CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Isaiam ad litteram
prooemium

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus

Textum Leonino 1969 praebito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[84941] Super Is., pr. 1 Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum: quia adhuc visus procul, et apparebit in finem. Habac. 2. Ex verbis istis tria possunt accipi circa librum Isaiae prophetae, quem prae manibus habemus; scilicet auctor, modus et materia. Circa primum tria ponuntur: scilicet auctor, auctoris minister, et ministri officium, sive donum. Auctor ostenditur in dicentis imperio: unde praemittitur: respondit mihi dominus, et dixit: scribe visum et cetera. Auctor enim Scripturae sacrae spiritus sanctus est. Infra 48: nunc misit me dominus etc., 2 Petri I 21: non enim voluntate humana et cetera. Spiritus enim loquitur mysteria, sicut dicitur 1 Cor. 14. Minister ostenditur in scribentis actu: dicit enim, scribe. Fuit autem lingua prophetae organum spiritus sancti, sicut in Psal. 44. Dicitur: lingua mea calamus Scribae, velociter scribentis. Et 1 Cor. 3: quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis. Officium vero ministri ostenditur in visionis privilegio: dicit enim, visum. Qui enim hodie dicitur propheta, olim vocabatur videns, sicut 1 Reg. 9 dicitur. Et Numer. 12: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Sic igitur patet auctor; sed modus ostenditur in hoc quod sequitur, et explana: modus enim istius prophetiae planus est et apertus. Unde, ut dicitur in prologo non videtur vaticinari de futuris, sed magis de praeteritis historiam texere. Et circa hoc tria ponuntur: visionis explanatio, explanationis ratio et utilitas consequens. Primum ostenditur in hoc quod dicit, explana eum. Explanatur autem ab eo visus, sive visio, tribus modis. Primo per similitudinis adaptationem; secundo per sententiae expressionem; tertio per verborum venustatem. Et in his tribus iste propheta alios excellit prophetas. Ponit enim pulchras et curiales similitudines, quae quidem sunt necessariae nobis, propter connaturalitatem sensus ad rationem: est enim naturale rationi nostrae accipere a sensibilibus: unde perspicacius capit ea quorum similia ad sensum videt. Unde Dionysius in epistola ad Titum secunda demonstrat hoc, scilicet quod necessariae sint sensibiles figurae in Scripturis: quicumque plana cum audierint, in seipsis componunt figuram quamdam ad intellectum theologiae ipsos manuducentem. Et Osee 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Excellit etiam in expressione sententiae, ut videatur non prophetiam, sed Evangelium texere, ut dicitur in prologo galeato. Unde dictum est sibi, infra 40: exalta vocem tuam, noli timere, dic civitatibus Iudae et cetera. Excellit etiam in verborum venustate sicut vir nobilis et urbanae eloquentiae, ut dicitur in prologo et Prov. 15: lingua sapientium ornat scientiam. Sed huius explanationis tangitur consequenter ratio, cum dicit, super tabulas. Sunt enim tabulae legis, sunt tabulae lapidei cordis et sunt tabulae mollis et carnei cordis. 2 Cor. 3: epistola nostra vos estis (...) scripta non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Primae tabulae (scilicet) legis scriptae fuerunt digito Dei, sicut dicitur Exo. 31. Et ideo Scriptura profunda et obscura, et plena multis mysteriis. Unde oportuit superscribi illis tabulis digito hominis planam prophetiam, ad explanandum, infra 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Sed secundis tabulis, scilicet cordibus lapideis, superscribi oportuit plane ad confutandum. Matth. 15. Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed tertiis tabulis, scilicet cordibus carnalibus, oportuit plane superscribi ad instruendum. 2 Esdrae 8: signate in libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum. Et sequitur: et intellexerunt cum legeretur. Utilitas autem explanationis ostenditur in hoc quod sequitur, ut percurrat. Percurrere enim est expedite in finem currendo devenire. Est autem finis triplex; scilicet finis legis, finis praecepti et finis vitae. Finis legis Christus est ad justitiam omni credenti; sicut dicitur ad Rom. 10. Finis praecepti caritas est: 1 ad Tim. I. Finis vitae mors est, Matth. 21: qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Dicit ergo: ut percurrat qui legerit; ac si dicat: ut qui legerit, sine impedimento dubitationis percurrat credendo in Christum, credens amet, et in amore perseveret. Materia tangitur in hoc quod sequitur: quia adhuc visus procul. Et est principaliter materia hujus libri apparitio filii Dei: unde in Ecclesia tempore adventus legitur. Est autem triplex apparitio filii Dei. Prima qua apparuit in carne homo factus. Ad Titum 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei. Secunda qua apparuit per fidem a mundo creditus. Ad Titum 2: apparuit gratia salvatoris nostri Dei erudiens nos. Tertia qua apparebit per speciem in glorificatione. 1 Joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et istae apparitiones sunt materia istius libri. Unde in prologo dicitur, quod omnis cura ejus est de adventu Christi, et vocatione gentium. Sed certe iste qui postea sic visus est, adhuc suis temporibus procul erat. Siquidem procul, quia excelsum in majestatis aequalitate. Job 36. Unusquisque intuetur procul. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Erat etiam procul, quia absconditus in praefinitione patris. Eph. 3: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Erat etiam procul, quia dilatum in expectatione patrum. Hebr. 11. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Sed certe modo quod erat longe, factum est prope, quia excelsum factum est infimum. Verbum enim caro factum est: Joan. 1. Quod erat absconditum, factum est publicum, quia unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit: (ibidem). Quod erat dilatum, incepit esse jam a sanctis possessum in gloria. Matth. 25: venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sic igitur poterat dicere: adhuc visus procul apparebit in finem. Fuit enim prima apparitio in fine legis: quia ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege: ad Galat. 4. Secunda autem fuit in fine idolatriae. Infra 19: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus. Sed tertia erit in fine omnis miseriae, quam absterget Deus ab oculis sanctorum, et non erit amplius neque luctus, neque labor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt: Apoc. 21. Et haec sunt ultima de quibus Eccli. 48, dicitur de Isaia: spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion usque in sempiternum: et ostendit futura et abscondita antequam evenirent.

[84942] Super Is., pr. 2 Huic autem operi praemittit Hieronymus prologum, in quo tria facit. Primo ostendit modum dicendi; secundo modum prophetandi, ibi, deinde etiam hoc adjiciendum; tertio modum tractandi, ibi, prophetavit autem. Modum dicendi ostendit circa ornatum prolocutionis ex duobus. Primo ex ordine verborum; secundo ex elegantia verborum, ibi, ac primum de Isaia. Circa primum tria facit. Primo removet ordinem a quibusdam aestimatum, scilicet metricum; secundo demonstrat ordinem a propheta servatum, ibi, sed quod in Demosthene; tertio ostendit eumdem modum se esse in sua translatione imitatum, ibi, nos quoque. Versibus, idest brevibus clausulis, descriptos, idest distinctos, metro ligari. Metrum Graece, mensura dicitur: unde illud dicitur metrice describi ubi servatur certa mensura pedum, syllabarum, et temporum; a qua lege prophetae soluti sunt. Et aliquid habere de Psalmis, idest eis simile, vel operibus Salomonis, quantum ad finem proverbiorum, et in canticis canticorum; in Demosthene, Graeco, Tullio, Latino oratoribus, qui prosa scripserunt per cola et comata. Tres sunt distinctiones in Scripturis: coma, colus et periodus, ad similitudinem corporis humani, in quo sunt distinctiones quaedam in partibus unius membri; sicut sunt articuli, et distincta membra, sicut manus et pedes et iterum totum corpus. Primae distinctioni respondet distinctio quae sit per comata, quia coma, idem est quod incisio vel divisio; secundae respondet illa quae est per cola, quia colon interpretatur membrum; sed toti respondet periodus: periodus enim dicitur circulatio a peri, quod est circum, et odos, quod est via. Sola autem linea circuli completa est, sicut probat philosophus. Sumuntur autem istae distinctiones in Scripturis tripliciter. Primo, secundum Isidorum, in versibus, coma est quando post duos pedes sequitur una syllaba, quae est pars alterius pedis, quia tunc deciditur pes unus, sicut ibi: gloria, laus, et honor. Cola autem quando accipiuntur duo pedes sine syllaba sequente, ut carmina dulcia. Sed periodus, quando tota sententia metrice tradita completur. Secundo modo, in prosa, secundum Isidorum et Tullium, coma est, quando imperfectae orationes pausatim proferuntur, ut infra 1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, filiis sceleratis; et dicitur subdistinctio. Cola, quando perfectae orationes cum pausa proferuntur, quamvis perfecta non sit sententia, et dicitur distinctio, ut illud eodem: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum. Periodus, quando ex pluribus orationibus constat perfecta sententia. Tertio modo sumitur coma a Rabano pro capitulo uno, super illud Jer. 48: audivimus superbiam Moab; ubi dicit: in superiori (commate) provocavit ad poenitentiam; idest in superiori capitulo. Sed secundo modo accipitur hic. Novam, a nobis primo editam de Hebraeo in Latinum, novo genere, servato modo qui apud Hebraeos est, per cola et comata, qui in aliis translationibus non servabatur. Ac primum de Isaia. Hic ostendit modum dicendi quantum ad elegantiam verborum; et circa hoc tria facit. Primo ponit modum; secundo assignat rationem ex conditione dicentis, ibi, quippe ut vir nobilis, tertio concludit excusationem defectus in sua translatione a tali modo, ibi, unde accidit et cetera. Disertus, idest eruditus in eloquentia appareat, nobilis, genere, quia fuit avus maternus vel affinis Manasse regi Juda, sicut dicitur in historia. Unde accidit. Quae pulchre dicuntur in una lingua, non sonant pulchre translata in aliam; et ideo quanto ipse prae ceteris prophetis pulchriori eloquio usus est, tanto magis translatio a pulchritudine ipsius deficit. Florem, idest dulcedinem et ornatum. Deinde etiam hoc adjiciendum. Hic ostendit modum prophetandi apertum et expressum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit modum prophetandi qui dictus est; secundo ex modo concludit rationem defectus in antiqua translatione Septuaginta, ibi, unde conjicio: tertio excludit contradictionem aemulorum, ibi, nec ignoro et cetera. Non propheta, quasi veritatem sub aenigmate obscurans, mysteria; idest secreta, a mystim, quod est secretum, ut incarnationem: infra 10: filius datus est nobis; passionem: infra 53. Tamquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet: et multa alia. Ad liquidum, expresse. Putes, putare possis propter expressionem facti, non quantum ad modum qui magis exprimi potest de praeteritis quam de futuris: unde in hoc superat Evangelista prophetam. Conjicio, sub quadam conjecturatione existimo, ethnicis idest gentilibus, ab ethnon, quod est gens. Margaritas. Matth. 7: inventa una pretiosa margarita. Abscondita, occultata. Unde tria facit. Primo ponit defectum; secundo rationem defectus, ibi, ne sanctum; tertio probat per suam editionem, ibi, quae cum hanc. Abscondita, idest sacramenta. Nec ignoro. Hic refellit contradicentium falsum judicium, et circa hoc tria facit. Primo ostendit per causam falsum esse eorum iudicium; secundo convincit eos per exemplum, ibi, et nihilominus; tertio ostendit eis ordinem rectum, ibi, legant. Circa primum tria facit. Primo ostendit causam falsi judicii ex parte intellectus, ignorantiam; secundo ex parte affectus, invidiam, ibi, nos quoque; tertio concludit suam inter contradictiones constantiam, ibi, sciens ergo quanti laboris. Psal. 17: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Contra. Supra dixit, ad liquidum, idest expresse, hunc dicere Christi mysteria. Respondeo. Verum est quantum ad quaedam principaliora. Morsibus, idest detractionibus. In flammam mitto manum, idest expono me periculo. Et alludit proverbio vulgari, quod habet ortum ex hoc quod scaevola manum qua Cillium interfecit, credens Sillam interficere, misit in ignem, dicens: pereat manus quae hoc scelus operata est. Ob studium, idest exercitium scientiae. Prophetavit. Hic ponit modum tractandi: et circa hoc tria facit. Primo tangit tractatus ordinem, quantum ad tempus et materiam et modum simul; secundo tangit intentionem, ibi, cum interdum; tertio ex intentione concludit orationis petitionem, ibi, quem quanto.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264