscepturi. Quis enim eos qui ita erant fortes, et omnia contemnebant ut alii salvarentur, non susciperet omni cum desiderio? Et superius quidem poenam comminatus est his qui non reciperent; hic autem retributionem promittit recipientibus. Et primo quidem repromittit honorem suscipientibus apostolos, ut Christum suscipiant, et etiam patrem; unde subdit et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Quid autem huic honori fiet aequale, ut quis patrem et filium recipiat? Hilarius in Matth. In quibus verbis docet etiam in se mediatoris officium; qui cum sit receptus a nobis, atque ipse profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nobis sit; et per hunc ordinem gratiarum non est aliud apostolos recepisse quam Deum: quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitat. Chrysostomus in Matth. Promittit autem post haec et aliam retributionem, dicens qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Non autem simpliciter dixit qui suscipit prophetam, aut qui suscipit iustum; sed addit in nomine prophetae, et in nomine iusti; hoc est, si non propter vitae huius eminentiam, neque propter aliud temporalium susceperit, sed quia vel propheta est vel iustus. Hieronymus. Vel aliter. Quia ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat, poterat credentium occulta esse responsio: ergo et pseudoprophetas, et Iudam proditorem debemus suscipere. Unde dominus dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina; et mercedem non perire suscipientis, licet indignus fuerit qui susceptus sit. Chrysostomus in Matth. Dicit autem mercedem prophetae et mercedem iusti accipiet; idest qualem decens est accipere eum, qui suscipit prophetam vel iustum; vel qualem propheta aut iustus est accepturus. Chrysostomus in Matth. Non enim ait mercedem de propheta, vel iusto, sed mercedem prophetae vel iusti. Iste enim fortasse iustus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc cum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, illius iustitiae libertatem sibi participem facit, et cum eo pariter iustitiae praemia recipiet quem sustentando adiuvit. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento: et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur prophetae alimenta tribuit, vires illi ad loquendum dedit; cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet qui hoc ante Dei oculos exhibuit quod adiuvit. Hieronymus. Mystice autem qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic prophetae mercedem accipiet. Igitur Iudaei carnaliter intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum. Remigius. Nonnulli vero prophetam intelligunt dominum Iesum Christum, de quo Moyses dicit: prophetam vobis suscitabit Deus; quem similiter per iustum intelligunt, quia incomparabiliter iustus est. Qui ergo in nomine iusti et prophetae, scilicet Christi, prophetam vel iustum suscipit, ab eo recipiet remunerationem pro cuius amore recipit. Hieronymus. Poterat autem aliquis causari et dicere: paupertate prohibeor ut hospitalis esse non possim; et hanc excusationem levissimo exemplo diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus, dicens et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, aquae frigidae calicem tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Frigidae, inquit, non calidae; ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. Remigius. Dicit autem minimis, idest non prophetae, non iusto, sed alicui ex minimis. Glossa. Ubi nota, Deum magis ad pium affectum dantis respicere quam ad quantitatem rei exhibitae. Vel minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum Christo. Hilarius in Matth. Vel praevidens plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, obsequium quod ipsis sub religionis opinione delatum est, mercede non fraudat: nam licet et ipsi minimi essent, idest peccatorum omnium ultimi, non inania tamen in eos, etiam levia, sub frigidae aquae nomine designata, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264