CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Marcum
a capite I ad caput XIII

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 1

[85621] Catena in Mc., cap. 1 l. 1 Hieronymus. Marcus Evangelista sacerdotium in Israel agens, secundum carnem Levita, ad dominum conversus, Evangelium in Italia scripsit, ostendens in eo quid et generi suo deberet Christus. Nam initium Evangelii in voce propheticae exclamationis instituens ordinem leviticae electionis ostendit, praedicans Ioannem Zachariae filium in voce Angeli emissum, dicens initium Evangelii Iesu Christi filii Dei. Hieronymus. Evangelion, Graece dicitur, Latine bona Annuntiatio praedicatur, quod proprie ad regnum Dei, et remissionem pertinet peccatorum: est enim Evangelium per quod venit redemptio fidelium, et beatitudo sanctorum. Quatuor autem Evangelia unum sunt, et unum quatuor. In Hebraeo Iehosua, in Graeco Soter, in Latino salvator dicitur. Masciach Hebraice, christos Graece, unctus Latine, idest rex, et sacerdos dicitur. Beda. Conferendum autem est hoc Evangelii principium principio Matthaei quo ait: liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham; hic autem dicitur filii Dei: ex utroque enim unus dominus Iesus Christus Dei et hominis filius est intelligendus. Et apte primus Evangelista filium hominis eum, secundus filium Dei nominat, ut a minoribus ad maiora paulatim sensus noster assurgeret, ac per fidem et sacramenta humanitatis assumptae, ad agnitionem divinae aeternitatis ascenderet. Apte etiam qui humanam erat generationem descripturus a filio hominis coepit, David scilicet, sive Abraham; apte etiam is qui librum suum ab initio evangelicae praedicationis inchoabat, filium Dei magis appellare voluit Iesum Christum, quia humanae erat naturae de progenie patriarcharum veritatem carnis suscipere, et divinae fuit potentiae Evangelium mundo praedicare. Hilarius de Trin. Non autem solo nomine contestatus est Christum filium Dei, sed etiam proprietate. Nos filii Dei sumus; sed non talis hic filius: hic enim verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.


Lectio 2

[85622] Catena in Mc., cap. 1 l. 2 Beda. Scripturus Evangelium Marcus, congrue primo ponit testimonia prophetarum, ut eo cunctis sine scrupulo dubietatis suscipienda quae scriberet intimaret, quo haec a prophetis antea praedicta esse demonstraret. Simulque uno eodemque Evangelii sui principio et Iudaeos, qui legem ac prophetas susceperant, ad suscipiendam Evangelii gratiam, ac sacramenta, quae ipsorum prophetae praedixerant, instituit; et gentiles, qui per Evangelii praeconia ad dominum venerant, ad auctoritatem quoque legis et prophetarum suscipiendam venerandamque provocat; unde dicit sicut scriptum est in Isaia propheta: ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam. Hieronymus de optimo genere interpretandi. Hoc autem non scribitur in Isaia; sed in Malachia novissimo duodecim prophetarum. Chrysostomus in Marc. Potest autem dici, quod falsitas est scriptoris. Vel aliter dicetur, quod duas prophetias in diversis locis dictas a duobus prophetis, in unum congregans posuit. In Isaia enim propheta post Ezechiae describitur historiam: vox clamantis in deserto; in Malachia vero: ecce mitto Angelum meum. Secundus igitur Evangelista duas prophetias posuit ut ab Isaia dictas, et ad unam lectionem hoc referens, tacens vero a quo dicatur ecce mitto Angelum. Augustinus de quaest. novi et Veter. Testam. Sciens enim omnia ad auctorem referenda, dicta haec ad Isaiam revocavit, qui sensum istum prior intimaverat. Denique post verba Malachiae statim subiecit dicens vox clamantis in deserto: ut iungeret verba utriusque prophetae ad unum sensum pertinentia, sub prioris prophetae persona. Beda. Vel aliter intelligendum est: quia etsi non haec verba inveniuntur in Isaia, sensus tamen eorum invenitur in multis aliis locis; et manifestius in hoc quod subiunxit vox clamantis in deserto. Nam quod dixit Malachias mittendum Angelum ante faciem domini, qui praepararet vias eius, hoc est quod dixit Isaias vocem clamantis in deserto audiendam, quae diceret parate viam domini. In utraque autem sententia similiter paranda via domini praedicatur. Potuit autem fieri ut animo Marci Evangelium conscribentis pro Malachia Isaias occurrerit, ut fieri solet; quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente legere potuerunt; nisi cogitaret, recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae. Sic enim insinuatur quaecumque per prophetas spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. Hieronymus vox pneumatos agiu, per Malachiam ad patrem sonat de filio, qui est facies patris, unde agnitus est. Beda. Angelus autem vocatur Ioannes, non naturae societate, iuxta haeresim Origenis, sed officii dignitate: Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur; quo nomine recte appellari potuit homo ille qui fuit missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et venientem in carne dominum mundo nuntiaret: cum constet omnes qui sacerdotio funguntur ob evangelizandi officium Angelos posse vocari, dicente propheta Malachia: labia sacerdotis custodiunt scientiam; et legem requirunt ex ore eius, quia Angelus est domini exercituum. Theophylactus. Praecursor igitur Christi Angelus dicitur propter vitam angelicam et reverentiam excelsam. Quod autem dicitur ante faciem tuam, hoc significat quasi diceret, iuxta te est nuntius tuus; unde ostenditur propinquitas praecursoris ad Christum: etenim iuxta reges ambulant qui propinqui sunt magis. Sequitur qui praeparabit viam tuam ante te: per Baptismum enim praeparavit animas Iudaeorum, ut Christum susciperent. Hieronymus. Vel via domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam Deus ad nos descendit, et nos ad illum ascendimus: hinc autem initium praedicationis Ioannis fuit: poenitentiam agite. Beda. Sicut autem Ioannes Angelus potuit vocari pro eo quod faciem domini evangelizando praevenit; ita recte appellari et vox potuit, quia verbum Dei sonando praeibat; unde sequitur vox clamantis in deserto. Constat enim quod unigenitus filius verbum patris vocatur; et ex ipsa nostra locutione cognoscimus quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Hieronymus. Dicitur autem vox clamantis, quia clamor ad surdos, et longe positos, sive cum indignatione fieri solet; quae Iudaico certum est populo evenisse, dum longe est a peccatoribus salus; et aures suas obturaverunt sicut aspides surdae: et indignationem, et iram, et tribulationem a Christo audire meruerunt. Chrysostomus. Per hoc autem quod dicitur in deserto, manifeste ostendit prophetia, non in Ierusalem divina fieri dogmata, sed in deserto. Quod implebatur ad litteram, Ioanne Baptista in deserto Iordanis verbi Dei apparitionem salutiferam praedicante. Ostendit etiam sermo propheticus praeter desertum quod a Moyse ostensum fuit, ubi semitas faciebat, aliud esse desertum, in quo praesentem esse salutem Christi praedicabat. Hieronymus. Vel in deserto fit vox, et clamor, quia deserti erant a spiritu Dei, sicut domus vacans et scopata; deserti etiam a propheta, rege atque sacerdote. Beda. Quid autem clamaret aperitur cum subditur parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis enim qui fidem rectam, et opera bona praedicat, quid aliud quam venienti domino ad corda audientium viam parat, ut haec scilicet corda vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret? Rectas autem semitas facit, dum mundas in animo cogitationes per sermonem praedicationis format. Hieronymus. Vel aliter. Parate viam domini; hoc est, poenitentiam agite, et praedicate: rectas facite semitas eius, ut via regia incedentes proximos nostros ut nos, et nosmetipsos ut proximos diligamus: qui enim semetipsum diligit, et non diligit proximum, ad dexteram declinat: nam multi bene agunt, sed bene non corrigunt, ut fuit Heli; et qui semetipsum odiens, proximum diligit ad sinistram divertit: multi enim bene corrigunt, sed non bene agunt, ut fuerunt Scribae et Pharisaei. Semitae autem post viam sequuntur, quia mandata moralia post poenitentiam explanantur. Theophylactus. Vel via est novum testamentum, semitae vero vetus, quasi attritum: ad viam enim necesse erat praeparari, scilicet ad novum testamentum; veteris autem testamenti semitas rectas fieri oportebat.


Lectio 3

[85623] Catena in Mc., cap. 1 l. 3 Hieronymus. Secundum praemissam Isaiae prophetiam via domini a Ioanne paratur per fidem et Baptismum et poenitentiam; rectae semitae fiunt per austera indicia vestis cilicinae, et zonae pelliceae, et cibi locustini, et mellis silvestris, et humillimae vocis; unde dicitur fuit Ioannes in deserto. Ioannes enim, et Iesus quaerunt quod in deserto amissum est; ubi vicit Diabolus, ibi vincitur; ubi cecidit homo, ibi exurgit. Ioannes autem gratia Dei interpretatur; a gratia autem narratio incipit; sequitur enim baptizans; per Baptismum enim gratia datur, qua peccata gratis dimittuntur. Quod autem consummatur per sponsum, initiatur per paranymphum: unde catechumeni, hoc est instructi, incipiunt per sacerdotem, et chrismantur per episcopum; et ad hoc designandum subditur et praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Beda. Liquet quia Ioannes Baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; sed Baptismum in remissionem peccatorum dare non potuit; remissio etenim peccatorum in solo Baptismo Christi nobis tribuitur. Dicitur ergo praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum: quoniam Baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat verbo praedicationis, ita Baptismum poenitentiae quo peccata solvuntur praecurreret suo Baptismate, quo peccata solvi non possunt. Theophylactus. Baptisma Ioannis non habebat remissionem peccatorum, sed poenitentiam solam afferebat hominibus: praedicabat ergo Baptisma poenitentiae, hoc est quo duceret Baptismus poenitentiae, nempe in remissionem peccatorum, ut hi qui poenitentiam agentes, Christum reciperent, remissionem reciperent peccatorum. Hieronymus. Per Ioannem autem sicut per amicum sponsi inducitur sponsa ad Christum, sicut per puerum Rebecca ad Isaac; unde sequitur et egrediebatur ad illum omnis Iudaea regio, et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine: confessio enim, et pulchritudo in conspectu eius. Scilicet sponsi. Desilit enim sponsa de camelo, cum humiliat se nunc Ecclesia viso viro Isaac, idest Iesu Christo. Iordanis autem descensio aliena interpretatur, ubi peccata abluuntur. Nos enim olim alienati a Deo per superbiam, per Baptismi symbolum humiliati erigimur in alta. Beda. Exemplum autem hinc sumitur confitendi peccata, ac meliorem vitam promittendi, eis qui Baptisma desiderant, per hoc quod subditur confitentes peccata sua. Chrysostomus in Matth. Quia vero Ioannes poenitentiam praedicabat, poenitentiae signa gerebat in vestitu et cibo; unde sequitur et erat Ioannes vestitus pilis camelorum. Beda. Pilis, inquit, vestitus, non lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae est mollioris. Zona autem pellicea, qua accinctus fuit, ut Elias, mortificationis indicium est. Porro quod sequitur et locustas et mel silvestre edebat, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Hieronymus. Vestis autem Ioannis et cibus et potus totam austeram vitam praedicantium significat, et futuras gentes ad gratiam Dei, quae est Ioannes, intus et foris esse coniungendas: pilis enim cameli divites gentium significantur, et zona pellicea pauperes mundo mortui, et locustis errantibus sapientes huius mundi; qui stipulas Iudaeis aridas relinquentes, frumenta mystica curribus trahunt, et in calore fidei saltus in altum dant, et melle silvestri fideles inspirati de inculta silva saginantur. Theophylactus. Vel aliter. Vestis de pilis camelorum doloris erat ostensivum, innuente Ioanne, quod poenitentem dolere oportet. Dolorem enim saccus significat, zona vero pellicea mortificationem Iudaici significat populi; esca autem Ioannis non solum abstinentiam notat, sed etiam est indicium spiritualis escae, qua tunc populus vescebatur, non quid altum intelligens, sed tamen in alta saliens, iterumque se deprimens: talis enim est locusta, in altum saliens, et iterum cadens. Sic igitur et melle quidem vescebatur populus quod erat ex apibus natum, scilicet ex prophetis, non tamen domesticum, sed silvestre: habebant enim Scripturas Hebraei, sicut mel quoddam; sed non bene intelligebant. Gregorius Moralium. Vel ipsa ciborum specie designavit dominum quem praevenit qui, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edit; quia vero Iudaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit, quae subito saltus dantes, protinus ad terram cadunt. Saltus enim Iudaei dabant, cum praecepta domini se implere promitterent; sed ad terram cadebant, cum per prava opera hoc se audisse denegarent. Habebant ergo saltum per vocem et casum per actionem. Beda. Potest etiam habitus, et victus Ioannis qualitatem internae conversationis eius exprimere: namque austerioribus utebatur indumentis, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit: zonam pelliceam habebat circa lumbos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis; locustas et mel silvestre edebat, quia dulce quiddam sapiebat turbis praedicatio eius, existimante populo ne ipse esset Christus; sed potius finem sortita est, intelligentibus eius auditoribus quia non ipse Christus, sed praecursor, et propheta esset Christi. In melle etenim dulcedo, in locustis est alacer volatus; unde sequitur et praedicabat dicens: veniet fortior me post me. Glossa. Hoc dicebat ad removendum turbae opinionem, quae eum Christum esse credebat; fortiorem autem Christum esse praenuntiat, qui remissurus erat peccata, quod ipse facere non valebat. Hieronymus. Quis etiam fortior est gratia qua abluuntur peccata, quam Ioannes significat? Ille nimirum qui septies et septuagies dimittit peccata. Gratia quidem prior est, sed semel dimittit peccata per Baptismum; misericordia vero ad miseros ab Adam usque ad Christum per septuaginta septem generationes, et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Chrysostomus in Matth. Ne autem aestimaretur hoc secundum comparationem sui ad Christum dicere, subiungit cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Non est autem idem solvere corrigiam calceamentorum eius, quod hic Marcus dicit, et calceamenta portare, quod dicit Matthaeus. Et quidem narrationis ordinem prosequentes Evangelistae, nec in aliquo fallentes, dicunt utrumque Ioannem dixisse secundum alterum sensum; commentantes vero circa hoc differenter exposuerunt unumquodque: corrigiam enim vocant ligamen calceamentorum. Ad excellentiam igitur potestatis Christi, et divinitatis magnitudinem extollendam hoc dicit, ac si diceret: neque in ministri ordine deputari sufficiens sum. Magnum enim est in his quae sunt corporis Christi quasi procumbendo inferius attendere, et imaginem supernorum inferius videre, et solvere unumquodque inexplicabilium quae sunt circa mysterium incarnationis. Hieronymus. Calceamentum enim in extrema parte corporis est: in fine enim ad iustitiam est salvator incarnatus: unde per prophetam dicitur: in Idumaeam extendam calceamentum meum. Gregorius in Evang. Calceamenta etiam ex mortuis animalibus fiunt. Incarnatus ergo dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Vel aliter. Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Recte ergo se indignum esse ad solvendam corrigiam calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Theophylactus. Intelligitur vero etiam sic. Omnes qui veniebant, et a Ioanne baptizabantur, per poenitentiam solvebantur a ligamine peccatorum in Christum credendo. Igitur omnium aliorum Ioannes sic solvebat corrigiam, idest vinculum peccatorum: Iesu vero non valuit corrigiam solvere, quia non invenit in eo peccatum. Beda. Sic ergo Ioannes dominum non adhuc manifeste dominum aut Dei filium, sed tantum virum se fortiorem praedicat. Non enim rudes adhuc auditores tanti capiebant arcana sacramenti, quod filius Dei aeternus, homine assumpto ex virgine, denuo natus esset in mundum: sed paulatim per agnitionem glorificatae humilitatis introducendi erant ad fidem divinae aeternitatis: quibus tamen latenter Deum hunc esse verum declarans subdit ego baptizo vos in aqua, ille vero baptizabit vos in spiritu sancto. Cui enim dubium est nullum posse alium gratiam spiritus sancti nisi Deum dare? Hieronymus. Quid enim interest inter aquam et spiritum sanctum qui ferebatur super aquas? Aqua ministerium est hominis, spiritus vero mysterium Dei est. Beda. Baptizamur autem a domino in spiritu sancto, non solum cum in die Baptismatis fonte vitae in remissionem peccatorum abluimur, verum etiam quotidie per gratiam eiusdem spiritus ad agenda quae Deo placent accendimur.


Lectio 4

[85624] Catena in Mc., cap. 1 l. 4 Hieronymus. Marcus Evangelista, sicut cervus ad fontes aquarum desiderans, saltus in planis et arduis dat, et velut apis melliflua flores summatim degustat; unde a Nazareth venientem Iesum enarravit dicens et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est a Ioanne in Iordane. Chrysostomus. Alterum siquidem Baptisma ordinans, ad Ioannis venit Baptisma; quod respectu sui Baptismi incompletum erat, a Iudaico vero Baptismate alienum, tamquam in amborum medio existens, ut per Baptismi naturam ostendat, quia non in peccati remissionem baptizatur, aut quasi indigens spiritus sancti acceptione: his enim ambobus Baptisma Ioannis carebat. Baptizatus est autem ut notus omnibus fieret, et in eum crederent; et ad implendum omnem iustitiam, quae est observatio mandatorum: mandatum siquidem erat hominibus Baptismum subire prophetae. Beda. Baptizatus est, et ut Baptismate suo Ioannis Baptisma comprobaretur, et ut Iordanis aquam sanctificans, per descensionem columbae, spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum; unde sequitur et statim ascendens de aqua, vidit apertos caelos, et spiritum sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Aperiuntur autem caeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus Ezechiel in principio voluminis sui eos apertos esse commemorat. Hoc autem, quod apertos caelos post Baptisma vidit, nostri utique gratia factum est, quibus per lavacrum regenerationis ianua panditur regni caelestis. Chrysostomus in Matth. Vel ut de caelis hominibus sanctificatio tribuatur, ac terrena caelestibus coniungantur. Spiritus autem sanctus super eum descendisse dicitur, non tamquam tunc primum ad eum accesserit (non enim ab eo umquam fuerat derelictus), sed ut ostenderet Christum qui a Ioanne praedicabatur, tamquam digito quodam fidei omnibus demonstratum. Beda. Quod etiam in Baptismum descendere visus est spiritus sanctus, signum erat conferendae nobis in Baptismo gratiae spiritualis. Hieronymus. Haec est unctio Christi secundum carnem, scilicet spiritus sanctus, de qua dicitur: unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Beda. Bene autem in specie columbae descendit spiritus sanctus, quod multum simplex est animal, atque a malitia fellis alienum, ut figurate nobis insinuaret quia simplicia corda quaerit, nec habitare dignatur in mentibus impiis. Hieronymus. In specie etiam columbae spiritus sanctus descendit, quia in cantico de Ecclesia canitur: sponsa mea, amica mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Ioseph, et mea dilecta in Ioanne Baptista, columba in Christo et apostolis, quibus dicitur: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Beda. Sedit autem columba super caput Iesu, ne quis putaret vocem patris ad Ioannem factam, non ad dominum. Bene autem addidit manentem in ipso: hoc enim est Christo speciale ut implens eum semel spiritus sanctus nunquam recedat. Nam fidelibus eius ad signa virtutum, et miracula facienda aliquando gratia spiritus confertur, aliquando tollitur; quibus tamen ad operationem pietatis et iustitiae, ad amorem Dei et proximi conservandum numquam gratia spiritus abest. Ipsum autem qui baptizandus cum aliis ad Ioannem venit, verum esse filium Dei in spiritu sancto baptizare volentem vox patris docuit; unde sequitur et vox facta est de caelis: tu es filius meus dilectus, in te complacui. Non autem per hoc ipse filius quod nesciebat docetur; sed nobis quid credere debeamus ostenditur. Augustinus de Cons. Evang. Unde Matthaeus ait dictum esse: filius meus dilectus, quia ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse filius esset Dei. Si autem quaeris quid horum in illa voce sonuerit; quodlibet accipe, dummodo intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quod autem Deus in filio sibi placuisse videatur, admonemur ex eo quod dictum est in te complacui. Beda. Nos quoque vox eadem docuit per aquam ablutionis, et spiritum sanctificationis Dei posse filios effici; mysterium etiam Trinitatis in Baptismate demonstratur. Filius baptizatur, spiritus descendit in specie columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur. Hieronymus. Moraliter et nos de volubilitate mundi, odore florum, et munditie tracti, cum adolescentulis post sponsum currimus, et Baptismi sacramento de duobus fontibus dilectionis Dei et proximi, gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe caelestia secreta mundi cordis oculis intuemur. Dehinc spiritum sanctum spiritu contrito et humiliato cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate numquam cadente manentem suscipimus. Et vox domini de caelis ad nos a Deo dilectos dirigitur: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, et tunc in nobis complacet pater cum filio, et spiritu sancto, quando efficimur unus spiritus cum Deo.


Lectio 5

[85625] Catena in Mc., cap. 1 l. 5 Chrysostomus in Matth. Quia Christus omnia ad doctrinam nostram operabatur, et sustinebat, incepit post Baptismum ab eremi habitatione, et pugnavit contra Diabolum, ut unusquisque baptizatorum tentationes maiores patienter sustineat post Baptismum, nec turbetur tamquam praeter spem hoc contingente, sed omnia sustinens maneat triumphator. Etsi enim Deus permittat tentationes fieri multis aliis modis, ob hoc etiam permittit, ut cognoscas quod homo tentatus in maiori honore constituitur: non enim accedit Diabolus nisi ubi aliquem in maiori honore viderit constitutum; et ideo dicitur et statim expulit eum spiritus in desertum. Propter hoc autem non ostendit eum simpliciter euntem in desertum, sed expulsum, ut hoc intelligas fieri iuxta divinae dispositionis verbum: per quod etiam innuit ne homo seipsum in tentationem ingerat, sed aliunde in tentationem quasi expulsos victores existere. Beda. Verum ne cui veniret in dubium a quo eum spiritu expulsum diceret in desertum, consulte Lucas primo posuit quod Iesus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane; ac deinde intulit: et agebatur a spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus spiritu sancto, quo volebat digrediens, quae volebat agebat. Chrysostomus in Matth. Expulit autem eum spiritus in desertum: quia enim Diabolum ad tentandum provocare proponebat, non solum fame, sed etiam loco occasionem dedit: tunc enim maxime Diabolus se ingerit, cum videt aliquos solitarios permanentes. Beda. Secedit etiam in desertum, ut nos doceat relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis per omnia servire mandatis. Tentatur solus a Diabolo, ut nobis insinuet, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur; unde sequitur et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Tentatur autem quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, ut indicet quia quamdiu hic viventes domino servimus, sive prospera blandiantur, quod ad dies pertinet, seu adversa fiant, quod noctis figurae congruit, toto tempore adversarius adsit, qui iter nostrum tentando impedire non cessat: quadraginta enim dies et noctes totum huius saeculi tempus insinuant: quia quadripartitus est mundus, in quo domino famulamur; decem vero sunt praecepta per quorum observantiam contra hostem certamus; decem autem quater ducta, quadraginta fiunt. Sequitur eratque cum bestiis. Chrysostomus. Hoc autem dicit ut ostendat quale erat desertum: invium enim erat hominibus, et bestiis plenum. Sequitur et Angeli ministrabant ei. Post tentationem enim, et victoriam contra Diabolum, operatus est hominum salutem. Et sicut apostolus dicit: Angeli in ministerium mittuntur propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Notandumque est, quod vincenti tentationem assistunt Angeli ministrantes. Beda. Considerandum etiam, quod Christus inter bestias commoratur ut homo, sed ministerio utitur angelico ut Deus. Et nos cum in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium Angelorum meremur; a quibus corpore absoluti ad aeternam beatitudinem transferemur. Hieronymus. Vel tunc bestiae pacatae nobiscum sunt, sicut in arca animalia munda cum immundis, cum caro non concupiscit adversus spiritum; post hoc Angeli ministri mittuntur nobis, ut responsa et solatia cordibus vigilantibus dent.


Lectio 6

[85626] Catena in Mc., cap. 1 l. 6 Chrysostomus. Marcus Evangelista Matthaeum in ordine sequitur; et ideo postquam dixit Angelos ministrare, subiungit postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam. Post tentationes, et Angelos ministrantes recedit in Galilaeam, instruens nos non resistere violentiis malignorum. Theophylactus. Et ut ostendat nobis quod in persecutionibus decet recedere, et non expectare; cum vero inciderimus, decet sustinere. Chrysostomus. Recessit etiam ut ad doctrinam et sanationes seipsum conservaret priusquam pateretur; hisque omnibus adimpletis, fieret obediens usque ad mortem. Beda. Ioanne tradito, recte incipit dominus praedicare; unde sequitur praedicans Evangelium regni Dei. Desinente enim lege, consequenter oritur Evangelium. Hieronymus. Cessante umbra, adest veritas; Ioannes in carcere, lex in Iudaea, Iesus in Galilaea, Paulus in gentibus praedicans Evangelium regni. Regno enim terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum tribuitur sempiternum. Honor autem terrenus spumae aquae, vel fumo, vel somnio comparatur. Beda. Nemo autem putet traditionem Ioannis in carcerem statim post ieiunium quadraginta dierum domini factam; quisquis enim Evangelium Ioannis legerit, inveniet dominum ante traditionem Ioannis multa docuisse, et multa miracula fecisse: habes enim in Evangelio ipsius: hoc fecit initium signorum Iesus; et postea: necdum enim erat missus Ioannes in carcerem. Fertur autem quia cum legisset Ioannes Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Praetermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam clauderetur Ioannes in carcere, gesta narravit. Cum ergo dixisset Marcus, quia venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni, subiungit, dicens quoniam impletum est tempus, et appropinquabit regnum Dei. Chrysostomus. Siquidem completo tempore, quando scilicet venit plenitudo temporis, misitque Deus filium suum, conveniens fuit humanum genus ultimam consequi Dei dispensationem: et ideo dicit, quod appropinquabit regnum Dei. Regnum autem Dei idem est secundum substantiam cum regno caelorum, quamvis differt ratione: regnum enim Dei intelligitur quo Deus regnat; hoc vero est in regione viventium, quando facie ad faciem Deum videntes, in bonis promissis existent. Sive amorem quis velit suscipere illam regionem, sive aliquam aliam confirmationem eorum qui imaginem induunt supernorum, quae per caelos intelliguntur. Satis enim apparens est quod regnum Dei neque loco, neque tempore concluditur. Theophylactus. Vel completum esse dicit dominus tempus legis; quasi diceret: usque ad tempus praesens operabatur lex; amodo operabitur regnum Dei, quod est secundum Evangelium conversatio, quae convenienter assimilatur regno caelorum. Cum enim vides aliquem carne indutum secundum Evangelium vivere, numquid non dices, quoniam iste habet regnum caelorum? Quod non est esca, et potus; sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Sequitur poenitemini. Hieronymus. Poenitentiam enim agit qui vult aeterno bono, scilicet regno Dei, adhaerere. Qui enim desiderat nucleum, frangit nucem. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat; periculum maris, spes lucri delectat; dolorem medicinae, spes salutis mitigat. Praeconia autem Christi illi narrare digne possunt qui ad palmam indulgentiae meruerunt pervenire: et ideo postquam dixit poenitemini, subiunxit et credite Evangelio; nam nisi credideritis, non intelligetis. Poenitemini igitur, et credite; idest, renuntiate operibus mortuis: quid enim prodest credere sine bonis operibus? Non tamen bonorum operum meritum adducit ad fidem; sed fides incipit, ut bona opera consequantur.


Lectio 7

[85627] Catena in Mc., cap. 1 l. 7 Glossa. Posita praedicatione Christi ad turbas, agit Evangelista de vocatione discipulorum, quos fecit suae praedicationis ministros; unde sequitur et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius. Theophylactus. Sicut Ioannes Evangelista refert, praecursoris erant discipuli Petrus et Andreas. Videntes vero quod Ioannes de Iesu testimonium dederat, adiuncti sunt ei; post haec dolentes, quia Ioannes traditus erat, ad artem propriam sunt reversi; unde sequitur mittentes retia in mare: erant enim piscatores. Vide autem eos de laboribus propriis enutritos, et non ex iniquitate: tales enim digni erant Christi primi discipuli fieri; unde subditur et dixit eis Iesus: venite post me. Nunc secundo illos vocat: est enim haec secunda vocatio respectu illius quae legitur in Ioanne. Ad quid autem vocentur, ostenditur cum subditur faciam vos fieri piscatores hominum. Remigius. Quia per rete sanctae praedicationis, pisces, idest homines, de profundo pelagi, idest infidelitatis, ad lucem fidei traxerunt. Admiranda autem est ista piscatio. Pisces enim cum capiuntur, mox moriuntur; homines cum capti sunt, verbo praedicationis potius vivificantur. Beda. Piscatores autem, et illitterati mittuntur ad praedicandum, ut fides credentium in virtute Dei, non in eloquentia atque in doctrina esse putaretur. Sequitur et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. Theophylactus. Non enim oportet intervallum facere; sed statim sequi dominum. Post hos vero piscatur Iacobum et Ioannem: quia et illi pauperes existentes, tamen senectutem nutriebant paternam; unde sequitur et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei. Reliquerunt autem patrem, quia in sequela Christi eos erat impediturus. Sic et tu cum a parentibus impediris, relinque eos, et accede ad Deum. Ostenditur autem quod Zebedaeus non credidit; mater vero apostolorum credidit, quae secuta est Christum mortuo Zebedaeo. Beda. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, cum Lucas dicat Iacobum et Ioannem vocatos fuisse ad adiuvandum Petrum et Andream, et Christum Petro tantum dixisse: noli timere: ex hoc iam homines eris capiens; simul tamen, subductis ad terram navibus, eos fuisse secutos. Unde intelligendum est, hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et postmodum ad capturam piscium eos ex more remeasse, ut postea fieret quod Marcus hic narrat. Tunc enim secuti sunt dominum, non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed tamquam vocantem, ac iubentem ut sequerentur. Hieronymus. Mystice autem hac quadriga piscatorum vehimur ad aethera, ut Elias; his quatuor angulis construitur prima Ecclesia; his quatuor litteris Hebraicis, tetragrammaton, nomen domini agnoscitur a nobis, quibus simili exemplo praecipitur ut audiamus vocem domini vocantis, et obliviscamur populum vitiorum, et domum paternae conversationis, quae est stultitia Deo, et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer inanis, qui pendet in nihilum, navem pristinae conversationis abominantes. Pellibus enim mortuis tegitur Adam, qui est genitor noster secundum carnem; et nunc, deposito vetere homine cum actibus suis, novum sequentes hominem, pellibus tegimur Salomonis, quibus sponsa gloriatur se esse formosam factam. Simon autem obediens, Andreas virilis, Iacobus supplantans, Ioannes gratia in Latino sonant: quibus quatuor nominibus in agmen domini coniungimur, obedientia ut audiamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut perseveremus, gratia ut conservemur: quae quatuor virtutes cardinales dicuntur; per prudentiam enim obedimus, per iustitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentem calcamus, per fortitudinem gratiam Dei meremur. Theophylactus. Scias item primum hic vocari actionem, deinde contemplationem; Petrus enim activae symbolum est, ferventior enim erat aliis, sicut activa est; Ioannes vero contemplationem significat, plus enim de rebus divinis disserit Ioannes.


Lectio 8

[85628] Catena in Mc., cap. 1 l. 8 Hieronymus. Marcus dicta Evangelii in seipso, non in seipsis disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat; unde sabbatis primam virtutem narrat, dicens et ingrediuntur Capharnaum. Theophylactus. A Nazareth recedens. In die autem sabbati, quando Scribae congregabantur, tunc docens synagogam intravit; unde sequitur et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos: etenim lex ad hoc sabbatis otio vacare iubebat, ut lectioni studentes convenirent in unum. Docebat autem Christus arguendo, non adulando, sicut Pharisaei; unde sequitur et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Docebat etiam in potestate, transmutans homines ad bonum, et per poenam non credentibus minabatur. Beda. Scribae etiam docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis; Iesus vero quasi Deus et dominus ipsius Moysi pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege, vel commutans praedicabat populis, ut in Matthaeo legimus: dictum est antiquis (...) ego autem dico vobis.


Lectio 9

[85629] Catena in Mc., cap. 1 l. 9 Beda. Quoniam invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari; et ideo dicitur et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo. Chrysostomus. Spiritus quidem Angelus, et aer, et anima nuncupatur, et etiam spiritus sanctus. Ne igitur propter communicantiam nominis, in errorem decidamus, addit immundo: immundus autem dicitur propter impietatem, ac elongationem a Deo, et quia omnibus immundis, et pravis operationibus se immiscet. Augustinus de Civ. Dei. Contra superbiam porro Daemonum quantam virtutem habeat Dei humilitas, quae in forma servi apparuit, ipsi Daemones ita sciunt ut eidem domino infirmitate carnis induto haec exprimerent; sequitur enim et exclamavit dicens: quid nobis, et tibi, Iesu Nazarene? Venisti ante tempus perdere nos. Clarum est in his verbis quod in eis et scientia erat, et caritas non erat: poenam quippe suam formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Beda. Daemones enim dominum in terris cernentes, se continuo iudicandos credebant. Chrysostomus. Vel hoc ita dicit, quasi diceret: auferens immunditiam, divinamque imponens cognitionem hominum animabus, nobis locum in hominibus non das. Theophylactus. Exire enim ab homine perditionem suam existimat Daemon: immisericordes enim existunt Daemones, malum aliquod pati se existimantes cum homines non molestant. Sequitur scio quod sis sanctus Dei. Chrysostomus. Quasi diceret: considero adventum tuum: non enim firmam ac certam adventus Dei habebat notitiam. Sanctum autem dicit eum, non unum de pluribus, quia et sanctus erat unusquisque prophetarum, sed unum eum esse denuntiat: per articulum enim qui in Graeco ponitur unum ostendit; per timorem vero, omnium dominum recognoscit. Augustinus. De Civ. Dei. Tantum enim eis innotuit quantum voluit; tantum autem voluit quantum oportuit. Sed innotuit non sicut Angelis sanctis, qui eius, secundum id quod est Dei verbum, participata aeternitate perfruuntur; sed sicut eis terrendis innotescendus fuit, ex quorum tyrannica potestate fuerat liberaturus praedestinatos. Innotuit ergo Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua. Chrysostomus. Non autem volebat veritas testimonia spirituum immundorum; unde sequitur et comminatus est ei Iesus, dicens: obmutesce, et exi de homine. Unde dogma salutiferum nobis datur, ne credamus Daemonibus quantumcumque denuntient veritatem. Sequitur et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exivit ab eo. Quia enim homo ille tamquam sapiens loquebatur, ac discrete verba proferebat, ne putaretur quod non ex Daemone, sed ex corde verba componeret, virum discerpi permisit a Daemone, ut ostenderet Daemonem esse qui loquebatur. Theophylactus. Ut videntes cernerent a quo malo liberabatur homo, et propter miraculum crederent. Beda. Potest autem videri contrarium, quomodo discerpens, vel, sicut quidam codices habent, convexans eum exiverit, cum nihil ei nocuerit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas dicit: et cum proiecisset eum Daemonium in medium, exiit ab eo, nihilque ei nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse Marcum convexans eum, sive discerpens, quod Lucas dicit: cum proiecisset eum in medium; et quod secutus ait: nihilque ei nocuit, hoc intelligitur, quod illa iactatio membrorum, atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent Daemonia exire etiam quibusdam membris amputatis, aut evulsis. Visa autem virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur doctrinae atque ad inquisitionem eorum quae audierant, per ea quae viderant, excitantur; unde sequitur et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent: ad hoc enim fiebant signa, ut per hoc Evangelio regni Dei quod praedicabatur, certius crederetur, dum hi qui caelestia terrigenis gaudia promittebant, caelestia in terris ac divina opera monstrabant. Prius autem, teste Evangelista, erat docens eos quasi potestatem habens, et nunc turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et obediunt ei. Sequitur et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae. Glossa. Ea enim quae homines multum mirantur prompte divulgant: quia ex abundantia cordis os loquitur. Hieronymus. Mystice autem Capharnaum villa consolationis interpretatur, sabbatum autem requies. Homo in spiritu immundo requie et consolatione sanatur, ut locus et tempus congruant saluti. Homo in spiritu immundo genus humanum est, in quo immunditia regnavit ab Adam usque ad Moysen: nam sine lege peccaverunt, et sine lege perierunt. Qui sciens sanctum Dei, obmutescere iubetur, dum scientes quidem Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae quam creatori. Spiritus discerpens hominem exiit ab eo. Appropinquante salute, appropinquavit tentatio: Pharao dimissurus Israel persequitur Israel, Diabolus contemptus surgit in scandala.


Lectio 10

[85630] Catena in Mc., cap. 1 l. 10 Beda. Primo debuit lingua serpentina, ne ultra virus spargeret, concludi; deinde femina, quae primo seducta est, a carnalis concupiscentiae febre sanari; unde dicitur et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. Theophylactus. Recessit enim, ut consuetudo erat in sabbato, circa vesperam ad edendum in discipulorum domum. Quae autem ministrare debebat, febribus tenebatur; unde sequitur recumbebat autem socrus Simonis febricitans. Chrysostomus. Discipuli autem tamquam exinde utilitatem aliquam recepturi non expectantes vespere, socrum Petri sanari precabantur; unde sequitur qui statim dicunt ei de illa. Beda. In Evangelio autem Lucae scriptum est quod rogaverunt illum pro ea. Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se, contra vitiorum quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium, et ea nonnumquam quae ipsi minime intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus, etiam non intellecta, dimittere, iuxta id quod Psalmista postulat: delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, domine. Unde et hic rogatus sanat; sequitur enim et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius. Theophylactus. Per hoc significatur, quod si aliquis infirmatur, a Deo curabitur, si sanctis ministraverit ob Christi amorem. Beda super Lucam. Quod autem sabbatis maxime medicinae, doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege, esse sed supra legem, nec Iudaicum eligere sabbatum; dilectamque domino esse requiem, si saluti studentes animarum ab opere servili, idest a cunctis contineamus illicitis. Sequitur et continuo dimisit eam febris; et ministrabat eis. Sanitas quae domini confertur imperio, simul tota redit, tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adiuvant, ministrare sufficiat. Si autem virum a Daemonio liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; convenienter femina a febribus ad imperium domini curata carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore, per continentiae praecepta frenatam. Hieronymus. Febris enim intemperantiam significat, de qua nos filii synagogae per manum disciplinae, desiderii elevatione sanamur, et huius qui sanat nos ministramus voluntati. Theophylactus. Febricitat autem qui irascitur, ut ex ira manus effrenatus extendat; sed si ratio retineat manum eius, surgit, et sic ratio ministrat.


Lectio 11

[85631] Catena in Mc., cap. 1 l. 11 Theophylactus. Quia turbae considerabant neminem licere die sabbati curare, huius gratia solis expectabant occasum, ut curandos ad Iesum adducant; unde dicitur vespere autem facto, cum occidisset sol. Sequitur et curavit multos qui vexabantur variis languoribus. Chrysostomus. Per hoc autem quod dicit multos, omnes oportet intelligere, iuxta Scripturae consuetudinem. Theophylactus. Vel multos dicit; erant enim quidam infideles, qui minime curati sunt propter incredulitatem eorum. Multos ergo ex oblatis sanavit, illos scilicet qui fidem habebant. Sequitur et Daemonia multa eiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Augustinus de quaest. novi et Vet. Testam. Sciebant enim Daemonia Christum esse, qui per legem fuerat repromissus: omnia enim signa videbant in eo quae dixerant prophetae; mysterium autem divinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Beda. Quem enim dierum quadraginta ieiunio fatigatum Diabolus hominem cognoverat, nec tentando valuit an Dei filius esset, experiri; iam nunc per signorum potentiam vel intellexit, vel potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Dei filium non esse putavit, sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. Theophylactus. Ideo autem non sinebat loqui Daemonia, docens nos non credere eis, etiam si vera dicunt: si enim invenerint aliquos sibi credentes, veritatibus mendacia miscent. Chrysostomus. Non est autem contrarium ei quod hic dicitur hoc quod Lucas dicit quod exibant Daemonia a multis clamantia, et dicentia: quia tu es Christus filius Dei; subiunxit enim et increpans non sinebat ea loqui. Marcus enim multa sub brevitate pertransiens, circa finem praedictorum verborum loquitur. Beda. Mystice autem solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit: quamdiu in mundo sum, lux mundi sum; et sole occidente plures quam ante daemoniaci et aegroti sanantur, quia temporaliter in carne vivens paucos Iudaeorum docuit, omnibus per orbem gentibus fidei, salutisque dona transmisit. Hieronymus. Ianua autem regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem languoribus variis: varia etenim sunt vitia quibus languescit civitas mundi.


Lectio 12

[85632] Catena in Mc., cap. 1 l. 12 Theophylactus. Postquam dominus infirmos curavit, seorsum recedit; unde dicitur et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum: in quo docuit nos non facere aliquid ad apparentiam, sed, et si boni aliquid operamur, non propalare. Sequitur ibique orabat. Chrysostomus. Non quia oratione indigeret: ipse enim erat qui hominum orationes suscipiebat: sed haec quidem dispensative agens, forma bonae operationis nobis est factus. Theophylactus. Ostendit enim nobis quod Deo debet attribui, si aliquid boni facimus, et ei debemus dicere: quoniam omne datum optimum desuper est descendens a te. Sequitur et prosecutus est illum Simon, et qui cum illo erant. Chrysostomus. Lucas autem dicit turbas accessisse ad Christum, et dixisse quod Marcus hic dicit dixisse apostolos, subdens et cum venissent ad eum dixerunt ei: quia omnes quaerunt te. Non autem invicem contradicunt: suscepit enim Christus et post apostolos turbam coniungi Christi pedibus anhelantem. Gaudens autem eos suscipiebat, sed volebat eos dimittere, ut et reliqui doctrinae eius participes essent, tamquam non multo tempore in mundo moraturus; et ideo sequitur et ait: eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem. Theophylactus. Transit enim ad illos magis indigentes, quia doctrinam concludere non convenit in uno loco, sed ubique radios eius extendere. Sequitur ad hoc enim veni. Chrysostomus. In quo manifestat exinanitionis, idest incarnationis mysterium et divinitatis suae dominium, cum scilicet asserit sponte in mundum venisse. Lucas vero dicit: ad hoc missus sum, denuntians dispensationem, et Dei patris bonam voluntatem de filii incarnatione. Sequitur et erat praedicans in synagogis eorum in omni Galilaea. Augustinus de Cons. Evang. In hac autem praedicatione quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intelligitur etiam sermo domini habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus; quem Marcus omnino non commemoravit, nec aliquid simile ei dixit, nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim repetivit, quas dominus aliis locis dixit. Theophylactus. Doctrinae autem operationem immiscuit: praedicans enim postmodum fugavit Daemonia: sequitur enim et Daemonia eiciens: nisi enim ostenderet Christus miracula, eius sermoni non crederetur; sic et tu post doctrinam, operare ut non sit in te vacuus tuus sermo. Beda. Mystice autem si occasu solis mors exprimitur salvatoris, quare non diluculo redeunte resurrectio eius indicetur? Cuius manifestata luce abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus orabat, quia corda eorum per gratiam sancti spiritus ad virtutem orationis excitabat.


Lectio 13

[85633] Catena in Mc., cap. 1 l. 13 Beda. Postquam lingua serpentina Daemonum occlusa est, et femina, quae primo seducta est, a febre curata, tertio vir, qui male suadentis dicta coniugis audivit, ab erroris suis lepra mundatur, ut ipse esset ordo restaurationis in domino, qui erat ordo casus in protoplastis; unde sequitur et venit ad eum leprosus deprecans eum. Augustinus de Cons. Evang. De hoc leproso mundato talia Marcus connectit ut ipse intelligatur quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum quando dominus post sermonem de monte descendit. Et quia dominus ait: non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam indicavit quae leprosi maculam posset abluere. Verum sicut in domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur; sequitur enim et genuflexo dixit: domine, si vis, potes me mundare. In faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat; sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, et remedium postulavit; et ipsa confessio religionis et fidei plena est: in voluntate enim domini tribuit potestatem. Theophylactus. Non enim dixit: si Deum deprecatus fueris, sed si vis, quasi ipsum credens Deum. Beda. De voluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Sequitur Iesus autem misertus eius, extendit manum suam, et tangens eum ait illi: volo: mundare. Non, ut plerique Latinorum putant, iniungendum est, et legendum: volo mundare; sed separatim, ut primum dicat volo, deinde imperet: mundare. Chrysostomus super Matth. Propter hoc autem leprosum tangit, et non solo verbo contulit sanitatem, quia in lege a Moyse dictum est: qui leprosum tetigerit, immundus erit usque ad vesperum. Ut enim ostendat quod secundum naturam est haec immunditia, et quod lex non erat propter eum posita, sed propter homines puros, et quod ipse est proprie dominus legis, et quia non sicut servus infert, sed sicut dominus, sanitatem, leprosum tetigit congruenter, non tamen existente necessario tactu ad curationis operationem. Beda. Ideo etiam tetigit ut probaret quia contaminari non poterat qui alios liberabat. Simulque illud mirabile quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, inquit leprosus, potes me mundare. Volo, inquit; ecce habes voluntatem; mundare, iam habes pietatis effectum. Chrysostomus. Per hoc autem non solum opinionem leprosi non destruxit, sed magis confirmavit: verbo enim morbum fugat et quod leprosus verbo dixerat, hoc opere adimplevit; unde sequitur et cum hoc dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Beda. Nihil enim medium inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus: dixit enim, et facta sunt. Sequitur et comminatus est illi, statimque eiecit eum, et dixit ei: vide nemini dixeris. Chrysostomus. Quasi diceret: tempus nondum est mea opera praedicari; tua non indigeo praedicatione. Per hoc autem docet nos ex nostris operibus honorem apud homines pro retributione non quaerere. Sequitur sed vade, ostende te principi sacerdotum. Propter hoc autem hunc ad sacerdotem mittit salvator, ad probationem medelae, et ne extra templum fieret, sed in oratione cum populo computetur. Mittit etiam, quae sunt legis adimplens, ut Iudaeorum linguam maliloquam obturaret. Opus quidem ipse complevit, probationem operis illis dimittens. Beda. Ut scilicet intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Sequitur et offer pro emundatione tua quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Theophylactus. Praecepit quidem munus offerre quod habebant in consuetudine qui mundabantur offerre, tamquam in huiusmodi testimonium quod non erat contra legem, sed magis legem confirmabat, intantum quod ipse legis operaretur praecepta. Beda. Si quem vero movet quomodo dominus Iudaicum videtur approbare sacrificium, cum id non recipiat Ecclesia, meminerit, quod nondum obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. Theophylactus. Leprosus autem, quamvis dominus prohibuerit, beneficium patefecit; unde sequitur at ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem. Oportet enim beneficiatum gratum esse, et gratias reddere, etiam si benefaciens non indigeat. Gregorius Moralium. Merito autem quaeritur quidnam sit quod dominus quae gessit, abscondi iussit, et nec ad horam potuerunt abscondi? Sed notandum. Miraculum faciens taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut videlicet electi eius exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Non ergo voluit quicquam fieri, et minime potuit; sed quid velle eius membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas; unde subditur ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset. Chrysostomus. Leprosus enim ubique praedicabat mirabilem curationem, ita ut omnes currerent ad visum, et fidem curantis: ut propter hoc dominus in civitatibus evangelizare non posset, sed in eremis conversaretur; unde sequitur et conveniebant ad eum undique. Hieronymus. Mystice lepra nostra peccatum primi hominis est, quae a capite coepit quando regna mundi desideravit: radix enim omnium malorum est cupiditas; unde Giezi avaritiam secutus lepra suffunditur. Beda. Extenta vero manu salvatoris, hoc est incarnato Dei verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundatur. Hieronymus. Quae quidem lepra vero sacerdoti secundum ordinem Melchisedech ostensa, oblatione mundatur, eo dicente nobis: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Quod autem non poterat Iesus manifeste in civitatem introire, etc., significatur quod non omnibus manifestatus est Iesus, qui latis, atque plataneis serviunt laudibus, et propriis voluntatibus; sed his qui foras cum Petro exeunt, et in desertis locis sunt, quae elegit dominus ad orandum et reficiendum populum, qui scilicet deserunt delectationes mundi, et omnia quae possident, ut dicant: portio mea dominus. Gloria vero domini manifestatur his qui conveniunt undique, idest per plana, et ardua, quos nihil potest separare a caritate Christi. Beda. Post factum etiam in civitate miraculum secedit dominus in desertum, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque ob huius appetitum se sanandis curam adhibere corporibus.


Caput 2
Lectio 1

[85634] Catena in Mc., cap. 2 l. 1 Beda. Quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam his gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant, indulget; post desertum dominus redit in civitatem; unde dicitur et iterum intravit Capharnaum post dies octo. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus autem hoc miraculum quod sequitur, ita scribit tamquam in civitate domini factum sit, Marcus autem hoc in Capharnaum; quod difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth; quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse dominum, cum hoc fecerit in Capharnaum civitate Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Vel Matthaeus praetermisit quae gesta sunt postquam venit in civitatem suam, donec veniret Capharnaum, et sic adiungit de sanato paralytico, subiungens: et ecce offerebant ei paralyticum, postquam dixerat, quod venit in civitatem suam. Chrysostomus in Matth. Vel Capharnaum civitatem eius dixit Matthaeus, eo quod saepius illuc ibat, ac multa ibidem miracula perpetrabat. Sequitur et auditum est quod in domo esset; et convenerunt multi, ita ut non caperet eos domus neque ad ianuam. Laborem enim accedendi desiderium audiendi superabat. Post hoc paralyticum introducunt, de quo et Matthaeus et Lucas dicunt; unde sequitur et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor portabatur. Invenientesque multitudine ianuam obturatam, per eam non potuerunt aliquatenus introire; sperantes autem portatores eum qui portabatur curationis gratiam posse promereri, lectum cum onere sublevantes, nudato tecto intromiserunt cum lecto paralyticum ante faciem salvatoris: et hoc est quod subditur et cum non possent offerre eum, et cetera. Sequitur cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: fili, dimittuntur tibi peccata tua. Non quidem dixit fidem paralytici, sed portantium: contingit enim aliquando quod aliquis fide alterius convalescit. Beda. Intuendum sane quanti propria cuiuscumque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut totus homo repente interius exteriusque salvatus exurgeret, et aliorum merito aliis relaxarentur errata. Theophylactus. Ipsius etiam paralytici fidem vidit: etenim ille portari non sineret, nisi curationis fidem haberet. Beda. Curaturus autem hominem a paralysi dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum, artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Mira autem humilitas: despectum et debilem, totisque membrorum dissolutum compagibus filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere: aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Sequitur erant autem illic quidam de Scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: quid hic loquitur? Blasphemat. Cyrillus. Arguunt autem eum blasphemiae, mortis praecipitantes sententiam: erat enim in lege mandatum, quod quicumque blasphemaret in Deum, morte puniretur. Hoc autem ei imponebant, quia sibi attribuebat divinam potestatem remittendi peccata; unde subditur quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Solus enim iudex omnium potestatem habet dimittendi peccata. Beda. Qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem: et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Errant itaque Iudaei, qui cum Christum et Deum esse, et peccatum dimittere posse credant, Iesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Iesum et Christum esse, et peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti negare non audeant: nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans et occultorum cognitione, et virtute operum Deum se esse manifestat; nam sequitur quo statim cognito Iesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: quid ista cogitatis in cordibus vestris? In quo ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Theophylactus. Sed quamvis fuerint eorum cogitationes revelatae, tamen permanent insensibiles, non in hoc consentientes quod peccata valeat dimittere qui novit eorum corda; unde dominus certificat de curatione animae per curationem corporis, demonstrans per visibile invisibile, per id quod est facile difficilius: quamvis ipsi non ita crederent. Pharisaei enim difficilius credebant sanare corpus tamquam manifestum, animam vero curare facilius, quia invisibilis est medela; ita ut talia cogitarent: ecce corpus curare desinit, et invisibilem curat animam: magis autem si valuisset, corpus iam curasset et non ad invisibile refugisset. Salvator igitur, ostendens quod utraque potest, ait quid est facilius? Quasi dicat: ego quidem per corporis medelam, quae secundum veritatem facilior est, difficilior autem vobis videtur, ostendam vobis animae sanitatem, quae difficilior est. Chrysostomus. Et quia dicere, quam facere facilius est, adhuc manifesta erat contradictio, quia opus nondum erat manifestum: unde subdit ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis, etc.; quasi dicat: quoniam de verbo diffiditis, operationem inducam, quod erat invisibile confirmantem. Signanter autem dicit in terra dimittendi peccata, ut ostenderet quod humanae naturae potestatem divinitatis univit indivisibili unione; quia etsi factus est homo, tamen Dei verbum permansit; et si per dispensationem in terris cum hominibus conversaretur, non tamen prohibebatur miracula perpetrare, ac remissionem tribuere peccatorum: non enim humanitas diminuit aliquid de proprietatibus divinitatis, nec divinitas impedivit Dei verbum incommutabiliter, et veraciter in terris secundum carnem fieri filium hominis. Theophylactus. Dicit autem tolle grabatum tuum, ad maiorem miraculi certitudinem; ostendens quod non est secundum phantasiam, simulque ut ostenderet quod non solum curavit, sed et fortitudinem dedit: sic animas non solum a peccato convertit, sed eis virtutem tribuit ad operandum mandata. Beda. Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere; unde sequitur et statim ille surrexit, et sublato grabato abiit coram omnibus. Chrysostomus. Prius autem id quod quaerere venerat, scilicet animam, remittendo peccata, curavit, ut cum non credentes dubitaverint, tunc opus adducat in medium, ut verbum opere confirmetur, et per manifestum occultum, animae scilicet sanitas per medelam corporis ostendatur. Beda. Datur etiam nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates; et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata, ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque enim de causis affliguntur homines molestiis carnis: aut propter merita augenda, ut Iob, et martyres; aut propter humilitatem conservandam, ut Paulus ab Angelo Satanae; aut ob peccata intelligenda, et corrigenda, ut Maria soror Moysi, et hic paralyticus; aut ad gloriam Dei, sicut caecus natus, et Lazarus; aut ad initium damnationis, sicut Herodes. Miranda est autem divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, iussu salvatoris salus festina comitatur; unde sequitur ita ut admirarentur. Relinquentes maius, scilicet remissionem peccatorum, admirantur tantummodo quod apparet, corporis scilicet sanitatem. Theophylactus. Non est autem hic paralyticus qui a Ioanne curatus narratur: ille enim hominem non habebat, hic vero quatuor; ille in probatica piscina curatur, hic vero in domo. Est autem unus qui a Matthaeo et Marco curatus narratur. Mystice autem est et nunc Christus in Capharnaum, in domo scilicet consolationis, idest in Ecclesia, quae est domus paralytici. Beda. Praedicante autem domino in domo, non capiuntur neque ad ianuam, quia praedicante in Iudaea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare valuerunt, ad quos tamen, etsi foris positos, doctrinae suae verba per praedicatores direxit. Hieronymus. Paralysis autem typus est torporis quo piger iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis. Theophylactus. Si ergo ego dissolutis potentiis animae quasi paralyticus invirtuosus abeam ad bonum, et attollar a quatuor Evangelistis, ad Christum adducar, audiamque tunc fili, et relinquentur mihi peccata: filius enim Dei fit aliquis propter mandatorum operationem. Beda. Seu quia quatuor sunt virtutes quibus ad promerendam sospitatem homo fiducia mentis erigitur, quas nonnulli prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant. Desiderant autem paralyticum Christo offerre; sed turba interposita ab omni parte intercluduntur: quia saepe anima post infirmi corporis desidiam, supernae gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur; saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne Christus videatur, impedit. Non itaque est in infimis ubi turbae tumultuantur remanendum; sed tectum domus, idest sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque domini meditanda. Theophylactus. Sed quomodo ferar ad Christum, nisi tectum aperiatur? Tectum enim est intellectus, qui superponitur omnibus his quae in nobis sunt. Hic multum habet terrae quantum ad lateres fictiles, terrenas dico res: sed si haec sublevetur virtus, intellectus in nobis exoneratur. Post hoc submittatur, id est humilietur: non enim decet extolli de hoc quod intellectus est exoneratus, sed magis humiliari. Beda. Vel patefacto tecto aeger submittitur, quia reseratis Scripturarum mysteriis ad notitiam Christi pervenitur, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descenditur. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci. De grabato autem surgere est animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra iacebat, abstrahere. Grabatum tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe caelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem grabato domum ire, ad Paradisum redire est. Vel sanus qui languerat, domum reportat grabatum, cum anima, remissione accepta peccatorum, cum ipso suo corpore ad internam sui custodiam se refert. Theophylactus. Oportet etiam grabatum, idest corpus tollere ad operationem boni: tunc enim ad contemplationem pertingere valebimus, ita ut quae in nobis sunt cogitationes dicant: quoniam nunquam sic vidimus, idest nunquam sic intelleximus, sicut nunc a paralysi curati: qui enim a peccatis mundatus est, mundius videt.


Lectio 2

[85635] Catena in Mc., cap. 2 l. 2 Beda. Postquam dominus in Capharnaum docuit, egressus est ad mare, ut non solum civilem vitam hominum instrueret, verum etiam habitatoribus maris Evangelium regni praedicaret, eosque fluctivagos rerum labentium motus contemnere, ac fidei firmitate superare doceret; unde dicitur et egressus est Iesus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Theophylactus. Vel post miraculum ad mare egreditur, quasi solitarius volens esse; sed turba concurrit iterum: ut addiscas quod quantum fugis gloriam, tantum ipsa te persequitur. Et si quidem tu ipsam persequeris, ipsa te fugiet. Inde autem transiens dominus vocavit Matthaeum; unde sequitur et cum praeteriret, vidit levi Alphaei sedentem ad telonium. Chrysostomus. Idem autem est publicanus a tribus Evangelistis nominatus, scilicet Matthaeus a Matthaeo, levi autem simpliciter a Luca, levi autem Alphaei a Marco: filius enim erat Alphaei. Binomios autem secundum Scripturam et alios est videre; sicut socer Moysi quandoque Ietro, quandoque Raguel vocatur. Beda. Sic et idem est levi qui et Matthaeus; sed Lucas, Marcusque propter verecundiam, et honorem Evangelistae, nomen ponere nolunt vulgatum; ipse autem Matthaeus iuxta illud quod scriptum est: iustus accusator est sui, Matthaeum se, et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus. Ad teloneum autem, idest ad curam, dispensationemque vectigalium sedentem dicit: telos, enim Graece, Latine vectigal nominatur. Theophylactus. Sedebat enim in telonio ut consuetudinis est, aut aliquos impetens, aut verba vendens, aut aliquid huiusmodi faciens, quibus in suis mansionibus telonearii utuntur: qui de hoc statu sic sublevatus est ut relinquens omnia, Christum sequeretur; unde sequitur et ait illi: sequere me. Et surgens secutus est eum. Beda. Sequi autem imitari est: ideoque ut pauperem Christum non tam gressu, quam affectu imitari posset, reliquit propria qui rapere solebat aliena. Non solum autem lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus saeculi: quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquit. Ipse enim dominus, qui hunc exterius humana allocutione ut sequeretur vocavit, intus divina inspiratione, ut mox vocantem sequeretur, accendit. Hieronymus. Sic ergo levi, qui appositus interpretatur, a telonio negotiorum saecularium solum sequitur verbum quod dicit: qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Theophylactus. Qui autem prius alios impetebat sic factus est benevolus ut ad comestionem plurimos convocaret: unde sequitur et factum est cum accumberet, scilicet Iesus, in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Beda. Publicani autem appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum, nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Viderant itaque publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam non desperant salutem. Neque vero in pristinis vitiis permanentes publicani veniunt ad Iesum, ut Pharisaei et Scribae; sed poenitentiam agentes, ut sequens Evangelistae sermo designat, dicens erant enim multi qui sequebantur eum. Ibat enim dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos: quod mysteriorum figuris congruit; qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit recumbit affectu; et hoc est bonorum operum spirituale convivium, quo dives populus eget, et pauper epulatur. Theophylactus. Pharisaei autem hoc arguunt, quasi puros se facientes; unde sequitur et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Beda. Si per Matthaei electionem et vocationem publicanorum, fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris inhiabant: profecto supercilium Scribarum et Pharisaeorum, Iudaeorum invidiam insinuat, qui de gentium salute torquentur. Sequitur hoc audito Iesus ait illis: non necesse habent sani medico, sed qui male habent. Sugillat Scribas et Pharisaeos, qui iustos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et eius livore sanati sumus; sanos autem et iustos appellat eos, qui suam iustitiam nolentes statuere, iustitiae Dei sunt subiecti; porro male habentes, et peccatores vocat eos qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem se iustificari posse videntes, Christi gratiae poenitendo colla submittunt; unde subditur non enim veni vocare iustos, sed peccatores; non quidem ut maneant peccatores, sed ut ad poenitentiam convertantur.


Lectio 3

[85636] Catena in Mc., cap. 2 l. 3 Glossa. Sicut superius apud discipulos magister arguebatur de consortio peccatorum in conviviis; ita nunc e converso apud magistrum discipuli incusantur de ieiuniorum omissione, ut sic inter eos materia dissidii oriretur; unde dicitur et erant discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunantes. Theophylactus. Ioannis enim discipuli in imperfecto positi, in consuetudinibus Iudaicis permanebant. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem putari, ideo addidisse Pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc quod sequitur domino dixerint; cum Matthaeus hoc discipulos Ioannis tantum dixisse perhibeat; sed verba quae sequuntur magis indicant alios hoc dixisse de aliis; sequitur enim et veniunt, et dicunt illi: quare discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? Haec enim verba indicant, convivas qui aderant venisse ad Iesum, et hoc idem discipulis dixisse, ita ut quod ait veniunt, non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat et erant discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunantes. Sed cum isti essent ieiunantes, veniunt illi quos hoc movet. Unde ergo Matthaeus dicit: et accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes, nisi quia et apostoli aderant, et omnes certatim, ut quisque poterat, haec obiecerunt? Chrysostomus. Discipuli ergo Ioannis, et Pharisaeorum contra Christum zelotype se habentes, ipsum interrogant, utrum solus cum discipulis suis absque abstinentia et labore pugnas superet passionum. Beda. Sed Ioannes vinum et siceram non bibit; dominus cum peccatoribus manducat et bibit: quia illi abstinentia meritum auget cui potentia nulla inerat naturae; dominus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed ieiunavit et Christus, ne praeceptum declinares; manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Sequitur et ait illis Iesus: numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu est cum illis sponsus, ieiunare? Augustinus de Cons. Evang. Marcus hic filios nuptiarum appellat, Matthaeus autem filios sponsi: filios enim nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intelligimus. Chrysostomus. Sponsum ergo seipsum vocat, tamquam Ecclesiam desponsaturus. Est enim desponsatio datio arrhae, scilicet gratiae spiritus sancti, per quam credidit orbis terrae. Theophylactus. Sponsum etiam seipsum vocat, non solum tamquam virginales animas desponsantem, sed quia tempus primi adventus eius non est doloris neque tristitiae his qui credunt in eum, neque labores continens, sed requiem: est enim absque operatione legali dans requiem per Baptismum, per quem facile sine labore salutem consequimur. Filii autem nuptiarum, sive sponsi, sunt apostoli: quia ipsi Dei gratia digni sunt facti omni bono caelesti, ac omni delectatione participes. Chrysostomus. Conversationem autem suam omnis angustiae dicit esse alienam, cum subdit quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. Ille tristatur qui praesens bonum non habet; qui vero in praesenti accipit, gaudet, et non tristatur. Ut autem elationem illorum destrueret, et ostenderet quod non ad lasciviam proprios discipulos conservabat, subiungit venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus; quasi dicat: tempus erit in quo suam virilitatem demonstrent: quando enim subtrahetur ab eis sponsus, ieiunabunt, eius affectantes adventum, ut spiritus illi coniungant per corporales angustias emundatos. Ostendit etiam quod nulla necessitas est ut sui ieiunent, sicut illi qui sponsum humanae naturae, qui ubique praesidet verbis Dei, et qui tribuit semen vitae, secum habebant praesentem. Filii etiam sponsi, quia infantes sunt, non possunt per totum conformari patri et sponso, qui eorum infantiam considerans dignatur eos non tunc ieiunare; recedente autem sponso, propter desiderium ieiunabunt; sed cum perfecti fuerint, et sponso coniungentur in nuptiis, regalem semper comedent coenam. Theophylactus. Intelligendum est autem et sic: quoniam omnis homo qui bene operatur est sponsi filius, et sponsum secum habet, scilicet Christum, et non ieiunat, idest opera poenitentiae non ostendit, quia non peccat; quando vero aufertur sponsus, homine in peccatum labente, tunc ieiunat, et poenitet, ut curet delictum. Beda. Mystico autem sensu potest sic exponi quod discipuli Ioannis et Pharisaei ieiunant: quia omnis qui de operibus legis sine fide gloriatur, et qui traditiones sequitur hominum, et praeconium Christi aure corporis, non fide cordis percipit, spiritualibus abstinens bonis, ieiuno corde tabescit; qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest ieiunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Sequitur nemo assumentum panni rudis, idest novi, assuit vestimento veteri. Chrysostomus. Quasi dicat: quia hi novi praedicatores testamenti existunt, legibus eos servire veteribus possibile non est; vos autem congrue veteres sequentes consuetudines, Mosaica ieiunia observatis; isti vero novas, ac mirabiles observationes tradituri hominibus, veteres observare non est necesse, sed esse mentibus virtuosos: aliquo vero tempore ieiunium cum ceteris virtutibus observabunt. Sed hoc ieiunium differt a ieiunio legis; quia illud erat ex necessitate, hoc ex voluntate, propter fervorem spiritus, cuius nondum sunt capaces; unde sequitur et nemo mittit vinum novum in utres veteres. Beda. Discipulos enim veteribus comparat utribus, quos vino novo, idest spiritualibus praeceptis, facilius disrumpi, quam posse continere dicit. Erunt autem utres novi cum post ascensum domini desiderio consolationis eius innovabuntur; et tunc novum vinum novis utribus adveniet; hoc est, spiritus sancti fervor spiritualium corda replebit. Doctori etiam cavendum est, ne animae in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta committat. Theophylactus. Vel aliter. Discipuli veteribus vestimentis assimilati sunt propter eorum mentis infirmitatem, quibus non erat congruum imponere statutum grave ieiunii. Beda. Neque conveniens erat novum pannum assuere, quod est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet, quae generale docet ieiunium ab omni laetitia temporalium delectationum: quia si hoc fiat, et doctrina scinditur, et non convenit vetustati. Vestimento autem novo bona opera, quae foris aguntur, insinuantur; vino autem novo fervor fidei, spei et caritatis, quo intus reformamur, exprimitur.


Lectio 4

[85637] Catena in Mc., cap. 2 l. 4 Chrysostomus. Liberati a figura, et veritati uniti Christi discipuli, figurale sabbati festum non servant; unde dicitur et factum est iterum, cum dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt progredi et vellere spicas. Beda. Legimus et in sequentibus, quod erant qui veniebant, et redibant multi, et nec manducandi quidem spatium habebant: et ideo quasi homines esuriebant. Chrysostomus. Esurientes autem escam simplicem comedebant, non ad voluptatem, sed propter naturae necessitatem. Pharisaei autem figurae et umbrae servientes, discipulos accusabant tamquam iniuste agentes: unde sequitur Pharisaei autem dicebant ei: ecce quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet. Augustinus de Oper. Monach. Populo siquidem Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud attigisset, quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sineret; unde etiam spicas vellentibus discipulis domini, de sabbato potius quam de furto Iudaei calumniati sunt. Chrysostomus. Dominus autem David in medium introducit, cui aliquando contigit non secundum legem comedere, cum sacerdotalem tetigit cibum, ut illius exemplo accusationem discipulorum solvat; sequitur enim et ait illis: numquam legistis quid fecerit David? Theophylactus. Fugiens enim David a facie Saul ad principem sacerdotum devenit, et panes propositionis comedit, et gladium abstulit Goliae; quae domino erant oblata. Quaerunt vero aliqui qualiter nunc Evangelista Abiathar principem sacerdotum nominavit, cum liber regum hunc nominet Abimelech. Beda. Hoc autem nihil habet dissonantiae: ambo enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit: Abimelech videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius eius. Occiso autem Abimelech a Saule, fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exilii eius, postea, eo regnante, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, multoque maioris excellentiae filius quam pater effectus est; ideo dignus fuit cuius memoriam dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. Sequitur et dicebat eis: sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Maior enim est cura sanitati, et vitae hominis quam custodia sabbati adhibenda. Sic enim mandatum est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset, reus non esset qui sabbatum violasset; ideo sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necesse erat fieri; et Machabaei necessitate instante sabbato pugnabant: unde discipulis esurientibus quod licitum non erat in lege, necessitate famis factum est licitum; sicut hodie si quis aeger ieiunium corruperit, nulla ratione reus tenetur. Sequitur itaque dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est; quanto magis filius hominis, verus rex et sacerdos, et dominus sabbati, evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur? Chrysostomus. Dominum quidem sabbati, et filium hominis seipsum proprie vocat: quoniam quidem Dei existens filius, filius hominis propter homines dignatus est dici. Legis autem latori, et domino lex non dominatur; plus enim licet regi quam legibus statuatur. Infirmis quidem datur lex, non perfectis, et operantibus supra legem. Beda. Mystice autem discipuli per sata transeunt, cum doctores sancti quos in fide instituerunt cura piae sollicitudinis inspiciunt; quos esurire nihil melius quam salutem intelligimus hominum. Vellere autem spicas est homines a terrena intentione eruere, fricare autem manibus est exemplis virtutum a carnis concupiscentia, quasi a quibusdam folliculis, puritatem mentis exuere: grana manducare est emundatum quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium, Ecclesiae membris incorporari. Et bene hoc discipuli progredientes ante faciem domini fecisse memorantur: quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis illustret. Bene sabbatis: quia et ipsi doctores in praedicando pro spe futurae quietis laborant, et auditores suos monent pro aeterna requie insudare laboribus. Theophylactus. Vel quia cum habent in passionibus requiem, tunc aliis ad virtutem ductores fiunt, evellentes terrena. Beda. Item per sata ambulant cum domino qui eloquia sacra meditari delectantur, esuriunt cum in eis panem vitae invenire desiderant; et hoc in sabbatis, cum sopita mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent; vellunt spicas, et contritas purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia Scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et tamdiu discutiunt donec in eis medullam dilectionis inveniant. Verum haec mentium refectio stultis displicet, sed a domino approbatur.


Caput 3
Lectio 1

[85638] Catena in Mc., cap. 3 l. 1 Theophylactus. Postquam dominus Iudaeos, qui discipulos accusaverant, quod spicas sabbato evellebant, exemplo David confudit, nunc amplius ipsos ad veritatem reducens, miraculum in sabbato operatur, ostendens quod si operari sabbato miracula in salutem hominum pium est, non est malum in sabbato necessaria corporis operari. Dicit ergo et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam. Et observabant eum si sabbatis curaret, ut accusarent eum. Beda. Quia enim destructionem sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando calumniari volunt, ut si sabbato curet, transgressionis, si non curet, crudelitatis, aut imbecillitatis arguant. Sequitur et ait homini habenti manum aridam: surge in medium. Chrysostomus. Statuit quidem illum in medio, ut terrerentur aspectu, ac viso eo compatiantur, et malitiam deponant. Beda. Et praeveniens calumniam Iudaeorum, quam ei paraverant, arguit eos, quia legis praecepta prava tentatione violabant; unde sequitur et dicit eis: licet sabbato bene facere, an male? Hoc autem quaerit quia aestimabant in sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex a malis abstinere iubeat, dicens: omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum: quia qui facit peccatum, servus est peccati. Idem autem est quod praemiserat bene facere, an male, et quod postea subdit animam salvam facere an perdere? Hoc est, hominem curare, an non: non quod Deus summe bonus, auctor perditionis nobis esse possit: sed quod eius non salvare Scripturae consuetudine perdere dicitur. Si quem vero movet quare dominus, cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: hae sunt animae quae exierunt de femore Iacob; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat; vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat. Augustinus de Cons. Evang. Sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverint dominum, si licet sabbato curare; cum Marcus illos potius interrogatos a domino perhibeat licet sabbato bene facere an male? Itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intelligens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium, constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus, et interrogaverit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant; ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove, et conclusisse, quod liceat sabbatis bene facere. Sequitur at illi tacebant. Chrysostomus. Sciebant enim quod eum omnino curaret. Sequitur et circumspiciens eos cum ira. Quod eos cum ira circumspicit, ac tristatur super caecitate cordis eorum, humanitati convenit, quam pro nobis suscipere dignatus est. Verbo autem miraculum coniungit: unde sola voce homo curatur; unde sequitur et extendit, et restituta est manus illi; per haec omnia pro discipulis respondens, simulque ostendens suam vitam existere supra legem. Beda. Mystice autem homo qui manum habebat aridam, humanum genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed domini miseratione curatum: cuius dextera, quae in primo parente, dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per redemptoris gratiam, dum insontes manus in cruce arboris tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida: quia ubi scientiae donum maius est, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum. Hieronymus. Vel significat avaros, qui valentes dare, volunt accipere, praedari, et non largiri; quibus dicitur ut extendant manus suas; id est: qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operans manu sua quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. Theophylactus. Vel aridam dexteram habet manum quisquis non operatur quae sunt dexterae partis: ex quo enim manus nostra constituitur in operibus prohibitis, ex tunc arescit in operatione boni. Iterum vero restaurabitur quando in virtute stabit; unde Christus dicit surge, scilicet a peccatis, et sta in medio; et neque ad diminutum, neque ad superabundantiam se extendit.


Lectio 2

[85639] Catena in Mc., cap. 3 l. 2 Beda. Pharisaei reputantes in crimen quod ad verbum domini salvam qui languebat extendit dexteram, de voce salvatoris fecerunt consilium; unde dicitur exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent: quasi non ipsorum quisque maiora sabbatis ageret, cibos portando, porrigendo calicem, et caetera quae victui sunt necessaria exequendo. Neque enim ille qui dixit, et facta sunt, sabbato laborasse poterat convinci. Theophylactus. Herodiani autem dicuntur milites Herodis regis. Haeresis namque quaedam nova surrexerat, quae Herodem Christum esse dicebat. Prophetia enim Iacob innuebat, quod quando deficerent principes de Iuda, tunc Christus veniret; et quia Herodis tempore nullus supererat Iudaicorum principum, sed ipse solus regnabat alienigena existens; quidam ipsum esse Christum putaverunt, et haeresim constituerunt. Isti ergo cum Pharisaeis Christum interficere conabantur. Beda. Vel Herodianos Herodis tetrarchae ministros dicit, qui propter inimicitias quas eorum dominus adversus Ioannem habebat, etiam salvatorem, quem Ioannes praedicabat, insidiis persequebantur, et odiis. Sequitur Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare; quasi homo fugiens persequentium insidias: quia neque adhuc venerat hora passionis eius, neque extra Ierusalem fuit locus passionis; ubi et exemplum dedit suis, si in una civitate persecutionem paterentur, in alteram fugiendi. Theophylactus. Simul etiam secedit, ut plurimis benefaciat ab ingratis recedens; etenim multi secuti sunt eum, et sanavit eos; sequitur enim et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum. Tyrii et Sidonii, alienigenae existentes, utilitatem a Christo accipiunt; propinqui vero eius, Iudaei scilicet, ipsum persequebantur; et sic nulla est propinquitatis utilitas, nisi similitudo bonitatis existat. Beda. Illi enim videntes opera virtutum eius, et verba doctrinae audientes, eum persequebantur; isti autem opinione tantum ducti virtutum eius, congesto agmine permaximo veniunt ad audiendum eum, opemque salutis flagitandam; unde sequitur et dixit discipulis suis ut in navicula sibi deservirent. Theophylactus. Vide autem occultatam gloriam eius: etenim ne laederet eum turba, petit naviculam, ut intrans in eam conservetur illaesus. Sequitur quotquot autem habebant plagas. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei. Plagas autem dicit infirmitates; ipse namque Deus nos vulnerat, ut filios pater. Beda. Procidebant ergo utrique domino, et qui habebant plagas infirmitatum corporalium, et qui a spiritibus vexabantur immundis; sed infirmi simplici intentione obtinendae salutis, daemoniaci autem vel potius in eis habitantes Daemones, vi divini timoris coacti, non solum ad procidendum ei, verum etiam ad confitendum eius maiestatem compulsi; unde sequitur et clamabant dicentes: tu es filius Dei. Ubi miranda est Arianorum caecitas, qui post resurrectionis gloriam filium Dei negant, quem Daemones adhuc mortali carne indutum filium Dei profitentur. Sequitur et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent eum. Peccatori enim dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas? Prohibetur ergo dominum praedicare peccator, ne quis dum praedicantem audit, sequatur errantem: improbus enim magister est Diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtegat. Ceterum non solum Daemones, sed et a Christo sanati, et apostoli ante passionem praecipiuntur reticere de illo; ne, divina maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur. Iuxta allegoriam vero in hoc quod dominus egressus de synagoga secessit ad mare, gentium salvationem praefiguravit, ad quas venire per fidem, relicta ob perfidiam Iudaea, dignatus est. Recte enim diversis errorum anfractibus iactatae nationes instabilitati pelagi comparantur. Multa autem turba a diversis provinciis secuta est eum; quia praedicantibus apostolis, multas nationes ad se venientes benigne suscepit. Navicula vero domino in mari deserviens Ecclesia est de gentibus congregata. Propter turbam autem, ne se comprimat, naviculam ascendit; quia turbidas carnalium mentes fugiens, ad eos qui gloriam saeculi spernunt, venire, et mansionem facere gaudet. Distat autem inter comprimere dominum et tangere: comprimunt enim cum carnalibus cogitationibus aut factis pacem turbant, in qua veritas manet; tangit vero qui per fidem et dilectionem eum suscepit corde: unde qui eum tetigerunt, salvati esse perhibentur. Theophylactus. Moraliter autem Herodiani, idest carnales, Christum interficere volunt: Herodes enim pelliceus interpretatur. Qui vero de patria sua egrediuntur, idest a carnali habitudine, hi sequuntur Christum, et eorum plagae curantur, idest peccata, quae conscientiam vulnerant. Iesus autem in nobis est ratio quae praecipit ut navicula nostra, idest corpus ei deserviat, ne rationem turbationes opprimant rerum.


Lectio 3

[85640] Catena in Mc., cap. 3 l. 3 Beda. Postquam nefandos spiritus se praedicare prohibuit, elegit sanctos, qui et immundos spiritus eicerent et Evangelium praedicarent; unde dicitur et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse. Theophylactus. Lucas autem dicit, quod ascendit ad orandum: post miraculorum enim ostensionem orat, docens nos quod oportet gratias agere cum consequimur aliquid boni, et hoc divinae virtuti appropriare. Chrysostomus. Praelatos etiam Ecclesiae instruit in orationibus pernoctare antequam ordinationem faciant, ut eorum officium non frustretur. Cum ergo, secundum Lucam, dies factus esset, vocavit quos voluit: erant enim plures qui eum sequebantur. Beda. Non enim illorum electionis ac studii, sed divinae erat dignationis et gratiae ut in apostolatum vocarentur. Mons etiam ille in quo apostolos dominus elegit, altitudinem designat iustitiae in qua erant instituendi, et quam erant hominibus praedicaturi. Hieronymus. Vel Christus spiritualiter mons est, ex quo aquae vivae fluunt, lac in parvulorum salutem praeparatur, pinguedo spiritualis agnoscitur, et quicquid summe bonum creditur, in montis istius est gratia constitutum. In montem ergo vocantur excelsi meritis et verbis, ut locus congruat meritis altis. Sequitur et venerunt ad eum; et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Speciem enim Iacob dilexit dominus, ut sint ipsi super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, qui etiam trini et quaterni circa tabernaculum domini excubant, et sancta domini verba humeris operum portant. Beda. In hoc enim sacramento quondam filii Israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per quadrum ternae tribus manerent. Ter autem quatuor duodecim faciunt, et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli; ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Sequitur et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi Daemonia; ut scilicet promissorum caelestium magnitudini attestaretur magnitudo factorum, et nova facerent qui nova praedicarent. Theophylactus. Numerat autem apostolorum nomina, ut propter falsos apostolos evitandos sint noti et veri; et ideo sequitur et imposuit Simoni nomen Petrus. Augustinus de Cons. Evang. Nullus autem putet nunc accepisse Simonem nomen ut Petrus vocaretur, ne sit contrarium Ioanni, qui longe ante dictum esse illi commemorat: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Marcus autem recapitulando hoc commemoravit: cum enim vellet nomina duodecim apostolorum enumerare, et necesse haberet Petrum dicere, breviter insinuare voluit, quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei dominus nomen imposuerit. Beda. Ideo autem dominus voluit eum prius aliter vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramentum commendaretur. Idem est ergo Graece, sive Latine Petrus quod Syriace Cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est, nec dubium quin illa de qua Paulus ait: petra autem erat Christus: nam sicut lux vera erat Christus, et donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et Simoni, qui credebat in petram, Christus petrae largitus est nomen. Hieronymus. De obedientia autem, quam Simon significat, ascenditur ad agnitionem, quam significat Petrus. Sequitur et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi. Beda. Subauditur a superioribus, vocavit ad se ascendens in montem. Hieronymus. Iacobum, scilicet qui supplantata habet tota desideria carnis, et Ioannem, qui gratia accepit quod alii per laborem tenent. Sequitur et imposuit eis nomina Boanerges. Chrysostomus. Filios quidem Zebedaei sic nominat propter hoc quod magna et clara divinitatis edicta debebant orbi terrae diffundere. Hieronymus. Vel per hoc trium superiorum sublime ostenditur meritum, qui in monte merentur audire tonitruum patris per nubem de filio tonantis: hic est filius meus dilectus; et ut ipsi per nubem carnis, et ignem verbi, quasi fulgura in pluviam, in terris spargerent: quoniam dominus fulgura in pluviam fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium urit. Sequitur et Andream, qui viriliter vim facit perditioni, ut et responsum mortis in se semper habeat, et anima eius sit semper in manibus suis. Beda. Andreas enim Graecum nomen est, et interpretatur virilis, ab andros, quod est vir: quia viriliter domino adhaesit. Sequitur et Philippum. Hieronymus. Qui est os lampadis, qui illuminare potest ore quod corde concepit, cui dedit dominus apertionem oris illuminantis. Scimus hunc modum locutionis proprium esse divinarum Scripturarum, quod Hebraea nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita. Sequitur et Bartholomaeum, qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur inimici: beati enim pacifici, quoniam filii Dei sunt; et: diligite inimicos vestros, ut filii Dei sitis. Sequitur et Matthaeum, qui est donatus, cui donatur a domino ut non solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed numero ascribatur apostolorum. Et Thomam, qui est abyssus: multa enim profunda scientes Dei numine proferunt. Sequitur et Iacobum Alphaei, idest docti, vel millesimi, cuius a latere cadent mille. Hic alter Iacobus est, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales nequitias. Sequitur et Thaddaeum: is est corculus, idest cordis cultor, qui conservat cor suum omni custodia. Beda. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas in Evangelio et in actibus apostolorum Iudam Iacobi nominat: erat enim frater Iacobi fratris domini, ut ipse in epistola sua scripsit. Sequitur et Simonem Chananaeum, et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum. Haec cum additamento posuit, ad distinctionem Simonis Petri et Iudae Iacobi. Simon autem Chananaeus dicitur ab Chana vico Galilaeae; Iudas autem Scarioth a vico in quo ortus est, aut ex tribu Isachar dicitur. Theophylactus. Sed cur inter apostolos computatur? Ut discamus quod Deus non repellit aliquem propter futuram malitiam, sed propter praesentem virtutem dignum facit haberi. Hieronymus. Simon autem ponens tristitiam interpretatur: beati namque qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Chananaeus autem, idest Zelotes dicitur, quem zelus domus Dei comedit. Iudas autem Scarioth est qui non delet peccatum suum per poenitentiam: Iudas enim confitens, vel gloriosus interpretatur; Scarioth autem memoria mortis. Sunt autem confessores multi in Ecclesia superbi et gloriosi, ut Simon magus et Arius et ceteri haeretici; quorum memoria mortalis ideo in Ecclesia celebratur, ut evitentur.


Lectio 4

[85641] Catena in Mc., cap. 3 l. 4 Beda. Electos in monte apostolos dominus ad domum reducit, quasi eos admonens ut post acceptum apostolatus gradum ad conscientiam suam redeant; unde dicitur et veniunt in domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Chrysostomus. Ingratae quidem erant principum multitudines, quos impedit a cognitione elatio; grata vero populi multitudo venit ad Iesum. Beda. Quam beata vero frequentia turbae confluentis, cui tantum fuit curae ad obtinendam salutem, ut auctori salutis cum his qui secum erant nec vescendi quidem hora libera maneret; sed quem turba frequentat externa, hunc propinquorum aestimatio parvipendit; sequitur enim et cum audissent sui, exierunt tenere eum. Quia enim altitudinem sapientiae quam audiebant, capere non poterant, quasi in alieno eum sensu locutum esse credebant; unde sequitur dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Theophylactus. Idest, Daemonium habet, et furit: et ideo eum tenere volebant, ut incarcerarent tamquam daemoniacum. Et quidem sui hoc volebant, idest propinqui, forte compatriotae eius, vel fratres eius. Stulta autem fuit insania, quod tantorum miraculorum divinae sapientiae factorem in furiam verti concipiunt. Beda. Multum autem distat inter eos qui verbum Dei pro mentis tarditate non intelligunt, quales fuerunt de quibus dictum est, et eos qui hoc quod intelligunt, de industria blasphemant, de quibus subditur et Scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet. Quae enim negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere laborant; quasi non deitatis opera essent, sed immundissimi spiritus, idest Beelzebub, qui Deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est vir, zebub autem musca vocatur; Beelzebub ergo, idest vir muscarum interpretatur, ob sordes immolatitii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu principem Daemoniorum eum nominabant, cum subdunt et quia in principe Daemoniorum eicit Daemonia. Hieronymus. Mystice autem domus ad quam veniunt primitiva est Ecclesia; turbae quae impediunt panem manducari, peccata et vitia sunt, quia qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Beda. Scribae etiam ab Hierosolymis descendentes blasphemant; turba vero ab Hierosolymis veniens secuta est dominum, et ab aliis regionibus Iudaeorum sive gentium: quia sic erat passionis tempus futurum, ut turba illum populi Iudaeorum cum palmis ac laudibus Hierosolymam perduceret, gentiles videre desiderarent; sed Scribae et Pharisaei de eius morte tractarent.


Lectio 5

[85642] Catena in Mc., cap. 3 l. 5 Chrysostomus in Matth. et super Matth. Posita blasphemia Scribarum, dominus ostendit impossibile fore quod dicebant, suam probationem exemplo confirmans; unde dicit et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: quomodo potest Satanas Satanam eicere? Quasi diceret: regnum contra se intestino bello divisum necesse est desolari: quod et in domo et in civitate videtur. Quocirca etsi Satanae regnum in seipsum divisum est, ita quod Satanas ab hominibus repellat Satanam, desolatio regni Daemonum appropinquavit; regnum autem eorum est in hoc quod homines subditos teneant. Si igitur ab hominibus pelluntur, hoc non est aliud quam regnum eorum dissolvi. Si autem adhuc in hominibus tenent potestatem, manifestum est quod regnum maligni adhuc stat, et non est contra seipsum divisum. Glossa. Et quia iam ostendit exemplo quod Daemon Daemonem non expellit, ostendit quomodo posset expelli, dicens nemo potest vasa fortis in domum ingressus diripere, et cetera. Theophylactus. Exemplum tale est. Fortis est Daemon, vasa eius sunt homines in quibus recipitur: nisi ergo quis prius vincat Daemonem et alliget, quomodo vasa eius, idest daemoniacos, ab eo diripiet? Sic et ego, qui diripio vasa eius, idest libero homines a daemoniaca passione, prius alligo Daemones, supero eos, et inimicus eorum sum. Quomodo ergo dicitis, quod Beelzebub habeo, et Daemonum amicus existens Daemonia eicio? Beda. Alligavit etiam dominus fortem, idest Diabolum, hoc est ab electorum seductione compescuit, et ingressus in domum, idest in mundum, domum eius et vasa, idest homines, diripuit: quia ereptos a Diaboli laqueis, Ecclesiae suae adunavit. Vel domum eius diripuit, quia omnes mundi partes, quibus olim hostis dominabatur antiquus, apostolis, eorumque successoribus distribuit, ut populos ad viam vitae converterent. Ostendit autem dominus quod grande scelus committerent qui hoc quod Dei esse cognoverant, Diaboli esse clamabant, cum subdit amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint. Omnia quidem peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui dignam pro erroribus suis in hac vita poenitentiam egerint: et sic neque ullum habet locum vel Novatus, qui poenitentibus, qui in martyrio lapsi sunt, veniam neget esse tribuendam; vel Origenes, qui asserit post iudicium universale, transactis licet saeculorum voluminibus, cunctos peccatores veniam peccatorum esse consecuturos; cuius errorem sequentia domini verba redarguunt, cum subditur qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum. Chrysostomus in Matth. Et quidem blasphemiam quae circa eum erat, excusationem habere dicit, quia tunc videbatur homo despectus, et infimi generis; sed iniuria Dei remissionem non habet. Blasphemia autem in spiritum sanctum contra Deum fit. Est enim spiritus sancti operatio regnum Dei, et propter hoc irremissibilem dicit esse spiritus sancti blasphemiam. Pro eo autem quod hic subditur sed erit reus aeterni delicti, alius Evangelista dicit: neque in hoc saeculo, neque in futuro: per quod intelligitur iudicium quod est secundum legem et futurum. Cum enim lex maledicentem Deum occidi iubeat, in hoc legis secundae excusationem non habet: omnis autem qui baptizatur, extra hoc saeculum fit. Latebat autem Iudaeos remissio quae fit per Baptismum. Qui ergo miracula et Daemonum eiectionem, quae solum sunt propria spiritus sancti, Daemoni appropriat, nulla excusatio sibi de blasphemia relinquetur. Sed neque blasphemia talis, cum sit contra spiritum sanctum, remitti videtur; unde exponens subdit quoniam dicebant: spiritum habet immundum. Theophylactus. Est autem intelligendum, quod veniam non consequentur, nisi poeniteant. Cum vero in carne Christi scandalizabantur, etiam si non poeniterent, aliquid excusationis habebant et remissionis aliquid consequebantur. Hieronymus. Vel hoc dicit, quia non merebitur poenitentiam agere ut recipiatur qui Christum intelligens, principem Daemoniorum esse dicebat. Beda. Neque tamen hi qui spiritum sanctum non esse Deum credunt, irremissibilis blasphemiae crimine tenentur: quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti hoc faciunt. Augustinus de Verb. Dom. Vel ipsa impoenitentia est blasphemia spiritus sancti, quae non remittetur. Contra enim spiritum sanctum, quo peccata dimittuntur, verbum dicit, sive cogitatione, sive lingua, qui sibi cor impoenitens thesaurizat. Subiungit autem quoniam dicebant: spiritum immundum habet, ut ostenderet hinc fuisse exortam causam ut hoc diceret, eo quod dicerent eum in Beelzebub Daemonem expellere; non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur; sed hinc causa extitit ut a domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversus seipsum divisum dominus ostendit propter spiritum sanctum, qui etiam quos colligit efficit indivisos, peccata, quae adversus se divisa sunt, dimittendo; cui dono remissionis non resistit nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam alio loco dixerunt Iudaei de domino, quod Daemonium haberet; nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita obiecerunt spiritum immundum ut in se divisus ex ore eorum posset ostendi, sicut Beelzebub, a quo Daemones eici posse dixerunt.


Lectio 6

[85643] Catena in Mc., cap. 3 l. 6 Theophylactus. Quia propinqui domini venerant tenere eum tamquam in furiam versum, mater eius amoris compassione detenta, venit ad ipsum; unde dicitur et veniunt mater eius, et fratres, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. Chrysostomus. Ex hoc autem manifestum fit quod non semper cum eo erant fratres eius et mater: quia vero dilectus erat, ad eum propter reverentiam et affectum veniunt, de foris expectantes; unde sequitur et sedebat circa eum turba; et dicunt ei: ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. Beda. Fratres domini non filii semper virginis Mariae, iuxta Helvidium, nec filii Ioseph ex alia uxore, iuxta quosdam, putandi sunt; sed eius potius intelligendi sunt esse cognati. Chrysostomus. Alter autem Evangelista dicit, quod fratres eius nondum credebant in eum; cui convenit quod hic dicitur, quod eum quaerebant de foris expectantes; et secundum eamdem intentionem dominus eorum non sicut propinquorum meminit; unde sequitur et respondens eis ait: quae est mater mea, et fratres mei? Hoc autem non dixit, matrem et fratres omnino reprobando, sed ostendens quod super omnem cognationem temporalem oportet propriam animam praehonorare: unde convenienter hoc dicitur his qui vocabant ad propinquorum collocutionem, quasi ad aliquid utilius quam sit doctrina salutis. Beda. Rogatus ergo officio verbi, dissimulat egredi, non maternae refutans obsequium pietatis; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere monstrat affectibus. Nec iniuriose fratres contemnit, sed opus spirituale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum; unde sequitur et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, ait: ecce mater mea, et fratres mei. Chrysostomus. In quo dominus ostendit quod oportet eos qui fidei sunt propinqui, prae omnibus consanguineis honorare. Iesu quidem aliquis mater efficitur praedicando: quasi enim parit dominum quem cordi audientis infuderit. Hieronymus. Sciamus autem nos esse fratres eius et sorores, si voluntatem patris impleverimus, ut coheredes simus eius; unde sequitur qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. Theophylactus. Non ergo negans matrem hoc dixit, sed ostendens quod non solum digna est honore propter hoc quod genuit Christum, sed propter omnem aliam virtutem. Beda. Mystice autem mater, et fratres Iesu sunt synagoga, ex cuius carne est editus, et populus Iudaeorum, qui, salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt, cum spiritualiter intelligere dicta nequeunt. Praeoccupans autem turba ingreditur, quia differente Iudaea, gentilitas fluxit ad Christum: foris enim stantes volunt dominum videre cognati ipsius, cum Iudaei se ad custodiam litterae foris fixerunt, et Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt ingredi. Si ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? Intus enim est verbum, intus est lumen.


Caput 4
Lectio 1

[85644] Catena in Mc., cap. 4 l. 1 Theophylactus. Licet matrem dominus superius negligere videretur, tamen reveretur eam: propterea namque egreditur circa mare; unde dicitur et iterum coepit docere ad mare. Beda. Si enim Evangelium Matthaei inspicimus, patet hanc doctrinam domini ad mare eadem die qua superiorem in domo celebratum esse sermonem: terminato enim primo sermone continuo subiunxit Matthaeus dicens in illo die exiens de domo sedebat ad mare. Hieronymus. Coepit autem docere ad mare, ut locus docendi indicet auditores amaros fuisse et instabiles. Beda. Relicta etiam domo coepit docere ad mare quia relicta synagoga ad colligendam per apostolos populi gentilis multitudinem venit; unde sequitur et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens sederet in mari. Chrysostomus. Quod non sine causa factum oportet intelligi; sed ut post se neminem dimitteret, sed omnes auditores ante faciem haberet. Beda. Praefigurabat autem haec navis Ecclesiam in medio nationum aedificandam, in qua dominus dilectam sibi consecrat mansionem. Sequitur et dicebat illis in parabolis multa. Hieronymus. Parabola est rerum natura discrepantium sub aliqua similitudine facta comparatio: paravoli, enim Graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis, aut avibus comparamus. Loquitur autem turbis in parabolis more providentiae suae, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudinem terrenam audita percipere potuissent. Chrysostomus in Matth. Erigit enim per parabolam audientium mentem, ut manifestiorem sermonem faceret, res visui ostendens. Theophylactus. Et ut attentiores faceret auditores, primam parabolam proponit de semine, quod est verbum Dei; unde sequitur et dicebat illis in doctrina sua; non Moysi, non prophetarum, quia suum praedicat Evangelium: exiit seminandum. Seminans autem Christus est. Chrysostomus in Matth. Non autem loco exivit qui praesens existit omnibus, et implet; sed habitu, et dispensatione, qua nobis factus est propinquior per carnis amictum. Quia enim non valebamus ire ad eum, peccatis impedientibus iter nostrum, ipse exiit ad nos. Exiit autem praedicans pietatis seminare sermonem, quem copiose loquebatur. Non autem inculcat sermonem eumdem in eo quod dicit exiit seminans ad seminandum: exit enim aliquando seminans, aut ut faciat novale, aut herbas malas evellat, aut aliquod aliud operetur. Iste autem exiit ad seminandum. Beda. Vel exiit ad seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem synagogae electam, ad vocationem quoque gentium gratiae suae dona diffudit. Chrysostomus in Matth. Sicut autem seminans non discernit terram subiectam, sed simpliciter, et absque discretione semen mittit, sic et ipse omnes alloquitur; et ad hoc significandum subdit et dum seminat, aliud cecidit circa viam. Theophylactus. Vide quia non dixit, quod proiecit illud in via, sed quia cecidit: qui enim seminat, quantum in se est, in terram bonam proicit; sed illa, si sit mala, corrumpit verbum. Via autem Christus est; infideles autem sunt circa viam, idest extra Christum. Beda. Vel via est mens sedulo malarum cogitationum motu trita, ne verbi semen in ea germinare sufficiat. Et ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, et a Daemonibus rapitur; unde sequitur et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. Recte autem Daemones volucres caeli dicuntur, sive quia caelestis spiritualisque sunt naturae, sive quia in aere habitant. Vel qui sunt circa viam, sunt negligentes et desides. Sequitur. Aliud vero cecidit super petrosa. Petram dicit duritiam protervae mentis, terram levitatem animae obedientis, solem fervorem persecutionis saevientis. Altitudo ergo terrae, quae semen Dei debuerat accipere, probitas est animi disciplinis caelestibus exercitati, atque ad obediendum divinis eloquiis regulariter instituti. Petrosa autem loca, quae vim radicis suscipiendae non habent, illa sunt praecordia quae dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis caelestibus ad horam delectantur; sed in tempore tentationis recedunt, quia parum est in eis salutaris desiderii, quod semen vitae concipiat. Theophylactus. Vel petrosa sunt qui modicum adhaerentes petrae, idest Christo, inquantum ad tempus verbum recipiunt, postmodum abiciunt recedentes. Sequitur et aliud cecidit inter spinas, per quod significantur animae multa curantes: spinae enim curae sunt. Chrysostomus in Matth. Ulterius vero ponit terram bonam, dicens et aliud cecidit in terram bonam. Secundum enim conditionem terrae est differentia fructuum. Multa est autem dilectio seminantis ad homines: quoniam et primos commendat, et secundos non reicit, et tertiis tribuit locum. Theophylactus. Vide etiam quomodo mali sunt plurimi et pauci qui salvantur; quarta enim pars seminis invenitur salvata. Chrysostomus in Matth. Non tamen maior pars seminis occasione amittitur seminantis, sed terrae recipientis, idest animae audientis. Et quidem materialis agricola hoc modo seminando congrue incusaretur: non enim ignorat lapidem, aut viam, aut terram spinosam, terram pinguem non fieri; in rationalibus vero non est sic: petram enim possibile est fieri terram pinguem, et viam non conculcari, et destrui spinas; quod si fieri non posset, non ibi seminasset. Per hoc ergo nobis tribuit poenitentiae spem. Sequitur et dicebat: qui habet aures audiendi, audiat. Hieronymus. Quoties haec admonitio in Evangelio, aut in Apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum hoc quod dicitur, atque ad audiendum, discendumque insinuatur: aures enim audiendi sunt cordis et sensus interioris aures, obediendi et faciendi quae iussa sunt. Sequitur et cum esset singularis, interrogabant eum hi, qui cum eo erant, duodecim parabolam exponere. Et dicebat eis: vobis datum est scire mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt. Beda. Quasi diceret: vos qui estis digni omnia quae ad praedicationem sunt congrua edoceri, parabolarum manifestationem addiscetis. Ad istos autem parabolis usus sum, quia digni non sunt addiscere propter eorum malitiam: qui enim legis quam acceperant, obedientiam non tenebant, iustum fuit ut novi sermonis participationem non haberent; sed ab utroque sint alieni. Ostendit enim per discipulorum obedientiam quod per contrarium indigni facti sunt reliqui mysticae doctrinae. Postea vero inductione vocis propheticae, eorum confundit nequitiam, tamquam a longe confutatam: unde sequitur ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant; quasi dicat: ut prophetia impleatur quae hoc praedicit. Theophylactus. Deus enim eos fecit videntes, idest intelligentes bonum; ipsi vero non vident, voluntarie se fingentes non videre, ne convertantur, et corrigant se, tamquam suae saluti inviderent. Sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Chrysostomus in Matth. Sic ergo vident et non vident, audiunt et non intelligunt: quod enim vident et audiunt, contingit eis ex gratia Dei; sed quod vident, et non intelligunt, contingit eis, quia gratiam recipere nolunt, sed oculos claudunt, et fingunt se non videre, neque dictis acquiescunt; et sic a peccatis non mutantur per hoc quod vident et audiunt, sed contrarium patiuntur. Theophylactus. Vel potest aliter intelligi, quod reliquis loquebatur in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Deus enim dat visum, et intellectum his qui petunt, reliquos autem obcaecat, ne in maiorem redargutionem sit eis, quod cum intelligerent, noluerunt facere quae oportet; unde sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc intelliguntur peccatis suis meruisse, ut non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis est factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Beda. Illis ergo qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, et facta scilicet, et verba salvatoris: quod neque in his quas operabatur virtutibus, neque in eis quae praedicabat arcanis eum cognoscere Deum valent; ideoque ad remissionem peccatorum attingere non valent. Chrysostomus. Quod autem non loquebatur eis, nisi in parabolis, nec omnino loqui desistebat, demonstrat quod his qui bono propinqui sunt, etsi in seipsis bonum non habeant, occultum tamen eis ostenditur. Cum autem aliquis cum reverentia ac recto corde accedit, occultorum revelationem consequitur abundanter; cum autem non sana sentit, nec his quae multis facilia sunt dignus fiet, nec etiam eorum auditu. Sequitur et ait illis: nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Hieronymus. Oportebat siquidem ut illi, quibus in parabolis loquebatur, requirerent quod non intelligerent, et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent mysterium regni, quod ipsi non habebant. Glossa. Et ideo dominus haec dicens, ostendit oportere eos et hanc primam, et omnes consequentes parabolas intelligere; propter quod exponens subdit qui seminat, verbum seminat. Chrysostomus in Matth. Et quidem propheta doctrinam populi plantationi vineae comparavit; hic vero seminationi, manifestans per hoc quod brevior est nunc et facilior obedientia, et statim fructum dabit. Beda. In hac autem domini expositione omnes eorum qui audire verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque qui verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipiunt; de quibus dicit hi autem sunt qui circa viam. Cordibus enim eorum mandatum verbum, confestim immundi spiritus, quasi viae tritae volucres semen, eripiunt. Sunt qui auditi verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant; sed ne ad id quod probant perveniant, alios huius vitae adversa terrendo, alios prospera blandiendo retardant; de quorum primis dicitur et hi sunt similiter qui supra petrosa; de aliis dicitur et alii sunt qui in spinis. Spinae autem divitiae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant; et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Dicit autem et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum: quemcumque enim supervacuus divitiarum decipit appetitus, necesse est mox curarum aerumna continuarum affligat. Addit autem et circa reliqua concupiscentiae: quia qui mandatis Dei contemptis, circa reliqua concupiscens aberrat, ad gaudium beatitudinis non potest attingere. Suffocant autem huiusmodi concupiscentiae verbum: quia bonum desiderium, ad quod intrare non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Excipiuntur autem ab his hominum differentiis gentiles, qui nec audire verba vitae merentur. Theophylactus. Eorum vero qui semen suscipiunt, convenienter rursus tres sunt gradus; unde sequitur et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt. Qui in centum fructificant, sunt qui perfectam, et obedientem habent vitam, ut virgines et eremitae; qui autem in sexaginta, qui mediocriter se habent, ut continentes, et qui in coenobio sunt; qui autem triginta, qui parvi quidem sunt secundum propriam virtutem fructum ferentes, ut laici, et qui in coniugio sunt. Beda. Vel triginta fructificat, cum aliquis fidem sanctae Trinitatis electorum cordibus insinuat; sexaginta, cum perfectionem docet bonae operationis; centum, cum caelestis regni praemia demonstrat: centum namque computando in dexteram transferuntur: unde recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis. Terra autem bona est electorum conscientia, quae omnibus praedictis tribus terris contraria facit: quia et commendatum sibi semen verbi libenter excipit, et exceptum inter adversa et prospera constanter ad fructus usque tempora conservat. Hieronymus. Vel fructus terrae in triginta et sexaginta et centum continetur; hoc est lege et prophetia et Evangelio.


Lectio 2

[85645] Catena in Mc., cap. 4 l. 2 Chrysostomus. Post interrogationem discipulorum de parabola, ac explanationem, bene subiungit et dicebat illis: numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? Quasi dicat: propter hoc parabola dicta est, non ut immanifesta maneat, aut occulta, tamquam sub modio, aut sub lecto, sed ut dignis manifestetur. Lucerna in nobis est intellectualis natura, quae secundum proportionem illuminationis, aut clare apparet, aut obscure. Si enim meditationes quae nutriunt lumen, ac recordationes, in quibus lucerna talis accenditur, negligantur, mox extinguitur. Hieronymus. Vel lucerna verbum est de tribus seminibus; modius, aut lectus, auditus est inobedientium; candelabrum apostoli sunt, quos illuminavit verbum Dei; unde sequitur non est enim aliquid absconditum. Absconditum et occultum parabola seminis est; in palam vero venit, dum a domino tractatur. Theophylactus. Vel hic dominus discipulos monet lucidos esse secundum vitam et conversationem; quasi dicat: sicut lucerna ad lucendum ponitur, sic ad vitam vestram omnes respicient. Itaque studete bonam vitam habere, et non in angulis sedeatis, sed lucerna estote: lucerna enim non sub lecto, sed supra candelabrum posita lucet. Quam quidem lucernam necesse est ponere super candelabrum, idest in altitudine conversationis, quae secundum Deum est, ut et aliis lucere valeat; non sub modio, idest circa gulam; neque sub lecto, idest otio: nemo enim qui escis studet, et requiem diligit, posset esse lucerna omnibus lucens. Beda. Vel quia tempus vitae nostrae sub certa divinae provisionis mensura continetur, recte modio comparatur; lectus vero animae corpus est, in quo temporaliter habitans quiescit. Qui ergo amore vitae temporalis et illecebrarum carnalium occultat verbum Dei, modio vel lecto lucernam operit; supra candelabrum autem ponit lucernam qui corpus suum ministerio verbi Dei subicit: unde his verbis typice figuram docet praedicandi; unde sequitur non enim est absconditum quod non reveletur, neque factum est occultum quod non in palam veniat; quasi dicat: nolite erubescere Evangelium, sed inter tenebras persecutorum, lumen verbi Dei supra corporis vestri candelabrum levate, fixa mente retinentes illum diem quo illuminabit Deus abscondita tenebrarum: tunc enim et vos laus, et adversarios poena manet aeterna. Chrysostomus. Vel aliter. Non est aliquid absconditum; quasi dicat: si vos cum diligentia vitam duxeritis, accusationes lucernam vestram non poterunt obumbrare. Theophylactus. Unusquisque enim nostrum seu bonum aliquid, seu malum in praeterito fecerit, manifestatur in praesenti, et multo magis in futuro. Quid enim est Deo occultius? Sed tamen et ipse manifestatus est in carne. Sequitur si quis habet aures audiendi, audiat. Beda. Idest, si quis habet sensum intelligendi verbum Dei, non se subtrahat, non auditum ad fabulas convertat; sed his quae veritas dixit, accommodet aurem scrutandi, manus implendi, linguam praedicandi. Sequitur et dicebat illis: videte quid audiatis. Theophylactus. Ut scilicet nihil eorum quae vobis a me dicuntur subterfugiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis; idest, quantamlibet mensuram intentionis introducetis, tantam recipietis utilitatem. Beda. Vel aliter. Si solerter omnia quae valetis, bona facere, ac proximis intimare studueritis, aderit divina pietas, quae vobis et in praesenti sensum altiora capiendi, ac potiora gerendi affectum conferet, et in futuro aeternam retributionem adiciet; et ideo subditur et adicietur vobis. Hieronymus. Vel aliter. Secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et scientiae etiam adicientur virtutes. Sequitur qui enim habet, dabitur ei; idest, qui fidem habet, habebit virtutem; et qui habet opus verbi, habebit et intelligentiam mysterii; et qui non habet e contra fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi, eius intelligentia caret; et qui non intelligit, iam auditum perdidit. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Qui habet, scilicet affectum et voluntatem audiendi, et petendi, dabitur ei; qui vero non habet divini auditus desiderium, et quod contingit habere scriptae legis, auferetur ab eo. Beda. Nonnumquam enim lector ingeniosus negligendo se, privat se sapientia, quam tardus ingenio, studiosius elaborando, degustat. Chrysostomus. Potest autem ideo dici quod non habet, quia veritatem non habet. Dicit autem quod habet, propter hoc quod mendacium habet: putat enim aliquid se habere, qui mendacis intellectus existit.


Lectio 3

[85646] Catena in Mc., cap. 4 l. 3 Chrysostomus. Posuit supra parabolam de tribus seminibus, diversimode perditis et uno salvato; cuius, secundum proportionem fidei et operationis, tres differentias ostendit: hic vero parabolam ponit solum de salvatis; unde dicit et dicebat: sic est regnum Dei quemadmodum si homo iactet semen in terram. Hieronymus. Regnum Dei Ecclesia est, quae regitur a Deo, et ipsa regit homines, et contrarias virtutes, et vitia calcat. Chrysostomus. Vel regnum Dei dicit fidem, quae est in ipsum, ac dispensationem humanitatis; quod quidem regnum est sicut si iaciat sementem homo: ipse enim existens Deus, et Dei filius, homo incommutabiliter factus pro nobis, terram seminavit; idest, totum mundum verbo divinae cognitionis illuminavit. Hieronymus. Semen enim verbum vitae est; terra corda humana; et dormitio hominis mors est salvatoris. Exurgit semen nocte ac die: quia post somnum Christi, numerus credentium per adversa et prospera magis magisque germinavit in fide, et crevit in opere. Chrysostomus. Vel exurgit ipse Christus, qui sedebat, expectans per longanimitatem, quod recipientes semen fructificarent. Surgit autem, idest benevolentiae suae verbo ad fructificationem nos erigens per arma iustitiae a dextris, quibus significatur dies, et a sinistris, quibus significatur nox persecutionum: per haec enim semen germinat, nec arescit. Theophylactus. Vel aliter. Christus dormit, idest ascendit in caelum, ubi licet dormire videatur, surgit tamen nocte cum per tentationes nos erigit in suam cognitionem; die vero cum propter orationes nostram disponit salutem. Hieronymus. Quod autem dicit dum nescit ille, tropica est locutio; idest, nescire nos facit, quis fructus usque in finem afferat. Chrysostomus. Vel dicit nescit ille, ut ostendat liberam voluntatem eorum qui verbum suscipiunt: voluntati enim nostrae committit opus, et non totum ipse solus operatur, ne bonum involuntarium videatur; unde subdit ultro enim terra fructificat; idest, non necessitate coacta contra propriam voluntatem, sed voluntate adducitur ad fructificandum. Primum herbam. Hieronymus. Idest timorem: initium enim sapientiae timor domini. Deinde spicam, idest poenitentiam lacrymosam; deinde plenum fructum in spica, idest caritatem: plenitudo enim legis est caritas. Chrysostomus. Vel primo herbam fructificat in lege naturae, paulatim ad profectum crescens, postmodum producit spicas in manipulum colligendas, et in altari domino offerendas, in lege scilicet Moysi; postea plenum fructum in Evangelio: vel quia non solum oportet nos frondere per obedientiam, sed esse prudentes, et quasi arundinis spicas erectos persistere, de ventis agitantibus non curantes. Oportet nos etiam animam curare per assiduitatem memoriae, ut tamquam spicae fructum gestemus; idest, operationem virtutis completam demonstremus. Theophylactus. Herbam enim germinamus, cum principium boni ostendimus; deinde spicam, cum resistere tentationibus possumus; deinde fructum, cum perfectum quis operatur. Sequitur et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Hieronymus. Falx est mors, vel iudicium, quod secat omnia; messis est consummatio saeculi. Gregorius Moralium. Vel aliter. Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit; dormit autem qui iam in spe boni operis quiescit; nocte vero exurgit, ac die, quia inter adversa et prospera proficit, dum ille nescit qui adhuc metiri incrementa sua non valet, et tamen concepta virtus ad perfectum ducitur. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus; cum recte operari incipimus, herba sumus; cum ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus; cum in eiusdem operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus.


Lectio 4

[85647] Catena in Mc., cap. 4 l. 4 Glossa. Postquam posuit parabolam de fructificatione seminis Evangelii, hic subiungit aliam parabolam ad ostendendam excellentiam doctrinae evangelicae ad omnes alias doctrinas; unde dicitur et dicebat: cui assimilabimus regnum Dei? Theophylactus. Parvissimum quidem est fidei verbum. Crede in Deum, et salvus eris. Sed sparsa super terram praedicatio dilatata est et augmentata, ita ut caeli volatilia, idest contemplativi homines, et alti intellectu, et cognitione, sub eo habitent. Quanti enim sapientes gentilium relinquentes sapientiam, sub praedicatione Evangelii requieverunt? Omnium igitur maior praedicatio facta est. Chrysostomus. Et etiam quia quod fuit hominibus in brevibus sermonibus nuntiatum, sapientia quae inter perfectos dicitur, dilatavit super omnes sermones: quia nihil maius est hac veritate. Theophylactus. Ramos autem magnos fecit: quidam enim apostolorum in Romam, et quidam in Indiam, et quidam in alias terrae partes sunt divisi sicut rami. Hieronymus. Vel semen istud minimum est timore, magnum autem in caritate, quae est maior omnibus oleribus, quia Deus caritas est, et omnis caro foenum. Fecit autem ramos misericordiae et compassionis, cum sub umbra pauperes Christi, qui sunt caeli animalia, delectantur habitare. Beda. Homo autem qui seminat a plerisque salvator ipse intelligitur, ab aliis autem ipse homo seminans in corde suo. Chrysostomus. Postea vero Marcus brevitate gaudens, ostendens parabolarum naturam, subiungit et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire. Theophylactus. Quoniam enim turbae erant indoctae, a comestibilibus, et consuetis nominibus instruit eas; et propter hoc subdit sine parabola autem non loquebatur eis, ut scilicet moverentur ad accedendum et interrogandum. Sequitur seorsum autem discipulis suis disserebat omnia, scilicet de quibus interrogabant ut ignorantes, non simpliciter omnia tam manifesta, quam immanifesta. Hieronymus. Illi enim digni erant seorsum audire mysteria in penetrali, in timore sapientiae qui remoti a cogitationum malarum tumultibus in solitudine virtutum permanebant: sapientia enim in tempore otii percipitur.


Lectio 5

[85648] Catena in Mc., cap. 4 l. 5 Hieronymus. Post doctrinam dehinc ad mare venerunt, et fluctibus turbantur; unde dicitur et ait illis in illa die, cum sero esset factum: transeamus contra. Remigius. Tria enim legitur dominus habuisse refugia, scilicet navis, montis et deserti; quoties a turbis comprimebatur, ad aliquod istorum refugiebat. Cum ergo vidit dominus turbas multas circa se, earum importunitatem quasi homo volens declinare, iussit discipulos suos transfretare. Sequitur et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi. Chrysostomus. Discipulos quidem assumpsit dominus, ut visores fierent futuri miraculi; sed solum ipsos assumit, ne alii cognoscerent ipsos esse tam modicae fidei; unde ad ostendendum quod separatim alii transfretabant, subiungit et aliae naves erant cum illo. Ne autem superbirent discipuli quod eos solos assumpserat, periclitari eos permittit, et ut etiam per hoc discerent tentationes viriliter sustinere; unde sequitur et facta est procella magna. Ut autem futuri miraculi maiorem eis imprimat sensum, dat tempus timori, dormiendo; unde sequitur et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Si enim vigilasset, aut non timuissent, neque rogassent tempestate orta; aut eum aliquid tale facere non putassent. Theophylactus. Dimisit ergo eos incidere in timore periclitationis, ut eius virtutem in seipsis cognoscerent, qui alios ab eo beneficiatos videbant. Dormiebat autem super cervical navis, ligneum siquidem. Chrysostomus. Ostendens suam humilitatem, et ex hoc multam sapientiam docens. Nondum autem discipuli, qui circa eum existebant, eius gloriam cognoscebant; et quidem quod surgens poterat ventis imperare credebant, sed quod quiescens, seu dormiens nequaquam; et ideo sequitur et excitant eum, et dicunt ei: magister, non ad te pertinet quia perimus? Theophylactus. Ipse autem exurgens, comminatur primo quidem vento, qui maris tempestatem et fluctus faciebat; et hoc est quod subditur et exurgens comminatus est vento; deinde praecipit mari; unde sequitur et dixit mari: tace, obmutesce. Glossa. Ex commotione enim maris quidam sonitus consurgit, qui videtur esse quaedam maris locutio periculum comminantis; et ideo convenienter sub quadam metaphora tranquillitatem imperat taciturnitatis vocabulo; sicut et in cohibitione ventorum, qui sua violentia mare conturbant, comminationem nominavit. Solent enim potestatem habentes, eos qui violentia pacem hominum conturbant, comminatione poenarum refrenare. Per hoc ergo datur intelligi quod sicut rex aliquis potest comminatione violentos comprimere, et suis edictis murmur subiecti populi mitigare, ita Christus rex universae creaturae existens, sua comminatione ventorum cohibuit violentiam, et mari taciturnitatem indixit: et statim est effectus secutus; sequitur enim et cessavit ventus, cui scilicet fuerat comminatus, et facta est tranquillitas magna; scilicet in mari, cui taciturnitatem indixerat. Theophylactus. Comminatus est etiam et discipulis tamquam fidem non habentibus; sequitur enim et ait illis: quid timidi estis? Necdum habetis fidem? Si enim habuissent fidem, credidissent quod etiam dormiens servare eos potuisset incolumes. Sequitur et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: quis, putas, est iste, quia venti et mare obediunt ei? Etenim dubie habebant se erga eum; inquantum enim iussu mare placavit, non baculo, ut Moyses, non precibus, ut Eliseus Iordanem, neque arca, ut Iesus Nave, secundum hoc vere Deus eis videbatur, secundum vero quod dormiebat, homo. Hieronymus. Mystice vero puppis Ecclesiae est initium, in qua dominus corporaliter dormit, quia nunquam dormit qui custodit Israel; puppis enim mortuis pellibus vivos continet, et fluctus arcet, et ligno solidatur; idest, cruce et morte domini Ecclesia salvatur. Cervical corpus domini est, cui divinitas sicut caput inclinata est. Ventus autem et mare Daemones et persecutores sunt; quibus dicit tace, quando compescit edicta regum iniquorum, ut voluerit. Tranquillitas magna est pax Ecclesiae post pressuram, sive theorica post vitam activam. Beda. Vel navicula quam ascendit, passionis arbor intelligitur, per quam fideles ad securitatem securi littoris perveniunt. Aliae naves quae fuisse dicuntur cum domino, illos significant qui fide dominicae crucis imbuti sunt, non tamen turbine tribulationum pulsati; vel post tentationum procellas serenitate pacis utuntur. Discipulis autem navigantibus Christus obdormivit, quia fidelibus futuri regni quietem meditantibus, tempus dominicae passionis advenit: unde hoc sero factum fuisse perhibetur, ut veri solis occubitum non sola domini dormitio, sed ipsa descendentis lucis hora significet. Ascendente autem illo in puppim crucis, fluctus blasphemantium persecutorum assurgunt daemoniacis excitati procellis; quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur. Excitant autem discipuli dominum: quia cuius mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant. Vento exurgens comminatus est: quia resurrectione celebrata, Diaboli superbiam stravit. Mare silere praecepit: quia Iudaeorum rabiem resurgendo deiecit. Discipuli autem arguuntur: quia post resurrectionem exprobavit eis incredulitatem eorum. Et nos quoque cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem cum Iesu conscendimus, mare transire conamur; sed nobis navigantibus inter aequoris fremitus obdormit, quando inter medios virtutum usus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipsarum nostrarum cogitationum impetus, amoris flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas illum sedulo excitemus; mox tempestatem compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.


Caput 5
Lectio 1

[85649] Catena in Mc., cap. 5 l. 1 Theophylactus. Quia qui in navicula erant conquirebant ad invicem quis, putas, est iste? Inimicorum testimonio confirmatur quis esset: accessit enim daemoniacus confitens ipsum esse filium Dei; ad quod narrandum Evangelista accedens, dicit et venerunt trans fretum maris, in regionem Gerazenorum. Beda. Geraza est urbs insignis Arabiae trans Iordanem, iuxta montem Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Chrysostomus. Sed tamen neque Gadarenorum, neque Gerazenorum exquisita Scriptura continet, sed Gergesenorum. Gadara enim civitas est Iudaeae, cui prope adiacet stagnum, et nullo modo mare; Geraza vero Arabiae civitas est, neque mare, neque stagnum proximum habens. Et ne tam evidens mendacium Evangelistae dixisse videantur, viri tam diligenter scientes ea quae circa Iudaeam erant; Gergesa quidem, a qua Gergeseni dicti, antiqua civitas fuit, iuxta eam quae nunc Tiberias appellatur, circa quam praecipuum est circumpositum stagnum. Sequitur et exeunti ei de navi statim occurrit de monumentis homo. Augustinus de Cons. Evang. Cum Matthaeus dicat duos fuisse, Marcus et Lucas unum commemorant, ut intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris, quem regio illa maxime dolebat. Chrysostomus in Matth. Vel videtur quod Marcus et Lucas illud quod erat miserabilius narraverunt; et propter hoc diffusius quod illi contigerat enarrant; sequitur enim et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare. Dixerunt ergo simpliciter daemoniacum, numerum non quaerendo; vel ut virtutem maiorem ostenderent operantis; nam qui unum talem curaverat, non erat ei impossibile multos alios curare. Nec tamen hic dissonantia demonstratur: non enim dixerunt, quod unus solus erat; quod si dixissent, Matthaeo contradicere viderentur. Habitabant autem in monumentis Daemones, erroneum dogma multis volentes immittere, quod decedentium animae in Daemones convertebantur. Gregorius Nyssenus. Paraverat autem se coetus Daemonum ad resistendum divinae potestati. Cum autem appropinquaret qui potestatem habet super omnia, exclamant eminentem eius virtutem; unde sequitur videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum, et clamans voce magna dixit: quid mihi et tibi Iesu fili Dei altissimi? Cyrillus. Vide Daemonem duplici passione divisum, audacia et timore: reluctatur, et orat; quasi quaestionem aliquam intentans, vult scire quid sibi et Iesu commune; quasi dicat: qua de causa eicis me ab hominibus, cum sint mei? Beda. Quae autem impietas est Iudaeorum eum dicere in principe Daemoniorum eiecisse Daemonia quem et ipsa Daemonia fatentur nihil secum habere commune? Cyrillus. Deinde orans subiungit adiuro te per Deum ne me torqueas; emissionem enim reputabat tormentum; vel etiam invisibiliter torquebatur. Chrysostomus in Matth. Quamvis enim mali sint Daemones, sciunt tamen quod ipsos propter peccata expectat ultimo aliqua poena: quia vero nondum eis tempus ultimae poenae advenerat, firmissime cognoscebant; maxime cum permissum esset eis hominibus commisceri. Sed quia Christus comprehenderat eos tanta mala perpetrare, putabant quod propter factorum excessum, ultimum punitionis tempus minime expectarent; propter hoc supplicant ne torqueantur. Beda. Magnum enim tormentum est Daemoni a laesione hominis cessare; et tanto dimittit gravius quanto possidet durius; sequitur enim dicebat enim illi: exi, spiritus immunde, ab homine isto. Cyrillus. Attendas inexpugnabilem virtutem Christi; conquassat Satanam, cui verba Christi sunt ignis et flamma: secundum quod Psalmista dicit: liquefacti sunt montes a facie Dei, idest sublimes, et superbae virtutes. Sequitur et interrogabat eum: quod tibi nomen est? Theophylactus. Interrogat quidem dominus, non ut ipse sciret; sed ut ceteri sciant multitudinem habitantium Daemonum. Chrysostomus. Ne si ipse diceret, quod multi sunt, incredibile fieret. Vult ergo quod ipsi confiteantur, quod multi erant; unde sequitur et dicit ei: legio mihi nomen est, quia multi sumus. Non dicit determinatum numerum, sed multitudinem: non enim prodest ad scientiam exquisitio numeri. Beda. Confessa autem publice peste, quam furens tolerabat, virtus curantis gratior apparet. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam eicere norunt, solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi, quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu, tactu, vel alio quolibet corporis aut animi sensu vigilantes, dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Sequitur et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. Chrysostomus. Aut, ut Lucas dicit, in abyssum; abyssus enim est separatio huius mundi: promerentur enim Daemones mitti ad tenebras exteriores, Diabolo et suis Angelis praeparatas. Hoc autem Christus facere poterat; permisit tamen eos in hac terra esse, ne absentia tentatoris homines corona victoriae privaret. Theophylactus. Et ut nobiscum pugnantes, nos peritiores constituant. Sequitur erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Augustinus de Cons. Evang. Quod hic dicit Marcus circa montem fuisse gregem, Lucas autem in monte, nihil repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit ut aliquid eius esset in monte, et aliquid circa montem. Sequitur et deprecabantur eum spiritus, dicentes: mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. Remigius super Matth. Idcirco autem intraverunt in porcos non sponte, sed petierunt ut eis concederetur, ut demonstraretur quia non possunt nocere hominibus, nisi permissione divina. Ideo autem non petierunt mitti in homines, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant; nec petierunt ut in pecora mitterentur, quia velut munda animalia in templo Dei offerebantur. Petierunt ut in porcos mitterentur, quia nullum animal est immundius porco, et Daemones semper in spurcitiis delectantur. Sequitur et concessit eis statim Iesus. Beda. Ideo quidem permisit ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praebeatur. Chrysostomus in Matth. Volens furiam quam contra homines habent Daemones, omnibus demonstrare, et quod multo peiora vellent hominibus infligere, si possent virtute non impediti divina. Et quia in hominibus hanc demonstrationem fieri eius pietas non ferebat, ipsos in porcos intrare permisit, ut in illis virtus, et furor Daemonum videatur. Sequitur et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Titus. Fugam autem arripuerunt pastores, ne cum porcis perirent, et huiusmodi terrorem civibus intulerunt; unde sequitur qui autem pascebant eos, et cetera. Illos ad salvatorem adduxit damni necessitas: frequenter enim cum Deus homines damnat in rebus possessis, confert beneficium animabus; unde sequitur et veniunt ad Iesum, et vident illum qui a Daemonio vexabatur sedentem, scilicet iuxta pedes a quibus nactus erat salutem, quem antea nec catenae compescere poterant; vestitum et sanae mentis, qui continuo nudus erat: et obstupuerunt; unde sequitur et timuerunt. Hoc igitur miraculum partim visu, partim verbis comperiunt; unde sequitur et narraverunt illis qui viderant. Theophylactus. Stupentes autem propter miraculum quod audierant, timuerunt, et propter hoc deprecantur ipsum ut ab eorum recedat finibus; et hoc est quod subditur et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum: timebant enim ne aliquando tale aliquid paterentur. Contristati enim de porcorum perditione, praesentiam renuunt salvatoris. Beda. Vel conscii fragilitatis propriae, praesentia domini se iudicabant indignos. Sequitur cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari qui a Daemone vexatus fuerat, ut esset cum illo. Theophylactus. Timebat enim ne aliquando invenientes eum Daemones reintrarent in eum. Dominus vero remittit eum in domum suam, innuens ei quod quamvis ipse praesens non esset, tamen sua virtus ipsum custodiret; simul etiam ut curatus aliis prosit; unde sequitur et non admisit eum, sed ait illi: vade in domum tuam ad tuos, et nuntia illis quanta tibi dominus fecerit, et misertus sit tui. Vide salvatoris humilitatem: non dixit: denuntia omnia quae feci tibi, sed omnia quae fecit tibi dominus: sic et tu cum aliquid boni feceris, non tibi, sed Deo attribuas. Chrysostomus. Licet autem aliis sanatis praeceperit nemini dicere, convenienter tamen huic praecepit quod annuntiet: quoniam omnis illa regio Daemonibus detenta sine Deo manebat. Theophylactus. Ipse igitur coepit praedicare, et omnes mirantur; et hoc est quod sequitur et coepit praedicare. Beda. Mystice autem Gerasa sive Gergese, ut quidam legunt, colonum eiciens, sive advena appropinquans interpretatur: quia gentium populus et hostem de corde repulit, et qui erat longe, factus est prope. Hieronymus. Hic autem daemoniacus, desperatissimus gentium populus est, nec lege naturae, nec Dei, nec humano timore alligatus. Beda. Qui in monumentis habitabat, quia in mortuis operibus, hoc est in peccatis, delectabatur, semper nocte ac die furebat, quia in prosperis et adversis a servitio malignorum spirituum non cessabat; sed per operum foeditatem quasi in monumentis iacebat, per fastum superbiae in montibus errabat, per verba durissimae infidelitatis quasi lapidibus se concidebat. Dicit autem legio mihi nomen est, quia populus gentium diversis idololatriae cultibus erat mancipatus. Quod autem exeuntes spiritus immundi ab homine intrant porcos, quos in mare praecipitant, significat quod liberato populo gentium a damnatione Daemonum, qui Christo credere noluerunt, in abditis agunt sacrilegos ritus. Theophylactus. Vel per hoc significatur quod Daemones intrant in homines ad modum porcorum viventes, et volutabro voluptatum se involventes; ac praecipitant eos praecipitio perditionis in mare vitae istius, et suffocantur. Hieronymus. Vel suffocantur in Inferno sine respectu misericordiae per impetum immaturae mortis; a quibus fugiunt multi, quia flagellato stulto, sapiens prudentior fit. Beda. Quod autem dominus volentem esse cum illo non admisit, significat quod quisque intelligat post remissionem peccatorum ingrediendum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat. Gregorius Moralium. Cum enim quantumlibet parum de divina cognitione percepimus, redire iam ad humana nolumus, quietem contemplationis quaerentes; sed dominus praecipit, ut mens prius exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem. Hieronymus. Homo autem sanatus praedicabat in Decapoli, dum a Romano nunc regno Iudaei convertuntur, qui in littera tantum pendent Decalogi.


Lectio 2

[85650] Catena in Mc., cap. 5 l. 2 Theophylactus. Post miraculum daemoniaci, aliud miraculum dominus operatur, filiam scilicet archisynagogi resuscitans, ad cuius miraculi narrationem Evangelista accedens, dicit et cum ascendisset Iesus in navi, rursus trans fretum. Augustinus de Cons. Evang. Intelligendum est autem quod de archisynagogi filia subditur, factum esse cum ascendisset Iesus in navi rursus trans fretum; sed quantum post, non apparet: nisi enim fuisset intervallum, non esset quando fieret quod narrat Matthaeus de convivio domus suae; post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam illud de archisynagogi filia: sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod consequenter est factum. Sequitur et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus. Chrysostomus. Nomen posuit propter Iudaeos, qui tunc erant, ut nomen miraculi fieret ostensivum. Sequitur et videns eum procidit ad pedes eius, et deprecabatur eum multum, dicens: quoniam filia mea in extremis est. Et quidem Matthaeus narrat archisynagogum puellam mortuam nuntiasse; Marcus vero graviter infirmatam; sed postmodum archisynagogo, cum quo dominus ire debebat, nuntiatum fuisse puellam mortuam esse. Matthaeus ergo eamdem rem similem significat, quod scilicet mortuam suscitaverit, brevitatis causa eam dicens obiisse, quam constat mortuam suscitatam fuisse. Augustinus de Cons. Evang. Attendit enim non verba patris de filia, sed, quod est potissimum, voluntatem: ita enim desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri quam morientem reliquerat. Theophylactus. Fuit autem hic vir ex parte fidelis, inquantum cecidit ad pedes Iesu, inquantum vero deprecatur ut veniat, non quantam oportebat habere fidem, ostendit. Oportebat enim dicere: dic verbo, et sanabitur filia mea. Sequitur et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebat eum; et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis (...) venit in turba retro. Chrysostomus. Mulier ista famosa et nota omnibus, propter hoc ad salvatorem in manifesto accedere non audebat, neque ante eum venire, quia secundum legem immunda erat; propter hoc retro tetigit, et non ante, quia nec hoc facere audebat, nec etiam tetigit vestimentum, sed vestimentorum fimbriam. Non autem fimbria, sed eius cogitatio eam salvam fecit. Sequitur dicebat enim: quia si vel vestimenta eius tetigero, salva ero. Theophylactus. Fidelissima est haec mulier, quae a fimbriis curationem speravit, propter quod consequitur sanitatem; unde sequitur et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quia sanata esset a plaga. Chrysostomus. His autem qui fide tangunt Christum, virtutes eius cum sua voluntate donantur; unde sequitur et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam aiebat: quis tetigit vestimenta mea? Virtutes quidem salvatoris exeunt ab eo non localiter, aut corporaliter, ipsum modo aliquo relinquentes: incorporales enim cum sint, ad alios exeunt, aliisque donantur, neque tamen extra eum sunt a quo exire dicuntur; sicut scientiae, quae a doctore discentibus tribuuntur. Dicit ergo cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo: ut intelligeres quod eo sciente, non ignorante mulier salutem recepit. Interrogabat vero quis me tetigit? Licet sciret tangentem, ut mulierem venientem manifestet, et eius publicet fidem, et ne virtus miraculosi operis oblivioni tradatur. Sequitur et dicebant ei discipuli sui: vides turbam comprimentem te, et dicis: quis me tetigit? Quaesierat autem dominus: quis me tetigit? Idest cogitatione et fide: non enim comprimentes turbae me tangunt, quia non cogitatu et fide accedunt. Sequitur et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. Theophylactus. Volebat enim dominus mulierem manifestare, primo quidem ut fidem approbaret mulieris; deinde ut archisynagogum ad confidentiam provocaret, quia sic eius filia curaretur; simulque ut mulierem solveret a timore: etenim timebat mulier, quia furata erat sanitatem: propter quod sequitur mulier autem timens et tremens, sciens quid factum esset in se, venit, et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Beda. Ecce quo tendebat interrogatio: ut scilicet mulier confiteatur veritatem diuturnae infidelitatis, subitae credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmatur in fide, et aliis praebet exemplum. Sequitur ille autem dixit ei: filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Non dixit: fides tua te salvam factura est, sed te salvam fecit, quasi dicat: in eo quod credidisti, iam salva facta es. Chrysostomus. Filiam vero vocat salvatam fidei ratione: fides enim Christi, Dei filiationem praestat. Theophylactus. Dicit autem ei vade in pace, idest in requie; quasi dicat: vade, requiesce, quia hucusque fuisti in angustiis et turbationibus. Chrysostomus. Vel dicit vade in pace, mittens eam in finem bonorum: in pace enim Deus habitat; ut cognoscat quod non solum corpore curata est, sed etiam a causis corporalis passionis, idest peccatis, mundata. Hieronymus. Mystice autem post praedicta venit Iairus archisynagogus: quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Iairus, sive illuminans, sive illuminatus interpretatur; idest, Iudaicus populus, umbra litterae deposita, spiritu illustratus et illuminatus, procidens ad pedes verbi, idest ad incarnationem Iesu se humilians, rogat pro filia; quia qui sibi vivit, alios vivere facit. Abraham etiam et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua; et sequitur Iesus preces eorum. Beda. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba comprimitur: quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus. Mulier autem sanguine fluens, sed a domino curata, Ecclesia est, congregata de gentibus: fluxus enim sanguinis, et super idololatriae pollutione et super his quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur potest recte intelligi. Sed dum verbum Dei Iudaeam salvare decerneret, plebs gentium paratam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Theophylactus. Vel per mulierem, quae haemorrhoissa erat, intelligas humanam naturam: profluebat enim peccatum, quod animam occidens quasi sanguinem fudit animarum nostrarum. Haec a pluribus medicorum, sapientum dico huius mundi et legis et prophetarum, curari non valuit: mox ut fimbriam Christi tetigit, idest carnem eius, sanata est: qui enim credit filium Dei incarnatum, hic est qui vestimentorum fimbriam tangit. Beda. Unde una credula mulier dominum tangit, turba comprimit: quia qui diversis haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo Ecclesiae Catholicae corde fideliter veneratur. Venit autem Ecclesia gentium retro: quia praesentem in carne dominum non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad fidei eius gratiam pervenit; sicque dum participatione sacramentorum eius salvari a peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum eius, fontem sui sanguinis siccavit. Circumspiciebat autem dominus videre eam quae hoc fecerat: quia omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione iudicat.


Lectio 3

[85651] Catena in Mc., cap. 5 l. 3 Theophylactus. Hi qui circa archisynagogum erant, Christum unum ex prophetis esse credebant, et propter hoc eum deprecandum putabant, ut veniens super puellam oraret; quia vero iam expiraverat puella, putabant non esse precandum; et ideo dicitur adhuc eo loquente, veniunt ad archisynagogum, dicentes: quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? Sed ipse dominus ad confidendum patrem inducit; sequitur enim noli timere: tantummodo crede. Augustinus de Cons. Evang. Non legitur, quod suis nuntiantibus et prohibentibus ne iam magister veniret, ille consenserit; ac per hoc quod dominus dixit ei noli timere, crede, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit. Si autem Evangelista archisynagogum commemorasset dixisse quod sui a domo venientes dixerunt, quod iam non vexaretur Iesus, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit Matthaeus eum dixisse, quod scilicet puella mortua esset. Sequitur et non admittit quemquam sequi se, nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. Theophylactus. Non enim humilis Christus ad ostentationem voluit aliquid operari. Sequitur et veniunt in domum archisynagogi, et vident tumultum et flentes et eiulantes multum. Chrysostomus. Ipse autem iubet non ululare, tamquam puella non sit mortua, sed dormiens; unde sequitur et ingressus ait: quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Hieronymus. Archisynagogo dicitur filia tua mortua est; Iesus autem dixit non est mortua, sed dormit. Utrumque verum est; quasi dicat: mortua est vobis, mihi dormit. Beda. Hominibus enim mortua erat, qui suscitare nequiverant; Deo dormiebat, in cuius dispositione et anima vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos apud Christianos obtinuit ut mortui, qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur. Sequitur et irridebant eum. Theophylactus. Derident autem eum tamquam ulterius non posset aliquid facere; sed ipsemet contra seipsos attestantes disputat, tamquam vere mortuam suscitaverit: et ideo miraculosum erit, si suscitaverit eam. Beda. Quia ergo verbum resuscitantis irridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, utpote indigni qui potentiam resuscitantis, ac resurgentis mysterium viderent; unde sequitur ipse vero eiectis omnibus assumit secum patrem et matrem puellae, et cetera. Chrysostomus. Vel ut ostentationem auferret, propter hoc non omnes secum esse sinit; ut vero testes postmodum haberet divinae virtutis, tres praecipuos ex discipulis elegit, et patrem et matrem puellae, tamquam prae omnibus magis necessarios. Manu vero et verbo puellam vivificat; unde sequitur et tenens manum puellae, ait illi: Thabitha cumi, quod est interpretatum: puella, tibi dico, surge. Manus enim Iesu vivificativa existens, mortuum corpus vivificat, vox autem iacentem excitat; unde sequitur et confestim surrexit puella et ambulavit. Hieronymus de optimo genere Interpret. Arguat aliquis Evangelistam mendacii, quare exponendo addiderit tibi dico; cum in Hebraico Thabitha, cumi tantum significet puella, surge. Sed ut emphaticoteron faceret et sensum vocantis et imperantis exprimeret, addit tibi dico, surge. Sequitur erat autem annorum duodecim. Glossa. Hoc Evangelista addidit ad ostendendum puellam huius aetatis esse quod poterat ambulare. In ambulatione eius non solum suscitata, sed etiam perfecte sanata ostenditur. Sequitur et obstupuerunt stupore magno; et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret; et iussit illi dari manducare. Chrysostomus. Ad demonstrandum, quod eam vere suscitaverit et non secundum phantasiam. Beda. Mystice autem salvata a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua nuntiatur: quia dum Ecclesia gentium a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo synagoga perfidiae simul et invidiae zelo soluta est; perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Et quod aiebant nuntii archisynagogo, quid ultra vexas magistrum? Per eos hodie dicitur qui a Deo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant: ideoque pro resuscitatione illius supplicandum non esse aestimant. Sed si archisynagogus, idest coetus doctorum legis, credere voluerit, et subiecta ei synagoga salva erit. Quia vero synagoga laetitiam dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet. Tenens autem puellae manum dominus eam suscitavit: quia nisi prius mundate fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga mortua non resurget. In sanatione autem haemorrhoissae mulieris, et suscitatione puellae, salus ostenditur generis humani, quae a domino ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, ac sic omnis Israel salvus fieret. Annorum autem duodecim erat puella, et annis duodecim mulier erat passa: quia peccata non credentium apparuerunt in initio fidei credentium: unde dicitur: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Gregorius Moralium. Moraliter vero redemptor noster puellam in domo, iuvenem vero extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat; adhuc quidem in domo mortuus iacet qui latet in peccato; iam extra portam educitur cuius iniquitas usque ad vecordiam publicae perpetrationis aperitur; sepulturae vero aggere premitur qui perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Beda. Et notandum, quod leviores et quotidiani erratus, levioris poenitentiae possunt remedio curari: unde iacentem in conclavi dominus facillima voce puellam resuscitat dicens puella, surge; ut vero quatriduanus mortuus sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu, turbavit seipsum, lacrymas fudit. Quanto igitur gravior animae mors, tanto acrior necesse est ut poenitentis fervor insistat. Sed et hoc notandum, quia publica noxa publico eget remedio: unde Lazarus de monumento vocatus populis innotuit; levia autem peccata, secreta queunt poenitentia deleri: unde puella in domo iacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque ut nemini manifestent praecipitur. Turba etiam foris eicitur, ut puella suscitetur: quia si non prius a secretioribus cordis expellitur saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit. Bene autem surrexit et ambulat: quia anima a peccatis resuscitata, non solum a sordibus scelerum exurgere, sed et in bonis proficere debet operibus, et mox necesse est ut caelesti pane satietur, divini scilicet verbi et altaris particeps effecta.


Caput 6
Lectio 1

[85652] Catena in Mc., cap. 6 l. 1 Theophylactus. Post praemissa miracula dominus in patriam suam revertitur, non ignorans quoniam spernerent eum, sed ut occasionem non haberent ulterius dicendi: quia si venisses, credidissemus tibi; unde dicitur et egressus inde abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui. Beda. Patriam eius Nazareth dicit, in qua erat nutritus. Sed quanta Nazaraeorum caecitas, qui eum quem verbis factisque illius Christum cognoscere poterant, ob solam gentis notitiam contemnunt? Sequitur et facto sabbato coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: unde huic haec omnia? Et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? Sapientiam ad doctrinam, virtutes referunt ad sanitates et miracula quae faciebat. Sequitur nonne hic est faber filius Mariae? Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus quidem fabri filium eum dictum esse dicit; nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit: eo enim fabrum credebant quo et fabri filium. Hieronymus. Filius quidem fabri Iesus vocatur, sed fabri qui fabricatus est auroram et solem, idest Ecclesiam primam, et sequentem; in quarum figura mulier, et puella sanatur. Beda. Nam etsi humana non sint comparanda divinis, typus tamen integer est: quia pater Christi igne operatur et spiritu. Sequitur frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis; nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Fratres et sorores eius secum esse testantur: qui tamen non liberi Ioseph, aut Mariae, iuxta haereticos, sunt putandi; sed potius, iuxta morem sacrae Scripturae, cognati sunt intelligendi; quomodo Abraham, et Lot fratres appellantur, cum esset Lot filius fratris Abrahae. Et scandalizabantur in illo. Scandalum et error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio. Intantum enim spernebant dominum Iesum Christum ut eum fabrum, et fabri vocarent filium. Sequitur et dicebat eis Iesus, quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. Prophetam dici in Scripturis dominum Iesum etiam Moyses testis est, futuram eius incarnationem praedicens filiis Israel, ait: prophetam vobis suscitabit dominus Deus vester de fratribus vestris. Non solum autem ipse qui dominus est prophetarum, sed et Elias, et Ieremias ceterique prophetae, minores in patria sua quam in exteris civitatibus habiti sunt: quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam. Hieronymus. Comitatur etiam saepe vilitas originem, ut est illud: quis est filius Isai? Quia humilia dominus respicit, et alta a longe cognoscit. Theophylactus. Sive etiam praeclaros consanguineos propheta habeat, cives odiunt eos, et propter hoc dehonorant prophetam. Sequitur et non poterat ibi virtutem ullam facere; nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Quod autem dicit non poterat, intelligere oportet: non volebat: quia non ipse impotens, sed illi infideles erant: ergo ibi non operatur virtutes, parcens eis, ne maiori reprehensione digni essent, etiam factis miraculis non credentes. Vel aliter. In miraculis faciendis necessaria est virtus operantis, et recipientium fides, quae ibi deficiebat: unde non volebat Iesus ibi signa facere. Sequitur et mirabatur propter incredulitatem illorum. Beda. Non quasi inopinata et improvisa miratur qui novit omnia antequam fiant; sed qui novit occulta cordis, quod mirandum intimare vult hominibus, mirari se coram hominibus ostendit: Iudaeorum enim miranda notatur caecitas, qui nec prophetis suis credere de Christo, nec ipsi inter se nato voluerunt credere Christo. Mystice autem Iesus despicitur in domo, et in patria sua, hoc est in populo Iudaeorum; et ideo pauca ibi signa fecit, ne penitus excusabiles ibi fierent. Maiora autem signa quotidie in gentium populo facit, non tam in sanitate corporum quam in animarum salute.


Lectio 2

[85653] Catena in Mc., cap. 6 l. 2 Theophylactus. Non solum in civitatibus praedicabat dominus, sed et in castellis, ut discamus parva non spernere; neque magnas semper quaerere civitates, sed verbum Dei in vicis abiectis et vilibus seminare; unde dicitur et circuibat castella in circuitu docens. Beda. Benignus autem et clemens dominus, ac magister non invidet servis atque discipulis suis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem, et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit potestatem; unde sequitur et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Sed multa distantia est inter donare et accipere: iste quodcumque agit, potestate domini agit, illi si quid faciunt imbecillitatem suam, et virtutes domini confitentur, dicentes: in nomine Iesu surge et ambula. Theophylactus. Binos autem apostolos mittit, ut fierent promptiores: quia, ut ait Ecclesiastes, melius est simul duos esse, quam unum. Si autem plures quam duos misisset, non esset sufficiens numerus ut in plura castella mitterentur. Gregorius in Evang. Binos autem in praedicationem discipulos mittit, quoniam duo sunt praecepta caritatis: Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Per hoc ergo nobis innuit quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Sequitur et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, neque panem, neque in zona aes; sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Beda. Tanta enim praedicatori in Deo debet esse fiducia ut praesentis vitae sumptus, quamvis non provideat, tamen hos sibi non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Chrysostomus. Hoc etiam eis dominus praecepit, ut per habitum ostenderent quantum a divitiarum desiderio distabant. Theophylactus. Instruens etiam eos per hoc non esse amatores munerum, et ut videntes eos praedicare paupertatem, acquiescant, cum apostoli nihil habeant. Augustinus de Cons. Evang. Vel quia cum, secundum Matthaeum, dominus continue subiecerit: dignus est enim operarius cibo suo, satis ostendit cur eos possidere haec, aut ferre noluerit: non quod necessaria non sint necessitati huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus Evangelium credentibus nuntiarent: unde apparet hoc non ita praecepisse dominum tamquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium; alioquin contra hoc praeceptum fecit apostolus, qui victum de manuum suarum labore transigebat; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Solet item quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda. Potuit enim sic breviter dici: nihil necessariorum vobiscum feratis nisi virgam tantum, ut illud quod dictum est: nec virgam, intelligatur nec minimas quidem res; quod vero adiunctum est nisi virgam tantum, intellegatur quia per potestatem a domino receptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur, non deerunt. Utrumque ergo dominus dixit; sed quia non utrumque unus Evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam, dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibet: quia ideo cogitantur portanda ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam curaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo, calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, nec nudus ad terram; idest nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non haberi, vel portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat, et videbit, quod hoc temere ac inerudite arbitretur. Beda. In duabus autem tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum: non quod in locis Scythiae glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed in tunica vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum timore servetur. Chrysostomus. Vel aliter. Matthaeus et Lucas non calceamenta, neque baculum portare permittit, quod ostendit perfectissimum esse; Marcus vero baculum iubet assumere, et sandaliis calceari; quod dictum est permissive. Beda. Allegorice autem per peram onera saeculi, per panem deliciae temporales, per aes in zona occultatio sapientiae designatur: quia quisquis officium doctoris accipit, neque oneribus saecularium negotiorum deprimi, neque desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi, sub otio debet lenti torporis abscondere. Sequitur et dicebat eis: quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: ubi dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis astruens cursitare per domos. Theophylactus. Ne scilicet de gula contingeret eos reprehendi, ab aliis in alios transeuntes. Sequitur et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Hoc autem dominus praecepit ut ostenderet quod longam propter eos viam ambulaverunt, et nihil eis profuit: vel quia nihil ab eis acceperunt, etiam neque pulverem; sed et hunc excutiunt, ut hoc sit in testimonium illis, idest in redargutionem illis. Chrysostomus. Vel ut sit in testimonium laboris viae quam sustinebant pro eis, aut tamquam pulvis peccatorum praedicantium convertatur in ipsos. Sequitur et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent; et Daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabantur. Quod oleo ungerent, solus Marcus enarrat; Iacobus autem in epistola sua canonica similia dicit. Oleum enim et labores curat, et luminis et hilaritatis causa existit. Significat autem oleum unctionis Dei misericordiam, infirmitatis medelam, et cordis illuminationem; quod totum oratio operatur. Theophylactus. Significat etiam gratiam spiritus sancti, per quam a laboribus transmutamur, et lumen et laetitiam spiritualem suscipimus. Beda. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti, ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.


Lectio 3

[85654] Catena in Mc., cap. 6 l. 3 Glossa. Post praedicationem discipulorum Christi, et miraculorum operationem convenienter Evangelista subiungit de fama quae consurgebat in populo; unde dicit et audivit Herodes rex. Chrysostomus. Herodes iste filius erat primi Herodis, sub quo Ioseph Iesum duxerat in Aegyptum. Tetrarcham autem Matthaeus nominat hunc, atque Lucas tamquam principantem super quartam partem regni patris sui. Romani enim post mortem patris, regnum in partes quatuor diviserunt. Marcus vero regem eum vocat, aut patris consuetudine, aut quia hoc loco eius congruum existebat. Hieronymus. Sequitur manifestum enim factum est nomen eius: lucernam enim sub modio abscondi fas non est. Et dicebant, scilicet aliqui de turba, quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea operantur virtutes in illo. Beda. Quanta enim fuit Iudaeorum invidia docemur: ecce enim Ioannem, de quo dictum est quia signum fecit nullum, a mortuis potuisse resurgere, nullo attestante credebant; Iesum autem approbatum a Deo virtutibus et signis cuius resurrectionem Angeli, apostoli, viri ac feminae praedicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere maluerunt: qui cum dicerent Ioannem resurrexisse a mortuis, et propterea virtutes operatas esse in illo, bene de virtute resurrectionis senserunt, quod maioris potentiae futuri sunt sancti, cum a mortuis resurrexerint, quam fuerunt cum carnis adhuc infirmitate gravarentur. Sequitur alii autem dicebant, quia Elias est. Theophylactus. Confutabat enim multos homines Ioannes quando dicebat: genimina viperarum. Sequitur alii autem dicebant, quia propheta est, quasi unus ex prophetis. Chrysostomus. Mihi quidem videtur hunc prophetam dicere de quo Moyses dixit: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris. Recte quidem; sed quia manifeste dicere trepidabant: hic est Christus, Moysi utebantur voce, propriam suspicionem velantes, praepositorum suorum timore. Sequitur quo audito, Herodes ait: quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Per ironiam hoc Herodes expresse pronuntiat. Theophylactus. Vel aliter. Sciens Herodes quod Ioannem iustum existentem sine causa occiderat, credebat eum a mortuis resurrexisse, et quod ex resurrectione suscepisset miraculorum operationem. Augustinus de Cons. Evang. In his autem verbis Lucas Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem surrexisse; sed haesitantem Lucas, commemoravit Herodem, verbaque eius ita posuit dicentis: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste, de quo audio talia? Intelligendum est autem post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis. Aut ita pronuntianda sunt haec verba ut haesitantem adhuc indicent; praesertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis dictum fuisse, quod Ioannes a mortuis resurrexit; in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet. Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis, aut dubitantis intelligantur.


Lectio 4

[85655] Catena in Mc., cap. 6 l. 4 Theophylactus. Ex praemissis Marcus Evangelista occasionem sumens, hic de morte commemorat praecursoris, dicens ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem fratris sui quia duxerat eam. Beda. Vetus narrat historia, Philippum Herodis maioris filium, sub quo dominus fugit in Aegyptum, fratrem huius Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse Herodiadem uxorem filiam regis Aretae, postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris, Herodis inimici eius nuptiis copulasse. Ergo Ioannes Baptista arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, illius uxorem ducere. Theophylactus. Alii autem dicunt, quod Philippus iam mortuus reliquerit ex se filiam: quapropter non debebat Herodes fratris, quamvis defuncti, uxorem ducere. Lex enim praecipiebat quod frater uxorem fratris acciperet, cum defunctus prolem non haberet; illi autem erat filia, propter quod erant nuptiae sceleratae. Sequitur Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, et non poterat. Beda. Timebat enim Herodias ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri suo amicus fieret; atque illicitae nuptiae repudio solverentur. Sequitur Herodes autem metuebat Ioannem, quia sciebat eum virum iustum et sanctum. Glossa. Timebat, inquam, eum reverendo; sciebat enim eum esse iustum, quoad homines, et sanctum, quoad Deum; et custodiebat eum, ne scilicet ab Herodiade interficeretur; et audito eo multa faciebat: quia putavit eum spiritu Dei loqui; et libenter eum audiebat: quia reputabat utilia quae ab eo dicebantur. Theophylactus. Vide autem quantum operatur concupiscentiae rabies: quia cum Herodes tantam circa Ioannem habebat reverentiam, et timorem, horum fit immemor, ut suae fornicationi provideret. Remigius super Matth. Libidinosa enim voluntas eum coegit in illum manum mittere quem sciebat iustum et sanctum. Ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est ei causa maioris peccati, secundum illud: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Sequitur et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. Beda. Soli mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse; sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit: verum Herodes tanto maiore impietate, quanto sanctum, et innocentem doctorem veritatis occidit; et hoc pro voto ac petitione saltatricis; sequitur enim cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et simul recumbentibus, rex ait: pete a me quod vis, et dabo tibi. Theophylactus. Dum enim convivium fit, Satanas per puellam saltat, et iusiurandum perficitur sceleratum; sequitur enim et iuravit illi: quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Beda. Non excusatur ab homicidio per iuramentum: ideo enim forte iuravit, ut occasionem inveniret occidendi; et si patris, aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes. Sequitur quae cum exisset, dixit matri suae: quid petam? At illa dixit: caput Ioannis Baptistae. Digno operi saltationis, dignum postulatur sanguinis praemium. Sequitur cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae. Theophylactus. Maligna mulier protinus sibi caput Ioannis dari petit, idest statim in illa hora; timebat enim ne Herodes resipisceret. Sequitur et contristatus est rex. Beda. Consuetudinis est Scripturarum ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur: sicut et Ioseph ab ipsa quoque Maria appellatur pater Iesu; ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant: dissimulator enim mentis tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente; scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret; unde sequitur propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare. Theophylactus. Herodes quidem non sui compos, sed voluptuosus iusiurandum implevit, et iustum interemit. Decebat autem magis in hoc periurare, et non tantum scelus operari. Beda. Quod autem subdit, et propter simul recumbentes, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso, impuroque convivio cruentae epulae deferrentur; unde sequitur sed, misso spiculatore, praecepit afferri caput Ioannis in disco. Theophylactus. Spiculator carnifex dicitur, qui constituitur ad homines interficiendum. Beda. Non autem Herodem puduit caput occisi hominis ante convivas inferre. Pharao vero nil talis vesaniae commisisse legitur. Ex utroque tamen exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo. Sequitur et decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Gregorius Moralium. Non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltu capite truncatur, et vir tantae severitatis pro usu turpium moritur. Numquid credimus aliquid fuisse quod in eius vita, illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo, et mel silvestre edit? Quando conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit quos sic sublimiter ante saecula elegit? Nisi hoc quod pietati fidelium patet: quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat, quid illic passuri sint quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat. Sequitur quo audito discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius, et posuerunt illud in monumento. Beda. Narrat Iosephus, vinctum Ioannem in castellum Macheronta adductum, ibique truncatum; narrat vero ecclesiastica historia sepultum eum in Sebaste Palaestinae urbe, quae quondam Samaria dicta est. Decollatio autem Ioannis, minorationem famae illius, qua Christus a populo credebatur, insinuat, sicut exaltatio salvatoris in crucem profectum designabat fidei: quia et ipse qui prius a turbis propheta esse credebatur, Dei filius a cunctis fidelibus est agnitus: unde Ioannes quem oportebat minui, cum diurnum lumen decrescere incipit natus est; dominus autem eo tempore anni quo dies crescere incipit. Theophylactus. Mystice autem Herodes, qui interpretatur pelliceus, populus est Iudaeorum; qui habebat uxorem, scilicet inanem gloriam, cuius filia saltat, et movetur etiam nunc circa Iudaeos, scilicet falsus intellectus Scripturarum: decapitaverunt siquidem Ioannem, idest verbum propheticum, et sine capite Christo habent eum. Hieronymus. Vel aliter. Caput legis, quod est Christus, de corpore abscinditur proprio, idest Iudaico populo et datur gentili puellae, idest Romanae Ecclesiae, et puella dat matri suae adulterae, idest synagogae crediturae in fine. Corpus Ioannis sepelitur, caput in disco collocatur: littera humata tegitur, spiritus in altari honoratur et sumitur.


Lectio 5

[85656] Catena in Mc., cap. 6 l. 5 Glossa. Postquam Evangelista narravit mortem Ioannis, narrat ea quae Christus cum suis discipulis post mortem Ioannis egerit, dicens et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant et docuerant. Hieronymus. Ad locum enim unde exeunt flumina, revertuntur. Deo semper referunt gratias missi super his quae acceperant. Theophylactus. Discamus autem et nos cum in ministerium aliquod mittimur, non elongari, et ultra commissum officium non efferri; sed mittentem visitare et renuntiare ei omnia quae egimus et docuimus. Beda. Non enim solum oportet docere, sed facere. Non solum autem quae ipsi egerant et docuerant, apostoli domino renuntiant; sed etiam quae Ioannes, eis in docendo occupatis, sit passus, et sui, et Ioannis discipuli domino renuntiant, sicut Matthaeus describit. Sequitur et ait illis: venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Augustinus de Cons. Evang. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat: unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: hic est Ioannes Baptista quem ego decollavi. Theophylactus. In desertum autem recedit locum propter humilitatem. Quiescere autem facit Christus suos discipulos, ut addiscant praepositi, quod qui laborant in opere et sermone, requiem promerentur, et quod non debent continue laborare. Beda. Quae autem necessitas fuerit concedendae requiei discipulis, ostendit cum subdit erant enim qui veniebant et redibant multi; et nec spatium manducandi habebant: ubi temporis illius felicitas de labore docentium simul, et discentium studio demonstratur. Sequitur et ascendentes in navim abierunt in desertum locum seorsum. Non discipuli soli, sed assumpto domino ascendentes in navim locum petiere desertum, ut Matthaeus demonstrat. Tentat autem fidem turbarum: petendo enim solitudinem, an sequi curent explorat: illi sequendo, et non in iumentis, aut vehiculis diversis sed proprio labore pedum, quantam salutis suae curam gerant, ostendunt. Sequitur et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, et praevenerunt eos. Dum pedestres eos praevenisse dicuntur, ostenditur quia non in aliam maris, sive Iordanis ripam navigio pervenerunt discipuli cum domino, sed proxima eiusdem regionis loca adierunt, quo etiam indigenae pedestres poterant praevenire. Theophylactus. Ita tu Christum non expectans quod ipse revocet, sed praecurrens eum, praevenias. Sequitur et exiens vidit turbam multam Iesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem. Pharisaei lupi existentes rapaces, non pascebant populum, sed devorabant: propter hoc ad Christum verum congregantur pastorem; qui tradidit illis cibum spiritualem, scilicet verbi Dei; unde sequitur et coepit eos docere multa. Videns enim eos qui miraculorum occasione eum sequebantur prae longitudine viae fessos, eorum misertus, voluit eorum satisfacere voluntati, docendo eos. Beda. Matthaeus dicit, quod curavit languidos eorum: hoc est enim veraciter pauperum misereri, eis veritatis viam docendo aperire, et molestias corporis auferre. Hieronymus. Mystice autem seorsum ducit dominus quos elegit, ut inter malos viventes, mala non intendant, ut Lot in Sodomis, et Iob in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Beda. Derelicta etiam Iudaea, in deserto Ecclesiae praedicatores sancti, qui apud Iudaeos tribulationum sarcina premebantur, de gratia fidei gentibus collata requiem nacti sunt. Hieronymus. Pusilla tamen est hic sanctis requies, longus labor; sed postea dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Sicut autem in arca Noe animalia quae intus erant, foris mittebantur, et quae foris erant, intro erumpebant; sic agitur in Ecclesia: Iudas recessit, latro accessit. Sed quamdiu receditur a fide in Ecclesia, non est requies sine moerore: Rachel enim plorans filios suos noluit consolari. Non est etiam hoc convivium, in quo bibitur vinum novum cum cantabitur canticum novum ab hominibus novis, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Beda. Christum autem petentem deserta gentium, multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis sequuntur.


Lectio 6

[85657] Catena in Mc., cap. 6 l. 6 Theophylactus. Praeponens dominus quod utilius est, scilicet cibum sermonis Dei, deinde etiam corporalem cibum praebuit turbae; ad cuius narrationem Evangelista accedit, dicens et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: desertus est locus hic. Beda. Horam multam vespertinum tempus dicit; unde Lucas dicit: dies autem coeperat declinare. Theophylactus. Vide autem quomodo discipuli Christi circa hominum amorem proficiunt: turbarum enim miserti accedunt ad Christum, et pro eis intercedunt. Dominus autem tentavit eos si eius virtutem tantam esse cognoverant quod turbas pascere posset; unde sequitur et respondens ait illis: date eis manducare. Beda. Provocat etiam apostolos, hoc dicens, ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fieret. Theophylactus. Discipuli autem arguebant eum tamquam ignorantem quid illis esset necessarium ad tantam multitudinem turbarum pascendam: unde turbati respondent; sequitur enim et dixerunt ei: euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Augustinus de Cons. Evang. Hoc Philippus apud Ioannem respondet; sed Marcus a discipulis responsum esse commemorat; volens intelligi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit. Sequitur et dicit eis: quot panes habetis? Ite, et videte. Hoc a domino factum esse ceteri Evangelistae praetermiserunt. Sequitur et cum cognovissent, dicunt: quinque, et duos pisces. Quod Andreas apud Ioannem de quinque panibus, et duobus piscibus suggesserat, hoc ceteri Evangelistae pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt. Sequitur et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. Quod autem Lucas dicit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus vero quinquagenos et centenos, ideo non hoc movet, quia unus partem dicit, alter totum: qui enim de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit. Theophylactus. Per hoc autem datur intelligi, quod separatim discubuerunt per partes et partes: quod enim hic dicitur per contubernia, in Graeco geminate dicitur, symposia symposia; hoc est, per distributa convivia. Sequitur et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. Chrysostomus in Matth. Decenter autem in caelum aspexit: quia in deserto manna accipientes Iudaei, de Deo dicere attentaverunt: numquid poterit dare panem? Ne vero hoc contingat, antequam faceret, ad patrem retulit quod erat facturus. Theophylactus. Intuetur etiam in caelum, ut nos instrueret a Deo petere escam, et non a Diabolo, sicut faciunt illi qui alienis iniuste laboribus nutriuntur. Ex hoc etiam turbis tunc innuit quod non esset Deo contrarius, sed Deum invocaret. Dat autem panem discipulis apponendum turbis, ut tractando panem non dubium, sed miraculum videatur. Sequitur et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos. Duodecim cophini superabundant fragmentorum, ut quolibet apostolorum unum cophinum super humerum apportante, ineffabile miraculum videatur. Superabundantis enim virtutis erat non solum tot homines pascere, sed et tantam superabundantiam relinquere fragmentorum: Moyses enim etsi manna dabat, secundum uniuscuiusque necessitatem illud largiebatur, superfluum vero vermibus scaturiebat; Elias etiam viduam pascens, quantum ei erat sufficiens tribuebat; Iesus vero tamquam dominus superabundanter operabatur. Beda. Mystice autem die declinata turbas esurientes salvator reficit: quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum sol iustitiae pro nobis occubuit, a spiritualis inediae sumus tabe salvati. Provocat apostolos ad fractionem panis, insinuans quod quotidie per eos ieiuna sunt corda nostra pascenda, eorum scilicet litteris et exemplis. Per quinque panes, quinque Mosaicae legis libri; per duos pisces, Psalmi sunt et prophetae figurati. Theophylactus. Vel duo pisces sunt piscatorum sermones, scilicet epistolae et Evangelium. Beda. Quia vero quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri dominum secuti designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi exterioribus bene uti noverunt. Gregorius Moralium. Diversi convivantium discubitus distinctiones Ecclesiarum, quae unam Catholicam faciunt, designant. Iubilaei autem requies quinquagenarii numeri mysterio continetur; et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cognitione, alii quinquagenarii, alii centeni discumbunt. Beda. Super faenum autem discumbentes dominicis pascuntur alimentis, qui per continentiam calcatis concupiscentiis, audiendis implendisque Dei verbis operam impendunt. Salvator autem non nova creat cibaria: quia veniens in carne non alia quam quae praedicata sunt praedicat; sed legis, et prophetarum scripta quam gravida sint mysteriis gratiae demonstrat. Intuetur in caelum, ut ibi lucem doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia sacramenta prophetiae sanctis doctoribus, qui haec toto orbe praedicent, patefecit. Quod turbis superest, a discipulis tollitur: quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim apostoli, et sequentes doctores figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere. Hieronymus. Vel duodecim cophini pleni fragmentis colliguntur, cum sedent super thronos iudicantes duodecim tribus Israel, qui sunt fragmenta Abraham, Isaac et Iacob, quando ex Israel reliquiae salvae fient.


Lectio 7

[85658] Catena in Mc., cap. 6 l. 7 Glossa. Dominus quidem in miraculo panum, quod esset conditor rerum ostendit, nunc autem ambulando super undas, quod haberet corpus ab omnium peccatorum gravedine liberum edocuit; et in placando ventos, undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur monstravit; unde dicitur et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. Chrysostomus. Dimittit quidem populum in benedictione, et aliquibus curationibus. Coegit autem discipulos, quia non de facili ab eo poterant separari; et hoc quidem tum propter nimium affectum quem ad eum habebant, tum quia sollicitabantur qualiter ad eos veniret. Beda. Merito autem movet quomodo Marcus dicat, peracto miraculo panum, discipulos venisse trans fretum ad Bethsaidam, cum videatur Lucas dicere, quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum illud; nisi forte intelligamus, quod Lucas ait in desertum locum, qui est Bethsaida, non ipsius intima civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata. Marcus autem dicit ut praecederent eum ad Bethsaidam; ubi ipsa civitas notatur. Sequitur et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Chrysostomus. Quod decet intelligere de Christo secundum quod est homo: hoc etiam fecit instruens nos assiduos esse in oratione. Theophylactus. Dimissa autem turba, ascendit orare: requiem enim et silentium oratio exigit. Beda. Non omnis autem qui orat, ascendit in montem; sed qui bene orat, qui Deum orando quaerit; qui vero de divitiis aut honore saeculi, aut de inimici morte obsecrat, ipse in infimis iacens viles ad Deum preces mittit. Quare autem dominus dimisso populo in montem oraturus abierit, Ioannes declarat dicens: Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Sequitur et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Theophylactus. Permisit autem dominus periclitari discipulos, ut patientes fierent: unde non statim eis astitit, sed per totam noctem periclitari permisit, ut doceret eos patienter expectare, et non a principio sperare in tribulationibus subsidium; sequitur enim et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare. Chrysostomus. Quatuor vigilias noctis dicit sacra Scriptura, unamquamque dividens in tres horas: unde quartam vigiliam dicit quae est post horam nonam, scilicet in hora decima, vel posteriori hora. Sequitur et volebat praeterire eos. Augustinus de Cons. Evang. Quomodo autem hoc intelligere potuerunt, nisi quia in diversum ibat, eos volens praeterire tamquam alienos, a quibus ita non agnoscebatur ut phantasma putaretur? Sequitur enim at illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt: omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Theophylactus. Vide autem quoniam cum Christus debebat eorum pericula compescere, tunc maiorem eis incutit timorem; sed statim per vocem confortavit eos; sequitur enim et statim locutus est cum eis, et dixit eis: confidite, ego sum; nolite timere. Chrysostomus. Statim autem in voce cognoverunt eum, et timor solutus est. Augustinus de Cons. Evang. Quomodo ergo eos volebat praeterire quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem valebat cui subveniri oportebat? Beda. Scripsit autem Theodotus, Pharanitanus quondam episcopus, corporale pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed absque pondere super mare ambulasse; sed fides Catholica pondus secundum carnem habere eum praedicat. Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculo de divinis nominibus hoc modo loquitur. Ignoramus qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus, et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam? Theophylactus. Deinde per introitum in naviculam dominus compescuit tempestatem; sequitur enim et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Magnum quidem miraculum est quod ambulat dominus super mare; sed tempestas et venti contrarietas apposita fuerunt propter maius miraculum. Apostoli enim ex miraculo quinque panum non intelligentes Christi potentiam, nunc ex maris miraculo plenius cognoverunt; unde sequitur et plus magis intra se stupebant: non enim intellexerant de panibus. Beda. Stupebant quidem carnales adhuc discipuli virtutum magnitudinem, nedum tamen in eo veritatem divinae maiestatis cognoscere valebant; unde sequitur erat enim cor eorum obcaecatum. Mystice autem labor discipulorum in remigando et ventus contrarius, labores sanctae Ecclesiae designat, quae inter undas saeculi adversantes, et immundorum flatus spirituum, ad quietem patriae caelestis pervenire conatur. Bene autem dicitur, quia navis erat in medio maris, et ipse solus in terra: quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris afflicta est, ut redemptor ipsius eam prorsus deseruisse videretur. Sed videt dominus suos laborantes in mari: quia eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando manifesto adiutorio liberat. Quarta autem vigilia venit ad eos diluculo appropinquante: quia homo mentem cum ad superni lumen praesidii erexerit, aderit dominus, et tentationum pericula sopientur. Chrysostomus. Vel prima vigilia est usque ad diluvium, secunda usque ad Moysen, tertia usque ad adventum domini, in quarta venit dominus, et discipulis locutus est. Beda. Saepe autem fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Iesus voluisse putaretur. Adhuc autem haeretici putant phantasma fuisse dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine. Hieronymus. Dicit autem eis confidite: ego sum: quia videbimus eum sicuti est. Cessavit autem ventus, et procella, Iesu sedente, idest regnante, in navi, quae est universa Ecclesia. Beda. In quocumque etiam corde per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.


Lectio 8

[85659] Catena in Mc., cap. 6 l. 8 Glossa. Quia Evangelista exposuerat periculum quod discipuli in navigando sustinuerant, et quomodo fuerant liberati, nunc ostendit quo navigando pervenerint, dicens et cum transfretassent pervenerunt in terram Genezareth, et applicuerunt. Theophylactus. Post magnum autem spatium temporis ad praedictum locum dominus transfretavit; et ideo Evangelista subdit cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum, scilicet incolae. Beda. Cognoverunt autem eum rumore, non facie; vel prae signorum magnitudine, et vultu plurimis notus erat. Vide autem quanta fides sit hominum terrae Genezareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum; unde sequitur et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis illos qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. Theophylactus. Non enim ad domos invitabant eum ut curaret, sed magis ipsi male habentes afferebant ad eum; unde etiam sequitur et quocumque introibat in vicos, aut in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Miraculum enim quod circa mulierem haemorrhoissam contigerat, ad aures multorum devenerat, et multam fidem eis dabat, ex qua sanabantur; sequitur enim et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Beda. Mystice autem fimbriam vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod quicumque transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum: vel assumptionem carnis, per quam venimus ad verbum Dei, et illius postea fruimur maiestate. Hieronymus. Quod autem dicitur et quotquot tangebant eum, salvi fiebant, implebitur quando fugiet dolor, et gemitus.


Caput 7
Lectio 1

[85660] Catena in Mc., cap. 7 l. 1 Beda. Homines terrae Genezareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, sed et suos infirmos adducunt ad dominum, ut vel fimbriam eius mereantur contingere. At vero Pharisaei et Scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas quaestionum pugnas ad dominum concurrunt; unde dicitur et convenerunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis venientes ab Ierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Theophylactus. Discipuli namque domini instructi ea quae virtutis tantum sunt operari, non lotis manibus simpliciter comedebant. Pharisaei autem volentes occasionem invenire, hoc acceperunt; et non utique vituperabant eos, ut legis transgressores, sed quia traditiones seniorum transgrediebantur; unde sequitur Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum. Beda in Marc. Spiritualia enim prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant dicentes: lavamini et mundi estote; et: mundamini qui fertis vasa domini, isti de corpore solo lavando servabant. Superstitiosa ergo est hominum traditio, semel lotos ob manducandum panem crebrius lavare, et a foro, nisi baptizentur, non comedere. Sed necessarium est eos qui panem de caelo descendentem participare desiderant, crebro eleemosynis, lacrimis et aliis iustitiae fructibus sua opera purgare. Necessarium etiam est inquinamenta, quae ex temporalibus negotiorum curis quisquam contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum, et actuum permundet instantia. Frustra autem Iudaei lavant manus, et a foro baptizantur, quamdiu contemnunt fonte ablui salvatoris: in vanum Baptisma servant vasorum qui corporum suorum et cordium negligunt abluere sordes. Sequitur et interrogabant eum Pharisaei et Scribae: quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Hieronymus super Matth. Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia. Dei filium arguunt quare traditiones hominum et praecepta non servet. Commune autem hic pro immundo ponitur: populus enim Iudaeorum, partem Dei se esse iactitans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur. Hieronymus. Pharisaeorum autem superfluum latratum furca rationis obtundit, idest Moysi et Isaiae interpretatione, ut nos adversantes haereticos verbo Scripturae vincamus; unde sequitur at ille respondens ait: bene prophetavit Isaias de vobis, hypocritae, sicut scriptum est: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Chrysostomus in Matth. Quia enim non de legis transgressione, sed seniorum, discipulos accusabant, iniuriose ipsos confundit, hypocritas vocans, quasi commendantes cum reverentia quadam id quod non conveniebat. Superaddit autem Isaiae prophetae verbum, quasi de eis dictum; ac si diceret: sicut hi de quibus dicitur, quod Deum labiis honorant, cor autem eorum ab eo longe est, in vanum pietatem custodire se dicunt, doctrinas hominum honorantes; ita et vos qui derelinquitis id quod interius curabile est, et iustitiam colentes accusatis. Hieronymus. Traditio autem pharisaica in mensis et vasis abscindenda est et radenda: saepe enim traditionibus hominum mandata Dei cedunt; unde sequitur derelinquentes mandata Dei, tenetis traditiones hominum, Baptismata urceorum. Chrysostomus in Matth. Ut autem eos arguat tamquam Dei reverentiam non servantes, propter traditionem a senioribus factam, divinis Scripturis oppositam, subiungit Moyses enim dixit: honora patrem et matrem tuam; et: qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Beda. Honor in Scripturis non tantum in salutatione et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione sentitur: honora, inquit apostolus, viduas quae vere viduae sunt. Chrysostomus. Tali autem existente divina lege, ac talibus ministris transgredientibus illatis, vos de levi divinum transgredimini praeceptum, observantes seniorum traditiones; unde sequitur vos autem dicitis: si dixerit homo patri aut matri: corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi proderit; supple: liber erit ab observatione praemissi mandati; unde sequitur et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri. Theophylactus. Volentes enim Pharisaei quae offerebantur comedere, instruebant filios, quod cum peculia aliqua habebant, et parentes haec peterent, responderent illis; corban, hoc est donum, quod a me petis, iam obtuli domino; et ita haec non exquirerent, quasi domino oblata, idest ad salutem parentum proficua: et sic decipiebant filios, ut parentes non honorarent, et ipsi oblata devorarent. Hoc ergo dominus exprobrat eis, quia propter lucrum legem divinam transgrediebantur; unde sequitur rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis. Et multa similia huiusmodi facitis, scilicet transgredientes praecepta Dei, ut observetis hominum traditiones. Chrysostomus in Matth. Vel potest dici, quod Pharisaei iuvenes docebant, quod si quis pro iniuria patri aut matri illata munus offerret Deo, erat immunis, quasi Deo dans munera quae patri debentur; et hoc dicentes parentes honorari non permittebant. Beda. Potest autem et hunc breviter habere sensum: munus quod ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater; quasi dicant: non prodest; ut sic illi timentes accipere quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere, quam edere de consecratis. Hieronymus. Mystice autem discipulos non lotis manibus manducare, futuram gentium communionem significat. Munditia et Baptisma pharisaicum sterile est: communicatio non lota apostolica extendit palmites suos usque ad mare.


Lectio 2

[85661] Catena in Mc., cap. 7 l. 2 Chrysostomus. Iudaeis considerantibus corporalem munditiam legis, et de hac murmurantibus, dominus contrarium vult introducere; unde dicitur et advocans iterum turbam, dicebat illis: audite me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem; idest immundum faciunt. Ea enim quae Christi sunt, intra hominem considerantur; ea vero quae legis sunt, magis cernuntur extra hominem; quibus quasi corporalibus crux Christi finem in brevi dare debebat. Theophylactus. Hoc autem dominus dicit, volens instruere homines, quod observationes escarum, quas lex commemorat, non oportet corporaliter intelligere; et ex hoc intentionem legis eis manifestare incepit. Chrysostomus. Subiungit autem si quis habet aures audiendi, audiat. Non enim manifeste aperuerat quae essent illa quae de homine procedebant, et hominem coinquinant, et propter hoc verbum apostoli crediderunt quod aliud profundum praedictus domini sermo innueret; unde sequitur et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Parabolam autem immanifestum sermonem vocabant. Theophylactus. Dominus autem prius increpat; unde sequitur et ait illis: sic et vos imprudentes estis? Beda. Vitiosus enim est auditor qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere. Theophylactus. Deinde dominus manifestat id quod erat occultum, dicens: non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare? Beda. Iudaei enim se partem Dei iactantes, communes cibos vocant quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia. Nec etiam idolothytum, inquantum cibus, et Dei creatura est, sed Daemonum invocatio hoc facit immundum. Et causam subdit, dicens quia non intrat in cor eius. Animae locus principalis, iuxta Platonem, in cerebro; sed, iuxta Christum, in corde est. Glossa. Dicitur ergo in cor eius, idest in mentem, quae est principalis pars animae, ex qua tota hominis vita dependet; unde secundum eam necesse est hominem mundum, vel immundum aestimari; et sic ea quae ad mentem non perveniunt, non possunt homini immunditiam afferre. Cibi ergo quia ad mentem non perveniunt, secundum suam naturam hominem inquinare non possunt; sed inordinatus ciborum usus, qui ex inordinatione provenit mentis, ad hominis immunditiam pertinet. Quod autem cibi ad mentem non perveniant, ostendit per id quod subdit, dicens sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas. Hoc autem dicit, ne intelligatur quod inde ex cibis in corpore maneat. Manet enim quod est necessarium ad corporis nutrimentum et augmentum; egreditur autem quod est superfluum, quasi purgatio quaedam interius remanentis nutrimenti. Augustinus in Lib. 83 quaest. Quaedam enim sic accedunt ut etiam mutent, et mutentur; sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur commutamur. Sed et tenuissimus humor, cum in venis, et aliis arteriis cocta fuerit esca et digesta, per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, dilabitur, et in secessum vadit. Beda. Sic ergo cibi non faciunt homines immundos, sed malitia, quae operatur passiones ab interioribus procedentes; unde sequitur dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem. Glossa. Cuius rationem significat cum subdit ab intus enim de corde hominis cogitationes malae procedunt. Et sic patet quod malae cogitationes ad mentem pertinent, quae hic cor nominantur; secundum quam homo dicitur bonus vel malus, mundus vel immundus. Beda. Hinc autem arguuntur qui cogitationes a Diabolo immitti putant, non ex propria nasci voluntate. Diabolus incentor, et auditor malarum cogitationum esse potest: auctor esse non potest. Glossa. Ex malis autem cogitationibus ulterius mali actus procedunt; de quibus subditur adulteria, quae in violatione alieni tori consistunt; fornicationes, quae sunt illiciti coitus personarum matrimonio solutarum; homicidia, quibus in personas proximorum nocumentum infertur; furta, quibus res subtrahuntur; avaritiae, inquantum aliqua iniuste retinentur; nequitiae, quae consistunt in proximorum calumniis; dolus, in eorum deceptione; impudicitiae, quantum ad quamlibet corruptionem mentis, vel corporis. Theophylactus. Oculus malus, idest odium, et adulatio: nam qui odit, oculum malum et invidum habet ad eum quem odit; et adulator non recto oculo videns quae sunt proximi, ad malum ipsum deducit; blasphemiae, idest iniuriae in Deum; superbia, idest Dei contemptus, dum scilicet quis bonum quod operatur, non Deo, sed suae virtuti ascribit; stultitia, idest iniuria in proximum. Glossa. Vel stultitia est cum non recte de Deo sentitur: contrariatur enim sapientiae, quae est divinarum rerum cognitio. Sequitur omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem. Hoc enim in culpam homini imputatur quod in sua potestate existit. Talia autem sunt quae procedunt ab interiori voluntate, per quam homo est suorum actuum dominus.


Lectio 3

[85662] Catena in Mc., cap. 7 l. 3 Theophylactus. Postquam de escis dominus docuerat, videns incredulos esse Iudaeos, fines ingreditur gentium: Iudaeis enim infidelibus existentibus, salus ad gentes convertitur; unde dicitur et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Chrysostomus. Tyrus et Sidon loca Chananaeorum erant. Venit igitur ad eos dominus, non tamquam ad propinquos, sed tamquam ad eos quibus nihil est commune ad patres, quibus promissio facta est: et ideo sic venit, ut adventus suus Tyriis et Sidoniis non appareret; unde sequitur et ingressus domum neminem voluit scire: nondum enim tempus advenerat ut cum gentibus habitaret, et eas ad fidem adduceret: huius enim tempus debitum erat post crucem et resurrectionem. Theophylactus. Vel ideo clam ingreditur, ne occasionem Iudaei sumerent contra eum, tamquam ad immundas gentes transisset. Sequitur et non potuit latere. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Si autem voluit, et non potuit, infirma voluntas eius esse videtur. Impossibile est autem ut salvatoris voluntas non impleatur, nec potest velle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc voluisse dicendus est. Advertendum est autem, quod istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat; ultro tamen venientes ad fidem non suscipere invidiae erat. Sic ergo factum est ut salvator a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen qui ingredientem domum viderant, proditus est, et incepit sciri quod esset in domo. A suis ergo noluit praedicari; requiri autem se voluit; et ita factum est. Beda. Ingressus etiam domum praecepit discipulis ne se cuiquam in regione ignota quis esset aperirent, ut exemplo eius discerent, quibus sanandi infirmos gratiam conferret, in exhibitione miraculorum humani favoris gloriam quantum possent declinare, nec tamen a pio virtutis opere cessare, quando hoc fieri vel fides bonorum iuste mereretur, vel infidelitas pravorum necessario cogeret. Ipse enim suum illo introitum gentili feminae, et quibuscumque voluit publicavit. Augustinus. Denique mulier Chananaea audiens de illo intravit ad eum; quae nisi prius subiecisset se Deo, Iudaeorum beneficium consecuta non esset; de qua sequitur mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius. Chrysostomus. Per hoc autem voluit dominus discipulis ostendere quod etiam gentibus aperuit ostium salutis; unde et mulieris genus describitur cum subditur erat enim mulier gentilis Syrophoenissa genere, idest de Syria Phoenicis. Sequitur et rogabat eum ut Daemonium eiceret de filia eius. Augustinus de Cons. Evang. Videtur autem afferre aliquam repugnantiae quaestionem, quia dicit in domo fuisse dominum, cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans. Sed quoniam Matthaeus dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil aliud videtur significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intelligendum est dixisse quidem Marcum, quod intraverit ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: non respondit ei verbum, dedit agnoscere in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant. Sequitur qui dixit illi: sine prius saturari filios. Beda. Quasi dicat: futurum est ut etiam vos, qui de gentibus estis, salutem consequamini; sed prius oportet Iudaeos, qui merito antiquae dilectionis, filiorum Dei solent nomine censeri, pane caelesti refici; et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. Sequitur non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Chrysostomus. Hoc autem verbum dixit: non quod in eo sit defectus virtutis ad benefaciendum omnibus, sed quia beneficium eius distributum Iudaeis et gentibus, communionem inter se non habentibus, provocationem magis operaretur. Theophylactus. Canes vocat gentiles, tamquam a Iudaeis sceleratos reputatos; panem vero dicit beneficium, quod filiis, idest Iudaeis, dominus promisit. Est ergo sensus, quod non decet gentiles beneficii primo esse participes, quod Iudaeis principaliter promissum est. Ideo autem dominus non statim exaudit, sed gratiam differt, ut etiam ostendat mulieris fidem constantem, et ut discamus non statim deficere cum oramus, sed ut insistamus donec recipiamus. Chrysostomus. Similiter etiam ut Iudaeis ostenderet, quod non aequaliter eis dabat, et alienigenis sanitatem, et ut patefacta mulieris fide, magis patefieret infidelitas Iudaeorum. Mulier enim non graviter tulit, sed vocem domini cum multa reverentia confirmavit; unde sequitur at illa respondit, et dixit ei: utique, domine: nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Theophylactus. Quasi dicat: Iudaei panem totum habent, scilicet descendentem de caelo, et tua etiam beneficia; ego micas postulo, scilicet modicam beneficii partem. Chrysostomus. Quod ergo in ordine canum se reputat, reverentiae est; quasi dicat: pro gratia habeo etiam in numero canum esse, et non ab aliena, sed a propria mensa comedere dominantis. Theophylactus. Quia ergo mulier sapientissime respondebat, obtinuit quod optabat; unde sequitur et ait illi, et cetera. Non dixit: virtus mea te salvam fecit; sed propter hunc sermonem, idest propter fidem tuam, quae hoc de sermone demonstratur, vade; exiit Daemonium a filia tua. Sequitur et cum abiisset in domum suam invenit puellam iacentem supra lectum, et Daemonium exiisse. Beda. Propter humilem enim matris, fidelemque sermonem filiam deseruit Daemonium: ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes: quia videlicet per fidem et confessionem parentum in Baptismo liberantur a Diabolo parvuli, qui necdum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt vel mali. Hieronymus. Mystice autem mulier gentilis quae pro filia rogat, est mater nostra Romana Ecclesia. Nata eius daemoniaca barbarica est Occidentalis natio; cuius fides fecit de cane ovem. Micas autem spiritualis intellectus, non panem infractum litterae sumere cupit. Theophylactus. Unusquisque etiam nostrum cum peccat, mulier est anima eius. Infirmam vero filiam habet haec anima actus pravos; quae filia Daemonium habet: nam actus pravi Daemonum sunt. Peccatores autem existentes, nuncupantur catuli impleti immunditiis. Propter quod non sumus digni panem Dei recipere, aut participes fieri immaculatorum mysteriorum Dei. Si vero cognoscentes nosmetipsos per humilitatem esse catulos, confiteamur peccata nostra, tunc sanabitur filia, scilicet operatio prava.


Lectio 4

[85663] Catena in Mc., cap. 7 l. 4 Theophylactus. In gentilium locis moram dominus facere non volebat, ne occasionem Iudaeis daret ut transgressorem legis eum aestimarent, quod se gentibus admiscebat; et ideo confestim revertitur; unde dicitur et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Beda. Decapolis est regio decem urbium trans Iordanem ad orientem contra Galilaeam. Quod ergo dicitur quod dominus venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines Decapolis intrasse significat, neque enim mare navigasse dicitur; sed potius ad mare usque venisse atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapolis longe trans mare positos respiciebat. Sequitur et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. Theophylactus. Quod recte post daemoniaci liberationem ponitur: ex Daemonio enim talis passio erat. Sequitur et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculam eius. Chrysostomus. Seorsum a turba oblatum surdum et mutum apprehendit, ut divina miracula non faceret manifeste, instruens nos vanam gloriam eicere, et tumorem: nihil enim est ex quo aliquis sic miracula operetur, sicut si humilitatem colat, et modestiam sequatur. Misit vero digitos in auriculam, potens verbo sanare, ut ostenderet quod divina virtute ditatum erat corpus divinitati unitum, et operatio eius. Quia enim propter transgressionem Adae, natura humana multam incurrerat passionem, ac membrorum, et sensuum laesionem, veniens Christus in seipso perfectionem demonstravit humanae naturae; et propter hoc digitis aures aperuit, et sputo loquelam dedit; unde sequitur et expuens tetigit linguam eius. Theophylactus. Ut scilicet ostenderet quod omnia membra sacri corporis eius divina existunt et sancta; sicut et sputum, quod vinculum linguae dissolvit. Etenim omne sputum superfluitas est; sed in domino omnia divina fuerunt. Sequitur et suspiciens in caelum ingemuit, et ait: ephphetha, quod est adaperire. Beda. Suspexit quidem in caelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit autem, non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a patre, qui cuncta petentibus donat cum patre; sed ut nobis gemendi daret exempla, cum vel pro nostri, vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae pietatis praesidia invocamus. Chrysostomus. Simul etiam ingemuit, nostram causam suscipiens in seipso, et naturae misertus humanae, videns miseriam in quam humanum genus inciderat. Beda. Quod ait ephphetha, idest adaperire, ad aures proprie pertinet: aures enim ad audiendum aperiendae, lingua vero, ut loqui posset, a retinaculis erat suae tarditatis solvenda; unde sequitur et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte: ubi utraque natura unius et eiusdem Christi manifeste distincta est. Suspiciens quidem in caelum, quasi homo Deum deprecatus ingemuit; sed mox uno sermone quasi potens divina maiestate curavit. Sequitur et praecepit illis ne cui dicerent. Hieronymus. Per quod non in virtutibus gloriandum esse docuit; sed in cruce et humiliatione. Chrysostomus. Praecepit etiam miraculum occultare, ne ante tempus accenderet Iudaeos ad homicidium per invidiam perpetrandum. Hieronymus. Civitas autem in monte posita, undique circumspecta abscondi non potest, et humilitas semper praecedit gloriam; unde sequitur quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. Theophylactus. Docemur autem ex hoc cum alicui beneficia elargimur, minime applausus, et laudes petere; cum vero accepimus beneficia, benefactores praedicare et laudare, quamvis nolint. Augustinus de Cons. Evang. Si autem sciebat eos (sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates) tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat; ut quid hoc praecipiebat, nisi pigris volebat ostendere quanto gaudiosius, quanto ferventius eum praedicare debeant, quibus iubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant? Glossa. Ex praedicatione autem salvatorum a Christo, crescebat admiratio turbarum, et confessio beneficiorum Christi; unde sequitur et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit; hoc scilicet, surdos fecit audire, et mutos loqui. Hieronymus. Mystice autem Tyrus interpretatur angustia, et significat Iudaeam, cui dominus dicit: coangustatum est stratum, a qua transfert se ad gentes alias. Sidon venatio interpretatur. Fera autem indomita nostra natio est, et mare, quod fluctuosa volubilitas est. Inter medios autem fines Decapoleos, quod interpretatur Decalogi mandata, salvator ad salvandas gentes venit. Genus autem humanum per multa membra, quasi unus homo varia peste absumptus, enumeratur in protoplasto: caecatur dum male videt, surdus fit cum audit, obmutescit cum loquitur. Deprecantur autem eum, ut imponat illi manum, quia incarnatum fore dominum multi iusti et patriarchae cupiebant et optabant. Beda. Vel surdus et mutus est qui nec aures audiendi verba Dei habet, nec os aperit pro loquendis; quales necesse est ut hi qui loqui iam, et audire divina eloquia didicerunt, domino sanandos offerant. Hieronymus. Seorsum autem semper a turbulentis cogitationibus, et actibus inordinatis, sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti autem, qui in aures mittuntur, verba, vel dona spiritus sunt, de quo dicitur: digitus Dei est hic. Sputum autem divina sapientia est, quae solvit vinculum labiorum humani generis, ut dicat: credo in Deum patrem omnipotentem, et reliqua. Suspiciens autem in caelum ingemuit, idest gemere nos docuit, et in caelum thesauros nostri cordis erigere: quia per gemitum compunctionis intimae frivola laetitia carnis purgatur. Apertae sunt autem aures ad hymnos et cantica et Psalmos. Solvit linguam, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec verbera cohibere.


Caput 8
Lectio 1

[85664] Catena in Mc., cap. 8 l. 1 Theophylactus. Postquam dominus superius miraculum de multiplicatione panum perpetrasset, nunc iterum occasione habita congruenti, adducit simile miraculum operari; unde dicitur in diebus illis iterum cum turba esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Non enim semper circa alimenta miracula faciebat, ne propter cibum ipsum sequerentur. Et nunc igitur hoc miraculum non fecisset, nisi quia videbat turbis periculum imminere: unde sequitur et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Beda. Quare triduo sustinent de longe venientes? Matthaeus plenius dicit sic: et ascendens in montem sedebat; et accesserunt ad eum turbae multae, habentes multos infirmos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos. Theophylactus. Discipuli adhuc non intelligebant, nec virtuti eius propter priora miracula credebant; unde sequitur et responderunt ei discipuli sui: unde istos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? Ipse autem dominus non eos vituperat, ex hoc instruens nos quod non debemus ignorantibus et non intelligentibus graviter irasci, sed eorum ignorantiae compati; unde sequitur et interrogavit eos: quot panes habetis? Qui dixerunt: septem. Remigius super Matth. Non ideo interrogavit, quia ignoraret quot haberent; sed ut dum illi respondent septem, quo pauciores essent, eo magis miraculum diffamaretur, et notius fieret. Sequitur et praecepit turbae discumbere super terram. In superiori refectione supra foenum discubuisse dicuntur, hic vero super terram. Sequitur et accipiens septem panes, gratias agens fregit. In eo quod gratias egit, nobis reliquit exemplum ut de omnibus donis nobis caelitus collatis illi gratias referamus. Et notandum, quia dominus panes non dedit turbae, sed discipulis, discipuli autem dederunt turbis; sequitur enim et dedit discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. Non solum panes, sed et pisciculos benedicens iussit apponi; sequitur enim et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt. Beda. In hac ergo lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis, atque Eutychetis error, qui unam tantum in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc, quod super turbam miseretur dominus, affectum esse, et compassionem humanae fragilitatis? Quod autem septem panibus et pisciculis paucis quatuor millia hominum satiavit, divinae opus est virtutis. Sequitur et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Theophylactus. Turbae comedentes et saturatae non secum tollunt panum reliquias, sed ipsas discipuli sustulerunt, sicut et superius cophinos: in quo secundum historiam discimus quoniam oportet nos his quae sufficiunt esse contentos, et non quaerere ultra. Deinde numerus manducantium describitur cum dicitur erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia: et dimisit eos. Ubi considerandum est, quod Christus neminem ieiunum dimittit: omnes enim vult sua gratia enutriri. Beda. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum, ac duorum piscium distat, quod ibi littera veteris testamenti spirituali gratia plena significata est; hic autem veritas, et gratia novi testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Turba autem triduo dominum sustinet propter sanationem infirmorum, ut Matthaeus narrat, cum electi in fide sanctae Trinitatis pro peccatis perseveranti instantia supplicant. Vel quia ad dominum se opere, locutione, atque cogitatione convertunt. Theophylactus. Vel per eos qui per triduum expectant, significat baptizatos. Baptismus enim illuminatio dicitur, et trina submersione perficitur. Gregorius Moralium. Non vult autem eos ieiunos dimittere, ne deficiant in via: oportet enim quod in praedicatione verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo ieiuni remanentes in huius vitae labore succumbant. Ambrosius super Lucam. Bonus quidem dominus studia exigit, vires ministrat, non vult ieiunos dimittere, ne deficiant in via; hoc est vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput vitae perveniant, scilicet ad patrem, et intelligant quod ex patre Christus est: ne forte cum acceperint, quod natus ex virgine est, incipiant non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Dividit ergo escas dominus Iesus, et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator est omnium; sed cum ille panes frangat, ut det discipulis, si tu manus tuas non extendas ut accipias tibi escas, deficies in via, nec poteris in eum culpam referre qui miseretur, et dividit. Beda. Qui vero post carnis flagitia, post furta, violentias et homicidia ad poenitentiam redeunt, ad dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Deo longius recessit; et credentes de gentibus de longe venerunt ad Christum; Iudaei vero de prope, qui legis et prophetarum erant litteris edocti ex illo. Supra autem in refectione quinque panum turbae super faenum viride discumbebant, hic autem super terram: quia per Scripturam legis desideria carnis comprimere iubemur; in novo autem testamento ipsam quoque terram, ac facultates temporales relinquere praecipimur. Theophylactus. Septem autem panes sunt spirituales sermones: nam septenarius numerus spiritus sancti significativus est, qui perficit omnia: in septenario enim numero dierum nostra vita perficitur. Hieronymus. Vel septem panes dona sunt spiritus sancti, fragmenta panum mystici intellectus sunt huius septimanae. Beda. Quod enim dominus panes fregit, apertionem significat sacramentorum; quod gratias egit, ostendit quantum de salute humani generis congaudeat; quod panes discipulis dedit ut turbae apponerent, significat quia spiritualis dona scientiae tribuit apostolis, et per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae vitae, cibaria distribui. Hieronymus. Pisciculi benedicti, libri sunt novi testamenti: quoniam piscis assi partem dominus resurgens postulat: vel in pisciculis sanctos accipimus, quorum Scriptura novi testamenti fidem, vitam et passiones continet: qui e turbulentis huius saeculi fluctibus erepti, refectionem nobis internam exemplo suo praebuerunt. Beda. Quod autem turbis saturatis supererat, apostoli tollunt: quia altiora perfectionis praecepta, quae turba nequit attingere, ad illos pertinent qui generalem populi Dei conversationem transcendunt; et tamen turba saturata esse memoratur: quia etsi sua relinquere nequeant, neque explere, quod de virginibus dicitur; tamen audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam. Hieronymus. Septem autem sportae, septem Ecclesiae. Quatuor millia, annus est novi testamenti, cum quatuor temporibus. Bene etiam quatuor millia sunt, ut in ipso numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis. Theophylactus. Vel quatuor millia sunt, idest quatuor virtutibus perfecti; et propter hoc veluti fortiores plura comedentes, pauciora reliquerunt. In isto enim miraculo septem sportae remanent; in miraculo autem quinque panum duodecim cophini: quia quinque millia erant, idest quinque sensibus servientes, et propter hoc non potuerunt comedere, sed paucis contenti fuerunt; unde multae superabundant reliquiae fragmentorum.


Lectio 2

[85665] Catena in Mc., cap. 8 l. 2 Theophylactus. Postquam dominus operatus est miraculum panum, statim in alium secedit locum, ne propter miraculum, ipsum turbae caperent, ut facerent regem; unde dicitur et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. Augustinus de Cons. Evang. In Matthaeo autem legitur, quod venit in fines Magedam. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine: nam plerique codices non habent, etiam secundum Marcum, nisi Magedam. Sequitur et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. Beda. Pharisaei siquidem signum quaerunt de caelo, ut qui multa hominum millia secundo de paucis panibus saturavit, nunc in exemplo Moysi, manna caelitus misso, et per omnia passim disperso, populum omnem in ultimo tempore reficiat: quod in Evangelio Ioannis quaerunt dicentes: quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: panem de caelis dedit manducare. Theophylactus. Vel quaerunt signum de caelo, scilicet ut solem et lunam sisteret, grandinem peteret et aerem immutaret. Credebant enim quod de caelo signa facere non poterat, sed quod in Beelzebub solum poterat facere signum in terra. Beda. Sicut autem turbam supra credentem refecturus gratias agebat, ita nunc ob stultam Pharisaeorum petitionem gemit: quia humanae naturae circumferens affectus, sicut de hominum salute laetatur, ita super eorum dolet erroribus: unde sequitur et ingemiscens spiritu ait: quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum; idest, non dabitur, iuxta illud: semel iuravi in sancto meo, si David mentiar; idest, non mentiar David. Augustinus de Cons. Evang. Non autem moveat quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo idem quod Matthaeus de Iona; sed ait dominum respondisse: signum non dabitur ei; intelligendum est enim quale petebant, hoc est de caelo. Praetermisit autem dicere de Iona, quod Matthaeus commemoravit. Theophylactus. Ideo autem eos dominus non exaudit, quia aliud est tempus signorum caelestium, scilicet tempus adventus secundi, cum virtutes caelorum commovebuntur, et luna non dabit lumen suum. Tempore autem primi adventus non fiunt talia, sed omnia mansuetudine plena. Beda. Non etiam dandum erat caeleste signum generationi tentantium dominum. Ceterum generationi quaerentium dominum signum de caelo ostendit, quando cernentibus apostolis ascendit in caelum. Sequitur et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum. Theophylactus. Dimittit quidem dominus Pharisaeos quasi incorrectos: nam ubi spes est correctionis, ibi morandum est; ubi vero malum incorrigibile est, inde recedendum. Sequitur et obliti sunt panes sumere, et nisi unum panem non habebant secum in navi. Beda. Quaerit autem aliquis: quomodo panes non habebant qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam? Sed Scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere; quod indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquis, quibus ipsa reficiendi corporis necessitas intentione dominici comitatus mente excesserat. Theophylactus. Dispensative etiam panes sumere discipuli sunt obliti, ut reprehensi a Christo fierent meliores et ad virtutis Christi notitiam pervenirent; sequitur enim et praecipiebat eis, dicens: videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. Chrysostomus. Matthaeus dicit: a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum; Lucas vero Pharisaeorum solum. Tres ergo Pharisaeos nominant, quasi principales; Matthaeus vero et Marcus sibi secundarios diviserunt. Congrue autem Marcus posuit Herodis, quasi relictis a Matthaeo Herodianis in supplementum narrationis ipsius. Hoc autem dicens, paulatim inducit discipulos ad sensum et fidem. Theophylactus. Fermentum Pharisaeorum et Herodianorum vocat doctrinam eorum, quasi damnosam et corruptivam et malitia veteri plenam. Herodiani enim doctores erant, qui Herodem Christum esse dicebant. Beda. Vel fermentum Pharisaeorum est decreta legis divinae traditionibus hominum postponere; legem verbis praedicare, et factis impugnare; dominum tentare, doctrinae eius, aut operibus non credere. Fermentum autem Herodis est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis, et odium in Christum et praecursorem eius. Theophylactus. Ipsi autem discipuli de fermento panum dixisse dominum putaverunt; unde sequitur et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. Hoc autem dicebant, quasi non intelligentes Christi virtutem, quod poterat panes facere ex non ente; unde dominus eos reprehendit: sequitur enim quo cognito Iesus ait illis: quid cogitatis, quia panes non habetis? Beda. Per occasionem autem praecepti quod salvator iusserat, dicens cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis, docet eos quid significent quinque panes, et septem, de quibus subdit nec recordamini quando quinque panes fregi? et cetera. Si enim fermentum praedictum traditiones perversas significaret, quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam significent?


Lectio 3

[85666] Catena in Mc., cap. 8 l. 3 Glossa. Post refectionem turbarum Evangelista de illuminatione caeci subiungit, dicens et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. Beda. Scientes quia tactus domini sicut leprosum mundare, ita caecum illuminare valeret. Sequitur et apprehensa manu caeci eduxit eum extra vicum. Theophylactus. Videtur namque Bethsaida multa infidelitate fuisse infecta: unde dominus exprobrat ei: vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in Cilicio et cinere poenitentiam egissent. In hac ergo adductum caecum extra vicum educit: non enim erat vera adducentium fides. Sequitur et expuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid videret. Chrysostomus. Spuit quidem, et manus imponit caeco, volens ostendere quod verbum divinum operationi adiunctum mirabiliter proficit. Manus enim operationis est ostensiva, sputum vero sermonis ex ore prolati. Interrogat autem si aliquid videret; quod in aliis sanatis non fecit, significans propter imperfectam adducentium fidem, ac ipsius caeci, oculos eius non esse omnino apertos; unde sequitur et aspiciens ait: video homines velut arbores ambulantes. Quia enim in infidelitate adhuc detinebatur, obscure se videre homines declarabat. Beda. Formam quidem corporum inter umbras aspiciens, sed nulla membrorum lineamenta, visu adhuc caligante, discernere valens, quales condensae arbores a longe spectantibus, vel in luce nocturna solent apparere; ita ut non facile arbor, an homo sit, possit dinosci. Theophylactus. Ideo autem non statim eum perfecte facit videre, sed in parte, quia non perfectam fidem habebat: nam secundum fidem datur medela. Chrysostomus. Deducit autem eum ab initio sensus redditi in fidei apprehensionem; et sic fecit eum perfecte videre; unde sequitur deinde iterum imposuit manus super oculos eius et coepit videre. Et postea subiungit et restitutus est, ita ut clare videret omnia; sensu scilicet, et intellectu perfecte curatus. Sequitur misit eum in domum suam, dicens: vade in domum tuam; et si in vicum introieris, nemini dixeris. Theophylactus. Hoc quidem praecepit ei, quia infideles erant, ut dictum est, ne forte ab eis in anima laederetur, et ipsi non credentes gravius crimen incurrant. Beda super Lucam. Vel exemplum suis tribuit ne de his quae faciunt mirandis, favorem vulgi requirant. Mystice autem Bethsaida domus vallis interpretatur, idest mundus, qui est vallis lacrymarum. Adducunt autem ad dominum caecum; idest, qui non videt quid fuit, quid est, et quid erit. Rogant illum, ut eum tangeret. Quis enim est qui tangitur nisi qui compungitur? Beda. Tangit enim nos dominus cum mentem afflatu sui spiritus illustrat, atque ad agnitionem nos propriae infirmitatis, studiumque bonae actionis accendit. Apprehendit manum caeci, ut eum ad executionem bonae operationis confortaret. Hieronymus. Et eduxit eum extra vicum, idest vicinitatem malorum. Expuit autem in oculos eius, ut videat voluntatem domini per flatum spiritus sancti. Impositis autem manibus interrogat eum si videret: quia per opera domini videtur maiestas eius. Beda. Vel expuens in oculos caeci imponit manus suas ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia dona, et per sacramenta assumptae humanitatis extersit. Sputum etiam, quod de capite hominis procedit, gratiam spiritus sancti designat. Sed quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat: et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adiuvat. Quisquis autem ita longi temporis obscuritate depressus est, ut inter bonum et malum discernere nesciat, quasi ambulantes homines instar arborum cernit, quia facta multitudinis absque luce discretionis videt. Hieronymus. Vel videt homines velut arbores, quia omnes homines existimat se superiores. Iterum autem manus posuit super oculos eius, ut videret clare omnia; idest, per opera visibilia intelligeret et quae oculus non vidit, et clarum animae suae statum post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur. Misit eum in domum suam, idest in cor suum, ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat homo desperans de salute omnino posse quod illuminatus facile potest perficere. Theophylactus. Vel postquam sanavit, mittit in domum: nam domus uniuscuiusque nostrum, caelum est, et mansiones quae sunt in eo. Hieronymus. Dicit autem ei et si in vicum introieris, nemini dixeris; idest, vicinis caecitatem tuam semper enarra, non virtutem.


Lectio 4

[85667] Catena in Mc., cap. 8 l. 4 Theophylactus. Postquam eduxit longe a Iudaeis discipulos suos, tunc de seipso interrogat, ut non timentes Iudaeos respondeant veritatem; unde dicitur et ingressus est Iesus, et discipuli eius in castellum Caesareae Philippi. Hieronymus super Matth. Philippus iste fuit frater Herodis, de quo supra diximus, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit. Sequitur et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: quem me dicunt esse homines? Chrysostomus. Sciens quidem interrogat, quia decebat ut discipuli quandoque eum melius laudarent quam turbae. Beda. Unde primum hominum sententiam interrogat, discipulorum fidem exploraturus, ne illorum confessio vulgi videretur opinione firmata. Sequitur qui responderunt illi, dicentes: alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. Theophylactus. Multi namque putabant quod Ioannes a mortuis resurrexisset, sicut et Herodes credebat, et post resurrectionem suam miracula perpetrasset. Postquam vero ab eis sciscitatus est aliorum suspicionem, ipsos interrogat quid de hoc in eorum mente consistat; unde sequitur tunc dicit illis: vos vero quem me esse dicitis? Chrysostomus in Matth. Ex ipso autem interrogationis modo, in maiorem eos reducit sensum ad maius aliquid aestimandum de eo, ne cum turbis conveniant. Quid vero vertex discipulorum, os apostolorum, interrogatis omnibus, responderit, manifestatur cum subditur respondens Petrus ait ei: tu es Christus. Theophylactus. Confitetur quidem illum esse Christum a prophetis denuntiatum. Sed quid ad confessionem Petri responderit dominus, et qualiter ipsum beatificavit, Marcus Evangelista pertransit, ne huiusmodi narrando, Petro suo magistro gratiam praestare videretur; Matthaeus autem hoc plane pertractat. Origenes super Matth. Vel quia Marcus et Lucas scripserunt Petrum respondentem tu es Christus, non adicientes quod positum est in Matthaeo: filius Dei vivi; propterea non scripserunt ad confessionem relatam beatitudinem. Sequitur et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Theophylactus. Volebat enim interim suam gloriam occultare, ne multi scandalizarentur de eo, et poenam mererentur maiorem. Chrysostomus. Vel ut scandalo crucis completo puram infigat fidem in mente eorum: prius enim passione perfecta, circa ascensionem dixit eis: euntes docete omnes gentes. Theophylactus. Postquam autem dominus confessionem discipulorum acceptavit dicentium verum Deum, tunc ipsis revelat crucis mysterium; unde sequitur et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi, et post tres dies resurgere; et palam verbum loquebatur, scilicet de futura passione. Non autem intelligebant discipuli ordinem veritatis, neque resurrectionem comprehendere poterant; sed putabant esse melius quod non pateretur. Chrysostomus. Praedixerat tamen hoc eis dominus hac occasione, ut ostenderet quod oportet post crucem et resurrectionem Christum a testibus praedicari. Rursus Petrus existens fervidus, solus de his sumit audaciam disputandi; unde sequitur et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum: domine, propitius esto tibi: nam hoc non erit. Beda. Hoc autem amantis affectu et optantis dixit; quasi diceret: hoc non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei filius occidendus sit. Chrysostomus in Matth. Quid est autem hoc quod Petrus qui revelatione patris potitus erat, sic velociter cecidit et instabilis est effectus? Sed dicimus non esse mirum si hoc ignoravit qui de passione revelationem non accepit. Quod enim Christus filius Dei vivi esset, revelatione didicerat; mysterium vero crucis et resurrectionis nondum ei fuerat revelatum. Ipse vero ostendens quod oporteret eum ad passionem venire, Petrum increpavit; unde sequitur qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: vade retro me, Satana. Theophylactus. Dominus namque volens ostendere quod propter salutem hominum debebat eius passio fieri, et quod solus Satanas Christum pati nolebat, ut genus non salvaretur humanum, Petrum Satanam nominavit, eo quod saperet quae sunt Satanae, nolens Christum pati, sed adversans eidem; Satanas enim adversarius interpretatur. Chrysostomus. Daemoni autem ipsum tentanti non ait: vade post me; sed Petro dicit: vade retro me; idest sequere me, et voluntario meae passionis consilio non resistas. Sequitur quoniam non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Theophylactus. Quae hominum sunt dicit Petrum sapere, secundum quod affectiones carnales quodammodo sapiebat: volebat enim Petrus quod sibi Christus praestaret requiem, et non crucifigeretur.


Lectio 5

[85668] Catena in Mc., cap. 8 l. 5 Beda. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos una cum turba ad sequendum suae passionis exemplum; unde sequitur et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: si quis vult me sequi, deneget semetipsum. Chrysostomus in Matth. Quasi diceret ad Petrum: tu quidem increpas me passionem sustinere volentem; ego autem dico tibi, quod non solum prohibere me pati nocivum est; sed neque salvari poteris, nisi ipse moriaris. Dicit autem si quis vult me sequi, quasi dicat: ad bona voco, quae quis velle debet; non ad mala et gravia, ut cogaris. Qui enim infert violentiam frequenter impedit; qui vero auditorem in libertatem dimittit, magis attrahit ipsum. Aliquis autem abnegat semetipsum, cum nullam sui corporis curam habet, ut sive flagelletur, sive aliquid simile patiatur, sustineat patienter. Theophylactus. Nam sicut qui abnegat alterum, videlicet fratrem, aut patrem, quamvis ille vulneretur, et moriatur, non compatitur, neque condolet ei: sic et nos debemus spernere corpus nostrum, ut si vulnerari contingat, vel aliquid simile pati, non curemus. Chrysostomus. Non autem ait, quod parcat sibi ipsi, sed, quod amplius est, quod abneget semetipsum, quasi nihil commune ad se habeat, sed periculis exponat, et circa ea sic disponatur, ac si alius pateretur; et hoc est sibi ipsi parcere: quia patres tunc liberis suis ignoscunt, cum tradentes eos doctoribus, illis iubent non parci. Usquequo autem oporteat seipsum abnegare, ostendit cum subdit et tollat crucem suam; quasi dicat: usque ad mortem exprobrabilissimam. Theophylactus. Nam tunc crux exprobrabilis videbatur, quia in ea malefici figebantur. Hieronymus. Vel aliter. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas suos vult esse paratos, ita et dominus dicit si quis vult me sequi, deneget semetipsum; id est, alter ex altero fiat. Beda. Tunc enim nos ipsos abnegamus cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Crux autem tollitur cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Theophylactus. Quia vero post crucem virtutem aliam nos habere oportet, adiecit et sequatur me. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dicit, quia contingit aliquem patientem non sequi Christum, cum scilicet aliquis non patitur propter Christum: sequitur enim Christum qui post eum ambulat, qui morti eius se conformat, principes etiam et potestates contemnens, sub quibus ante Christi adventum peccabat. Sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam, quasi dicat: haec vobis mando quasi vobis parcens: etenim qui filio suo parcit, perdit eum; qui vero non parcit, salvat. Oportet ergo nos esse ad mortem continue praeparatos. Si enim in materialibus praeliis qui paratus est ad mortem melior est aliis, nullo post mortem eum resuscitare valente, multo magis in spiritualibus praeliis, cum spes tanta resurrectionis existat, quod qui ponit animam suam in mortem, salvam facit eam. Remigius. Anima autem hoc loco intelligenda est vita praesens, non autem ipsa substantia animae. Chrysostomus in Matth. Quia ergo dixerat qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, ne quis perditionem hanc, et salutem illam aestimet aequalem, subiungit quid enim proderit homini, si lucretur totum mundum, et detrimentum faciat animae suae? Aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? Quasi dicat: ne dicas quoniam animam suam salvavit qui crucis effugit pericula: quando enim cum anima sua, idest vita ista, lucratur aliquis orbem terrae, quid amplius erit ei, anima pereunte? Numquid aliam habet animam pro anima dare? Pretium enim pro domo potest aliquis commutare; animam vero perdens, aliam animam dare non potest. Caute autem dicit aut quam commutationem dabit homo? Deus enim propter nostram salutem dedit commutationem pretiosum sanguinem Iesu Christi. Beda. Vel hoc dicit, quia persecutionis tempore ponenda est anima; pacis autem tempore frangenda sunt desideria terrena: quod significat cum dicit quid enim proderit homini? et cetera. Plerumque autem verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, non exprimere valeamus in voce; et ideo subditur qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum Angelis sanctis. Theophylactus. Non enim est sufficiens fides quae solum in mente consistit, sed oris confessionem dominus requirit: sanctificata enim per fidem anima debet et corpus per confessionem sanctificari. Chrysostomus. Qui autem hoc didicit subiecit se cum desiderio ad hoc quod sine confusione Christum confiteatur. Dicitur autem adultera generatio, quae Deum verum animae sponsum dereliquit, et non est secuta Christi doctrinam; sed Daemonibus prostrata, semina impietatis suscepit, propter quod et peccatrix dicitur. Qui ergo inter hos Christi dominationem negaverit, et verba Dei in Evangelio revelata, dignam impietatis poenam suscipiet, audiens in secundo adventu: non novi vos. Theophylactus. Qui ergo confessus fuerit crucifixum esse suum Deum, et ipse confitebitur illum, non hic ubi Christus reputatur pauper, et miser, sed in gloria et cum multitudine Angelorum. Gregorius in Evang. Sunt autem nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Pacis ergo tempore est aliud, ubi ostendamur vobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare. Si contigerit iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere: cor quippe carnale dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Theophylactus. Quia vero de sua gloria dixerat, volens ostendere quod non inania promittebat, subditur et dicebat illis: amen dico vobis, quia sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute; ac si diceret: quidam, idest Petrus et Iacobus et Ioannes, non gustabunt mortem, donec eis ostendam in transfiguratione cum qua gloria venturus sim in secundo adventu: non enim erat aliud transfiguratio, nisi secundi adventus praenuntiatio, in quo et ipse Christus, et sancti lucebunt. Beda. Pia vero provisione factum est ut, contemplatione semper manentis gaudii ad breve momentum delibata, fortius adversa tolerarent. Chrysostomus in Matth. Non autem eorum qui ascensuri erant nomina declaravit, ne reliqui discipuli aliquid paterentur humanum; praedicit autem, ut dociliores circa huiusmodi contemplationem fiant. Beda. Vel regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Aliqui autem ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam constructam conspicerent, et contra mundi gloriam erectam. Discipulis enim rudibus de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futuro solidari. Chrysostomus. Mystice autem vita Christus est, mors vero Diabolus. Gustavit autem mortem, qui peccatis immoratur: adhuc omnis homo habens dogmata bona aut prava, mortis aut vitae panem degustat. Et quidem minus malum est videre mortem; malum autem est eam gustare; sed adhuc peius eam sequi; pessimum autem ei supponi.


Caput 9
Lectio 1

[85669] Catena in Mc., cap. 9 l. 1 Hieronymus. Post consummationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur, ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis visuri erant gloriam resurrectionis futurae; unde dicitur et post dies sex assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. Chrysostomus in Marc. et in Matth. Quod autem Lucas dicit post octo dies, non contrariatur huic: Lucas enim et diem quo Christus praedicta locutus fuerat, et diem in quo eos assumpsit, numeravit. Ideo autem post sex dies eos assumpsit, ut vehementiori repleti desiderio in horum dierum spatio vigilanti et sollicita mente, ea quae videbant attenderent. Theophylactus. Assumpsit autem tres vertices apostolorum: Petrum tamquam confitentem et diligentem, Ioannem tamquam dilectum, Iacobum vero tamquam altivocum et theologum. Intantum enim gravis erat Iudaeis ut Herodes volens Iudaeis placere ipsum occiderit. Chrysostomus. Non autem in domo suam gloriam demonstrat, sed in montem excelsum illos assumit: quoniam montis sublimitas conveniens erat ad gloriae sublimitatem ostendendam. Theophylactus. Seorsum autem eos ducit, quia debebat eis mysteria revelare. Transfigurationem autem oportet intelligere non figurae immutationem, sed quia, manente ut prius erat figura, appositio facta est cuiusdam inenarrabilis claritatis. Chrysostomus. Neque ergo decet aliquam figurae transformationem in regno Dei esse futuram aut circa ipsum salvatorem, aut circa eos qui assimilabuntur, sed appositionem claritatis. Beda. Transfiguratus igitur salvator, non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel nostrae resurrectionis ostendit: qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post iudicium cunctis apparebit electis. Sequitur et vestimenta eius facta sunt splendentia. Gregorius Moralium. Quia in supernae claritatis culmine ei vitae iustitia fulgentes adhaerebunt: vestium enim nomine iustos, quos sibi adiungit insinuat. Sequitur et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. Chrysostomus in Matth. Moysen et Eliam in medio introducit: primo quidem quia turbae dicebant Christum Eliam, aut unum prophetarum, apostolis se cum eis ostendit, ut differentiam servorum et domini cernerent; et etiam quia de transgressione legis Iudaei Christum accusabant, et blasphemum eum putabant, tamquam sibi gloriam patris attribuentem, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit: etenim Moyses legem dedit, et Elias gloriae Dei zelator fuit: unde ei non assisterent, si Deo et legi eius contrarius esset. Et ut scirent quod vitae potestatem et mortis habet, propter hoc et Moysen, qui mortuus erat, et Eliam qui nondum mortem passus fuerat, in medium introducit. Item per hoc significavit quod doctrinae legis Christi prophetarum doctrina paedagogus fuit. Significat etiam coniunctionem novi et veteris testamenti, et quoniam in resurrectione cum prophetis apostoli coniungentur, et una erit obviatio regi communi. Sequitur et respondens Petrus ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Beda. Si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectat, ut eos ne discedant etiam obsequio Petrus sistere velit; quanta erit felicitas visioni deitatis inter Angelorum choros adesse perpetuo? Sequitur non enim sciebat quid diceret. Etsi enim Petrus prae stupore humanae fragilitatis nesciat quid dicat; insiti tamen sibi dat affectus indicium: nesciebat enim quid diceret, quia oblitus est regnum sanctis a domino non alicubi terrarum, sed in caelis esse promissum; nec recordatus est se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos immortalis vitae statum subire non posse; cui etiam mente excesserat quia in domo patris quae in caelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur quisquis legi, prophetis et Evangelio tria tabernacula facere cupit, cum haec ab invicem nullatenus valeant separari. Chrysostomus. Non etiam intellexit Petrus quod ad demonstrationem verae gloriae transfigurationem dominus est operatus, neque quod propter doctrinam hominum hoc faciebat; nam plurimi erant relicturi multitudinem, in eremo habitantes. Sequitur erant enim timore exterriti. Erat autem hic timor secundum quem de communi mente in statum elevabantur meliorem: quod enim in exterioribus videbatur, Moyses et Elias erat. Ducebatur autem anima ad quemdam divinum affectum, quasi ex divina visione ab humano sensu abstracta. Theophylactus. Vel aliter. Petrus timens a monte descendere, quia iam praesenserat quod Christus crucifigi debebat, dixit bonum est nos hic esse; et non illuc descendere, in medium scilicet Iudaeorum. Si autem huc venient furentes contra te, habemus Moysen qui Aegyptios debellavit, habemus et Eliam, qui ignem eduxit de caelo, et quinquagenos destruxit. Origenes super Matth. Marcus autem ex persona sua dicit non enim sciebat quid diceret. Ubi considerandum, ne forte per excessum mentis hoc loquebatur, motus quodam spiritu alieno, ne forte scilicet ille spiritus qui voluit, quantum ad se, Christum scandalizare, ut recederet a passione omnibus hominibus salutari, ipse operans etiam hic seductorie vult evellere Christum sub colore boni, ut non condescendat hominibus, nec veniat ad eos, nec suscipiat mortem pro eis. Beda. Quia vero Petrus materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit umbraculum: ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed spiritus sancti gloria eos esse protegendos; unde sequitur et facta est nubes obumbrans eos. Quia vero imprudenter interrogaverunt, propterea responsionem domini non merentur: sed pater respondet pro filio; unde sequitur et venit vox de nube dicens: hic est filius meus carissimus: ipsum audite. Chrysostomus in Matth. A nube quidem vox emittitur, in qua Deus apparere consuevit, ut crederent quod vox illa ferretur a Deo. In hoc autem quod dicit hic est filius meus carissimus, unam voluntatem patri et filio protestatur, et quod, salva filiatione, quantum ad omnia cum eo qui genuit unum esset. Beda. Quem autem Moyses, cum venerit in carne, audiendum ab omni anima quae salvari vellet praedixit, hunc iam venientem in carne, Deus pater audiendum discipulis ostendit. Sequitur et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. Ubi enim coepit filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Theophylactus. Mystice autem post consummationem huius saeculi, quod in sex diebus factum est, assumet nos Iesus, si eius sumus discipuli, in montem excelsum, idest in caelum; et tunc videbimus eius gloriam singularem. Beda. Vestimenta autem domini recte sancti eius accipiuntur, qui novo candore fulgebunt. Fullo autem intelligendus est cui Psalmista loquitur: amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto meo munda me; qui non potest suis fidelibus dare claritatem in terra, quae eis conservata manet in caelis. Remigius super Matth. Vel per fullonem sancti designantur praedicatores et animarum purgatores; quorum in hac vita nullus ita vivere valet ut alicuius peccati maculis non obfuscetur; in futura autem resurrectione sancti ab omni macula peccati purgabuntur. Tales ergo eos faciet dominus, quales nec ipsi membra sua castigando, nec ullus praedicatorum suo vel exemplo, vel doctrina facere potest. Chrysostomus. In Marc. Vel vestimenta alba evangelica sunt et apostolica scripta, omnium clarissima, quibus similia nullus expositorum facere potest. Origenes super Matth. Vel forsitan fullones super terram possumus moraliter existimare sapientes saeculi huius, qui putantur ornare etiam turpes intellectus, et dogmata falsa fullonicatione ingenii sui; sed illorum ars fullonica potest facere aliquid simile sermoni, qui ostendit spiritualium intellectuum splendorem in dictis Scripturarum imperitis, quae a plurimis contemnuntur. Beda. Moyses et Elias, quorum unum mortuum et alium in caelis raptum legimus, futuram omnium sanctorum gloriam significant, qui videlicet tempore iudicii vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt regnaturi cum illo. Theophylactus. Vel hoc significat, quia in gloria videbimus et legem et prophetas cum ipso loquentes; idest, quae per eum fuerunt dicta per Moysen et alios prophetas, tunc videbimus esse consona rebus, et tunc audiemus vocem paternam, revelantem scilicet nobis filium patris, et dicentem, quoniam hic est filius meus, obumbrante nube, idest spiritu sancto qui est sapientiae fons. Beda. Et notandum quod sicut, domino in Iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur: quia gloriam eius quam in Baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparuit in columba: quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur. Cum autem fieret vox super filium, inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit ipsum electis, erit Deus omnia in omnibus; immo cum suis per omnia Christus, caput cum corpore, splendebit.


Lectio 2

[85670] Catena in Mc., cap. 9 l. 2 Origenes super Matth. Post mysterium ostensum in monte, descendentibus de monte discipulis, praecepit ut eius transfiguratio non manifestetur ante gloriam passionis et resurrectionis ipsius; unde dicitur et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cuiquam quae vidissent narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit. Chrysostomus in Matth. Ubi non simpliciter silere iubet; sed passionem insinuans, causam insinuat propter quam silere debebunt. Theophylactus. Ne scilicet homines scandalizentur, audientes de Christo tam gloriosa, qui eum crucifixum erant visuri. Non igitur erat congruum talia de Christo dicere antequam pateretur, post resurrectionem vero credibile videbatur. Chrysostomus. Illi vero resurrectionis mysterium ignorantes, verbum quidem retinentes, invicem disputabant; unde sequitur et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. Hieronymus. Hoc quod proprie Marci est, id significat quia cum absorpta fuerit mors in victoria, non erunt in memoria priora. Sequitur et interrogabant eum, dicentes: quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae, quia Eliam oportet venire primum? Chrysostomus. Intentio quidem discipulorum super hac interrogatione talis mihi esse videtur: nos quidem Eliam tecum vidimus, et prius te vidimus quam Eliam; Scribae vero prius Eliam venire docent: credimus itaque eos mendacium protulisse. Beda. Vel ita aestimabant discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant, et dicunt: si iam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus apparet? Maxime quia Eliam viderant recessisse. Chrysostomus in Matth. Quid autem ad hoc Christus responderit, apparet per hoc quod subditur qui respondens ait: Elias cum venerit primo, restituet omnia. In quo ostendit, quod Elias veniet ante secundum adventum. Scripturae enim duos adventus Christi praenuntiant; unum scilicet qui factus est, et alium qui venturus est. Dominus autem secundi adventus Eliam asserit praecursorem. Beda. Restituet autem omnia, utique illa quae Malachias ostendit dicens: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, ut convertat cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Restituet etiam hoc quod morti debet, ac diu vivendo distulit. Theophylactus. Proponit autem haec dominus ad resistendum opinioni Pharisaeorum, qui tenebant quod primi adventus praecursor erat Elias; quasi ad inconveniens ducens; unde subdit et quomodo scriptum est in filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur; ac si dicat: Elias Thesbites cum venerit, pacificabit Iudaeos, et ad fidem adducet ipsos, ita ut sit secundi adventus praecursor. Si ergo primi adventus Elias est praecursor, quomodo scriptum est, quod filius hominis debet pati? Ex his ergo duobus unum erit: aut quod non sit primi adventus Elias praecursor, et Scripturae erunt verae; aut quod sit praecursor primi adventus, et Scripturae non erunt verae, quae dicunt, quod oportet Christum pati, cum Elias debeat omnia restituere, et non debeat esse Iudaeus aliquis incredulus; sed omnes credere debeant ad praedicationem eius quicumque audient eum. Beda. Vel ita: et quomodo scriptum est, idest, quomodo de Christi passione multifarie prophetae multa scripserunt. Sed et Elias cum venerit, multa passurus est, et contemnendus ab impiis. Chrysostomus in Matth. Sicut autem dominus secundi adventus Eliam asseruit praecursorem, sic et consequenter asserit Ioannem esse praecursorem primi adventus; unde subdit sed dico vobis, quia et Elias venit. Glossa. Ioannem vocat Eliam, non quia Elias erit in persona, sed quia Eliae ministerium adimplebat: sicut enim ille praecursor erit secundi adventus, sic iste factus est primi. Theophylactus. Erat etiam Ioannes redargutor, et Zelotes, et eremita ut Elias; non tamen audierunt illum sicut Eliam audient. Nefario vero ludo eum occiderunt, caput illius amputantes; unde sequitur et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. Chrysostomus. Vel aliter. Interrogabant discipuli Iesum: quomodo scriptum est pati filium hominis? Ad hoc autem quasi respondens dicit: sicut ad similitudinem Eliae Ioannes venit, et ei mala intulerunt; sic secundum Scripturas oportet filium hominis pati.


Lectio 3

[85671] Catena in Mc., cap. 9 l. 3 Theophylactus. Postquam gloriam suam tribus discipulis in monte ostenderat, revertitur ad alios discipulos qui cum eo non ascenderant in montem; unde dicitur et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. Pharisaei namque captantes horam, cum praesens non extiterat Christus, accesserunt ut ipsos ad se attraherent. Hieronymus. Non est autem homini requies sub sole: semper parvulos occidit invidia; magnos percutiunt fulgura montes: alii discentes cum fide, ut turbae; alii invidentes cum fastu, ut Scribae, ad Ecclesiam conveniunt. Sequitur et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt. Beda. Notanda in omnibus locis distantia mentis Scribarum, et turbae: Scribae enim nihil devotionis, fidei, humilitatis, et reverentiae ei exhibuisse narrantur; sed veniente domino mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans accurrit; unde sequitur et currens salutavit eum. Theophylactus. Affectabant enim turbae eum videre, ita ut eum venientem a longe salutarent. Quidam vero dicunt, quod aspectus eius ex transfiguratione speciosior factus, turbam ad salutationem eius attrahebat. Hieronymus. Populus autem videns stupefactus est et expavit, non discipuli; quia non est timor in caritate: timor est servorum, stupescere stultorum. Sequitur et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? Quid scilicet dominus interrogat? Ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus piis solvatur. Beda. Potest vero, nisi fallor, intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi, cum essent discipuli salvatoris, sanare daemoniacum qui in medio erat positus, non possent; quod ex sequentibus potest convinci, cum dicitur et respondens unus de turba dixit: magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum. Chrysostomus in Matth. Hunc hominem Scriptura infirmum in fide ostendit ex hoc quod Christus dicit o generatio incredula, et per hoc quod subdit si potes credere. Sed etsi infidelitas eius occasio extiterit Daemonem non pellendi, incusat tamen discipulos; unde subditur et dixi discipulis tuis ut eicerent illum; et non potuerunt. Vide autem istius insipientiam. Iesum in medio turbarum precatur, discipulos incusans; unde et dominus coram plebe multo magis hoc ei imputat non solum in personam eius accusationem intendens, sed in personam omnium Iudaeorum: probabile enim est multos praesentium scandalizatos, ea quae non conveniebant de discipulis cogitasse; unde sequitur qui eis respondens dixit: o generatio incredula, quamdiu vos patiar? In quo ostendit, et mortem se desiderare, et grave ei esse cum illis conversari. Beda. Intantum autem non est homini iratus, sed vitio, ut statim intulerit afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum; et elisus in terram volutabatur spumans. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dominus permisit propter patrem pueri, ut cum vexantem Daemonem videret, ad fidem futuro miraculo traheretur. Theophylactus. Permittit etiam vexari puerum, ut ex hoc sciremus Daemonis impietatem, qui occidisset eum, nisi fuisset a domino adiutus. Sequitur et interrogavit patrem eius: quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet. Beda. Erubescat Iulianus, qui dicere audet omnes homines absque peccati contagione nasci in carne, tamquam innocentes per omnia, ut Adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer ut ab infantia Daemonio vexaretur acerbissimo, si nullo originalis peccati vinculo tenebatur, quia constat illum adhuc proprium non habere potuisse peccatum? Glossa. Exprimit autem in verbis suae petitionis, fidei defectum; unde subdit sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Cum enim dicit si quid potes, manifestat se de eius potentia dubitare: quia viderat filium suum a discipulis Christi curatum non esse. Dicit autem misertus nostri, ut designaret miseriam filii qui patiebatur, et patris qui compatiebatur. Sequitur Iesus autem ait illi: si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Hieronymus. Libertatem arbitrii hoc indicat quod dicit si potes. Quae autem sunt omnia quae possibilia sunt credenti, nisi quae in nomine Iesu, idest salutis, postulantur cum lacrymis? Beda. Aptum autem responsum dominus dedit petenti: ipse enim ait si quid potes, adiuva nos; et dominus: si potes, inquit, credere. At contra leprosus, qui fideliter clamabat: domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: volo: mundare. Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit, tale est. Tanta est virtutis apud me superabundantia, ut non solum hoc possim, sed et alios hoc faciam operari: quare si credideris, ut oportet, et hunc ipse curare poteris, et alios multos. Sic ergo eum ad fidem reducebat qui adhuc de infidelitate loquitur; unde sequitur et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis aiebat: domine, adiuva incredulitatem meam. Sed si crediderat dicens credo, quomodo subdit adiuva incredulitatem meam? Dicamus igitur, quoniam multiplex est fides, introductoria scilicet et perfecta. Hic autem incipiens credere, salvatorem deprecabatur ut apponeret reliquum ad suam virtutem. Beda. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio. Quia igitur per occultam inspirationem gratiae, meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. Hieronymus. Per hoc etiam monstratur quod credulitas nostra infirma est, nisi innixa subsistat adiutorio subsidii Dei; fides autem cum lacrymis optata vota capit: unde sequitur et cum vidisset Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: surde et mute spiritus, ego praecipio tibi: exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Theophylactus. Ideo autem cum videret turbam concurrere, comminatus est spiritui immundo, quia nolebat coram turba curare, ut ostentationem fugere doceret. Chrysostomus. Quod autem comminatur, et dicit ego tibi praecipio, divinae attribuitur potestati; quod vero dicit non solum exi ab eo, sed et amplius noli introire in eum, ostendit quia ad reintrandum promptus erat, quia ille nondum erat in fide perfectus; sed hoc domini iussio inhibebat. Sequitur et exclamans, et multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Non enim valuit mortem Diabolus imponere propter verae vitae adventum. Beda in Matth. Quem autem hostis impius morti similem reddidit, hunc pius salvator piae dexterae tactu salvavit; unde sequitur Iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit. Ex quo sicut verum se esse Deum potentia salvandi docuit, ita et veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque Manichaeus insanus, veraciter eum carne indutum fuisse; sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius, et antequam nata esset, damnavit. Sequitur et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: quare nos non potuimus eicere? Chrysostomus in Matth. Timebant enim ne forte collatam sibi gratiam amisissent: receperant enim potestatem iam spirituum immundorum. Sequitur et dixit illis: hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio. Theophylactus. Scilicet lunaticorum, vel simpliciter omnium Daemoniorum genus: oportet namque ieiunare eum qui curari debet, et illum qui curat. Sic enim vera oratio perficitur, cum coniungitur orationi ieiunium, quando non gravatur qui orat ex sumptione ciborum, sed sobrius est. Beda. Mystice autem dominus sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat, et spiritus malos ab his qui vexantur expellit: nam carnales adhuc et insipientes confortat, docet, castigat; et perfectos liberius de aeternis instruit. Theophylactus. Daemon autem iste surdus et mutus est: surdus, inquantum non vult Dei sermones audire; mutus vero, inquantum non vult alios quod condecens est docere. Hieronymus. Peccator autem spumat stultitia, stridet iracundia, arescit ignavia. Discerpit autem spiritus appropinquantem ad salutem; et similiter quos in ventrem suum trahere desiderat, discerpit per terrores et damna, ut fecit Iob. Beda. Saepe enim dum converti ad Deum post peccata conamur, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis: quod facit ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam. Gregorius Moralium. Velut mortuus autem ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur: quia quisquis iam terrena desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis extinguit et mundo mortuus apparet: quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur, extinctum funditus arbitrantur. Hieronymus. Per hoc autem quod ab infantia vexatus est, significatur gentilis populus, cuius a nativitate crevit cultus inutilis idolorum, ut stulte immolaret filios suos Daemoniis; unde dicitur, quod in ignem et aquam eum misit: alii enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam. Beda. Vel in hoc daemoniaco significatur quod qui originalis culpae reatu astricti veniunt in mundum, Christi sunt gratia salvandi. Ignis autem ad fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent. Non autem puero qui vim patiebatur, sed Daemoni qui inferebat, comminatus est: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et execrando debet exterminare, sed hominem amando refovere. Hieronymus. Imputat autem dominus spiritui quod homini praestat, dicens surde et mute spiritus, quia ille nunquam audiet, nec loquetur quod peccator poenitens audit et loquitur. Exiens autem Daemon ab homine, nunquam revertitur, si homo cor suum seraverit clavibus humilitatis et caritatis, et ostium obtinuerit immunitatis. Factus est homo sanatus velut mortuus: sanatis etenim dicitur: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Theophylactus. Sed si Iesus, idest evangelicus sermo, teneat manum, idest virtutem activam, tunc a Daemone liberabimur. Vide etiam quod primo Deus nos iuvat, deinde requiritur a nobis quod bonum operemur; unde dicitur, quod Iesus elevavit illum, in quo ostenditur Dei auxilium; et surrexit, in quo monstratur hominis studium. Beda. Dum autem docet dominus apostolos quomodo Daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam; ut scilicet noverimus graviora quaeque, vel immundorum spirituum, vel hominum, tentamenta, ieiuniis et orationibus esse superanda: iram quoque domini, cum in ultionem scelerum nostrorum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari. Ieiunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus, immo ab omnibus vitiorum passionibus. Sic et oratio generalis non solum in verbis est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste apostolo, qui ait: sine intermissione orate. Hieronymus. Vel stultitia, quae ad luxuriam carnis pertinet, sanatur; ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneo adhibetur. Ieiunio passiones corporis, et oratione pestes sanandae sunt mentis.


Lectio 4

[85672] Catena in Mc., cap. 9 l. 4 Theophylactus. Post miracula interponit dominus sermonem de passione, ne putaretur quod involuntarie passus est; unde dicitur et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire, idest se ibi esse. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum. Beda. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed praemeditatis animis ferant. Theophylactus. Postquam vero dixerat quod triste erat, tunc adiungit quod laetificare debet; unde sequitur et occisus, tertia die resurget, ut disceremus ex hoc, quod post angustias laetitiae subsequuntur. Sequitur at illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate ingenii, quam de amore nascitur salvatoris, qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem Deum verum cognoverant, mortuum credere nequibant; et quia per figuras eum loquentem saepe audire consueverant, horrentes eventum mortis eius, etiam in eis quae de sua traditione ac passione aperte loquebatur, figurate aliquid significari volebant. Sequitur et venerunt Capharnaum. Hieronymus. Capharnaum dicitur villa consolationis; et congruit interpretatio ad praedictam sententiam, qua dixerat et occisus, tertia die resurget. Sequitur qui cum domi essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? At illi tacebant. Chrysostomus. Matthaeus autem dicit quod accesserunt ad Iesum discipuli dicentes: quis, putas, maior est in regno caelorum? Non enim ab initio narrationem incepit, sed tacuit de intelligentia salvatoris circa discipulorum cogitationes et dicta, quamvis posset intelligi quod ea etiam quae seorsum cogitabant, aut dicebant, dicebant ad eum; quia omnia erant ei ita cognita ac si ad eum dicta fuissent. Sequitur siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum maior. Lucas autem dicit quod cogitatio intravit in discipulos, quis esset illorum maior. Cogitationem enim et intentionem eorum dominus ex illorum verbis manifestavit secundum historiam evangelicam. Hieronymus. Recte autem in via tractabant de principatu. Similis enim est haec tractatio loco. Principatus enim sicut ingreditur, sic deseritur, et quamdiu tenetur, labitur, et incertum est in qua mansione, idest in qua die, finiatur. Beda. Inde autem videtur orta disputatio discipulorum de primatu, quia viderant Petrum, Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquid esse creditum; sed et Petro, secundum Matthaeum, claves regni caelorum esse promissas. Videns autem discipulorum cogitationes dominus, curat desiderium gloriae humilitate sanare, et primatum non esse quaerendum, prius simplici humilitatis commonet imperio; unde sequitur et residens vocavit duodecim, et ait illis: si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. Hieronymus. Ubi notandum, quod illi euntes disputabant de principatu, ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Chrysostomus. Appetebant quidem discipuli honorem habere a domino; desiderium etiam eis inerat ut magnificarentur a Christo: quanto enim quis maior est, tanto maioribus honoribus dignus existit; propter hoc non eorum desiderium impedivit, sed humilitatem introduxit. Theophylactus. Non enim vult ut usurpemus nobis primatus, sed per humilitatem altitudinem consequamur. Mox autem monet eos innocentiae puerilis exemplo; unde sequitur et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum. Chrysostomus in Matth. Ipso visu eis persuadens humiles esse et simplices: etenim ab invidia et vana gloria parvulus mundus existit, et a concupiscendo primatum. Non solum autem ait: si tales efficiamini, mercedem magnam accipietis; sed et si alios tales honorabitis propter me; unde sequitur quem cum complexus esset, ait illis: quisquis unum ex huiusmodi pueris recipit in nomine meo, me recipit. Beda. In quo vel simpliciter pauperes Christi ab his qui volunt esse maiores, pro eius ostendit honore recipiendos; vel malitia parvulos ipsos esse suadet, ut simplicitatem sine arrogantia, caritatem sine invidia et devotionem sine iracundia conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione. Addidit autem in nomine meo, ut formam virtutis quam, natura duce, puer observat, ipsi pro nomine Christi rationis industria sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me susceperit non me suscipit, sed eum qui me misit; talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater. Theophylactus. Vide quantum valet humilitas, patris namque et filii inhabitationem meretur, et etiam spiritus sancti.


Lectio 5

[85673] Catena in Mc., cap. 9 l. 5 Beda. Ioannes praecipua devotione dominum amans, excludendum beneficio putavit eum qui non recte utatur officio; unde dicitur respondit illi Ioannes dicens: magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem Daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Chrysostomus. Multi enim credentium charismata receperunt, nec tamen cum Christo erant; qualis erat hic qui Daemones eiciebat: non enim omnes ad omnia ordinate se habebant: alii enim erant purae vitae, fidem autem tam perfecte non habebant; alii vero e contrario. Theophylactus. Vel etiam quidam increduli videntes nomen Iesu virtuosum, dicebant et ipsi hoc nomen, et signa faciebant, licet divina gratia essent indigni: volebat enim dominus etiam per indignos nomen suum ampliare. Chrysostomus. Non autem zelo, seu invidia motus Ioannes prohibebat illum qui Daemones expellebat; sed volebat quod omnes qui nomen domini invocabant, sequerentur Christum, et essent cum discipulis unum. Sed dominus per hos qui miracula faciunt, licet sint indigni, alios provocat ad fidem, et ipsosmet per hanc ineffabilem gratiam inducit ut fiant meliores; unde sequitur Iesus autem ait: nolite prohibere eum. Beda. In quo docet neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum; sed ad hoc potius quod nondum habet, esse provocandum. Chrysostomus. Decenter autem eum non esse prohibendum ostendit consequenter dicens nemo est enim qui faciat virtutes in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Hoc autem dicit propter eos qui in haeresim ceciderunt, quales erant Simon, et Menander et Cerinthus; neque enim illi in nomine Christi miracula faciebant; sed deceptionibus quibusdam facere videbantur. Isti vero etsi non sequuntur nos, non tamen contra nos aliquid firmiter dicere valebunt, eo quod honorant in operando virtutes nomen meum. Theophylactus. Qualiter enim male de me loquitur qui ex nomine meo occasionem gloriae habet, et per hoc quod ipsum invocat, miracula operatur? Sequitur qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Augustinus de Cons. Evang. Videndum est, ne hoc illi sententiae domini videatur contrarium, ubi ait: qui mecum non est, adversum me est. An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait qui non est adversum vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est: qui mecum non est, adversum me est? Quasi non possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo verum erit: qui vos recipit, me recipit? Aut potest etiam non esse adversus eum qui fuerit adversus discipulos suos? Nam ubi erit illud: qui vos spernit, me spernit? Sed nimirum hoc vult intelligi intantum cum illo non esse aliquem, inquantum est adversus illum; et intantum adversus illum non esse, inquantum cum illo est: exempli gratia, sicut iste qui in nomine Christi virtutes faciebat, et in societate discipulorum non erat, inquantum operabatur virtutes in illo nomine, intantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; inquantum vero eorum societati non adhaerebat, intantum cum ipsis non erat, et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus nolite prohibere: illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent, non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in expulsione Daemonum commendans, sicut Ecclesia Catholica facit, non improbans in haereticis sacramenta communia, sed divisionem, vel aliquam adversam paci veritatique sententiam: in hoc enim adversus nos sunt. Chrysostomus. Vel aliter. Hoc dicitur de credentibus in eum, qui tamen ipsum non sequuntur propter vitae laxationem. Illud autem de Daemonibus dicitur, qui a Deo omnes student separare, et congregationem eius dispergere. Sequitur quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Theophylactus. Quasi dicat: non solum hunc qui in nomine meo miracula operatur, non prohibeo; sed et quisquis minimum quid dederit vobis propter nomen meum, et receperit vos propter me, non propter humanam gratiam et mundanam, non perdet mercedem suam. Augustinus de Cons. Evang. Unde ostendit quod ille de quo Ioannes suggesserat, non ita separabatur a societate discipulorum ut eam tamquam haereticus improbaret; sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta, et tamen nomini favere Christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis nisi quia Christiani sunt obsequantur; de quibus dicit, quod non perdent mercedem suam: non quia iam tuti atque securi sibi debeant videri ex hac benevolentia quam erga Christianos habent, etiam si Christi Baptismo non abluantur, nec unitati eius incorporentur; sed quia ita iam Dei misericordia gubernentur ut ad ea quoque perveniant, atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Chrysostomus. Et ne quis paupertatem alleget, ponit illud quo non contingit egere, scilicet calicem aquae frigidae; pro quo etiam consequetur mercedem. Non enim pretium dati, sed dignitas recipientium, et affectus dantium facit opus dignum mercede. Non solum autem recipiendos discipulos verbo ostendit ex mercede quam aliquis consequitur, sed etiam quia retrahitur a tormento. Sequitur et qui scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur; quasi dicat: si qui vos propter me honorant, mercedem habent; sic et inhonorantes, idest scandalizantes, ultimam accipient ultionem. Ex manifestis autem nobis tormentum describit intolerabile, faciens mentionem molae et submersionis; et non ait: mola suspendatur in collo, sed bonum est ei hoc sustinere, demonstrans quoniam eum gravius aliquod malum expectat. Pusillos autem in se credentes dicit eos qui invocant nomen eius, non solum sequentes; etiam eos qui calicem frigidum offerunt, et non operantur alia maiora. Istorum autem neminem vult scandalizari, neque supplantari; hoc enim est prohibere nomen eius invocare. Beda. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo, et parvus, occasiones quaerit quo scandalizetur. Propterea oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Gregorius super Ezech. Notandum tamen, quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando autem pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare proximi scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum ponitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur. Gregorius Reg. Pastor. Mystice autem in mola asinaria saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo ceteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriore habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa ceteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior Inferni poena cruciaret.


Lectio 6

[85674] Catena in Mc., cap. 9 l. 6 Beda. Quia supra docuerat dominus ne scandalizaremus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, idest verbo, vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere, certant; unde dicitur et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. Chrysostomus. Non de membris hoc dicit, sed de propinquis amicis, quos quantum ad necessaria in membrorum ordine nos habemus: nihil enim tam nocivum ut perniciosa societas. Beda. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cuius auxilio quotidiano opus habemus; sed si talis nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum illo pereamus; unde sequitur bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inextinguibilem. Glossa. Debilem dicit adiutorio alicuius amici privatum: nam melius est absque amico ire in vitam, quam cum eo ire in Gehennam. Hieronymus. Vel aliter. Bonum est tibi debilem ingredi in vitam, idest, sine cupito principatu, quam duas manus habentem. Duae manus principatus sunt humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tenens humilem principatum. Chrysostomus. Deinde testimonium propheticum ex Isaia propheta inducit, dicens ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Non de sensibili verme hoc dicit, sed vermem conscientiam vocat mordentem animam, quod non sit operata bonum. Unusquisque enim sui ipsius accusator fiet, rememorans quae gessit in vita mortali, et sic eorum vermis immortalis permanet. Beda. Sicut autem vermis est dolor interius accusans, sic ignis est poena extrinsecus saeviens. Vel in verme putredinem Gehennae, sicut in igne ardorem designat. Augustinus de Civ. Dei. Utrumque autem horum, ignem scilicet, ac vermem, qui volunt ad animae poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animae, sero ac infructuose poenitentis, eos qui fuerint a regno Dei separati; et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni posse contendunt, secundum illud apostoli: quis scandalizatur, et ego non uror? Eumdem etiam dolorem vermem putant intelligendum esse, secundum illud: sicut tinea vestimentum, vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. Qui vero poenas et animae et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animam vero rodi quodammodo verme moeroris affirmant; quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis, aut animae defuturum; ego tamen facilius existimo ut ad corpus utrumque dicam pertinere quam neutrum: et ideo tacitum esse in istis divinae Scripturae verbis animi dolorem, quia consequens esse intelligitur ut corpore dolente animus quoque crucietur. Eligat ergo quisque quod placet: aut ignem tribuere corpori, animae vermem, hoc proprie, illud tropice; aut utrumque proprie corpori. Possunt enim animalia etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte per miraculum potentissimi creatoris. Sequitur et si pes tuus scandalizat te. Beda. Pes amicus dicitur propter ministerium discursus, quasi nostris usibus accommodatus. Sequitur quod si oculus tuus scandalizat te. Oculus dicitur amicus utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum. Augustinus de Cons. Evang. Hic profecto apparet quod illi qui nomini Christi sunt devoti, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et Christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent ut eos quibus ea persuaserint, secum in aeternam poenam pertrahant: quos membrorum corporalium nomine, tamquam manum vel oculum scandalizantem, iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate; ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in Gehennam. Hoc ipso autem separantur a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentiunt. Et si quidem omnibus bonis cum quibus eis societas est, de hac perversitate innotescunt, ab omni penitus societate atque ab ipsa divinorum sacramentorum participatione separentur. Si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota perversitas, ita tolerandi sunt ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur, neque propter illos bonorum societas deseratur. Beda. Quia vero dominus tertio mentionem vermis et ignis fecerat, ut hoc valeamus evitare tormentum, subdit omnis enim igne salietur. Foetor enim vermium de corruptione solet nasci carnis et sanguinis; ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermescere nequeat. Et quidem quod sale salitur, vermis putredinem arcet; quod vero igne salitur, idest ignibus sale aspersis reconditur, non solum vermes abicit, sed ipsam quoque carnem consumit. Caro ergo et sanguis vermes creat: quia delectatio carnalis, cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam; cuius foetorem quisquis vitare desiderat, et corpus sale continentiae, et mentem studeat condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe castigare. Sal enim dulcedinem sapientiae, ignis spiritus sancti gratiam designat. Dicit ergo omnis igne salietur: quia omnis electus sapientia spirituali debet a corruptione concupiscentiae carnalis expurgari. Vel ignis est tribulationis, quo patientia fidelium, ut perfectum opus habere possit, exercetur. Chrysostomus. Simile autem est huic quod dicit apostolus: uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Postea a Levitico testimonium introducit dicens et omnis victima salietur. Hieronymus. Victima domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiae salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis et mater vermium, consumetur, et illic Purgatorio igne examinabitur. Beda. Possumus et ita intelligere: quod altare Dei sit cor electorum; hostiae vero et sacrificia in hoc altari offerenda, bona sunt opera fidelium. In omnibus autem sacrificiis sal debet offerri: quia nullum est opus bonum quod non sal sapientiae ab omni corruptione vanae laudis ceterisque pravis sive superfluis cogitationibus expurgat. Chrysostomus. Vel hoc dicitur, quia omne munus victimae nostrae, quae est secundum orationem et proximi subventionem, salitur igne divino, de quo dicitur: ignem veni mittere in terram; de quo subditur bonum est sal, idest ignis dilectionis. Quod si sal insulsum fuerit, idest seipso privatum, et propria qualitate per quam dicitur bonum, in quo illud condietis? Sunt enim sales sal habentes, qui scilicet habent gratiae plenitudinem; et sunt sales sal non habentes: qui enim non sunt pacifici, sal sunt insulsum. Beda. Vel bonum est sal: bonum est Dei verbum audire frequentius et sale sapientiae spiritualis cordis arcana condire. Theophylactus. Sicut enim sal carnes conservat, et vermes eas non sinit generare, sic et sermo doctoris, si desiccativus erit, carnales homines constringit, et in eis inextinguibilem vermem non sinit generari; si vero sit insulsus, idest si virtutem desiccativam et conservativam non habeat, in quo condietur? Chrysostomus. Vel, secundum Matthaeum, discipuli Christi sunt sal, qui totum orbem conservant, resistentes putredini, quae est ab idololatria et fornicatione peccatorum. Potest etiam intelligi quod unusquisque nostrum habeat tantum salis quantum capax est Dei gratiarum; unde et apostolus coniungit gratiam sali, dicens: sermo vester sit in gratia sale conditus. Sal etiam est dominus Iesus Christus, qui fuit sufficiens totam terram conservare, et multos in terra fecit sales: quorum si aliquis marcescat (possibile est enim et bonos in putredinem transmutari), dignum est ut foras mittatur. Hieronymus. Vel aliter. Sal insulsum est qui amat principatum et increpare non audet; unde sequitur habete in vobis sal, et pacem habete inter vos: ut scilicet salsedinem correptionis amor proximi temperet, et dilectionem proximi sal iustitiae condiat. Gregorius super Ezech. Vel hoc dicitur contra quosdam, quos dum maior scientia erigit, a ceterorum societate disiungit; et quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute resipiscunt. Gregorius Reg. Pastor. Qui etiam loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium unitas confundatur; ne dum sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Theophylactus. Vel qui constringit se vinculo dilectionis ad proximum, hic salem habet, et ex hoc pacem cum fratre suo. Augustinus de Cons. Evang. Haec Marcus dominum locutum fuisse contextim commemorat; et aliqua posuit quae nullus alius Evangelistarum posuit, alia vero quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua quae Matthaeus et Lucas; sed illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine: unde mihi videtur etiam hoc loco dominum ideo dixisse quae aliis locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur.


Caput 10
Lectio 1

[85675] Catena in Mc., cap. 10 l. 1 Beda. Hucusque Marcus ea narravit de domino quae in Galilaea fecit et docuit; hic incipit enarrare quae in Iudaea fecit et docuit sive passus est, et primo quidem trans Iordanem ad orientem; et hoc est quod dicitur et inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem. Deinde etiam circa Iordanem, quando venit Iericho, Bethaniam et Hierosolymam. Et cum omnis Iudaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Iudaea sit dicta, specialius tamen meridiana eius plaga appellabatur Iudaea, ad distinctionem Samariae, Galilaeae, Decapolis et ceterarum in eadem provincia regionum. Theophylactus. Visitat autem regionem Iudaeae, quam saepe propter Iudaeorum aemulationem reliquerat, quia passio in ea erat futura; non tamen ascendit tunc Hierosolymam, sed Iudaeae confinia, ut turbae non malitiosae proficerent; Hierosolyma enim erat operatrix omnis nequitiae ob malitiam Iudaeorum; unde sequitur et conveniunt iterum turbae ad eum; et sicut consueverat, iterum docebat illos. Beda. Notanda est mentium distantia in turbis et Pharisaeis: hae conveniunt ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut Matthaeus commemorat; illi accedunt ut salvatorem tentando decipiant; unde sequitur et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. Theophylactus. Accedunt quidem non deserentes eum, ne turbae in eum crederent; sed continue accedentes credebant eum in dubitationem deducere, et eum per interrogationes confundere. Proposuerunt autem ei quaestionem ex utraque parte praecipitium habentem: ut si dicat, quod licet viro uxorem dimittere, vel non licet, accusarent ipsum, contradicentes eidem ex dogmatibus Moysi. Christus igitur sapientia ipsa respondit eis responsionem illorum laqueos fugientem. Chrysostomus in Matth. Interrogatus enim si licet, non statim respondit: non licet, ne tumultuentur; sed primo eis legis sententiam voluit respondere, ut quod eum dicere oportebat, hoc illi responderent: unde sequitur at ille respondens ait: quid vobis praecepit Moyses? Sequitur qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere. Proponunt quidem Moysen hoc dixisse, aut propter interrogationem salvatoris, aut volentes in eum virorum multitudinem incitare. Etenim hoc Iudaeis erat indifferens, et omnes hoc operabantur tamquam a lege permissum. Augustinus de Cons. Evang. Nihil autem ad rei veritatem interest utrum domino separationem prohibenti, et sententiam suam de lege firmanti, ipsae turbae, ut Matthaeus narrat, intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, an hoc quidem illi de praecepto Moysi illos interroganti responderint, ut Marcus hic dicit: nam et voluntas eius ita se habebat ut non eis redderet rationem cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab Evangelista utroque monstrata sit, nihil interest iam, licet diversus inter ambos fuerit modus narrandi. Potest etiam hoc intelligi quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes, dominus vicissim interrogarit quid eis praecepit Moyses; qui cum respondissent, Moysen permisisse libellum repudii scribere, et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus; quibus auditis, illi id quod ei primo interroganti responderant, repetierunt, dicentes quid ergo mandavit Moyses? Augustinus contra Faustum. Nolebat autem dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi solis Scribis. Ad hos igitur quos oporteret esse prudentes legis interpretes, et iustos dissidii dissuasores, lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem. Non enim poterat ei scribi libellus nisi ab ipsis, quem per hanc occasionem, et necessitatem venientem quodammodo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem, concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odium ut extingui, emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret quam sic odisset ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium suasione revocaretur; propter hoc subditur quibus respondens Iesus ait: ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. Magna enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi, vel flecti posset ad recipiendam, vel revocandam coniugii caritatem. Chrysostomus. Vel dicitur ad duritiam cordis vestri, quia si anima fuerit purgata desideriis et ira, possibile est mulierem nequissimam tolerare. Multiplicatis autem in anima passionibus praedictis, multa mala contingent circa odiosum connubium. Sic igitur ab incusatione eorum Moysen eripit, qui dederat legem, et totum in eorum caput convertit. Sed quia grave erat quod dictum est, statim ad antiquam legem sermonem reducit, dicens ab initio autem creaturae, masculum et feminam fecit eos Deus. Beda. Non ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortio necterentur. Chrysostomus in Matth. Si autem voluisset hanc quidem dimitti, et alteram introduci, creasset plurimas mulieres. Nec solum homini Deus mulierem coniunxit; sed et relinquere parentes praecepit, et mulieri adhaerere; unde sequitur et dixit, scilicet Deus per Adam: propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit ad uxorem suam, ex ipso modo locutionis inseparabilitatem matrimonii demonstrans, quia dicit adhaerebit. Beda. Et similiter quia dicit adhaerebit ad uxorem suam, non ad uxores. Sequitur et erunt duo in carne una. Chrysostomus in Matth. Idest ex una radice facti, in unum corpus convenient. Sequitur itaque iam non sunt duo, sed una caro. Beda. Primum igitur nuptiarum est ex duabus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus. Chrysostomus in Matth. Post hoc terribile faciens argumentum, non dixit: ne dividatis; sed conclusit: quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Augustinus contra Faustum. Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur, non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Similiter et illud hinc ipso Christo attestante cognoscimus Deum fecisse, et coniunxisse masculum et feminam; quod Manichaei negando damnantur; non iam Moysi libris, sed Christi Evangelio resistentes. Beda. Quod ergo Deus coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae, hoc homo non potest separare, sed solus Deus. Homo separat quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus; Deus separat quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes. Chrysostomus. Si autem duo quos Deus coniunxit, separari non debent, multo magis Ecclesiam, quam Deus Christo coniunxit, ab eo non convenit separare. Theophylactus. Quia vero scandalizabantur discipuli, tamquam ex praedictis non plene eis fuerit satisfactum, propter hoc eum iterum interrogant; unde sequitur et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. Hieronymus. Secunda interrogatio ab apostolis iterum dicta est: quia de eadem re, de qua Pharisaei, eum interrogaverunt, idest de coniugii statu: et hoc proprie dicit Marcus. Glossa. Iterata enim verbi sententia, non fastidium, sed esuriem et sitim praestat: unde qui me comedunt, adhuc esurient; et qui me bibunt, adhuc sitient. Melliflua enim sapientiae eloquia gustata, diligentibus multimodum saporem reddunt: unde dominus iterato discipulos instruit; nam sequitur et dixit illis: quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Chrysostomus. Adulterium vocat non cum sua simul esse: non enim est sua quam accepit, prima derelicta; et propter hoc committit adulterium super eam, idest super secundam quam introducit. Idem autem est et de muliere; unde sequitur et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Non enim alteri, ut proprio viro potest coniungi, si proprium derelinquat. Et quidem lex prohibuit adulterium manifestum; sed salvator hoc non manifestum, neque ab omnibus notum, naturae tamen contrarium. Beda. In Matthaeo vero scriptum est plenius: quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem. Una ergo solum carnalis est causa, fornicatio; una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege perscripta, ut vivente ea quae relicta est, alia adducatur. Chrysostomus. Quod autem Matthaeus dicit, Pharisaeis haec verba dixisse, Marcus vero discipulis, non est contrarium: contingit enim haec et his et illis dicta esse.


Lectio 2

[85676] Catena in Mc., cap. 10 l. 2 Theophylactus. Ostensa superius nequitia Pharisaeorum Christum tentantium, nunc ostenditur multa fides turbarum, quae tantum manuum impositione putabant Christum benedicere parvulos quos illi offerebant; unde dicitur et offerebant illi parvulos, ut tangeret eos. Chrysostomus in Matth. Sed discipuli prohibebant offerentes, propter Christi dignitatem; et hoc est quod subditur discipuli autem comminabantur offerentibus. Salvator autem erudiens discipulos sapere moderata et tumorem conculcare mundanum, accipit pueros, et eis praenuntiat regnum Dei; unde sequitur et dixit illis: sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Origenes in Matth. Si quis ergo eorum qui doctrinam ecclesiasticam profitentur, videat aliquem offerentem quosdam stultos mundi et ignobiles et infirmos qui propter hoc appellati sunt pueri et infantes, non prohibeat quasi sine iudicio facientem eum qui offert tales salvatori. Post hoc exhortatur discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur. Nam et ipse cum in forma Dei esset, humilians se factus est puer; unde subdit talium est enim regnum Dei. Chrysostomus in Matth. Etenim ab omnibus passionibus pura existit anima pueri: propter hoc oportet ut haec ex voluntate operemur quae pueri habent per naturam. Theophylactus. Unde non dixit: horum est regnum Dei; sed talium, scilicet habentium ex studio et labore innocentiam et simplicitatem quam habent pueri ex natura. Puer enim non odit, neque malitiose aliquid operatur, neque verberatus a matre discedit; sed etsi eum vilibus induat vestimentis, praefert ea regalibus indumentis: sic et ille qui vivit secundum virtutem Ecclesiae matris suae, nihil huic praehonorat, neque etiam reginam multorum voluptatem; unde et dominus subdit amen dico vobis: quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Beda. Idest, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, sicut parvulus habet, regnum caelorum non poteritis intrare. Aliter. Regnum Dei, idest doctrinam Evangelii, sicut parvulus, recipere iubemur: quia quomodo parvulus in discendo non contradicit doctoribus, neque rationes, et verba componit eis resistens; sed fideliter suscipit quae docent, et cum metu obtemperat, et discit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine ulla contradictione verbum domini suscipere debemus. Sequitur et complexans eos, et imponens manus super illos benedicebat eos. Chrysostomus. Bene autem amplexatur eos ad benedictionem tamquam in proprium sinum elevans, propitiatus facturam suam ab eo cadentem ab initio, et divisam. Imponit autem parvulis manus, docens divinae virtutis operationem. Et quidem secundum consuetudinem aliorum manus imponit; sed non secundum consuetudinem operatur: Deus enim existens, humanum modum servabat tamquam verus homo factus. Beda. Complexus etiam benedixit parvulos, ut humiles spiritu sua benedictione, et gratia, et dilectione dignos esse significet.


Lectio 3

[85677] Catena in Mc., cap. 10 l. 3 Beda. Audiverat quidam a domino, tantum eos qui parvulorum volunt esse similes, dignos esse introitu regni caelorum, atque ideo poscit sibi exponi non parabolis, sed aperte, quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit; unde dicitur et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum, dicens: magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Theophylactus. Miror de hoc iuvene, qui omnibus aliis pro infirmitatibus ad Christum accedentibus, hic vitae aeternae possessionem postulat, cum maligna sit passio avaritiae, propter quam postmodum contristatus est. Chrysostomus in Matth. Quia vero accesserat ad Christum, tamquam ad hominem, et ad unum Iudaicorum doctorum, Christus tamquam homo respondit eidem; unde sequitur Iesus autem dixit ei: quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Haec autem dicens non excludit homines a bonitate, sed a comparatione bonitatis divinae. Beda. Unus autem bonus, non pater solus intelligendus est, sed et filius, qui dicit: ego sum pastor bonus; sed et spiritus sanctus, quia dicitur: pater de caelis dabit spiritum bonum petentibus se. Ipsa enim una et individua Trinitas, pater et filius et spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. Non igitur dominus se bonum negat, sed esse Deum significat; non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur. Theophylactus. Voluit igitur dominus per haec verba mentem iuvenis facere altiorem, ut ipsum cognosceret tamquam Deum. Sed et aliud quidem innuit in his verbis: ut quando debes conferre cum aliquo, non adulando cum eo conferas, sed respicias radicem bonitatis et fontem Deum, et ei praestes honorem. Beda. Notandum autem, quod iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae, verum etiam suis electoribus vitam conferebat: unde dominus de vita aeterna quaerenti consequenter dixit praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, et cetera. Haec est enim puerilis innocentia, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus intrare; unde sequitur at ille respondens ait: magister, haec omnia observavi a iuventute mea. Non est putandus homo iste vel voto tentantis, ut quidam putaverunt, dominum interrogasse, vel de sua vita esse mentitus, sed simpliciter ut vixerat esse confessus: quod patet ex hoc quod subditur Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei. Si autem aut mendacii aut simulationis noxa reus teneretur, nequaquam intuitus arcana cordis eius diligere diceretur Iesus. Origenes super Matthaeum. In hoc enim quo dilexit eum vel osculatus est eum, videtur affirmasse professionem eius, qui dixit se omnia ista implesse. Intendens enim mente in eum, vidit hominem ex bona conscientia confitentem. Chrysostomus. Dignum tamen est inquirere qualiter hunc dilexit, qui eum non erat secutus. Est autem hoc dicere, quoniam quantum ad priora dignus erat amore, quae legis sunt observans a iuventute; circa finem vero neque diminutionem prioris dilectionis consecutus est, sicut neque perfectionem suscepit. Etsi enim non excesserat mensuram humanam, Christi perfectionem non sequens, nullo tamen crimine existebat reus, iuxta possibilitatem hominis legem observans; et in hac observatione Christus eum dilexit. Beda. Diligit enim dominus eos qui mandata legis, quamvis minora, custodiunt; sed nihilominus quae in lege minus fuerat his qui perfecti esse desiderant ostendit: quia non venit solvere legem, sed adimplere; unde sequitur et dixit: unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me. Quicumque enim perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet, non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum. Theophylactus. Et cum vendiderit, dare pauperibus, non histrionibus et luxuriosis. Chrysostomus in Matth. Bene autem non fecit aeternae vitae mentionem, sed thesauri, dicens et habebis thesauros in caelo. Quia enim de pecuniis erat sermo et de abrenuntiatione omnium, ostendit quod reddit plura his quae praecepit relinquere, quanto maius est caelum quam terra. Theophylactus. Sed quia multi sunt pauperes non humiles, sed ebrii, aut aliquam aliam habentes malitiam, propter hoc dicit et veni, sequere me. Beda. Sequitur enim dominum qui imitator eius est, et per vestigia eius graditur. Sequitur qui contristatus in verbo abiit moerens. Chrysostomus in Matth. Et causam tristitiae subdit Evangelista dicens erat enim possessiones habens multas. Non enim eodem modo afficiuntur qui pauca habent, et qui multa. Adiectio enim acquisitarum divitiarum maiorem flammam cupiditatis accendit. Sequitur et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: quam difficile qui pecuniam habent, in regnum Dei introibunt. Theophylactus. Non hoc dicit quod divitiae malae sint, sed habentes ipsas ut custodiant: decet enim non ipsas habere, idest retinere et custodire, sed eis in necessariis uti, et in servitio hominis esse. Chrysostomus in Matth. Dixit autem hoc dominus discipulis pauperibus existentibus et nihil possidentibus, instruens eos inopiam non erubescere; et quasi excusando eis respondens, pro eo quod nihil eos habere concesserat. Sequitur discipuli autem obstupuerunt in verbis eius. Manifestum est enim quoniam inopes existentes pro aliorum salute dolebant. Beda. Sed quia inter pecunias habere et amare multa distantia est: unde et Salomon non ait: qui habet, sed: qui amat divitias, fructum non capit ex eis, ideo dominus obstupescentibus discipulis verba praemissae sententiae exponit; unde sequitur at Iesus rursus respondens ait illis: filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire. Ubi notandum est, quod non ait: quam impossibile est; sed quam difficile est: quod enim impossibile est, omnino fieri non potest; quod difficile, cum labore potest. Chrysostomus in Matth. Vel dicens difficile, ostendit esse impossibile, et non simpliciter, sed cum quadam intentione; et hoc ostendit exemplo, dicens facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. Theophylactus. Camelum siquidem oportet intelligere aut ipsum animal, aut funem illum crassum, quo naves magnae utuntur. Beda. Quomodo ergo vel in Evangelio Matthaeus et Ioseph, vel in veteri testamento quamplurimi divites intraverunt in regnum Dei, nisi forte, quia divitias vel pro nihilo habere vel ex toto relinquere, domino inspirante, didicerunt? Altiore autem sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus suis, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia infirmitatis nostrae onera sustulit; per acum autem significat punctiones, idest dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire dignatus est. Sequitur qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: et quis potest salvus fieri? Cum incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae divitibus perditis potest salvari; intellexerunt tamen cunctos qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari. Sequitur et intuens eos Iesus ait: apud homines impossibile est; sed non apud Deum. Quod non ita intelligendum est quasi cupidi et superbi in regnum caelorum sint intraturi cum cupiditate et superbia; sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertantur. Chrysostomus in Matth. Ideo autem hoc opus Dei esse dixit, ut ostenderet quod multa opus est illi gratia qui ad hoc a Deo dirigitur: unde monstratur quod non parva merces est divitibus volentibus Christi philosophiam sequi. Theophylactus. Vel intelligendum est quod dicit apud homines impossibile est, sed non apud Deum, quia cum Deum audimus, hoc fit possibile; cum vero humana sapimus, impossibile. Sequitur omnia enim possibilia sunt apud Deum. Cum omnia dicit, entia subintelligas; peccatum non est ens: est enim res absque essentia et hypostasi peccatum. Vel aliter. Peccatum non virtutis, sed infirmitatis est; et ideo peccatum sicut et infirmitas impossibile est apud Deum. Sed numquid Deus facere potest ut id quod factum est, non sit factum? Ad quod dicitur, quod Deus est summa veritas; facere autem quod factum est, ut non sit factum, falsum est. Qualiter ergo veritas faciet falsum? Prius igitur destruet propriam naturam, ut quidam dicunt: numquid potest Deus non esse Deus? Hoc enim ridiculum est.


Lectio 4

[85678] Catena in Mc., cap. 10 l. 4 Glossa. Quia iuvenis, audito consilio salvatoris de rerum dimissione, tristis abscesserat, discipuli autem Christi praemissum consilium iam adimpleverant; sollicitare coeperunt de praemio, aestimantes se magnum aliquid fecisse, cum iuvenis qui praecepta legis impleverat, hoc sine tristitia nec audire potuerit: unde Petrus pro se et aliis dominum interrogat: et hoc est quod dicitur et coepit ei Petrus dicere: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Theophylactus. Petrus, etsi pauca dimisit, tamen haec omnia vocat: nam et pauca habent vinculum passionis; ita ut beatificetur ille qui pauca relinquit. Beda. Et quia non sufficit tantum dimittere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te; quasi dicat: fecimus quod iussisti; quid igitur dabis nobis praemii? Petro autem de discipulis tantum interrogante, dominus universalem responsionem facit: unde sequitur respondens Iesus ait: amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres. Hoc autem dicens, non innuit ut patres relinquamus, non adiuvantes eos, neque ut ab uxoribus separemur; sed nos instruit praeferre honorem Dei saecularibus rebus. Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur quod in hoc intendebat persecutiones futuras occulte praenuntiare: quia futurum erat ut multi patres ad impietatem filios inducerent et uxores viros. Non autem differt dicere propter nomen meum aut Evangelium, ut Marcus dicit, aut propter regnum Dei, ut ait Lucas; etenim nomen Christi virtus Evangelii est et regni: Evangelium enim recipitur in nomine Iesu Christi, et regnum Dei per nomen ipsius cognoscitur, et venit. Beda. Quidam autem ex occasione huius sententiae qua dicitur accipiet centies tantum, nunc in tempore hoc, etc., Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum dogmatizant, quando omnia quae propter Deum dimisimus, multiplici sunt foenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident quod etsi in ceteris digna sit promissio, in uxoribus tamen centenis, iuxta alios Evangelistas, apparet turpitudo? Praesertim cum dominus in resurrectione nubendum non esse testetur, et ea quae propter se dimissa fuerint, recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret: quas mille annis suis abesse affirmant. Chrysostomus. Est quidem igitur centies tantum merces secundum communicationem, et non secundum possessionem: hoc enim adimplevit eis dominus non corporaliter, sed alio quodam modo. Hieronymus. Uxor enim in domo circa viri cibum negotiatur et vestimenta. Vide igitur hoc et in apostolis: multae enim mulieres sollicitae erant de eorum cibo et vestimentis, et ministrabant eis. Similiter et patres et matres plurimas apostoli habuerunt, scilicet eos qui ipsos diligebant; sed et Petrus unam relinquens domum, postea omnium discipulorum domos habebat. Et maius est, quia cum persecutionibus haec omnia possidebunt sancti, si persecutionem sint passi et angustiati; propter quod sequitur multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi: Pharisaei enim primi existentes, facti sunt novissimi; qui vero omnia reliquerunt, et Christum secuti sunt, fuerunt novissimi in saeculo isto per angustias et persecutiones; sed erunt primi per spem quae est in Deum. Beda. Potest sane hoc quod ait, accipiet centies tantum, altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem in flexu digitorum videatur habere figuram, quam habuerat denarius in laeva, tamen quantitatis magnitudine sursum crescit: quia videlicet omnes qui propter regnum Dei temporalia spreverunt, et in hac vita persecutionibus plenissima, eiusdem regni gaudium fide certa degustant, atque in expectatione patriae caelestis, quae significatur in dextera, omnium electorum delectatione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis, consummant, mox subinfertur multi autem erunt, et cetera. Quotidie enim videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis excellere; et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia quod spiritu coepere, carne consummare.


Lectio 5

[85679] Catena in Mc., cap. 10 l. 5 Beda. Meminerant discipuli sermonis quo dominus se passurum multa a summis sacerdotibus et Scribis praedixerat; et ideo Hierosolymam tendentes stupebant: et hoc est quod dicitur erant autem in via ascendentes Ierusalem, et praecedebat illos Iesus. Theophylactus. Ut ostendat quod ad passionem praecurrit, et quod non refugit mortem pro nostra salute. Et stupebant et sequentes timebant. Beda. Ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel saltem ille, cuius vita et magisterio gaudebant, inimicorum manibus occumberet. Praevidens autem dominus ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis et passionis poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit: unde sequitur et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae ei essent ventura. Theophylactus. Ut scilicet discipulorum corda confirmaret, ut cum haec praeaudirent, levius postmodum sustinerent, et in repentinis non formidarent, et etiam ut ostenderet quod voluntarie pateretur. Qui enim praenoscit, et potest fugere, et non fugit, manifestum est quod voluntarie seipsum passionibus tradit. Seorsum autem assumit discipulos; namque conveniens erat passionis mysterium propinquioribus sibi revelare. Chrysostomus in Matth. Commemorat autem singula quae passurus erat, ne si aliquid praetermissum remaneret, cernentes postmodum illud subito turbarentur; unde subdit quia ecce ascendimus Ierosolymam. Glossa. Ad quem scilicet pertinet pati: nam divinitas pati non potest. Tradetur, scilicet a Iuda, principibus sacerdotum et Scribis et senioribus, et condemnabunt eum morte, iudicantes eum esse reum mortis. Et tradent eum gentibus, scilicet Pilato gentili; et illudent ei milites eius; et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum. Chrysostomus in Matth. Ut autem cum fuerint contristati propter passionem et mortem, tunc et resurrectionem expectent, subdit et tertia die resurget: cum enim tristitias et opprobria quae contigerunt non occultaverit, conveniens erat ut ei et de reliquis crederent.


Lectio 6

[85680] Catena in Mc., cap. 10 l. 6 Chrysostomus. Audientes discipuli Christum frequenter de suo regno loquentem, putabant quod hoc regnum post eius mortem non esset; et ideo nunc praenuntiata Christi morte, accesserunt ad eum ut honoribus regni statim fierent digni; unde dicitur et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: magister, volumus ut quodcumque petierimus facias nobis. Erubescentes enim quod aliquid humanum passi erant, accesserunt ad Christum, seorsum eum a discipulis assumentes. Salvator vero non ignorans quid petere debebant, sed ad respondendum eos inducens, interrogationem subiungit: at ille dixit eis: quid vultis ut faciam vobis? Theophylactus. Credebant autem praedicti discipuli quod propter hoc Hierosolymam ascenderet ut regnaret, et postmodum pateretur quae se passurum praedixerat; et hoc cogitantes dexteram et sinistram sedem appetebant; unde sequitur et dixerunt: da nobis ut unus ad dexteram, et alius ad sinistram sedeat in gloria tua. Augustinus de Cons. Evang. Hoc ab eis non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est, Marcus breviter intimavit. Chrysostomus in Matth. Vel convenienter dici potest utrumque factum esse. Videntes enim se prae aliis honoratos, praedictam petitionem se consequi aestimabant, et ut facilius petitionem obtinerent, matrem assumpserunt, ut cum hac simul Christum precarentur. Augustinus de Cons. Evang. Denique et dominus etiam secundum Marcum et secundum Matthaeum, ipsis potius quam matri respondit; nam sequitur Iesus autem dixit eis: nescitis quid petatis. Theophylactus. Quasi dicat: non est hoc quod creditis, quod sim temporaliter in Ierusalem regnaturus; sed omnia haec, quae scilicet ad regnum meum pertinent, supra intellectum sunt. Etenim sedere a dextris meis tam magnum quid est ut excellat ordines Angelorum. Beda. Vel nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a domino, quam nondum merebantur, inquirunt. Chrysostomus in Matth. Vel dicit nescitis quid petatis, ac si diceret: vos de honore loquimini; ego vero de agonibus et sudoribus disputo: non enim est hoc praemiorum tempus, sed occisionis, praeliorum et periculorum; unde subdit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, aut Baptismo quo ego baptizor, baptizari? Per modum interrogationis attrahit eos, ut ex communicatione quae est ad ipsum, avidiores fierent. Theophylactus. Calicem autem et Baptismum crucem nominat: calicem quidem tamquam potum dulciter ab ipso susceptum; Baptismum vero tamquam emundationem nostrorum facientem peccatorum. Qui non intelligentes quod dixerat, responderunt; unde sequitur at illi dixerunt: possumus. Credebant enim quod de calice sensibili et Baptismo quo Iudaei baptizari solebant, lavantes scilicet se antequam comederent, loqueretur. Chrysostomus in Matth. Responderunt autem tam prompte, expectantes in eo quod petierunt exaudiri. Sequitur Iesus autem ait eis: calicem quidem quem ego bibo, bibetis, et Baptismo quo ego baptizor, baptizabimini, idest martyrio digni eritis, et patiemini, sicut et ego. Beda. Quaeritur autem quomodo calicem martyrii Iacobus et Ioannes biberunt, aut quomodo Baptismo domini fuerunt baptizati, cum Scriptura narret Iacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum, Ioannes autem propria morte finivit vitam. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod et ipse propter martyrium in ferventis olei dolium missus sit, statimque relegatus in Pathmos insulam; sic videbimus martyrium animo non defuisse; et bibisse Ioannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. Sequitur sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Chrysostomus in Matth. Ubi duo quaeruntur: unum est, si paratum est alicui sedere a dextris eius; alterum autem, si omnium dominus his quibus paratum est potestatem tribuendi non habet. Ad primum ergo dicimus, quod nullus a dextris neque a sinistris sedet; invius enim est omni creaturae thronus ille. Quomodo ergo dixit sedere ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, quasi quibusdam sessuris? Ad suspicionem quidem interrogantium respondit, eorum intentioni condescendens: neque enim noverant illum thronum excelsum, et cathedram quae est a dextris patris; sed unum solum petebant, scilicet potiri primatu, et aliis praeesse. Quia enim audierunt dictum de apostolis, quod super duodecim thronos essent sessuri, quid esset quod dictum est ignorantes, inter ceteros petierunt primatum. Ad secundum dicendum est, quod tale donum potestatem filii Dei non transcendit, sed quod in Matthaeo dicitur: paratum est a patre meo, idem est ac si diceret: a me; unde et Marcus non dixit hic: a patre meo. Quod ergo hic Christus dicit, tale est. Moriemini, inquit, propter me; non tamen hoc sufficit ad hoc quod vos primum ordinem obtineatis. Si enim aliquis alius cum martyrio venerit, omnem aliam virtutem possidens, multa vobis maiora possidebit; his enim paratur primatus qui per opera possunt fieri primi. Sic igitur dominus sua responsione eos instruxit, ut non vane et inaniter pro primatibus molestentur; simul autem et eos noluit contristari. Beda. Vel non est meum vobis dare, idest superbis; hoc enim adhuc erant. Aliis paratum est; et vos alii estote, idest humiles, et vobis paratum est.


Lectio 7

[85681] Catena in Mc., cap. 10 l. 7 Theophylactus. Quia reliqui apostoli vident Iacobum et Ioannem honorem petere, patienter ferre non possunt; unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de Iacobo et Ioanne. Patientes enim humana, invidia movebantur; sed tunc primo indignati sunt, cum viderunt ipsos a domino non susceptos; non autem prius indignabantur, quia videbant ipsos aliis praehonorari. Tunc igitur sic imperfecte se habebant apostoli; sed postea in primatibus sibi cedebant ad invicem. Christus autem eos sanat, primo quidem ad eorum consolationem eos iuxta se adducendo; et hoc significatur cum dicitur Iesus autem vocans eos; deinde demonstrando quod usurpare honorem et desiderare primatum, gentilium est; unde sequitur ait illis: scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Gentilium principes tyrannice et dominabiliter ad principatum se ingerunt. Sequitur non ita est autem in vobis. Beda. In quo docet, eum maiorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus fit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, aut isti dolent super maiorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Deinde proponit exemplum; ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera; et dicit nam et filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Theophylactus. Quod maius est quam ministrare. Cum enim aliquis pro eo cui ministrat moritur, quid isto potest esse maius et mirabilius? Sed tamen ista ministratio et humilitatis descensus gloria eius erat et omnium: ante enim quam homo fieret, solum ab Angelis agnoscebatur; cum autem factus est homo et crucifixus est, non tantum ipse gloriam habet, sed et alios in participationem suae gloriae suscepit, et dominatus est per fidem orbi terrae. Beda. Non autem dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, idest qui credere voluerint.


Lectio 8

[85682] Catena in Mc., cap. 10 l. 8 Hieronymus. Passioni domini appropinquanti, civitatis nomen respondet; dicitur enim et veniunt Iericho. Iericho luna, sive anathema interpretatur. Defectus autem carnis Christi praeparatio est Ierusalem caelestis. Sequitur et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei, Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans. Beda. Matthaeus duos iuxta viam sedentes, et ad dominum clamantes caecos dicit esse illuminatos: Lucas autem, cum appropinquaret Iericho, pari ordine illuminatum ab eo caecum esse perhibet; ubi nemo saltem sapiens putet Evangelistas sibimet contraria scribere, sed alium plenius scribere quae alter omisit. Intelligendum est ergo unum eorum fuisse potissimum; quod ex hoc apparet quod et nomen eius et nomen patris eius Marcus commemoravit. Augustinus de Cons. Evang. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit quam erat nota calamitas. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare miraculum, et eiusdem miraculi modum parem. Sequitur qui cum audisset quod Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: Iesu fili David, miserere mei. Chrysostomus. Filium David vocat caecus dominum, praetereuntis turbae laudem audiens, ac prophetarum expectatione completa certificatus. Sequitur et comminabantur illi multi ut taceret. Origenes in Matth. Tamquam si dicat: qui primi crediderant, increpabant ei clamanti fili David, ut taceret, et non appellaret eum contemptibili nomine, sed diceret: fili Dei, miserere mei. Ille autem non destitit; unde sequitur ille autem magis clamabat: fili David, miserere mei; cuius clamorem dominus exaudivit; unde sequitur et stans Iesus praecepit illum vocari. Vide autem quod inferior est caecus de quo Lucas loquitur: nam nec Iesus eum vocavit, ut Matthaeus dicit, nec iussit eum vocari, ut hic dicitur, sed iussit eum ad se adduci, quasi non potentem per se venire. Iste autem caecus ad imperium domini vocatur; unde sequitur et vocant eum, dicentes ei: animaequior esto; surge, vocat te. Ille autem abiciens vestimentum venit ad eum. Sequitur qui proiecto vestimento suo venit ad eum. Forte vestimentum caeci et mendicantis, velamentum intelligitur caecitatis et mendicitatis, quo fuerat circumdatus; quod abiciens venit ad Iesum: quem appropinquantem dominus interrogat; unde sequitur et respondens Iesus ait illi: quid tibi vis faciam? Beda. Numquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? Ad hoc ergo requirit ut petatur; ad hoc requirit ut cor ad orationem excitet. Chrysostomus in Matth. Vel quaerit, ne scilicet aliquis aestimaret, quod aliud volenti accipere, aliud daret. Etenim consuetudo erat eius, voluntatem curandorum universis facere manifestam, et tunc medelam inducere, ut alios duceret in zelum, et ut ostenderet eum qui curandus erat, gratiae dono digne potiri. Sequitur caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Beda. Parvipendit enim extra lucem caecus aliquid quaerere; quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Hieronymus. Considerans autem Iesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat. Origenes super Matth. Dignius autem est dicere Rabboni, vel, sicut in aliis dicitur, domine, quam fili David: unde propter illud quod dixit, fili David, non praestitit ei sanitatem; sed propter hoc quod dicit Rabboni; unde sequitur Iesus autem dixit ei: vade: fides tua salvum te fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. Theophylactus. Grata enim est anima caeci in eo quod sanus effectus Iesum non relinquit, sed secutus est eum. Beda. Mystice autem Iericho, quae interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis designat. Appropinquans dominus Iericho lumen caeco reddidit: quia veniens in carne et passioni appropinquans, multos ad fidem adduxit. Non enim primis incarnationis suae temporibus, sed paucis antequam pateretur annis, mysterium verbi mundo exhibuit. Hieronymus. Caecitas etiam ex parte facta Iudaeis illustrabitur in fine, quando eis mittet Eliam prophetam. Beda. Quod autem appropinquans Iericho unum illuminavit, ac proficiscens de Iericho duos, hoc intimavit quod ante passionem suam uni tantum populo Iudaeorum praedicavit; post resurrectionem vero atque ascensionem suam per apostolos et Iudaeis et gentibus divinitatis et humanitatis suae arcana patefecit. Quod vero Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, ut eorum quos instruebat ad fidem, salvationi figura congrueret. Matthaeus vero, qui credentibus ex Hebraeis suum scribebat Evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum fidei gratiam pertinere doceret. Proficiscente igitur domino et discipulis eius et plurima multitudine de Iericho, caecus sedebat iuxta viam mendicans: quia ascendente ad caelos domino, et multis fidelium sequentibus, immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis ingredientibus, mox gentium populus coepit suae illuminationis spem habere: qui mendicat iuxta viam sedens, quia necdum iter veritatis ingrediens ad hoc pervenire contendit. Hieronymus. Populus etiam Iudaeorum, qui Scripturam conservat nec complet, iuxta viam mendicans esurit. Clamat autem fili David, miserere mei, quia per merita patriarcharum Iudaicus populus illuminatur. Comminantur autem ei multi ut taceat, quia peccata et Daemonia compescunt clamorem pauperis; sed ille magis clamabat, quia ingravescente bello, manus ad lapidem adiutorii, hoc est Iesum Nazarenum, cum clamore levandae sunt. Beda. Populus etiam gentium, agnita fama nominis Christi, particeps eius fieri quaerebat: cui contradicebant multi, primo Iudaei, deinde etiam gentiles, ne illuminandus mundus Christum invocaret; nec tamen impugnantium furor eos qui ad vitam erant praeordinati valebat salute privare. Clamantem autem caecum transiens audivit: quia per humanitatem suam misertus est qui per divinitatis potentiam mentis nostrae tenebras exclusit: quod enim propter nos natus et passus est Iesus, quasi transiit, quia haec actio temporalis est; stare autem Dei est immutabiliter cuncta disponere. Clamantem autem caecum dominus vocat, cum populo gentium per praedicatores verbum fidei mittit: qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere atque ad dominum venire praecipiunt, cum praedicando indoctis spem eos salutis habere ac de torpore vitiorum erigi atque ad virtutum studia se accingere iubent. Proiecto autem vestimento exilit qui, abiectis mundi retinaculis, expedito mentis gressu ad largitorem aeternae lucis properat. Hieronymus. Venit etiam Iudaicus populus exiliens nudus veteri homine, ut hinnulus saliens super montes: quia segnitiem deponens, patriarchas, prophetas, apostolos in altis considerans, ad superna se extendit. Quam conveniens autem est ordo salutis. Audivimus primo per prophetas, deinde clamamus per fidem, postea vocamur per apostolos, surgimus per poenitentiam, exuimur per Baptismum, interrogamur per voluntatem. Caecus autem interrogatus hoc requirit ut videat voluntatem domini. Beda. Imitemur ergo et nos eum: non divitias, non terrena bona, non honores a domino, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis Angelis possumus, ad quam via fides est; unde et caeco respondetur fides tua te salvum fecit. Videt autem et sequitur qui bonum quod intelligit operatur: Iesum enim sequitur qui bonum quod intelligit operatur, qui imitatur eum qui prosperari in hoc mundo noluit, opprobria ac irrisiones toleravit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit. Theophylactus. Dicit autem quod secutus est dominum in via, scilicet in hac vita: quia post hanc excluduntur omnes qui hic eum non sequuntur operando mandata eius. Hieronymus. Vel via ista est quae dixit: ego sum via, veritas et vita. Haec est via angusta quae ducit ad ardua Hierosolymae et Bethaniae, ad montem olivarum, qui est mons luminis et consolationis.


Caput 11
Lectio 1

[85683] Catena in Mc., cap. 11 l. 1 Chrysostomus in Matth. Postquam dominus suae virtutis sufficientem experientiam dederat, et crux instabat in ianuis, omnia iam cum maiori agit claritate, quae adversarios inflammatura erant; et ideo quamvis multoties prius ascenderit Hierosolymam, numquam tamen cum tanta excellentia sicut modo. Theophylactus. Ut si velint, valeant gloriam eius agnoscere, et per prophetias de eo completas scirent quod est verus Deus; si vero noluerint, maius fieret eis iudicium, quia tot claris miraculis non crediderunt. Huius igitur adventus claritatem Evangelista describens, dicit et cum appropinquaret Ierosolymae et Bethaniae ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis. Beda. Bethania villula est, sive civitas in latere montis oliveti, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis. Quomodo autem discipulos miserit et ad quid, ostendit subdens et ait illis: ite in castellum quod est contra vos. Theophylactus. Considera vero quanta dominus discipulis praedixerit, scilicet quod invenirent pullum; unde sequitur et statim introeuntes illic invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite; et quod impedirentur ab accipiendo; unde sequitur et si quis vobis dixerit: quid facitis? Dicite quia domino necessarius est; et quod hoc dicto permitterentur accipere; unde sequitur et continuo illum dimittet huc. Et sicut dominus praedixerat, ita impletur; unde sequitur et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, et solvunt eum. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent; ubi ergo utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius unum, alius alium commemoraret; quanto minus moveri oportet, si alius unum, alius utrumque commemoret? Sequitur et quidam de illic stantibus dicebant illis: quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis, scilicet pullum. Theophylactus. Non autem hoc permitterent, nisi divina virtus eis incumberet, cogens illos; praesertim quia rurales existentes et coloni permiserunt pullum auferre. Sequitur et duxerunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. Chrysostomus in Matth. Non quidem quod ex necessitate a monte oliveti usque Ierusalem super pullum ire dominum oportebat, cum Iudaeam et omnem Galilaeam pedes perambulaverat; sed signum erat quod fiebat. Sequitur multi autem vestimenta sua straverunt in via. Magis autem ad ornatum et ad sacramentum pertinet quam ad necessitatem. Sequitur et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: hosanna, benedictus qui venit in nomine domini. Multitudo enim donec corrupta non fuit, cognovit quod congruum erat: propter quod honorificavit Iesum unusquisque secundum propriam virtutem: unde laudantes ipsum, hymnum leviticum assumpserunt, dicentes hosanna, quod secundum quosdam idem est quod salvum me fac; secundum vero quosdam idem quod hymnus. Aestimo autem primum esse verius, nam in Psalmo 117, 25 habetur: o domine, salvum me fac, quod in Hebraico scriptum est hosanna. Beda. Est autem hosanna verbum Hebraicum compositum ex duobus, corrupto et integro; salva namque sive salvifica apud eos dicitur hosy; at vero Anna interiectio est deprecantis, quomodo apud Latinos est dolentis heu. Hieronymus. Hosanna igitur, idest salvifica, dicunt, ut homines salventur ab eo benedicto, vincente et veniente in nomine domini, idest patris sui; quoniam filius de patre nomen suscepit, et pater de filio. Chrysostomus. Sic ergo dant Deo gloriam, dicentes benedictus qui venit in nomine domini. Benedicunt etiam regnum Christi, dicentes benedictum quod venit regnum patris nostri David. Theophylactus. Regnum autem David regnum Christi dicebant, et quia de semine David Christus descenderat, simulque quia David interpretatur manu fortis; quis enim fuit manu fortis nisi dominus, cuius manus tot et talia miracula operata est? Chrysostomus. Unde et multoties prophetae David Christum nuncupant, propter originem Christi ex David secundum carnem. Beda. Legimus autem in Evangelio Ioannis, quia ne facerent eum regem, in montem fugit. Nunc autem ubi passurus Hierosolymam venit, non refugit eos qui se regem nuncupant, ut aperte doceret quia non temporalis et terreni, sed aeterni in caelis rex esset imperii, atque ad regnum per contemptum mortis perveniret. Notandum autem quanta sit consonantia turbae cum voce Gabrielis, qui ait: dabit illi dominus Deus sedem David patris sui, ut scilicet gentem cui David quondam temporalis regni gubernacula praebuit, hanc ipse verbis et factis ad regnum caeleste vocaret. Chrysostomus. Et ulterius dant gloriam Deo cum subdunt hosanna in excelsis, idest, hymnus et gloria sit universorum Deo, qui est in excelsis. Hieronymus. Vel hosanna, idest salvifica, in excelsis et imis; idest, ut iusti aedificentur in ruinam Angelorum, et terreni et subterranei etiam salventur. Mystice autem appropinquat dominus Hierosolymae, quae est visio pacis: in qua manet fixa immobilisque felicitas, quae, secundum apostolum, est omnium credentium. Beda. Bethania autem domus obedientiae dicitur: quia multos ante passionem suam docendo, domum sibi obedientiae effecit: et in monte oliveti posita esse dicitur: quia Ecclesiam unctione spiritualium charismatum et scientiae pietatisque luce refovet. Misit autem discipulos in castellum quod contra eos erat; hoc est doctores qui indocta orbis loca quasi contra positi castelli moenia evangelizando penetrarent, destinavit. Hieronymus. Bini vocantur, et bini mittuntur discipuli Christi: quoniam caritas non consistit cum uno, ut dicitur Eccl.: vae soli. Duo educunt Hebraeos de Aegypto, duo deportant botrum de terra sancta, ut semper praepositi iungant opus et scientiam, et duo mandata de duabus tabulis proferant, et duobus fontibus abluantur, et de duobus vectibus arcam domini portent, et inter duos Cherubim Deum cognoscant, spiritu et mente psallentes. Theophylactus. Non autem erat ei necessarius pullus; sed eum quaesivit ostendens quod debebat se ad gentilem populum transferre. Beda. Pullus enim asinae lascivus et liber populum nationum significat, super quem nemo adhuc hominum sedit: quia nemo rationabilium doctorum frenum correctionis, quo vel linguam cohibere a malo vel in arctam vitae viam ire cogeretur, utilia suadendo contulerat. Invenerunt autem pullum ligatum ante ianuam foris, quia populus gentilis ligatus erat vinculis peccatorum suorum ante ianuam fidei, idest, extra Ecclesiam. Ambrosius super Lucam. Vel invenerunt eum ligatum ante ianuam: quia extra Christum quicumque est, foris est in via; qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, sive in bivio addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim dominos habet qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant, iste solvit ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula. Beda. Vel recte in bivio stabat, quia non viam certam vitae fideique tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus. Hieronymus. Vel in bivio, idest in libertate arbitrii, dubitans inter vitam et mortem. Theophylactus. Vel in bivio, idest in vita hac. Solutus est autem a discipulis per Baptismum et fidem. Hieronymus. Quidam autem dicebant: quid facitis? Ac si dicerent: quis potest dimittere peccata? Theophylactus. Vel prohibentes sunt Daemones, quibus fuerunt apostoli fortiores. Beda. Vel magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant; at postquam fidei dominicae potestas apparuit credentibus, adversariorum querelis liber credentium populus ad dominum, quem corde portaret, adducebatur. Vestimenta autem apostolorum quae illi imponunt, vel doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, vel ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt; quibus illi corda hominum, ante nuda et frigida, quae Christo sessore digna fiant operiunt. Hieronymus. Vel imponunt vestimenta sua, idest, stolam primam immortalitatis per Baptismi sacramenta afferunt. Sedit autem Iesus super eum, idest in eis regnare coepit, ut non regnet peccatum in lasciva carne, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Multi autem straverunt vestimenta sua in via, sub pedibus pulli asinae. Qui sunt pedes, nisi extremi qui portant, quos ad iudicandum constituit apostolus? Qui et ipsi, etsi non sunt dorsum in quo sedit dominus, tamen cum militibus a Ioanne instruuntur. Beda. Vel multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant. Multi etiam vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam domant, ut Dei iter ad montem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Frondes autem vel ramos de arboribus caedunt qui in doctrina veritatis semina patrum de eorum eloquio capiunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientis, humili praedicatione submittunt. Theophylactus. Sternamus et nos viam vitae nostrae, caedentes ramos de arboribus, idest sanctos imitantes: nam arbores sancti sunt, de quibus ille ramos caedit qui virtutem imitatur eorum. Hieronymus. Iusti enim ut palma florebunt, angusti radicibus, lati in floribus et fructibus, quoniam bonus odor Christi sunt. Sternunt viam mandatorum Dei bona fama. Qui praeibant, prophetae sunt; et qui sequebantur, apostoli. Beda. Et quia omnes electi, sive qui in Iudaea esse poterant, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt; qui praeeunt, et qui sequuntur hosanna clamabant. Theophylactus. Sed et qui praeeunt et qui sequuntur nostrorum actuum ad laudem sunt Dei: quidam enim in praeterita vita bonum fecerunt initium; sequens vero non est ut prior, neque in laudem Dei finita.


Lectio 2

[85684] Catena in Mc., cap. 11 l. 2 Beda. Appropinquante tempore passionis, appropinquare voluit dominus loco passionis, ut per hoc intimaret quia sua sponte mortem subiret; unde dicitur et introivit Hierosolymam in templum. Quod autem ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis quam sequamur praemonstrat, ut cum forte quemlibet locum in quo sit domus orationis intramus, primo ad hanc divertamus. Hoc quoque intelligendum est quod tantae dominus fuerit paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in agerulo parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret: eorum quippe vicus Bethania est; unde sequitur et circumspectis omnibus, si quis eum hospitio susciperet, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Non hoc semel fecit; sed per omnes quinque dies, ex quo Hierosolymam ascenderat usque ad tempus passionis hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem in templo doceret, nocte vero exiens moraretur in monte oliveti. Sequitur et alia die, cum exiret a Bethania esuriit. Chrysostomus in Matth. Qualiter autem mane esuriebat, ut Matthaeus dicit, nisi quia dispensative hoc carni suae concessit? Sequitur cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea. Manifestum est autem, quod hoc secundum suspicionem discipulorum dicitur, qui aestimabant propter hoc Christum ad ficulneam accessisse; et propter hoc ficulneam ipsam maledictam esse, quod in ea fructum non invenit: nam sequitur et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Maledicit ergo ficulneam propter discipulos, ut confidant. Quia enim ubique beneficia tribuebat, nullumque puniebat, oportebat autem eius punitivae virtutis demonstrationem praebere, ut discerent quia posset etiam Iudaeos persequentes siccare; noluit hoc demonstrare in hominibus: unde in planta suae punitivae virtutis praebuit signum: unde ostenditur quod principaliter propter hoc ad ficulneam venit, non propter esuriem. Quis enim tam inscius est ut putet quod matutino tempore tali stimularetur esurie? Aut quid est quod impediret eum comedere antequam domum exiret? Neque potest dici quod visio fructus excitavit in esurie appetitum: non enim erat ficorum tempus. Sed si esuriebat, cur de alio comedere non quaerebat, sed de ficu fructus ante tempus tribuere non valente? Qua etiam poena erat dignam ficum fructum non habere ante tempus? Ideoque ex his sufficienter syllogizari potest, quod propriam volebat demonstrare virtutem, ut non frangerentur animis in eius passione. Theophylactus. Volens ostendere discipulis quod, si vellet, hos qui crucifixuri erant ipsum, in momento posset exterminare. Mystice autem dominus introivit in templum, sed rursus exivit, ostendens quod ipsum relinqueret desertum et in rapinam. Beda. Circumspicit autem omnia corda; et cum in contradicentibus veritati non inveniat ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt, mansionem fecit: Bethania namque domus obedientiae dicitur. Hieronymus. Mane autem ad Iudaeos venit, atque nos in vespera mundi visitat. Beda. Sicut autem parabolas loquitur, ita et operatur; ideo esuriens in ficu fructum quaerit, cuius nondum tempus esse novit, et tamen eam perpetua sterilitate damnavit, ut ostenderet plebem Iudaeorum propter folia, idest verba iustitiae, quae habebat sine fructu, idest bono opere, non posse salvari, sed scindi, et in ignem mitti. Esuriens ergo, idest salutem humani generis desiderans, vidit ficum, idest Iudaeum, habentem folia, idest eloquia legis et prophetarum, et quaesivit in ea fructum boni operis, docendo, corripiendo, miracula faciendo; et non invenit, et ideo damnavit. Tu quoque, si non vis damnari a Christo in iudicio, arbor sterilis esse caveto; sed potius pauperi Christo fructum pietatis quo indiget, offer. Chrysostomus. Est autem et aliter dicere, quod dominus ante tempus fructum quaesivit in ficu, et non inveniens maledixit; quia omnes qui mandata legis adimplent, isti suo tempore fructificare dicuntur; sicut est illud mandatum: non moechaberis; qui autem non solum non moechatur, sed permanet virgo, quod est magis, virtutibus excedit. Dominus autem a perfectis non solum exigit ut virtutes observent, sed supra mandata fructificent.


Lectio 3

[85685] Catena in Mc., cap. 11 l. 3 Beda. Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram dominus fecit, hoc idem mox apertius ostendit eiciendo improbos de templo. Ficus enim non peccavit, si ante tempus fructum non habuit; sed sacerdotes; unde dicitur et veniunt Hierosolymam; et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo. Et quidem credendum est, quod ea tantum vendi vel emi repererit in templo quae ad ministerium templi necessaria essent. Si ergo ea quae alibi libere geri poterant, dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis ea quae nunquam fieri licet, plus caelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis aguntur? Sequitur et mensas nummulariorum. Theophylactus. Nummularios vocat campsores nummorum: nummus enim genus aeris minuti est. Sequitur et cathedras vendentium columbas evertit. Beda. Quia spiritus sanctus in columba super dominum apparuit, recte per columbas spiritus sancti charismata designantur. Columba igitur venditur, quando manus impositio, per quam spiritus sanctus recipitur, ad pretium praebetur. Cathedras autem vendentium columbas evertit: quia qui spiritualem gratiam venumdant, vel ante homines vel ante Dei oculos sacerdotio privantur. Theophylactus. Sed et si quis Baptismatis gratiam et puritatem tradiderit Daemoni per peccatum, suam columbam vendidit; et propter hoc foras de templo eicitur. Sequitur et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. Beda. De vasis illis dicit quae mercandi gratia inferebantur. Ceterum absit ut vasa Deo dicata dominus eiceret de templo, vel intro ferre prohiberet in templum: ubi futuri examinis praetendit exemplum; quia de Ecclesia repellit reprobos, et ne ultra ad interturbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. Sed et peccata quae cordibus fidelium inerant, divinitus immissa compunctio tollit; et ne ultra repetantur, divina in eis gratia adiuvat. Sequitur et docebat eos dicens: nonne scriptum est, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus? Hieronymus. Iuxta Isaiam. Vos autem fecistis speluncam latronum, iuxta Ieremiam. Beda. Omnibus, inquit gentibus, non uni genti Iudaeae, nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum; et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis. Theophylactus. Speluncam autem latronum templum nominat propter lucrum: genus namque latronum ad lucrum se congregat. Quia ergo illa animalia quae ad sacrificium oblata erant, causa lucri vendebant, latrones ipsos dixit. Ad hoc enim in templo erant, vel ut non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum etiam et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae si in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident. Ergo mens fidelium spelunca latronis fit quando relicta simplicitate sanctitatis, illud conatur agere quo valeat proximis nocere. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes autem longe diverso ordine hoc narrat; unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a domino factum; sed illud primum commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus. Theophylactus. Quod etiam est in maiorem redargutionem Iudaeorum: quia cum dominus hoc toties fecerit, ipsi minime se correxerunt. Augustinus de Cons. Evang. In hoc etiam Marcus non eumdem ordinem tenet cum Matthaeo, sed quia Matthaeus ita connectit: et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam; unde mane revertentem in civitatem, arbori maledixisse commemorat; probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus eiectis de templo. Praetermisit ergo Marcus quod prima die factum est, cum intravit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset quod non invenit aliquid in ficulnea praeter folia; quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Glossa. Quem autem effectum correctio domini in ministris templi habuerit, ostendit Evangelista cum subdit quo audito principes sacerdotum et Scribae quaerebant quomodo eum perderent: secundum illud Amos: odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Ab hoc autem tam iniquo proposito ad tempus solo timore retrahebantur: unde subditur timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei, ut alibi dicitur.


Lectio 4

[85686] Catena in Mc., cap. 11 l. 4 Hieronymus. Relinquens dominus post se tenebras in Iudaeorum cordibus, ut sol egrediebatur de civitate ad aliam quae est benevola et obediens: et hoc significatur cum dicitur et cum vespera esset facta, egrediebatur de civitate. Sed occidit sol, et oritur sol: lux enim ablata a Scribis, lucet in apostolis, unde in civitatem revertitur; propter quod subditur et cum mane transirent, scilicet in civitatem euntes, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Theophylactus. Quod miraculum magnum videtur in hoc quod tam humidam et viridem arborem siccaverit. Quamvis autem Matthaeus dicat ficulneam continuo arefactam, et quod videntes discipuli admirati sunt, non admireris si nunc a Marco audis ficum in crastinum arefactam vidisse discipulos: nam sic intelligendum est hoc quod dicitur a Matthaeo, scilicet quod non statim viderunt, sed in crastinum. Augustinus de Cons. Evang. Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo quando maledicta est: neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt; ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt. Hieronymus. Ficus autem arida a radicibus, synagoga est a Cain et a ceteris, a quibus omnis sanguis ab Abel usque ad Zachariam requiritur. Beda. A radicibus autem arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est; sed aeterna damnatione ferienda. Vel arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdit in caelis, et patriam in terris. Hieronymus. Petrus autem agnoscit aridam et abscissam radicem, cui succedit oliva fructifera, pulchra vocata a domino; unde sequitur et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit. Chrysostomus. Quod autem Petrus et alii discipuli mirati sunt, non erat perfectae fidei: non enim magnum erat hoc Deo. Quia ergo non manifeste noverant eius virtutem, eorum ignorantia fecit eos in admirationem prorumpere; et ideo subditur et respondens Iesus ait illis: habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia qui dixerit huic monti, etc. quasi dicat: non solum lignum siccare poteritis, sed et montem iussu ac praecepto transmutare. Theophylactus. Mirare autem divinam misericordiam, qualiter nobis appropinquantibus ad eum per fidem, miraculorum virtutem condonat, quam ipse possidet per naturam, intantum ut etiam montes transmutare possimus. Beda. Solent autem gentiles qui contra Ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris, quia non habuerunt plenam fidem Dei, qui numquam montes transferre potuerunt. Quibus respondendum est, non omnia scripta esse quae in Ecclesia sunt gesta; sicut et de factis ipsius Christi Scriptura testatur. Fieri autem potuit, si necessitas id fieri poposcisset; quomodo factum legimus precibus beati patris Gregorii Neocaesareae Ponti antistitis, viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant. Chrysostomus. Vel aliter. Sicut ficum non propter se siccavit, sed in signum Ierusalem ad arefactionem perventurae, et ad demonstrationem virtutis suae; sic intelligendum est et de promissione quae est circa montem; quamvis huiusmodi transmutatio non sit impossibilis secundum Dei virtutem. Hieronymus. Christus igitur qui est mons crescens de lapide abscisso sine manibus, tollitur et mittitur in mare, quando apostoli dicunt digne: transferamur ad gentes alteras, quia vos indignos iudicastis audiendi verbum Dei. Beda. Vel quia montis nomine Diabolus significatur propter superbiam, mons ad praeceptum eorum qui fortes sunt in fide, tollitur de terra et in mare proicitur, cum praedicantibus verbum Dei doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur: in quos tanto acrius desaevit, quanto amplius se dolet a laesione priorum fuisse depulsum. Sequitur propterea dico vobis: omnia quae orantes petitis, credite quia accipietis et evenient vobis. Theophylactus. Qui enim ex affectu credit, manifestum est quod in Deum erigit cor suum, et illi coniungitur, et certificatur cor eius calefactum, quasi suam petitionem iam consecutum: quod quidem intelligibile est ei qui passus est hoc. Et mihi quidem videtur illos hoc pati qui mensuram et modum attendunt: propter hoc dominus dicit, quod omnia accipietis quaecumque fide petieritis. Qui enim credit se totum disponi a Deo, cum lacrymis intercedens, et quasi domini pedes in oratione tenere se cogitans, quae iuste postulat consequetur. Vis autem et aliter quae petis accipere? Dimitte, si quid contra te peccaverit frater tuus; et hoc est quod subditur et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra. Hieronymus. Septem versus orationis dominicae Marcus suo more in una oratione comprehendit. Is autem cui dimissa sunt omnia peccata, quid amplius rogabit nisi ut perseveret in eo quod obtinuit? Beda. Notanda est autem distinctio deprecantium: qui perfectam habet fidem, quae per dilectionem operatur, ille orando vel etiam iubendo potest transferre montes spirituales, quomodo fecit Paulus de Elyma mago; qui vero tantae vestigium perfectionis necdum conscendere queunt, postulent sibi peccata dimitti, et impetrabunt, si tamen in se peccantibus aliis primo ipsi dimittant. Sin autem hoc facere contemnunt, non solum orando virtutes facere, sed nec suorum possunt veniam consequi peccatorum; et hoc est quod subditur quod si vos non dimiseritis, nec pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra.


Lectio 5

[85687] Catena in Mc., cap. 11 l. 5 Theophylactus. Quia dominus de templo eiecerat eos qui templum quasi tabernam rerum venalium faciebant, irati fuerant: ideo accedunt ut interrogent et tentent; unde dicitur et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et Scribae et seniores, et dicunt ei: in qua potestate haec facis? Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? Quasi dicant: quis es tu qui talia facis? Numquid doctorem te constituis et te ordinas principem sacerdotum? Beda. Et quidem quando dicunt in qua potestate haec facis? De Dei dubitant potestate et subintelligi volunt Diaboli esse quod facit; addentes quoque quis dedit tibi hanc potestatem? Manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis sed alienis viribus signa facere. Theophylactus. Haec autem dicebant, credentes ipsum in iudicationem reducere; ut si diceret: in potestate mea, ipsum tenerent; si autem diceret: in potestate alterius, ab eo discedere populum procurarent, qui ipsum Deum esse credebant. Dominus vero illos interrogat de Ioanne, non frustra, neque sophistice, sed quia de eo Ioannes perhibuerat testimonium; unde sequitur ille autem respondens ait illis: interrogabo vos et ego. Beda. Poterat quidem dominus, aperta responsione, tentatorum calumnias confutare; sed prudenter interrogat, ut suo vel silentio vel sententia condemnentur: quod apparet ex eo quod subditur at illi cogitabant secum, dicentes: si dixerimus: de caelo, dicet nobis: quare ergo non creditis ei? Quasi dicat: quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ista facio potestate. Sequitur si dixerimus: ex hominibus. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem; unde sequitur et respondentes dicunt Iesu: nescimus. Hieronymus. De lucerna invidi obscurantur; unde dicitur: paravi lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione. Sequitur respondens Iesus, ait illis: neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. Beda. Quasi dicat: non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Notandum autem, quod duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus; scilicet cum is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit; aut contemptu veritatis, aut aliquo alio indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.


Caput 12
Lectio 1

[85688] Catena in Mc., cap. 12 l. 1 Glossa. Postquam dominus prudenti interrogatione tentatorum ora concluserat, consequenter eorum malitiam parabolice demonstrat; unde dicitur et coepit in parabolis loqui: vineam pastinavit homo. Hieronymus. Homo Deus pater dicitur humano affectu; vinea domus Israel est; sepis est custodia Angelorum; lacus est lex; turris templum; agricolae sacerdotes. Beda. Vel sepis murus est urbis, lacus sive torcular altare, aut illa torcularia quorum tres Psalmi praenotantur titulo. Theophylactus. Vel sepis est lex, prohibens eos alienigenis commisceri. Sequitur et peregre profectus est. Beda. Non loci mutatione; sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Sequitur et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. Hieronymus. Servi missi prophetae, fructus vineae obedientia est. De prophetis alii caesi, alii vulnerati: alii occisi sunt; unde sequitur qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. Beda. Servus qui primo missus est, ipse legifer Moyses intelligitur. Sed caesum eum dimiserunt vacuum: irritaverunt enim Moysen in castris. Sequitur et iterum misit ad illos alium servum, et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. Servus alter David regem et ceteros Psalmistas significat; sed hunc affectum contumeliis in capite vulneraverunt, quia Psalmistarum carmina parvipendentes, ipsum David abiecerunt, dicentes: quae nobis pars cum David? Sequitur et rursus alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. Tertium cum suis sociis servum, prophetarum chorum intellige; sed quem prophetarum non sunt persecuti? His sane tribus servorum gradibus, omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi dominus alibi pronuntiat, dicens: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Theophylactus. Vel aliter. Per primum servum intellige prophetas qui circa tempus Eliae fuerunt: quoniam Michaeam verberavit Sedechias pseudopropheta; secundum vero servum, quem in capite vulneraverunt, idest affecerunt iniuria, intellige prophetas qui fuerunt circa tempus Oseae et Isaiae; tertium vero servum intellige prophetas qui fuerunt circa tempus Danielis et Ezechielis. Sequitur adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: quia forte reverebuntur filium meum. Hieronymus. Filius carissimus et novissimus, unigenitus est. Quod autem dicit reverebuntur filium meum, per ironiam hoc dicitur. Beda. Vel aliter. Quod ait quia forte reverebuntur filium meum, non de ignorantia venit; sed ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Theophylactus. Vel aliter. Non ignorans quod futurum erat, hoc dixit; sed ostendens quid erat decens et congruum eos operari. Coloni autem dixerunt ad invicem: hic est heres; venite, occidamus eum; et nostra erit hereditas. Beda. Manifestissime dominus probat, Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam. Hanc occisionem eius mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Iudaei, fidem quae per eum est, extinguere, et suam magis quae ex lege est iustitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. Sequitur et apprehendentes eum, occiderunt et eiecerunt extra vineam. Theophylactus. Scilicet extra Ierusalem: extra civitatem quippe crucifixus est dominus. Hieronymus. Vel eiecerunt eum extra vineam, idest extra plebem, dicentes: Samaritanus es et Daemonium habes. Vel quia quantum in se erat, ex suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt. Sequitur quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. Augustinus de Cons. Evang. Et quidem Matthaeus illos respondisse subiungit, atque dixisse: malos male perdet, quod Marcus hic non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi vel illorum vocem ita subiunctam ut non interponeretur: illi responderunt, aut: illi dixerunt, sed tamen intelligeretur; aut ideo responsionem istam domino potius attributam, quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit, qui veritas est. Theophylactus. Dominus ergo vineae est pater filii interempti, et ipse filius interemptus, qui perdet colonos, tradens ipsos Romanis; et populum dabit aliis colonis, id est apostolis. Perlegas actus apostolorum, et invenies tria millia et quinque millia repente credentium et fructificantium Deo. Hieronymus. Vel datur vinea aliis, idest ab oriente, et occidente, et Austro et ab Aquilone venientibus, et recumbentibus cum Abraham, Isaac et Iacob in regno Dei. Beda. Hoc autem ita divinitus fuisse procuratum prophetico statim affirmavit exemplo, subiciens nec Scripturam hanc legistis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quasi dicat: quomodo implebitur haec prophetia, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, traditus est gentibus praedicandus, ut quasi lapis angularis duos populos condat in semetipsum, atque ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet? Eosdem enim synagogae magistros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat: quia subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam videbantur excolere; ipsi quoque hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere atque ornare praecipiebantur. Theophylactus. Lapis ergo quem reprobaverunt doctores, hic factus est in caput anguli, idest in caput Ecclesiae: angulus namque Ecclesia est, quasi coniungens Iudaeos et gentiles: hic angulus, scilicet Ecclesia, a domino factus est, et est mirabilis in oculis nostris, scilicet fidelium: nam ab infidelibus miraculis detrahitur. Mirabilis quidem est Ecclesia quasi miraculis sistens, domino cooperante apostolis, et sermonem confirmante sequentibus signis; et hoc est quod dicitur a domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Hieronymus. Vel aliter. Hic lapis reprobus, quem gestat angulus coniungens in coena agnum cum pane, finiens vetus, novum inchoans testamentum, praestat mira in oculis nostris, ut topazion. Beda. Principes autem sacerdotum ostendebant vera esse quae dominus dixerat; quod patet ex hoc quod subditur et quaerebant eum tenere. Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebat esse vindicandam a patre. Moraliter autem cuique fidelium cum mysterium Baptismi committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus eicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel, quod peius est, etiam blasphematur. Missum insuper heredem, quantum in se est, occidit qui filium Dei conculcavit. Perdito malo cultore, vinea datur alteri, cum dono gratiae, quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed hoc quod principes sacerdotum manum mittere quaerentes in Iesum, timore turbae retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei et pacis unitatem, propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem, aut erubescit aut timet impugnare.


Lectio 2

[85689] Catena in Mc., cap. 12 l. 2 Beda. Quaerentes dominum comprehendere summi sacerdotes timuerunt turbam: atque ideo quod per se non potuerunt, terrenis potestatibus efficere tentabant, ut vel ipsi a morte eius viderentur immunes; et ideo dicitur et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo. Theophylactus. Diximus alibi de Herodianis, quod haeresis quaedam nova erat dicentium Christum esse Herodem, propter hoc quod defecerant successiones regni Iudaeorum. Alii vero dicunt Herodianos milites fuisse Herodis, quos Pharisaei pro testibus inducebant de his quae dicebantur a Christo, ut eum caperent et adducerent. Vide autem eorum malitiam, qualiter cum adulatione Christum decipere volebant; nam sequitur qui venientes dicunt ei: magister, scimus. Hieronymus. Mellitis enim verbis eum interrogabant, et circumdabant eum, sicut apes mel portantes in ore, aculeum in tergo. Beda. Blanda autem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos auctorem habeant; et ideo subdunt et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum. Theophylactus. Ita ut Caesarem non honores, scilicet contra veritatem. Ideo subdunt sed in veritate viam Dei doces: licet tributum dari Caesari, an non dabimus? Totum enim artificium eorum erat undique praecipitium habens; ut si diceret quod licet censum Caesari dari, provocent contra eum plebem, quasi in servitutem reducentem ipsum populum; si vero diceret quod non licet dari, sic accusarent eum tamquam excitaret populum contra Caesarem. Sed sapientiae fons fugit dolos eorum; unde sequitur qui sciens versutiam eorum, ait illis: quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam. At illi obtulerunt ei. Beda. Denarius est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris; unde sequitur et ait illis: cuius est imago haec et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, non dispensationem, ex hoc discant quod potuit scire cuius imago esset; sed interrogat ut ad sermonem eorum competenter respondeat; unde sequitur respondens autem Iesus dixit illis: reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Theophylactus. Quasi dicat: date quod imaginem habet imaginato, idest denarium Caesari: potestis enim et censum Caesari dare, et Deo propria offerre. Beda. Idest decimas et primitias et oblationes et victimas, quomodo et ipse reddidit quae Dei sunt, patris faciens voluntatem. Hieronymus. Vel aliter. Nummum habentem Caesaris imaginem reddite coactum Caesari, vosipsos libenter Deo reddite. Signatum est enim super nos lumen vultus tui, domine, non Caesaris. Theophylactus. Quasi Caesar etiam est uniuscuiusque nostrorum corporum inevitabilis necessitas. Iubet ergo dominus dari corpori cibaria propria et vestitum, et quae sunt Dei Deo. Sequitur et mirabantur super eo. Qui credere debuerant, ad tantam sapientiam sunt mirati, quod calliditas eorum non invenisset locum.


Lectio 3

[85690] Catena in Mc., cap. 12 l. 3 Glossa. Postquam dominus sapienter Pharisaeorum callidam tentationem evitavit, ostenditur quomodo etiam Sadducaeos tentantes confundit; unde dicitur et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse. Theophylactus. Haeresis quaedam Iudaeorum erat, qui dicebantur Sadducaei, et hi resurrectionem negabant, et dicebant quod non sit Angelus neque spiritus. Hi ergo accedentes ad Iesum, dolose narrationem quamdam inquisierunt, per quam ostenderent resurrectionem non esse nec factam, nec fiendam. Et ideo subditur et interrogabant eum, dicentes: magister. In qua quidem narratione septem ponunt qui mulierem acceperant, ut magis retrahant a resurrectione. Beda. Recte enim istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserunt corporum. Potest autem fieri ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit. Hieronymus. Mystice autem mulier sterilis non relinquens semen ex septem, fratribus, novissime moriens, quid aliud significat quam Iudaicam synagogam relictam a spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit, qui non reliquerunt ei semen Abrahae, quod est Iesus Christus? Licet enim puer natus est illis, nobis tamen gentibus datus est; quae mulier mortua erat Christo, nec cuiquam patriarchae de septem in resurrectione coniungetur. Septenario namque numero universitas perfectorum significatur, ut versa vice per Isaiam dicitur: apprehendent septem mulieres virum unum, idest, septem Ecclesiae, quas dominus amat, arguit et castigat, eum una fide adorant; unde sequitur et respondens Iesus ait illis: nonne ideo erratis, non scientes Scripturas neque virtutem Dei? Theophylactus. Quasi dicat: vos non intelligitis qualem resurrectionem Scriptura annuntiet. Creditis enim quod restauratio corporum talium sit futura qualia nunc sunt: non autem sic erit. Sic igitur ignoratis Scripturam, sed etiam virtutem ignoratis divinam. Vos enim consideratis quasi difficile, dicentes: qualiter poterunt membra dissoluta coniungi, et animabus adunari? Hoc enim respectu divinae potentiae quasi nihil est. Sequitur cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in caelis; quasi dicat: divina quaedam erit vitae restauratio et angelica, cum ulterius non corrumpemur, sed eodem modo manebimus; et propter hoc nuptiae auferentur. Nam nuptiae quidem nunc sunt propter corruptionem, ut per successionem generis persistamus et non deficiamus; tunc vero sicut Angeli erimus, qui sunt sine successione nuptiali et nunquam desinunt. Beda. Considerandum est hic quod Latina consuetudo hic Graeco idiomati non respondet. Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos simpliciter dictum intelligamus, ut nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit. Hieronymus. Sic igitur errant non intelligentes Scripturas, quia in resurrectione homines erunt sicut Angeli Dei; idest, nemo ibi moritur, nemo ibi nascitur; nec infans est ibi, nec senex. Theophylactus. Et aliter etiam decipiuntur non intelligentes Scripturas. Si enim has intellexissent, intelligerent quomodo per Scripturas resurrectio mortuorum possit probari; unde subditur de mortuis quod resurgant non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixit illi Deus, inquiens: ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Hieronymus. Dico autem super rubum, in quo est similitudo vestra, in quo ignis ardebat, sed non eius spinas consumebat; sic vos inflammat eloquium meum, nec spinas vestras sub maledicto germinatas absumit. Theophylactus. Dico autem ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob; quasi dicat Deus viventium; unde subdit non est Deus mortuorum, sed vivorum. Non enim dixit: ego fui, sed ego sum, tamquam illi praesentes existant. Sed forte aliquis dicet, quod hoc dixit solum Deus de anima Abrahae, non de corpore. Ad quod dicimus, quod Abraham utrumque importat, scilicet corpus et animam; ita ut et corporis ipse sit Deus, et corpus vivat apud Deum, idest in Dei ordinatione. Beda. Vel quia cum probavit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malaque gesserunt. Hieronymus. Cum autem dicit Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, ter Deum nominando Trinitatem intimavit. Cum autem dicit non est Deus mortuorum, unum Deum iterans, unam substantiam significavit. Vivunt autem qui vindicant portionem quam elegerant: mortui autem sunt qui quod vindicaverant, perdiderunt. Vos ergo multum erratis. Glossa. Quia videlicet et Scripturis contradicebant, et virtuti Dei derogabant.


Lectio 4

[85691] Catena in Mc., cap. 12 l. 4 Glossa. Postquam dominus confutavit Pharisaeos et Sadducaeos tentantes, hic ostenditur quomodo satisfecit Scribae quaerenti; unde dicitur et accessit unus de Scribis qui audierat illos conquirentes, et videns quod bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Hieronymus. Quae est haec quaestio problematis quod est commune omnibus peritis in lege, nisi quod diversa in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata? Unde non unum, sed duo intulit mandata, quibus quasi duobus uberibus super pectus sponsae elevatis nostra alitur infantia; et ideo subditur primum omnium mandatum est: audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus est. Primum omnium mandatum dicit; hoc est quod ante omnia debemus in corde singuli quasi unicum pietatis fundamentum locare, idest cognitio atque confessio divinae unitatis cum executione bonae operationis, quae in dilectione Dei et proximi perficitur; unde subdit et diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est primum mandatum. Theophylactus. Attende qualiter omnes animae vires enumeravit. Est enim virtus animae animalis, quam expedit in dicendo ex tota anima tua, ad quam pertinet ira et desiderium; quae omnia tribui vult divino amori. Est et alia vis quae dicitur naturalis, ad quam pertinet nutritiva et augmentativa; et ista est etiam danda domino tota; propter quod dicit ex toto corde. Est et alia vis rationalis, quam mentem vocat; et ista etiam est danda Deo tota. Glossa. Quod autem subdit et ex tota fortitudine, ad vires corporales referri potest. Sequitur secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Theophylactus. Propter hoc dicit esse simile, quia haec duo mandata alternatim sunt sibi consona, et reciproce convertuntur: nam qui diligit Deum, diligit et facturam suam. Principale autem factorum eius est homo: unde qui diligit Deum, diligere debet omnes homines; qui vero diligit proximum, qui multoties dat causam scandali, multo magis eum debet diligere qui semper praestat beneficia; et ideo propter cohaerentiam horum mandatorum subdit maius horum aliud mandatum non est. Sequitur et ait illi Scriba: bene, magister, in veritate dixisti. Beda. Ostendit ex hoc quod dicit maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis, gravem saepe inter Scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam, quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis; quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus; aliis vero fidei et dilectionis opera praeferentibus eo quod plurimi patrum ante legem ex fide tantum, quae per dilectionem operatur, placerent Deo. In hac sententia Scriba iste se fuisse declarat. Sequitur Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: non longe es a regno Dei. Theophylactus. In quo non eum esse perfectum testatur: non enim dixit: intra regnum caelorum es; sed non longe es a regno Dei. Beda. Ideo autem non fit longe a regno Dei, quia sententiae illius quae novi testamenti et evangelicae perfectionis est propria, fautor extitisse probatus est. Augustinus de Cons. Evang. Nec moveat quod Matthaeus dicit tentantem fuisse, a quo dominus interrogatus est: fieri enim potest ut quamvis tentans accesserit, domini tamen responsione correctus sit; aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius, tamquam experiri amplius volentis ignotum. Hieronymus. Vel non est longe qui venit callide: longior namque est ignorantia a regno Dei quam scientia; unde supra Sadducaeis: erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Sequitur et nemo audebat iam eum interrogare, qui enim in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.


Lectio 5

[85692] Catena in Mc., cap. 12 l. 5 Theophylactus. Quia Christus ad passionem venturus erat, opinionem falsam corrigit Iudaeorum, qui Christum filium David esse dicebant, non dominum eius; unde dicitur et respondens Iesus, dixit docens in templo. Hieronymus. Idest, palam eis de se loquitur, ut inexcusabiles sint; sequitur enim quomodo dicunt Scribae Christum filium David esse? Theophylactus. Ostendit vero Christus se esse dominum per verba David; nam sequitur ipse autem dicebat in spiritu sancto: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis; quasi dicat: non potestis mihi dicere quod David absque gratia spiritus sancti hoc dixerit; sed in spiritu sancto vocavit eum dominum. Et quod sit dominus, ostendit per hoc quod subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ipsi enim erant inimici eius, quos Deus pater posuit scabellum Christi. Quod autem a patre subiciuntur ei inimici, non infirmitatem filii, sed unitatem naturae, qua in altero alter operatur, significat. Nam et filius subicit inimicos patris, quia patrem clarificat super terram. Glossa. Sic ergo dominus ex praedictis concludit dubitabilem quaestionem: nam ex verbis David praemissis habetur quod Christus sit dominus David; ex dicto autem Scribarum habetur quod sit filius eius; et hoc est quod subditur ipse ergo David dicit eum dominum; et unde est filius eius? Beda. Interrogatio Iesu nobis profuit usque hodie contra Iudaeos: et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a domino, si simplex homo est et tantum filius David, quomodo vocet eum David dominum suum in spiritu sancto. Non autem reprehenduntur quod David filium dicunt, sed quod Dei filium eum esse non credunt. Sequitur et multa turba libenter eum audiebat. Glossa. Quia scilicet videbant eum sapienter respondentem et interrogantem.


Lectio 6

[85693] Catena in Mc., cap. 12 l. 6 Hieronymus. Confutatis Scribis et Pharisaeis, ut ignis eorum arida exempla incendit; unde dicitur et dicebat eis in doctrina sua: cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare. Beda. Ambulare in stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat: in quo inter cetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide peccasse describitur. Theophylactus. In stolis autem venerabilibus ambulabant, ex hoc volentes praehonorari, et similiter alia appetebant quae cedunt ad gloriam; nam sequitur et salutari in foro et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis, scilicet volunt. Beda. Notandum autem, quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit; sed eos qui haec sive habita sive non habita indebite amant, a fidelibus quasi improbos docet esse cavendos, animum videlicet, non gradum redarguens; licet culpa non careat, si iidem in foro litibus interessent qui in cathedra Moysi synagogae magistri cupiunt appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur: ne scilicet eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis quae simulant, laudari. Theophylactus. Specialiter etiam apostolos docet ut nullam cum Scribis habeant conversationem, sed ipsum Christum imitentur; ordinansque ipsos magistros in his quae sunt circa vitam agenda, alios eis supponit. Beda. Non solum autem laudes ab hominibus, verum etiam pecunias quaerunt; unde sequitur qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Sunt enim qui se iustos simulantes, a peccatorum suorum conscientia turbati, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant; et cum porrecta manus pauperi preces iuvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus pernoctant, ut pauperi nummum tollant. Theophylactus. Accedebant autem Scribae ad has mulieres, quae sine protectione viri manebant, quasi earum fierent protectores; et simulatione orationis, et habitu reverentiae, et hypocrisi viduas decipiebant, et sic etiam devorabant divitum domos. Sequitur hi accipient prolixius iudicium, scilicet quam ceteri Iudaeorum peccantium.


Lectio 7

[85694] Catena in Mc., cap. 12 l. 7 Beda. Dominus qui appetitus primatus et vanae gloriae cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum domini certo examine discernit; unde dicitur et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium. Sermone Graeco phylaxe servare dicitur, et gaza Persica lingua divitiae vocantur; unde gazophylacium locus appellari solet, quo divitiae servantur: quo nomine et arca in qua donaria populi congregabantur ad usus templi necessarios, et porticus, in quibus servabantur, appellabantur. Habes exemplum de porticibus in Evangelio: haec verba locutus est in gazophylacio, docens in templo. Habes et de arca in libro regum: et attulit Ioiada pontifex gazophylacium unum. Theophylactus. Erat autem laudabilis consuetudo apud Iudaeos, ut scilicet habentes et volentes aliquid in gazophylacio ponerent, quod esset pro sacerdotibus et pauperibus et viduis, ut exinde nutrirentur; unde subditur et multi divites iactabant multa. Multis autem hoc facientibus, accessit et vidua, ostendens affectum in oblatione pecuniae secundum propriam virtutem; unde subditur cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. Beda. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cuiuslibet rei, videlicet aut loci, aut temporis, aut pecuniae. Forsitan ergo hoc loco quartam partem sicli, idest quinque obolos significat. Sequitur et convocans discipulos suos, ait illis: amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium. Deus enim non substantiam offerentium, sed conscientiam pensat; nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur; unde subdit omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum. Hieronymus. Mystice autem divites sunt qui proferunt de thesauro cordis sui nova et vetera; quae sunt incerta et occulta sapientiae divinae utriusque testamenti: paupercula autem quae est nisi ego, et mei similes, qui mitto quod possum, et desidero quod non possum vobis explanare? Nam non quantum vos audistis, sed ex quanto considerat Deus. Unusquisque autem quadrantem potest offerre, quae est voluntas prompta; quae dicitur quadrans, quia cum tribus consistit, scilicet cogitatu, verbo et facto. Quod dicitur totum victum suum misit, hoc significat quia tota voluntas corporis in victu consistit; unde dicitur: totus labor hominis in ore suo est. Theophylactus. Vel aliter. Vidua ista anima hominis est, relinquens Satanam, cui fuerat adiuncta; quae mittit in templi aerario duo minuta, carnem scilicet et mentem: carnem quidem per abstinentiam, mentem vero per humilitatem: ut sic audire valeat quod totum victum suum posuit, et sacrum fecit, nihil de suo mundo relinquens. Beda. Allegorice autem divites, qui in gazophylacium munera mittebant, Iudaeos de iustitia legis elatos designant. Vidua pauper Ecclesiae simplicitatem designat: pauper quidem, quia spiritum superbiae vel concupiscentias temporalium abiecit; vidua vero, quia Iesus vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo minuta mittit: quia dilectionem Dei et proximi, seu fidei et orationis munera defert, quae considerantur proprie fragilitatis minuta, sed merito piae intentionis accepta cunctis superbientibus Iudaeorum operibus praestant. Ex abundanti sibi Iudaeus mittit in munera Dei qui de iustitia sua praesumit. Omnem victum suum in Dei munera mittit Ecclesia, quia omne quod vivit, non sui meriti, sed divini muneris esse intelligit.


Caput 13
Lectio 1

[85695] Catena in Mc., cap. 13 l. 1 Beda. Quia fundata Ecclesia Christi, Iudaea dignas suae perfidiae poenas erat luitura, apte dominus post laudatam in paupere vidua devotionem Ecclesiae, egreditur de templo, ruinamque eius futuram, atque aedificia nunc admiranda non multo post contemnenda esse praedixit; unde dicitur et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: magister, aspice quales lapides, et quales structurae. Theophylactus. Quia enim multa circa destructionem Ierusalem dominus locutus fuerat, discipuli eius mirabantur quod tam magna et pulchra aedificia destrui debeant; et propter hoc ostendunt ei templi decorem; qui non solum ait haec destruenda fore, sed et quod in eis lapis super lapidem non relinqueretur: unde sequitur et respondens Iesus ait illi: vides has magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Sed dicerent aliqui, quod multae reliquiae remanserunt, ut Christum mendacem nitantur ostendere. Sed nequaquam est hoc; etsi enim aliquae reliquiae remansissent, tamen usque ad universalem consummationem non relinquetur lapis super lapidem. Praeterea narratur, quod Elius Hadrianus civitatem et templum a fundamento evertit; ita quod verbum domini quod hic dicitur, sit impletum. Beda. Divinitus autem procuratum est ut, patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, templum ipsum cum caeremoniis tolleretur; ne quis forte parvulus in fide, si videret illa permanere quae a Deo sunt instituta, paulatim a sinceritate fidei quae est in Christo Iesu, ad carnalem laberetur Iudaismum. Hieronymus. In hoc etiam enumerat dominus discipulis cladem novissimi temporis, idest destructionem templi cum plebe et littera sua; de qua lapis super lapidem non relinquetur, idest testimonia prophetarum super eos, in quos Iudaei retorquebant ea, ut in Esdram, et Zorobabel, et Machabaeos. Beda. Recedente etiam domino de templo, omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudaeis impleri possit; et capite sublato, universa inter se membra compugnant.


Lectio 2

[85696] Catena in Mc., cap. 13 l. 2 Beda. Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi dominus palam responderat haec esse omnia destruenda, discipuli secreto tempus et signa praedictae destructionis interrogant; unde dicitur et cum sederet in monte olivarum contra templum, interrogabant eum. Sedet dominus in monte olivarum contra templum, cum de ruina et excidio templi disputat, ut etiam ipso corporis situ verbis quae loquitur congruat, mystice designans, quod quietus manens in sanctis, superborum detestatur amentiam. Mons enim oliveti fructiferam designat sanctae Ecclesiae celsitudinem. Augustinus ad Hesychium. Interrogantibus autem discipulis ea respondit dominus quae iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Ierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat: in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine, in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos. Theophylactus. Sed antequam eis ad interrogata respondeat, mentem eorum confirmat, ut non seducantur; unde sequitur et respondens Iesus coepit dicere illis: videte ne quis vos seducat. Hoc autem dicit, quia incipientibus circa Iudaeam passionibus, insurrexerunt quidam qui se doctores esse dicebant; unde sequitur multi enim venient in nomine meo dicentes: quia ego sum. Beda. Multi enim imminente Hierosolymorum excidio extitere qui se esse christos dixerunt, tempusque libertatis iam appropinquare; multi etiam in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae prodiere; multi etiam in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus est Simon magus, cui, sicut in actibus apostolorum legimus: auscultabant qui in Samaria erant, dicentes: haec est virtus Dei quae vocatur magna; unde et hic subditur et multos seducent. A tempore autem dominicae passionis in populo Iudaeorum, qui latronem seditiosum elegerunt, et Christum salvatorem abiecerunt, nec hostium, nec seditiones civium cessaverunt; unde sequitur cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Sed his adventantibus, apostoli ne terreantur, ne Ierusalem Iudaeamque deserant admonentur: quia videlicet non statim finis; quin potius in quadragesimum differendum sit annum; et hoc est quod subditur oportet enim haec fieri; sed nondum finis, idest desolatio provinciae, ultimumque urbis ac templi excidium. Sequitur exurget autem gens contra gentem, et regnum super regnum. Theophylactus. Idest, Romani contra Iudaeos; quod Iosephus narrat ante destructionem Ierusalem factum. Cum enim gens Iudaeorum tributum non redderet, Romani venerunt turbati. Sed quia tunc temporis Romani misericordes erant, cepissent quidem eorum spolia, non fuisset tamen destructio Ierusalem. Sed quod Deus contra Iudaeos praeliaretur, ostenditur per id quod subditur et erunt terraemotus per loca et fames. Beda. Constat autem hoc tempore Iudaicae seditionis ad litteram contigisse. Potest vero regnum super regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio in haereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.


Lectio 3

[85697] Catena in Mc., cap. 13 l. 3 Beda. Quo merito Hierosolymis ac provinciae Iudaeorum universae irroganda tot fuerunt adversa, dominus manifestat cum dicit videte autem vosmetipsos: tradent enim vos in Conciliis, et in synagogis vapulabitis. Ea quippe Iudaicae genti maxima causa erat excidii, quod post occisionem salvatoris, nominis quoque ac fidei eius praecones impia crudelitate vexabant. Theophylactus. Convenienter autem praeposuit narrationem de his quae circa apostolos erant, ut in propriis tribulationibus aliqualem consolationem haberent ex communibus tribulationibus et passionibus; sequitur enim et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis. Reges autem et praesides dicit, sicut Agrippam, Neronem et Herodem. Quod autem dicit ante reges et praesides stabitis pro me, non modicam eis consolationem dedit, quia scilicet propter eum erant passuri. Quod autem dicit in testimonium illis, sic intelligitur, idest in praeiudicium eorum, ut scilicet essent inexcusabiles; quod scilicet apostolis laborantibus, illi non potuerunt veritati coniungi. Deinde ne crederent quod propter tribulationes et pericula praedicatio impediretur, subditur et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus addit: et tunc veniet consummatio. Sed hoc quod Marcus ait primum, signat utique antequam veniat consummatio. Beda. Hoc ita fuisse completum, ecclesiasticae testantur historiae, in quibus refertur quod apostoli omnes multo ante excidium Iudaeae provinciae ad praedicandum Evangelium toto orbe fuerunt dispersi, excepto Iacobo Zebedaei et Iacobo fratre domini, qui in Iudaea pro verbo domini prius sanguinem fuderant. Quoniam ergo noverat dominus corda discipulorum de excidio ac perditione suae gentis esse contristanda, hoc eos solatio allevat, ut nossent sibi, etiam Iudaeis abiectis, socios non deesse gaudii regnique caelestis, immo multo plures quam de Iudaea perirent, ex omnibus toto orbe hominibus esse colligendos. Glossa. Poterat etiam alia sollicitudo in discipulorum cordibus oriri; quia enim audierant quod ante reges et praesides essent ducendi, ne dubitarent quod ex defectu propriae scientiae ac facundiae ad respondendum sufficientes essent, dominus eos consolatur cum subdit et cum duxerint vos, tradentes, nolite praecogitare quid loquamini; sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquamini. Beda. Cum enim propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur; et spiritus sancti in respondendo gratia dabitur: unde sequitur non enim vos estis loquentes, sed spiritus sanctus. Theophylactus. Praedicit etiam eis quod erat gravius, quod scilicet a propinquis persecutionem patientur, unde sequitur tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Beda. Hoc in persecutionibus fieri crebro vidimus; nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa fides est. Theophylactus. Hoc autem dicit, ut audito hoc, praeparent se ut persecutiones et mala patientius sustinerent. Deinde consolationem inducit dicens et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quod enim habeamur odio propter Christum, causa est sufficiens patienter persecutiones sustinendi: non enim martyrem facit poena, sed causa. Sed in hoc etiam quod sequitur qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit, non modica consolatio esse videtur inter persecutiones.


Lectio 4

[85698] Catena in Mc., cap. 13 l. 4 Glossa. Praemissis his quae ante excidium civitatis erant futura, nunc dominus praedicit ea quae circa ipsam civitatis destructionem contigerunt, dicens cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus dicit: stantem in loco sancto; in hac autem mutatione verbi Marcus exposuit eamdem sententiam: ideo quippe dixit ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Beda. Quando autem ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo, aut de Hadriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum veterem Scripturam idolum nuncupatur: et idcirco addidit desolationis, quod in desolato templo, atque deserto idolum positum sit. Theophylactus. Vel abominationem desolationis dicit ingressum hostium in civitatem per violentiam. Augustinus ad Hesychium. Lucas vero, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis, quando expugnata est Ierusalem, hoc eodem loco domini verba commemorat: cum videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Sequitur tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes. Beda. Haec iuxta litteram facta esse constat, cum appropinquante Romano bello, et exterminio Iudaicae gentis, oraculo admoniti omnes qui erant in provincia Christiani, longius discesserunt, ut ecclesiastica narrat historia, et trans Iordanem secedentes, manebant ad tempus in civitate Pella, sub tutela Agrippae regis Iudaeorum, cuius in actibus apostolorum mentio est, qui cum ea quae sibi obtemperare volebat parte Iudaeorum, semper imperio Romanorum subditus agebat. Theophylactus. Bene autem dixit qui in Iudaea sunt, quia apostoli in Iudaea adhuc non erant, sed ante praelium fugati sunt a Ierusalem. Glossa. Vel magis ipsi exierunt, spiritu ducti divino. Sequitur et qui super tectum, non descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua: desiderabile enim erit etiam nudo corpore de tanta tribulatione salvari. Sequitur vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Beda. Quarum scilicet uteri vel manus filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minime impediant. Theophylactus. Mihi autem videtur quod filiorum esum in his ostendat: nam fame et pestilentia afflicti manus filiis iniecerunt. Glossa. Postquam autem fecerat mentionem de duplici impedimento fugae, quod scilicet posset esse vel ex cupiditate rerum asportandarum, vel ex deportatione natorum, tangit tertium impedimentum, quod scilicet est ex parte temporis, dicens orate ergo ut hieme non fiant. Theophylactus. Ne scilicet ex difficultate temporis impediantur qui fugere cupiunt. Causam autem tantae necessitatis ad effugiendum convenienter assignat, cum dicit erunt enim in diebus illis tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, nec fient. Augustinus ad Hesychium. Iosephus enim qui Iudaicas scripsit historias, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram. Sed etsi tempore Antichristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum quod eis talis amplius futura non erit. Si enim Antichristum illi primi et praecipui recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus. Beda. Hoc autem solum est in tantis malis refugium, ut Deus, qui dat virtutem patiendi, breviet potentiam persequendi: unde sequitur et nisi breviasset dominus dies. Theophylactus. Idest, nisi in brevi spatio bellum Romanorum fuisset, non fuisset salva omnis caro; idest, nullus evasisset Iudaeus; sed propter electos, quos elegit, idest propter Iudaeos credentes aut in posterum credituros, breviavit dies; idest, cito bellum est terminatum; nam praesciebat Deus quod multi post desolationem civitatis crederent Iudaeorum: huius gratia eorum genus ex toto destrui non permisit. Augustinus ad Hesychium. Quidam autem convenientius intellexisse mihi videntur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis Scripturae divinae locis: neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis. Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut, Deo donante tolerantiam, minus sentirent, ac sic quae magna essent, brevia fierent. Beda. Vel aliter. Haec quae dicit ab illo loco, erunt dies tribulationis, temporibus Antichristi proprie congruunt, quando non solum tormenta crebriora et acerbiora, quam prius consueverant, ingerenda sunt fidelibus; sed, quod gravius est, signorum quoque operatio eos qui tormenta ingerunt, comitabitur. Haec autem tribulatio quanto ceteris, quae praecessere, pressurarum pondere gravior fuit, tanto est temporis brevitate moderatior futura. Namque tribus annis et dimidio, quantum de prophetia Danielis et Apocalypsi Ioannis conici potest, Ecclesia per orbem impugnanda esse creditur. Iuxta vero sensus spirituales, cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est, haereses et flagitia regnare inter eos, qui caelestibus mysteriis videbantur esse consecrati, tunc quicumque in Iudaea, hoc est in confessione verae fidei persistimus, tanto altius virtutum culmen debemus ascendere quanto plures ampla vitiorum itinera sequi videmus. Hieronymus. Fuga enim in montes est, ut non descendat ad ima qui ascendit ad alta. Beda. Tunc qui super tectum est, hoc est, qui excedens animo carnalia facta, tamquam in aura libera, spiritualiter vivit, ne descendat ad infimos actus pristinae conversationis, neque ea quae reliquerit mundi, carnisve desideria repetat. Domus namque nostra vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus, nostra intelligenda est caro. Hieronymus. Dicit enim orate, ut hieme non fiat fuga vestra, vel sabbato; idest, ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis: hieme enim finitur fructus, sabbato vero tempus. Beda. Si autem de consummatione mundi intelligatur, haec praecipit, ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. Theophylactus. Oportet etiam nos a peccato fugere cum fervore, et non frigide et quiete. Hieronymus. Tribulatio autem erit ingens, et dies breves propter electos, ne malitia huius temporis mutet intellectum eorum.


Lectio 5

[85699] Catena in Mc., cap. 13 l. 5 Theophylactus. Postquam ea quae ad Ierusalem pertinebant dominus complevit, nunc de adventu loquitur Antichristi, dicens et tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Hoc autem quod dicit tunc, non sic intelligas, idest statim cum completa fuerint supradicta circa Ierusalem: sicut et Matthaeus post Christi generationem dicit: in diebus illis venit Ioannes; numquid immediate post Christi nativitatem? Non, sed indeterminate vel indistincte. Sic et in hoc loco tunc accipi potest, non scilicet quando Ierusalem desolabitur, sed circa tempus adventus Antichristi. Sequitur exurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Multi enim Christi nomen suscipient, ita ut etiam fideles seducant. Augustinus de Civ. Dei. Solvetur enim tunc Satanas, et per Antichristum in omni virtute sua mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Solet autem ambigi utrum propterea dicta sint ab apostolo signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacia pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem Diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur. Gregorius super Ezech. Cur autem sub dubitatione dicitur si fieri potest, cum quid futurum sit, a domino praesciatur? Unum vero ex duobus est: quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri non potest, electi non sunt. Ista ergo dominici sermonis dubitatio in electis exprimit trepidationem mentis; quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistent: quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Beda. Quidam autem hoc ad captivitatis Iudaicae tempus referunt, ubi multi christos se esse dicentes, deceptas post se catervas populi trahebant: sed in illa civitatis obsidione nullus erat fidelis, ad quem divina exhortatio, ne falsos magistros sequeretur, fieri deberet; unde melius de haereticis accipiendum est, qui contra Ecclesiam venientes christos se esse mentirentur; quorum primus Simon magus fuit, extremus autem ille maior ceteris est Antichristus. Sequitur vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. Augustinus ad plebem Hippon. Non enim solum bona quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quando mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. Theophylactus. Post Antichristi autem adventum alterabitur et mutabitur machina mundialis, obscuratis sideribus propter abundantiam claritatis Christi: unde sequitur sed in diebus illis post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae caeli erunt decidentes. Beda. Sidera enim in die iudicii videbuntur obscura, non diminutione suae lucis accidente, sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi iudicis; quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine privari, quomodo de sole factum constat tempore dominicae passionis. Ceterum peracto die iudicii, cum fuerit caelum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaias dicit: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Sequitur et virtutes quae sunt in caelo movebuntur. Theophylactus. Idest, virtutes angelicae stupebunt, tanta magnalia videntes fieri, et eorum iudicari conservos. Beda. Quid mirum homines ad hoc iudicium perturbari, cuius aspectum et ipsae angelicae tremunt potestates? Quid faciunt ibi tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi concutitur? Hieronymus. Vel aliter. Sol obtenebrabitur ad gelida corda, ut hieme; et luna non dabit splendorem suum, serena a tempestate dissensionum; et stellae caeli erunt decidentes in lumine, quando pene deerit semen Abrahae, cui sunt similatae; et virtutes quae sunt in caelis movebuntur ad iram vindictae, quando mittentur a filio hominis veniente; de cuius adventu subditur et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, qui scilicet prius sicut pluvia in vellus Gedeon descendit cum humilitate. Augustinus ad Hesychium. Quia enim dictum est apostolis ab Angelis: sic veniet quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes suscepit eum abeuntem. Theophylactus. Videbunt autem dominum tamquam filium hominis, scilicet in corpore: quod enim videtur corpus est. Augustinus de Trin. Visio quippe filii hominis exhibetur etiam malis: nam visio formae Dei non nisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt. Et quia filium Dei, secundum id quod in forma Dei aequalis est patri, iniqui videre non possunt; oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum, coram quo iudicabuntur, et iusti videant et iniqui; ideo oportebat ut filius hominis acciperet iudiciariam potestatem; de cuius executione mox subditur et tunc mittet Angelos suos. Theophylactus. Vide quod Christus Iesus mittit Angelos, sicut et pater. Ubi ergo sunt qui dicunt, quod patri non est aequalis? Egrediuntur namque Angeli congregare fideles electos, ut, in aera rapti obvient Iesu Christo; unde sequitur et congregabit electos suos a quatuor ventis. Hieronymus. Ut triticum ventilatum de area totius terrae. Beda. A quatuor autem ventis, a quatuor mundi partibus dicit: oriente, occidente, Aquilone et Austro. Et ne quisquam putaret, a quatuor solummodo plagis terrae, et non potius a cunctis eius finibus, simul et Mediterraneis regionibus electos esse congregandos, apte subiunxit a summo terrae usque ad summum caeli; idest, ab extremis terrae finibus usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspectantibus circulus caeli terrae finibus insidere videtur. Nullus ergo in die illa remanebit electus qui non venienti ad iudicium domino in aera occurrat. Veniunt ad iudicium et reprobi, ut peracto iudicio dissipentur, et pereant a facie Dei.


Lectio 6

[85700] Catena in Mc., cap. 13 l. 6 Beda. Sub exemplo arboris docuit dominus consummationis exemplum, dicens a ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas; sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. Theophylactus. Quasi dicat: sicut cum ficui nascuntur folia, statim est aestas, sic et post angustias Antichristi statim, nullo sequente medio, Christi erit adventus; qui aestas erit iustis ex hieme, peccatoribus vero hiems ex aestate. Augustinus ad Hesychium. Vel aliter. Omnia quae a tribus Evangelistis dicta sunt de domini adventu, diligentius inter se collata atque discussa fortasse inveniuntur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo quod est Ecclesia, exceptis his locis ubi ille adventus ultimus ita promittitur ut propinquare dicatur: ut in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse adventus evidenter exprimitur, ubi dicitur: cum venerit filius hominis in maiestate sua. Quid enim est cum videritis haec fieri? Nisi ea quae supra dixit, in quibus est etiam id quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus. Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. An dicendum est non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, sed aliqua eorum, hoc videlicet excepto quod dictum est et tunc videbunt filium hominis venientem? Ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. Sed Matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, dicens: cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Intelligitur ergo quod supra dictum est sic: et mittet Angelos suos de quatuor mundi partibus, idest, de toto orbe terrarum congregabit electos suos; quae tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus. Beda. Potest autem haec fructificatio fici mystice intelligi super statu synagogae, quae veniente ad se domino, quia fructum iustitiae non habebat in eis qui tunc increduli erant, aeterna sterilitate damnata est. Sed quoniam dixit apostolus quod cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus erit, quid est hoc nisi quod diu sterilis arbor fici fructum quem negaverat reddet? Quod ubi factum fuerit, aestatem verae pacis esse in proximo non ambiges. Hieronymus. Vel folia fici nata, verba sunt praesentia; aestas proxima, dies est iudicii, in qua unaquaeque arbor manifestabit quae intus habuit, aridum ad comburendum, an viride ad plantandum cum ligno vitae. Sequitur amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec ista omnia fiant. Beda. Nomine generationis aut omne hominum significat genus, aut specialiter Iudaeorum. Theophylactus. Vel aliter. Non transibit generatio haec, scilicet Christianorum, donec omnia fiant, quae circa Ierusalem et Antichristi adventum dicta sunt. Non enim dicit generationem apostolorum; quia maior pars apostolorum non pervenit usque ad Ierusalem consummationem. Dicit autem hoc de generatione Christianorum, volens discipulos consolari, ne crederent quod in illis temporibus fides deficeret: prius enim elementa immobilia deficient, quam verba Christi; unde subditur caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Beda. Caelum quod transibit, non aethereum sive sidereum, sed aereum intelligere debemus. Quocumque enim pervenire potuit aqua diluvii, eo, iuxta beati Petri sententiam, ignis iudicii perveniet. Transient autem caelum et terra per eam quam nunc habent imaginem, attamen per essentiam sine fine subsistent.


Lectio 7

[85701] Catena in Mc., cap. 13 l. 7 Theophylactus. Volens dominus discipulos impedire ab interrogatione illius diei et horae, dixit de die autem illo et hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Si enim dixisset, quia scio, tamen nolo vobis revelare, ipsos non modicum contristasset. Nunc vero sapientius egit, et ipsos exclusit ab huiusmodi interrogatione, ne ei molesti fierent, in hoc quod dixit: neque Angeli sciunt, neque ego. Hilarius de Trin. Ignoratio autem diei atque horae obicitur unigenito Deo, ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est. Sed primum sensu communis iudicii sentiendum est an credibile esse possit ut aliquid ex omnibus nesciat qui omnibus ad id quod sunt atque erunt, auctor est. Quomodo enim extra eius naturae scientiam est per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? Hanc autem ille diem ignorat, quae adventus sui dies est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendi cognitio voluntatem agendi. Quomodo ergo dominus gloriae adventus sui ignorata die, naturae esse imperfectae creditur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? Iam vero quanta impietatis geminatur occasio, si Deo patri deputabitur indignitatis affectus, si ei ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis induxerit praescientiam? Quod si in eo omnes scientiae thesauri sunt, diem hunc non ignorat. Sed meminisse nos convenit occultos in eo scientiae thesauros esse. Ignoratio igitur eius est secundum quod thesauri scientiae in eo latent. In omnibus enim quae Deus ignorare se loquitur, ignoratione non detinetur; sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio non agendi. Si autem tunc cognovisse Deus dicitur quod Abraham eum amaverit, cum hoc non celavit Abrahae; necesse est ut et pater ob id diem scire dicatur, quia non celaverit filio. Si itaque diem filius nescit, sacramentum est ut taceat; e contrario pater solus ostenditur scire, quia non tacet. Absit autem corporalium mutationum novitates in patre et filio existimari. Denique, ne per infirmitatem ignorare dicatur, continuo subiecit videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Hieronymus. Vigilia enim opus est mentis ante mortem corporis. Theophylactus. Docet autem vigilare et orare, duo haec: multi namque vigilamus, sed noctes ducentes in pravitates. Ad hoc autem consequenter similitudinem inducit, dicens sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. Beda. Homo qui peregre profectus reliquit domum suam, Christus est, qui ad patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen numquam divinae praesentiae praesidio destituit. Gregorius in Evang. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrinandum ducta est, cum per redemptorem nostrum est in caelis collocata. Dedit autem servis suis potestatem cuiusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Ianitori quoque praecepit ut vigilaret: quia ordini pastorum commissae sibi Ecclesiae curam iubet impendere. Non solum autem rectores Ecclesiae, sed omnes vigilare praecipimur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos dominus dormientes inveniat. Unde ex hac similitudine concludens subdit vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane; ne cum venerit inveniat vos dormientes. Hieronymus. Nam qui dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit, et vacuus vigilat de his quae viderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in vita, qui deserunt post vitam quod somniabant pro certo. Theophylactus. Vide autem quia non dixit: nescio quando tempus erit, sed nescitis. Propter hoc enim hoc occultavit, quia nobis expediebat: nam si nunc ignorantes finem non curamus, quid faceremus, si finem sciremus? Malitias namque nostras differremus usque ad ultimum. Attendamus etiam dictiones: sero namque finis existit, cum quis moritur in senectute; media nocte, cum quis moritur in medio iuventutis; galli cantu vero, cum ratio completur in nobis: cum enim incipit puer secundum rationem vivere, tunc gallus in eo vociferatur, excitans a somno sensualitatis; mane autem puerilis est aetas. Oportet enim omnes istos finem praescire: nam et puero cavendum ne imbaptizatus pertranseat. Hieronymus. Hoc autem fine concludit sermonem, ut commune omnium praeceptum novissimi per primos audiant; unde subdit quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. Augustinus ad Hesychium. Non solum enim illis dixit quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait vigilate, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes? Cur itaque omnibus dicit quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia ad omnes pertinet, quomodo dixi? Tunc enim unicuique veniet dies ille cum venerit eius dies, ut talis hinc exeat qualis est iudicandus illo die; ac per hoc, vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum eum inveniat domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille quem imparatum inveniet suae vitae huius ultimus dies.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264