CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
a capite XXVI ad caput XXVIII
Reportatio Leodegarii Bissuntini

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 26
Lectio 1

[87402] Super Mt., cap. 26 l. 1 Postquam posuit Evangelista praeparatoria passionis, hic accedit ad passionem Christi; et dividitur in duas partes: quia primo narratur passio quantum ad ea quae facta sunt a Iudaeis; secundo quantum ad ea quae a gentilibus XXVII, 1 mane autem facto et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur praenuntiatio dominicae passionis; secundo narratur passio et ordo, ibi tunc abiit et cetera. Praenuntiatur passio tripliciter: verbo Christi, consilio inimicorum, tertio facto et obsequio. Secunda tunc congregati sunt etc.; tertia cum autem esset Iesus et cetera. Circa primum primo ponit ordinem praenuntiationis, et ipsam praenuntiationem. Ordinem et factum est cum consummasset. Et dicit sic, quia ipse solus est qui consummare potest. Nos incipere possumus, sed non consummare, iuxta illud Eccle. IV: multa dicimus, et deficimus. Item dicit sermones hos, scilicet quos a principio suae praedicationis dixerat, ex quo dixerat: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Vel sermones quos dixerat de praenuntiatione gloriae, quia passio fuit exaltatio gloriae; Phil. II, v. 9: propter quod exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Item non dicit solum omnes, sed hos omnes, quia omnia ad utilitatem credentium et fidei est locutus. Scitis quia post biduum Pascha fiet: in ista praenuntiatione non simpliciter praenuntiat, sed dicit, post biduum Pascha fiet: et hoc factum est ad designandum quod non quaecumque passio est passio Christi, sed quae signatur per paschale sacrificium. Et dicit post biduum. Et secundum hoc debetis considerare, quod verba haec dicta fuerunt luna decima tertia, idest feria tertia, quia luna decima quinta celebrabatur Pascha. Sed habetur Io. XII, 1 quod dominus venit in Bethaniam, et hoc in die sabbati; et alio die venit in Ierusalem, et ibi eiecit vendentes et ementes, et in die lunae rediit, et vidit ficum arentem cui maledixit. Et secundum Marcum in die Martis rediit, et tunc in illo die constituit omnes parabolas illas. Et illo die cum consummasset sermones hos, dixit: scitis quia post biduum Pascha fiet. Hoc nomen Pascha, secundum quod dicit Hieronymus, a pascendo dicitur, sed proprie dicitur phase, quod est transitus. Quadruplex autem est transitus, secundum quod Pascha quadrupliciter accipitur. Secundum historiam celebrata est Pascha, quando exterminator percussit primogenita Aegypti; tunc praecepit dominus quod manducarent phase, Ex. XII, 3. Item secundum allegoriam est transitus Christi per mortem; et de isto Io. XIII, 1: sciens Iesus quod iam hora esset ut transiret de hoc mundo ad patrem et cetera. Item est moralis, sive typicus, secundum quod de carnali conversatione transitur ad spiritualem; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item transitus generalis est, secundum quod dicitur quod caelum et terra transibunt et cetera. Unde post duos dies, scilicet post doctrinam veteris et novae legis. Secundum Graecum dicitur a pasqui, quod est pasci. Unde congrue sciens Christus quod transiret a mundo ad patrem, dixit et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Non dicit a quo tradetur, quia traditus est a patre; Rom. VIII, 32: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Item a seipso; ad Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis et cetera. Item a Iuda. Hic: quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam? Item a Iudaeis Pilato; Io. XVIII, v. 35: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Item a Pilato gentibus; unde dicitur Io. XIX, 16: tradidit eum ad crucifigendum. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et cetera. In parte ista ponitur perversum consilium Pharisaeorum. Et primo ponitur consilium de Christi passione; secundo de dilatione, ibi dicebant autem: non in die festo. Circa primum notare possumus quod peccatum Iudaeorum aggravatur ex tempore, quia tunc, imminente paschali festivitate; Is. LVIII, 13: si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo. Sed, ut credo, non ad diem immediatum refertur, sed circa illud tempus, quia Io. XI, 13 habetur quod collegerunt consilium et ex illa die cogitaverunt ut interficerent eum. Et tunc dicitur quod recessit Iesus in regionem iuxta desertum. Unde non fuit hoc immediate factum. Vel potest dici quod bis fuit factum. Item aggravatur ex multitudine; unde dicitur: congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi; Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima mea: ecce enim manus vestrae sanguine plenae sunt. Item ex conditione peccantium, quia erant de maioribus; unde dicitur, principes sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; et post: et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum eius. Item ex loco, quia in atrio principis sacerdotum. Unde isti debebant alios cohibere a malitia, ipsi autem faciebant; Dan. XIII, 5: a senioribus egressa est iniquitas. Sed numquid erant multi principes? Praeceperat enim dominus, quod esset unus solus summus sacerdos, sed non sufficiebat eis. Unde propter cupiditatem sacerdotium diviserant. Item iam amiserant, et a Romanis sacerdotium emebant. Vel vocat principes illos qui ante eum fuerant principes, et illum qui illius anni fuerat princeps. Item tangitur illud de quo consiliabantur ut Iesum dolo tenerent. Et hoc erat fatuum eum credere dolo tenere, qui omnia sciebat; Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Dicebant autem: non in die festo. Hic agitur de dilatione: et ponitur consilium, et ratio. Dicebant autem: non in die festo. Posset aliquis dicere quod hoc dicerent ex devotione, ideo hoc tollit dicens ne forte tumultus fieret in populo; sciebant enim quod multi habebant eum ut prophetam, quidam vero ut Christum: ideo dissensio erat in populo, sicut habetur Io. VII, 30 ss. et IX, 8 ss. Ideo timebant ne tollerent eum a manibus suis. Hoc isti cogitabant, sed aliud cogitabat Christus: unde illi duo cogitabant, scilicet quod eum volebant occidere, et quod non in die festo crucifigeretur, ad significandum quod ista immolatio succedebat immolationi agni paschalis. Cum autem esset Iesus in Bethania. Hic ponitur praenuntiatio per factum mulieris. Et primo ponitur factum; secundo reprehensio; tertio excusatio. Secunda ibi videntes autem discipuli indignati sunt; tertia ibi sciens autem Iesus. Circa primum quatuor facit. Primo locus describitur; secundo persona; tertio facultas; quarto opus. Primo duplex locus ponitur, scilicet generalis et specialis. Generalis, cum dicit cum esset Iesus in Bethania; specialis cum dicit in domo Simonis leprosi. Notate quod tunc non erat leprosus, sed curatus fuerat a Christo, si enim esset, non remansisset Christus cum eo, cum esset illud prohibitum in lege: et tamen utrumque ad mysterium attinet. Bethania domus obedientiae dicitur: unde per hoc significatur eius obedientia; Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Ideo competit ei esse in domo leprosi; Is. LIII, 4: et nos reputavimus eum ut leprosum. Et ob hoc potius ibi venit. Alia ratio potest esse litteralis, scilicet ut illa haberet fiduciam veniendi ad Christum, quia iste erat cognatus Mariae, et curatus erat ab eo lepra corporali, et ipsa veniebat ut curaretur a lepra spirituali. Et notandum quod nullus alius dicitur venire ad Christum pro salute spirituali, excepta ista; ideo laude digna fuit. Accessit ad eum mulier. Ecce persona. Matthaeus et Marcus dicunt hoc accidisse in eodem loco, Ioannes et Lucas non. Lucas enim loquitur de ista c. VII, v. 37, ss., et Ioannes XII, 3 ss. Est ergo quorumdam opinio, ut fuit Origenis, quod fuerunt mulieres plures. Loquamur de primis duabus. Expresse dicit Hieronymus quod illa, de qua loquitur Lucas, non fuit soror Lazari, quia de illa dicitur quod pedes unxit, de ista dicitur quod pedes et caput. Ambrosius super Lucam dicit quod utrumque potest dici, quod sit eadem, vel diversa. Si dicimus quod eadem, possumus dicere: etsi eadem, non tamen eiusdem meriti: sed peccatrix non est ausa caput tangere, sed post habita fiducia caput unxit. Et Augustinus probat quod sit eadem, quia Io. XI, 5 antequam accedat ad istud factum, dicit: erat autem Maria soror Lazari, quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis. Ideo videtur quod illa, de qua Lucas loquitur, sit eadem cum illa, quae est soror Lazari. Origenes dicit quod non est eadem illa de qua Lucas loquitur, et illa de qua Ioannes loquitur. Et potest probari ratione temporis, quia illud legitur factum antequam iret in Ierusalem; hoc factum est cum dicit: scitis, quia post biduum Pascha fiet. Item ex loco, quia illa in domo Marthae, de qua in Ioanne; haec autem in domo Simonis. Item per hoc quod ibi pedes, hic caput ungit. Quartum est quod ibi Iudas dixit: ut quid perditio haec? Hic autem quod omnes discipuli. Augustinus dicit quod eadem mulier est, et respondet ad rationes Origenis. Ad primam dicit, quod Matthaeus non servat ordinem historiae, sed recitat, quia ex hoc casu assumpsit Iudas occasionem peccandi, cum vidit unguentum effundi. Quod obiicit de loco Augustinus non solvit. Potest tamen sic solvi: quia iste homo erat magnae auctoritatis, et potestatem habens, et domus una eorum, quia cognatus eius erat. Aliter quomodo verum esset quod dicitur quod fecerunt ibi caenam (...) et Lazarus erat unus de discumbentibus? Accessit ergo mulier habens alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris, quod est translucens, et fiunt inde fenestrae. Et de ista petra fiebant quaedam vasa, ubi conservabantur unguenta, sicut modo fiunt de terra contrita, quia ex sui frigiditate erant conservativa; unde alabastrum, idest vas de alabastro plenum unguento. Et dicitur hic pretiosi, alibi quod nardi pistici. Pistis Graece, fidelis Latine. Unde pistici, idest non sophisticati. Consequenter effectus ponitur: et effudit super caput eius discumbentis. Sed hic quaestio duplex. Quomodo Christus sustinuit, quia videtur ad lasciviam pertinere? Ad hoc respondit Augustinus de doctrina Christiana. Aliter existimatur in persona communi, aliter in persona prophetica: quia in persona communi secundum factum, sed in prophetica secundum suam significationem. In persona communi significaret lasciviam; in persona prophetica significationem. Expositio allegorica: quia significat sepulturam Christi, quia antiquitus corpora solebant inungi. Marci XIV habetur quod praevenit corpus inungere in sepulturam. Item mystice unguentum significat quodcumque opus bonum. Istud autem opus dupliciter potest fieri, quia quoddam est quod non fit propter Deum, sed propter iustitiam naturalem, ut opus gentilis, et hoc est unguentum, sed non pretiosum. Si propter Deum, sic est pretiosum. Unde pedes ungit, quando bonum opus facit propter utilitatem proximi; sed quando ad gloriam Dei, tunc ungit caput. Sed quid est quod dicit Ioannes quod pedes, et Matthaeus quod caput? Augustinus dicit quod utrumque. Sed quid est quod dicit Marcus quod fregit alabastrum? Dicit Augustinus, quod sicut accidit aliquando, quod aliquis effundit sic, ut nihil remaneat, et post frangit: sic fecit ista, et effudit, et fregit. Vel si vult aliquis calumniari, potest dici quod primo pedes, deinde caput unxit. Tunc sequitur increpatio mulieris videntes autem discipuli indignati sunt. Sed hic opponitur, quia Io. XII dicitur quod solus Iudas dixit, iste quod omnes. Duplex est responsio secundum Hieronymum: quia illud quod dicitur hic quod discipuli dixerunt, dicitur per synecdochem: discipuli, idest discipulus, et hic modus consuetus est in Scriptura; Hebr. XI, 37: secti sunt, quia unus sectus, scilicet nonnisi Isaias. Vel potest dici quod omnes, quia, secundum quod dicit Augustinus, Iudas omnes excitavit. Item, quod alii excitati propter inopiam pauperum, iste vero motus fuit propter avaritiam. Unde dicunt ut quid perditio haec? Sed quare hoc dicebant? Audierant dominum multum commendasse misericordiam; supra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sciens autem Iesus ait illis. Hic ponitur excusatio mulieris: et duo facit. Primo excusat et commendat; secundo praemium eius tangit amen dico vobis et cetera. Et primo excusat; secundo obiectioni discipulorum respondet; tertio exponit quod dixerat. Dicit ergo quid molesti estis huic mulieri? Dominus semper est advocatus huius mulieris, quia Lc. VII, 39 Pharisaeus accusabat eam de peccato, unde dicebat: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum etc., et dominus excusavit eam per dilectionem. Item Lc. X, v. 40 etiam Martha accusabat eam de otio, et dominus excusabat eam per contemplationem. Hic discipuli de unguenti effusione, et dominus excusat eam ex devotione, dicens: quid molesti estis huic mulieri? Iob VI, 27: super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Opus bonum operata est in me; Prov. III, v. 27: noli prohibere aliquem benefacere; si potes, tu ipse benefac. Chrysostomus: aliquando contingit quod aliquis facit bonum opus ex genere, et forte melius facere potuisset; unde aliter est agendum ante factum et post factum. Unde post factum de facto commendandus est; sed si veniret ante factum, consulendum esset ei quod faceret quod melius est. Unde credendum quod si a domino petiisset ante consilium, dixisset ei quod daret pauperibus. Nam pauperes semper habebitis vobiscum et cetera. Hic ponitur responsio ad obiectionem eorum, quia illi dicebant quod poterat dari pauperibus. Me autem non semper habebitis. Verum est secundum praesentiam corporalem, sed semper erit secundum praesentiam spiritualem. Unde dicit infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et quid fecit? Mittens autem hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Sed quid est? Numquid intendit sepelire Christum? Non. Sed, sicut dicit Augustinus, spiritus sanctus sicut movet ad loquendum, ita aliquando ad operandum; unde scriptum est Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege. Unde accidit quod a spiritu sancto instruatur aliquis ad aliquem sensum, quem non intendebat. Sic ista bonum opus intendebat, sed spiritus sanctus illud ordinabat ad sepulturam. Dicit bonum opus operata est in me. Posset aliquis dicere quod dare proximo esset bonum opus. Verum est, sed non tantum quod praedicetur per universum mundum; ideo subdit amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur in memoriam eius, idest in commendationem eius. Hieronymus dicit quod iste crucifigendus praenuntiat Evangelium narrandum in universo mundo, et tamen non erat adhuc divulgatum, cum Matthaeus scripsit. Item notate, quod multi voluerunt divulgari nativitatem suam per universum mundum, et deleta est memoria eorum, factum tamen huius non est deletum; Prov. X, 7: memoria iustorum cum laudibus; et Ps. CXI, 7: in memoria aeterna erunt iusti. Tunc abiit unus de duodecim. Supra posuit triplicem praenuntiationem dominicae passionis, hic intendit ad narrationem: et duo facit. Primo praemittit praeparatoria; secundo agit de ipsa passione, ibi adhuc eo loquente et cetera. Sunt autem tria praeparatoria. Primo ponitur tractatus proditionis; secundo institutio communionis dominicae; tertio de oratione Christi. Secunda ibi die autem azymorum etc., tertia ibi tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Circa primum tria. Primo describitur persona proditoris; secundo tractatus proditionis; tertio sollicitudo; dicit ergo tunc. Intelligatis quod non refertur ad immediate praecedens, quia de ista muliere per transpositionem dictum est; sed retorquetur ad illud quod dictum est, quod congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi (...) ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Scarioth. Et describitur persona eius ex tribus. Ex officio, quia unus erat de duodecim, non solum de discipulis, sed de duodecim specialiter vocatis; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Sed quare futurum malum et proditorem voluit eligere? Prima ratio potest esse ad significandum quod nullum condemnat propter suam praedestinationem, vel salvat, sed propter praesentem iustitiam. Unde si damnaret propter suam praedestinationem, non imputaretur alicui. Item propter consolationem hominum: sciebat enim esse futurum, quod multi deciperentur in electionibus, sicut de Philippo accidit, qui elegit Simonem magum; ideo dominus permisit inter discipulos proditorem esse. Alia potest esse ratio ut nullus vituperaretur, si aliquis esset malus, cum in primo collegio unus fuerit malus. Item describitur ex nomine persona proditoris: qui dicebatur Iudas. Inter discipulos vocati fuerunt hoc nomine duo; tamen unus fuit malus, per quod significatur, quod quidam confitentes Deum sunt boni, quidam mali. De bonis Ps. CXIII, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. De malis dicitur ad Titum I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Item describitur a patria. Scarioth, est villa quaedam, et interpretatur memoria mortis, quia peccatum Iudae in memoria habetur. Et potest ad illud referri quod dicitur Ier. XVII, 1: peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino. Ad principes sacerdotum, qui Christum habebant interficere, obliviscens illius quod dictum est Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et cetera. Et in Gen. XLIX, 6 dicit Iacob: in consilium eorum non descendat anima mea. Et ait illis. Hic ponitur tractatus proditionis. Et primo ponitur tractatus; secundo consummatio. Et primo consideranda est cupiditas eius; secundo praesumptio. Cupiditas, cum dicit quid vultis mihi dare et ego eum vobis tradam? Propter pecuniam omnem amicitiam contempsit; Eccli. X, 10: nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim animam suam venalem habet. Iste enim quia non refraenavit cupiditatem, incidit in proditionem. Quia enim vidit quod fraudatus erat pretio unguenti, ideo voluit recuperare in prodendo Christum. Item tangitur praesumptio, cum dicit et ego eum vobis tradam. Magna praesumptio fuit eum tradere, qui omnia sciebat. Item loquitur iste ut valde male sentiens de Deo, quia quando aliquis vult vendere rem quam diligit, imponit ei pretium; sed quando habet rem de qua vult se expedire, dicit: date mihi quod placet. Sic dicit iste: quid vultis mihi dare? Idest date quod vultis. Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, Ps. CV, 24. Et isti constituerunt ei triginta argenteos. Dicit Origenes quod simili modo faciunt qui pro temporali commodo Deum dimittunt. Habitat enim in nobis per fidem; sed tunc dimittimus quando nimis temporalibus adhaeremus; unde dixit: at illi constituerunt ei triginta argenteos. Sed quare ita expressit? Quia ita significatum erat per illud Zac. XI, 12: et appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et non est dicendum quod Ioseph venditus fuit triginta denariis, sed Scriptura vult quod solum viginti argenteis, idest denariis. Sed quid vult dicere quod triginta? Intelligendum est: iste numerus componitur ex quinque et sex, unde quinquies sex sunt triginta. Per quinque significantur quinque libri Moysi, vel temporalia quae subiecta sunt quinque sensibus; unde signatur quod post legem Moysi in sexta aetate fieret salus. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Hic ponitur sollicitudo. Et quare hoc faciebat? Ut facilius et occultius facinus perpetraret, sicut est de peccantibus, quia qui male agit, odit lucem, Io. c. III, 20; et Iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem.


Lectio 2

[87403] Super Mt., cap. 26 l. 2 Prima autem die tunc agit de constitutione sacramenti, et quia nova succedunt veteribus, ut dicitur Lev. c. XXVI, 10: novis supervenientibus vetera proiicietis; primo agit de veteri; secundo de novo. Circa primum duo. Primo ponitur praeparatio Paschae; secundo ponitur praenuntiatio proditoris, ibi edentibus illis dixit et cetera. Et circa primum primo tempus designatur; secundo praeparatio convivii; tertio institutio sacramenti. Dicit ergo prima die azymorum. Et hic potest esse obiectio, quia hic dies erat prima dies Paschae. Et videtur contra hoc quod dicitur in Io. XIII, 1: ante diem festum Paschae et cetera. Dicunt Graeci, Matthaeum, Lucam et Marcum errasse, et quod Ioannes correxit eos, quia fuit facta ante diem Paschae. Unde dicunt quod dominus passus est decima quarta luna, et coenam fecit decima tertia. Unde dicunt quod dominus confecit non in azymo, sed in fermentato. Et hoc nituntur confirmare plurimis argumentis. Primo quia dicitur Io. XVIII, 28 quod non introierunt, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha: et ita die passionis debebant comedere Pascha. Item alia ratio eorum, quia mulieres praeparaverunt aromata, ideo et cetera. Sed hoc non potest stare, quia dominus non fregit caeremonias: non enim invenitur quod praeveniretur Pascha, invenitur tamen quod prolongaretur. Et dato quod praeveniretur, hoc non est pro Graecis, quia scriptum est quod Pascha debebat comedi cum azymis et lactucis agrestibus. Si ergo aliter fecisset, contra legem fecisset. Ideo secundum quod tres Evangelistae dicunt, hoc fuit factum decima quarta luna, et tunc erat necesse comedere Pascha. Quid ergo respondendum ad id quod dicit Ioannes: ante diem festum Paschae? Dicendum quod consuetudo fuit quod incipiunt diem a vesperis, et sic dies paschalis a vesperis, incipiebat. Et hoc habetur in Ex. XII, v. 18: decima quarta luna ad vesperum celebrabitis Pascha: et ex tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Iudaeorum usque ad vigesimum primum diem. Unde si computamus a vespere quartae decimae lunae, praeparatio fuit facta ante diem Paschae, tamen erat decima quarta luna. Vocat ergo Ioannes diem illum azymorum, et diem Paschae decimam quintam lunam. Quod tu dicis secundo, quod non introierunt praetorium etc., Chrysostomus sic solvit, et dicit quod dominus non praetermisit aliquid de legalibus observantiis: unde Pascha comedit decima quarta luna. Sed isti principes inhiarunt ad interfectionem Christi propter quod distulerunt, et tunc non celebraverunt, et hoc contra legem suam. Vel per Pascha intelliguntur panes azymi. Quod dicunt de mulieribus, dicit Augustinus quod habebant multas solemnitates; sed sabbatum solemnior erat solemnitas. Unde non licebat sabbato praeparare cibaria, quod tamen licebat in aliis festis, sed in die sabbati non. Ideo tunc ita accidit quod festivitas Paschae accidit in die Veneris, et sequebatur sabbatum; ideo tunc praeparaverunt, et in die sabbati quieverunt. Ideo possumus dicere quod decima quarta luna celebravit Pascha. Sequitur sollicitudo discipulorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Et primo ponitur inquisitio; secundo mandatum; tertio impletio. Dicit accesserunt discipuli eius. Sed qui discipuli? Dicit Remigius quod ex obsequio Iudas, ut celaret proditionem suam. Tamen Leo Papa dicit quod etiam alii. Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Per hoc designatur quod Christus non habebat ibi domum, nec aliquis de societate; ideo signatur paupertas eius; unde supra VIII, 20: filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum. At ille dixit. Hic ponitur mandatum. Et primo denuntiat hospitem; secundo passionem; tertio exposcit locum ad convivandum. Dicit ergo ite in civitatem ad quemdam. Et notare debetis quod non erat hospitatus in civitate, sed in Bethania. Sed quid est quod dicit quemdam? Dicit Augustinus quod dominus aliquem certum nominavit; sed quia non erat necessarium nominare, Matthaeus praetermisit nominare. Chrysostomus dicit quod dicit ite ad quemdam, idest ad quemcumque, quia voluit ostendere suam virtutem, ut non turbarentur de passione. Ita enim erat divulgata fama eius quod iam sententiatum erat quod qui reciperet eum, fieret extra synagogam. Unde voluit dare intelligi quod non reciperet eum aliquis nisi immutaret cor eius; Prov. XXI, 1: cor regis in manu domini, et quocumque voluerit inclinabit illud. Et dicite ei et cetera. Praenuntiat passionem ut non turbentur; unde dicit tempus, non quodcumque dicitur, sed determinatum a patre. Secundum istum modum dicitur Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Apud te facio Pascha, idest celebrabo paschale convivium apud te. Et addit cum discipulis meis, ad denotandum quod non occulte, sed publice. Secundum Chrysostomum istud dixit, quia volebat quod praepararentur cibaria sufficientia et sibi, et discipulis. Sed quid est quod ipse celebravit, et nos non debemus celebrare? Quia Io. XIII, 15 dicitur: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Ad hoc respondet Augustinus, quod sicut Christus passus est, ut a morte nos redimeret, sic legem voluit observare, ut nos a lege absolveret. Tunc sequitur executio et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis Iesus et cetera. Similiter habetur Ex. XXIV, 3: omnia verba quae praecepit dominus faciemus. Consequenter agitur de convivio vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis eius. Et dicitur vespere, quia, sicut praecipitur Ex. XII, 18, decima quarta luna ad vesperam celebrabitis Pascha. Vel vespere, quia tendit ad occasum; Zach. c. XIV, 7: et in tempore vesperi erit lux. Vel signatur verus transitus Christi, scilicet finis: ad vesperum enim est finis diei. Et edentibus illis dixit et cetera. Hic ponitur de praenuntiatione proditoris. Et primo designat ex societate; secundo ex auctoritate; tertio ex propria voce. Secunda ibi at ille respondens etc., tertia ibi tu dixisti. Et circa primum primo ponitur praenuntiatio; secundo effectus et contristati sunt. Unde dicit et edentibus illis dixit: amen dico vobis quod unus vestrum me traditurus est. Amen dico, affirmat, quia magnum dicebat, quod unus vestrum, quos elegi esse columnas Ecclesiae; Eccli. VI, 10: est amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis. Et in Ier. IX, 4: in omni fratre tuo non habeas fiduciam. Tunc sequitur effectus, et est duplex effectus, tristitia et dubitatio. Quantum ad tristitiam dicit et contristati. Et quare? Contristabantur de morte Christi, quia amarum erat eis carere tali duce, tali patrono. Item tristabantur de tali scelere quod erat futurum; Ier. IX, 1: quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? Tunc ponitur dubitatio coeperunt singuli dicere. Sed quare dubitabant? Nonne unusquisque erat certus de se? Responsio: instructi erant discipuli, quia homines sunt cito proni ad peccatum; unde apostolus, I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat. Item dubitabant, quia magis ei credebant, quam propriae conscientiae. Simile est illud quod dicitur I Cor. IV, 4: nihil mihi conscius sum, sed non tamen in hoc iustificatus sum. At ille respondens ait: qui intingit manum in paropside hic me tradet. Hic ponitur praenuntiatio ex verbo prophetico. Et primo ponit praenuntiationem propheticam; secundo necessitatem passionis; tertio poenam proditoris. Dicit ergo at ipse respondens ait. De hoc potest intelligi illud Ps. XL, 10: qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem. Qui intingit manum in paropside. Marcus dicit in catino. Paropsis dicitur vas quadrangulare, et dicitur quasi latera paria habens. Catinus dicitur vas fictile ad recipiendum liquores: unde in catino reponebantur liquores, in paropside sicca; unde poterat ibi esse utrumque. Vel dicebatur paropsis, sed ex officio catinus. Et quid est quod dicit. Qui intingit manum in paropside? Dicendum quod consuetudo apud antiquos erat quod multi comedebant ex una scutella, et forte vas accipiebant. Unde omnes admirantes retraxerunt manum, praeter Iudam, ut magis excusaret se: et ideo erat verbum dubium, quia simul intingebat cum omnibus: ideo noluit eum detegere ne fieret magis peccator. Vel potest dici quod duo et duo sedebant, et istum secum posuerat, ut ipsum retraheret. Sed multi per amicitiam non retrahuntur. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Quid est quod dicis, quod tu traderis? Dicit filius hominis vadit, scilicet propria voluntate. Oblatus est, quia ipse voluit, sicut scriptum est Is. LIII, 7. Unde praedicta fuit passio a prophetis, ut habetur Lc. ult., 27: et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Et ita filio hominis nihil nocet, quia fit quod ipse disposuit. Sed dicet aliquis: si vadit ex propria voluntate, ergo non est imputandum Iudae. Dicendum quod immo, quia hoc mala voluntate faciebat, quod filius spontaneus agebat. Ideo sequitur poena vae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur. Sicut supra XVII, 7: necesse est ut veniant scandala; vae autem homini illi per quem scandalum venit. Et tangitur magnitudo poenae bonum erat illi si natus non fuisset. Ex hoc sequitur occasio erroris. Dicunt enim quidam quod non existenti non infertur poena, ideo dicunt quod melius est simpliciter non fuisse, quod est contra apostolum ad Rom. IX. Unde, secundum Hieronymus, dicendum quod loquitur secundum communem modum loquendi, idest minus nocumentum, idest maius tormentum sentit, quam si natus non fuisset. Et ad hoc videtur facere quod dicitur Eccle. IV, 2: laudavi magis mortuos quam viventes. Et hoc est contra Augustinum in libro de libero arbitrio. Quod nihil est, non potest eligi. Item quod eligimus, est propinquius felicitati. Sed quod non est, non est propinquum felicitati. Quid est ergo dicendum? Potest ne aliquis magis eligere non esse quam poenale esse? Ideo dicendum quod non esse dupliciter potest accipi: vel secundum se, vel per comparationem ad aliud. Secundum se dico quod non est eligibile, ut dicit Augustinus, sed per comparationem ad aliud est eligibile, ut dicit Hieronymus. Quia hoc non est aliquid in natura, sed secundum apprehensionem animae accipitur ut aliquid, ut non sedere. Sed electio accipitur ab eo quod est apprehensum: ideo carere malo accipitur ut bonum. Quando ergo eligit non propter se, sed inquantum exclusivum mali, sic eligit, ut dicit philosophus. Per hoc patet responsio ad secundum. Dicit ergo quod illud quod magis removet a malo, accipitur ut magis propinquum felicitati; unde homini febrienti carere febre videtur esse felicitatem, quia sub miseriis videtur non esse; unde melius est non esse quam sub miseriis esse. Respondens autem Iudas qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, Rabbi? Notandum quod simulatorie hoc dixit, unde quia tardavit quaerere, significavit quod erat tristis, sed simulavit. Item alii vocant ipsum dominum, sed iste magistrum. Utrumque tamen erat; Io. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Ait illi: tu dixisti. Notate mansuetudinem domini. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et hoc ut nobis exemplum mansuetudinis daret; unde dicit tu dixisti, idest confessus es. Vel tu dicis ista, non assero ego, sed tu dicis. Unde non est verbum asserentis. Nolebat enim eum revelare; quasi dicat: non assero, sed tu dicis.


Lectio 3

[87404] Super Mt., cap. 26 l. 3 Supra posuit Evangelista celebrationem veteris Paschae; hic ponitur institutio sacramenti altaris. Et primo instituitur sacramentum; secundo praenuntiatur futurum scandalum discipulorum, ibi tunc dixit illis Iesus: omnes vos scandalum patiemini. Primo duo facit. Primo instituitur paschale sacramentum; secundo hymnus gratiarum actionis, ibi et hymno dicto exierunt in montem oliveti. Et circa primum duo facit. Primo ponitur institutio sacramenti sub specie panis; secundo sub specie vini, ibi et accipiens calicem gratias egit et cetera. Circa primum primo tangit facta Christi; secundo verba, ibi accipite et comedite; hoc est corpus meum. In factis quinque sunt notanda. Primo ponitur tempus; secundo designatur materia; tertio benedictio; quarto fractio; quinto communicatio, sive distributio. Tempus tangitur cum dicit coenantibus autem eis etc., idest dum essent in coenando, idest dum coenarent. Et quare hoc constituit in ipsa coena, et non ante? Duplex est ratio. Quia voluit dominus quod istud succederet veteri sacramento, sicut veritas figurae; ideo post constitutionem veteris sacramenti novum constituit; Lev. XXVI, 10: novis supervenientibus vetera proiicietis. Item propter aliud, quia voluit ut infigeretur memoriae: quae enim ultimo audiuntur, altius infiguntur memoriae. Thren. c. III, 19: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Quare ergo constituit Ecclesia quod homines ieiuni istud sacramentum reciperent? Dicendum quod hoc est ad reverentiam sacramenti: conveniens enim est quod ante cibum sumatur. Et hoc intelligendum est eodem die. Cum enim dies a media nocte incipiat, non debet recipere quicquam a media nocte usque ad perceptionem huius sacramenti. Sed quaesierunt aliqui, si quodcumque intrat in os, solvat sumptionem sacramenti, ut si bibit aliquis aquam. Intelligendum est quod duplex est ieiunium, scilicet ieiunium Ecclesiae, et ieiunium naturae. Ieiunium Ecclesiae non solvit potus aquae, sed ieiunium naturae solvit; quia etsi aqua per se non nutriat, cum aliis nutrit. Et debetis intelligere quod aquam recipit et potum, si aliquis lavet os, et transglutiat unam guttam casualiter. Non tamen propter hoc debet dimittere, immo computatur cum saliva. Similiter de cibo dico, quod si qui anisum comedit in sero, et remanserit aliquid in dentibus, si casu transglutiat, non propter hoc debet dimittere. Item aliqui conscientiam faciunt, quod si non dormiunt, non recipiant. Hoc non habet locum, quia non fuit de constitutione Ecclesiae. Unde non facit ad rem utrum dormiat, vel non dormiat. Accepit Iesus panem et cetera. Hic tangitur materia. Notandum quod istud sacramentum quantum ad aliquid veteri sacramento attinet, sicut veritas figurae. Sacramentum illud sumebatur ut cibus, quia mandatum erat quod comederent agnum: et istud, quod loco eius sumitur, debet sumi ut cibus. Et sicut ille erat vere cibus, ita et iste agnus; Io. VI, v. 56: caro mea vere est cibus. Unde falsa est illa opinio quae ponebat quod solum erat ibi Christus sub signo, quia si ita esset, quid plus haberet istud signum quam illud? Sed illud erat signum tantum; hoc autem est figura et veritas. Sed numquid est irreverentia, quia aliquis comedat corpus domini? Dicendum quod differt iste cibus ab aliis cibis, quia alii cibi convertuntur in corpus nostrum: unde si Christus ita converteretur, irreverentia esset. Sed non est sic, immo e converso, ut dicit Augustinus: non tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me. Unde illud sacramentum finis et perfectio omnium est sacramentorum. Et ratio est, quia esse quod est per essentiam, est finis et perfectio eorum quae per participationem: alia enim sacramenta Christum continent per participationem, in isto autem est Christus secundum substantiam. Ideo dicit Dionysius quod nullum est sacramentum quod non perficiatur in Eucharistia. Unde si adultus baptizetur, debet ei dari Eucharistia. Debet ergo sumi in cibo, ut veritas respondeat figurae. Et quare non sub specie propria? Una ratio est ratione meriti fidei, quia fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Item ut parcatur sumentibus, quia non est consuetum quod caro humana comedatur. Item ut defendatur a derisionibus infidelium. Et quare sub tali specie? Quia voluit celebrari ab omnibus ubique terrarum: ideo voluit eis dare materiam, quae communis est omnibus. Communis autem cibus est panis, et communis potus hominum est vinum: unde panis et vinum sunt cibus principalis, alia potius quasi edulia. Item in aliis sacramentis in unctione non quodcumque oleum accipitur, sed commune, quod dicitur oleum ex multis olivis; sic unitas Ecclesiae ex multitudine fidelium. Et sic patet quod nostra sacramenta magis sunt antiqua quam sacramenta veteris legis; quia sacramenta veteris legis habuerunt initium a Moyse et Aaron, sed sacramenta novae legis a Melchisedech, qui obtulit Abraham panem et vinum. Ideo dicitur Christus factus sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Ps. CIX, 4. Consequenter agitur de benedictione; et haec benedictio refertur ad tria. Ad materiam, quia benedixit fructum terrae, in quo significatur quod maledictio Adae revocata est per Christum, quando dixit ei, Gen. c. III, 17: maledicta terra in labore tuo, (...) spinas et tribulos germinabit tibi. Item refertur quantum ad illud quod continebatur in illo, scilicet Christum; supra XXI, 9: benedictus qui venit in nomine domini. Item ad fructum sacramenti, quia per istum benedicuntur fideles, et transit a capite ad membra; Prov. X, 6: benedictio domini super caput iusti. Deinde tangitur fractio et fregit: et tria significat. Primo significat mysterium futurae passionis, quia in passione perforata sunt membra, secundum illud Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Et hoc factum est, quia ipse voluit; Is. LIII, 7: oblatus est quia ipse voluit. Item significatur quod frangatur ab unitate in multitudinem, unde significat incarnationem: quia, cum ipsum Dei verbum simplex esset, venit in istam multitudinem, non relinquendo simplicitatem. Item signatur effectus quem in diversos intulit; quia, secundum apostolum, I Cor. XII, 4, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Item ponitur distributio dedit discipulis suis; Eccli. XXIX, 33: ex his quae in manu habes, ciba singulos. Et dicit, discipulis, quia nulli non baptizato debet dari huiusmodi sacramentum. Sicut non conficeret sacerdos nisi consecratus, sic non debet alicui illud administrari nisi baptizato. Item non est dandum nisi fidelibus; immo infideles non debent admitti ad videndum istud sacramentum: unde in primitiva Ecclesia, quando multi erant catechumeni, recipiebantur in Ecclesia usque ad Evangelium, et tunc expellebantur. Item cum dicat quod discipulis suis, quaeritur utrum Iudas ibi fuerit. Omnes dicunt quod simul dedit omnibus, et etiam Iudae, et hoc ut eum sua benignitate a peccato revocaret. Item ut daret Ecclesiae documentum ut dum esset occultus peccator, quod non prohiberetur a receptione huius sacramenti: homines enim non habent iudicare de occultis. Hilarius hic dicit quod non fuit Iudas, quia iam exierat. Et vult probare per illud quod dicitur in Io. XIII, 25, cum petierunt discipuli: quis est qui tradet te? Quibus dixit: cui tradidero buccellam intinctam. Ideo ostendit quod iam exierat. Sed magis tenendum est quod alii dicunt. Et ait: accipite, et comedite; hoc est corpus meum. Hic ponuntur verba: et in istis verbis tria facit. Primo hortatur ad recipiendum; secundo ad comedendum; tertio denuntiat veritatem. Dicit accipite et comedite. Et quod dicit accipite, ad spiritualem receptionem debet referri, quia non debet accipi nisi in fide et caritate; Io. VI, 55: qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Item inducit ad comestionem, comedite, non solum spiritualiter, sed etiam sacramentaliter; Cant. V, 1: comedite, amici, et bibite. Item designat veritatem hoc est corpus meum. Forma sacramenti continetur in his verbis, quae sunt verba domini, quia in verbis domini sacramentum conficitur. Unde si verbum Eliae tantam virtutem habuit quod faceret ignem de caelo descendere, multo magis verbum Dei poterit transmutare unum corpus in aliud. Tunc quaeritur utrum virtus sit in verbis. Et non est dubium quod sic. Unde dicitur Ps. LXVII, 34: dedit voci suae vocem virtutis; Eccle. VIII, 4: quia sermo eius potestate plenus est. Unde sacerdos peragit in persona Christi, et non utitur verbis in persona propria, sed in persona Christi. Sed quae est haec virtus? Quomodo tanta est virtus? Ideo dicunt aliqui quod nulla est ibi virtus, sed potestas Christi solum, quae ibi assistit. Et hoc non videtur, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed quam virtutem habuit? Dicendum quod est causa agens principalis, et haec virtutem habet in se manentem; item causa instrumentalis, et haec non operatur per virtutem in se manentem, sed ab alio transeuntem: unde sacramenta sunt causae, non sicut causae principales, sed instrumentales ab alio transeuntes. Sed tunc quaeritur quid est de facto: utrum istud accipite et comedite etc. sit de forma sacramenti. Et dicendum quod solum illud hoc est corpus meum, est de forma sacramenti. Unde intelligendum quod aliter est de sacramento hoc et de aliis sacramentis, quia consecratio materiae aliquando est de necessitate sacramenti, aliquando non; ut in Baptismo consecratio materiae non est de necessitate Baptismi, sed in unctionibus nulla fit unctio, nisi oleum benedicatur. In aliis etiam sacramentis non percipitur sacramentum in benedictione, sed in infusione; quia oleum et aqua, cum sint inanimata, non continent gratiam: unde cum gratia sit finis sacramenti, non potest inferri nisi per susceptionem sacramenti. Sed in isto sacramento continetur ille qui est plenitudo gratiae; ideo non perficitur in nobis, sed in consecratione materiae. Unde dato quod nullus acciperet, non minus esset sacramentum: unde usus est consequens et non est de necessitate. Unde in aliis illud est de forma quod pertinet ad usum: istud non pertinet ad usum, sed ad materiae sanctitatem. Unde istud quod dicitur accipite et comedite quod pertinet ad usum, non est de forma. Item solet esse quaestio, utrum dominus confecerit sub his verbis. Et videtur quod non: quia dicitur ibi accepit panem, et benedixit. Ergo videtur quod in benedictione consecraverit. Ideo dixerunt aliqui quod non consecravit primo verbis, sed spirituali virtute. Et hoc potuit facere propter virtutem excellentiae, quia poterat veritatem sacramenti sine sacramento tradere, quia virtutem suam non alligaverat sacramentis: unde hoc potuit facere per virtutem excellentiae. Alii dicunt quod primo in occulto dixit, et post in publico. Melius dicitur quod semel dixit, et non bis, et in his verbis consecravit. Unde debet ita legi quod illud quod dicitur ait: accipite et comedite, referatur ad praecedentia, unde, sic dicendo, dixit hoc est corpus meum. Hic quaeritur quid demonstret hoc pronomen hoc. Dixerunt quidam quod demonstrat non ad sensum, sed ad intellectum, quia non est nisi ad substantiam panis, et non est nisi ad significandum. Unde sensus est hoc est corpus meum, idest signatum per hoc, est corpus meum. Et hoc non potest stare, quia sacramenta novae legis efficiunt quod signant, ideo nihil aliud facit nisi quod signat: et signat corpus Christi, et sic solum est corpus Christi sub signo. Alii dicunt quod ly hoc demonstrat ipsam substantiam corporis. Sed quomodo est hoc? Est ne statim corpus Christi cum dicit, hoc? Constat quod non, quia si moreretur sacerdos, non esset consecratum nisi expleret. Ideo dicunt alii quod ly hoc retardat suam significationem, et demonstrat illud quod erit post prolationem istius verbi meum. Istud etiam non competit, quia sic idem videretur dicere, ac si diceret: corpus meum est corpus meum; et Deo non competit. Alii dicunt quod verba proferuntur materialiter, non significative. Et hoc non potest stare, quia dicit Augustinus: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Quid ergo? Dicendum quod recitative dicuntur, et simul recitative et significative. Quare? Quia ipse loquitur in persona Christi, et peragit ac si Christus esset praesens: aliter verba non accederent ad propriam materiam. Quid ergo? Dicendum quod aliter est in verbis sacramentalibus, et verbis aliis humanis: quia verbum humanum est solum significativum, sed divinum significativum et factivum. Unde verba sacramentalia habent virtutem a virtute divina. Unde simul dicit, et ex virtute divina facit. Ideo non solum est illud verbum significativum, sed etiam factivum. Et primo facit, secundo significat. In factione enim materiali ita est quod praeexistit aliquod commune in qualibet transmutatione, et illud commune est sub uno termino transmutationis, et in fine sub alio. Verbi gratia, ponatur quod de nigro fiat album; in ista transmutatione erat corpus, sed in principio erat sub nigredine, et post sub albedine. Unde quoad aliquid est simile, quoad hoc scilicet quod est aliquid commune; sed dissimile, quia non eodem modo; quia in aliis transmutationibus materialibus commune est subiectum, et differens forma; hic autem est contrarium, quia commune est accidens, differens est substantia. Unde substantia transmutatur, commune accidens manet. Quid ergo demonstrat ly hoc? Dicendum quod sensus est: hoc est corpus meum, idest contentum sub accidente est corpus meum. Vel hoc fit quod contentum sub accidentibus sit corpus meum. Unde in fine posuit nomen, sed in principio pronomen, quod substantiam indeterminatam significat; sed per nomen forma determinata. Unde in principio non est forma, sed in fine. Sed quomodo est ibi corpus Christi? Una fuit opinio, quod simul cum corpore Christi substantia panis manebat. Unde quod dicit hoc est corpus meum, refertur ad corpus solum. Alii dicunt quod transit substantia panis in praeiacentem materiam, et advenit ibi corpus Christi, praeter hoc quod substantia panis transeat in corpus Christi. Improbatur autem hoc sic. Quia sic videtur quod aliquid incipiat esse ubi non primo fuit, quod non potest esse nisi vel mutetur secundum locum, vel quod aliquid convertatur in ipsum. Sicut si dicatur: hic non est ignis, quod ergo post sit ibi, hoc non potest esse, nisi quod ibi aliunde apportetur, vel quod aliquid, quod ibi sit, in ignem mutetur. Sed secundum istam opinionem tollitur modus conversionis; ergo non est nisi mutatio localis. Sed impossibile est idem corpus esse in diversis locis; ideo et cetera. Ideo aliter dicendum quod corpus incipit ibi esse, non per motum localem, sed per conversionem alterius in ipsum; et in hoc manet forma, et transit subiectum. Unde mutatur subiectum in subiectum, quod est principium individuationis, non propter hoc quod simul cum substantia panis sit corpus Christi, vel annihiletur substantia panis, sed per hoc quod transmutetur per conversionem in ipsum. Sed qualiter poterit esse in tam parvo loco? Dicendum quod aliquid est ibi de vi sacramenti, et istud ibi principaliter est; aliquid vero per concomitantiam. Illud est ibi de vi sacramenti, in quod terminatur conversio. Et quia panis convertitur in corpus Christi, illud quod significatur, est corpus Christi, et non est sine anima, nec sine divinitate: nec tamen panis convertitur in animam, vel divinitatem, sed sunt ibi per concomitantiam. Unde si aliquis in triduo celebrasset, cum anima esset separata a corpore, non esset ibi anima. In pane enim duo sunt, substantia et accidentia: accidentia manent, substantia transit. Illud ergo ibi est principaliter, in quod terminatur transmutatio; sed terminatur in substantiam; ergo substantia est principaliter, sed accidentia per concomitantiam: dimensiones autem sunt accidentia. Nec corpus Christi in sacramento comparatur ad locum per dimensiones proprias, sed per dimensiones panis praeexistentes. Item fregit. Sed numquid in qualibet parte est totum corpus? Dico quod sic. Et debetis intelligere quod dicitur aliter esse in loco, quam locatum in loco; quia locatum comparatur ad locum sub suis dimensionibus, sed non sic hic. Ideo notandum quod ubicumque est aliqua differentia quantitatis, non facit differentiam in substantia; sed si sit aliquod sequens quantitatem, dividitur secundum quantitatem. Sed anima non habet a quantitate suam totalitatem accipere, sed habet suam totalitatem in qualibet parte: unde corpus Christi non comparatur ad corpus illud secundum quantitatem, sed solum secundum substantiam. Ideo sicut anima est in qualibet parte corporis, sic Christus in qualibet parte hostiae. Quid ergo erit de istis accidentibus? Dicendum quod manent absque subiecto ex virtute divina. Et quo modo potest hoc esse, cum accidentia dependeant a substantia? Dicendum quod Deus est principium essendi; unde potest producere effectum separatum a subiecto et sine principiis; ideo cum principium substantiae sit conservare accidentia in esse, potest Deus absque suis principiis conservare. Si quaeris utrum sit verum de omnibus accidentibus, dicendum quod omnia accidentia referuntur ad substantiam mediantibus dimensionibus, unde quodammodo individuantur; ideo dimensiones sunt sine subiecto, sed qualitas in dimensionibus est ut in subiecto. Unde sensus est hoc, idest contentum sub his accidentibus, quae accidentia manent in dimensionibus, quia substantia, quae primo suberat sub his accidentibus, mutatur in corpus Christi.


Lectio 4

[87405] Super Mt., cap. 26 l. 4 Supra actum est de institutione novi sacramenti quantum ad sacramentum corporis domini, hic agitur de institutione eiusdem quantum ad sacramentum sanguinis: et circa hoc duo facit. Primo ponuntur facta Christi; secundo dicta, ibi bibite ex hoc omnes. Circa primum tria facta ponuntur. Primo quod accepit calicem; secundo quod gratias egit; tertio quod discipulis dedit. Unde dicit et accipiens calicem etc.; per quod signatum est, quod non fuit institutum quod agatur sub una specie, sed sub duabus. Et quae est ratio huius? Una ratio est, quia tria sunt in hoc sacramento: unum quod est sacramentum tantum, aliud quod est res tantum, aliud quod est sacramentum et res. Sacramentum tantum sunt species panis et vini, res tantum est effectus spiritualis, res et sacramentum est corpus contentum. Si ergo consideremus sacramentum tantum, sic bene competit ut corpus signetur sub specie panis, sanguis sub specie vini, quia signatur ut indicans refectionem spiritualem; sed refectio est proprie in cibo et potu, ideo et cetera. Item si sumatur ut res et sacramentum, ad hoc competit quod illud sacramentum est rememorativum dominicae passionis. Et non potuit melius significare quam sic, ut significetur sanguis ut effusus et separatus a corpore. Item quantum ad id quod sumitur ut res tantum, quia sanguis pertinet ad animam, non quia sanguis sit anima, sed in sanguine vita conservatur: unde signatur quod cum illud sacramentum sit ad salutem fidelium, quod panis offertur pro salute corporis, sed sanguis pro salute animae. Prov. IX, 5: venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, quia refectio ista est in pane et vino. Item alia ratio, quia totus Christus continetur in corpore. Quae est ergo necessitas quod sanguis per se? Ideo est accipiendum quod dictum est supra, quod aliud est ibi ex vi sacramenti directe, aliud ex naturali concomitantia. Sub panis specie continetur corpus Christi de vi sacramenti, sed sanguis per concomitantiam. In sanguine vero e converso, quia sanguis est de vi sacramenti, sed corpus per concomitantiam. Unde sanguine Christi effuso in terram, si fuisset celebratum, non fuisset sanguis nisi seorsum. Ideo quia haec non intellexerunt quidam, dixerunt quod formae istae continuantur. Unde dicunt quod cum consecratur corpus, non est ibi sanguis donec vinum fuerit consecratum. Sed hoc non est ita, quia si moreretur sacerdos antequam consecraret vinum, esset in hostia et corpus et sanguis. Item dicit accipiens calicem, et non dicit accipiens vinum, ideo quidam dixerunt quod debebat fieri in aqua. Et hoc excluditur, quia sequitur non bibam de genimine vitis et cetera. Secundo patet quod fuit vinum et aqua mixtum. Et huius ratio est ex parte sacramenti, quia celebrandum est ut dominus instituit. Sed in terra calida consuetudo est quod non bibatur vinum sine aqua; ideo non est credendum quod in puro vino confecerit. Competit et contento, quia illud sacramentum est rememorativum dominicae passionis; sed a latere Christi exivit sanguis et aqua, ut habetur Io. XIX, 34. Item ad significandum effectus, et hoc dupliciter: quia istud significat memoriam passionis Christi; ergo inducit in nos effectus passionis Christi. Effectus autem est duplex, abluere et redimere. Redemit nos per sanguinem suum; Apoc. V, v. 9: redemisti nos Deo in sanguine tuo. Item abluit sordes; Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et haec erant necessaria ut ablueret et redimeret. Et ablutio signatur per aquam, redemptio per vinum. Item per aquam populus; Apoc. XVII, 1: aquae multae, populus multus. Et per istud sacramentum populus unitur Christo; ideo per istam admixtionem signatur populus uniri Christo. Sed quid fit de illa aqua? Dicunt aliqui quod manet. Alii dicunt quod convertitur in vinum, quia cum ponatur parum, species mutatur, et ita totum est conversum; et ita pertinet ad mysterium, quia in hoc unitas ecclesiastica continetur. Item in hoc quod dicit accipiens, signatur quod voluntarie sustinuit passionem; unde in Psal. CXV, 13: calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo. Item gratias egit. Et de quo? De duobus, de signo et signato. De signo, quia de effectu; de signato, quia de passione. In quo signatur quod non solum de bonis gratias reddere debemus, sed etiam de malis et adversis; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes; ad Rom. VIII, 28: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Item gratias egit de institutione huius sacramenti, quia virtute divina hoc faciebat; unde in Io. c. V, 30: a meipso facio nihil. Ideo gratias agit Deo patri; Io. XI, 41: gratias ago tibi, quoniam audisti me. In quo datur nobis exemplum quod si Christus gratias egit, qui erat patri aequalis, quod nos gratias agere debemus. Item gratias agit de effectu, quia effectus est salus totius mundi. Et hoc non poterat facere nisi ex divinitate; Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam. Sequitur et dedit, ut sumerent in sacramento. Et per hoc significavit quod fructus suae passionis debebat per alios aliis ministrari. Unde apostoli possunt comparari pullis aquilae, de quibus dicitur Deut. XXXII, v. 11: sicut aquila provocans pullos suos ad volandum, et super eos volitans. Tunc iniungit usum. Et primo ponit usum; secundo verba consecrationis sanguinis; tertio resurrectionem praenuntiat. Dicit ergo bibite ex hoc omnes; Cant. V, 1: bibite et inebriamini, carissimi. Unde signatur quod Christiani possunt communicare loco et tempore. Hic est enim sanguis meus et cetera. Haec sunt verba consecrationis. Et notate quod in his verbis est differentia cum his quibus utitur Ecclesia. Ecclesia addit: hic est calix. Item ubi dicit, novi testamenti, Ecclesia addit novi et aeterni testamenti. Item ubi dicit qui pro multis, Ecclesia addit qui pro vobis et cetera. Unde ergo Ecclesia habet istam formam? Dicendum quod, sicut dicit Dionysius, non fuit intentio Evangelistarum tradere formas sacramentorum, sed eas tamquam secretas servare; unde non intendebant nisi historiam narrare. Unde ergo habet Ecclesia? A constitutione apostolorum. Unde dixit Paulus I Cor. XI, 34: caetera cum venero, disponam. Sed est quaestio: cur dicit hoc est corpus meum, vel est sanguis? Quare non dicit: hoc convertitur in corpus, aut in sanguinem? et cetera. Sed duplex est ratio. Prima est, quia formae sacramentorum debent signare quod efficiunt. Illud quod efficiunt, est quod convertatur in corpus Christi; sed ultimus effectus est quod fit corpus, ideo ultimus effectus signari debet; ideo debet signari quod hoc sit corpus, non autem quod convertatur in corpus. In hac autem forma est aliquid simile cum veteri, aliquid dissimile. Simile in hoc, sicut habetur Ex. XXIV, 8, quod cum legisset Moyses legem, immolavit vitulos, et obtulit sanguinem, et dixit: hic est sanguis foederis domini. Sic iste sanguis oblatus est pro salute populi. Ad Hebr. IX, 7 dicitur, quod semel in anno pontifex solus introibat non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia. Ostenditur autem differentia quantum ad quatuor. Primo in hoc quod sanguis ille est vitulorum, iste Christi; ideo iste est efficax ad remittendum; ad Hebraeos IX, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae conspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? Item ille dicebatur sanguis testamenti, sed iste dicitur testamentum. Item accipitur testamentum communiter et proprie. Communiter pro quocumque facto, quia ita solebat esse quod in omni facto adducebantur testes. Proprie dicitur testamentum quando aliquid legatur in morte, secundum quod dicit apostolus, quod testamentum in morte testatoris firmatur. Utroque modo competit hic, quia pactio fuit ibi; et fiebat sanguine, quia in confoederatione pacis antiquitus ostendebant sanguinem, ideo dicebatur sanguis foederis. Item secundum quod ad mortuos dicitur, sic erat quoddam pactum inter Deum et homines in veteri et in nova lege, sed differenter; quia primo de temporalibus, scilicet veteris legis, sicut patet quod promisit eis terram Amorrhaeorum, ideo fuit vetus, quia non innovabantur homines, sed magis inveterabantur; istud autem testamentum est de caelestibus et de supernis. Ideo supra IV, 17: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Ideo dicit novi testamenti; ibi vero dicebatur: hic est sanguis foederis quod pepigit dominus vobiscum super cunctis sermonibus his et cetera. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum. Unde hic est enim sanguis meus novi testamenti, idest dedicatus ad novum testamentum, in quo debemus habere fiduciam; ad Hebr. X, 19: habemus fiduciam per sanguinem Christi. Item pro morte competit; quia per mortem Christi confirmata est repromissio. Item alia differentia, quia ista addit novi et aeterni testamenti, quod potest referri vel ad haereditatem aeternam, vel ad Christum, qui aeternus est. Alia differentia est, quia in illa habetur: quod pepigit vobiscum; unde ad illos solum restrictum est illud testamentum; sed istud etiam ad gentes, Is. c. LII, 15: ipse asperget, scilicet sanguine suo, gentes multas. Pro multis, et pro omnibus, quia si consideretur sufficientia, ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi. Sed si consideremus effectum, non habet effectum nisi in his qui salvantur, et hoc ex culpa hominum. Sed Ecclesia addit, pro vobis, idest apostolis, quia ipsi ministri sunt huius sanguinis, et per istos derivatur ad gentes. Item ponitur in remissionem peccatorum, quia ille non poterat remittere peccata. Dico autem. Hic ponitur consolatio, secundum Chrysostomum. Quia fecerat mentionem de effusione sanguinis, per quem signatur passio, ideo consolatur eos, et praenuntiat gloriam suam. Et potest quatuor modis exponi. Exponit sic Chrysostomus, quod dominus praenuntiaverat passionem, ideo vult eos laetificare. Non bibam amodo de genimine vitis, idest de vino, usque in diem illum et cetera. Hoc regnum appellat regnum resurrectionis. Tunc accepit regnum novum, idest novo modo. Quod post biberit cum eis patet Act. X. Sed quare dicitur novo modo? Quia ante aliter comedit, et post; quia ante comedit ex necessitate, sed post resurrectionem non propter necessitatem, sed ut demonstraret resurrectionis veritatem. Hieronymus dicit sic, quod per vineam signatur populus Iudaeorum; Is. V, 7: vinea domini exercituum domus Israel est; Ier. II, v. 21: ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Dico autem vobis quod amodo non bibam, idest non gaudebit anima mea de populo isto, usque in illum diem, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum signat praesentem Ecclesiam; novum, idest innovatum per fidem, quia tunc convertentur, et tunc gaudebo cum eis. Multi enim sunt conversi, et multi convertentur. Remigius exponit sic, et dicit quod hoc referendum est ad caeremonias paschales, idest: non celebrabo de caetero huiusmodi caeremonias usque ad statum Ecclesiae, cum gaudebo de innovatione Ecclesiae. Augustinus sic: in hoc quod dicit novum, opponitur veteri. Vetustas autem duplex est: poenae et culpae, et haec derivata est ab Adam, ut habetur ad Rom. V, 12 ss. Christus autem vetustatem habuit poenae, non culpae. Unde suum simplum solvit nostrum duplum. Dicit ergo non bibam, de vetustate poenae, usque, etc., quia depositurus erat corpus istud, et assumpsit in resurrectione corpus glorificatum, et promittit apostolis quod ipsi etiam assument. Et signat quod non sunt diversae naturae, quia corpus quod assumet, erit eiusdem naturae, sed alterius gloriae.


Lectio 5

[87406] Super Mt., cap. 26 l. 5 Posita institutione novi sacramenti, hic praenuntiatur futurum scandalum discipulorum. Et primo praemittitur locus; secundo praenuntiatio, ibi et dixit illis. Et hoc competit praemissis, et ei quod sequitur. Unde cum utroque potest ordinari. Dicit ergo et hymno dicto. Per hoc exemplum duorum nobis dat; quia primo fuit coena et prandium materiale, post quod gratias debemus reddere, et Deum laudare; Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum. Item post istud fuit coena sacramentalis, post quam etiam debemus gratias agere. Unde post illud, hymnum dixit. Unde illud quod post communionem dicitur in Missa, repraesentat istum hymnum; ideo fideles debent expectare usque ad finem Missae ut hymnum istum audiant. Et hoc est quod Io. XVII, 1 dicitur: pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Et hoc dicto exierunt in montem oliveti. Mons enim oliveti pinguedinem significat, quia olivae pingues sunt; unde spiritualem pinguedinem significat. In Gen. XLIX, 20: pinguis panis eius. Unde signat pinguedinem gratiae et gloriae caelestis in quam provehitur; Ps. LXVII, 16: mons domini mons pinguis. Oleum membra fessa quietat, dolorem mitigat, igni pabulum et claritatem praestat. Sic erit in illa gloria, quia amovebitur omnis labor, omnis dolor; omnis aderit claritas. Item, quod dicit, in montem oliveti, convenit praenuntiationi futurae. Per oleum misericordia signatur: sicut enim supernatat aliis liquoribus, sic misericordia; Ps. CXLIV, 9: miserationes eius super omnia opera eius. Item in monte scandalum ostendit, ut misericordia signetur praevia. Cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam, Ps. XXXVI, 24. Tunc dicit (...) omnes vos scandalum patiemini in me. Hic ponitur scandalum. Et primo in generali; secundo in speciali, ibi respondens autem Petrus. Circa primum duo facit. Primo praenuntiat; secundo ne videatur fortuitum, auctoritatem inducit, ibi scriptum est enim: percutiam pastorem et dispergentur oves. Et in isto verbo aggravatur peccatum discipulorum ex multis. Primo ex universitate, omnes vos; Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas et cetera. Item materia tangitur scandalum patiemini in me; I ad Cor. I, 23: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum. Iudaei, quia non quaerebant nisi infirmitatem carnis, scandalum passi sunt. Item aggravatur peccatum appropinquatione temporis, quia post tantas monitiones, post sacramenti susceptionem. Unde iam obliti erant quae fecerat eis; unde bene comparati sunt viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit, Iac. I, 24. Item quia in nocte, quia qui ebrii sunt, et qui dormiunt, in nocte dormiunt, I ad Thess. c. V, 7: sic etiam qui scandalizantur. Tunc subiungit auctoritatem: scriptum est enim: percutiam pastorem et dispergentur oves. Et scribitur Zac. XIII, 7, et dicitur ibi: percute pastorem, scilicet Christum, et dispergentur oves; hic autem dicitur percutiam, et satis convenienter, quia propheta desiderabat quod istud fieret, ideo dixit, percute pastorem; sed Christus in propria persona loquitur; et in isto die praenuntiat primo passionem Christi; secundo scandalum, cum dicit percutiam pastorem. Iste pastor est Christus; Io. X, 11: ego sum pastor bonus. Et I Petr. II, 25: conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et iste percussus est, quia Deus tradidit eum, quia proprio filio non pepercit, Rom. VIII, 32: et hoc propter peccata nostra; Is. LIII, 8: propter scelus populi mei percussi eum. Item praenuntiat scandalum et dispergentur oves. Oves sunt fideles; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Et sic Deus passus est ut dispergerentur, ut post congregaret; Ps. CXLVI, 2: dispersiones Israel congregabit. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere. Tunc praenuntiat gaudia resurrectionis postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam; quia licet pater resuscitaverit eum, sicut alibi dicitur, Act. II, v. 24: quem Deus suscitavit, solutis doloribus Inferni, tamen propria virtute surrexit, quia virtus patris est virtus filii; II ad Cor. ult., 4: sed si crucifixus est propter infirmitatem nostram, vivit tamen ex virtute Dei. Item contra illud quod dixerat quod dispergentur oves, dicit praecedam vos in Galilaeam. Oves enim sequuntur pastorem: unde pastor congregat vocando eas nominatim; ideo dicit praecedam. Vel potest referri ad illud quod dicit postquam resurrexero. Quia possent aliqui credere quod multum esset tempus usque ad resurrectionem suam, ideo dixit quod non multum, quia praecedam vos in Galilaeam. Consuetudo eius erat quod parum moraretur in Iudaea, sed cito transibat in Galilaeam. Vult ergo dicere: ante resurgam quam possitis venire in Galilaeam, ut ostenderet se esse illum, qui apparebit eis. Ideo satis potuerunt certificari. Item quod dicit quod praecedet, securitatem dat. Quia in Iudaea persecutionem patiebantur, ideo dicit quod praecedet in Galilaeam, ut removeat eos a timore. Et dicit Chrysostomus quod non est intelligendum quod primo apparuerit in Galilaea: sed hic apparuit, sed non primo, immo in Ierusalem. Quare ergo magis dicit in Galilaeam? Galilaea interpretatur transmigratio: unde significatur quod per resurrectionem transibimus a vita mortali ad immortalem: et in ista nos praecessit, quia Christus est primitiae dormientium. Item signatur transmigratio discipulorum ad gentes: et in hoc Christus praecessit, corda movendo. Respondens autem Petrus. Hic ponitur praenuntiatio de scandalo Petri. Et primo ponitur occasio; secundo praenuntiatio; tertio excusatio. Secunda ibi ait ei Iesus etc.; tertia ibi ait ei Petrus et cetera. Hic est quaestio litteralis; quia videtur quod Petrus hoc dixerit postquam recessissent de coenaculo; sed Lucas XXII, 34-39 videtur dicere quod antequam recessissent, et huic consonat Ioannes XIII, 36-38. Augustinus solvit quod Petrus hoc ter dixit, et sic concordant omnes etc., quia si consideremus narrationem, ex pluribus causis hoc dicit. Hic motus fuit ex hoc quod scandalum praenuntiavit. Lc. XXII, 32 dixerat dominus: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tunc dixit Petrus: domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire. Sed in Io. dictum est alia de causa; quia Io. XIII, 33 dixit dominus: quo ego vado, vos non potestis venire modo. Tunc dixit Petrus: animam meam ponam pro te. Ideo ter dixit; ideo potest esse quod bis dixerit in coenaculo, sed semel dixit extra, sicut hic dicitur. Et potest esse quod ex fervore dicebat, et non considerabat virtutes suas. Tamen in tribus deliquit. Primo quia non plus domino credidit quam sibi, cum tamen scriptum sit ad Rom. III, 4: solus Deus verax, omnis homo mendax. Item quia praetulit se aliis; unde dixit et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Unde reputabat se aliis firmiorem; et incidit in illud quod dicitur Lc. XVIII, 11: non sum sicut caeteri hominum et cetera. Item quia attribuebat sibi quod non debebat, cum scriptum sit Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere. Quia ergo arroganter locutus est, ideo magis permisit eum cadere. Et hoc facit Deus, quia multum odit Deus superbiam; Iob XL, 6: et respiciens omnem arrogantem humiliat. Ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Quia putare poteras quod dicerem comminatorie, ideo dico tibi, amen, idest corde tibi dico, quia antequam gallus in hac nocte cantet, ter me negabis. Et aggravatur eius culpa ex propinquitate temporis, quia in hac nocte. Item ex multitudine, quia ter: sicut ter praesumpserat, ita ter negavit post praesumptionem; Iob XXXI, 27: si laetatum est in abscondito cor meum. Sed quaestio est de hoc antequam gallus cantet, ter me negabis; quia in Mc. XIV, 30 habetur quod antequam gallus bis vocem dederit. Secundum Augustinum potest solvi quod secundum historiam verum est quod Marcus dicit. Et quod Matthaeus dicit, potest sic solvi, quod homo dicitur facere quando facit in proposito, sicut supra V, 28: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, moechatus est eam in corde suo. Sic Petrus in suo proposito negavit ter, vel etiam pluries; ex quo timorem concepit quod sufficiens erat ad negandum ter vel pluries; ideo dicit quod ter negavit quia iam conceperat se ter vel pluries negaturum. Unde Matthaeus dixit quod interius intendebat; sed Marcus quod exterius gessit. Vel potest aliter dici quod quando dico: ego faciam istud infra tale tempus tunc non oportet quod in illo factum sit, sed sufficit quod inceptum fuerit. Unde quod dixit quod ter esset negaturus, non oportebat quod ante galli cantum completum esset, sed inchoatum. Sequitur excusatio Petri ait ei Petrus et cetera. Excusat se Petrus quia si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Et tamen timuit, quia ad vocem ancillae negavit. Hieronymus dicit quod nescivit quid diceret, quia solus Christus moriturus erat, ut solus esset redemptor; Is. LXIII, 3: torcular calcavi solus. Deinde ponit affirmationem, scilicet aliorum similiter et omnes discipuli dixerunt. Unde dixerunt sicut et Petrus; tamen alii meliorem causam habebant quam Petrus se excusandi, quia alii sine assertione. Tunc venit Iesus in villam quae dicitur Gethsemani. In ista parte ponitur praeparatio, quae est per orationem; et tria facit. Primo proponitur propositum orandi; secundo necessitas orandi; tertio differentia. Secunda ibi et assumpto Petro etc.; tertia ibi et progressus pusillum procidit in faciem suam. Circa primum duo facit. Primo ponitur locus; secundo praenuntiat propositum et dixit discipulis suis. Dicit ergo tunc venit Iesus in villam quae dicitur Gethsemani. Contrarium videtur quod dicitur in Io. XVIII, 1, quod egressus Iesus venit trans torrentem Cedron. Unde notandum quod villa illa erat in pede montis oliveti, unde idem erat locus; et veniebat ibi post coenam quasi ad spatiandum. Tunc praenuntiat propositum orandi et dixit discipulis suis: sedete hic donec vadam illuc, et orem. Simile habetur Gen. XXII, 5: dixit Abraham ad pueros suos: expectate hic cum asino, et ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Sed hic movet Damascenus quaestionem. Oratio est ascensus in Deum, intellectus autem Christi coniunctus erat Deo, quomodo ergo indigebat Deus qui faciebat? Unde dicatur quod ipse orabat non propter se, sed propter nostram utilitatem. Et haec duplex est, quia oravit ut daret nobis exemplum, ut in tribulatione recurramus ad dominum; Ps. CXIX, 1: ad dominum cum tribularer clamavi. Item ut ostenderet se esse ab alio, et quod ab alio habebat; unde dicit: non potest filius a seipso facere quidquam. Et ibid. VIII, 28: ego a meipso facio nihil. Item ad excludendum errorem, quia dicebant aliqui quod non esset eadem virtus patris et filii; Io. VIII, 49: ego honorifico patrem meum. Dat ergo exemplum orandi, et quomodo sit orandum. Prima enim conditio orationis est quia debet esse humilis oratio: quod signatur quia ivit in vallem; Iudith IX, v. 16: humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Item debet esse devota; unde in Gethsemani, scilicet in villa pinguedinis; Ps. LXII, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item quod sit solitaria, sicut supra VI, 6: intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem tuum. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei et cetera. Hic praenuntiat necessitatem orationis: et haec erat tristitia. Et primo ponit testes tristitiae; secundo ostendit tristitiam; tertio repellit. Secunda ibi coepit contristari et maestus esse; tertia ibi sustinete hic et vigilate mecum. Dicit ergo et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei et cetera. Tres secum assumpsit. Et quare istos prae aliis? Una ratio, quia isti firmiores erant, et quia omnes scandalizabat infirmitas, ideo magis istis infirmitatem suam voluit monstrare quam aliis. Item ostenderat eis gloriam; ideo volebat quod sicut viderant gloriam, ita viderent infirmitatem, ut cognoscerent quod nec infirmitas gloriam, nec gloria absorberet infirmitatem. Sequitur ostensio infirmitatis. Et primo facto; secundo verbo. Et secundum hoc tria facit: quia primo dicit secundum quae Christus tristatus est; secundo quare tristatus est; tertio quomodo tristatus sit. Quoad primum coepit contristari et moestus esse. Hic cavendi sunt duo errores; quia quidam dixerunt quod tristatus est secundum divinitatem: et hoc non potest esse, quia tristatus est quia passibilis erat, sed divinitas non erat passibilis. Item opinio Arianorum, alias Eunomii, erat quod in Christo non erat anima, sed verbum loco animae. Et quare hoc dicebat? Ut omnia quae ad defectum pertinent, ad verbum referrentur, ut ostenderetur minor patre. Et hoc falsum est. Ideo passus est secundum quod pati potuit, idest secundum animam. Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem et cetera. Non dicit: ego sum tristis, quia ego est ostensivum personae, sed non tristabatur inquantum verbum, sed secundum animam, ideo excluditur error et Arii, et Apollinaris; item Manichaei, qui ponit eum non vere passum. Unde patet secundum quod tristatus est. Sed quare tristatus est? Diversa sunt verba sanctorum. Quia Hilarius et multi alii dixerunt quod non tristatus est propter se, nec propter mortem suam, sed propter scandalum discipulorum: et hoc vult probare per hoc quod assumpsit eos. Damascenus dicit quod tristabatur pro seipso. Et quare? Quia tristitia inest ex hoc quod caremus eo quod naturaliter amamus. Anima naturaliter vult uniri corpori, et istud fuit in anima Christi, quia comedit, et bibit, et esuriit. Ergo separatio erat contra naturale desiderium: ergo separari erat ei triste. Tamen possumus intelligere quod aliquid inest animae secundum se, et aliquid inest animae per comparationem ad aliud: sicut amara potio, secundum se considerata, dolorosa est, sed relata ad finem nostrae salutis, est causa gaudii. Sicut aliquid est rationis ut natura est, et aliquid rationis inquantum ratio: sic ista mors Christi erat materia tristitiae secundum quod considerabatur secundum se; sed secundum quod referebatur ad rationem, referendo ad finem, sic gaudebat. Ideo verba Hilarii et Hieronymi intelliguntur referendo ad finem. Item quaeritur quomodo tristitia cadit in Christo. Ideo notandum quod quandoque tristitia accidit secundum passionem, aliquando secundum propassionem. Secundum passionem, quando aliquid patitur et immutatur: sed quando patitur, et non immutatur, tunc habet propassionem. Sed quandoque huiusmodi sunt in nobis, ita quod ratio immutatur, et tunc passiones sunt completae: quando autem ratio non immutatur, tunc est propassio. Sed in Christo numquam fuit ratio immutata; ideo fuit propassio, et non passio. Unde signanter dicit Evangelista coepit tristari. Item dicit Augustinus quod nos habemus tristitiam ut contractam, Christus autem ut assumptam: illud enim contrahitur quod nascendo per originem habetur, sed Christus assumpsit naturam nostram ut voluit; ideo non fuit necessitas quod passibilitatem acciperet, ut tristitiam, sed a voluntate. Item notandum quod dicit Damascenus, quia in nobis motus passionum praevenit rationem, quia aliquando est in nobis passio, et aliquando propassio; in Christo autem non fuit nisi propassio, et numquam fuit in Christo, quod motus insurgeret in inferioribus viribus animae, immo suberant totaliter inferiores vires rationi, et quando volebat, permittebat agere inferiores vires secundum quod eis erat naturale. Ideo alius Evangelista dixit quod turbavit seipsum, quia isti motus non potuissent accidisse nisi secundum quod voluit. Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem. Notate quod dicit, usque ad mortem, per quam satisfaciam pro isto scandalo et pro aliis. Vel secundum aliam expositionem: non credatis quod in perpetuum debeat durare, quia quamdiu corpus erit passibile, et hoc est usque ad mortem, tristis est anima mea, et tunc glorificabitur. Deinde excludit alios sustinete hic, et vigilate mecum. Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens. Supra tetigit causam tristitiae, hic autem agit de ordine orationis Christi. Et quia ter oravit, ideo dividitur haec pars in tres partes secundum tres orationes. Et circa primum duo facit. Primo ponit orationem orantis; secundo increpat discipulorum defectum, ibi et venit ad discipulos et cetera. Et in prima primo ponit conditionem orantis; secundo tenorem orationis. Triplex autem conditio commendatur quia primo notat sollicitudinem, secundo humilitatem, tertio devotionem. Sollicitudinem, quia progressus pusillum, quia etiam ab illis quos elegerat se separavit; supra VI, 6: cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Sed notate quod non multum, sed pusillum, ut notaret quod non longe est ab invocantibus eum; Ps. CXLIV, 18: prope est dominus omnibus invocantibus. Item, ut viderent eum orantem, et formam acciperent. Ideo sequitur humilitas et procidit in faciem suam, unde exemplum humilitatis ostendit. Et primo propter humilitatem communem, quia humilitas necessaria est ad orationem; Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se nubes penetrabit. Item propter humilitatem specialem, scilicet Petri, quia dixerat: si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Ideo dominus procidit, ut signaret quod non debebat de sua virtute confidere; supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Item signatur conditio pietatis, sive devotionis, cum dicit pater mi; necessarium enim est oranti ut ex devotione oret, unde dicitur pater mi, quia ipse singulariter filius, nos autem per adoptionem; Io. ult., 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; quasi aliter meum et aliter vestrum. Consequenter tenorem orationis subiungit: si possibile est, transeat a me calix iste. Ista oratio tripliciter potest exponi et quocumque modo exponatur, duo sunt consideranda. Primo considerare debetis in communi quantum ad omnes, quia, secundum Damascenum, oratio est ascensus mentis in Deum: unde oratio est secundum mentem, vel secundum superiorem rationem; sed tamen infra Deum constitutam, supra tamen humanam naturam, vel sub divina voluntate. Quid ergo debet intelligi? Secundum quod est cum superior ratio descendit ad ista, inquantum decet, tamen quod semper subdatur rationi divinae; et hoc notatur cum dicitur verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; quia superior ratio sequitur voluntatem naturae, non tamen simpliciter, idest, si relata superiori, non repugnat. Unde vult dicere: volo quod impleatur quod volo si non repugnat tuae iustitiae, sed volo tuam iustitiam impleri. Et in hoc docet exemplum qualiter affectiones debemus ordinare, quia ita debemus ordinare, quod non a regula divina dissonent. Unde non est grave quod aliquis, quod grave est naturae, refugit, dum tamen ordinet ad voluntatem divinam. Item potest exponi, secundum Chrysostomum et Origenem, ita quod per calicem significetur passio Christi, de quo in Ps. CXV, 13: calicem salutaris accipiam, et cetera. Constat quod Christus habuit naturalem hominis voluntatem; hoc autem est quod mortem refugiat: ideo, ut hominem se ostendat, petit transire calicem a se; et haec est ita naturalis, quod petitionem non amovit ab eo. Item dixit si possibile est, transeat calix, idest passio: sed non absolute dico, sed si possibile. Et quia posset aliquis credere quod dubitaret an esset Deo possibile, ideo ostendit quod est possibile, quia omnia tibi possibilia sunt, Mc. XIV, 36. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, idest si congruit iustitiae tuae, volo; ideo dicit non sicut ego volo. Unde duas tangit voluntates: unam quam habebat a patre inquantum Deus; unam qua habebat cum patre. Et in hoc confunditur error multorum. Item aliam voluntatem inquantum homo: et istam voluntatem in omnibus submittebat patri; in hoc dans nobis exemplum, quod voluntatem nostram voluntati Dei submittamus; Io. VI, 38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me patris. Secundum Hieronymum, non petebat simpliciter sed ut iste calix transiret. Videbat se passurum a Iudaeis; volebat igitur quod transiret, idest quod ita redimeret mundum, quod non esset delictum Iudaeorum; Rom. XI, 11: delictum Iudaeorum salus est gentibus. Hilarius vero dicit sic: non rogat dominus ut non moriatur, sed rogat ut calix in alios transeat; quasi dicat: accipiam calicem cum fiducia. Rogo ut discipuli mei sine diffidentia accipiant. Sed quare dicit si possibile est? Quia hoc videtur contra naturam, quod mortem sine dolore accipiant. Unde vult dicere: ego vellem alios non pati, si possibile esset; sed fiat sicut vis, idest secundum tuam ordinationem. Et venit ad discipulos suos. Hic increpat discipulorum defectum. Et primo ponitur defectus; secundo increpatio; tertio admonitio; quarto causa admonitionis. Cum orasset, venit ad discipulos et invenit eos dormientes. Et istud habet rationem secundum litteram, quia iam pars noctis transierat, ideo somno erant gravati. Item causa erat, quia tristes erant, et tales facile subrepit somnus; Prov. XVII, 22: spiritus tristis desiccat ossa. Item signatur quod Christo ascendente pro nobis ad passionem, multi dormiere, sicut dormitaverunt omnes et dormierunt, supra XXV, 5. Et dicit Petro: sic non potuistis una hora vigilare mecum? Sed quare magis dixit Petro? Ratio est quia Petrus magis se iactaverat quod assisteret ei in necessitatibus: ideo iam erat futurum praesagium casus sui. Non potuistis una hora vigilare mecum? Et quare est ratio quod omnibus postea dixit? Quia omnes promiserant cum Petro; unde dictum est supra: similiter autem et omnes dixerunt. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. In ista parte subiungitur admonitio. Vos de vobis confiditis; sed vos debetis refugere ad suffragia orationis, unde orate ne intretis in tentationem. Unde supra c. VI, 13 in oratione communi docet hoc petere: et ne nos inducas in tentationem. Et praemittit vigilantiam ad praeparationem; Eccli. XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam, idest necessaria est prudentia; supra X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; quasi dicat: quod promittis, ex promptitudine est spiritus; sed tamen non est necessaria oratio propter spiritum, sed propter carnem, quae infirma est; ideo necessaria est vigilantia. Simile est quod apostolus dicit, Rom. VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, sed spiritus vivit propter iustificationem. Sed notandum quod omnium caro est infirma, sed non omnium spiritus est promptus. In malis siquidem sicut caro est infirma, ita et spiritus: e contrario in bonis, quia spiritum habent promptum, et ideo in resurrectione spiritus redit corpus promptum. Vel potest esse duplex infirmitas. Una mala quae inclinat ad peccatum, secundum quod dicit apostolus ad Rom. VII, 18: non habitat in carne mea bonum. Alia infirmitas bona, secundum quod carnalis deficit secundum promptitudinem, secundum quod dicitur in Cant. V, 8: nunciate dilecto, quia amore langueo. Et ex ista causa debet homo vigilare, sicut dicit Origenes, sicut qui habet magnum thesaurum, diligenter vigilat ut illud custodiat. Iterum secundo abiit, et oravit. Hic secundo orat. Secundum Chrysostomum, ad hoc secundo orat ut firmius veritatem humanae naturae ostendat: unde in Gen. XLI, v. 32: quod secundo vidisti, firmitatis indicium est. Quod autem dicit si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, potest tripliciter exponi. Primo sic. Supra sub conditione petierat, hic autem quia fuit certificatus quod non poterat esse quin illum biberet, ideo petit ut fiat voluntas eius; quasi dicat: si non potest esse quin transiturus sim ad gloriam immortalitatis, quia mortalitas non erat contracta, sed assumpta: ideo sive pateretur, sive non, erat transiturus ad gloriam immortalitatis. Sed non poterat transire a se et a membris; unde si non biberet, non transiret a membris. Vult ergo dicere: si non potest transire a me, et a membris, fiat voluntas tua; Ps. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Secundo exponit sic Hieronymus: si non potest fieri quod veritas transeat ad gentes, nisi Iudaei excedant, fiat voluntas tua: eorum enim delicto salus gentibus facta est. Hilarius sic exponit: si non potest fieri quod alii sancti bibant calicem passionis nisi exemplo meo, fiat voluntas tua; quia alii sancti ex passione Christi exemplum ceperunt. Vult ergo dicere: si non potest transire a me in discipulos, nisi ego bibam, ut fortiores efficiantur ad bibendum, fiat voluntas tua. Consequenter ponitur secunda dormitio discipulorum: et venit iterum, et invenit eos dormientes: erat enim oculi eorum gravati, somno, idest propter somnum, et propter tristitiam; Ps. XXX, 10: turbatus est in ira oculus meus. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio. Hic de tertia agit oratione: et duo facit. Primo ponit ordinem; secundo concessionem somni, ibi tunc venit ad discipulos et cetera. Dicit et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Sed quid signat quod ter oravit? Ter oravit ut nos a malis praesentibus, praeteritis et futuris liberaret. Item ut orationem nostram doceret ad patrem, et filium, et spiritum sanctum dirigendam; unde in orationibus Ecclesiae semper dicitur: gloria patri, et filio, et spiritui sancto. Item ut trina oratione trinam Petri negationem liberaret; Lc. XXII, 32: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Item ter oravit contra tres timores. Est enim timor contra concupiscentiam; est enim triplex concupiscentia, curiositatis, superbiae et carnis, et ista triplex tangitur I Io. c. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Isti triplici concupiscentiae triplex timor respondet, scilicet: concupiscentiae carnis, timor doloris; concupiscentiae oculorum, timor paupertatis; concupiscentiae superbiae, timor opprobrii et ignominiae. Et haec passus est Christus, non quia indigeret, sed pro nobis. Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis. Et primo indulget somno; secundo excitat, ibi surgite, eamus. Primo dat licentiam; secundo causam assignat, ibi ecce appropinquabit hora et filius hominis tradetur. Christus prima vice invenit eos dormientes et increpavit eos; secundo invenit eos dormientes, et tacuit; tertio invenit eos dormientes, et somnum concessit. Quae est ratio? Ratio litteralis est quia praelatis datur forma correctionis; quia quando venit ad aliquem, et invenit dormientem, nescit si ex negligentia ei accidit, vel ex infirmitate. Et potest indulgere. Item quia post resurrectionem invenit dormientes, et eis exprobravit; Lc. XXIV, v. 25: o stulti et tardi corde ad credendum. Item visitavit post acceptum spiritum sanctum, et tunc nihil dixit, quia adhuc erant infirmi; quia adhuc legalia observabant, ut dicitur de Petro ad Gal. II, 11. Sed ultimo in suo adventu visitabit, et dimittet eos in quiete sancta et pacifica; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam et requiescam. Secundum Augustinum, concedit eis, et supra negavit: sed alius est hic somnus, et supra. Quia est somnus aggravationis, et de hoc loquitur supra, unde dicitur v. 43: erant oculi eorum gravati, somno, et hoc est increpandum. Hic autem somnus est somnus quietis; et iste permittitur. Item est somnus propter turbationem; et hic prohibetur. De isto dicitur ad Ephes. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Aliquando enim est somnus propter quietem corporis, sed tamen anima vigilat: ego dormio, et cor meum vigilat, Cant. V, 2. Item, quia laboraturi erant, ideo oportebat quod quiescerent. Tunc causa assignat ecce appropinquavit hora. Non hoc habuit ex aliqua necessitate facere, sed ex ordinatione divina; Io. VII, 30: quaerebant eum, et non poterant manus iniicere in eum, quia nondum venerat hora eius. Sed haec hora venerat; Io. XIII, 1: sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Sed possent dicere: si hora est ex ordinatione divina, ergo non peccant occidentes eum. Ideo cum hoc ponit peccatum et filius hominis tradetur in manus peccatorum, idest non faciunt hoc sic ex ordinatione divina, sed ex impletione voluntatis suae. Ier. XII, v. 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Tunc ponit excitationem. Et primo ponit eam; secundo necessitatem, ibi, ecce. In hoc autem quod dicit surgite, promptitudinem suam ostendit; unde Io. XVIII, 3 dicitur quod occurrit eis. Et quare? Ecce appropinquavit qui me tradet. Prope erat, non quod oculo corporali videret, sed ipso spiritu, oculo scilicet divinitatis. Sed quomodo dixit eis surgite, cum licentiasset eos dormire? Solvit Augustinus, quia improperando dixerat; quasi dicat: dormiatis quantum volueritis, ecce appropinquavit hora et cetera. Et dicit Augustinus quod istud sufficeret, nisi melius occurreret; ideo dicit aliter quod isti dormierunt aliquantulum, et cum dormissent dixit surgite, eamus.


Lectio 6

[87407] Super Mt., cap. 26 l. 6 Supra posita sunt praeparatoria ad passionem, scilicet institutio sacramenti et oratio Christi; hic autem ponit passionem quantum ad ea quae a Iudaeis sunt illata. Et primo ostendit quomodo capitur; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur. Secunda ibi principes etc.; tertia ibi tunc principes sacerdotum et cetera. Circa primum tria facit. Primo agit de proditione; secundo de captione; tertio quomodo ductus est post captionem. Secunda ibi tunc accesserunt; tertia ibi at illi tenentes eum, et cetera. Circa primum tria facit. Primo describit personam proditoris; secundo signum proditionis; tertio complementum. Secunda ibi qui autem tradidit etc., tertia ibi et confestim et cetera. Describit proditorem ex tribus. Primo ex nomine; secundo ex dignitate; tertio ex societate. Ex nomine adhuc eo loquente, ecce Iudas et cetera. Loquente scilicet verba haec, quibus eis fiduciam adhibebat, ecce Iudas, qui dicitur confitens. Duo fuerunt Iudae, quorum unus est malus, alter bonus, ad signandum quod quidam confitentes in Ecclesia futuri erant boni, Rom. X, 10: ore autem confessio fit ad salutem, quidam futuri mali; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Consequenter describitur ex dignitate unus ex duodecim, quia licet in tanta esset dignitate constitutus, in tantum tamen scelus cecidit. In quo datur exemplum quod nullus de statu suo debet confidere. Apostolus I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Et quare eligit eum, cum sciret ipsum futurum malum? Ratio una est, ut daret exemplum praelatis, ut non desolarentur. Item describitur ex societate et cum eo venit turba multa et cetera. Sicut habuit crudelem animum, ita crudelem societatem, quia omne animal sibi simile appetit. Et hoc describitur, quia multa. In hoc notatur quod erant stulti, stulti enim sunt in multitudine; Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Et ipsi bene stulti erant, quia sapientiae contradicebant. Item erant armati, quia cum gladiis et fustibus. Et quae est ratio? Origenes dicit quod multi credebant in eum, et ideo timebant ne eum turba ab eis raperet. Item, quia dicebant, supra XII, quod in Beelzebub Daemonia eiiciebat; ideo ut nulla potestas tueretur eum, venerunt armati. Item describitur ab auctoritate, quia missi erant a principibus sacerdotum et senioribus populi; unde instructi erant eorum auctoritate, ita ut nullus eis contradiceret, ut impletum sit quod dicitur in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum eius. Consequenter agitur de signo proditionis qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens et cetera. Sed hic est quaestio. Cum esset notus in Iudaea, quare petebant signum? Ratio duplex potest esse. Una, quia audierat Iudas quod Christus transfiguratus erat in monte, et credebat hoc esse factum arte magica; ideo praevenire voluit per osculi signum, antequam posset se transfigurare. Hanc expositionem ponit Hieronymus. Origenes autem dicit sic, quia sicut manna in deserto unicuique sapiebat id de quo opinabatur, sic Christus apparebat unicuique secundum quod habebat opinionem de ipso; ideo fuit necessarium quod signum daret. Dedit mirabile signum, quia quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Signum amicitiae fecit signum proditionis; Prov. XXVII, 6: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula inimici. Et confestim accedens ad Iesum dixit: ave, Rabbi, et osculatus est eum. Hic ponitur complementum proditionis. Et primo signa demonstravit; secundo coepit agere. Et ostendit primo dicto, cum dicit ave, Rabbi; secundo facto, et osculatus est eum. Simile habetur II Reg. X, 1, quod Ioab tenuit mentum Amasae, et interfecit eum. Sed quare non venit statim ad eum, sed primo salutavit? Una ratio est propter reverentiam magistri. Item primo salutavit eum, quia timebat ne priusquam eum manifestaret, se primo posset transfigurare. Dixitque illi Iesus: amice, ad quid venisti? Et potest illico legi interrogative, vel remissive. Si interrogative, tunc potest legi quod per opprobrium dictum est, ac si dicat: tu ostendis amicitiam per osculum, et venisti perdere me? Secundum illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem in ore suo, mala autem in cordibus eorum. Et dixit amice. Quoties amicum aliquem vocat, improperando loquitur. Unde dictum est supra XXII, 12: amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Et alibi c. XX, v. 13: amice, non facio tibi iniuriam et cetera. I Io. IV, 19: non enim prius dileximus eum, sed ipse prior dilexit nos. Vel potest legi remissive, et non est verbum increpatorium, sed permissivum amice, ad quid venisti, secundum illud Io. XIII, v. 27: quod facis, fac citius. Et vocat eum amicum quantum est de se, quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, Ps. CXIX, v. 7. Et licet sciret eum osculaturum esse, tamen occurrit ei. At illi tenentes manus iniecerunt in Iesum. Nunc agitur de captione. Et primo ponitur severitas captionis; secundo testimonium tertio reprehensio discipuli. Circa primum tria facit. Quia primo dicit quomodo ministri eum capiunt; secundo quomodo quidam discipulus impedire volebat; tertio quod Christus reprehendit eum. Dicit ergo at illi tenentes iniecerunt manus in Iesum. Is. I, 15: manus vestrae sanguine plenae sunt. Ipse enim tradidit se; Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Tunc ponitur quomodo unus discipulus invasit invadentes et ecce unus ex his qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum. Quis fuit iste? Dicendum quod Petrus. Unde sicut supra XVI, v. 22, voluit passionem Christi impedire, sic et hic. Unde habuit occasionem? Ex eo quod habetur Lc. XXII, 36, ubi dominus praecepit quod emant gladios, et hoc intelligentes crediderunt quod gladii essent necessarii; unde habebant cultellum ad incidendum agnum. Ideo Petrus habuit unum. Percutiens servum principis sacerdotum, amputavit ei auriculam. Non credatis quod habuit tempus deliberationis quod auriculam amputaret; sed proiecit ictum, et cum vellet percutere eum ad mortem, accidit quod auriculam amputavit. Nomen istius erat Malchus, qui interpretabatur rex. Et signat abscissionem regni a populo Iudaico, et tamen factus est servus principum sacerdotum, idest Romanorum: huic Petrus abscidit auriculam. Per auriculam auditus signatur; et hic est duplex, scilicet dexter, per quem signatur vita aeterna; sinister, per quem temporalis. Amputavit auriculam eius, quia a populo Iudaeorum doctrinam spiritualium amputavit; et hoc factum fuit occasionaliter, quod gentes receperint dexteram, quia Petrus primo praedicavit gentilibus; et ita amputavit dexteram, trahendo gentiles ad fidem. Tunc ait illi Iesus: converte gladium tuum in locum suum. Hic ponitur reprehensio. Et primo reprehendit Petrum; secundo ministros in illa hora dixit Iesus turbis et cetera. Et primo ponit admonitionem, secundo rationem admonitionis assignat omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Dicitur tunc ait illi Iesus. Converte gladium tuum in locum suum. Venerat ut voluntarie pateretur, ideo nolebat defendi. Et in hoc dabat exemplum ut martyres patientes pro Christo non defenderent se. Deinde rationem assignat: et primo ex poena; secundo ex voluntate Christi; tertio ex auctoritate. Secunda ibi an putas quia non possum rogare patrem meum etc.; tertia ibi quomodo ergo implebuntur Scripturae? Primo mitigat ex terrore poenae dicens omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Sed movet quaestionem Augustinus, quia non omnes qui gladio feriunt, gladio pereunt, sed aliquando febre; ideo potest exponi tripliciter, secundum quod triplex est gladius: materialis, de quo in Ps. XXXVI, 14: gladium evaginaverunt peccatores. Item divinae sententiae, de quo Ier. XIX, 7: subvertam eos gladio. Item divini verbi; Eph. VI, 17: et gladium spiritus accipite, quod est verbum Dei. Potest ergo intelligi de omnibus istis. De gladio materiali, quia qui gladio perimit, gladio peribit, idest suo, non alieno. Unde Ps. XXXVI, 15: gladius eorum intret in corda ipsorum. Item potest exponi de gladio condemnationis, de quo habetur Gen. III, v. 24, quod dominus gladium versatilem posuit ante Paradisum. Unde qui alios condemnant, divina sententia condemnabuntur. Vel aliqui propria auctoritate accipiunt quod non habent ab alio, et tales gladio pereunt. An putas quod non possum rogare patrem meum et cetera. Hic assignat rationem ad mitigandum animum Petri, dans intelligere quod voluntarie patiebatur, et quod poterat effugere. Et quia videbat eum praesumentem, ideo dicit non possum rogare patrem meum? Et non dicit, non possum vocare, vel adducere, sed rogare: dicit enim verba hominis, quia orare hominis est. Et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? Et istud dictum est secundum infirmitatem animi Petri. Ita Petrus se habebat, quod deberet eum defendere, et indigeret auxilio hominum; ideo vult dicere quod si auxilio hominum posset defendi, multo magis Angelorum. Sed non erat necesse, quia magis Angeli sustentantur per ipsum. Sed quid est quod dicit duodecim legiones Angelorum? Dicendum quod societas apud Graecos dicitur phalanga, apud Romanos legio, et habebat sex millia hominum; unde duodecim legiones sunt septuagintaduo millia, et tot sunt linguae hominum, sicut habetur ex Gen. XI. Unde vult dicere: si omnes homines insurgerent contra me, posset dominus mittere contra quamlibet linguam mille Angelos: et si unus Angelus destruxit tot millia, ut patet Is. XXXVII, multo magis mille poterunt occidere unam linguam; Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Et Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Remigius dicit sic: quicumque faciunt voluntatem Dei, possunt dici Angeli, idest nuntii; Is. XVIII, 2: ite, Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam. Quicumque enim obsequuntur Deo, Angeli dicuntur; Ps. CIII, 4: qui fecit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Potest ergo per legionem intelligi legio Romanorum. Unde dominus posset adducere et provocare legiones Romanorum ad destruendos Iudaeos, sicut post sub Tito et Vespasiano factum fuit. Et isto loco destruxerunt quidam opinionem illorum, qui dicebant quod non poterat dominus facere nisi quod facit; quia si poterat legiones convocare, quas non convocavit, constat quod potest facere multa quae non facit. Quomodo ergo implebuntur Scripturae? Hic ponitur tertia ratio, quare non debeat impedire: quia ita Scripturae dixerunt; et ideo sic oportet fieri. Et non dicit quae Scripturae, quia omnes prophetae dixerunt vel occulte, vel manifeste. Unde Lc. c. ult., 26: nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? In illa hora dixit Iesus turbis. In parte ista redarguit ministros: et duo facit. Primo commemorat factum; secundo irrationabilitatem facti, cum dicit quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Iob XVI, 10: infremuit contra me dentibus, quia exierunt ac si esset latro; sed ipsi magis veniebant ut latrones. Latro latet ut non capiatur; sed Christus offert se in manifesto. Et latrones si nocere volunt, non nocent in publico; sed Christus se offerebat. Unde dicit quotidie apud vos eram docens in templo, et non me tenuistis; ideo venistis ut latrones. Ut enim daret opportunitatem, exivit civitatem. Quotidie apud vos eram docens in templo. Simile habetur Io. XVIII, 20: in occulto locutus sum nihil. Et dicit docens in templo. Haec erat consuetudo sua semper ut doceret in templo. Et non me tenuistis. Unde patet quod sicut latrones venistis. Consequenter ponitur testimonium hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae prophetarum. Et non dicit quorum, quia quasi in omnibus habetur; Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Et Is. LIII, 3: reputavimus eum novissimum virorum, virum dolorum. Et dicit ut implerentur. Ly ut potest teneri causative, et sic non tenetur hic: vel consecutive, et sic accipitur hic. Quia enim prophetae dixerunt, non accidit; sed ideo praedixerunt, quia accidere debebat. Unde sensus est ut adimpleretur, idest hoc facto adimpletum est quod per prophetas praedictum erat. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; ita quod compleretur quod dicitur in Ps. XXXVII, 12: dereliquerunt me amici mei et proximi mei. Sed quare non a principio dereliquerunt? Respondet Hieronymus: quia scriptum est Io. VII, 30, quod quaerebant eum, et nemo misit in eum manum, quia nondum venerat hora eius. Unde a principio credebant quod se liberare posset, et se defenderet; sed cum viderunt quod captus esset, et quod non vellet se defendere, fugerunt et dereliquerunt eum.


Lectio 7

[87408] Super Mt., cap. 26 l. 7 Supra actum est de captione Christi, nunc agitur quo sit ductus; et describitur locus et societas convenientium ad locum. Dicit ergo at illi, scilicet qui tenuerunt eum, duxerunt eum ad Caipham. Iste Caiphas erat pontifex anni illius secundum Hieronymum, secundum quod habetur Io. XI, v. 49: cum autem esset pontifex anni illius. Iam enim sacerdotium non secundum legis praeceptum agebatur. Mandaverat dominus quod Aaron et filii eius essent sacerdotes iure haereditario, ita quod mortuo uno remaneret alter sacerdos. Sed post, ambitione crescente, non potuerunt pati, sed subiecta Iudaea Romanis, iste Caiphas emerat sacerdotium a Iudaeis, emerat a Pilato; ideo iniquus erat princeps. Et non mirum si iniquus iudex, sive princeps, iniquum facit iudicium. Et hoc convenit mysterio; quia sicut passio Christi erat oblatio veri sacrificii, sic et locus congruere debebat, ut Christus, qui est sacerdos in aeternum, in domo pontificis offerretur. Caiphas investigator interpretatur, et potest referri ad malitiam, qua Christum condemnavit. Sed hic est quaestio, quia Io. c. XVIII, 13 dicitur quod primo ductus est ad Annam. Et hoc intelligendum est esse verum: convenerant enim ad domum Annae, et ibi congregati erant; et in hoc apparet malitia eorum, quia cum intenti esse deberent solemnitati, erant intenti malitiae, ita quod bene conveniebat eis quod dicitur Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima mea. Unde completum est quod dictum est Ps. II, 2: convenerunt adversus Deum, et adversus Christum eius. Petrus autem sequebatur eum a longe. Actum est de loco, hic agitur de Petro perveniente. Primo ducitur, deinde Petrus pervenit. Et tria facit: quia primo tangit modum; secundo quomodo sequens pervenerit. Quod pervenerit, hoc erat fervoris; quod a longe, hoc erat timoris; unde significabatur quod in fide Petri fundata Ecclesia secutura erat Christum, tamen a longe; quia Christus passus est pro Ecclesia, non pro se; Petrus autem et Ecclesia passa est pro se. Item tangitur locus, quia usque in atrium principis sacerdotum: non enim ausus est intrare domum, ne videretur esse de discipulis Iesu. Quomodo autem intravit, tacet Matthaeus, sed narrat Ioannes XVIII, 15, quia discipulus quidam notus erat pontifici, et introduxit Petrum. Sequitur societas et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem; et hoc faciebat vel ex curiositate, vel ex pietate. Et haec tria iam erant quaedam dispositiva ad casum Petri: quod a longe sequebatur, hoc disponebat, quia significabat quod non erat firmus; qui enim firmus est, debet appropinquare. Unde dicitur Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. In domo enim est sedes Dei et agni, ut habetur Apoc. ult., 3. In domo enim erat perfecta caritas. Unde Petrus non appropinquavit ad caritatem Christi. Item non pervenerat ad malitiam Iudaeorum, ideo tepidus erat; ideo accidit ei id quod dicitur in Apoc. III, 16: quia tepidus es, eiiciam te de ore meo. Item quia famuli mali. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister eius. Et ideo non fuit mirum si cecidit, quia in mala societate mansit. Quare Ps. XVII, 16: cum sancto sanctus eris. Tunc sequitur examinatio Christi. Et primo per testes; secundo per propriam confessionem, ibi et surgens princeps sacerdotum ait illi et cetera. Circa primum tria facit. Primo designatur perversum studium principum; secundo defectum; tertio falsum testimonium. Dicit ergo principes autem sacerdotum quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent. Sed est quaestio, quare non sine testimonio eum morti tradebant. Una causa est, quia hypocritae quaerunt quod videtur esse bonum, sed veritatem non quaerunt: sic isti quaerebant ut viderentur non a se facere, unde contra legem faciebant; Ex. XX, 16: non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. Si non licet loqui, nec quaerere. Alia ratio erat, quia non habebant auctoritatem occidendi, et ideo quaerebant ut ipsum tradere possent principi. Et non invenerunt, cum tamen multi falsi testes accessissent. Ecce defectus, in quo designatur innocentia Christi, ut posset dicere: ego in innocentia mea ingressus sum. Semper enim insidiati sunt Christo, sed non invenerunt aliquid mali. Unde implevit illud quod habetur I Petr. II, v. 15: benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Tunc sequitur falsum testimonium novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt. Sed hic est quaestio, quare dicantur falsi testes: quia manifestum est Christum dixisse, Io. II, 19. Secundum Hieronymum, non solum falsus dicitur qui dicit quod nescit, sed qui dictum ad falsum refert intellectum. Hic dixit: possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Sed non intelligebat de templo materiali, sed de templo corporis sui. Item non solum est falsum testimonium quoad sensum, sed quoad vocem, quia dixerat: solvite templum hoc; et non dixit: possum solvere templum Dei; quasi dicat: vos Iudaei solvite templum, idest Christum, et post triduum resuscitabo illud. Non dixit: et post triduum reaedificabo; quia reaedificare magis ad materiale templum pertinet, sed excitare magis ad corpus. Unde falsi testes erant tam ratione vocis, quam ratione significationis. Item est quaestio. Quare non accusant eum de violatione sabbati? Respondet Chrysostomus quod quia saepe accusaverunt eum de hoc, et semper excusaverat se, et excusationem confirmaverat miraculis; ideo cogitabant quod non valeret eis. Item iudex non erat Iudaeus, ideo sciebant quod non reciperet hanc accusationem. Tunc sequitur examinatio per propriam confessionem. Et primo ponitur interrogatio quantum ad testificationem; secundo quoad principale. Secunda ibi et princeps sacerdotum ait illi et cetera. Dicit ergo surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Quod surrexit, fuit ex impatientia et furore, audiens quod Christus non convincebatur: et quod dicit, nihil respondes etc., non dicit ut excusaret eum, sed ut caperet eum in sermone; Is. XXXII, v. 6: stultus fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem. Iesus autem tacebat. Sed quare tacebat? Propter tria. Ut doceret nos cautelam: sciebat enim quod quicquid ille diceret, totum ad calumniam referrent; et in tali casu coram insidiatoribus est tacendum; Ps. XXXVIII, 2: posui ori custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Alia ratio erat, quia tunc non erat tempus docendi, sed patientiam habendi: et ita completum est quod dicitur Is. c. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperit os suum. Tertia ratio est ut doceret nos constantiam, quando aliquis de aliquo accusatur iniuste; Is. LI, 7: opprobrium hominum ne metuatis. Tunc sequitur quaestio de principali princeps autem sacerdotum ait illi: adiuro te per Deum vivum, ut dicas mihi, si tu es Christus filius Dei. Et primo ponitur inquisitio; secundo domini responsio. Videns princeps quod non posset capere, adiuravit eum: et hoc ut in sermone caperet. Et hoc habetur Io. X, 24: usquequo animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Apud enim Iudaeos pro magno habebatur adiurare: adiurare enim est ad iuramentum cogere. Sicut enim Christiani non debent iurare nisi ex necessitate, sic nec debent uti adiuratione, sed loco adiurationis debent uti oratione. Tunc sequitur responsio dixit illi Iesus: tu dixisti. Notate quod cum aliquid fuit contra eum, tacuit; sed statim cum adiurata fuit potestas patris, respondet. Unde gloriam patris semper quaesivit; Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero. Et circa hoc primo ponit responsionem; secundo manifestationem. Dicit ergo dixit illi Iesus: tu dixisti, potest exponi ut Christus non asserat, sed relinquat in dubio; supra VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Vel potest assertive legi: tu dixisti, idest verum est; et patet, quia dicitur in Mc. XIV, 62: ego sum. Tunc evidentiam ostendit verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Et vult evidenter ostendere quod ipse sit filius Dei, secundum duas auctoritates. Una est in Ps. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Et per hanc ostenderat supra XXII, 42-46 quod Christus erat filius Dei. Alia est Daniel VII, 7: aspiciebam in visione noctis; et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et cetera. Ita, dico, dicit, scilicet tu dixisti; sed non nosti veritatem. Attende, quia veritas manifestabitur, quia videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Quia dixit sedentem a dextris, exponit Chrysostomus quod sessio a dextris signat dignitatem regiam; Is. IX, 7: super solium David, et super regnum eius sedebit. Vel sedere a dextris est esse in plena beatitudine virtutis, vel in bonis potioribus: dextera enim nobilior pars est; ideo maiorem dignitatem significat, non quia maiorem habeat potestatem, sed aequalem; infra ult., v. 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Item de eius potestate dicit: venientem in nubibus caeli. Sed quid est quod dicit amodo videbitis? et cetera. Notandum quod id quod dicit in nubibus, potest referri ad adventum ultimum, vel quotidianum. Adventus ultimus erit in nube; Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum euntem in caelum; et supra XXIV dicitur quod veniet in nubibus. Alio modo potest exponi de adventu quotidiano, de quo Iob c. IX, 11: si venerit ad me, non videbo eum. Et iste adventus est in nubibus, idest in apostolis et sacris doctoribus. De istis dicitur Is. c. LX, 8: qui sunt isti, qui ut nubes volant? Isti dicuntur nubes, quia in altum ascendunt. Item nubes foecundae sunt. Primum pertinet ad altitudinem vitae, secundum ad foecunditatem doctrinae. Et sunt nubes caeli, idest caelestes, quia portaverunt imaginem caelestem. Sed quid est amodo videbitis? Idest statim post passionem aliquos convertit ad fidem, alios per operum evidentiam. Unde aliqui conversi sunt propter eorum fidem, quidam propter bonam operationem. Item si referatur ad ultimum adventum, dicit Origenes: totum tempus mundi comparatum ad aeternitatem nihil est, sicut unum momentum. Ps. LXXXIX, 4: mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna, quae praeteriit. Ideo dicit amodo, quia nihil est tempus usque ad iudicium respectu aeternitatis. Verumtamen postquam a me recideritis, non restat nisi quod manifeste me cognoscetis, quia veniam in nubibus caeli. Et tunc cognoscetis me esse filium hominis. Similis modus loquendi habetur supra c. XXIII, 39: non me videbitis amodo, donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta tua. Hic ponitur condemnatio. Et primo ponitur quomodo condemnatur; secundo quomodo a discipulo negatur. Et primo agit de condemnatione; secundo de delusione. Circa primum duo facit. Quia primo princeps eum condemnat; secundo exquirit sententiam. Condemnans autem ostendit culpam et facto, et verbo: facto, quia scidit vestimenta sua. Eodem furore scidit vestimenta sua, quo paulo ante surrexit de sede sua: consuetum enim erat quod qui audiebant blasphemiam scindebant vestimenta sua in signum quod non poterant audire. Verum quod haec duo fecit, aliquid significabatur: quod surrexit de solio, ostendebat quod amitteret sacerdotium; et quod scidit vestimenta sua, significabat quod transferri debebat; ad Hebr. VII, 12: translato sacerdotio, necesse est quod translatio legis fiat. Vestis Christi non fuit scissa; Io. XIX, 24: non dividamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Unde significabat abolitionem. Et hoc signatur I Reg. XV, 28: scidit dominus regnum Israel a te hodie. Sic scissum est a Iudaeis, et datum est membris Christi. Tunc imponit culpam blasphemavit, quia hoc dixerat, reputabat eum blasphemum; unde Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, filium Dei te facis; et tali debebatur mors. Tunc manifestat culpam quid adhuc indigemus testibus? Tunc exquirit sententiam quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: reus est mortis, secundum iudicium legis. Et hoc esset verum, si esset blasphemus; sed non erat, ideo male iudicant, quia auctorem vitae morti condemnant; I Cor. XV, 22: sicut enim mors per Adam in omnes homines, sic et vita per Iesum. Tunc expuerunt in faciem eius et cetera. Post condemnationem Christi agitur de illusione. Et satis convenienter, quia Christus peccata nostra tulit, ut Is. LXII. Homo autem per peccatum in mortem est traditus, quando dictum est ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, morte moriemini. Item proprium honorem amisit, quia homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, Ps. XLVIII, 13. Et ideo Christus redemptor mortem et opprobria primo facto sustinuit; secundo verbo, ibi prophetiza nobis, Christe. In prima conspuitur, et colaphis caeditur; in secunda in facie percutitur. Quantum ad primum dicitur tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt; secundum quod habetur ex verbis, istud fiebat in signum mandati Dei contempti, unde habetur Deut. XXV, 5 ss. si aliquis nolebat accipere uxorem fratris, quod conspuebant in faciem suam. Item propter contemptum mandati paterni: sic de Maria sorore Moysi. Unde expuebant in faciem eius, quia blasphemum reputabant; Is. c. l, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Item colaphis caedebant, ad modum ebrii vel stulti; Is. c. LIII, 3: vidimus eum novissimum virorum, idest ita despectus videbatur ac si esset novissimus omnium virorum. Alii autem palmas in faciem dederunt, in irreverentiam; Thren. III, v. 30: dabit percutienti se maxillam. Mystice, secundum Augustinum, adhuc hoc aliqui faciunt: quia spuere in faciem nihil aliud est quam contemnere praesentiam gratiae Christi; ad Hebr. X, 29: quanto magis putatis maiora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Sed proprie colaphizat, qui caput manui supponit: et tales sunt qui magis dignitatem suam inquirunt, quam Christi honorem. De talibus dicitur quod dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Illi autem qui faciem percutiunt, sunt illi qui quodammodo praesentiam eius demoliri contendunt, ut sunt Iudaei. De his Is. XXX, 11: cesset a facie nostra sanctus Israel. Tunc improperia ingerunt verbo prophetiza nobis, Christe: quis est qui te percussit? Et hoc dicebant illudendo, quia nullus eorum pro propheta eum habebat; et non erat necessarium: infamia enim eorum manifesta erat. Unde hoc noluit dicere; Iob XVI, v. 11: et exprobrantes percusserunt maxillam meam. Petrus autem sedebat foris. Hic agitur de negatione Petri. Lucas XXII, 55 autem alio ordine refert, quia primo ponit negationem Petri, quam illusionem Christi; Matthaeus autem e contrario. Et non est contrarietas, quia dum illuderetur, simul factum est; ideo non refert si ante vel post ponatur. Et notandum quod cum ducebatur, non negat; sed quando illuditur, negat, ad significandum quod quidam magis timent opprobria quam verbera, contra illud Is. LI, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias eorum nolite metuere. Et circa hoc primo ponitur negatio; secundo poenitentia Petri et continuo gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi Iesu. Prima dividitur in tres, secundum tres negationes. Secunda ibi exeunte autem illo ianuam etc.; tertia ibi et post pusillum accesserunt qui stabant et cetera. Et primo ponitur locus, secundo occasio, tertio negatio. Dicit ergo Petrus autem sedebat foris, scilicet extra locum ubi Christus patiebatur: illi enim qui a Christo se elongant, cito confunduntur; Ier. XVII, 13: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. E contrario in Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini et facies vestrae non confundentur. Qui enim est extra passionem Christi, de facili labitur. Tunc ponitur excitativum ad denegandum et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. Et convenit casus Petri casui primi hominis; Eccli. XXV, 33: a muliere initium peccati. Sic Petrus ad vocem mulieris Christum negavit; in quo dominus praesumptionem eius humiliare voluit, quia non ad vocem viri, sed mulieris. Et tu cum Iesu Nazareno eras. Hoc solebat ei esse gloriosum, sed modo est ei terribile, et ideo negavit at ille negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis. Si volumus aggravare culpam Petri, possumus aggravare ex tribus. Aggravatur, quia statim ad modicum terrorem negavit; Lev. XXVI, v. 36: terrebit eos sonitus folii volantis. Item quia non erubuit coram omnibus. Item ex mendacio, quia dixit nescio quid dicis, et non novi hominem; contra illud Eccli. IV, 24: ne confundaris dicere verum. Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazareno. Et iterum negavit. Hic ponitur secunda negatio. Et primo tangitur locus; secundo incitativum; tertio negatio. Quantum ad historiam, secundum Marcum c. XIV, 66 post primam negationem gallus cantavit, et tunc exivit ianuam, et vidit eum ancilla, et negavit. Sed videtur contrarius aliis, quia videntur alii dicere quod sedentes dixerunt; et Lucas XXII, 55 dicit quod unus de sedentibus. Quid ergo hic dicitur quod ancilla? Notandum, secundum Augustinum, quod quando negaverat, exivit: et dum esset in exeundo, dixit ei ancilla etc.; et tunc negavit; quod audiens Petrus reversus est intus. Tunc illi qui audierant ab ancilla, petierunt idem. Et potest esse quod unus, qui cognoscebat eum, magis urgebat eum. Et iterum cum iuramento negavit, quia non novi hominem; contra illud Eccli. XXIII, 9: iurationi ne assuescat os tuum. Tunc sequitur tertia negatio. Et primo describitur tempus; secundo incitativum; tertio negatio. Dicit ergo et post pusillum. Lucas dicit quod facto intervallo quasi unius horae. Et hoc procurabat Diabolus, ut respirationem non haberet. Unde dicunt ei et tu ex illis es; et hoc probant nam et loquela tua manifestum te facit. Sed constat quod omnes Iudaei erant; quomodo ergo dicit nam et loquela tua manifestum te facit? Solvit Hieronymus quod in eadem lingua saepe diversa locutio fit, sicut patet in Francia, et Picardia, et Burgundia, et tamen una loquela est. Sic Galilaei aliquam differentiam habebant a Ierosolymitanis. Sic et cuilibet potest dici: nam et loquela tua manifestum te facit; quia, ut dicitur Lc. VI, 45, ex abundantia cordis os loquitur; quia cum homo est carnalis, cito prorumpit in verba carnalia; cum spiritualis, in verba spiritualia. Tunc coepit detestari et iurare et cetera. Aliqui sunt qui volunt excusare Petrum, quod non peccavit; unde cum dixit non novi hominem, verum est hominem, sed hominem et Deum. Et hoc non est bonum, quia imponit mendacium Christo: quia dixerat Christus tu me negabis. Ideo melius est dicere quod Petrus potius mentitus est, quam Christus. Item notandum quod non solum negavit Christum sed negavit se esse Christianum. Unde in una negatione dixit non novi eum, scilicet non sum Christianus. Item notandum quod qui cito non se retrahit in peius vadit; Eccli. XIX, 1: qui spernit modica, paulatim defluit. Unde negationi periurium addidit, periurio blasphemiam. Unde Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Item notandum quod signatur triplex tentatio qua tentatur homo. Tentatur a concupiscentia carnis; Iac. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua. Item tentatur a cupiditate terrenorum; Sap. XIV, 2: illud enim cupiditas acquirendi excogitavit. Item a Daemonibus, et hoc signatur per illam negationem, in qua dicitur post pusillum accesserunt qui stabant. Ad Eph. VI, 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. De istis tribus habetur I Io. II, 6: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Vel aliter, secundum Augustinum, dicendum est, quod per istas tres negationes omnium haereticorum error signatur. Quidam enim Christi divinitatem negabant, ut Photinus; quidam autem humanitatem, ut Eunomius; quidam utrumque, ut Arius qui inaequalem patri dicebat filium. Item, secundum Origenem, signatur persecutio, quam habitura erat Ecclesia. Prima fuit a Iudaeis, in qua multi mortui sunt; secunda a gentibus, in qua multi martyres facti sunt; tertia ab haereticis, quae multos seduxit, et aliqui etiam mortui sunt. Item notandum quod inveniuntur quaedam scripta, quae videntur excusare Petrum, quod non peccavit mortaliter, quia dicit Bernardus: sopita fuit in eo caritas, non extincta. Dicendum quod mortaliter peccavit, non tamen fuit ex malitia, sed timore mortis. Et hoc voluit dicere Bernardus, quod sopita fuit et cetera. Et continuo gallus cantavit. Hic agitur de poenitentia Petri. Et primo ponitur motivum, sive excitativum; secundo poenitentia eius, ibi et egressus foras flevit amare. Tanguntur duo, quibus fit excitatio. Primo cantus galli; unde et continuo gallus cantavit. Per gallum praedicator signatur, qui homines peccatores excitat ad poenitentiam; unde apostolus, I Cor. XV, 34: evigilate, iusti et nolite peccare; et ad Eph. V, 14: surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Secundum est memoria Petri et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat et cetera. Ps. XXI, 28: reminiscentur, et convertentur ad dominum omnes fines terrae. Et haec duo frequenter accidunt ad vocem praedicatoris, quia qui oblitus est Deum per peccata, ad vocem praedicatoris revertitur. De illo gallo dicitur in Iob XXXVIII, 36: quis dedit gallo intelligentiam? Item Lucas ponit tertium, quia dominus respexit Petrum. Apostolus ad Rom. c. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Post agitur de poenitentia Petri: et egressus foras flevit amare. Et est poenitentia commendabilis ex tribus. Et primo, quia cito, quia statim egressus; Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum. Item prudens, quia declinavit a consortio eorum, qui induxerant eum ad negandum; sic et poenitentes debent occasionem vitare peccandi; II ad Cor. VI, 17: exite de medio eorum, et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. Item quia efficax et vera; Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum; Is. XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.


Caput 27
Lectio 1

[87409] Super Mt., cap. 27 l. 1 Supra Evangelista narravit quod passus est Christus a Iudaeis, hic narrat quod passus est a gentilibus: et quatuor facit. Primo tangit quomodo traditus est gentibus; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur; quarto quomodo patitur. Secunda ibi Iesus autem stetit ante praesidem etc.; tertia ibi per diem solemnem consueverat praeses etc.; quarta ibi tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium et cetera. Circa primum duo. Primo narrat de assignatione, qua traditus est in manibus gentilium; secundo de morte et peccato traditoris, ibi tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset. Circa primum tria. Primo motivum assignat; secundo modum; tertio factum. Causa fuit consilium habitum de morte: et secundum hoc tria tangit, ex quibus aggravatur eorum peccatum. Primo ex sollicitudine, et hoc tangit cum dicit mane autem facto consilium inierunt, quia cum tota nocte solliciti essent in illusione, tamen mane convenerunt. Unde bene solliciti erant; Iob XXIV, v. 14: mane primo consurgit homicida. Item aggravatur ex communitate, quia omnes principes. Si enim unus, vel duo, excusabile esset; sed omnes convenerunt; Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; ideo dicit omnes principes; Ezech. c. XI, 2: fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum. Item ex crudelitate, quia multa alia cogitare poterant, sed cogitabant quomodo eum morti traderent; Prov. I, 16: pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem. Sed quomodo? Vinctum adduxerunt. Haec erat consuetudo, quod tales vincti adducerentur et signarentur morti condemnati. Et signavit quod sicut mortem nostram sua morte destruxit, sic vincula peccatorum vinculis suis destruxit. Et tradiderunt Pontio Pilato. Et quare? Triplex est ratio. Una litteralis erat, quia vicarius erat imperatoris, et Iudaei non habebant iudicium sanguinis. Propter quod dicunt in Io. XVIII, 31: nobis non licet interficere quemquam. Item ex intentione ipsorum: ipsi enim nolebant occulte interficere, sed manifeste, ut fama divulgaretur, secundum quod habetur Sap. c. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Tertia causa est, quia pro omnibus voluit mori, ideo voluit ut omnes congregarentur, tam Iudaei quam gentiles, ita quod impletum est illud Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset et cetera. Hic agitur de poenitentia et morte Iudae. Et circa hoc duo facit. Primo narrat de proditione; secundo quid factum sit de pretio, ibi principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt. Circa primum primo agitur de poenitentia; secundo de desperatione, ibi et proiectis argenteis in templo, recessit. Circa primum tria facit. Primo ponitur motivum; secundo poenitentia; tertio effectus. Motivum tunc videns quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos. Potuit esse quod credidit Iudas, quando vendidit eum, quod non occideretur, sed quod flagellaretur; ideo videns quod damnatus esset, poenituit. Sed est quaestio, quando traditus fuit praesidi, quomodo videre potuit quod esset damnatus. Hieronymus dicit quod hoc vidit oculo mentis, quia ex quo vidit quod a Iudaeis damnatus erat, et traditus Pilato, cogitavit quod Pilatus iudicaret ad voluntatem eorum, scilicet Iudaeorum. Origenes dixit quod quidam dixerunt: videns Iudas quod esset damnatus, scilicet ipse Iudas, ex isto motus fuit ad poenitentiam. Unde poenitentia ductus retulit triginta argenteos. Et haec poenitentia non fuit vera poenitentia; habuit tamen aliquid poenitentiae, quia poenitentia debet esse media inter spem et timorem; Iudas autem timorem et dolorem quidem habuit, quia de peccato praeterito doluit, sed spem non habuit. Et talis est poenitentia impiorum; Sap. V, 3: poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Et quare ductus poenitentia? Notandum quod dicit Origenes, quod aliquando accidit quod Diabolus impellit hominem ad peccandum, aliquando homo; sed aliter et aliter, quia homo ut libidinem compleat, Diabolus ut perdat. Et si Diabolus immisit, non habuit ex creatione, et ideo poenitere potuit. Et hoc est contra Manichaeos, qui dicunt quod duplex est creatio, bona et mala, et qui sunt de creatione mala, non possunt bene agere, et e converso. Et secundum eos Iudas fuit de creatione mala. Quomodo ergo potuit poenitere? Dicit ergo quod hoc quod desperavit, non fuit nisi quia negligens fuit. Sequitur effectus. Effectus poenitentiae est ut peccator studeat emendare. Peccaverat, quia vendiderat Christum, fecerat enim quod in se erat: ideo triginta denarios retulit. Et primo ponitur retractatio; secundo poenitentia, ibi peccavi tradens sanguinem iustum. Retulit ergo triginta argenteos; et in hoc retractavit, dicens peccavi, idest vere deliqui. In hoc autem quod dicit tradens sanguinem iustum, etsi bene dicit, non complete tamen, quia potest retorqueri ad hominem iustum. Unde Ier. XXVI, 15: si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos. Unde dicit Hieronymus quod si rectam fidem habuisset, non desperasset. Debuit enim dicere, tradens Deum. In hoc ergo quod dixit tradens sanguinem iustum, minoravit eius potestatem, et ostendit se non habere rectam fidem. Tunc ponitur Iudaeorum obstinatio at illi dixerunt: quid ad nos? Iste iustum confitebatur, et tamen dicunt quid ad nos? Ier. VIII, 7: populus meus non cognovit iudicium domini. Tu videris, idest non sequimur conscientiam tuam. Remigius: quid ad nos? Tu primo vendidisti, et post iustum confiteris. Quis videris apud nos, qui ita mutas sententiam? Mutare enim de malo in bonum, bonum est: de malo autem in malum, malum; Eccli. XXVII, 12: iustum in aeternum stat, stultus autem ut luna mutatur. Tunc ponitur desperatio. Desperatus enim de bonis temporalibus nihil curat; et sic facit iste, quia proiectis argenteis in templo recessit (non habuit curam de pecunia) et abiens laqueo se suspendit. Unde habetur Act. I, 18, quod suspendit se et crepuit per medium. Et quare? Dicit Origenes quod accidit, quia Diabolus praecipitat aliquem in peccatum, et licet det spatium, tamen vult praecipitare in aliud. Et hoc caveri voluit apostolus dicens, II Cor. II, 7: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Sic Iudas ad tantam absorptionem venit, quod abiens laqueo se suspendit. Ps. LXVIII, 16: neque absorbeat me profundum. Origenes narrat opinionem quorumdam dicentium quod quia Iudas audierat loqui de resurrectione, ideo credebat Christo occurrere, et ideo laqueo se suspendit. Quaerit Augustinus quando hoc fuit. Quia si velimus considerare, vix inveniemus tempus ante passionem, quo istud acciderit, quia principes occupati fuerunt tota die circa mortem Christi. Item in sequenti die sabbatum fuit, et non recepissent ipso die pecuniam. Ideo videtur Augustinus velle quod istud fuit post resurrectionem. Tamen potest dici quod etsi aliqui ad Pilatum accesserant, et morti vacabant Christi, tamen aliqui in templo remanserunt, et his tradidit Iudas triginta denarios. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt et cetera. Ostendit quid fuerit de pecunia Iudae factum. Et primo dicitur quomodo excluditur a corbona; secundo in quid expensa fuit dicitur. Dicit ergo principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: non licet eos mittere in corbonam et cetera. Notandum quod in corbonam ponebatur oblatio gratificationis, vel donum gratiae. Unde quaedam erant voluntaria quae offerebantur, alia ex debito: voluntaria in corbonam mittebantur, alia vero alibi; Eccli. XXXIV, 23: dona iniquorum non probat altissimus. Non licet ergo ponere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Et in hoc verificatur verbum domini, supra XXIII, v. 24: transglutientes camelum et excolantes culicem. Nolebant hanc pecuniam mittere in corbonam, sed de morte filii Dei bene tractabant. Tunc narrat quid inde factum est. Et dicit primo factum; secundo quid inde sit factum. Dicit consilio autem inito et cetera. Quare hoc fecerunt? Dicendum quod Deus sic procuravit, ut istud factum in memoria haberetur. Unde emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum, non eorum qui erant de patria, sed alienorum. Secundum mysterium congruit, quia per sanguinem Christi accelerabatur non solum iustificatio, sed quies mortis; Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Vel potest esse quod peregrini sunt qui non habent ibi mansionem propriam; Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Isti autem consepeliuntur Christo. Apostolus, Rom. VI, 4: consepulti estis Christo. Ager iste sancta Ecclesia est. Unde supra XIII, 44: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Iste figulus est Christus. Unde dicitur Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, sic et vos, domus Israel, in manu mea. Tunc ponitur confirmatio facti. Et primo ex nomine propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem; scilicet usque ad illud tempus, in quo scriptum est istud Evangelium. Tunc confirmat ex auctoritate tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam. Sed est quaestio, quare dicit per Ieremiam prophetam dicentem, quia verba, secundum quod ibi iacent, non sunt scripta in tota sacra Scriptura. Tamen simile habetur Zach. XI, 12: appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Est ergo quaestio quare ponitur per Ieremiam, cum dictum sit per Zachariam. Augustinus dicit quod alicubi invenitur scriptum per prophetam, et non per Ieremiam, tamen videtur quod ille sit Ieremias, sicut habetur in littera. Hieronymus tangit solutionem quod prophetae scripserunt aliquos libros, qui canonizati sunt apud Iudaeos. Unde aliqui sunt libri prophetarum, qui non sunt in canone Bibliae, sicut Iudas nominat quaedam in canonica sua, et etiam apostoli omnes istos receperunt. Unde dicit quod quidam attulit ei librum Ieremiae, ubi ista verba scripta erant verbo ad verbum, et Evangelista scripsit secundum quod in apocrypho invenit. Augustinus solvit: contingere aliquando quod volens exprimere nomen unius auctoris, occurrat nomen alterius; ideo potest esse quod cum vellet scribere Zachariam, scriberet Ieremiam. Sed multi erant tunc Iudaei qui legem noverant; quare non correxerunt? Quia cogitaverunt quod divinitus esset dictum, quia a spiritu sancto omnes prophetae locuti sunt, et non habent efficaciam verba prophetae nisi a spiritu sancto; ideo ut insinuarent hoc mysterium, non correxerunt. Alia solutio quam innuit, est, quod licet non sint verba Ieremiae, tamen est ibi quoddam factum simile, ut habetur Ier. XXXII, 6 ss. quod recepit mandatum quod emeret agrum. Vel spiritus sanctus sic movit Matthaeum ad idem factum, sicut movit Ieremiam. Sed si volumus, possumus accipere verba Hieronymi in libro de optimo genere interpretationis, qui dicit quod Christi pedissequus non incurrit aliquam notam falsitatis: officium est enim boni interpretis non considerare verba, sed sensum. Ideo iste posuit sensum quorumdam scriptorum in Ieremia, quorundam in Zacharia, sicut habetur in Marco quod ponit auctoritatem Isaiae, cuius una pars est Malachiae, alia Isaiae. Sic et Matthaeus coniungit duas sententias, quarum una a Zacharia, altera a Ieremia ponitur, XXXII, 6. Quod enim est in Zacharia, scilicet quod appenderunt (idest acceperunt) triginta argenteos, in Ieremia non invenitur; sed quod agrum emit, quod signabat factum toti populo. Sicut constituit mihi dominus, hoc expresse habetur ex eo quod praecipit Ieremiae, ubi supra, quod agrum emeret. Ideo secundum primam partem in Zacharia habetur, secundum secundam in Ieremia. Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses. Supra enarravit Evangelista quomodo dominus assignatus est in manu gentium, hic autem agit de examinatione: et circa hoc tria facit. Primo narrat quomodo ante terrenum iudicem sistitur; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo accusatur. Dicit ergo: ita dictum est de Iuda cum tradidisset praesidi Iesum. Iesus ergo stetit ante praesidem, idest tamquam reus et accusandus; Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est: causam iudiciumque recipies. Per hoc enim meruit ut fieret iudex vivorum et mortuorum. Tunc sequitur examinatio; et primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi dicit illi Iesus. Pontifices in multis accusabant eum, scilicet de subversione legis, et quia regem se dicebat. Unde Pilatus non curavit quaerere de transgressione legis, sed potius de eo quod videbatur tangere laesionem maiestatis, scilicet tu es rex Iudaeorum? Quia Io. XIX, 12 habetur: omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Tunc sequitur responsio dicit ei Iesus: tu dicis. Dicit Hieronymus quod Christus sic moderatur sermonem suum, quod non affirmat, nec negat, sed dicit: tu dicis. Prov. c. XVII, 27: qui moderatur sermones suos prudens est. Item nota, secundum Hilarium, quod supra c. XXVI, 63, interrogatus a principe Iudaeorum, si tu es Christus filius Dei, dixit tu dixisti: et respondit per praeteritum; cum autem respondit gentili, respondit per praesens. Et in hoc significatur quod confessio Christi a Iudaea est de praeterito, quia facta est per prophetas; Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit. Sed loquens ad gentilem dicit tu dicis, quia gentilitas confitebatur. Consequenter agitur de accusatione. Et primo ponitur accusatio; secundo inductio ad respondendum, ibi dixit autem Pilatus. Dicit ergo et cum accusaretur a principibus sacerdotum, nihil respondit. Super quibus accusaretur, tacet Matthaeus, sed Lucas hoc dicit XXIII, 1 ss. Haec est consuetudo Evangelistarum, quia quod unus omittit, alter narrat. Unde ibi dicitur quod seduceret turbas etc., et quod prohibebat dari censum Caesari, item regem se diceret. Et hoc est falsum secundum intentionem suam, quia intendebant de regno temporali; sed ipse dicit, Io. c. XVIII, 36, regnum meum non est de hoc mundo. Sed Christus nihil respondit. Tunc impletum est quod dictum est per Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Et c. XLII, 2: non audietur foris vox eius. Tunc dicit ei Pilatus. Ex tunc conabatur Pilatus eum liberare, ideo conabatur ut responderet; unde dicebat non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et primo ponitur incitatio non audis et cetera. Hoc autem dicebat, quia volebat dimittere eum: ipsi enim qui erant accusatores, erant testes, et ideo noluit respondere. Quare autem non respondit, potest esse ratio ex parte Christi, quia noluit excusare passionem suam: poterat enim eam excusare loquendo; ideo noluit loqui. Oblatus enim est quia voluit, Is. LIII, 7. Item, ut daret nobis exemplum, quia cum malediceretur, non maledicebat. Item quia tot signa Iudaei viderant, quod converti poterant, et ideo reputavit eos indignos; Eccli. XXXII, 6: ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et notandum quod in multis loquitur, et in multis silet, quia si semper loqueretur, excusaret se; item si semper taceret, pertinax videretur. Pilato autem quandoque respondet, quandoque non; sed Iudaeis numquam respondet, quia Pilatus ignorabat, ideo veritatem aliquando dicebat, sed Iudaei obstinati erant. Tunc ponitur admiratio Pilati ita ut praeses miraretur vehementer. Et quare miratur? Quia audiebat eum facundissimum: et hoc est quod dicit David, Ps. XXXVII, v. 14: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, idest ac si essem ignorans. Et notate quod dicit vehementer: quod enim aliquis sapiens nihil respondeat, mirum est; sed quod in tali causa, ubi adiudicatur morti, non respondeat, hoc vehementer est admirandum. Item quia non videbat eum perterritum: in tali enim casu solent homines etiam perterreri. Tunc agitur de damnatione. Et primo ponitur diversum studium volentium excusare ipsum; secundo studium volentium condemnare, ibi principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam; tertio condemnatio, ibi tunc dimisit illis Barabbam. Circa primum primo ponitur studium Pilati ad liberandum; secundo studium principum ad condemnandum. Circa primum primo ponit quasdam opportunitates; secundo tractat de eius liberatione; tertio dat causam. Secunda ibi congregatis ergo illis, dixit Pilatus; tertia ibi sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. In prima ponit duas opportunitates. Dicit ergo per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum. Ista consuetudo non erat ex lege imperatoris, sed ex voluntate eius, ut redderet populum sibi magis devotum: quia in solemnitate debebant magis esse iucundi, nolebat quod illa die esset causa tristitiae. Sic et Romae in illo die quo imperator intrabat, nullus adiudicabatur morti. Item de novo acquisiverat praefecturam, ideo volebat sibi eos esse devotos. Aliquid tamen simile legitur in veteri testamento, scilicet quod Saul liberavit Ionatham, qui adiudicatus erat morti, I Reg. XIV, 44 ss. Deinde ponit opportunitatem ex quodam latrone, qui dicebatur Barabbas, qui interpretatur filius patris, scilicet Diaboli; Io. VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis. Congregatis autem illis, dicit Pilatus: quem vultis dimittam vobis? Hic facit Pilatus contra consuetudinem Iudaeorum, quia non solebat eos rogare, sed ipsi rogabant eum. Sed hoc faciebat, quia quaerebat eum dimittere, et videtur inducere, quia videbatur ei quod deberent praeeligere Christum quam Barabbam; quia iste erat reus laesae maiestatis, et multis nocuerat. Item ex eo quod Christum nominat, dicens an Iesum, qui dicitur Christus? Christus enim dicitur unctus. Unde regem appellabat eum, ideo credebat quod Christum deberent accipere; Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors. Sic Pilatus ante eos posuit bonum et malum; et ipsi acceperunt malum, ideo eos semper sequitur malum. Deinde ponit causam sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Ex quo sciebat? Audierat enim multa bona de eo, et videbat eum constantem; unde sciebat quod per invidiam tradidissent eum. Sicut enim invidia Diaboli fuit inimica primo homini, sic debuit esse invidia istorum inimica Christo. Sic enim Ioseph ex invidia traditus est a fratribus, Gen. XXXVII, 28. Sedente autem eo pro tribunali, misit ad eum uxor eius. Supra posuit Evangelista unam causam, quare Pilatus nitebatur dimittere eum, hic autem ponit aliam causam, scilicet admonitionem uxoris. Et primo ponitur admonitio; secundo causa admonitionis, ibi multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Sedente autem eo pro tribunali. Sicut dicit quaedam Glossa, tribunal est sedes iudicum. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Cathedra proprie doctorum; supra XXIII, 2: super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Et dicitur a tribunis, quia primo tribuni electi sunt a Romanis ad facienda iudicia. Et dicit pro tribunali: et est iste modus loquendi Graecus. Aliquando enim pro accipitur pro ante; sicut, exercitus est pro castris, idest ante castra. Aliquando pro in; unde pro tribunali, idest in tribunali. Misit ad eum uxor eius dicens. Erat ista mulier gentilis, et signat Ecclesiam gentilium, quae suscepit Christum, ut I ad Cor. I. Nihil tibi et iusto illi, idest non pertinet ad te iudicare, immo ipse debet esse iudex tuus; Act. c. X, 42: qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Hic ponitur causa. Et est modus loquendi talis: quando enim abstrahitur quis a sensibus, aliqua secundum imaginationem apparent, et consuetum est quod visio refertur ad id quod apparet, cum sit alienatio a sensibus: hoc autem fit aliquando in vigilia, aliquando in somno. Quando in vigilia, visio dicitur; unde Num. XII, 6 dicitur: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Hic autem ponitur propheta pro utroque. Notandum quod huius causa quandoque corporalis intrinseca est, ut quando superabundat sanguis, fit apparitio corporum rubeorum, et sic de aliis. Aliquando ex causa extrinseca, ut ex frigore somniat aliquis quod sit in nive. Aliquando autem fit a causa spirituali, et hoc vel a Deo per bonum Angelum; et de hoc Iob XXXIII, 15: per somnium in visione nocturna aperit aures vivorum. Et haec vera sunt, et veritatem habentia; non tamen multum debet confidere; Eccli. XXXIV, 7: ne dederis in illis cor tuum, multos enim errare fecerunt somnia. Aliquando fiunt a Daemonibus, qui possunt imprimere in phantasiam, quia est virtus corporalis: unde divinationes et huiusmodi prohibentur in lege; Deut. XVIII, v. 10: non inveniatur in te qui somnia observet, vel auguria et cetera. De hac visione possumus dicere quod facta est a Deo per bonos Angelos; vel a Diabolo, quia erat ad impediendum passionem: quia in passione erat peccatum occisionis. Et sic fiebat per Angelos bonos; sed ex passione sequitur fructus, ideo Diabolus iam percipiens eum esse Deum, et timens per passionem potestatem amittere, sicut in mente Iudae posuerat ut eum traderet, sic et modo voluit impedire, non quia vellet impedire peccatum, sed potius passionis fructum. Tunc ponit studium Iudaeorum volentium occidere Christum principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam. In utroque enim se ostendunt abominabiles, quia principes qui alios corrigere deberent; Prov. XVII, 15: qui iustificat impium abominabilis est. Similiter eo quod seniores; Dan. XIII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi. Respondens autem praeses ait illis. Hic ponit conatum, quo conabatur Pilatus dimittere eum. Et primo ostendit quibus verbis egerit ad liberationem; secundo quibus factis, ibi videns autem Pilatus quia nihil proficeret. Tribus modis est conatus liberare eum. Primo ex comparatione; secundo ex dignitate; tertio ex innocentia. Ex comparatione, quia comparavit eum malo actori, respondens scilicet petitioni populi, vel istis principibus qui instigabant eum quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Quod et populo improperat Petrus, Act. III, 13, dicens de Christo: quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis et cetera. Dicit ergo Pilatus: quid ergo faciam de Iesu, qui dicitur Christus? Hic allegat dignitatem quid faciam de Iesu, quasi dicat: iniuriosum erit vobis, si illum occidatis, qui dicitur Christus. Sed isti vereri non potuerunt: immo dicunt omnes crucifigatur: haec enim erat mors turpissima. Ideo completur quod dicitur Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum; Is. III, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum. Ait illis praeses: quid enim mali fecit? Hic allegat innocentiam eius, intendens eum liberare, quasi utens illo quod dicitur Ier. c. II, 5: quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis? Et Io. VIII, 46: quis ex vobis arguet me de peccato? At illi magis clamabant: crucifigatur. Unde flecti non poterant, secundum illud Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Unde pertinaces erant in malitia. Videns autem Pilatus quod nihil proficeret. Hic intendit liberationem eius per factum; et primo ponitur factum; secundo populi obligatio ad poenam. Dicit videns autem Pilatus quia nihil proficeret. Per hoc dat intelligere quod multa alia dixerat, et quod nihil proficiebat. Accepta autem aqua lavit manus suas. Haec erat consuetudo quod quando quis volebat se ostendere innocentem, lavabat manus, sic et iste; unde dixit ego innocens sum a sanguine iusti huius et cetera. Secundum hunc modum habetur in Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas. Et vere ipse fuisset innocens, si in sua sententia permansisset, unde vocat eum iustum. Vos videritis, idest quid vobis accidere debeat. Unde Io. XVIII, 31 dicitur: accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Tunc sequitur oblatio ad poenam sanguis eius super nos, et super filios nostros. Et ita fiet quod sanguis Christi expetitur ab eis usque hodie; et bene convenit illis quod dictum est Gen. IV, 10: sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Sed sanguis Christi efficacior est quam sanguis Abel. Apostolus ad Hebraeos XII, 24: habemus sanguinem melius clamantem quam sanguis Abel; Ier. XXVI, 15: verumtamen si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos. Tunc dimisit Barabbam. Dimisit, idest absolvit a sententia mortis. Iesum vero flagellatum tradidit eis ut crucifigerent. Et quare flagellatum? Hieronymus dicit quia consuetudo erat Romanorum quod adiudicatus morti primo flagellabatur. Et sicut dicitur Io. c. XIX, 1 ipse flagellavit; unde completur in eo quod habetur in Ps. XXXVII, 18: ego autem in flagella paratus sum. Quidam dicunt quod flagellavit ut moverentur ad pietatem, et sic flagellatum dimitterent.


Lectio 2

[87410] Super Mt., cap. 27 l. 2 Postquam habitum est de condemnatione, hic agitur de passione et morte; secundo de sepultura, ibi cum sero autem factum esset et cetera. Circa primum duo facit. Quia primo narrat quae indigne pertulit; secundo quae magnifice fecit, ibi a sexta autem hora tenebrae factae sunt. Prima pars in tres. In prima agit de illusione militum; secundo de crucifixione; tertio de crucifixi derisione per Iudaeos facta. Secunda ibi et postquam illuserunt ei; tertia ibi praetereuntes autem blasphemabant eum. Circa primum primo describuntur illusores; secundo illusio. Dicit ergo milites congregaverunt universam cohortem. Cohors societas militum dicitur, et quilibet, qui habebat iudiciariam potestatem, habebat cohortem militum ad exercendum iudicium. Praetorium dicitur esse locus ubi exercebantur iudicia. Unde congregati sunt ad eum et gentiles, et Iudaei, ut nulli essent immunes, quia omnes debebat redimere. Ideo competit quod habetur Rom. c. XI, 32: conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Et in Ps. CXVII, v. 10: circuierunt me sicut apes. Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Hic describitur illusio. Et primo quoad habitum; secundo quantum ad honorem; tertio quantum ad opprobrium. Secunda ibi et genu flexo ante eum, illudebant ei; tertia ibi exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem et cetera. Notandum quod licet accusassent eum de multis, tamen non propter aliud patiebatur, nisi quia regem se dicebat, sicut habetur Io. XIX, 12: si eum dimittis, non es amicus Caesaris. Unde ex hac causa magis timuit. Ideo volentes illudere, imponunt ei signa regis. Consuetudo enim est quod reges purpura induantur; et isti loco huius veste coccinea eum induerunt. Item solent habere coronam; et loco huius fecerunt coronam spineam. Item solent habere sceptrum; et loco huius dederunt ei baculum arundineum. Dicit ergo et chlamydem coccineam circumdederunt ei, idest rubeam. Sed quid est quod Marcus dicit XV, 17, quod eum purpura induerunt? Augustinus solvit quod hoc dixit propter similitudinem coloris. Vel potest dici, quod quamvis esset coccinea, tamen habebat aliquid de purpura. Per hoc quod propriis vestibus exuitur, et alienis induitur, reprehenduntur haeretici, qui dixerunt eum non esse verum hominem. Ista chlamys potest signare carnem Christi sanguine proprio cruentatam: ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra. Is. LIII, 5. Vel signat sanguinem martyrum, qui laverunt stolas suas in sanguine agni. Vel peccatum gentilium. Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. Unde pro corona gloriae imposuerunt ei coronam contumeliae; Is. XXII, 18: coronate eum corona tribulationis. Per istas spinas signantur aculei peccatorum, quibus conscientia vulneratur: et istas Christus accepit pro nobis, quia pro peccatis nostris mortuus est. Vel potest referri ad maledictum Adae, ubi dictum est: spinas et tribulos germinabit tibi. Unde signatum est quod solvebatur ista maledictio. Et loco sceptri arundinem in dextera eius. Et signatur potestas Daemonum secundum Origenem, quam Christus de manibus eorum eripuit; IV Reg. XVIII, 21: non confidas in baculo arundineo. Potest enim signari inanitas gentilium, quam sibi tamen Christus assumpsit; Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et bene comparantur arundini, quia sicut arundo fertur in omnem ventum, sic gentilitas in omnem errorem. Item arundine utebatur ad scribendum. Item ad venenosa occidendum. Sic Christus fideles ad se trahit et ascribit, sed persecutores ad mortem. Tunc agitur de illusorio honore, et istum exhibebant facto; unde dicitur et genu flexo ante eum, illudebant ei. Et licet hoc fecerint illudendo, tamen signabat quod omne genu ante eum flecti debebat; Phil. II, v. 10: in nomine Iesu omne genu flectatur. Unde illudebant verbo, dicentes ei: ave, rex Iudaeorum. Et signantur per istos illi qui voce confitentur se nosse Deum, factis autem negant, ad Tit. I, 16. Item varias contumelias intulerunt, quia inspuerunt in faciem eius; Is. l, 6: faciem meam non averti a conspuentibus in me. Item percutiebant caput eius tamquam stultus esset. Et qui sunt illi qui caput Christi percutiunt? Caput Christi est Deus, ut habetur I Cor. XI, v. 3. Illi ergo caput Christi percutiunt, qui divinitatem Christi blasphemant. Per arundinem sacra Scriptura signatur. Tales errorem suum per sacram Scripturam confirmant. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem. Post illusionem agitur de crucifixione, et circa hoc duo facit. Primo determinat de loco crucifixionis; secundo de habitu, et de his, quae in eo loco sunt acta. Et primo narrat quomodo Christus ductus est ad locum; secundo quomodo crux est delata; tertio quomodo pervenerunt ad passionem. Et postquam illuserunt, exuerunt, scilicet chlamydem, quam ei induerant. Notate quod illuditur in veste aliena sed ducitur in propria; per quod signatur, quod non erat ei proprium illudi, sed occidi: quia, ut habetur ad Phil. II, 8, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Ibi enim apparuit virtus, Ps. CXVII, 16: dextera domini fecit virtutem; Is. LIII, 7: quasi ovis ad occisionem ducetur. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum. Hic agitur de delatione crucis. Et per hoc signatur quod noluit pati in civitate, sed extra. Et ratio assignatur ad Hebr. ult., 12, ubi dicitur: propter quod ut Iesus sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Competit etiam figurae, quia, sicut habetur Lev. XVI, 19 ss. quod hircus, qui pro peccato debuit immolari, extra castra mittebatur; sic et Christus, quia erat hostia populi. Item ad nostram aedificationem, ut det nobis intelligere, quod exire debemus ad eum extra conversationem nostram; ad Hebr. ult., improperium eius portantes. Item passus est extra portam, ut virtus passionis non includeretur ad unam gentem; Io. XI, 52, mortuus est, ut omnes gentes congregaret in unum. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem. Hic videtur discordia, quia Io. XIX, v. 17 habetur quod exivit baiulans sibi crucem. Hic est quaedam solutio secundum Hieronymum, quod primo portavit, sed post incedentes obviaverunt Simoni, et angariaverunt et cetera. Origenes dicit quod e converso fuit, quod Simon primo portavit, et post Christus. Et ratio est mystica quare primo tulit crucem. Unde supra XVI, 24: qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me et cetera. Et notandum quod iste Simon extraneus erat: et signat gentilem populum, qui crucem domini tulit; I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Et Simon dicitur obediens: et gentilis populus obedivit; Ps. XVII, 45: populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Et veniebat de villa. Villa Latine, pagos dicitur Graece. Unde ille de villa venit, qui de Paganismo venit. Convenit et quod dicit Cyrenaeum, quod interpretatur haereditas pretii; Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et quod dicit, quod coegerunt eum, signat illos, qui exterius crucem ferunt; interius autem coacte ferunt, quia non propter Deum, sed propter mundum. Ad Gal. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Consequenter ponitur locus et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Calvaria dicitur apud homines denudatum, sicut patet in coemeteriis. Unde dicitur in Graeco cranios. Et dicunt aliqui, quod in illo loco sepultus fuit Adam. Hieronymus istud improbat, quia sepultus fuit in Hebron, ut habetur in Iosue XIV. Et quare ibi passus est? Notandum quod in qualibet civitate est aliquis locus, ubi solent damnati cruciari: unde ibi erat locus damnatorum. Tunc narratur quid actum est in sua crucifixione. Et primo ponitur potatio eius; secundo crucifixio; tertio alia, quae facta sunt. Et circa primum primo ponitur quid sit oblatum; secundo quomodo se habuit ad oblatum. Dicit ergo et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Voluerunt quod omnes sensus eius paterentur: visus passus est per sputa et vigilias, auditus per blasphemias et verba irrisoria, tactus, quia flagellatus; ideo voluerunt quod et gustus pateretur. Et completum est quod in Ps. LXVIII, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: et Ier. II, 21: quomodo conversa es in pravum, vinea aliena? Sed est quaestio: quia in Mc. XV, 23 habetur quod dederunt ei vinum myrrhatum. Dicendum quod myrrha amarissima est, et vinum felle mixtum est amarum. Sed consuetudo est omne amarum nominari sub specie fellis. Unde secundum veritatem vinum erat myrrhatum, sed tamen ad similitudinem fellis dicitur. Et per hoc significabatur quod amaritudinem peccatorum nostrorum tulit. Postea ponitur quomodo se habuit, quia cum gustasset, noluit bibere. Sed quid est quod dicit Marcus quod accepit, hic autem dicit quod gustavit? Potest dici quod non accepit, nisi ad gustandum. Et hoc signat, quia gustavit mortem: quia enim cito surrexit, vix visus est mortuus, quia fuit inter mortuos liber, Ps. LXXXVII, 6. Postquam autem crucifixerunt eum et cetera. Sed potest quaeri quare magis ista morte voluit mori. Una ratio est ex parte crucifigentium, quia volebant quod per hoc infamaretur, secundum illud Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum etc., et haec est crucis. Item ex parte ordinationis Dei, quia Christus voluit esse noster magister, ut daret nobis exemplum patiendi mortem. Unde passus est mortem ut per mortem liberaret nos, ut habetur ad Hebr. cap. II, 14 s. Sed multi sunt qui bene volunt pati mortem, sed mortem abiectam refugiunt; ideo dominus dedit exemplum ne quodlibet genus mortis refugerent. Item competebat redemptioni, quia ad satisfactionem pro peccato primi hominis: sed primus homo peccavit in ligno; ideo dominus in ligno pati voluit; Sap. XIV, 7: benedictum lignum, per quod fit iustitia. Item Christus exaltandus erat per passionem, ideo exaltari voluit per passionem in cruce. Item volebat corda nostra trahere ad se; Io. XII, 32: si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Item ut corda nostra elevarentur. Diviserunt sibi vestimenta sua. Hic ponuntur quae facta sunt in contumeliam crucifixi. Et primo ponitur divisio vestimenti; secundo superpositio tituli; tertio associatio. Circa primum primo ponit factum; secundo prophetiam. Dicit ergo diviserunt. Chrysostomus dicit quod hoc factum fuit in magnum vituperium. Consuetudo enim erat quod condemnatus non denudabatur nisi vilissimus homo: ideo ut magnam contumeliam inferrent ei, denudaverunt ipsum, ut instruamur quod nos ab omni effectu actuum carnalium debemus nos denudare. Quomodo hoc factum sit, Matthaeus transit, sed Ioannes narrat c. XIX, 23 s. quod quilibet miles accepit partem suam de alia veste; sed super tunica inconsutili miserunt sortem. Tunc ponitur prophetia ut adimpleretur quod dictum est per prophetam. Ly ut non ponitur causative, sed consecutive, quia Christo patiente accidit impleri istud quod dictum erat et sedentes servabant eum etc., ut scilicet non sepeliretur; Ps. XXI, 18: ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Tunc sequitur titulus et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam et cetera. Et attendendum quod illud quod ad ignominiam fecerunt ex ordinatione, cessit ad honorem eius. Unde imposuerunt causam ipsius, idest causam pro qua patiebatur; Apoc. c. XIX, 16 habetur scriptum: rex regum et dominus dominantium. Quod ergo dicit rex Iudaeorum, hoc pertinet ad honorem, quia futurus erat rex super omnes gentes; Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Tunc ponitur societas tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones. Haec fuit societas, quia in medio duorum latronum ut malefactor; unde Is. LIII, 12: et cum iniquis deputatus est. Sed unus a dextris, alter a sinistris. Crucem accepit ut iudex: sicut enim in iudicio quidam a dextris, quidam a sinistris, sic hic. Unde per hoc signatur iudex vivorum et mortuorum; ad Phil. II, 9: propter quod exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum; Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies. Item per hoc quod unus a dextris, alius a sinistris, signatur quod pro omnibus Christus passus est; sed tamen aliqui credunt, aliqui non; I ad Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Vel potest dici quod quidam crucem patiuntur propter Deum, et hi a dextris; quidam autem non propter Deum, sed propter mundum, et hi a sinistris. Tunc agitur de illusione crucifixi praetereuntes autem blasphemabant eum; et primo agitur de ea quae a populo; secundo de ea, quae a principibus; tertio de illa, quae a latronibus. Circa primum primo describit blasphemos; secundo blasphemias. Primo ergo describit quia praetereuntes, idest praeter viam euntes: de talibus dicitur Is. XXX, 11: declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Item describuntur, quia movebant capita: et hoc faciebant ad delusionem. Per caput significatur ratio, per pedes affectus; unde primo moverunt affectus ad malum, post movent capita, quia infatuantur in peccatis. In tribus irrident eum. Primo in verbis; secundo de operibus quae fecit; tertio de dignitate quam sibi appropriavit. De primo dicit vah qui destruis templum Dei et cetera. Vah est interiectio derisionis. Iam enim erat divulgatum, et non volebant credere; unde de his dicit Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Quasi dicerent: si vis reaedificare templum, reaedifica te; sed non poterat reaedificare nisi primo solveretur; ideo primo voluit quod solveretur, quia de templo corporis sui hoc dixerat. Deinde ex opere salva teipsum; quasi dicerent: salvasti alios, salva te. Sed non vere alios, nec poteris te salvare. Item ex dignitate, quia si filius Dei es, descende nunc de cruce. Haec conditionalis non est bona, immo potius, si filius Dei est, debet esse obediens patri. Ipse enim factus est obediens usque ad mortem, Phil. II, 8. Item potius deberent dicere: si filius Dei es, ascende, et non descende; Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Utuntur eodem verbo, quo Diabolus usus est tentans eum supra IV, 6: si filius Dei es, mitte te deorsum. Non est enim filii Dei descendere: unde persuasione Diaboli loquebantur, volentes impedire passionem eius. Tunc sequitur de illusione principum similiter et principes sacerdotum illudentes et cetera. Unde non solum populus, sed principes illudebant ei. Aliquis non facit vim si a minimis condemnatur, sed derisionem maiorum tolerare non potest. Naturaliter enim homo appetit honorari, honor autem fit in testimonium virtutis; unde delusio fit propter opprobrium. Et describuntur isti ex auctoritate, quia principes. Item ex doctrina, quia Scribae. Item ex vita, quia Pharisaei, qui praeeminebant in vita; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et tria dicunt. Primo improperant miracula quae fecit; secundo regiam dignitatem; tertio quod filium Dei se fecit. Quantum ad primum dicunt: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Volebant dicere: si alios salvos fecit, se poterit salvare; sed se non potest: ergo nec alios salvos fecit. Sed nos e contrario debemus arguere: alios salvos fecit, ergo se salvare potest; sed se potuit salvare resurgendo: ergo et nos poterit salvare. Ad Hebr. c. V, 9: factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Unde isti non intendebant nisi salutem temporalem; Christus autem voluit ostendere quod salus aeterna praeponenda est; unde dicunt: si rex Israel est, descendat nunc de cruce. Hic improperant regiam dignitatem, et faciunt falsam promissionem, et faciunt malam consequentiam, quia si rex Israel est, non debet descendere, quia per crucem debet ascendere; Ps. XCV, 10: dominus regnavit a ligno, et in Is. IX, 6: factus est principatus idest crux super humerum eius. Item fecit quod maius est, quia surrexit de sepulcro, et tamen non crediderunt, unde mendaces erant; Ier. XXIII, 16: nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: et sequitur: visionem enim cordis sui loquuntur vobis. Item improperant quod dixit se filium Dei confidit in Deo, liberet eum si vult. Ps. XXI, 9: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. Poterat liberare, si vellet; sed nolebat, quia volebat eum ad tempus morti exponere, ut nobis salutem procuraret, et sibi honorem. Unde impletum fuit quod dicitur in Ier. XV, 10: omnes male dicunt mihi. Idipsum autem et latrones improperabant ei. Sed quid est quod dicitur hic quod ambo improperant ei, in Luca autem c. XXIII, 39, quod unus solus? Solvit Augustinus, quod aliquando consuetudo est in Scriptura quod plurale ponitur pro singulari, ut Hebr. II, 33: obturaverunt ora leonum, idest obturavit, scilicet Daniel. Et est loquendi modus, sicut dicitur: isti rustici mihi sunt infesti, etiam si unus solus sic infestet eum. Sic Matthaeus loquitur. Vel aliter, secundum Hieronymum, quod a principio ambo improperaverunt ei; sed unus videns miracula quae faciebat, poenituit. Et hoc, ut dicit Chrysostomus, divina dispensatione factum est. Unde significantur illi, qui post multa scelera ad Christum revertuntur. A sexta autem hora tenebrae factae sunt per universam terram. Supra narravit Evangelista quomodo dominus passus est in cruce; hic quomodo operatus est magnifica. Et primo ponit quae operatus est ante mortem; secundo quae post mortem, ibi Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Circa primum duo facit. Primo narrat obtenebrationem accidentem; secundo clamorem, ibi et circa horam nonam clamavit Iesus. Dicit ergo a sexta autem hora tenebrae factae sunt per universam terram. Sicut narrat Origenes, gentiles audientes Evangelistam hoc narrantem pro miraculo, deridebant eum, et dicebant hoc factum fuisse naturaliter; ideo credebant, quod ut ignorans diceret, cum sol naturaliter pateretur. Sed non fuit haec eclipsis naturalis, sed miraculosa. Sed si vultis videre, audite quod Dionysius dicit, qui erat vigintiquinque annorum, et studebat in astris in civitate Heliopolis. Et dum viderent, admirati sunt ipse et Apollonius; et videbatur eis quod non erat naturalis, et consideraverunt quatuor miracula. Primum ex tempore, quia cum esset dies qua Pascha debebat fieri, luna erat quintadecima, ubi luna est in oppositione ad solem; sed naturalis eclipsis fit ex coniunctione lunae ad solem. Secundum miraculum fuit, quod quando sol in occidente est, luna debet esse in oriente; sed hic mutatus est cursus lunae. Item tertium signum est quod semper obscuratio incipit a parte occidentis, quia omnes planetae habent duplicem motum, proprium et communem. Luna quoad proprium motum velocior est, et cum venit ad corpus solis, venit ab occidente; sed sic non fuit hic, quia ab oriente venit. Quartum miraculum fuit, quod ab eadem parte incipit obscuratio, et redit illuminatio; sed hoc tunc non fuit, quia illam partem quam primo occupavit, ultimo dimisit, quia luna ab oriente venit usque ad corpus solis, et tunc retrocessit, unde illa pars primo fuit illuminata. Et ideo ista considerans, in adventu Pauli se convertit et post convertit socium suum. Quintum miraculum, quod est maius, ut dicit, est quod quando naturalis eclipsis est, parum durat: non enim sol patitur, sed fit obscuratio per interpositionem lunae; sed corpus lunae non est maius quam solis, ideo moram non habet; sed istud duravit tribus horis, ideo magnum fuit miraculum. Sed quaerit Origenes: si istud fuit ita magnum miraculum, quare aliquis astrologorum non descripsit? Respondit, et dixit quod ista obscuratio non fuit universalis, sed circa terram Iudaeae. Vel dicitur super universam terram, scilicet Iudaeam. Similis modus loquendi est, cum dicitur: non est gens, aut regnum etc., intelligendum enim de illa gente, sic et hic. Chrysostomus vero dicit quod intelligitur super universam terram, idest super totum mundum, quia moriebatur pro universo mundo; ideo voluit per signum passionis omnibus innotescere. Sed Dionysius dicit, quod erat in Aegypto, et ipse vidit, et sic poterat intelligere quod durabat usque in Asiam: unde magis est ei credendum. Narrat quidam astronomus de quadam eclipsi, quae facta fuit tempore Tiberii, sed non dicit quando, vel quantum duravit, vel quomodo; tamen potest dici quod quia tunc non erat tempus eclipsis, non perpenderunt modum. Unde aliqui dixerunt quod nubes multae interpositae fuerunt inter nos et solem; aliqui autem dixerunt, quod sol retraxit radios suos; unde Amos VIII, 9: occidit eis sol in meridie. Sed est quaestio, quia hic dicitur quod crucifixus est hora sexta, Marcus vero dicit hora tertia, c. XV, 25. Dicendum quod Matthaeus historiam narrat, quod crucifixus est hora sexta, et mortuus est hora nona. Et hoc mysterio competit, quia sol in meridie est in medio caeli; ideo competit filio Dei, qui est verus sol; Mal. c. IV, 2: vobis timentibus nomen Dei orietur sol iustitiae. Item competit transgressioni primi hominis; quia Adam post meridiem peccavit, Gen. III, 8, ideo Christus satisfacere voluit illa hora. Quare ergo dicit Marcus quod hora tertia? Dicendum quod crucifixus fuit hora tertia lingua Iudaeorum, sed hora sexta manibus militum. Item tribus horis fuerunt tenebrae, et fuit figuratum per id quod scribitur Exod. X, v. 22, quod Moyses tribus horis extendit manus suas in caelum, et factae sunt tenebrae tribus diebus in universa terra Aegypti. Sic Christus in cruce expandit manus suas, et factae sunt tenebrae tribus horis, ad signandum quod privati erant lumine Trinitatis. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna. Hic ponit clamorem Christi. Et primo ponitur clamor; secundo effectus, ibi quidam autem de illic stantibus et cetera. Dicit ergo et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna. Secundum Origenem Christus voce magna clamat, et signat multitudinem mysteriorum. Is. VI, 3: Seraphim clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus exercituum. Unde qui vult hoc intelligere, quod taedio mortis clamavit, non intellexit mysterium; ideo non sic intelligendum est, sed quia voluit dare intelligere se aequalem patri, lingua Hebraea dixit eli, eli lamma sabacthani? Item, quia voluit signare quod praenuntiata est a prophetis, ideo dixit illud Ps. XXI, 2: Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Unde dicit Hieronymus quod impii sunt qui aliter Psalmum illum exponere volunt quam de passione Christi. Notate, quod quidam male intellexerunt. Unde debetis scire quod fuerunt duae haereses. Una quae in Christo non posuit verbum unitum, sed quod verbum fuit loco animae, et hoc posuit Arius. Alii vero, quod verbum non fuit unitum naturaliter, sed per gratiam, sicut in aliquo iusto; ut in prophetis, et sic Nestorius. Unde exponebant Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Dicunt quod hoc dicebat verbum Dei, et vocat eum Deum, quia creatura sua est, et conqueritur, quod hoc verbum fecit sibi uniri, et post dereliquit eum. Sed haec est expositio impia, quia semper cum eo est; unde divinitas non dimisit carnem, nec animam: unde in Io. VII, v. 29: qui me misit, mecum est. Quid ergo? Dicendum quod ex ipso modo loquendi manifestum est, quod de Christo debebat intelligi: dicitur enim de eo Io. ult., 17: ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. Patrem nominat, eo quod Deus est; Deum nominat, eo quod homo est: ideo cum dicit Deus meus, Deus meus etc. manifestum est quod secundum quod est homo, loquitur; ideo ingeminat, ut magnitudinem affectus humani designet. Et quod dicitur derelequisti me, dicitur per similitudinem, quia quod habemus, a Deo habemus; unde sicut cum aliquis alicui malo exponitur, dicitur derelictus, sic quando dominus dereliquit hominem cadere in malum poenae, vel culpae, dicitur derelictus; ideo Christus dicitur derelictus non quantum ad unionem, nec quantum ad gratiam, sed quantum ad passionem; Is. LIV, 7: ad punctum dereliqui te. Et dicit ut quid? Non quasi ex taedio, sed potest designare compassionem ad Iudaeos unde non dixit nisi postquam tenebrae essent; unde vult dicere: quare voluisti ut passioni traderer, et isti obtenebrarentur? Item signat admirationem, unde admirabilis est Dei caritas. Ad Rom. V, 8: commendat Deus caritatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Tunc sequitur effectus quidam autem illic stantes et cetera. Et primo ponitur effectus communis in omnibus; secundo in uno eorum, ibi et continuo currens unus ex eis et cetera. Dicit ergo quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Qui fuerunt isti? Credit Hieronymus quod isti fuerunt milites, qui nescierunt linguam Hebraeam, et propter hoc credebant quod Eliam vocaret, quia Elias multum erat famosus, quia raptus fuit in caelum, ut habetur IV Reg. II, v. 11. Vel potest dici quod illi fuerunt Iudaei, et volunt per hoc ostendere quod Christus est homo, et non Deus, qui auxilium alterius petit. Tunc ostenditur effectus in uno: et primo dicitur quid ipse fecerit; secundo quid alii. Dicit ergo unus autem ex eis acceptam spongiam implevit aceto. Quare hoc fecerit, non dicitur hic, sed in Io. XIX, 28, quia Christus videns omnia consummata dixit, sitio: ideo iste volens ei satisfacere, dedit ei potum damnatorum. Unde impletum est quod in Ps. c. LXVIII, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Notandum quod erat vinum myrrhatum, sed dictum est fel et acetum, quia habebat amaritudinem. Mystice per vinum myrrhatum significantur illi, qui nihil habent de fide. Vel per acetum, quod fit per corruptionem vini, signatur corruptio humanae naturae. Istam autem amaritudinem Christus potavit. Vel per acetum malitia Iudaeorum signatur. Et ponitur in spongia, quae cavernosa est, et signat cautelas et versutias Iudaeorum. Sed imponunt calamo. Per calamum sacra Scriptura signatur; unde suam malitiam per Scripturam confirmare volunt. Et potest esse quod iste ex compassione movebatur; unde volebat iste facere ei auxilium, alii autem nolebant, ideo dicebant: sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Hic agitur de his, quae post mortem acta sunt. Et primo ponitur mors Christi; secundo quae acta sunt; tertio effectus. Secunda ibi et ecce velum templi scissum est; tertia ibi centurio autem et cetera. Circa primum tangitur mors, et modus mortis. Causa mortis triplex assignatur: una causa fuit, ut ostenderet quantum nos amavit. Augustinus: nulla maior est ratio amoris quam praeveniri amando. Rom. V, v. 8: commendat Deus caritatem suam in nobis, quoniam cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Item, ut doceret nos contemnere mortem. Per mortem destruxit omnia peccata. Item ut poenam peccati Adae tolleret, ut scilicet liberaret a peccato Adae. Dictum enim fuit ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, moriemini: ab hac morte nos liberavit. Item, quia Diabolus, qui est actor mortis, invaserat eum, qui non meruerat, ideo potestatem in aliis amisit; ideo animam suam morti tradidit, ut nostras liberaret. Item designatur conditio mortis et clamans voce magna emisit spiritum. Quidam dixerunt quod divinitas mortua fuerat; sed hoc est falsum, quia vita non potest mori, sed Deus non solum est vivens, sed etiam vita. Aliqui dixerunt animam mori cum corpore: quod esse non potest, quia non posset apprehendere immortalitatem. Item notandum quod omnes moriuntur ex necessitate; Christus autem propria voluntate. Unde non dicit est mortuus sed emisit quia ex voluntate, et hoc signat potestatem, sicut alibi dicitur Io. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et voluit mori cum magna voce, ad signandum quod ex potestate, et non necessitate moriebatur: unde animam suam posuit cum voluit, et accepit cum voluit. Unde facilius fuit Christo ponere animam, et recipere, quam alicui dormire, et excitari. Sed quare imputatum est eis? Quia fecerunt quod in eis fuit. Et ecce velum templi scissum est et cetera. In parte ista agitur de effectu. Primo agitur de his quae circa templum facta sunt; secundo de his quae in elementis; tertio de his quae in hominibus. Et videndum quod Matthaeus alio ordine narrat quam Lucas. Dicit Augustinus quod Matthaeus narrat ordinem historiae: et hoc patet, quia dicit et ecce velum templi scissum est. In Luca autem nihil tale habetur. Et notandum quod in templo duplex velum erat, sicut in tabernaculo, quia erat velum intra sancta sanctorum, et erat velum aliud, quod non erat in sanctis. Et ista duo duplicem velationem signabant, quia velum interius significabat velationem mysteriorum caelestium, quae nobis revelabuntur: tunc enim similes ei erimus, cum apparuerit gloria sua. Aliud, quod exterius erat, significabat velationem mysteriorum, quae ad Ecclesiam pertinent. Unde istud exterius fuit scissum, alterum non, ad signandum quod mysteria manifestabantur per mortem Christi, quae ad Ecclesiam pertinent; sed aliud non fuit divisum, quia secreta caelestia adhuc remanent velata. Unde apostolus II Cor. III, 16: cum autem Israel conversus fuerit ad Deum, amovebitur velamen. Unde per passionem omnia mysteria, quae in lege et prophetis scripta sunt, aperta fuerunt, ut habetur Luc. ult., 27: incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Vel significabat dispersionem populi Iudaeorum. Et quia gloria eorum erat in velo, quod in passione domini scissum est, significabatur quod tota gloria dividebatur ab eis. Et terra mota est, et petrae scissae sunt et cetera. Supra positum est miraculum, quod factum est circa sacra templi; hic ponit miraculum quod factum est circa elementa. Et ista convenientia inveniuntur primo quantum ad virtutem passionis; secundo quantum ad effectum salutis; tertio quantum ad iudiciariam potestatem, quam Christus patiendo meruit. Convenit quod terra mota est etc., quia non potest praesentiam tantae maiestatis sine tremore sustinere; unde in Ps. CIII, 32: qui respicit terram et facit eam tremere. Et petrae scissae sunt, per quod signatum est quod nulla virtus potest ei resistere; III Reg. XIX, 11: transit dominus subvertens montes, et conterens petras. Et monumenta aperta sunt. Monumenta sunt claustra corporum mortuorum. Unde signatur quod vincula mortis disrumpit; Os. XIII, 14: ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, Inferne. Item I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria. Item convenit quantum ad effectum. Commovetur terra dum quidquid terrenum est abiicitur. Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones eius, quia commota est. Item petrae scinduntur, quando duritia cordium ad compassionem movetur; Ier. c. XXIII, 29: verba mea, scilicet passionis, quasi ignis, et quasi malleus conterens petras. Item quod monumenta aperta sunt, signat quod mortui in peccatis debent resurgere; Eph. c. V, 14: surge qui dormis, et exurge ex mortuis. Item convenit venienti ad iudicium, quia ipso veniente, terra movebitur; Agg. II, 7: adhuc unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Item petrae scinduntur, quia omnis altitudo virorum deprimetur. Item monumenta aperientur, quia mortui venient ad iudicium; Io. V, 28: venit hora in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Consequenter tangitur miraculum in hominibus. Et primo tangit resurrectionem; secundo manifestationem. Dicit ergo et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. De illis solet esse quaestio, utrum resurrexerint iterum morituri, vel non morituri. Constat aliquos resurrexisse, ut post morerentur, ut Lazarus. Sed de istis potest dici quod surrexerunt non iterum morituri, quia surrexerunt ad manifestationem resurrectionis Christi. Certum autem est quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur. Item si surrexissent, non esset eis beneficium exhibitum, sed potius detrimentum; ideo surrexerunt tamquam intraturi cum Christo in caelum. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem. Et notandum quod licet istud dictum sit in morte Christi, tamen intelligendum est per anticipationem esse dictum, quia post resurrectionem actum est; quia Christus primogenitus mortuorum, Apoc. I, 5. Et venerunt in sanctam civitatem, non quod modo esset sancta, sed quia ante fuerat; Is. c. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Vel dicitur sancta, quia sancta ibi tractabantur. Vel, secundum Hieronymum in sanctam civitatem, scilicet caelestem, quia cum Christo venerunt in gloriam. Et apparuerunt multis. Sicut enim Christus potestatem habet se manifestandi quibus vult, sic intelligendum de corporibus glorificatis. Centurio autem et cetera. Hic agitur de effectu miraculorum. Et primo in gentibus; secundo in mulieribus, ibi erant autem ibi mulieres multae. Circa primum tria facit. Primo ponitur diligens consideratio; secundo timor; tertio vera confessio fidei proveniens ex timore. Dicit ergo centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde. In Luca dicitur quod iste territus fuit ex hoc quod Christus clamans expiravit; hic autem dicitur, quod viso terraemotu. Et dicitur Augustinus quod non esset facile solvere nisi diceret et his quae fiebant. Iste autem signabat gentilem populum, qui salubri timore confessi sunt dominum; unde Os. II, 24: dicam non populo meo: populus meus es tu. Et ipse dicet: Deus meus es tu. Vocabo gentem meam, non gentem meam. Is. XXVI, 18: a facie tua, domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis. Deinde ponitur vera confessio, ibi vere filius Dei erat iste. In hoc confunditur Arius, qui eum existentem in caelo non confitetur esse vere filium Dei, quem centurio in morte confitetur; I Io. V, 20: hic est vere filius Dei, et vita aeterna. Sequitur devotio mulierum erant autem ibi mulieres multae et cetera. Et primo describuntur quoad praeterita, et quoad praesentia. In quo considerandum quod populis recedentibus, mulieres adhaeserunt, ita quod impletum est quod dicitur Is. l, 2: non remansit vir mecum. Sed considerandum, quod hic dicitur quod steterunt a longe. Io. autem XIX, v. 25 dicit quod stabant iuxta crucem et cetera. Augustinus dicit quod potest dici quod aliae mulieres essent quae prope, et quae longe; nisi diceretur utrobique, quod Maria Magdalena erat una. Ideo aliter dicendum quod sicut multum et paucum dicuntur relative, sic prope et longe: et sicut idem potest dici multum et paucum respectu diversorum, sic prope et longe. Sic considerandum quod centurio et gentiles iuxta crucem erant; sed mulieres post eos, turbae vero magis a longe. Unde secundum diversam comparationem erant longe et prope: longe comparando ad centurionem et gentiles; prope comparando ad turbas. Vel potest dici quod primo steterunt prope, sed cum emisit spiritum, steterunt longe. Item notate quod dicit quod secutae erant eum a Galilaea ministrantes ei. Ipse enim, cui Angeli ministrabant, permisit ut ministraretur ei a mulieribus. In hoc dedit documentum apostolis sequentibus, quod reciperent temporalia, ab his, quibus ministrarent spiritualia. Et haec erat consuetudo antiquitus, quod doctores recipiebant necessaria a bonis, quos docebant. Sed Paulus, quia gentibus praedicabat, inter quos non erat haec consuetudo, ne videretur quod pro pecunia praedicaret, recipere nolebat. Inter quas erat Maria Magdalena, et Maria Iacobi et cetera. Ex isto verbo Elvidius assumpsit occasionem erroris, qui dixit Iesum esse natum ex semine Ioseph. Ad hoc dicit Hieronymus quod duo fuerunt Iacobi: maior, qui dicitur frater Ioannis, et minor, qui fuit filius Alphaei, cuius mater erat mater etiam Ioseph. Unde illa quae fuit mater Iacobi maioris, non fuit mater Iacobi minoris: quia statim additur et mater filiorum Zebedaei. Sed quid est quod dicitur: Maria Cleophae, et Maria Alfaei? Solvit Hieronymus quod potuit esse quod illa Maria habuit virum, qui fuit binomius; unde vocabatur Cleophas et Alphaeus. Vel potest dici quod primo Cleophae nupsit, et mortuo illo nupsit Alphaeo. Vel potest dici quod Cleophas fuit pater, et mater fuit vocata Salome, quia Marcus dicit: et Salome, unde Salome est nomen mulieris. Unde patet error Magistri in Glossa super secundo capitulo ad Galatas, quod fuit nomen viri. Et Magistri in historia, quia in Graeco habetur Salomei, quae est terminatio foeminea, quae nullo modo invenitur in masculino.


Lectio 3

[87411] Super Mt., cap. 27 l. 3 Cum sero autem factum esset et cetera. In parte ista, primo agitur de sepultura; secundo de veneratione; tertio de custodia. Secunda ibi accepto corpore, involvit illud in sindone munda; tertia ibi altera autem die et cetera. Circa primum primo conditio ponitur sepelientis; secundo eius petitio. Conditiones ponuntur quatuor; unde cum sero factum esset (quia oportebat quod removeretur, ut non in sabbato remaneret), venit quidam homo dives ab Arimathaea. Et describitur ex facultate, quia dives; Eccli. XXXI, 8: beatus dives, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris. Sed quare dicit eum divitem? Dicendum quod hoc non dicit propter eius laudem vel iactantiam, sed ad hoc quod potuit impetrare a Pilato quod non potuisset unus pauper. Item describitur a patria, quia ab Arimathaea, quod idem est quod Ramatha, quae fuit Samuelis. Et signat excelsum, et iste excelsus fuit. Item ex nomine, quia Ioseph, qui accrescens signatur. Item ex religione, quia et ipse discipulus erat Iesu, quia ex fide non exciderat; Io. XIII, v. 31: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Tunc agitur de impetratione; et primo ponitur petitio; secundo impetratio. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Et commendatur quia accessit. Sequitur impetratio tunc Pilatus iussit reddi corpus. Sequitur de sepultura: et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. Et agitur de cultu et sepultura. De cultu: fuit simplex cultus, quia simplici sindone. Et ideo, secundum Hieronymum, vituperatur cultus nimius sepulturae. Per istam sindonem secundum mysterium tria signantur. Primo signatur caro Christi munda: fit enim de lino, quod per multam pressuram dealbatur, sic caro Christi per multam pressuram ad candorem resurrectionis pervenit; Lucae ult., 46: sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Vel signat Ecclesiam non habentem maculam neque rugam: et hoc signatur per istud linteum, quod ex diversis filis est contextum. Item signatur munda conscientia ubi Christus quiescit. Et posuit eum in monumento suo novo. Et quatuor dicit de isto monumento. Primo quod erat suum. Et satis conveniebat quod qui pro peccatis aliorum mortuus erat, quod in monumento aliorum sepeliretur. Item dicit novo, quia si alia corpora posita fuissent, nesciretur quis surrexisset. Item dicit quod in petra, non in monumento ex diversis lapidibus constructo, ut omnis calumnia amoveretur. Sed quare non sub terra? Ratio fuit ne crederetur, quod discipuli per cavernas terrae extraxissent eum. Item dicit quod advolvit saxum magnum. Et ideo quia magnum, non poterat a paucis revolvi, et maxime cum essent ibi custodes. Tunc sequitur devotio mulierum. Unde mulieres, quae ardentius amabant, secutae sunt eum usque ad sepulcrum: unde dicitur erat ibi Maria Magdalena et altera Maria: et non nominatur Maria Zebedaei, quae non erat ibi, quia non ita ardenter amabat. Altera autem die et cetera. Hic agitur de custodia sepulcri: et tria facit. Primo ponitur petitio; secundo concessio; tertio executio. Circa primum ponitur tempus; et causa; et petitio; et periculum imminens. Tempus altera autem die, quae est post parasceven. Parasceves praeparatio dicitur. Unde Iudaei, quia in sabbato nihil agebant, praeparabant in praecedenti die, et ideo dicebatur parasceves; unde quamvis aliquid solemnitatis haberent, tamen maioris observationis erat sabbatum, unde nihil in sabbato praeparabant ex praecepto, Exod. XVI, v. 22, ubi praecepit dominus quod die Veneris colligerent de manna ad duos dies. Tunc convenerunt principes sacerdotum, unde multum intenti erant ipsum persequi, quia non sufficit persequi usque ad mortem, sed etiam post mortem; unde voluerunt impedire resurrectionem. Sed quare convenerunt? Sequitur causa domine, recordati sumus quod seductor ille. Seductorem vocant illum; unde Io. c. VII, 12 dicitur, quod quidam ex eis dicebant, quia bonus est: alii autem non, sed seducit turbas. Post tres dies resurgam. Istud habebant ex hoc, quod dixerat supra c. XII, v. 40, quod sicut Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Et ponitur pars pro toto, sicut supra expositum est. Item ponitur petitio iube ergo custodiri sepulcrum. Ipsum studium Iudaeorum prodest nobis ad certitudinem; unde quanto magis nocere intendebant, tanto magis proficiebant ad salutem credentium, Iob V, 13: apprehendit sapientes in astutia eorum, quia quod intendunt, dominus in aliud convertit. Deinde ponitur intentio petitionis ne forte discipuli eius veniant, et furentur eum, et dicant plebi: resurrexit a mortuis: et in hoc prophetaverunt, ideo magis peccaverunt, quia mirabilia viderunt, et tamen non crediderunt posse resurgere. Sequitur concessio: ait illis Pilatus: habetis custodiam; idest habeatis custodiam, quasi dicens: in vobis est, ut custodiatis eum. Sequitur executio illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus. Unde non suffecit quod custodes ponerent, sed etiam sigillaverunt. Nec suffecit eis quod milites hoc facerent, sed etiam ipsimet sigillaverunt; Ps. XXI, v. 17: consilium malignantium obsedit me.


Caput 28

[87412] Super Mt., cap. 28 Postquam complevit sacramenta dominicae passionis, agit Evangelista de triumpho dominicae resurrectionis: et dividitur. Quia primo ostenditur, quomodo discipuli cognoverunt Christi resurrectionem per auditum; secundo, quomodo per visum, ut per auditum et visum fiat testificatio certa. Circa primum primo ponitur quomodo per auditum a mulieribus; secundo quomodo a custodibus. Secunda ibi quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem. Circa primum duo facit. Primo dicit, quomodo mulieres cognoverunt per Angelum; secundo per Christi visionem, ibi et exierunt cito de monumento. Circa primum tria. Primo ponuntur personae, quibus facta fuit revelatio; secundo Angelus revelans; tertio revelatio. Secunda ibi et ecce terraemotus factus est magnus; tertia ibi respondens autem Angelus dixit. Circa primum tria facit. Primo designat tempus; secundo personas; tertio studium. Tempus vespere autem sabbati. Et circa hoc duplex est dubitatio. Prima de hoc quod dicit vespere; secunda de hoc quod dicit lucescit. Circa primum est dubitatio, quia videntur contrariari Matthaeus et Ioannes, quia Ioannes dicit quod adhuc tenebrae erant. Quid ergo dicit hic vespere autem sabbati? Hic est triplex solutio. Prima Hieronymi, quod venerunt vespere et mane. Et quod hic dicit vespere, ille autem mane, non est dissonantia, sed sedulitas sanctarum mulierum. Beda solvit sic, quod inceperunt venire in vespere, sed pervenerunt in mane. Sed numquid erat tantum spatium? Dicit quod non; sed tunc dicitur aliquis facere, quando praeparat se ad faciendum. Et hoc habetur in Lc. XXIII, 55 quod videntes monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius, revertentes paraverunt aromata. In parasceve emerunt aromata, et in sabbato quieverunt, et in vespere paraverunt se ad eundum. Tertia solutio est Augustini, qui dicit quod modus consuetus in sacra Scriptura est quod sumitur pars pro toto, unde intelligitur vespere pro tota nocte sabbati; unde vespere autem sabbati, idest quae est post sabbatum, unde vespere quae est initium primae sabbati. Simile habetur Gen. c. I, 5 in commemoratione operum Dei: et factum est vespere et mane dies unus. Unde venerunt vespere, quia in ultima parte noctis. Et haec est quae lucescit in prima sabbati. Vespere non lucescit, quia vespere tenebrescit. Unde venerunt quando lucescit, idest in prima hora diei. Notate quod Iudaei omnes ferias incipiunt a sabbato; unde prima sabbati dicitur dies dominica. Et si quaeras ab Augustino, quare Marcus utitur tali modo loquendi, dicet quod vespere paraverunt aromata, et mane venerunt; unde redit in idem quod Beda dicit. Sed secundum Hieronymum quomodo intelligendum quod dicit quae lucescit? Quia vespere tenebrescit. Sciendum quod Iudaeis dies incipit esse a vespere. Et ratio est, quia a luna observabant dies; luna autem incipit lucere a sero; ideo illa dies incipit a vespere, sed lucescit in prima sabbati. Similis modus loquendi Lc. XXIII, 54: erat autem parasceves, et sabbatum illucescebat. Et iste modus loquendi mysterio competit, primo, ad solemnitatem dominicae resurrectionis, quia nox illa fuit lucida; Ps. CXXXVIII, 12: et nox sicut dies illuminabitur. Item competit humanae restaurationi, quae facta est per Christum: in primo enim homine fuit processus a die in noctem, scilicet peccati; et mutatus est status, scilicet a nocte in diem; ad Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Item signatur, quod quicquid erat tenebrosum in lege et prophetis, totum per resurrectionem Christi lucescit. Tenebrosa aqua in nubibus aeris, Ps. XVII, 12. Hoc autem in resurrectione illuminatur, ut habetur Lc. ult., 27: incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Consequenter agit de personis venit Maria Magdalena et altera Maria; et intelligitur mater Iacobi; Marcus addit tertiam, et Salome: unde Salome est nomen mulieris. Sed non fuit sine mysterio, quod duae eiusdem nominis venerunt; unde mulieri primo voluit apparere, quia in hoc quodammodo reparatur sexus muliebris: quia sicut mulier primo in loco vitae prius audivit mortem, sic in loco mortis per ordinationem divinam primo vidit vitam; Eccli. XXV, 33: a muliere initium peccati factum est. Item eiusdem nominis, quia per has unitas signatur Ecclesiae: primo enim una fuit ex gentibus, una ex Iudaeis, sed modo omnes sunt una Ecclesia; Cant. VI, 8: una est columba mea. Item vocantur Mariae: sicut enim de utero clauso Maria suscepit puerum, sic istae exeuntem de tumulo clauso meruerunt videre eum. Unde istae venerunt videre sepulcrum; et in hoc signatur devotio earum, quia non poterant satiari, ideo cum non possent eum videre, volebant saltem videre sepulcrum. Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum est, supra VI, 21. Et ecce terrae motus factus est magnus. Hic agitur de Angelo revelante. Et primo tangitur adventus Angeli; secundo opus eius; tertio dispositio; quarto effectus. Secunda ibi et accedens revolvit lapidem; tertia ibi et sedebat super eum; quarta ibi prae timore autem eius exterriti sunt custodes. Et circa primum primo praesignatur adventus; secundo tangitur adventus causa, ibi Angelus autem domini descendit de caelo. Dicit ergo et ecce terrae motus factus est magnus. Hoc congruebat, et habet causam litteralem. Una ratio, secundum Chrysostomum, quia istae de nocte venerant, et ideo esse potuit quod dormierunt; ideo ut excitarentur, factus est terraemotus ad excitandum illas. Hieronymus dicit quod aliquid tactum erat de humanitate, ideo debebat aliquid tangi de divinitate; ideo cum agitur de sepulcro quod erat humanitatis, fit terraemotus, ut signaretur quod talis mortuus non poterat teneri sub terra. Fuit enim inter mortuos liber, Ps. LXXXVII, 6. Mystice bis factus est terraemotus, ut per unum significetur motus cordium, quia per mortem eius liberati sumus a peccato; per alium translatio ad gloriam; Rom. IV, 25: traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et in Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam. Item huius resurrectio est quaedam praefiguratio resurrectionis futurae: in futura autem erit tremor terrae; Ps. LXXV, 9: terra tremuit et quievit, cum exurgeret in iudicio Deus. Et quare? Subiungitur Angelus domini descendit de caelo. Si terra non potuit Angelum sustinere, multo minus poterit adventum Christi ad iudicium: et dicit descendit; licet enim Angelus non circumscribatur loco, tamen definitur loco secundum suam operationem; ideo aliquis motus ei convenit. Item convenit quod per Angelum denuntietur resurrectio, tum propter gloriam illius, per quem fit, ut dicit Paulus Act. XIII, 30: Deus suscitavit eum a mortuis. Eius autem ministri sunt Angeli. Item ad denotandum dignitatem resurgentis. De isto dicitur supra c. IV, 11 quod accesserunt Angeli, et ministrabant ei. Item competit, quia per resurrectionem caelestia terrestribus coniungebantur. Consequenter ponitur opus Angeli et accedens revolvit lapidem et cetera. Et hoc secundum litteram, ut panderet iter mulieribus, quia secundum veritatem iam surrexerat Christus: sicut enim de utero clauso exivit, ita de signato sepulcro. Unde hoc factum est ad manifestandum mulieribus: unde revolvit, idest iterato volvit, ad signandum gloriam resurgentis; et haec revolutio significabat manifestationem legis, quae scripta erat in tabulis lapideis. Consequenter ponitur dispositio. Et primo quoad situm; secundo quantum ad aspectum; tertio quoad habitum. Quantum ad situm, quia sedebat, non ut fessus, ad signandum quod doctor esset divinae resurrectionis. Item sedere est quiescentium: et per hoc signatur quies quam ex resurrectione habuit in gloria; Rom. VI, 9: Christus exurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Item sedere est dominantis; Ps. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Et iste sedet super lapidem, scilicet Diabolum, ad signandum, quod iam dominabatur et mortis et Diaboli. Erat autem aspectus eius sicut fulgur. Hic describitur ex aspectu; et in hoc patet quod apparuit in corpore assumpto. Sed quare sicut fulgur? Quia sicut fulgur claritatem habet, sic et Angeli cognitionem; Dan. X, 6: et oculi eius quasi lampas. Sed Christus est qui omnem venientem in hunc mundum illuminat, Io. I, 9. Item fulgur habet terrorem, sic aspectus Angeli; unde Lc. I, 9 dicitur quod territus fuit Zacharias ad vocem Angeli. Item describitur ex habitu vestimenta eius sicut nix, per quod candor iustorum. Mystice autem signatur gloria resurrectionis; Apoc. III, v. 5: qui vicerit vestietur vestimentis albis. Item claritas vitae; Eccle. IX, 8: omni tempore vestimenta tua sint candida. Item nota quod dicit quod aspectus eius erat sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix, quia in iudicio erit terribilis malis, et demulcebit bonos; Io. XVI, 22: videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes. Hic ponitur effectus apparitionis, quia in eorum cordibus extitit timor; et merito, quia ex mala conscientia servabant eum, et semper timida est nequitia, Sap. XVII, 10. Et facti sunt quasi mortui, qui Christum in morte quantum in ipsis fuit voluerunt detinere; Is. XXXIII, 3: a voce Angeli fugerunt populi. Respondens autem Angelus dixit mulieribus et cetera. Hic sequitur denuntiatio resurrectionis. Et primo mulieres confortat; secundo studium commendat; tertio gaudium indicat; quarto officium iniungit denuntiandi. Dicit ergo respondens autem Angelus et cetera. Sed ad quid respondet? Intentioni mulierum. Non legitur eas aliquid fuisse locutas prae timore: semper enim ita est, quod homo semper turbatur in apparitione Angeli, sive bonus, sive malus appareat Angelus; quia natura humana fragilis est. Sed sicut dicit b. Antonius, si bonus est Angelus, semper dimittit consolatum, ut patet in apparitione Zachariae et virginis Mariae, utrique dictum est: ne timeas et cetera. Lc. I, 30. Sic et istas confortat. Et si dimittat desolatum hominem, constat quod non fuit bonus Angelus. Ideo dixit nolite timere vos; quasi dicens: vestrum non est timere, quia amatis Christum. Non enim accepistis spiritum servitutis in timore, Rom. c. VIII, 15. Non enim confortavit custodes, quia non digni erant. Tunc commendat studium scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Sed numquid Angeli cognoscunt cogitationes? Videtur quod non; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans corda et probans renes. Dicendum est quod non, nisi per revelationem divinam; vel per signum, quia frequenter per gestus corporis habentur indicia voluntatis. Iesum quaeritis. Nominat eum, ut significet eundem esse. Item crucifixum: et in hoc innuit parvam fidem earum, quia quaerebant eum in loco mortis, et credebant eum morte posse teneri. Tunc annuntiat resurrectionem: surrexit, scilicet propria virtute; Ps. III, 6: ego dormivi, et somnum cepi, et exurrexi, quia dominus suscepit me. Et probat hoc per recordationem verbi Dei sicut dixit; qui supra c. XX, 19 dixerat: et tertia die resurget. Verbum enim domini non potest deficere. Item indicat ex visu: venite et videte locum ubi positus erat dominus, unde viderunt lapidem revolutum, et non viderunt Christum, quia surrexit clauso tumulo. Tunc indicit eis officium denuntiationis et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit. Et tria indicit. Primo, quia denuntient resurrectionem; secundo, quia locum; tertio quia visionem eis promittant. Et sicut prima mulier primo locuta est Diabolo, sic cum bono Angelo prima locuta est, ut omnia restaurarentur. Secundo innuitur locus: et praecedet vos in Galilaeam. Et quare primo in Galilaeam? Non enim prius visus est in Galilaea, sed in Ierusalem. Sed quare magis nominat Galilaeam? Ad signandum quod ipse idem est, qui solebat conversari in Galilaea. Item ut a timore liberarentur, quia securius habitabant in Galilaea, quam in Iudaea. Vel mystice dicitur Galilaea transmigratio, et potest signare transitum ad gentes. Unde videbitis in Galilaea, idest nuntiabitis nomen meum gentibus. Hoc autem non facerent, nisi praecederet eos. Ibi eum videbitis, sicut praedixit vobis. Unde verbum domini tantae potestatis est, quod non poterit aliter esse. Sed hic est quaestio litteralis, quia hic dicitur quod viderunt eum sedentem super lapidem; in alio Evangelista quod introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris. Solvit Augustinus, quod bis viderunt visionem Angelorum: unde possibile fuit, quod unum viderunt extra, alium intra. Vel potest dici quod sepulcrum non solum dicitur lapis excisus, sed erat ibi aliqua materies, ubi includebatur monumentum; unde quod Marcus dicit, introeuntes in monumentum, non est intelligendum de lapide illo, sed de spatio in quo includebatur: et hoc patet, quia dicitur hic quod exierunt cito de monumento cum timore et gaudio et cetera. Supra nuntiata est resurrectio mulieribus, hic certificantur de ipsa per Christum: et tria facit Evangelista. Primo describuntur mulieres; secundo Christi occursus; tertio iniungitur denuntiationis officium. Secunda ibi et ecce Iesus occurrit illis; tertia ibi nolite timere et cetera. In prima tria notabilia est considerare. Primo mulierum statum; secundo affectum; tertio propositum. Status tangitur cum dicitur exierunt cito de monumento. Quantum ad litteram monumentum non dicitur lapis excisus, sed illud spatium, quod aliquo munimine erat firmum. Secundum mysterium monumentum est locus mortuorum: et per hoc signatur status peccati; Ps. LXXXVII, 6: sicut vulnerati dormientes in sepulcris. Unde exire de monumento est exire de peccato; II ad Cor. VI, 17: propter hoc exite de medio eorum et cetera. Et notate quod dicit cito, quia de peccato est cito exeundum; Eccli. V, 8: non tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem. Item tangitur affectus duplex, scilicet timoris et gaudii. Timor de Angeli visione, gaudium de resurrectione: timor ex fragilitate humana, gaudium a visione divina; Ps. XXIX, v. 6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Sic peccator debet timere; Eccli. V, 5: de propitiato peccato noli esse sine metu. Sed gaudere debet de spe resurrectionis; Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore. Tunc tangit propositum currentes nuntiare discipulis et cetera. Et istud poenitentibus competit, quia currere debent et festinare ut proficiant in bonis: I ad Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis. Et ad Hebr. IV, 11: festinemus ingredi in illam requiem. Item tangit bonum propositum, quia voluit ut quod acceperant, aliis communicarent; I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum administrantes. Et ecce Iesus occurrit illis. Hic ponitur occursus Christi. Et primo ponitur occursus; secundo salutatio; tertio mulierum reverentia. Dicit ergo et ecce Iesus occurrit illis. Et recte dicit quod occurrit, quia ex insperato occurrit, dando gratiam; Sap. VI, 14: praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat; Is. LXIV, 5: occurristi laetanti, et facienti iustitiam. Item salutavit eas, dicens avete. Avete in Graeco gaudium signat; unde dictum est supra, quod cum gaudio ibant. Unde spirituale gaudium semper augetur in iustis, et hoc per spiritualem loquelam; Ps. LXXXIV, 5: audiam quid loquatur in me Deus. Et haec erant verba consolatoria, qui sicut prima mulier audivit maledictionem, sic istae mulieres audierunt benedictionem, et maledictioni benedictio respondet. Et tunc illae accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Unde accedunt, tenent pedes, adorant. Sic anima peccatoris non debet gratiam Dei recipere in vanum: et hoc signatur, quia accesserunt; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Item debent firmiter adhaerere: et hoc signatur in hoc quod tenuerunt pedes eius. Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. Item tangit reverentiam in hoc quod dicit et adoraverunt eum, quia ipsum Deum recognoverunt; Ps. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Sed potest esse quaestio, quia Io. ult., 12 dicitur ei: noli me tangere; hic autem dicitur, quod tenuerunt pedes eius. Ideo intelligendum, quod bis viderunt, et semel viderunt unum Angelum, ut dicit Augustinus, et alia vice duos, sed etiam bis Christum. Primo vidit Maria Magdalena plorans, ut habetur Io. XX, 14. Sed post aliis supervenientibus occurrit eis, et tunc tenuerunt pedes eius; sed Maria Magdalena primo non potuit tenere eum; et hoc secundum Augustinum, quia primo dubitavit, et ideo digna non fuit; sed iam certificata, digna est effecta tangere Christum, ut tactus exterior concordaret interiori. Consequenter iniungit officium denuntiandi. Et ubi hoc facit, primo excutit timorem; secundo officium iniungit, ibi ite, nuntiate fratribus meis. Dicit ergo tunc ait Iesus eis: nolite timere. Et hoc factum est convenienter, quia qui ad officium praedicationis ponuntur non debent timere; unde dominus mittens discipulos suos dixit: nolite timere. Timor autem est duplex, scilicet servilis, et initialis, et hic est bonus; Ps. CXVIII, v. 120: confige timore tuo carnes meas. Unde dixit avete, ut augeret caritatem in eis. Sed quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18, ideo dicit nolite timere. Et primo dat annuntiandi officium; secundo perfectam caritatem ad suos ostendit. Iniungitur autem annuntiandi officium mulieribus, ut sicut mulier tulit verba mortis ad virum, sic e contrario congruebat mulieri, ut esset nuntia salutis. Et primo tangitur denuntiatio; secundo locus apparitionis. Dicit ergo ite, nuntiate fratribus meis. Et quare dicit meis? Ad comprobandum veritatem naturae. Quia enim exierat de sepulcro, et apparebat gloriosus, posset aliquis credere quod veram carnem non cepisset, ideo dicit fratribus meis. Item propter similitudinem gratiae, quia frater noster fieri voluit propter iustificationem nostram; ad Rom. VIII, v. 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Item fratres, idest cohaeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, Rom. VIII, 17. Unde iam acquisita haereditate vocat fratres. Ut eant in Galilaeam. Haec verba videntur sonare quod primo apparuit in Galilaea. Iste non facit mentionem de aliis apparitionibus; sed Beda dicit quod decem vicibus apparuit. Quinquies ipso die resurrectionis. Primo Mariae Magdalenae, ut Io. XX, v. 14. Secundo his duabus de quibus tangit hic Matthaeus. Tertio apparuit Petro; qualiter tamen, et quando, non dicitur, sed quod sit factum, non tacetur in Lc. XXIV, 12. Quarto duobus discipulis euntibus in Emmaus. Quinto quando omnibus discipulis apparuit, excepto Thoma. Verum post istas leguntur quinque aliae. Prima post alias fuit quando die octava omnibus discipulis apparuit, et Thomae. Secunda quando apparuit in piscatione, quando Petrus dixit, vado piscari, Io. ult., 3. Alia, quae hic dicitur. Alia, quando exprobravit incredulitatem. Ultima quando in monte oliveti, cum ascendit in caelum, Mc. ult., 14. Tamen aliae fuerunt, sicut dicit Paulus I Cor. XV, 5-8. Sed quid est quod dicunt et Angelus, et Christus, quod praecedet vos in Galilaeam? Chrysostomus dicit quod hoc, propter hoc dicit quia solebant ibi conversari. Item, ut securi essent ibi, et secure eum expectarent. Tamen Augustinus secundum mysterium dicit, quod Galilaea transmigratio dicitur: unde signat transmigrationem ad gentes, vel huius mundi in gloriam. Apostolus II Cor. c. V, 6: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. Quae cum abiissent, ecce quidam et cetera. Hic agitur de denuntiatione, quae facta est per custodes. Et primo ponit denuntiationem; secundo impedimentum, ibi et congregati cum senioribus et cetera. Dicit ergo et cum abiissent et cetera. Et quare tantum expectaverunt? Dicendum quod dictum est, quod prae timore exterriti sunt custodes. Et forte hoc fecit dominus, ne molestiam mulieribus inferrent. Ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum. Et quare principibus? Quia habebant familiaritatem: item quia ab eis acceperant pretium. Nihilominus nuntiaverunt Pilato; unde in quadam epistola, quam misit Pilatus ad Tiberium, scriptum est, quomodo custodes nuntiaverunt Pilato et cetera. Et nuntiaverunt. Iam signabatur, quod per ora gentilium erat manifestanda Christi resurrectio. Tunc ponitur malitia impedientium. Et primo tangitur malitia principum; secundo corruptio custodum; tertio plebis. Circa primum concurrunt quatuor ad exaggerandum malitiam istorum. Primo ponitur congregatio; unde dicit et congregati cum senioribus etc. quia non unus tantum; Dan. XII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi. Item exaggeratur malitia, quia hoc non fecerunt ex infirmitate, sed ex malitia, sive ex maligno consilio; et hoc est consilium impiorum, de quo Ps. I, 1: beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum. Item fraudem fecerunt, quia oblatam pecuniam expenderunt in usum mendacii; unde sciebant illud Eccle. X, 19 quod pecuniae obediunt omnia; sicut dicit Hieronymus, similes sunt istis qui bona ecclesiastica expendunt ad faciendam voluptatem. Item in hoc quod suaserunt mendacium. Et primo suadent, secundo impunitatem promittunt. Suadent mendacium dicite, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum. Ier. IX, 5: docuerunt linguam suam loqui mendacium. In Ps. XXVI, 12: mentita est iniquitas sibi. Et vere, ut ait Hieronymus, mendacium, quia discipuli ita stupefacti erant quod non ausi fuissent accedere. Item si debuissent accedere, accessissent primo die, quando non aderant custodes. Item hoc patet, quia remanserunt linteamina, unde si tulissent eum, non dimisissent. Item constat quod cum aromatibus sepultus est, unde linteamina adhaerebant ut colla, unde vix potuissent amovisse. Item lapis erat magnus; unde non potuissent sine magno adiutorio et sine strepitu multo solvisse. Item arguit sic Augustinus: aut venerunt vobis vigilantibus, aut dormientibus. Si vigilantibus, quare non eiecistis eos? Si dormientibus, quomodo vidistis? Et sic apparet, quod mendacium fuit. Deinde impunitatem promittunt: unde possent dicere: erimus puniti, si praeses audiret. Unde dicit si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Et quomodo potuerunt illud facere? Dicendum, quod praeses non multum curabat. Item sciebant quod non puniret eos, nisi ad petitionem eorum; ideo sciebant quod et cetera. In hoc signatur cautela Diaboli. At illi, accepta pecunia fecerunt sicut erant edocti. Non est mirum si milites corrupti fuerunt pro pecunia, quia et unus de discipulis eius corruptus erat. Eccli. c. X, 9: avaro nihil est scelestius. Et divulgatum est. Et non solum usquequo fuit scriptum hoc, sed etiam usque nunc. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam et cetera. Supra auditum est quomodo notitia resurrectionis pervenit ad discipulos ex revelatione mulierum, hic quomodo ex eius visione. Et dividitur: quia primo ponitur Christi apparitio; secundo apparentis instructio. Secunda, ibi et accedens Iesus locutus est eis. Circa primum tria facit. Primo describitur locus visionis; secundo visio; tertio officium. Dicit ergo undecim autem discipuli, quia obedientes Christo, abierunt in Galilaeam. Quod dicit undecim, intelligendum, quod Iudas abierat: Io. VI, 71: duodecim elegi vos, et unus ex vobis Diabolus est. Sed duo sunt notanda, quod Christus videtur in Galilaea, et quod in monte. Galilaea interpretatur transmigratio. Per hoc signatur quod nullus potest videre Deum, nisi ex duplici transmigratione transferatur, scilicet a vitio ad virtutem; supra V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item, a mortalitate ad immortalitatem; unde dicit apostolus, Phil. I, 23: coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Item visus est in monte, ad signandum quod qui vult videre Deum, oportet quod tendat ad celsitudinem iustitiae; Ps. LXXXIII, 3: ibunt de virtute in virtutem. Item quod in monte, significat excellentiam illam, ad quam exaltatus est per resurrectionem: quia dum fuit in mundo, fuit in valle mortalitatis, et ascendit in montem immortalitatis per resurrectionem. Is. II, 2: elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et notate, quod apparet eis in loco ubi constituerat, in quo signatur obedientia, quia soli obedientes veniunt ad visionem divinam; in Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate: et sequitur: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi; idest, ab observatione mandatorum; unde in veteri lege nemo poterat ascendere in montem: nova lex supplet. Et necessarium fuit, quod eis apparuerit, quia testes debebant ad tantum opus dari. Sed ipse dedit testes non solum de auditu, sed etiam de visu; I Io. I, 2: quod videmus, et audivimus (...) hoc testamur. Sed quaestio est, quando fuit facta haec apparitio: et secundum quod Augustinus dicit, in prima die resurrectionis non, quia in sero fuit visio ubi Thomas non erat. Item nec infra octavam, aut in octava die, quia in Ierusalem fuerunt octo diebus. Nec possumus dicere, quod statim post octo dies: quia contradiceremus Ioanni, qui dicit, quod quando manifestavit se ad mare Tiberiadis, iam tertio manifestatus est Iesus; et haec hic non est tertia, sed post hanc tertiam facta est. Et videntes. Notandum quod considerantium Dei magnalia duo sunt genera, quia quidam habent illa in reverentia: unde Abraham dixit, Gen. XVIII, 27: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis; et Iob IX, 14: quantus sum ego ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Et sequitur: ideo me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Item haec reverentia reperitur in Angelis. Apoc. VII, 11: omnes Angeli ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum. Et hoc est, quia quanto magis aliquis eum cognoscit, eo magis reveretur eum. Sed aliqui in infidelitatem vertuntur: volunt enim omnia adaequare suo intellectui, unde quaecumque non intelligunt, blasphemant. Sic fuit de discipulis, quia et videntes eum adoraverunt Ps. XXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Quidam autem dubitaverunt, ideo dominus tradidit se palpandum, ut dicitur Lc. XXIV, 39. Et accedens Iesus locutus est eis. Hic ponitur instructio facta a Christo. Et tria sunt consideranda. Primo potestatem denuntiat; secundo officium iniungit; tertio auxilium futurum promittit. Secunda ibi euntes ergo docete omnes gentes; tertia ibi ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Dicit ergo et accedens Iesus locutus est eis. Discipuli dispartiti erant, quia quidam eum in reverentiam habebant, quidam autem dubitabant; ideo indigebant utroque, scilicet quod manifestaret se, et quod confortaret eos. Sic accessit ad totum populum; Is. c. IX, 2: populus, gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Item nuntiavit potestatem data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et, sicut dicit Hieronymus, data est potestas ei qui a populo ante crucifixus est. Potentia Dei nihil aliud est quam omnipotentia; et haec data non est Christo, quia non convenit Christo secundum humanitatem. Convenit autem ei aliquid, et secundum quod homo, et secundum quod Deus: unde in Christo secundum quod homo, est scientia, voluntas et liberum arbitrium, et similiter secundum quod Deus. Duplex ergo in Christo est voluntas, scilicet creata et increata. Potest ergo argui quod duplex est potentia, et duplex scientia et cetera. Est ergo quaestio, quare sicut communicatur ei omnis scientia, quare non omnipotentia. Ratio est ista. Scientia et cognitio est secundum assimilationem cognoscentis ad cognitum, quia sufficit quod species cognitorum sint in cognoscente aliquo modo, vel ita quod per essentiam cognoscat vel quod sint inditae vel ita quod accipiantur a rebus: qualitercumque sint, sufficit ad cognitionem; ideo non oportet quod essentia sit omnium, sed quod sit capax omnium. Hoc autem est esse receptionis infinitae, sicut materia prima. Sed potentia activa sequitur actum, quia quantum est actu, tantum habet agere; ideo qui habet omnipotentiam activam, habet potentiam ad actum omnium. Hoc autem non est, nisi quia habeat potentiam infinitam, quod non convenit Christo inquantum homo, sed solum inquantum Deus. Quid ergo dicit quod mihi est data omnis potestas in caelo et in terra? Notandum, secundum Hilarium, quod datio potest intelligi sive quantum ad divinitatem, quia pater ab aeterno suam essentiam communicavit filio; et quia sua essentia est sua potentia, ideo ab aeterno dedit suam potentiam; vel potest etiam referri ad Christum, secundum humanitatem. Sed intelligendum quod humanitas Christi aliquid accepit gratia unionis, et haec sunt omnia quae sunt Deo propria; aliquid autem accepit consequens unionem, ut plenitudinem gratiae et huiusmodi, et est quasi effectus unionis; Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre plenum gratiae et veritatis. In omnibus ergo his quae insunt Christo gratia unionis, non oportet quod omnia dicantur secundum duplicitatem, sed in aliis quae consequuntur. Unde dico quod potentia est data, non quia alia potentia sit data, sed data est secundum quod est unita verbo, ut filio Dei per naturam, sed Christo per gratiam unionis. Sed quare magis dicit post resurrectionem data est mihi omnis potestas, quam ante resurrectionem? Dicendum quod in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando primo innotescit: sic ergo ante resurrectionem non fuit ita manifestata omnipotentia, licet eam habuerit; sed tunc fuit maxime manifestata, quando potuit totum mundum convertere. Possumus et aliter dicere, quod potestas significat quemdam honorem praesidentiae, sicut dicimus homines in potentatibus; et sic accipitur hic potestas. Constat autem quod Christus qui ab aeterno habebat regnum mundi, ut Dei filius, executionem accepit ex resurrectione; quasi dicat: iam sum in possessione. De ista habetur Dan. VII, 26: iudicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Unde intelligitur quaedam praesidentia actualis: sicut si exaltaretur filius ad exercitium potestatis quam naturaliter habebat; Apoc. V, 12: dignus est agnus quia occisus est, accipere virtutem et divinitatem. Euntes ergo docete omnes gentes. Hic iniungit officium; et triplex iniungit officium. Primo docendi; secundo baptizandi; tertio officium informandi quantum ad mores. Dicit ergo euntes ergo docete omnes gentes. Et hoc sic sequitur; quasi dicat: data est mihi omnis potestas a Deo, quod non solum Iudaei, sed etiam gentes convertantur ad me; ideo quia tempus est euntes docete omnes gentes. Io. XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Et Lc. XXII, 29: ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et dicit euntes ergo docete; quia hoc est primum, in quo debemus instrui, scilicet in fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. XI, 6. Et ex hoc inolevit in Ecclesia, quod primo catechizat baptizandos, idest instruit in fide. Et, potestate accepta, mittit ad omnes gentes; et hoc est quod dicit docete omnes gentes. Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et postquam docti sunt de fide, dat officium baptizandi. Baptizantes eos etc. quasi diceret: qui ad dignitatem promovetur, oportet quod primo notificetur ei dignitas, ut ei post reverentia habeatur. Ad Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sed quae est forma Baptismi? In nomine patris, et filii, et spiritus sancti. In Christo duo sunt, humanitas et divinitas. Humanitas est via, non finis; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita: veritas, tamquam finis contemplativae: vita, tamquam finis activae. Non volo quod in via, scilicet in humanitate, maneatis, sed ulterius transeatis ad divinitatem. Ideo oportebat quod duo signarentur, humanitas et divinitas. Per Baptismum humanitas; ad Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem? Et per formam verborum, divinitas ita quod sanctificatio est per divinitatem. Et ideo dicit in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et ratio est, quia per Baptismum fit regeneratio, et in regeneratione tria requiruntur. Primo, cui fiat; secundo, per quem; tertio, quo. Cui, scilicet Deo patri, ut dicit apostolus Rom. VIII, 29: quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Et Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Per quem, quia per filium; Gal. IV, 4: misit Deus filium suum (...) ut adoptionem filiorum reciperemus, quia per adoptionem ad naturalem filium sumus filii. Item quo, quia accepimus donum spiritus sancti; ad Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. Ideo oportuit fieri mentionem de patre, filio et spiritu sancto. Et ista in Baptismo Christi fuerunt, quia fuit filius per quem, pater a quo, et spiritus sanctus in columba. Et dicitur in nomine, idest in invocatione nominis, vel in virtute nominis, quia virtutem habet; Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Item dicit in nomine, non in nominibus, et confunduntur haereses, quae non ponunt distinctionem in hoc quod dicit in nomine patris, et filii. Sed confunditur Arius per hoc quod in singulari dicit in nomine. Notandum quod in primitiva Ecclesia baptizabatur in nomine Christi, et hoc ut redderetur nomen venerabile. Sed numquid modo sufficeret? Credo quod non, quia expressa requiritur invocatio Trinitatis. In Christo continetur implicite Trinitas. Sic ergo inducit ut eos instrueret ad Baptismum. Sed contra apostolus dicit, quod non misit eum Deus baptizare, sed evangelizare, sed baptizare per alios, sicut Christus non baptizabat, sed discipuli eius. Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Sed numquid sufficit ad salutem credere et baptizari? Non; immo etiam requiritur instructio morum; ideo dicit docentes servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ps. CXVIII, 4: tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et dicit quae mandavi, non quae consului. Unde supra X, 27: quae vobis dico, omnibus dico. Tunc ponit tertium et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Hic promittit auxilium; quare respondet dicentibus: tu mandas quod doceamus omnes, non sumus sufficientes. Non timeatis, quia ego vobiscum sum. Et notate quod sicut mandatum ponitur transire in omnes, sic et auxilium; quia promittit apostolis et aliis simile exequentibus: unde ipse ad patrem orans dicit: non pro eis autem rogo tantum, scilicet discipulis, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Unde omnibus communiter promittit; Io. XIV, 12: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet. Item per omne tempus; unde dicit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Non sic dicit, ut quasi post non sit nobiscum, nisi usque ad consummationem saeculi, sed quia tunc erimus per consummationem in gloria; Apoc. XXI, 3: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Unde etiam Is. VII, 14 dicitur quod vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus, usque ad consummationem saeculi; quasi dicat: generatio fidelium fortior est quam mundus. Non enim peribit mundus, donec omnia fiant, idest Ecclesia fidelium consummetur, et compleatur numerus electorum a Deo in vitam aeternam, cui est honor et potestas per infinita saecula saeculorum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264