CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sentencia super Meteora
liber II a capite XIII ad caput XV

Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum a K. White in "Mediaeval Studies" 1992 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 13

[91887] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 1 De agitatione autem et motu terre et cetera. Postquam Philosophus determinauit de uentis in aere flantibus, hic determinat de effectibus uentorum. Et primo de terremotu, qui causatur ex uento infra terram generato; secundo de tonitruo, qui causatur ex uento in nubibus, ibi: de coruscatione autem et tonitruo et cetera.

[91888] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 2 Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Et dicit quod post uentos dicendum est de motu et agitatione terre. Et rationem ordinis assignat quia causa huius passionis, scilicet terremotus, est habita, id est consequens et proxima, huic generi, scilicet uentorum: quod enim uentum causat in aere, hoc causat infra terram terre agitationem.

[91889] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 3 Secundo cum dicit, sunt autem tradita, exequitur propositum. Et primo secundum opinionem aliorum; secundo secundum ueritatem, ibi: set quoniam manifestum.

[91890] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 4 Circa primum duo facit. Primo enumerat opiniones et opinantes. Et dicit quod usque ad tempus suum tres opiniones fuerant de terremotu trium philosophorum, quorum unus fuit Anaxagoras, alius fuit Anaximenes predecessor eius, qui et magister ipsius fuisse dicitur, tercius autem post eos fuit Democritus; et nominat eos a locis unde fuerunt.

[91891] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 5 Secundo ibi: Anaxagoras quidem igitur etc., prosequitur opiniones. Et primo opinionem Anaxagore; secundo opinionem Democriti, ibi: Democritus autem ait etc.; tercio opinionem Anaximenis, ibi: Anaximenes autem ait et cetera.

[91892] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 6 Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem. Circa quam sciendum est quod Anaxagoras estimauit quod sursum et deorsum distinguerentur in uniuerso secundum positionem hominis, ut scilicet quicquid est in uniuerso supra caput nostrum sit sursum, quicquid autem est uersus pedes nostros totum sit deorsum; et secundum hoc sequitur quod sicut terra est inferior ad unam partem celestis spere, ita sit superior respectu partis opposite.

[91893] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 7 Quia igitur ether, quem dicebat Anaxagoras ignem ex quo ponebat totum celum consistere, naturaliter fertur sursum, terra autem est sursum respectu alicuius partis celi, sequitur quod ether naturaliter feratur uersus terram. Et ita dicebat quod incidit in concauitates que sunt in inferiori parte terre, et sic ether inclusus in terram mouet ipsam; dicebat enim quod naturaliter tota terra est sompha, id est concaua et spongiosa, set ista concauitas non apparet ita in superiori parte terre, quoniam partes terre superiores concluduntur et non sunt concaue propter ymbres humefacientes terram: manifestum est enim quod propter siccitates fiunt yatus et concauitates in terra, unde propter ymbres huiusmodi concauitates impediuntur. Et hoc idem dicebat Anaxagoras ac si una pars tocius spere mundialis sit inferior, que est uersus pedes nostros, et alia superior, scilicet in qua nos habitamus.

[91894] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 8 Secundo ibi: ad hanc quidem autem causam, inprobat hanc opinionem quatuor rationibus. Circa quarum primam dicit quod cum ista causa sit simpliciter et irrationabiliter assignata, non esset multum oportunum aliquid contra eam dicere eo quod manifeste continet inconueniens: stultum enim est putare quod sursum et deorsum determinentur sic in uniuerso quod non dicatur esse deorsum respectu tocius uniuersi locus terre, ad quem feruntur grauia, et sursum locus oppositus, ad quem feruntur leuia, cuius contrarium ipse ponit.

[91895] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 9 Secundam rationem ponit ibi: et hoc uidentes et cetera. Ad cuius intelligenciam considerandum est quod cum Anaxagoras poneret ignem naturaliter ferri ad terram ex alia parte spere uelud sursum cogebatur, eadem ratione ponere quod tota terra naturaliter tenderet uersus celum quasi deorsum; set dicebat hoc impediri propter latitudinem terre, unde non ponebat terram esse sperice figure, set late, ut quasi nataret in aere ad modum quo corpora lata natant in aqua, rotunda uero submerguntur.

[91896] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 10 Hoc autem dicere stultum est, cum uideamus in tota terra quam nos scimus habitatam quod transeuntibus de loco ad locum semper orizon uariatur, quia semper polus articus uel magis uel minus eleuatur super orizontem, et hoc non esset si terra esset late figure uel concaue, set per hoc ostenditur quod est sperice figure et gibbose ex parte nostra.

[91897] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 11 Terciam rationem ponit ibi: et dicere quidem. Et dicit quod etiam stultum est dicere quod terra quiescat in aere propter suam magnitudinem, et quod tamen ab ethere agitetur totaliter uersus sursum quasi desubtus percussa: hec enim uidentur esse contraria, quod quiescat et moueatur.

[91898] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 12 Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem nullum reddunt. Et dicit quod per hanc causam quam assignant de terremotu non potest assignari ratio eorum que accidunt circa terremotus: non enim omnes regiones nec omnia tempora participant hac passione, quod oporteret si terremotus accideret ex causa predicta.

[91899] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 13 Deinde cum dicit: Democritus autem ait, ponit opinionem Democriti. Et dicit eum dixisse quod terra intrinsecus erat plena aqua, et tamen ab extrinseco superuenit ei multa alia aqua pluuialis a qua mouetur: dum enim aqua crescit, uoragines que sunt sub terra, quas uentres uocat, non possunt faciliter suscipere aquam superuenientem cum quadam uiolencia, et ex hoc accidit terremotus; et simul etiam aqua superueniens trahit partes terre que propter siccitatem inueniuntur aperte; et sic dum tam aqua quam terra superueniens ex plenis locis tendit in uacua, facit agitationem terre.

[91900] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 14 Hanc autem opinionem specialiter non reprobat, tum quia eius reprobatio apparet ex hiis que supra dicta sunt de fluminum generatione et fontium, tum etiam quia quantum ad aliquid conuenit cum sequenti opinione.

[91901] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 15 Deinde cum dicit: Anaximenes autem, ponit opinionem Anaximenis. Et circa hoc duo facit. Primo narrat eam. Et dicit eum dixisse quod terra postquam fuerit compluta desiccatur et rumpitur ita quod apparent quedam aperture, et ab hiis aperturis cadunt quedam frusta inferius a quibus terra concutitur. Et huius signum accipiebat ex hoc quod terremotus fiunt tam in temporibus siccis quam pluuiosis: in siccis quidem quia terra per exsiccationem rumpitur, in pluuiosis autem quia aque humectantes terram faciunt terram decidere inferius; et quantum ad hoc concordabat etiam Democritus.

[91902] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 16 Secundo ibi: oportebat autem etc., inprobat predictam opinionem tripliciter. Primo quidem quia si ex hac causa accideret terremotus, oporteret quod in multis locis appareret terre subuersio propter partes terre que iam ceciderunt inferius in precedentibus terremotibus.

[91903] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 17 Secundo ibi: adhuc autem etc., inprobat per hoc quod in quibusdam locis sepe fit terremotus in quibus tamen non apparet excessus talis rupture per differenciam ad alia loca, quod tamen oporteret si hoc quod dictum est esset causa terremotus, quia multiplicatio effectus ex multiplicatione cause procedit.

[91904] Super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 18 Tercio ibi: omnino autem etc., inprobat per hoc quod oporteret semper minus et minus fieri terremotus, et tandem omnino aliquando cessaret, quia si partes superiores decidunt inferius, oportet quod quandoque repleant partes inferiores ut non sit ultra decidere; unde si hoc est inpossibile, inpossibile est hoc quod dictum est esse causam terremotus.

Caput 14

[91905] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 1 Set quoniam manifestum et cetera. Postquam Philosophus reprobauit opiniones aliorum de terremotu, hic determinat de eo secundum suam opinionem.

[91906] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 2 Et primo assignat causam terremotus; secundo causam quorundam accidencium circa ipsum, ibi: cum autem fortis factus fuerit et cetera.

[91907] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 3 Circa primum duo facit: primo assignat causam terremotus; secundo ostendit causam esse bene assignatam, ibi: existit enim terra.

[91908] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 4 Dicit ergo primo quod dictum est in precedentibus duplicem esse exalationem: unam uaporosam que resoluitur ab humido, alteram fumosam que resoluitur a sicco, et ex hac causatur terremotus.

[91909] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 5 Secundo ibi: existit enim terra etc., probat causam bene esse assignatam. Et primo per rationem; secundo per signa, ibi: propter quod fiunt et cetera.

[91910] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 6 Vtitur autem tali ratione: exalatio sicca uentum causat, unde cum infra terram retinetur causat uentum infra terram; uentus autem maxime est motiuus corporum; a uento igitur rationabile est fieri terremotum.

[91911] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 7 Circa hanc rationem tria facit. Primo manifestat quod exalatio sicca causet uentum infra terram. Et dicit quod licet terra per se sit sicca, tamen propter ymbres quos recipit multam humiditatem habet, ut sic tum ex calore solis, tum ex calore incluso in terra qui est a sole et stellis, causatur multa fumositas exalata ex terra ex qua multum de uento causatur. Et aliquando tota materia uenti a terra eleuatur et causatur uentus in aere; aliquando autem tota materia retinetur intus infra terram et causat infra terram uentum; aliquando autem partim retinetur infra terram et partim eleuatur supra, et sic utrobique uentus causatur.

[91912] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 8 Secundo ibi: si itaque hoc etc., ostendit quod uentus maxime habet uirtutem ad mouendum corpora. Et dicit quod cum predicte inpossibile sit aliter se habere, oportet considerare quid sit maxime motiuum corporum. Ad quod duo requiruntur, quorum unum est quod possit ad multam distanciam moueri: cum enim corporalia mouencia non moueant nisi moueantur, oportet quod maxime motiuum est ad multum moueri; secundo oportet quod sit uehemens et uiolentum ad hoc quod fortiter impellat. Set quod aliquid sit uehementissimum ad uiolenter impellendum conuenit ex uelocitate motus, quia quod uelociter fertur fortiter percutit; set quod aliquid ad magnam distanciam possit transire conuenit ex subtilitate ratione cuius potest per omnia penetrare. Hec autem duo conueniunt uento, scilicet uelocitas motus et subtilitas, unde sequitur quod uentus maxime possit mouere corpora. Et hoc non solum per rationem, set etiam ad sensum apparet, quia quando igni adhibetur uentus, fit inflammatio et uelociter fertur.

[91913] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 9 Tercio ibi: non igitur aqua, inducit conclusionem principaliter intentam, scilicet quod causa terremotus non est neque aqua, ut dixit Democritus, neque terra, ut dixit Anaximenes, set uentus, quando scilicet fluxus exalationis infra terram retinetur.

[91914] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 10 Deinde cum dicit: propter quod fiunt etc., manifestat causam assignatam per signa. Et primo per signa accepta ab ipsis uentis; secundo per signa accepta ab inferioribus rebus, ibi: adhuc autem circa loca; tercio a rebus in alto existentibus, ibi: adhuc solem fieri caliginosum.

[91915] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 11 Circa primum tria facit. Primo ponit signum a uentis sumptum generaliter. Et dicit quod quia terremotus fit a uento infra terram retento, plurimi et maximi terremotuum fiunt quando aer est tranquillus a uentis, quia cum tota exalatio que resoluitur a terra et est materia uenti sit quasi aliquid unum continuum, ut in pluribus sequitur impetum principii; unde si id quod id quod primo exalat feratur infra terram, tota exalatio infra terram continebitur, et sic omnes uenti erunt infra terram causantes terremotum et extra erit tranquillitas; e conuerso autem erit si principium exalationis feratur extra.

[91916] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 12 Secundo ibi: quosdam autem fieri, excludit quandam obiectionem que posset fieri ex hoc quod aliquando terremotus accidunt etiam uentis in aere existentibus. Et dicit quod hoc non est irrationabile: uidemus enim quod etiam in aere quandoque flant plures uenti simul, sicut ex superioribus patet, unde cum causentur duo uenti quorum unus feratur infra terram faciens terremotum et alius sit in aere, sequetur quod terremotus sit simul cum uento in aere. Set tamen necesse est quod huiusmodi terremotus sint minores, quia exalatio que est causa et principium est diuisa, partim fluens extra et partim retenta intus.

[91917] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 13 Tercio ibi: nocte autem, prosequitur istud signum quod a uentis assumpsit in quibusdam specialibus. Et dicit quod in nocte fiunt plures et maiores terremotus quam in die, set illi qui fiunt de die sunt maiores qui sunt circa meridiem. Et assignat causam quare diurnorum terremotuum sunt maximi qui sunt circa meridiem, quia scilicet hec hora diei ut in pluribus est maxime tranquilla a uentis, quia quando sol maxime habet uictoriam super terram, facit exalationem causantem uentos declinare infra terram: illud enim quod tunc eleuatur in altum propter uictoriam solis rarefactum consumitur et dispergitur; set quia non habet tantam uictoriam infra terram, resoluit quidem exalationem, set non consumit eam; et inde est quod quando maxime sol obtinet super terram, maxime exalatio includitur infra terram. Vnde cum maxime habeat uictoriam in hora meridiei, tunc maxime exalatio declinat infra terram tranquillitate in aere existente, et ideo diurnorum terremotuum maximi fiunt in meridie. Set in nocte fiunt adhuc magis, quia in nocte fit tranquillitas in aere, quia exalationes causantes uentos non ita eleuantur propter absenciam solis sicut in die, etsi aliquando contingant in nocte uenti propter exalationes prius eleuatas; et ideo facta resolutione exalationum in die apud presenciam solis, quia cessat causa eleuans in nocte, recurrunt exalationes in contrarium, scilicet infra terram, et ideo terremotus causantur in noctibus; et maxime circa diluculum, quia de nocte exalationes infra terram retente quasi congelantur, set circa diluculum propter appropinquationem solis resoluuntur exalationes et excitantur uenti; unde si principium uentorum inueniatur sub terra, faciet fortiorem terremotum propter multitudinem materie recurrentis infra terram, sicut accidit de motu Eurippi, qui propter recursum aque fortiter mouetur.

[91918] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 14 Deinde cum dicit: adhuc autem circa loca, manifestat predictam causam terremotus per signa a rebus inferioribus accepta. Et primo ponit signa generalia; secundo quedam signa specialia, ibi: signa autem horum.

[91919] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 15 Circa primum tria facit: primo ponit signa accepta a locis; secundo signa accepta a temporibus, ibi: et uere autem et autumpno; tercio signa accepta a nostris corporibus, ibi: oportet enim intelligere.

[91920] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 16 Dicit ergo primo quod quia terremotus causantur ex uento infra terram retento, inde est quod circa illa loca fiunt maximi terremotus in quibus uel mare habet magnum fluxum uel terra est spongiosa et cauernosa. Et ponit exemplum de quibusdam locis, sicut est in Ellesponto et in Achaia et in Sicilia, et circa quedam alia loca in quibus uidetur mare penetrare sub terra propter cauernositatem terre. Et ex ista causa, quia scilicet terra est subantrosa et mare fortiter impellit, dicit esse factas in quodam loco thermas, id est emanationes aquarum calidarum: nam propter impulsionem que fit ex motu maris infra terram, excitatur calor et ignitio interius, et maxime si sint loca cauernosa in quibus aer contineatur, et per huiusmodi adustionem redditur terra sulfurea. Dicit autem quod circa loca predicta que sunt uicina mafi fluxili maximi fiunt terremotus propter angustationem interioris uenti ab impulsu maris ipsum exalare non permittentis, quia uentus uehemens qui natus erat exire a terra repellitur iterum in terram propter multitudinem maris que impellitur a uento exteriori uersus terram. Assignat etiam causam quare in locis cauernosis fiunt terremotus. Et dicit quod quecunque regiones habent sub terra loca cauernosa que dicuntur inania, quia non sunt plena corpore solido, magis concutiuntur per terremotus, quia in huiusmodi cauernis recipiunt multum de uento.

[91921] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 17 Deinde cum dicit: et uere autem et autumpno, ponit signa sumpta ex temporibus. Et dicit quod maxime fiunt terremotus in uere et in autumpno, et fiunt etiam in siccitatibus et in temporibus pluuiosis propter eandem causam, scilicet quia terremotus ex uentis causantur, unde maxime fiunt in uere et in autumpno: in hyeme enim propter frigiditatem et gelu inmobilitantur uenti quia frigiditas impedit resolutionem exalationum que est materia uentorum; in estate uero propter inmensum estum et siccitatem, ita quod non est materia in terra ex qua exalatio resoluatur (sicut ex lignis ualde siccis resoluitur modicus fumus), quia tunc maxime obtinet sol super terram.

[91922] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 18 Posset autem obici de hoc quod supra dixit quod in meridie maximi fiunt terremotus quia tunc maxime obtinet sol super terram, unde si in estate maxime obtinet, uidetur quod tunc maxime debeant fieri terremotus.

[91923] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 19 Set non est simile, quia uictoria solis que est in meridie licet sufficiat ad desiccandum superficiales humiditates terre ut non possint exalationes congregari ad exalationem uenti, non tamen sufficit ad totalem desiccationem terre qualis accidit in estate, per quam etiam nec interiores humiditates supersunt ex quibus materia uentorum resolui possit.

[91924] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 20 Assignat etiam causam quare in temporibus siccis fiunt terremotus, quia tunc aer est uentosus: hoc enim, scilicet aer, est achimos, id est sine humore, quando plus fit de exalatione sicca quam de humida, que quidem exalatio sicca est uentorum materia; set tamen intelligendum est: quando non est tanta siccitas que humiditatem terre consumat ut exalatio impediatur, ut accidit aliquando in estate. Set in temporibus pluuiosis fit terremotus propter multitudinem exalationis que concluditur in locis artis sub terra et constringitur in minorem locum propter hoc quod concauitates terre temporibus pluuiosis replete sunt aqua; et ideo cum exalatio multiplicata inceperit habere uictoriam, uentus ex ea generatus propter constrictionem impingit ad partes terre et fortiter mouet.

[91925] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 21 Deinde cum dicit: oportet enim intelligere, ponit signa que accipiuntur ex corporibus nostris. Et dicit, quod sicut in corpore nostro tremor et pulsus accidit ex spiritu incluso qui non habet liberum exitum, similiter facit spiritus inclusus in terram; unde aliquis terremotus est sicut tremor et aliquis sicut pulsus. Et dicit quod sicut post urinationem frequenter accidit in corpore tremor eo quod subito uentus ab exteriori intrat interius permeatus unde exit urina, sic accidit et circa terram, nam uentus interius inclusus facit terre tremorem. Quod autem uentus habeat magnam uirtutem ad mouendum apparet non solum ex hiis que facit in aere, ubi potest dici quod magna facit propter suam magnitudinem, set etiam ex hiis que facit in corporibus nostris modicus spiritus in nobis inclusus: manifestum est enim quod spasmi et tetani, qui accidunt ex contractione neruorum, sunt propter motus spiritus qui retrahitur et retractus retrahit neruos; huiusmodi autem spasmi tam uiolentum motum habent ut multi congregati aliquando temptauerunt per uiolenciam retinere ne nerui contraherentur, et tamen non potuerunt uincere motum infirmancium. Et sic oportet intelligere, ut fiat comparatio minoris ad maius, quod uentus inclusus in terra cum magna uiolencia terram mouet.

[91926] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 22 Deinde cum dicit: signa autem horum, ponit signa ex quibusdam particularibus accidentibus. Quorum primum est quod dicit quendam terremotum in aliquibus locis factum fuisse qui non desiit quousque erumperet uentus qui mouebat terram manifeste extra terram ad modum quo uentus qui uocatur enefias, de quo infra dicetur, exit a nube. Et hoc dicit suo tempore accidisse in Ponto circa Eracleam, et prius dicit hoc accidisse in insula sacra, hoc est Vulcani, in qua intumuit quandoque terra et eleuata est cum sono quedam moles ad modum collis, que tandem propter uiolenciam uenti interioris rupta fuit, et exiuit inde multus uentus eleuans fauillam et cinerem, propter quod repleta fuit ciuitas Lipareorum cinere, et cinis ille peruenit ad multas ciuitates Ytalie. Et dicit apparuisse illius facti uestigia usque ad tempus suum: causa enim est illius ignis qui in illa insula apparet, uel in aliqua alia terra, quod aer infra terram in paruas partes diuiditur, et ex motu ignitur, et ex tali ignitione primo terra accenditur, et istius accensionis diu durat effectus.

[91927] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 23 Secundum autem signum particulare ponit ibi: Argumentum autem est. Et dicit quod possumus accipere argumentum quod uenti fluant sub terra illud quod accidit circa has insulas, scilicet Vulcanum et alias insulas dictas Eoli, quia huiusmodi insule presignificant quando debeat auster flare quodam sono qui causatur ex hoc quod quando modicum incipit auster flare a remotis et a mari, illud quod debebat extra terram exsufflare de uento iterum repellitur intus propter mare quod superuenit, et sic fit sonus, tamen quandoque sine seismo, id est terremotu, tum propter hoc quod loca cauernosa infra terram sunt ampla ita quod uentus interius conclusus dispergitur in inmensum, tum etiam propter paucitatem que est exalationis repulse, que quandoque pauca est et non sufficit facere terremotum.

[91928] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 24 Deinde cum dicit: adhuc solem fieri caliginosum, ponit signa accepta a rebus que fiunt in alto. Et diuiditur in tres partes secundum tria signa que ponit: secunda pars incipit ibi: idem autem causa; tercia ibi: propter eandem autem.

[91929] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 25 Dicit ergo primo quod oportet pro signo accipere cause assignate de terremotu hoc quod circa terremotum fit sol caliginosus et obscurus sine nube manifesta, et quod ante terremotus qui fiunt de mane aliquando accidit tranquillitas in aere et magnum frigus. Ideo enim sol circa terremotum apparet caliginosus et obscurus, quia uentus qui poterat rarefacere aerem et disgregare exalationes incipit subintrare terram circa tempus terremotus. Similiter etiam ante matutinos terremotus fit tranquillitas, quia sicut dictum est, ut plurimum accidit tranquillitas ante terremotus uento incluso infra terram, et maxime hoc accidit circa magnos terremotus, quia quando principium uenti non diuiditur ut una pars eius procedat infra terram et alia extra terram, set totum simul feratur, tunc necesse est quod magis ualeat uentus ad mouendum uel aerem uel terram. Ideo autem accidit frigus ante terremotus, quia exalatio que secundum naturam suam calida est, utpote adhuc aliquid retinens de uirtute caloris resoluentis ipsam, non est in aere, set conuertitur infra terram. Licet autem exalatio secundum se sit calida, tamen uenti non uidentur esse calidi, quia commouent aerem plenum multo uapore frigido cuius uaporis frigiditas magis sentitur per huiusmodi commotionem, sicut etiam spiritus per os exsufflatus secundum se calidus est et sic sentitur de prope, sicut cum hyamus, set de longe frigidus sentitur propter eandem causam, scilicet propter uaporem frigidum quem commouet, licet non sit similiter manifestum de flatu nostro sicut de uento propter paucitatem. Quando igitur talis exalatio concluditur infra terram terremotu instante, rationabile est quod circa illa loca in quibus accidit terremotus uapores humidi resoluti in aere existentes faciant frigus.

[91930] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 26 Deinde cum dicit: idem autem causa etc., ponit aliud signum. Et dicit quod hoc quidem, scilicet uentum concludi infra terram et cessare in aere, est causa eius quod consueuit accipi ut signum precedens terremotum, quia ante terremotum de nocte, per diem uel post solis occasum, si sit serenitas, apparet quedam nubecula subtilis in longum porrecta et directa, per quod significatur quod uentus defecerit in aere et sit inclusus infra terram. Sicut enim circa litora maris, quando fuerit magnus uentus fluctuare faciens mare, fiunt grosse et distorte regmines, id est undositates, cum autem mare fuerit placatum, fiunt subtiles et recte propter paruam commotionem maris a uento; sic accidit in aere circa caliginem quod quando est tranquillitas in aere, derelinquitur recta et subtilis, tanquam talis nubecula sic se habeat ad aerem sicut regmis ad mare.

[91931] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 27 Deinde cum dicit: propter eandem autem, ponit tercium signum. Et dicit quod propter eandem causam, scilicet tranquillitatem existentem in aere, aliquando fit terremotus circa eclipsim lune, id est quam luna facit per sui interpositionem inter nos et solem, quod fit in eclipsi solis, quia quando iam prope est tempus quod luna interponatur inter nos et solem, et lumen et caliditas solis nondum est deficiens ex aere, set iam est marcefactum, id est debilitatum, tunc fit tranquillitas in aere, quia cum calor debilis non possit eleuare exalationes in altum, feruntur infra terram, et tunc spiritus intra terram retentus facit terremotum ante eclipses. Set et aliquando fiunt uenti ante eclipses lunares, in principio quidem noctis ante eclipses que fiunt in media nocte, in media autem nocte ante eclipses que fiunt diluculo. Et hoc accidit propter hoc quod calor qui est in aere a luna debilitatur cum luna appropinquat loco eclipsis; uirtute autem caloris lunaris detinetur aer ne perturbetur et quiescit: luna enim habet manifestum effectum in conseruatione rerum inferiorum et precipue humidarum; et ideo diminuto calore lune turbatur aer et fit uentus. Et si eclipsis fit tardior, id est maiorem moram habens, uentus etiam est durabilior.

[91932] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 28 Vel potest aliter exponi ut hoc etiam quod supra dictum est, quod circa eclipses lune accidit fieri terremotum, intelligatur de eclipsibus lunaribus; et quod dicit quod cum iam prope fuerit interpositio, non intelligatur de interpositione lune inter nos et solem, set de interpositione umbre terre; et quod dicit lumen el calidum quod est a sole nondum deficere ex aere, intelligendum est de lumine et calido quod luna recipit a sole.

[91933] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 29 Set tunc uidetur duo contraria dicere: primo quidem enim dixit quod ante eclipses lunares fit tranquillitas deficiente calido, postea uero dixit quod ante eclipses lunares diminuto eius calido fit turbatio aeris.

[91934] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 30 Potest autem ad hoc dici quod diminutio calidi quod est a luna quandoque facit tranquillitatem, quando scilicet calor lune erat moderatus et contemperatus ad mouendum exalationes ad generationem uentorum, unde diminutio caloris facit uentos cessare; quando autem caliditas lune erat maior, quasi uincens exalationes et disgregans eas, tunc calor lune facit tranquillitatem et diminutio eius caloris facit uentos.

[91935] Super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 31 Potest etiam dici quod parum ante eclipses lunares fit tranquillitas propter magnam diminutionem lunaris caliditatis; dicit autem philosophus uentos fieri non inmediate ante eclipses, set per mediam noctem ante, quia tunc aliquantulum remissus est calor lune, et non totaliter marcefactus, id est debilitatus.

Caput 15

[91936] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 1 Cum autem fortis factus fuerit et cetera. Postquam philosophus assignauit causam terremotus, hic assignat causam accidencium circa ipsos. Et circa hoc duo facit: primo assignat causam generalium accidencium; secundo causam quorundam particularium, ibi: in insulis autem ponticis.

[91937] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 2 Circa primum tria facit: primo assignat causam durationis terremotuum; secundo causam quorundam effectuum, eius, ibi: facit autem et sonos; tercio assignat causam diuersimode habitudinis ipsius ad terram, ibi: secundum autem partem.

[91938] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 3 Dicit ergo primo quod quando fuerit fortis terremotus, non statim cessat, neque ad primam agitationem, set aliquando quod est primum in eius duratione agitat usque ad quadraginta dies interpolatis noctibus, et post hoc usque ad unum uel duos annos. Cuius causa ex duobus sumitur, scilicet ex multitudine uenti et ex figura locorum per que fluit uentus. Quando enim loca subterranea sunt arta et solida ut spiritus repulsus non facile pertranseat, tunc maxime concutit et intus maxime retinetur, sicut aqua non potens transire. Et ideo sicut quando ab aliqua passione, puta ire, incitatur pulsus in corpore humano, non repente cessat, neque in paruo tempore, set post magnam horam debilitata passione, sic accidit in uento mouente terram. Sic igitur accidit duratio terremotus propter figuram loci. Accidit etiam propter multitudinem materie, quia illud principium ex quo facta fuit exalatio ex qua natus est uentus concutiens terram non statim totam materiam exalationis expendit per resolutionem; quousque ergo illa materia consumatur, reliquie illius materie faciunt agitationem, set semper debilius, quousque ueniat ad hoc quod sit ita modica exalatio quod non possit mouere terram.

[91939] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 4 Deinde cum dicit: facit autem et sonos, assignat causam quorundam effectuum terremotus. Et primo sonorum qui causantur in terra; secundo aquarum que erumpunt a terra propter terremotum, ibi: iam autem et aque; tercio fluctuum qui fiunt in mari, ibi: ubi autem simul.

[91940] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 5 Dicit ergo primo quod uentus inclusus sub terra qui causat terremotum aliquando facit sonos ante terremotum, et aliquando etiam fiunt soni sine terremotu. Sicut enim aer percussus, utpote uirga uel corrigia discussa in aere, facit sonos, ita etiam quando ipse percutit ad aliquod corporum: non enim est differencia quantum ad hoc utrum ipse uerberet uel uerberetur, quia omne quod uerberat uerberatur propter resistenciam uerberati. Huiusmodi autem sonus a spiritu infra terram incluso causatus precedit terremotum, licet simul fiat cum ipso, quia est subtiliorum parcium, et quia sonus magis potest penetrare per totum quam spiritus, id est uentus. Quod non est sic intelligendum quasi sonus sit corpus partes et subtilitatem habens, set quia in subtiliori aere potest fieri sonus quam uentus. Et ideo etiam fiunt aliquando huiusmodi soni sine terremotu, quia aliquando uentus est minor causans sonum quam sufficiat ad mouendum terram, et propter subtilitatem de facili potest penetrare ut perueniat ad auditum nostrum, licet non possit mouere. Ideo autem causantur diuerse maneries sonorum, quia spiritus inclusus impingit ad moles solidas et concauas et diuersis figuris figuratas, ex qua diuersitate causatur diuersus modus sonorum, ita quod aliquando uideatur terra mugire, secundum quod dicunt illi qui antiquitus uulgabant prodigia, ut aliquibus sacrificiis expiarentur: consuetum enim erat apud antiquos ut quando inconsueta acciderent in aliqua regione, principibus regionis nunciarentur ut a diuinis perquirerent quid pretenderent.

[91941] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 6 Deinde cum dicit: iam autem et aque eruperunt, assignat rationem de alio effectu terremotus. Et dicit quod aliquando factis terremotibus eruperunt aque de terra. Non tamen propter hoc credendum est quod aqua sit causa terremotus, sicut Democritus dixit, set uentus inclusus in terra qui cum quadam uiolencia mouet aquam, si sit in superficie terre, uel etiam sub terra et subuertendo terram, facit eam apparere, sicut et fluctuatio accidit in mari propter uentos, non tamen fluctus sunt causa uentorum: hac enim ratione posset aliquis etiam terram dicere causam terremotus, quia terra agitata euertitur propter terremotum, sicut aqua effunditur: effusio enim aque est quedam euersio ipsius. Set tamen hec duo, scilicet terra et aqua, in hoc se habent ut materia, quia paciuntur et non agunt.

[91942] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 7 Deinde cum dicit: ubi autem simul, assignat causam alterius effectus. Et dicit quod quando simul cum terremotu fiunt fluctus in mari, causa est contrarietas uentorum: hoc enim fit quando uentus inclusus in terra qui agitat terram non potest repellere totaliter mare quod contrafertur a contrario uento, set tamen impellendo et coartando congregatur multum de aqua maris circa eundem locum. Cum ergo interior uentus uincatur ab exteriori, tunc necesse est quod mare erumpat super terram et faciat quasi diluuium. Et hoc dicit fuisse factum circa Achaiam, quia in mari fiabat auster, infra terram autem erat quasi uentus borealis, set quando fuit facta tranquillitas, scilicet contraria impugnatione uentorum et uento boreali recurrente infra terram quasi repulso, accidit simul et fluctuatio et terremotus, et maxime propter hoc quod mare obsistebat et non dabat locum perflandi uento subterraneo qui impetum faciebat; et sic dum contra se inuicem uim inferent mare et subterraneus uentus, uentus quidem subterraneus fecit terremotum, set ypostasis spiritus, id est mare quod subsistebat interiorem uentum, obtinendo fecit cataclismum.

[91943] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 8 Deinde cum dicit: secundum partem autem, assignat rationem quorundam accidencium terremotus ex habitudine ipsius ad terram. Et primo quantum ad hoc quod terremotus accidunt secundum partem; secundum quantum ad diuersos motus quibus terra mouetur, ibi: quando quidem igitur.

[91944] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 9 Dicit ergo primo quod terremotus non fiunt ita quod tota terra commoueatur, set secundum aliquam partem, et frequenter usque ad modicum locum, set non est ita de uentis. Ideo autem terremotus accidit secundum partes, quia exalationes que fiunt in illo loco et in uicinis locis conueniunt in unum, sicut et supra diximus quod siccitates aliquando accidunt in aliqua parte, uel etiam pluuie, propter congregationem exalationum humidarum in unum locum, et eadem ratione terremotus fiunt in aliqua modica parte terre. Set de uentis qui flant in aere non est sic, quia magis exalationes causantes eos disperguntur; uenti enim qui causant terremotus habent sub terra principium, ita quod omnes faciunt impetum ad unum locum; sol enim non tantum potest infra terram quantum potest supra terram, ut scilicet possit impedire dissoluendo congregationem exalationum sub terra sicut impedit supra terram; set super exalationes suspensas, id est eleuatas, in aere magis potest sol, ita ut cum acceperint principium a motu solis resoluente et eleuante eas, tunc fluant ad aliquod unum secundum differenciam locorum; et sic quandoque fit boreas, quandoque auster, quandoque autem aliquis alius uentus. Fluxus autem subterranei uenti, cum confluit ad unum ut post congregationem possit facere terremotum, non est nobis manifestus sicut fluxus uenti in aere ad unum tendentis; unde uenti apparent diffusi et ad longum spatium flantes, terremotus autem ad modicum.

[91945] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 10 Deinde cum dicit: Quando quidem igitur, assignat causam de diuerso modo agitationis terre. Et dicit quod quando fuerit multus spiritus congregatus, tunc mouet terram, et si sit motus in latum, fit quasi tremor; aliquando autem fit, set raro, in aliquibus locis motus terre per modum pulsus, quasi aliquid desubtus impellat terram sursum. Set hoc minus fit, quia non est facile quod tantum de exalatione conueniat in unum locum ut possit sic terram sursum impellere: multo enim est maior exalatio que colligitur secundum longitudinem et latitudinem terre quam que potest colligi a profundo. Set ubicunque factus fuerit terremotus per modum pulsus, egreditur ibi multitudo lapidum bulliencium sicut bulliencium in caldariis, eo quod propter uehemenciam motus causatur interius aliqua ignitio; et hoc modo dicit accidisse in subuersione quarundam terrarum.

[91946] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 11 Deinde cum dicit: in insulis autem ponticis, assignat causam quorundam particularium accidencium. Et dicit quod in insulis ponticis, id est que sunt in profundo maris, minus fiunt terremotus quam in insulis que sunt prope terram, quia multitudo maris infrigidat exalationes ut non resoluantur ad generationem uentorum; et iterum mare suo pondere prohibet et uim infert terre subsidenti ne possit moueri; iterum mare fluit propter uentos hac et illac, et sic non agitatur terra ei subposita a uentis; et quia etiam mare multum locum occupat secundum altitudinem et profunditatem, exalationes maris non concluduntur in terra, set eleuantur sursum, exalationes autem terre subsidentis mare consequuntur etiam exalationes maris in tendendo sursum, et ita non inclusis exalationibus sub terra non fiunt ibi terremotus. Set insule que sunt prope terram sunt quasi partes terre, unde eadem ratio est et de illis et de terra, ut in eis possit accidere terremotus: mare enim quod est intermedium propter suam paruitatem nullam habet uirtutem ad impediendum terremotum. Set insulas que sunt infra mare multum non contingit moueri nisi totum mare moueretur quod eas circumstat, et hoc est difficile propter causas predictas.

[91947] Super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 12 Vltimo recapitulat quod dictum est; et est manifestum in littera.



age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264