CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Marcum
dedicatio

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Dedicatio

[85619] Catena in Mc., dedicatio Reverendo in Christo patri domino Hannibaldo, basilicae duodecim apostolorum venerabili presbytero cardinali, frater Thomas de Aquino ordinis fratrum praedicatorum se totum. Rerum opifex Deus solo suae bonitatis intuitu cuncta in esse producens, naturalem boni amorem omnibus indidit creaturis, ut dum unaquaeque res bonum sibi conveniens naturaliter amat et appetit, quadam conversione mirabili in suum recurrere demonstretur auctorem. Sed in hoc praefertur ceteris rationalis natura, quod ipsum universalem bonitatis fontem per sapientiam intueri potest, et per caritatis amorem suaviter degustare: unde fit ut sapientiae bonum, quo ad ipsum fontem bonitatis accedimus, omnibus humanis bonis secundum rectae rationis iudicium praeferatur. Haec est enim quae fastidium nescit: ita ut qui eam edit, adhuc esuriat, et qui eam bibit, sitire non cesset. Haec est quae intantum peccato repugnat, ut qui secundum ipsam operantur, non peccent. Haec est quae indeficientem fructum suis ministris largitur, ut qui eam elucidant, vitam possideant sempiternam. Praecellit itaque voluptates dulcedine, securitate sedes et regna, utilitateque divitias universas. Huiusmodi igitur delectatus muneribus, evangelicae sapientiae a saeculis in mysterio absconditae, quam in lucem produxit Dei sapientia incarnata, ministerium expositionis adhibui, sacrorum doctorum sententias compilando; ad quod me induxit primitus felicis recordationis Urbani Papae quarti mandatum. Verum quia, eo summo pontifice ex hac vita subtracto, tria Evangelia, Marci, Lucae et Ioannis exponenda restabant, ne opus quod obedientia inceperat, negligentia imperfectum relinqueret, cum multo labore diligens adhibui studium, ut quatuor Evangeliorum expositionem complerem, eadem in omnibus forma servata in ponendis sanctorum auctoritatibus et eorum nominibus praescribendis. Et ut magis integra et continua praedicta sanctorum expositio redderetur, quasdam expositiones doctorum Graecorum in Latinum feci transferri, ex quibus plura expositionibus Latinorum doctorum interserui, auctorum nominibus praenotatis. Verum quia congruit ut de laborum fructibus oblationes sacerdotibus offerantur, expositionis evangelicae opus, laboris mei fructum, apostolorum presbytero censui offerendum: in quo vestra suscipiat auctoritas debitum, ut scientis industria iudicii censuram exerceat; et antiqua dilectio, amoris affectum in offerentis munere comprehendat.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264