CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Ioannis lectura
a capite XX ad caput XXI

Thomas de Aquino a Beato Angelico depictus

Textum Taurini 1952 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 20
Lectio 1

[87552] Super Io., cap. 20 l. 1 Enarratis mysteriis passionis Christi, hic Evangelista manifestat eius resurrectionem, et primo manifestat quomodo resurrectio Christi manifestata est mulieribus; secundo quomodo manifestata est discipulis, ibi cum ergo sero esset die illo et cetera. Manifestata est resurrectio Christi mulieribus quodam ordine. Primo quantum ad monumenti apertionem; secundo quantum ad Angeli apparitionem, ibi abierunt ergo iterum etc.; tertio quantum ad Christi visionem, ibi haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum. Circa primum primo ponitur mulieris visio; secundo rei visae denuntiatio, ibi cucurrit ergo etc.; tertio rei denuntiatae inquisitio, ibi exiit ergo Petrus et cetera. Circa primum quatuor consideranda occurrunt. Primo scilicet visionis tempus, quia una sabbati, scilicet prima feria. Nam apud Iudaeos dies sabbati solemnior habebatur, et ideo ab eo omnis alius dies denominabatur: unde dicebant prima sabbati, secunda sabbati et cetera. Unde et Matth. XXVIII, v. 1, dicit prima sabbati. Sed Ioannes dicit: una sabbati, propter mysterium, quia in hac die, in qua resurrectio facta est, inchoavit quasi quaedam nova creatura; Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae; Gal. VI, 15: in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura. Moyses autem in principio Gen. de prima die non dicit factus est dies primus, sed unus. Ideo Evangelista ad ipsam renovationem insinuandam utitur verbo Moysi. Item quia in hac die inchoabatur dies aeternitatis, quae est una non habens interpolationem noctis; quia sol qui eam facit, non occidit. Apoc. XXI, 23: civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea: nam claritas Dei illuminabit illam, et lucerna eius est agnus; Zach. ult., 7: erit dies una, quae nota est domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. Secundo ponitur persona videns, quia Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Sed hic est dubium: quia in Mc. XVI, 1, dicitur: Maria Magdalene et Iacobi et Salome; et Matth. ult. connumeratur etiam alia Maria. Responsio. Dicendum secundum Augustinum, quod Maria Magdalena ferventior et devotior erat ad Christum aliis mulieribus: unde Lc. VII, 47, dicitur: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ideo eam Evangelista specialius nominat. Et inde est quod prius ei apparuit dominus, Mc. ult. Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Tertio ponitur hora, seu qualitas temporis, quia mane, cum adhuc tenebrae essent; Lc. XXIII, 55 s. dicitur, quod mulieres quae cum Iesu venerunt de Galilaea viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus Iesu, et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Et ideo statim transacto sabbato ante lucem primae sabbati venit ad monumentum: nam nimius ardor amoris eam sollicitabat; Cant. VIII, 6: lampades eius lampades ignis atque flammarum, scilicet caritatis. Sed hic est quaestio litteralis: quia, ut dicitur Mc. ult., 2, valde mane orto iam sole, quid igitur dicit Evangelista cum adhuc tenebrae essent? Responsio. Dicendum quod hoc quod dicit Marcus intelligitur de aurora: unde orto iam sole, non quod supra terram appareret, sed appropinquaret ad nostras regiones. Quarto quid videt: quia vidit revolutum lapidem, quod erat signum vel quod aliquis Christum abstulerit, vel quod resurrexerit. Et, sicut dicitur Matth. ult., v. 2, Angelus domini descendit de caelo: quod non est intelligendum quod ante lapis esset revolutus quam Christus resurgeret, sed post. Nam Christus exivit de clauso utero virginis nondum gloriosum corpus habens, non est ergo mirum si cum corpore glorioso exivit de sepulcro. Nam lapis est revolutus, ut, videntes ibi Christum non esse, facilius crederent eius resurrectionem. Consequenter cum dicit cucurrit ergo ad Simonem Petrum, ponitur rei visae denuntiatio. Ex nimio enim amore non distulit nuntiare discipulis quod vidit; sed cucurrit, et venit ad Simonem Petrum, et alium discipulum quem diligebat Iesus. IV Reg. VII, 9: haec dies boni nuntii est: si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque ad mane, sceleris arguemur. Sic qui audit verba Dei, debet festinus aliis dicere. Apoc. ult., 17: qui audit dicat, veni. Sed ad illos venit qui praecipui erant, et Christum ferventius diligebant, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent. Et dicit eis tulerunt dominum de monumento. Viso enim sepulcro vacuo, nondum habens in corde quod Christus resurrexerit, dicit et nescimus ubi posuerunt eum. Ubi dat intelligere quod non sola fuerit ad monumentum, et quod adhuc de resurrectione dubitaret. Et ideo Evangelista non sine causa dixit cum adhuc tenebrae essent, per qualitatem temporis, qualitatem mentis, in qua dubitationis tenebrae erant, designans. Ps. LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Sed attende, quod in Graecis codicibus habetur dominum meum, ad designandum propensiorem caritatem, et famulatus affectum; Ps. LXXII, 25: quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Consequenter cum dicit exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, ponitur denuntiatae rei inquisitio: et primo ponitur quaerentium studium ad inquirendum; et hoc per exitum, dum dicit exiit ergo Petrus et alius discipulus. Qui enim scrutari vult mysteria Christi, debet exire quodammodo a se, et a carnali consuetudine. Cant. III, 11: egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem. Secundo ponitur inquisitionis ordo seu modus. Et primo quantum ad cursum, quia currebant duo simul, qui prae ceteris Christum diligebant. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri; 1 Cor. IX, 25: sic currite ut comprehendatis. Secundo quantum ad adventum, quia et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, ubi primo ponitur quomodo Ioannes praevenit; secundo quomodo Petrus eum sequitur, ibi venit ergo Simon Petrus sequens eum. Sed nota, quod non sine causa Evangelista etiam particularia diligenter narrat. Nam istis duobus discipulis, populus duplex, Iudaeorum scilicet et gentilium designatur. Quia licet Iudaei prius habuerint cognitionem unius veri Dei, tamen quantum ad statum mundi, populus gentium est antiquior: quia ex gentilibus processerunt etiam Iudaei. Gen. XII, 1: egredere de terra tua et de cognatione tua. Isti simul currebant, vel decursum huius mundi: Iudaei per litteram legis, gentiles per legem naturae; vel simul currunt naturali desiderio ad beatitudinem et veritatis cognitionem, quam omnes homines natura scire desiderant. Sed ille alius discipulus, scilicet minor, praecucurrit citius Petro: quia gentiles ad cognitionem veritatis tardius venerunt quam Iudaei, quia quondam Deus erat tantum in Iudaea notus, unde dicunt Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Et venit prior ad monumentum: quia prius consideravit mysteria Christi, et prius Iudaeis de Christo facta est promissio. Rom. IX, 4: quorum est adoptio filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa; quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem et cetera. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Et cum se inclinasset, scilicet sub iugo legis, Ex. XXIV, 7: omnia quaecumque praecepit dominus faciemus. Vidit linteamina posita, scilicet figuras quasdam omnium mysteriorum, II Cor. c. III, 14: usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum. Non tamen introivit: quia non pervenit ad veritatis cognitionem dum in mortuum credere noluit. Et hoc dicitur Lc. c. XV, 25 ss. de fratre maiore, qui audiens symphoniam et tripudia fratri revertenti facta, noluit intrare: cum tamen introitum promittat David, dicens Ps. XLII, 4: introibo ad altare Dei. Hic agitur de perventione Petri. Et secundum litteram, quod simul currebant, signum erat ferventis devotionis; sed Ioannes citius pervenit, quia iunior erat sene Petro. Sed secundum mysterium, Petrus Ioannem sequitur: quia gentiles ad Christum conversi, non erant congregandi in aliam Ecclesiam ab Ecclesia Iudaeorum, sed inserendi in praecedentem olivam et Ecclesiam: Rom. XI. Et ideo apostolus, I Thess. II, 14, commendans eos, dicit: vos autem, fratres, facti estis imitatores Ecclesiarum quae sunt in Iudaea in Christo Iesu. Tertio ponitur ordo inquisitionis quantum ad eorum ingressum, quia introivit in monumentum, et primo ponitur quomodo Petrus intravit primo; secundo quomodo Ioannes, ibi tunc ergo introivit in monumentum. Dicit ergo, quod Petrus introivit in monumentum: et quidem, secundum litteram, Ioannes, qui primo pervenit, non intravit propter reverentiam Petri, cui priorem ingressum servabat. Sed secundum mysterium, signatur quod populus Iudaeorum, qui primo mysteria incarnationis audivit, posterius ad fidem convertitur quam populus gentium. Rom. IX, 30: gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam (...). Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Et vidit, scilicet Petrus, posita linteamina. Ioannes vidit sola linteamina quae Petrus similiter vidit: quia non reprobamus vetus testamentum, nam aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Sed adhuc ulterius vidit sudarium quod fuerat super caput eius. I Cor. XI, 3: caput Christi Deus. Videre ergo sudarium quod fuerat super caput Iesu, est habere fidem divinitatis Christi, quam Iudaei acceptare noluerunt. Quod quidem sudarium describitur et separatum ab aliis, et involutum, et in unum locum: quia divinitas Christi occulta est, et separata ab omni creatura: est super omnia Deus benedictus in saecula, amen; Is. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus. Involutum vidit quasi in modum circuli: quia lintei quando involvuntur nec initium nec finis in eis aspicitur: celsitudo divinitatis est, quae nec coepit esse nec desinit. Hebr. ult., 8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula; Ps. ci, 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed in unum locum viderunt, quia Deus non habitat ubi est scissura mentium; sed illi eius merentur gratiam qui sunt unum per caritatem. Ps. LXXV, 3: in pace factus est locus eius; I Cor. XIV, 33: non est Deus dissensionis, sed pacis. Vel aliter. Per sudarium quo laborantium sudor detergi solet, intelligi potest labor Dei, qui etsi quietus semper permaneat, tamen se laborare denuntiat, dum duras hominum pravitates portat. Is. I, 14: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et praecipue hunc laborem pertulit Christus in humanitate assumpta. Thren. III, 30: dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Hoc igitur sudarium longe seorsum invenitur, quia ipsa redemptoris nostri passio longe est a nostra passione disiuncta. Nam per linteamina, quae ita se habent ad membra sicut sudarium ad caput, intelliguntur passiones sanctorum, a quibus sudarium seorsum, scilicet passio Christi: quoniam ipse sine culpa pertulit, quod nos cum culpa toleramus. I Petr. III, 18: Christus, mortuus est, iustus pro iniustis. Ipse sponte morti succumbere voluit. Supra X, 18: nemo tollit a me animam meam: sed ego pono eam a meipso; Eph. V, v. 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Sed sancti ad mortem vadunt inviti. Infra ult., 18: alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Sed quare Evangelista sic diligenter omnia narrat? Ad quod dicendum, secundum Chrysostomum, ut excluderet falsam opinionem a Iudaeis divulgatam, quod corpus Christi furtim sublatum esset, ut habetur Matth. ult., 13. Nam si hoc modo aliqui transtulissent illud: non utique eum denudassent, praecipue cum oportuisset eos festinanter hoc facere propter praesentiam custodum: neque etiam fuissent ita solliciti ut levarent sudarium, et involverent, et seorsum in unum locum ponerent, sed ea simpliciter ut contigisset, suscepto corpore, dimisissent. Huius etiam rei causa permisit quod sepultus fuit cum myrrha et aloe quae conglutinant corpori linteamina, ita quod non potuissent tam cito a corpore separari. Consequenter cum dicit tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, agit de introitu Ioannis: non enim foris remansit sed post Petrum intravit, quia in fine mundi ad receptionis fidem etiam Iudaei colligentur. Rom. c. XI, 25: ex parte caecitas contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret; Is. X, 22: reliquiae salvae fient. Vel aliter, secundum mysterium, per istos duos discipulos duo genera hominum designantur: scilicet vacantes contemplationi veritatis, et hi signantur per Ioannem; et insistentes obedientiae mandatorum, qui signantur per Petrum: unde Simon obediens interpretatur. Contingit autem plerumque quod prius perveniat ad cognitionem mysteriorum Christi contemplativus, sua docilitate, sed non intrat: quia quandoque praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed activus instantia fervoris et sedulitate, etsi tardius intelligat, Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi, tamen citius intrat: ita ut qui fuerunt posteriores in perveniendo, fiant priores in cognoscendo. Matth. XX, 16: erunt primi novissimi, et novissimi primi. Consequenter cum dicit et vidit, et credidit, ponitur effectus inquisitionis et in primo aspectu posset talem sensum habere, quod vidit illa scilicet et credidit quod Christus resurrexerit. Sed, secundum Augustinum, hoc non potest stare; quia sequitur nondum enim sciebant Scripturam et cetera. Ideo dicendum, quod vidit vacuum monumentum, et credidit his quae dixerat mulier, scilicet quod aliqui dominum asportassent; et tunc, sequitur nondum enim sciebant Scripturam, quia nondum eis erat apertus sensus, ut intelligerent Scripturas; Lc. ult. Sed nonne Christus passionem et resurrectionem eius praedixit? Matth. XX, 19: et tertia die resurget. Respondeo. Dicendum, quod quadam consuetudine audiendi ab eo parabolas, multa quae eis aperte dicebat, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Vel, secundum Chrysostomum, vidit linteamina posita sic ordinata, quod non fuisset factum, si corpus furtim fuisset sublatum, et credidit, scilicet vera fide, quod Christus a morte resurrexerit. Et tunc hoc quod sequitur nondum enim sciebant Scripturam, refertur ad hoc quod dicit vidit, et credidit, quasi diceret: antequam videret non sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed quando vidit, credidit quod a mortuis resurrexisset.


Lectio 2

[87553] Super Io., cap. 20 l. 2 Posito quomodo Maria Magdalena venit ad aspiciendam sepulcri apertionem, hic Evangelista ostendit quomodo pervenit ad Angelorum visionem, et primo ponitur devotio; secundo insinuatur Angelorum visio, ibi vidit duos Angelos etc.; tertio describitur Angelorum allocutio, ibi dicunt ei illi et cetera. Devotio autem mulieris, quae meruit Angelorum visionem, commendatur ex tribus. Primo quidem ex eius constantia, quam commendabilem reddidit, primo, discipulorum recessus: quia abierunt ergo iterum discipuli, nondum scientes Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere, ad semetipsos, idest ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Adhuc enim ex timore dispersi non simul manebant. Zach. c. XIII, 7: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis; Thren. IV, 1: dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Secundo, constans eius mora: quia Maria stabat ad monumentum foris, plorans. Nam discipulis recedentibus, infirmiorem sexum fortior et ferventior in eodem loco figebat affectus. Sed hic est quaestio, quia Mc. ult., 8, dicitur quod mulieres egressae sunt de monumento: ergo fuerunt intus. Ut quid ergo tunc dicit Ioannes stabat foris? Responsio. Dicendum, quod monumentum Christi erat excisum in lapide, et circa ipsum erat clausura horti, sicut supra habitum est. Quandoque ergo monumentum vocant Evangelistae solum locum ubi corpus reconditum fuit, quandoque totum illud quod clausum erat. Cum ergo dicitur quod ingressae sunt monumentum, intelligendum de tota clausura horti; sed hoc quod dicitur stabat foris, intelligendum est de illo saxei sepulcri loco, sed tamen intra illud spatium quod iam ingressae fuerant, ubi stabat propter amoris constantiam, quae mentem eius accenderat. I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper; Ps. CXXI, v. 2: stantes erant pedes nostri. Secundo commendatur eius devotio ex lacrymarum affluentia, quia plorans. Thren. I, 2: plorans ploravit in nocte. Est autem duplex lacrymarum gemitus: scilicet compunctionis ad peccata abluenda, Ps. VI, 7: lacrymis meis stratum meum rigavi; et devotionis ad caelestia desideranda, Ps. CXXV, 6: euntes ibant, et flebant mittentes semina sua, idest properantes ad caelestia. Sed Maria Magdalena lacrymis quidem compunctionis abundavit tempore suae conversionis, quando quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem lavit lacrymis maculas criminis. Lc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Abundavit etiam lacrymis devotionis in Christi passione et resurrectione, ut habetur hic. Tertio commendatur eius devotio ex inquisitionis diligentia. Unde dicit dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Fletus enim iste ex desiderio amoris proveniebat. Natura enim amoris est quod velit dilectum praesentem habere, et si hoc non potest in re, saltem eius praesentiam habet in cognitione. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Amare ergo flebat Maria, quia oculi qui dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolens quod ablatus fuit de monumento: quoniam magistri tanti, cuius vita subtracta fuerat, memoria remanebat. Et ideo quia eum habere non poterat, volens saltem videre locum ubi positus fuerat, inclinavit se, et prospexit in monumentum. In quo datur intelligi quod in mortem Christi debemus prospicere cum humilitate cordis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et prospexit, ut daret exemplum continue oculis mentis mortem Christi prospicere: quia amanti semel aspexisse non sufficit, cuius vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Hebr. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta. Inclinavit autem se, et prospexit, quia caritas Christi eam urgebat. II Cor. V, 14: caritas Christi urget nos. Vel potius, secundum Augustinum, divino instinctu in animo eius factum est ut perspiceret, et altius aliquid videret, scilicet Angelos; Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Consequenter cum dicit et vidit duos Angelos in albis sedentes, agit Evangelista de Angelorum visione: circa quam quatuor tangit Evangelista. Primo quid vidit, quia duos Angelos: ut ostendat quod omnes Angelorum ordines tam assistentium quam ministrantium Christo obsequebantur. Hebr. I, 6: adorent eum omnes Angeli eius. Sed circa hoc est quaestio: quia Matth. v. 2 ss. et Mc. ult., 5 dicitur, quod Maria et aliae mulieres viderunt unum Angelum existentem in latere monumenti, hic autem dicitur quod duos et intus. Sed utrumque verum est: quia illud praecessit quod narrant Matthaeus et Marcus, quando scilicet primo venerunt, et credentes eum sublatum, redierunt ad discipulos; et istud, quod narrat Ioannes, contigit in reditu, quando rediit cum discipulis, et eis recedentibus ipsa remansit. Secundo describit habitum, quia in albis: per quod claritas resurrectionis et gloria Christi resurgentis demonstratur. Apoc. c. III, 4: ambulabunt mecum in albis. Et eiusdem XIX, 14, dicitur quod exercitus qui est in caelo sequebatur eum in veste alba, idest gloriosa. Tertio describit situm, quia sedentes: per quod quies et potestas Christi designatur, qui iam ab omnibus tribulationibus requiescens regnat in carne immortali, sedens ad dexteram patris. Ps. CIX, 1: sede a dextris meis; Is. IX, 7: super solium David et super regnum eius sedebit. Quarto describit ordinem, unum ad caput, et unum ad pedes: quod potest referri ad tria. Primo quidem ad duo testamenta: Angelus enim Graece, Latine dicitur nuntius. Christum autem annuntiaverant testamenta, quia dicitur Matth. XXI, 9: turba quae praeibat et quae sequebatur, clamabat: hosanna filio David. Sic ergo Angelus sedens ad caput, signat vetus testamentum, et, qui ad pedes, novum. Secundo ad praedicatores. In Christo enim est duplex natura, divina scilicet, et humana. Caput autem Christi est Deus, ut dicitur I Cor. XI, 3, pedes vero humanitas; Ps. CXXXI, v. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Qui ergo annuntiat divinitatem Christi, sicut est illud: in principio erat verbum, sedet ad caput; qui vero humanitatem annuntiat, sicut illud: verbum caro factum est, sedet ad pedes. Tertio potest referri ad tempus Annuntiationis; et sic sed et unus ad caput, et unus ad pedes: quia ab initio usque ad finem mundi mysteria Christi significabant esse annuntianda. I Cor. II, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Consequenter cum dicit dicunt ei: mulier, quid ploras? Agitur de Angelorum allocutione, et primo ponit Angelorum interrogationem; secundo mulieris responsionem. Circa primum sciendum est, quod Angeli scientes mulierem adhuc dubitare, quasi a remotis incipientes causam fletus exquirunt. Unde dicit: dicunt illi, scilicet Angeli, quid ploras? Quasi dicerent: plorare noli, supervacuum enim est, quia ad vesperum, scilicet passionis, demorabitur fletus, et ad matutinum, resurrectionis, laetitia; Ier. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo. Ubi notandum, secundum Gregorium, quod ipsa sacra eloquia quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris nostri spem repromittunt. Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Sed mulier quasi nescientes eos interrogasse putans, non Angelos, sed homines esse putat, et causam fletus sui exponit, et dicit eis: tulerunt dominum meum, idest corpus domini mei, a toto partem significans: sicut confitemur dominum Iesum Christum filium Dei sepultum, cum eius sola sepulta sit caro, quia divinitas carnem non deseruit. Et nescio ubi posuerunt eum. Hoc enim erat ei causa desolationis, quia nesciebat quo iret, et eum ad consolationem sui doloris inveniret. Sed numquid ad consolationem amantis est habere aliquid quod fuit amici? Et quidem, secundum Augustinum, IV confessionum, magis pertinet ad dolorem. Unde ipse dicit, quod fugiebat omnia loca in quibus conversatus fuerat cum amico suo. Et tamen Chrysostomus dicit, quod est ad consolationem. Sed utrumque est verum. In omnibus enim quae habent admixtionem gaudii et tristitiae, spes rei desideratae est delectabilis, Rom. c. XII, 12: spe gaudentes, in tribulatione patientes, est etiam et tristabilis, quia spes quae differtur affligit animam: sed non secundum eamdem rationem. Nam inquantum per spem repraesentatur res amata ut possibilis consequi, causat gaudium; inquantum autem separat actu, absens contristatur. Et sic est in isto loco: quia res amici inquantum repraesentat amicum, amanti delectabilis est; inquantum vero subtractionem amici ad memoriam reducit, tristitiam infert.


Lectio 3

[87554] Super Io., cap. 20 l. 3 Hic ponitur quomodo mulier ista pervenit ad Christi visionem, et primo agitur de Christi visione; secundo de eius a muliere cognitione, ibi dixit ei Iesus, noli me tangere et cetera. Circa primum primo ponit Christi visionem; secundo eius allocutionem, ibi dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? Dicit ergo quantum ad primum haec cum dixisset, scilicet Maria Magdalena ad Angelum, conversa est retrorsum. Sed quaerit Chrysostomus: mulier quae loquebatur cum Angelis, quos saltem venerandos viros putabat, quare non expectabat eorum responsum de hoc quod dixit, sed retrorsum convertitur? Responsio. Dicendum, quod cum mulier Angelis respondisset, Christus advenit, cui Angeli reverentiam exhibentes assurrexerunt, quod videns mulier admirans respexit retro, ut sciret ad quid assurrexissent. Unde et Lucas ult., 4 Angelos stantes visos esse commemorat. Et sic retrorsum ad aspiciendum conversa, vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est: videbat enim eum in specie non gloriosum, quem Angeli gloriosum videntes honorabant. Ostenditur etiam per hoc, quod si aliquis Christum videre desiderat, oportet quod ad eum convertatur. Zach. I, 3: convertimini ad me, ait dominus exercituum, et convertar ad vos. Illi ad eum videndum perveniunt qui se totaliter in eum, per amorem convertunt. Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Mystice autem per hoc signatur quod haec mulier per infidelitatem ad Christum verterat dorsum: sed quando animum eius ad cognoscendum convertit, retrorsum conversa est. Sed quare eum non agnoscebat, cum idem ipse esset? Dicendum, quod hoc erat vel quia quem mortuum viderat, resurrexisse non credebat, vel quia tenebantur oculi eius ne eum agnosceret, ut dicitur de duobus discipulis euntibus in Emaus, Lc. ult., 31. Allocutio Christi ponitur cum dicit dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? Primo ponitur Christi interrogatio; secundo mulieris responsio. Circa primum sciendum est, quod mulier ista paulatim proficit: nam Angeli causam ploratus exquirunt, sed Christus quid quaerat, interrogat. Nam ploratus ex desiderio inquisitionis causabatur. Quem quaerit enim interrogat ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius aestuaret, et sic semper quaereret. Ps. CIV, 4: quaerite faciem eius semper; Prov. IV, 18: iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Consequenter cum dicit illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei etc., ponitur responsio mulieris: et ponitur primo opinio quam de interrogante habebat; secundo ponuntur verba responsionis. Opinabatur autem illa quod hortulanus esset. Sciebat enim quod exterriti custodes propter terraemotum et aspectum Angelorum, iam fugerant, et nullum circa loca illa occupari nisi eum qui eorum cultor esset. Et ut Gregorius dicit, haec mulier errando non erravit, dum Christum hortulanum credidit: quia in eius pectore per amoris sui vim semina virtutis plantabat. Eccli. XXIV, v. 42: dixi: rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum. Et dixit ei, domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi: dominum enim vocat ut benevolentiam captet. Sed cum iste de novo venisset, nec ei dixerat quem quaerebat, quare dixit si tu sustulisti eum? Quem eum? Sed dicendum, quod vis amoris hoc agere solet in amato, ut quod ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Unde Lc. ult., v. 17, cum quaereret dominus, qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem? Dixerunt: tu solus peregrinus es in Ierusalem? et cetera. Sed quid dicit si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum; et ego eum tollam? Mirabilis mulieris audacia, quam mortui non terret aspectus; et cuius valetudo ad grave mortui funus tollendum plus intentat quam possit. Sed hoc est quod dicitur I Cor. XIII, 7: caritas omnia sperat. Ideo autem eum accipere volebat, ne Iudaei in corpus saevirent exanime; et ideo volebat in alium locum incognitum illud transportare. Consequenter cum dicit dicit ei Iesus, Maria etc., agit de recognitione Christi a muliere. Et primo ponitur vocatio, cum dicit Maria, quam supra alloquens mulierem quasi nomine communi vocaverat. Sed hic proprio nomine vocatur Maria, ut designet specialem notitiam quam habet ad sanctos. Ps. CXLVI, 4: qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat; Ex. XXXIII, 12: novi te ex nomine: et ut ostendat quod licet quadam generali motione omnes res moveantur a Deo, specialiter tamen ad hominis iustificationem necessaria est gratia specialis. Effectus vocationis ponitur cum dicit conversa illa dicit ei, Rabboni, quod dicitur magister. Sed numquid non respiciebat ad Christum qui eam vocaverat? Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod hoc referendum est ad interiorem dispositionem mentis: nam prius, cum corpore conversa fuit, putavit Christum esse quod non erat, scilicet hortulanum; nunc autem corde convertitur, dum quod erat agnovit. Vel dicendum, quod, ut dictum est, credebat eum esse aliquem alium hominem. Unde dum sibi loqueretur, sollicita de eo quod gerebat in corde, non eum respicit, sed circumquaque, si aliquod signum videret sepulti. Et ideo Christus revocans eam, ex proprio nomine vocavit dicens Maria, quasi dicat: quo respicis? Recognosce eum a quo recognosceris. Et ideo statim, vocata ex nomine, recognovit auctorem, dicens Rabboni, quod dicitur magister: sic enim eum consueverat vocare. In quo datur intelligi, quod vocatio Christi est causa iustificationis nostrae et confessionis verae. Consequenter cum dicit dicit ei Iesus: noli me tangere, ostendit Evangelista quomodo Maria instruitur a Christo, et primo ponit unam instructionem prohibitivam; secundo aliam affirmativam, ibi vade autem ad fratres meos. Circa primum duo facit. Primo ponit prohibitionem; secundo assignat eius rationem. Admonet quidem Christus Mariam ne eum tangat, dicens noli me tangere. Et si non legatur hic quod mulier vellet eum tangere, datur ex hoc intelligi, secundum Gregorium quod Maria ad pedes prostrata amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. Sed subditur pro ratione nondum enim ascendi ad patrem meum, per quod videtur quod dominus post resurrectionem noluit tangi ab hominibus antequam ascenderet: cuius contrarium habetur Lc. ult., 39: palpate et videte quoniam spiritus carnem et ossa non habet. Et si dicas eum a discipulis se tangi voluisse, non autem a mulieribus; hoc non potest stare, quia Matth. ult., 9, dicitur de Magdalena et aliis mulieribus quia accesserunt et tenuerunt pedes eius. Intelligendum est ergo, secundum litteram, quod mulier haec bis vidit Angelos in hoc itinere. Primo quidem simul cum aliis mulieribus vidit unum Angelum sedentem super lapidem, ut dicitur Matth. XXVIII, 2 et Mc. c. XVI, 5. Secundo vero in reditu vidit duos Angelos intus in monumento, sicut dicit Ioannes. Similiter etiam in hoc eodem itinere bis vidit Christum. Primo quidem in horto, quando aestimavit eum hortulanum, ut supra habitum est; secundo in via, quando currebat cum aliis annuntiare discipulis quae viderat, ut magis firmarentur in fide resurrectionis: et tunc accesserunt et tenuerunt pedes eius, ut dicunt Matthaeus et Marcus. Est autem duplex ratio mystica quare tangi noluit. Una, quia haec mulier significabat Ecclesiam gentium, quae Christum non erat tactura per fidem, nisi cum ascendisset ad patrem. Ps. VII, 8: synagoga populorum circumdabit te: propter hanc in altum regredere. Alia ratio est, quia secundum Augustinum I de Trinitate cap. IX, tactus facit quasi finem cognitionis. Quando enim videmus rem, utcumque eam cognoscimus; sed per tactum consummatam cognitionem de ea habemus. Mulier autem haec aliquam fidem habebat de Christo sicut de sancto viro, unde et magistrum eum vocabat: necdum ad hoc pervenerat ut cognosceret eum aequalem patri et unum cum Deo. Et ideo dicit noli me tangere idest, non constituas finem tuae notionis in eo quod credis de me, nondum enim ascendi ad patrem meum, scilicet in corde tuo, quia non credis me esse unum cum eo; quod tamen postea credidit. Nam in eius intimis sensibus quodammodo Christus ascendit ad patrem, qui sic in ea profecerat ut patri cognoscat aequalem. Vel dicendum, secundum Chrysostomum, quod haec mulier videns Christum surrexisse, credidit quod esset in eadem qualitate in qua fuerat prius, habens mortalem vitam: unde et volebat cum eo esse sicut ante passionem, et prae gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo melior facta fuerit resurgendo. Et ideo ab hac intelligentia eam revocare volens, dicit noli me tangere; quasi dicat: non putes me de cetero habere vitam mortalem et vobiscum eo modo conversari quo primo. II Cor. V, v. 16: et si novimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Et hoc est quod subdit nondum enim ascendi ad patrem meum. Et tunc non est monitionis ratio, sed tacitae quaestionis responsio, quasi dicat: etsi videas me hic manentem, non est propter hoc quod non habeam gloriosam carnem; sed quia nondum ascendi ad patrem meum. Voluit enim priusquam ascenderet, fidem resurrectionis et suae divinitatis firmare in cordibus apostolorum. Deinde ponit instructionem affirmativam, dicens vade autem ad fratres meos scilicet apostolos, qui sunt fratres per conformitatem naturae, Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari, et per adoptionem gratiae, quia eius patris sunt filii adoptivi, cuius ipse est filius naturalis. Ubi notandum est triplex privilegium, quod Magdalenae est collatum. Primo quidem propheticum, per hoc quod meruit Angelos videre: propheta enim est medius inter Angelos et populum. Secundo Angelorum fastigium, per hoc quod vidit Christum, in quem desiderant Angeli prospicere. Tertio officium apostolicum, immo facta est apostolorum apostola, per hoc quod ei committitur ut resurrectionem dominicam discipulis annuntiet: ut sicut mulier viro primo nuntiavit verba mortis, ita et mulier primo nuntiaret verba vitae. Et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Supra XIV, v. 5: vado ad eum qui me misit; Eph. IV, v. 10: qui descendit ipse et qui ascendit super omnes caelos. Sed ex hoc Arius sumit sui erroris fulcimentum: quia per hoc quod dicit patrem meum et patrem vestrum, concludere voluit quod eodem modo Deus sit pater filii, sicut est noster pater; et Deus filii sicut Deus noster. Sed contra hoc dicendum quod haec verba qua intentione dicantur apparet ex circumstantiis loquendi. Dicit enim supra vade ad fratres meos etc.: hos autem fratres habet Christus secundum quod homo, et secundum hoc Christus est subiectus patri, sicut creatura creatori: nam ipsum corpus Christi creatura quaedam est. Vel aliter, secundum Augustinum, Christus hic loquitur de se secundum utramque naturam: quia quod dicit ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, pertinet ad divinam naturam, secundum quam habet patrem Deum connaturalem cui est aequalis. Et sic intelligendum est aliter meum, et aliter vestrum: natura meum, gratia vestrum, quasi, hoc quod estis filii adoptivi per gratiam, per me habetis. Gal. IV, v. 4: misit Deus filium suum (...) ut adoptionem filiorum Dei reciperemus; Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quod addit Deum meum et Deum vestrum, refertur ad humanam naturam, secundum quam habet Deum gubernatorem. Et sic dicit Deum meum, sub quo ego homo sum, et Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum: quia per ipsum habemus Deum nobis placatum, et sic Deum nostrum. Rom. V, v. 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus per dominum nostrum Iesum Christum per quem habemus accessum in gratiam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei; II Cor. V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Promptitudo obedientiae Mariae ponitur cum dicit venit Maria Magdalene annuntians, quia vidi dominum, et haec dixit mihi. Venit, de loco ubi erat horti spatium ante lapidem monumenti, annuntians discipulis. I Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis; Is. XXI, 10: quae audivi a domino Deo exercituum, domus Israel, annuntiavi vobis.


Lectio 4

[87555] Super Io., cap. 20 l. 4 Positis apparitionibus Christi factis mulieribus, in parte ista agit Evangelista de apparitionibus factis apostolis, et primo de apparitione qua simul omnibus in Ierusalem apparuit, excepto Thoma; secundo de ea quae facta est, Thoma praesente, ibi et post dies octo etc.; tertio de ea quae facta est quibusdam specialiter iuxta mare, XXI capitulo postea manifestavit se et cetera. Circa primum duo ponuntur. Primo domini apparitio; secundo discipulorum dubitatio, ibi Thomas autem et cetera. Circa primum tria ponuntur. Primo domini apparitio; secundo officii iniunctio, ibi dixit eis, pax vobis etc.; tertio spiritualis muneris collatio, ibi haec cum dixisset, insufflavit et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit apparitionis circumstantias; secundo apparitionis continentiam, ibi venit Iesus etc.; tertio apparitionis consequentia, ibi gavisi sunt discipuli viso domino. Describit ergo apparitionem dominicam discipulis a quatuor circumstantiis. Primo quidem ex horae descriptione, quia cum sero esset; secundo ex diei designatione, quia die illa; tertio ex loci conditione, quia cum fores essent clausae; quarto ex discipulorum dispositione, quia erant congregati propter metum Iudaeorum. Fuit ergo hora apparitionis serotina: cuius duplex est ratio litteralis. Una, quia voluit simul apparere omnibus; et ideo praestolatus est usque in sero, ut qui dispersi erant de die, simul convenirent in sero: nam de nocte simul erant. Alia ratio est quia dominus eis apparuit ut confortaret eos. Illam ergo elegit horam qua magis stupentes confortatione indigebant: haec est sero. Ps. XLV, 2: adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Est etiam ratio mystica, quia scilicet dominus in fine mundi apparebit fidelibus, quando media nocte clamor fiet: ecce sponsus venit, redditurus eis mercedem suam; Matth. XX, 8: cum sero factum esset, dixit dominus vineae procuratori suo: voca operarios, et redde eis mercedem. Dies apparitionis fuit ipsamet dies resurrectionis, quia die illa una sabbatorum, scilicet dies dominica, de qua dictum est (supra hoc cap.) una autem sabbati. Quare autem dicatur una sabbatorum, iam dictum est. Potest autem ex Evangeliis colligi, dominum quinquies isto die apparuisse. Bis scilicet mulieribus, semel Magdalenae soli, de qua immediate supra, et iterum simul cum aliis mulieribus revertentibus; et tunc accesserunt, et tenuerunt pedes eius. Tertio vero apparuit duobus discipulis ipso die euntibus in Emaus, Lc. ult., 13. Quarto autem Simoni Petro. Sed quando et quomodo et ubi, non exprimitur, nisi tantum quod apparuit. Lc. ult., v. 34: surrexit dominus vere, et apparuit Simoni. Quinto apparuit omnibus simul congregatis de sero, ut habetur hic. Et ideo cantatur: haec dies quam fecit dominus: exultemus et laetemur in ea: Ps. CXVII, 24. Per hoc autem datur intelligi, quod in die communis resurrectionis apparebit manifeste omnibus mulieribus, peccatoribus, peregrinis, apostolis, et apostolicis viris: quia videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt: Apoc. I, 7. Conditio autem loci describitur per clausuram, dubia et timida; quia fores essent clausae: ad litteram propter tarditatem, quia nox erat, et propter metum Iudaeorum. Sed ex parte Christi, clausurae causa fuit ut manifestaret eis virtutem suae potestatis intrando ad eos ianuis clausis. Sciendum est autem circa hoc, quod secundum quosdam intrare ianuis clausis est de proprietate corporis gloriosi, quod dicunt per quamdam conditionem sibi inhaerentem posse esse cum alio corpore simul in eodem loco, inquantum est gloriosum: et hoc factum esse et fieri posse sine miraculo. Sed hoc non potest stare: quia quod corpus humanum non glorificatum, non possit simul cum alio corpore esse, inest sibi ex natura. Oportet ergo quod si corpus glorificatum dicatur habere in se proprietatem aliquam inhaerentem, quod possit simul cum alio corpore esse in eodem loco, quod excludatur ab eo illa proprietas qua nunc impeditur ne simul cum alio possit esse. Haec autem proprietas nullo modo est separabilis vel destructibilis a corpore, cum non sit mathematica corpulentia ut ipsi dicunt, sed ipsae dimensiones corporis quanti, quibus proprie accidit situs. Unde philosophus arguit contra ponentes ideas et materias. Et quod dato etiam quod vacuum esset totum spatium super terram, adhuc corpus sensibile non posset esse simul cum illis, propter dimensiones quantitatis. Per nullam autem proprietatem corporis gloriosi possent removeri dimensiones a corpore, natura corporis remanente. Et ideo dicendum est, quod hoc miraculose Christus fecit virtute suae divinitatis; et quandocumque in sanctis simile contingeret, miraculosum esset, et per novum miraculum fit. Et hoc expresse dicunt Augustinus et Gregorius. Dicit enim Augustinus: quaeris quomodo per ostia clausa intrare potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio: et subdit: ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Sicut ergo ortus eius ex virgine matre virtute suae divinitatis miraculosus fuit, sic introitus iste. Mystice autem per hoc datur intelligi quod Christus nobis apparet quando fores, idest sensus exteriores, sunt clausi in oratione, Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et in fine mundi, quando quae paratae erunt, intrabunt ad nuptias, et postea claudetur ianua, ut habetur Matth. XXV, 10. Dispositio discipulorum describitur imitanda, quia congregati erant: quod quidem non vacat a mysterio. Christus enim ad congregatos venit, spiritus sanctus ad congregatos descendit: quia Christus et spiritus sanctus non nisi in caritate congregatis adsunt. Matth. XVIII, 20: ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Hic ponitur ipsa apparitio Christi quantum ad tria. Primo quantum ad Christi praesentiam quam exhibuit; secundo quantum ad salutationem quam eis protulit; tertio quantum ad sui certam manifestationem, quam eis ostendit. Praesentiam autem suam exhibuit eis Christus absque omni dubio, quia venit, et stetit in medio discipulorum. Venit quidem personaliter ipse idem, sicut eis promiserat supra XIV, 28: vado, et venio ad vos. Sed stetit in medio, ut omnes certitudinaliter agnoscerent. Unde arguuntur Iudaei qui eum non cognoverunt. Supra I, 26: medium autem vestrum stetit quem vos nescitis. Item stetit in medio discipulorum, ut ostendat conformitatem humanae naturae quam habet ad eos. Eccli. l, 13: circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano. Item stetit in medio, per condescensionem, quia inter eos conversatus est sicut unus ex eis. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis; Lc. XXII, 27: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Item ad designandum quod nos debemus esse in medio virtutis. Is. XXX, 21: haec est via: ambulate in ea, neque declinetis ad dexteram neque ad sinistram. Qui enim excedit in plus, divertit ad dexteram; qui autem deficit in minus, vadit ad sinistram. Salutationis autem verba eis protulit, dicens pax vobis. Sed haec fuit necessaria: erat enim eorum pax multipliciter perturbata, et quantum ad Deum, contra quem quidam peccaverunt negando, quidam fugiendo Matth. XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Et contra hoc proposuit eis pacem reconciliationis ad Deum; Rom. V, 10: reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: hanc enim per passionem fecit. Item quantum ad seipsos: quia tristes erant, et in fide dubii; et hanc etiam pacem factam proposuit. Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam. Item quantum ad exteriores: quia a Iudaeis persecutiones patiebantur; et contra hoc dicit eis pax vobis, contra Iudaeorum scilicet persecutiones. Supra XIV, 27: pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Certam autem sui manifestationem ostendit eis per manus et latus, unde sequitur haec cum dixisset, ostendit eis manus et latus, quia in eis specialiter remanserunt signa passionis suae. Lc. ult., 39: videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Sic et in gloria se ostendet; supra c. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et infra: manifestabo ei meipsum. Hic ponitur apparitionis effectus, qui est gaudium in cordibus discipulorum de visione domini, quam promiserat eis supra c. XVI, 22: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Sed hoc gaudium implebitur in patria, scilicet bonis, ex aperta visione Dei. Is. ult., 14: videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Iniungit apostolis officium, et primo praemittit pacis vinculum; secundo iniungit officium, ibi sicut misit me pater. Dixit ergo eis iterum, pax vobis. Hoc dixit eis contra perturbationem duplicem: nam contra perturbationem praesentem a Iudaeis, dixit eis primo pax vobis; sed contra conturbationem factam a gentibus, dixit eis iterum, pax vobis. Supra XVI, 33: in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Nam ad gentes mittendi erant. Et ideo statim subditur iniunctio officii: sicut misit me pater, et ego mitto vos: in quo ostendit se mediatorem inter Deum et homines. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus et cetera. Hoc erat ad consolationem discipulorum, qui cognoscentes auctoritatem Christi, sciebant eum mittere ipsos auctoritate divina. Item considerantes dignitatem propriam, scilicet quod habebant officium proprium apostolorum: apostolus enim idem est quod missus. Dicit ergo sicut misit me pater, et ego mitto vos, idest, sicut pater diligens me misit in mundum ad passionem tolerandam pro salute fidelium, supra III, 17: non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, ita ego diligens vos, mitto vos ad tribulationes sustinendas pro nomine meo. Matth. c. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Secundo datur eis idoneitas officii per dationem spiritus sancti. II Cor. III, v. 6: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non littera, sed spiritu. Unde sequitur haec cum dixisset, insufflavit et cetera. Et circa hanc dationem primo praemittit dationis signum, quod est insufflatio; unde dicit insufflavit. Simile habetur Gen. II, v. 7: inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, quod primus homo depravavit, scilicet vitae naturalis: sed hoc Christus reparavit, dando spiritum sanctum. Non est intelligendum quod huiusmodi flatus Christi fuerit spiritus sanctus, sed signum eius. Unde Augustinus dicit IV de Trinitate: flatus ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed etiam a filio procedere spiritum sanctum. Notandum autem, quod super Christum spiritus sanctus missus est primo quidem in columbae specie in Baptismo, supra III, et in specie nubis in transfiguratione; Matth. XVII, 5. Cuius ratio est, quia gratia Christi, quae datur per spiritum sanctum, derivanda erat ad nos per propagationem gratiae in sacramentis: et sic descendit in specie columbae in Baptismo, quae est animal fecundum; et per doctrinam, et sic descendit in nube lucida. Unde et ibi ostenditur doctor; unde dicit: ipsum audite. Super apostolos autem primo descendit in flatu, ad designandam propagationem gratiae in sacramentis, cuius ipsi ministri erant; unde dicit quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Matth. ult., 19: euntes ergo baptizate eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Secundo vero in igneis linguis ad significandam propagationem gratiae per doctrinam. Unde dicit Act. II, 4, quod postquam repleti sunt spiritu sancto, statim coeperunt loqui. Secundo ponit dationis verba, dicens accipite spiritum sanctum. Sed numquid hic acceperunt spiritum sanctum? Videtur quod non: quia cum nondum ascendisset in altum, non debuit dona dare hominibus. Et quidem, secundum Chrysostomum, quidam dicunt, quod Christus non dedit eis hic spiritum sanctum; sed praeparavit eos ad dationem futuram in Pentecoste. Et moventur ad hoc, quia Daniel. X, 8 dicitur, quod non potuit sustinere visionem Angeli: unde isti nisi praeparati non potuissent sustinere spiritus sancti adventum. Sed tamen ipse Chrysostomus dicit: spiritus sanctus datus fuit discipulis non communiter ad omnia: sed ad aliquem effectum, scilicet ad dimittendum peccata, sicut Matth. X, 8, ad faciendum miracula. Augustinus autem et Gregorius dicunt, quod spiritus sanctus habet duo praecepta dilectionis, scilicet Dei et proximi: et ideo primo datus fuit in terra ad designandum praeceptum dilectionis proximi; secundo de caelo ad designandum praeceptum dilectionis Dei. Tertio ponitur dationis fructus quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: quod conveniens effectus est spiritus sancti, scilicet remissio peccatorum: nam ipse caritas est, et per eum nobis datur caritas. Rom. c. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Remissio autem peccatorum non fit nisi per caritatem. Quia: universa delicta operit caritas; I Petr. IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum. Hic ergo primo quaeritur de hoc quod dicit quorum remiseritis peccata, cum solus Deus peccata remittat. Ad hoc aliqui dicunt, quod solus Deus remittit culpam; sed sacerdos absolvit tantum a reatu poenae, et denuntiat eum absolutum a macula culpae. Sed hoc non est verum: nam sacramentum poenitentiae cum sit sacramentum novae legis, confert gratiam, sicut et in Baptismo confertur. Sed in Baptismo sacerdos baptizat instrumentaliter, et tamen confert gratiam: ergo similiter in sacramento poenitentiae sacramentaliter et ministerialiter absolvit a poena et culpa, inquantum dat sacramentum in quo peccata dimittuntur. Quod autem dicitur, quod solus Deus peccata dimittit, verum est auctoritate. Sic etiam solus Deus baptizat; sed sacerdos ministerio, ut dictum est. Item quaeritur de hoc quod dicit accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Videtur ergo quod qui non habet spiritum sanctum, non possit peccata dimittere. Ad quod dicendum, quod si remissio peccatorum esset proprium opus sacerdotis, idest quod ex sua virtute hoc faceret, non utique posset sanctificare nisi sanctus. Remissio autem peccatorum est proprium opus Dei, qui propria virtute et auctoritate peccata dimittit, sacerdotis autem non nisi est sicut instrumenti. Sicut ergo dominus per servum et ministrum suum, sive sit bonus sive malus, potest facere voluntatem suam ad exequendum aliqua: ita et dominus per ministros, etiam si mali sint, potest sacramenta conferre, in quibus datur gratia. Item quaeritur de hoc quod dicitur quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ad quod dicendum est quod, sicut dictum est, sacerdos in sacramentis agit sicut minister Dei. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Eodem ergo modo quo Deus remittit et retinet peccata, simul et sacerdos. Remittit autem Deus peccata largiendo gratiam; sed dicitur retinere non largiendo eam propter impedimentum ex parte recipientis: sic et minister remittit peccata, inquantum impendit sacramentum Ecclesiae; et retinet inquantum aliquos indignos ostendit sacramentorum receptione.


Lectio 5

[87556] Super Io., cap. 20 l. 5 Posita salvatoris apparitione, hic agit Evangelista de discipuli dubitatione, et primo ponitur discipuli absentia; secundo ponitur sibi facta denuntiatio, ibi dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus dominum; tertio obstinata eius dubitatio, ibi ille autem dixit et cetera. Absens autem discipulus describitur primo ex nomine, quia Thomas, qui interpretatur abyssus, sive geminus. In abysso autem duo sunt: scilicet profunditas et obscuritas. Abyssus ergo Thomas propter obscuritatem infidelitatis, quam habet ex se. Item abyssus ex profunditate miserationis, quam habet a Christo: unde de hoc dicitur in Ps. XLI, 8: abyssus profunditatis, scilicet Christus, abyssum obscuritatis, scilicet Thomam, invocat miserando; et abyssus obstinationis, scilicet Thomas, abyssum profunditatis, scilicet Christum, invocat confitendo. Secundo ex dignitate, quia unus ex duodecim: non quod tunc duodecim essent, quia iam Iudas interierat, Matth. XXVII, 5, sed dicitur unus de duodecim, quia erat electus ad eam dignitatem quam Deus sacraverat duodenario numero; Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos apostolos nominavit. Et hunc numerum Deus voluit semper esse integrum. Tertio ex interpretatione qui dicitur Didymus. Thomas enim est nomen Syrum vel Hebraeum, et habet duas interpretationes, scilicet geminus et abyssus. Geminus autem Latine, Graece dicitur Didymus: et ideo quia Ioannes in Graeco scripsit Evangelium, posuit Didymus. Dicitur autem geminus, quia forte fuit de tribu Beniamin, in qua aliqui vocabantur gemini; vel etiam omnes. Vel potest hoc referri ad eius dubitationem: quia qui certus est, firmatus est in unam partem, sed qui dubitat, accipit unam partem cum formidine alterius. Iste ergo Thomas non erat cum eis, scilicet discipulis, quando venit Iesus: tardius enim rediit quam alii qui de die dispersi erant, et sic amisit solatium dominicae visionis, pacis eulogium, et sancti spiritus afflatum. Instruimur autem per hoc a societate separari non debere. Hebr. X, 25: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam. Sed, ut Gregorius dicit, non hoc casu, sed divina gestum est voluntate, ut electus discipulus tunc deesset; sed divinae pietatis dispensatione, ut scilicet discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Unde in hoc apparent potissima signa altissimae pietatis Dei. Et primo in hoc quod intantum diligit genus humanum, quod aliquando permittit aliquas tribulationes fieri electis suis, ut inde aliquod bonum humano generi proveniat. Propter hoc enim apostolos, prophetas et sanctos martyres permisit affligi. Oseae VI, 5: propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei; II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, quae operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur. Sed, quod adhuc mirabilius est, permittit aliquem sanctum labi in peccatum propter instructionem: ut quid enim permisit aliquos sanctos et iustos viros graviter peccasse (sicut quod David adulter fuit et homicida) nisi quod ex hoc instructi cautiores simus et humiliores? Ut qui existimat stare, videat ne cadat; et qui cecidit, adiiciat ut resurgat. Unde Ambrosius dixit Theodosio imperatori: secutus es errantem, sequi studeas poenitentem. Et ideo dicit Gregorius, quod plus profuit nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum. Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei alii discipuli, vidimus dominum, ponit denuntiationem. Quia statim non venit Thomas, dixerunt autem ei alii discipuli: vidimus dominum. Et hoc est ex ordinatione divina, ut quod unus accipit a Deo, communicet aliis. I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum illam administrantes; et Is. XXII, 10: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis; Gen. XXXII, 30: vidi dominum, et salva facta est anima mea. Consequenter cum dicit ille autem dixit eis etc., ponitur obstinata Thomae dubitatio. Et quidem satis fuisset excusabilis, quod non statim credidit: quia, ut dicitur Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde. Sed multum investigare, praesertim ubi de secretis Dei agitur, grossities mentis est. Prov. XXV, 27: sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria: Eccli. III, v. 22: altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed quae praecepit Deus tibi, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. Circa Thomam considerandum est, quod durus fuit ad credendum, et irrationabilis ad petendum. Durus quidem, quia noluit credere nisi sensibili argumento; et non tamen unius sensus, sed duorum, scilicet visus, quia nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et tactus, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Irrationabilis vero fuit, quia petebat vulnera videre ad comprobationem fidei; cum maius videret, scilicet totius hominis resuscitati reparationem. Et licet hoc Thomas propter sui dubietatem diceret, tamen hoc divinitus factum est propter nostram utilitatem et aedificationem. Certum est enim quod qui se totum hominem reparavit resurgendo, potuit etiam vulnerum cicatrices extergere; sed servatae sunt propter nostram utilitatem.


Lectio 6

[87557] Super Io., cap. 20 l. 6 Hic agitur de secunda apparitione dominica, qua apparuit omnibus discipulis praesente Thoma, et primo ponit Christi apparitionem; secundo discipuli confirmationem, ibi deinde dixit Thomae etc.; tertio eorum quae dicta sunt in Evangelio, recapitulationem, ibi multa quidem et alia signa fecit Iesus et cetera. Circa primum tria facit. Primo describit apparitionis tempus; secundo manifestat personas quibus apparuit; tertio modum apparitionis ostendit. Tempus quidem, quia post dies octo, scilicet a die resurrectionis dominicae, in cuius sero facta fuit prima apparitio. Cuius quidem una ratio litteralis est, ut ostenderet etiam Evangelista quod licet Christus pluries apparuisset discipulis, non tamen continue conversatus est cum eis, cum non ad eumdem vivendi modum surrexerit, sicut nec nos ad eamdem vitam resurgemus. Iob XIV, v. 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Secundo ut Thomas interim audiens a discipulis apparitionem praecedentem, accendatur ad maius desiderium, et fidelior fieret ad credendum. Alia ratio mystica est, quia huiusmodi apparitio illam designat qua nobis apparebit in gloria; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quae quidem apparitio erit in octava aetate resurgentium. Quibus autem apparuit ostendit subdens iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Ubi notandum, quod Thomas solus hac apparitione indigebat; non tamen ei singulariter dominus apparuit, sed in congregatione existenti, ad designandum quod singularitates non sunt multum Deo acceptae, sed hi qui in communitate caritatis existunt. Matth. XVIII, 20: ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Similiter etiam hi quibus nunc apparet non sunt collecti simul in unum; sic nec in ipsa apparitione simul omnes fuerunt; sed in futura simul omnes erunt, ita quod nullus deerit. Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Et infra: mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Modum autem apparendi ostendit dicens venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis, pax vobis: quod supra est expositum. Nihilominus tamen ponit circa hoc tria: nam primo ponit modum veniendi, quia ianuis clausis; quod miraculose factum est, ut dicit Augustinus, ex virtute qua super mare siccis pedibus ambulavit. Secundo modum standi, quia in medio, ut ab omnibus videretur, et decebat ut in medio staret. Tertio modum loquendi, quia pax vobis, scilicet reconciliationis, quam annuntiavit factam ad Deum. Rom. V, 10: reconciliati sumus Deo per mortem filii eius; Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Item aeternitatis et immortalitatis futuram, quam promisit eis habendam. Ps. CXLVII, v. 14: qui posuit fines tuos pacem. Item caritatis et unitatis, quam praecepit eis servandam. Mc. IX, 49: pacem habete inter vos. Hic ponitur confirmatio et revocatio discipuli dubitantis: in quo apparet secundum signum divinae pietatis, quod electis suis in casu cito subvenit, licet cadant. Cadunt enim electi aliquando, sicut et reprobi, sed differenter: quia reprobi franguntur; electis vero cito dominus supponit manum suam, ut resurgant. Ps. XXXVI, 24: cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Item: si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, domine, adiuvabat me. Et ideo statim supponit Thomae lapso manum, ita ut cum diceret nisi videro non credam, revocat dicens infer digitum tuum huc. Et circa hoc tria ponuntur. Primo cicatricum exhibitio; secundo Thomae confessio, ibi respondit Thomas etc.; tertio tarditatis eius reprehensio, ibi quia vidisti me, Thoma, credidisti. Notandum autem circa primum, quod Thomas petiit conditiones ut crederet, scilicet videre et palpare cicatrices, ut dictum est: et si hoc sibi fieret, promisit se crediturum. Et ideo dominus, cum haec diceret, praesentia suae divinitatis assistens, servatis illis conditionibus revocat eum. Unde primo exhibet conditionem; secundo petit promissi solutionem, ibi noli esse incredulus, sed fidelis. Conditio fuit palpare cicatrices, et ideo dicit infer digitum tuum. Sed hic oritur dubitatio: quia in corporibus glorificatis nullus potest esse defectus, cicatrices autem sunt defectus quidam: quomodo ergo fuerunt in corpore Christi? Ad hoc respondet Augustinus in libro de symbolo, sic dicens: posset autem de corpore suscitato et glorificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis in suo corpore abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore servaret. Primo quidem ut demonstraret Thomae non credenti, nisi tangeret et videret; deinde vero ad exprobrandum infidelibus et peccatoribus in iudicio. Non ut eis dicat sicut Thomae: quia vidisti me, credidisti: sed ut convincens eos dicat: ecce hominem quem crucifixistis, videte vulnera quae infixistis, agnoscite latus quod pupugistis: quoniam et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Iuxta hoc etiam quaeritur, utrum in corporibus martyrum remaneant vestigia vulnerum? Sed ad hoc similiter respondet Augustinus, XXII de civitate Dei, quod remanebunt quidem, non ad turpitudinem, sed ad immensum decorem, sic dicens: non hoc in eis deformitas, sed dignitas erit; et quidem in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata vel ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: capillus de capite vestro non peribit: sed ubi membra, ut praeciderentur, percussa sunt vel secta, ibi cicatrices, sed in eisdem membris redditis, non perditis apparebunt. Sed, secundum Gregorium, cum quod incorruptibile est, palpari non possit, quomodo dominus corpus suum, quod incorruptibile erat, palpandum praebuit? Rom. VI, v. 9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Unde hac ratione motus Eutyches haereticus dixit, quod corpus Christi et corpora omnium resurgentium non erunt palpabilia, sed subtilia et spiritualia ad modum venti et spirituum. Sed quia hoc est contra illud quod dominus dicit Lc. ult., 39: palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, incorruptibilem ergo et palpabilem se dominus demonstravit, ut ostenderet corpus suum esse post resurrectionem eiusdem naturae, quod fuerat corruptibile, et induerat incorruptionem, I Cor. XV, 53, et alterius gloriae: quia quod crassum et ignobile fuerat, surrexit in gloria et subtile per effectum spiritualis potentiae. Sed addit et vide manus, quae pependerunt in cruce, et mitte in latus, lancea perforatum, et cognosce me illum eumdem esse qui pependit in cruce. Mystice autem per digitum discretio designatur, per manus opus nostrum. Monet ergo et digitum et manus in latus suum mittere, ut quidquid nobis est discretionis, et operis, in Christi servitium expendamus: Gal. ult., 14: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Et petit promissi solutionem, dicens et noli esse incredulus, sed fidelis. Apoc. II, 10: esto fidelis usque ad mortem. Consequenter cum dicit respondit Thomas etc., ponitur Thomae confessio: ubi apparet quod statim factus est Thomas bonus theologus, veram fidem confitendo: quia humanitatis Christi, cum dicit dominus meus. Sic enim vocabant eum ante passionem; supra XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Item divinitatis: quia Deus meus. Ante enim non vocabant eum Deum, nisi quando Petrus dixit Matth. XVI, 16: tu es Christus filius Dei vivi. I Io. ult., 20: hic est verus Deus, et vita aeterna; Ps. XCVII, v. 28: Deus meus, et confitebor tibi. Tarditatem autem Thomae dominus arguit dicens quia vidisti me, Thoma, credidisti, et primo reprehendit eius tarditatem; secundo commendat aliorum ad credendum facilitatem, ibi beati qui non viderunt et crediderunt. Dicit ergo quia vidisti me. Ubi est una dubitatio, quia cum fides sit substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut dicitur Hebr. XI, 1, quomodo hic dominus dicit quia vidisti me, credidisti? Sed dicendum, quod aliud vidit, et aliud credidit. Vidit hominem et cicatrices, et ex hoc credidit divinitatem resurgentis. Sed secunda dubitatio est, quia Thomae petenti nisi videro et tetigero, Deus utrumque exhibuit, scilicet tactum et visum; ergo debuit dicere, quia vidisti et tetigisti, credidisti. Respondeo dicendum, secundum Augustinum, quod sensu visus utimur pro quolibet sensu. Dicimus enim: vide quomodo calet, quomodo sonat, quomodo sapit, quomodo redolet. Dicit ergo: infer digitum tuum huc, et vide; non quod in digito sit visus, sed dicitur quasi: tange et experire; ita et hic quia vidisti me, idest quia expertus es etiam per tactum. Vel dicendum, quod Thomas videns vulnera et cicatrices confusus est in seipso, et antequam poneret digitum credidit, et dixit: dominus meus et Deus meus. Sed tamen Gregorius dicit, quod tetigit, et ad visum confessus est. Consequenter cum dicit beati qui non viderunt et crediderunt, commendat facilitatem aliorum ad credendum; et hoc specialiter ad nos pertinet. Utitur autem praeterito pro futuro propter certitudinem. Sed contra hoc Lc. X, 23, dicitur: beati oculi qui viderunt quae vos videtis. Ergo magis beati qui viderunt quam qui non viderunt. Respondeo, quod duplex est beatitudo. Una est rei, quae consistit in munere divino, de quo quanto alicui plus conceditur, tanto beatior est; et sic quantum ad hoc beati sunt oculi qui vident, quia hoc est munus gratiae. Alia est beatitudo spei, quae consistit in merito; unde secundum hanc tanto quis est beatior, quanto potest plus mereri. Plus autem meretur qui credit et non vidit, quam qui videns credit. Hic ponitur epilogus: et primo ponitur insufficientia huius Scripturae; secundo eius utilitas, ibi haec autem scripta sunt ut credatis et cetera. Insufficientia quidem apparet, quia multa et alia fecit Iesus signa et facta quae non sunt scripta in libro hoc. Iob XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? Eccli. XLIII, 36: multa sunt abscondita maiora his: pauca enim videmus eius. Sed secundum Chrysostomum, hoc ideo dicit, quia pauciora miracula narrat Ioannes quam alii Evangelistae. Et ideo ne videretur ea negare, dicit hoc: et ideo specialiter subdit quae non sunt scripta in libro hoc. Vel hoc refertur ad passionem et resurrectionem; quasi, multa ostensiva suae resurrectionis post resurrectionem fecit in conspectu discipulorum, quae non ostendit aliis. Act. X, v. 40: dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo. Ponitur et huius utilitas, quia effectus fidei, quia haec scripta sunt ut credatis quia Iesus Christus est filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Ad hoc enim est tota Scriptura novi et veteris testamenti; Ps. XXXIX, 9: in capite libri scriptum est de me; supra V, 39: scrutamini Scripturas (...) quoniam ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Item fructus vitae, quia ut credentes vitam habeatis, hic vitam iustitiae, quae habetur per fidem, Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit, et in futuro vitam speciei quae habetur per gloriam; et in nomine eius, scilicet Christi. Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri.


Caput 21
Lectio 1

[87558] Super Io., cap. 21 l. 1 Positis duabus apparitionibus Christi ad discipulos hic ponit Evangelista tertiam apparitionem. Et si ordinem et finem harum apparitionum consideremus, patet quod in prima ostendit suae divinitatis auctoritatem, spiritum sanctum ibi insufflando; in secunda personae identitatem, cicatrices ostendendo; in tertia naturae resurgentis veritatem, cum eis comedendo. Dividitur autem haec pars in duas. In prima ostendit quid communiter discipulis pluribus dominus exhibuit; in secunda quid specialiter duobus praedilectis ibi cum ergo prandissent et cetera. Circa primum primo ponitur apparitionis titulus; secundo apparitionis modus, ibi manifestavit autem sic; tertio apparitionis epilogus, ibi hoc iam tertio manifestatus est Iesus. In titulo autem tria designantur; scilicet tempus, modus, et locus. Tempus quidam, quia postea, idest post praedicta. Quod signanter dicit, quia, ut dictum est, non continue erat cum eis, sed per vices eis apparebat. Cuius ratio est, quia non surrexerat ad eamdem vitam, sed ad gloriosam, in qua sunt Angeli, et erunt beati. Dan. II, 11: exceptis diis, idest Angelis, quorum conversatio non est cum hominibus. Sed cum supra fecerit quamdam conclusionem, dicens haec autem scripta sunt, quare addit hic hanc narrationem? Ad haec Augustinus assignat rationem mysticam. Per hanc enim apparitionem significatur gloria futurae vitae, quando nobis apparebit sicuti est. Et ideo post finem hanc posuit, ut faceret evidentiorem locum quo illam daret intelligi. Modum vero ponit, quia manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis. In natura enim corporis gloriosi est et virtute, ut possit videri et non videri, sicut vult, a corpore non glorioso: et ideo dicit manifestavit, idest, se visibilem praebuit. Id hoc etiam modo dicitur apparere, quod idem est quod manifestari. Act. I, 3: per dies quadraginta apparens eis. Nam, ut Ambrosius dicit, id apparet in cuius potestate est videri et non videri. Locus autem est ad mare Tiberiadis, quod est mare Galilaeae; sed Tiberiadis dicitur a Tiberiade civitate aedificata in honorem Tiberii Caesaris. Ponit autem hoc Evangelista primo quidem ut ostendat completam esse promissionem factam discipulis. Matth. XXVIII, 7: praecedet vos in Galilaeam. Secundo ut ostendat quoniam dominus plurimum timorem de cordibus discipulorum abstulerat, ut de reliquo iam non in domo manerent inclusi: sed longe procedunt usque in Galilaeam. Consequenter cum dicit manifestavit autem ponitur ipsa apparitio, et primo ponuntur personae quibus facta est; secundo ipsarum personarum officium, ibi dixit ei Simon Petrus etc.; tertio apparitionis modus, ibi mane autem facto stetit Iesus in littore. Personae autem quibus se manifestavit, sunt septem; unde dicit erant autem simul Simon Petrus, qui negaverat, et Thomas qui dicitur Didymus, qui in prima apparitione non fuerat, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, qui, ut creditur, frater Philippi erat, de quo supra I, et filii Zebedaei, scilicet Iacobus et Ioannes, et alii ex discipulis eius duo, qui non expresse nominantur. Per hunc autem numerum mystice significatur futurae gloriae apparitio, quae erit post septimam aetatem, scilicet in octava, quae est resurgentium. Is. ult., 23: erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato; et veniet omnis caro ut adoret coram facie mea. Officium autem quo occupati erant est piscationis; unde dicit dixit eis Simon Petrus, vado piscari et primo ponitur Petri invitatio ad hoc officium; secundo aliorum assensus; tertio officii executio. Invitat quidem ad officium, dicens vado piscari: per quod quidem mystice significatur praedicationis officium. Matth. IV, 19: faciam vos fieri piscatores hominum. Sic ergo dixit Petrus vado piscari, per quod mystice significatur quod alios assumit in partem suae sollicitudinis et praedicationis. Ex. XVIII, 22: levius tibi sit partito in alios onere. Sed contra Lc. IX, 62: nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Constat autem quod Petrus dimiserat piscationem: quomodo ergo rediit et respexit retro? Responsio, secundum Augustinum. Si rediisset ad officium piscationis ante resurrectionem Christi et vulnerum inspectionem, putaremus eum ex desperatione hoc fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca et acceptum eius insufflatione spiritum sanctum, facti sunt sicut fuerant piscium piscatores. Per quod datur intelligi quod praedicator potest ex arte sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate servata, si aliunde non habeat. Si enim beatus Paulus, ut alios non gravaret, artem quam non noverat, didicit, ut sibi necessarium acquireret victum: quanto magis Petrus de arte sua licita potuit hoc facere? Sed dicit, quod hoc est faciendum quando non habet aliunde. Sed constat quod semper habet et habuit, quia dominus promisit dicens Matth. VI, 33: quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis, scilicet necessaria. Ad quod dicendum est, quod verum est quod adiiciuntur, sed nobis cooperantibus: et ideo dominus Petro cooperante hoc implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit nisi ipse dominus? Sed notandum, secundum Gregorium, quod duplex est officium. Unum quod occupat mentem et impedit spiritualia; et ad tale officium non est redeundum, nec eo procurandum victum; sicut est vectigal et huiusmodi. Unde Matthaeum non legimus rediisse ad telonium. Est autem et aliud quod sine peccato et mentis occupatione exerceri potest, sicut est officium piscationis huiusmodi; et ideo hoc negotium post conversionem repetere, culpa non fuit. Assensus autem aliorum ponitur cum dicit venimus et nos tecum: in quo datur exemplum praedicatoribus et praelatis cohortandi se mutuo ad conversionem Prov. c. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma; Eccli. l, 13: circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano. Executio vero officii ponitur cum dicit exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Et tangit tria quae debent facere praedicatores. Primo quidem exire a peccatorum conversatione: II Cor. VI, 17: exite de medio eorum, scilicet Chaldaeorum, et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. A carnalium affectione; Gen. XII, v. 1: egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. Et a quietis contemplatione; Cant. VII, 11: egrediamur in agrum, commoremur in vineis: mane surgamus ad vineas et cetera. Secundo debent ascendere in navem, idest proficere in caritate unitatis Ecclesiae, quae dicitur navis. I Petr. III, 20: in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci, idest octo animae salvae factae sunt per aquam. Item in navi crucis, assumendo carnis mortificationem. Gal. ult., 14: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; Sap. XIV, 7: benedictum lignum per quod fit iustitia. Tertio totalis de adiutorio Christi fiducia; unde tota nocte illa nihil prendiderunt, quia quamdiu deest auxilium divinum et interior praedicator, frustra laborat lingua praedicatoris; sed tunc capiunt quando venit lux corda illuminans. Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Unde hoc modo nox dicitur carentia divini auxilii. Io. IX, 4: venit nox quando nemo potest operari. Vel in nocte idest in veteri testamento, nihil prendiderunt, quia non potuerunt gentes ad fidem adducere. Rom. XIII, 12: nox praecessit. Secundum autem Augustinum, de nocte piscabantur, quia adhuc timidi erant. Modus autem apparitionis et ordo ponitur cum dicit mane autem iam facto, stetit Iesus in littore, et primo exhibet corporalem inspectionem; secundo sui cognitionem, ibi pueri, numquid pulmentarium habetis? Tertio familiarem comestionem; ibi dixit eis Iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Dicit ergo mane autem iam facto. Mystice autem per mane intelligitur gloria resurrectionis. Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Item status vitae aeternae. Ps. V, 5: mane astabo tibi, et videbo. Sed cum ante passionem in simili miraculo non steterit in littore sed in navi; quare post passionem in littore stat? Cuius ratio est, quia mare commotionem praesentis saeculi significat, littus autem est terminus maris. Ier. V, 22: posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Christus autem ante passionem in mari stetit, quia corpus mortale habebat; sed post resurrectionem iam corruptionem carnis excesserat, ideo in littore stetit. Ex ignorantia discipulorum est, quia non cognoverunt eum quia Iesus est. Per quod datur intelligi, quod in mari huius fluctuationis non possumus Christi secreta cognoscere. Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti expectantibus te. Consequenter cum dicit dixit ergo eis Iesus etc., inducit eos ad cognitionem suam, et primo ponitur reductio ad sui cognitionem; secundo ordo, ibi dixit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur domini inquisitio de pulmento, dicentis pueri, numquid pulmentarium habetis? Credebant enim discipuli quod non esset Christus, sed aliquis piscium emptor; et ideo loquitur eis ut emptor. Mystice autem a nobis pulmentum petit unde reficiatur: quod est obedientia mandatorum Dei. Supra IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Responderunt ei, scilicet discipuli, non, scilicet a nobis ipsis. Rom. VII, 18: nam velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Secundo, mandatum mittite in dexteram navigii rete. Sed Lc. V, 4 simile habetur factum: non tamen praecepit eis ut mitterent ad dexteram, sicut hic. Cuius ratio est, quia per hanc significatur piscatio, per quam praedestinati trahuntur ad vitam aeternam, ad quam non introducuntur nisi filii dexterae. Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae autem sunt quae a sinistris sunt; Ps. CXVII, 16: dextera domini fecit virtutem. In alia autem piscatione significabatur vocatio ad praesentem Ecclesiam; et ideo indifferenter ex omni parte mittitur rete quia capiuntur et trahuntur ad ipsum de singulis. Lc. XIV, 21: exi cito in plateas et vicos. Consequenter ponitur obedientia discipulorum, cum dicit miserunt ergo rete; et effectus obedientiae, quia iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium, idest salvandorum. Gen. XXII, 18: benedicentur in semine tuo omnes gentes, quia obedisti voci meae; Apoc. VII, 9: vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Differt autem haec piscatio ab illa de Luca, quia in illa rumpitur rete: sic Ecclesia scissuras patitur per dissensiones et haereses. In ista autem non rumpitur rete, quia in futura vita nulla erit scissura. Item in illa pisces trahuntur ad navem. In ista autem ad littus: quia sancti qui sunt in illa gloria occulti sunt nobis. Ps. XXX, 21: abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum.


Lectio 2

[87559] Super Io., cap. 21 l. 2 Posita inductione ad cognoscendum Christum quae fuit multitudo piscium captorum, eis a Christo praestita, hic consequenter ponitur ordo recognitionis, et primo ponit quomodo in ea se habuit Ioannes; secundo quomodo se habuit Petrus; tertio quomodo se habuerunt alii discipuli. Ioannes autem ut perspicax in cognoscendo, statim Christum cognovit; et ideo dixit Petro quem prae ceteris diligebat, et etiam quia prior erat inter alios, dominus est, motus ad hoc ex captura piscium. Ps. LXXXVIII, 10: tu dominaris potestati maris; et alibi CXXXIV, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Dixit autem dominus est, quia isto nomine soliti erant vocare eum. Supra XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Petrus vero ponitur fervens ad consequendum: cuius fervor apparet primo quantum ad promptitudinem, unde dicit Simon Petrus, cum audisset quia dominus est, succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Simon Petrus cum audisset, non distulit, sed statim praeparat se ad eundum. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum, neque differas de die in diem. Secundo quantum ad reverentiam eius ad Christum: quia noluit nudus prae pudore accedere, sed tunica succinxit se, erat enim nudus, et propter caliditatem terrae, et propter expeditionem operis. Et per hoc datur intelligi quod venientes ad Christum debent exuere veterem hominem, et induere novum qui secundum Deum creatus est in fide. Apoc. c. III, 5: qui vicerit, vestietur sic vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae. Tertio quantum ad eius securitatem: quia ex nimia dilectione noluit cum navi ire, quia retardabatur; sed misit se in mare, ut citius perveniret ad Christum. Mystice autem per mare signatur tribulatio praesentis saeculi. Unde illi qui desiderant pervenire ad Christum, in mare se mittunt, non refugiunt tribulationes huius mundi. Actor. XIV, 21: per multas tribulationes oportet intrare nos in regnum Dei; Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Petrus autem misit se in mare, et tamen illaesus pervenit ad Christum: quia inter tribulationes securus et illaesus Christi servus evadit. Sap. XIV, 3: dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam. Et, ut Chrysostomus dicit, ponitur hic optime conditio Ioannis et Petri: quia Ioannes altior intellectu, Petrus ferventior affectu. Alii autem discipuli navigaverunt. Unde primo ponit quid fecerunt; quia navigio venerunt, quia minus ferventes Petro. Navigium significat Ecclesiam. Sap. XIV, v. 6: spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis. Et per hanc signatur Ecclesia, ut habetur I Petr. III, v. 20. Alii vero navigio venerunt, idest protecti societate Ecclesiae, quae est terribilis ut castrorum acies ordinata. Ps. XXX, 21: proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Secundo assignat rationem praedictorum, cum dicit non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Quod potest esse ratio quare Petrus se misit in mare, scilicet quia prope terram erat, vel quare isti cito pervenerunt. Et quidem non longe erant, quia Ecclesia non longe est a terra viventium: est enim domus Dei et porta caeli, Gen. XXVIII, 17, et terram illam sancti quotidie contemplantur. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur; Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est. Et dicit cubitis ducentis quod idem significant duae naves, Lc. V, 2, scilicet duos populos: de quibus electi trahuntur ad vitam aeternam. Eph. II, 15: ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Rete autem quo pisces trahuntur est doctrina fidei, qua quidem Deus trahit inspirando interius, supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum: et apostoli exhortando, ut hic. Hic ponitur quomodo Christus suis discipulis exhibet familiare convivium, et primo convivii praeparatio; secundo Christi ad convivium invitatio, ibi dixit eis Iesus: venite, et prandete; tertio ipsa convivii refectio, ibi venit Iesus, et accepit panem et cetera. Praeparatio convivii describitur primo quantum ad ea quae a Christo praeparata sunt; secundo quantum ad ea quae a discipulis sunt allata, ibi dixit eis Iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc. A Christo autem sunt praeparata tria. Primo piscis et panis unde dicit ut ergo descenderunt de navi in terram viderunt prunas, quas Christus sua potestate creaverat ex nihilo, vel ex aliqua praeiacente materia formaverat. Sed supra VI, 5 ss., pavit turbam de panibus multiplicatis; hic autem post passionem suam miraculose de novo creat vel format, quia iam non est tempus infirmitatis ostendendae, sed potestatis manifestandae. Nam id quod supra fecit ante passionem, fuit condescensionis, quia si voluisset, potuisset de novo creare vel formare. Per hoc autem datur intelligi, quod in convivio spirituali praeparatur a Christo aliquid. Et si quidem convivium hoc sumatur allegorice pro convivio Ecclesiae, sic Christus ista tria praeparat: scilicet prunas caritatis. Prov. XXV, 21: haec autem faciens, carbones ignis congeres super caput eius; Ez. X, 2: imple manum tuam prunis ignis. Has prunas Christus de caelo portavit ad terras; supra XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; item Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram. Item praeparat piscem, suppositis prunis, qui est Christus: nam piscis assus, est Christus passus, qui super prunas ponitur, quando ex incendio caritatis ad nos immolatur in cruce. Eph. V, 2: obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis; item ibidem 1: estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Item praeparat panes quibus reficitur, qui est ipse. Nam inquantum Christus latet per suam divinitatem, dicitur piscis, cuius proprietas est latere sub aquis, Is. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus, sed inquantum nos reficit per doctrinam et etiam dat nobis corpus suum in cibum, vere panis est; supra VI, v. 51: ego sum panis vivus qui de caelo descendi; Is. XXX, 23: panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis. Sed ad hoc convivium debet afferri aliquid ex parte ministrorum Ecclesiae: sed tamen nihil, nisi praeexistat nobis a Deo. Quid autem afferatur, subdit dixit eis Iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc et primo ponitur mandatum domini; secundo executio discipuli. Praecipit autem ut afferant de piscibus ab eis captis, quasi diceret: ego dedi donum caritatis, assavi corpus in cruce, et proposui vobis panem doctrinae, ex quo perficitur et roboratur Ecclesia, vestrum est ut vos alios capiatis: et isti sunt qui convertuntur ad praedicationem apostolorum. Ps. XXVIII, 1: afferte domino filii Dei; Is. c. ult., 20: adducetis omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum domino. Si autem hoc convivium sumatur pro convivio morali, sic Christus ad convivium animae praeparat primum prunas caritatis. Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris; Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram. Item piscem, idest fidem absconditam, cum sit de non apparentibus, Hebr. X, 1. Item panem, idest solidam doctrinam. Hebr. V, 14: perfectorum autem est solidus cibus. Ad quod convivium ex parte nostra requiritur ut bene utamur gratia nobis concessa. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Unde praecipit afferte de piscibus, idest, portetis vestra bona opera, vobis data. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Et ideo consequenter ponitur executio discipuli, scilicet Petri, qui ferventior erat: unde dicit ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. Ascendit in gubernaculum Ecclesiae. Cant. c. VII, 8: ascendam in statum perfectionis; Ps. LXXXIII, 7: ascensiones in corde suo disposuit. Et traxit rete in terram, quia ipsi sancta Ecclesia est commissa, et ipsi specialiter dicitur pasce oves meas, infra eodem, 17. Quod ergo tunc Christus aperit in voce dicens pasce oves meas, hoc ipse nunc praefigurat in opere: nam ipse pisces ad soliditatem littoris protrahit, quia stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Sed dicit rete plenum magnis piscibus, quia quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit hos et magnificavit; Rom. VIII, 30; et Eccli. XLIV, 3: homines magni virtute, et prudentia sua praediti, annuntiantes in prophetis dignitatem, et imperantes in praesenti populo; et virtute prudentiae populis sanctissima verba. In alia autem piscatione non additur numerus sicut hic: fuerunt enim centum quinquaginta tres. Quia in vocatione ad praesentem Ecclesiam trahuntur boni et mali, ut dicitur Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Unde Gen. XXII, 17, dicitur Abrahae de illa vocatione: erit semen tuum sicut arena quae est in littore maris, quae ponitur in malam partem. Sed de ista dicitur: inspice stellas, et numera eas, si potes. Hi enim numerantur a Deo quasi habiti in pretio. Ps. CXLVI, 4: qui numerat multitudinem stellarum. Sed numquid non plures salvabuntur quam centum quinquaginta tres? Immo plures, sed hic numerus aliquid mystice signat. Nullus enim potest ad patriam venire nisi per observantiam Decalogi; nec hoc observari potest nisi per septiformem gratiam spiritus sancti, de quo Is. XI, 2: requiescet super eum spiritus domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini. Sanctificatio autem primo legitur facta in septimo die. Gen. II, 3: benedicens diei septimo, sanctificavit illum. Decem autem et septem faciunt septemdecim. Si ergo numeretur tali ordine progressionis, ut primo accipias unum et duo quae faciunt tria, et tria quae faciunt sex, et quatuor quae faciunt decem, et decem et quinque quae faciunt quindecim, et sic deinceps addendo numerum qui sequitur usque ad decem et septem, numero coniuncto habebis centum quinquaginta tres. Vel aliter. Hi discipuli quibus Christus apparuit erant septem. Multiplicando autem septem per septem (quae sunt dona spiritus sancti), fiunt quadraginta novem, quibus, si addas unum ad significandum unitatis perfectionem in qua esse debent filii Dei qui spiritu Dei aguntur, fiunt quinquaginta, quibus triplicatis, et iterum additis tribus ad significandum fidem Trinitatis, quae in confessione cordis et oris et operis consistit, fiunt centum quinquaginta tres. Quia qui sunt perfecti septem donis spiritus sancti et uniti in fide Trinitatis, perveniunt ad patrem. Sed dicit et cum tanti essent, non est scissum rete; in alia autem dicitur quod rumpebatur: quia in praesenti Ecclesia, quae per illam significatur, sunt multae scissurae schismatum, haeresum, seditionum, sed totaliter non rumpitur, quia ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: Matth. ult., 20. Sed in futura patria quae significatur per istam, idest in illa pace sanctorum, nulla erunt schismata. Ps. CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem. Consequenter cum dicit dixit eis Iesus: venite, prandete, ponitur invitatio ad convivium praeparatum, et primo ponitur Christi invitatio; secundo discipulorum in convivio dispositio, ibi et nemo audebat discumbentium interrogare eum. Invitat autem ad convivium Christus interius inspirando per seipsum, dicens venite, prandete, Matth. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos; Cant. V, 1: comedite, amici, bibite et inebriamini, carissimi, et exterius docendo et exhortando per alios. Lc. XIV, v. 16: homo quidam fecit coenam magnam (...) et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Dispositio discipulorum ponitur cum dicit et nemo audebat discumbentium interrogare eum: quod, secundum Augustinum, designat discipulorum de resurrectione Christi certitudinem, quia scilicet ita certi erant quod Christus esset, quod nullus discumbentium ausus est dubitare an ipse esset. Et quia interrogatio est signum dubitationis, nullus audebat eum interrogare tu quis est? Supra XVI, 23: in illo die me non interrogabitis quidquam. Secundum Chrysostomum, significat maiorem solito reverentiam discipulorum ad Christum. Libenter interrogassent eum; sed Christus apparuit eis in quodam magnifico aspectu, et mirabili gloria, ita ut non auderent eum interrogare prae stupore et reverentia. Et hoc specialiter detinebat eos ab interrogando, quia sciebant quoniam dominus est. Consequenter cum dicit et venit Iesus, et accepit panem, et dabat eis, ponitur ipsa refectio, quam habuerunt ipso manducante. Ps. CXLIV, 16: aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ipse est enim qui dat escam illorum in tempore opportuno. Sed numquid Christus comedit cum eis? Dicendum quod sic, licet hic non exprimatur; Lc. ult., 43, expresse dicitur, quod comedit cum eis. Et Act. I, 4 dicitur: et convescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent. Sed numquid fuit vera comestio? Responsio. Dicendum ad hoc, quod aliquis actus dicitur esse verus dupliciter; scilicet veritate significationis, et veritate speciei. Veritate quidem significationis verus est actus qui configuratur rei significatae: sicut si volo aliquid significare per orationem, et illud quod significo est verum, et concordat rei significatae, sic oratio est vera veritate significationis, licet non speciei: sicut hoc quod dixit Christus: ego sum vitis vera, verum est licet non sit vitis vera secundum speciem vitis, sed tantum secundum quod vitis significat. Secundum veritatem speciei dicitur aliquid verum quod habet quae pertinent ad speciei veritatem. Huiusmodi autem sunt principia speciei, non autem effectus eius consequentes: sicut locutio haec homo est animal, primo modo vera est, quia verum significat; sed veritate speciei non est vera, nisi formetur ab ore animalis loquentis organis debitis. Nec requiritur ad eius veritatem effectus locutionis, puta quod audiatur et huiusmodi. Sic ergo dicendum est de comestione, quod aliqua est de veritate significationis tantum, sicut comestio Angelorum, quia in Angelis non sunt membra ordinata ad comestionem; sed verum est illud quod ipsi per hoc significabant, scilicet desiderium quod habebant de salute hominum. Comestio autem Christi post resurrectionem vera fuit et veritate significationis, quia ad hoc fiebat ut ostenderet se habere naturam humanam, quam in veritate habebat, et veritate speciei, quia habebat instrumenta propria ad comestionem. Sed tamen effectus consequentes comestionem non erant ibi: quia cibus non fuit conversus in comedentem, cum haberet corpus glorificatum et incorruptibile; sed resolutus fuit virtute divina in praeiacentem materiam. Huiusmodi autem effectus nihil faciunt ad veritatem speciei, ut dictum est. Consequenter cum dicit hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, epilogat apparitiones. Et secundum Augustinum, si hoc quod dicitur iam tertio, referatur ad vices, non est verum: quia ut dictum est, primo die apparuit quinque vicibus; postea quidem octavo die quando Thomas erat cum eis, supra XX, 19; secundo iuxta mare, ut hic; tertio in monte Galilaeae, ut habetur Matth. c. ult.; 16 s.; quarto recumbentibus, Mc. ult., v. 14; quinto ipso die ascensionis, quando videntibus illis elevatus est: Act. I, 9. Quamquam pluribus aliis vicibus apparuit eis per dies quadraginta licet non sit scriptum. Est ergo hoc iam tertio, referendum ad dies quibus apparuit: quia prima die apparuit ipso die resurrectionis; secunda die in octava ipsius resurrectionis, supra XX: et post dies octo; et tertia die apparuit hic. Vel dicendum, quod etiam referendo ad vices salvatur veritas dicti; quia non legitur quod multis discipulis simul congregatis apparuit, nisi primo de sero, cum fores essent clausae etc.; et secundo post octo dies, quando erant discipuli congregati; et tertio hic: unde signanter dicit manifestatus est Iesus discipulis suis.


Lectio 3

[87560] Super Io., cap. 21 l. 3 Supra posuit Evangelista quid dominus discipulis communiter exhibuit; hic ostendit quid specialiter duobus praedilectis, et primo ponit quid exhibuit Petro; secundo quid exhibuit Ioanni, ibi conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus. Circa primum duo facit. Primo iniungit sibi pastorale officium; secundo praenuntiat sibi passionis martyrium, ibi amen, amen dico tibi et cetera. Pastorale autem officium iniungit, examinatione praemissa: et ideo qui ad hoc officium assumuntur, primo examinantur. I Tim. V, 22: manus nemini cito imposueris. Sed ter examinat eum et ideo secundum hoc, pars ista dividitur in tres partes secundum tres examinationes. Partes patent. In prima autem primo ponitur quaestio domini; secundo responsio Petri, ibi dixit ei: etiam, domine, tu scis quia amo te; tertio iniunctio officii, ibi dixit ei: pasce oves meas. Circa primum tria consideranda occurrunt. Primo ordo examinationis; secundo modus allocutionis; tertio de quo est examinatio. Ordo quidem, quia cum prandissent: in quo signatur spirituale convivium in quo etiam simul cum corpore anima per spiritualia dona reficitur. Apoc. III, 20: intrabo ad eum, et coenabo cum illo. Et ideo conveniens est ut qui ad hoc assumitur officium, primo sit isto felici convivio refectus, alias enim ipsi famelici quomodo alios reficere possent? Ier. XXXI, 14: inebriabo animas sacerdotum pinguedine: illa, inquam, de qua in Ps. LXII, 6: dicitur: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Modus autem allocutionis ponitur cum dicit dixit Simoni Petro: ubi tria ponuntur quae necessaria sunt praelato. Obedientia, cum dixit Simoni, qui interpretatur obediens, quae est praelatis necessaria: nam qui nescit superioribus obedire, inferioribus nescit imperare. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias et cetera. Item scientia cum dixit Petro, qui interpretatur agnoscens: quod necessarium est praelato, quia ponitur ut speculator; qui autem caecus est, malus speculator est. Is. LVI, v. 10: speculatores eius omnes caeci; Oseae c. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, repellam te ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Item gratia, cum dicit Ioannis, idest filius Ioannis: et haec est necessaria praelatis, quia sine ea nihil habent. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum; Gal. II, 9: cum cognovissent gratiam Dei, quae data est mihi, Petrus, Iacobus et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi, et Barnabae societatis. Examinatio autem est de dilectione: diligis me, inquit, plus his? Et hoc quidem satis convenienter. Petrus prius in peccatum ceciderat, ut patet supra, nec idoneus erat ut praeferretur, nisi prius eius culpa aboleretur: quod non fit nisi per caritatem. I Petr. IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum; Prov. X, 12: universa delicta operit caritas. Et ideo oportuit ut per examinationem manifestaretur eius caritas, non sibi qui scrutatur renes et corda, sed aliis: et ideo non quasi ignorans dicit diligis me plus his? Sed quia, ut dicitur I Io. IV, 18, perfecta caritas foras mittit timorem. Inde est quod Petro, qui cum dominus moreretur, timuit et negavit, resurgens dominus amorem inseruit, et fugavit timorem. Ideo qui tunc negavit timens mori, resurgente domino nil timuit. Quid enim timeret, cum iam mortem mortuam reperiret? Congruit etiam haec examinatio officio. Multi enim pastorale officium assumentes, utuntur eo sicut seipsos amantes. II Tim. III, 1: instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. Et qui non amat dominum, non est idoneus praelatus; sed magis ille qui non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, et hoc amore eius. II Cor. V, 14: caritas Christi urget nos. Congruit etiam officio quantum ad utilitatem proximorum: ex abundantia enim caritatis est quod aliqui diligentes interdum quietem propriae contemplationis intermittant, ut procurent proximorum utilitatem. Cum enim apostolus diceret, Rom. VIII, 39: certus sum enim, quod neque mors poterit nos separare a caritate Dei, subdit: optabam ego ipse anathema esse pro fratribus meis. Et ideo necessaria est examinatio de dilectione ad praelatum. Addit autem plus his, quia, ut etiam ex philosopho habetur in politica sua, naturali ordine ille qui praesidet et gubernat, debet excellentior esse: unde dicit, quod sicut anima se habet ad corpus quod regit, et ratio ad inferiores, similiter etiam homo ad animalia bruta. Sic se debet habere praelatus ad subditos. Unde secundum Gregorium, talis debet esse vita pastoris quod in comparatione eius subditi sint sicut sunt animalia ad comparationem sui pastoris. Et ideo dicit plus his, quia quanto plus diligit, tanto maior est. I Reg. X, 24: certe videtis quem elegit dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo. Sed numquid necessarium est in electione semper eligere simpliciter meliorem etsi iura determinent quod sufficit bonum eligere? Ad quod dicendum, quod duplici distinctione opus est. Nam aliquid sufficit secundum iudicium humanum quod tamen non sufficit secundum iudicium divinum. Secundum iudicium humanum sufficit illud de quo homo non potest accusari, nec eius electio improbatur. Constat autem difficile esse fieri electiones, si possent reprobari ex hoc quod alius melior est quam ille qui electus est. Unde sufficit secundum iudicium humanum, ut habetur in decretali, quod electio sit recta, et eligatur idoneus. Secundum vero iudicium divinum et conscientiam, necessarium est eligere meliorem. Sed tamen aliquis dicitur melior simpliciter, et sic ille dicitur melior qui est sanctior, sanctitas enim facit bonum, sed non est melior quantum ad Ecclesiam. Et quo ad hoc aliquis est melior, inquantum est litteratior, competentior et discretior, et magis concorditer eligitur. Sed si, ceteris paribus, quae sunt ad utilitatem Ecclesiae et melioritatem quantum ad hoc, aliquis minus bonum simpliciter praeeligat alicui, peccat, quia de necessitate aliquid eum movet ad hoc. Aut ergo hoc pertinet ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae, aut ad aliquid privatum. Si quidem utilitas Ecclesiae et honor Dei movet eum, hoc bonum intelligitur in conditione electi, et facit meliorem quantum ad hoc. Si vero aliquid privatum, puta affectio carnalis, spes beneficii et commodi temporalis, est fraudulenta electio, et acceptio personarum. Hic ponitur responsio Petri: ex qua evidens signum correctionis de sua negatione apparet, et quod praedestinati semper corriguntur in melius, si quando labantur. Nam antequam negaret, Petrus superbivit contra ceteros apostolos, dicens: etsi omnes scandalizati fuerint, ego numquam in te scandalizabor. Item contra dominum: quia domino dicente: ter me negabis, ille subdit: si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Sed modo de propriis viribus victus, non audet confiteri suum amorem, nisi sub testimonio et protestatione domini, humilians se Christo, et dicens domine, tu scis quia amo te. Iob XVI, 20: ecce in caelo est testis meus, et conscius meus in excelsis. Item humilians se apostolis, non dicit plus his sed simpliciter amo te. In quo instruimur quia non debemus nos aliis praeponere, sed alios nobis; Phil. II, 3: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Notandum etiam secundum Augustinum, quod domino quaerente diligis me, non respondit Petrus diligo sed amo te; quasi idem sit amor et dilectio. Quod est verum secundum rem; sed differunt secundum nomen. Amor enim est motus appetitus, et si quidem reguletur appetitus ratione, sic est amor voluntatis, qui proprie est dilectio, quia sequitur electionem: et inde est quod bruta proprie non dicuntur diligere; si vero motus non reguletur ratione, dicitur amor. Hic iam examinato Petro, iniungit ei officium, dicens pasce agnos meos, idest fideles meos, a me agno agnos vocatos; supra I, 29: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; ut sic non possit dicit Christianus qui dicit se non esse sub cura istius pastoris, scilicet Petri. Ez. XXXVII, 24: pastor unus erat omnium vestrum; Oseae I, 11: ponent sibi caput unum. Congrue autem hoc officium, omnibus intermissis, Petro commisit, qui secundum Chrysostomum, eximius apostolorum erat, et os discipulorum, et vertex collegii. Hic ponitur secunda examinatio. Ut autem non repetantur pluries eadem verba, nota, quod ter dicit pasce oves meas; quia ter debet pascere. Scilicet doctrinae verbo; Ier. III, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum, qui pascent vos scientia et doctrina. Item vitae exemplo; I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate; Ez. c. XXXIV, 14: in montibus Israel, idest in sublimitate magnorum virorum, erunt pascua vestra. Item temporali subsidio; ibid. 2: vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Sed attende quod tertia vice dicit ei pasce oves meas. Cuius ratio est, quia in Ecclesia sunt tria genera hominum, scilicet incipientium, proficientium et perfectorum. Et primi quidem duo sunt agni, quasi adhuc imperfecti; alii autem sicut perfecti dicuntur oves. Ps. CXIII, 4: montes, scilicet perfecti, exultaverunt ut arietes, et colles, idest alii, sicut agni ovium. Et inde est quod omnes praelati debent custodire subditos ut oves Christi, et non proprias. Sed heu, quia, ut dicit Augustinus in sermone paschali, extiterunt quidam servi infideles, qui dimiserunt gregem Christi, et furtis suis peculia gregem sibi fecerunt, et audis eos dicere: oves meae sunt illae. Quid quaeris oves meas? Non te inveniam ad oves meas. Sed si nos dicamus meas, et illi dicunt suas: perdidit Christus oves suas. Notandum etiam, quod sicut ter iniungit, ita ter examinat. Primo quidem quia ter eum negaverat; et ideo exigitur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens, quam vita praesens, ut dicit Augustinus. Secundo, quia Petrus tenebatur Christum ex triplici causa diligere. Primo ex peccato dimisso: Lc. VII, 42: cui plus dimittitur, plus diligit. Secundo ex honore promisso, quia magnum, scilicet super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Matth. XVI, 18. Tertio ex officio commisso, ut hic, cum commisit sibi curam Ecclesiae; vel cum dicit pasce, propter hoc quod dominus praecepit, Deut. c. VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ut scilicet totam intentionem tuam ad Deum dirigas, ex tota anima, scilicet ut tua voluntas tota in Deum per amorem quiescat, et ex tota fortitudine tua, ut tota executio operum tuorum Deo serviat. Notandum etiam, quod Petrus tertio interrogatus, contristatus est. Quia cum ante passionem prompte assereret Christum diligere, reprehensus fuit a domino, ut dictum est. Videns ergo quod toties de dilectione interrogatur, timet ne reprehendatur a domino, et contristatur. Et ideo dicit tu omnia nosti: tu scis quia amo te, quasi dicat: ego diligo te, quantum mihi videtur; sed tu omnia nosti, et forte scis an aliquid aliud debeat contingere. Et ideo Petro sic humiliato fit finalis commissio Ecclesiae. Et secundum quemdam doctorem Graecum, dicitur, quod ideo ter interrogantur baptizandi in Baptismo.


Lectio 4

[87561] Super Io., cap. 21 l. 4 Supra commisit dominus Petro pastorale officium; hic praenuntiat sibi passionis martyrium; et satis convenienter: nam ad bonum pastorem pertinet ut pro ovibus suis animam ponat, supra X, 11. Petro autem non fuit datum ut pro Christo iuvenis animam poneret, sed ut senex pro ovibus: et hoc ei praenuntiat. In hac autem praenuntiatione dominus primo commemorat conditionem vitae praeteritae; secundo praenuntiat perfectionem vitae futurae, ibi cum autem senueris, extendes manus tuas; tertio Evangelista exponit verba domini, ibi hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Conditio autem Petri praeterita fuit cum defectu, quia in sua iuventute nimis praesumptuosus fuit, et propriae voluntatis: est hoc enim proprium iuvenum, ut dicit philosophus in sua rhetorica. Unde Eccle. XI, 9, quasi obiurgando dicitur: laetare, iuvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis, et ambula in viis cordis tui. Et ideo dominus hoc significans dicit cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas. Et dicit cingebas te, idest ab aliquibus illicitis et superfluis cohibebas te, quasi tuo arbitrio non passus quod ab aliquo cohibereris; et etiam inde est quod in processu bonorum operum semper vis esse pro me in periculis. Non tamen datum est tibi quod iuvenis pro me patiaris, sed cum senueris, implebo tuum desiderium, ut quae non es passus iuvenis, patiaris senex: quia extendes manus tuas, et alius te cinget. Mirabilis praenuntiatio. Totum tempus et passionem exponit. Nam post tempus quo ista sunt dicta usque ad tempus mortis Petri fluxerunt fere triginta septem anni: unde patet quod satis senex erat. Dicit autem, secundum Chrysostomum cum autem senueris, quia aliter in humanis, aliter in divinis: in humanis enim negotiis iuvenes sunt utiles, senes vero inutiles; sed in divinis virtus non tollitur propter senectutem, immo aliquando magis roboratur. Ps. XCI, 11: senectus mea in misericordia uberi; Deut. XXXIII, 25: sicut dies iuventutis tuae, ita et senectus tua. Sed hoc intelligendum est in his qui in iuventute sua in bono exercitantur, ut Tullius dicit. Sed qui in iuventute sua dant se inertiae, non multum vel nihil valent senes. Intelligitur etiam per hoc, ut dicit Origenes super illud Matth. XXV, 19: post multum vero temporis reversus, quod raro inveniuntur utiles rectores et doctores Ecclesiae parvo tempore vivere, et inducit exemplum de Paulo, qui ut legitur Act. VII, 9, erat adolescens, et postea scribit ad Philemonem v. 9, cum sis talis ut Paulus senex. Et huiusmodi ratio est, quia cum pauci inveniantur ad hoc idonei, quando aliqui inveniuntur tales, conservantur a domino ut diutius vivant. Item exponit passionis modum, quia extendes manus tuas: nam Petrus crucifixus fuit sed non cum clavis sed cum funibus, ut diutius viveret. Et hoc Christus vocat cincturam. Sunt autem tria in passione sanctorum consideranda. Primo motus naturalis affectionis: nam inter animam et corpus est adeo naturalis amor quod numquam vellet anima a corpore separari, nec e converso. II Cor. V, v. 4: nolumus expoliari, sed supervestiri; Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem. Et ideo dicit quo tu non vis, scilicet naturae instinctu, qui sic est naturalis ut nec ipsa senectus potuerit eum auferre Petro. Sed desiderium gratiae hoc minuit: unde ad Phil. I, 23: cupio dissolvi, et esse cum Christo; II Cor. V, 8: audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. Secundo diversitas intentionis persecutorum ab intentione sanctorum: et ducet quo tu non vis. Tertio quod debemus prompti esse ad patiendum, non tamen occidere nos: unde dicit extendes manus tuas. Et hoc patet de Petro: quia cum populus vellet suscitare seditionem contra Neronem, et eruere Petrum, ipse repressit. I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Sed notandum, quod hoc quod dicit ducet, debet praecedere hoc quod dicit alius cinget te; quasi dicat cinget, quia ducet te quo non vis. Sed ne credatur hoc quasi vane dictum, scriptum est post mortem Petri. Nam Petrus occisus fuit tempore Neronis, sed Ioannes hoc Evangelium scripsit postquam revocatus est ab exilio, ad quod relegatus fuerat tempore Domitiani, inter quem et Neronem fuerunt plures alii imperatores. Et ideo exponit hoc quasi adhuc futurum, dicens hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum: mors enim sanctorum via est ad gloriam Christi. Phil. I, 20: magnificabitur Christus in corpore meo; I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi fur aut homicida (...). Si autem ut Christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine. Ex hoc enim ostenditur magnitudo domini, quo pro eius veritate et fide sancti exponunt se morti.


Lectio 5

[87562] Super Io., cap. 21 l. 5 Postquam proposuit Evangelista quid dominus exhibuit Petro, hic narrat quid exhibuit Ioanni, scilicet sibi ipsi, et primo ponitur commendatio discipuli; secundo commendatio sui Evangelii, ibi sunt autem et alia multa quae fecit Iesus. Circa primum primo ponitur commendationis occasio; secundo subditur ipsius discipuli commendatio, ibi conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus. Occasio autem commendationis Ioannis fuit invitatio Christi invitantis Petrum ad sequendum: quia cum haec dixisset, scilicet de officio et martyrio, dixit, Iesus Petro, sequere me, secundum Augustinum, quantum ad martyrium, patiendo scilicet pro me: quia non sufficit qualitercumque pati, sed solum sequendo Christum, idest propter ipsum. Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines propter filium hominis; I Petr. c. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Sed cum alii multi qui ibi aderant passi fuerint propter Christum, et praecipue Iacobus, qui prius occisus fuit, Actor. c. XII, 2: occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio, quare specialiter Petro dicitur sequere me? Ideo scilicet, secundum Augustinum, quia non solum mortem passus est pro Christo, sed etiam in specie mortis, scilicet crucis, secutus est Christum. Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Vel, secundum Chrysostomum, dicitur sequere me, in praelationis officio; quasi dicat: sicut habeo a Deo patre curam Ecclesiae, Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, ita ut loco mei sis super totam Ecclesiam. Sed quare post Christum Iacobus habuit primatum in Ierusalem post ascensionem Christi? Ad quod dicendum, quod habuit quidem specialem loci illius. Petrus autem universale dominium totius Ecclesiae fidelium. Hic ponitur commendatio Ioannis, et primo quantum ad praeterita; secundo quantum ad futura, ibi hunc ergo cum vidisset et cetera. Commendatur Ioannes quantum ad praeterita ex triplici privilegio. Primo specialis dilectionis Christi; unde dicit conversus Petrus, qui iam sequi etiam specialiter corporaliter inceperat Iesum, vidit illum discipulum quem diligebat Iesus: in quo datur intelligi quod Petrus iam pastor effectus, ad curam aliorum intendebat. Lc. XXII, 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Diligebat autem Ioannem Iesus non exclusis aliis, quia supra XV, 9 dixit: sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Sed eum speciali dilectione prae ceteris dilexit: et hoc propter tria. Primo propter intellectus eius perspicacitatem; magistri enim specialiter diligunt intelligentes discipulos. Prov. XIV, 35: acceptus est regi minister intelligens. Secundo propter munditiae puritatem, quia virgo fuit. Prov. XXII, 2: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Tertio propter teneram aetatem: pueris enim et deficientibus magis compatimur, et signa familiaritatis ostendimus, sic et Christus Ioanni iuveni converso. Oseae XI, 1: puer Israel, et dilexi eum. In quo datur intelligi quod Deus specialiter diligit illos qui a iuventute serviunt ei. Mich. VII, 1: praecoquas ficus desideravit anima mea. Sed contra. Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo. Sed Petrus diligebat plus Christum; supra: diligis me plus his? Ergo Christus plus debuit Petrum diligere quam Ioannem. Responsio. Posset dici, quod Ioannes quia plus dilectus, fuit felicior, sed Petrus quia plus diligens, fuit melior. Sed hoc esset contra iustitiam. Et ideo hoc refertur ad mysterium: nam per hos duos duplex vita significatur, scilicet activa et contemplativa, et utriusque finis et obiectum est Christus. Sed vita activa, quae signatur per Petrum, plus diligit Deum quam vita contemplativa, quae significatur per Ioannem: quia magis sentit praesentis vitae angustias, et aestuantius ab eis liberari desiderat et ad Deum ire. Contemplativam vero vitam Deus plus diligit, quia eam magis conservat; non enim simul finitur cum vita corporis, sicut vita activa. Ps. LXXXVI, 2: diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Sed aliqui secundum litteram hoc solvere volentes distinguunt in Christo duplicem dilectionem, secundum duplicem voluntatem, divinam scilicet et humanam, et dicunt quod Christus dilexit plus Petrum dilectione divina, Ioannem vero plus dilectione humana. Sed contra hoc est quod voluntas humana in Christo totaliter conformis erat voluntati divinae: unde quem plus diligebat voluntate divina, plus etiam dilexit voluntate humana. Dicendum ergo, quod illum plus diligebat cui magis bonum volebat. Petrum autem plus diligebat ad hoc ut faceret eum magis suum dilectorem; Ioannem autem diligebat ad aliud, scilicet ad perspicacitatem intellectus. Eccli. c. XV, 5: implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus. Et secundum hoc Petrus est melior, quia caritas supereminet scientiae, I Cor. XIII, 8; Ioannes vero melior secundum perspicacitatem intellectus. Sed merita ipsorum ponderare solius Dei est. Prov. c. XVI, 1: spirituum ponderator est dominus. Et ideo alii dicunt, et melius, quod Petrus plus dilexit Christum in membris, et sic etiam fuit plus a Christo dilectus, et ideo ei Ecclesiam commendavit, Ioannes vero plus Christum in seipso, et sic ab eo plus fuit dilectus, unde ei matrem commendavit. Vel dicendum, quod Petrus dilexit Christum quantum ad promptitudinem et fervorem, Ioannes vero plus fuit dilectus quantum ad familiaritatis indicia, quae ei Christus magis demonstrabat propter eius iuventutem et puritatem. Et ideo consequenter cum subiungit qui et recubuit in coena super pectus eius, commendatur ex secundo privilegio, scilicet specialis familiaritatis ad Christum; et hoc est supra expositum. Tertio commendatur ex privilegio specialis fiduciae quam habebat de Christo, ita ut confidentius prae omnibus aliis eum interrogaret; unde dicit et dixit ei: domine, quis est qui tradet te? Quod similiter expositum est. Causam autem quare Ioannes commemorat huiusmodi privilegia sua, dixit Chrysostomus esse ad commendationem Petri. Posset enim credi quod Petrus propter hoc quod Christum negaverat, non fuisset admissus ad pristinam familiaritatem, et ideo ut hoc excludat, ostendit quod ad maiorem admissus est. Qui in coena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, post passionem fratrum praepositura committitur, et non solum pro se interrogat, sed pro Ioanne. In quo datur intelligi, quod lapsi in peccatum quandoque in maiorem gratiam resurgunt. Bar. IV, 28: sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Et ideo statim Evangelista primo subdit interrogationem, dicens hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: hic autem quid? Ubi ponitur commendatio Ioannis quantum ad futura, et primo ponitur interrogatio Petri; secundo responsio Christi, ibi dixit ei Iesus: sic eum volo manere donec veniam; tertio ponitur intellectus huius responsionis, ibi exivit ergo sermo inter fratres et cetera. Sciendum est autem circa primum, quod domino dicente Petro sequere me, Petrus gressu corporali coepit eum sequi, et Ioannes etiam secum: quem videns Petrus sequentem, interrogat pro eo Christum, dicens hic autem quid? Quasi dicat: ecce ego sequor te in passione, sed hic numquid morietur? De quo etiam Ioannes interrogasset, sed non audebat. Secundum autem Chrysostomum Petrus non intendebat quaerere de passione, sed de praelatione. Petrus enim super omnes alios condiscipulos diligebat Ioannem, et semper leguntur esse simul et in Evangelio et Act. c. III, 1, et ideo volebat eum habere socium in officio praedicationis per orbem: unde dicit hic autem quid, supple: faciet? Veniat mecum. Consequenter ponitur responsio Christi, cum dicit dicit ei Iesus: sic eum volo manere donec veniam. Sed sciendum, quod in Graeco non habetur sic, sed si eum volo manere et cetera. Sed non multum refert: qualitercumque enim dicatur, occurrit a principio sensus ille horum verborum, qui ipsis apostolis visus est, scilicet quod non moritur. Dicit enim sic eum volo manere donec veniam, quasi dicat: non morietur usque ad adventum meum. Sed hoc excluditur per hoc quod subditur et non dixit Iesus, quia non moritur: sed, sic eum volo manere donec veniam: quid ad te? Sed quidam hunc sensum sustinere volentes, dicunt quod Ioannes hoc subdit, non ut excluderet praedictum intellectum, sed ut ostenderet quod dominus hunc intellectum per haec verba non expressit, sed per illa tantum sic eum volo manere. Et propter hoc dicunt, quod Ioannes nondum est mortuus. Sed diversimode opinatum est de eius sepultura. Verum est enim, secundum omnes, quod sepulcrum intravit, et adhuc illud apparet. Quidam autem dicunt, quod sepulcrum vivens intravit, et divina virtute exivit translatus ad locum Enoch et Eliae, ubi reservatur usque ad finem mundi. Et secundum hoc exponitur sic: sic eum, vivum, volo manere, usque ad finem mundi; et tunc pro me patietur martyrium ab Antichristo cum illis duobus. Nam inconveniens est quod non moriatur: quidquid enim oritur, moritur. Hebr. c. IX, 27: statutum est omnibus hominibus semel mori. Alii vero dicunt, quod sepulcrum suum, quod est apud Ephesum, vivens intravit, et in eo adhuc vivit dormiens donec veniat Christus; habentes in argumentum huiusmodi, quod illic terra sursum quasi ebulliens scaturit quod eius anhelitu fieri dicunt. Sed hoc excludit Augustinus, dicens, quod minus est si dormiens vivit, quam si viveret beatus. Cur ergo Christus discipulo quem prae ceteris diligebat, pro magno munere longum donasset somnum, et privasset eum tanto bono, pro quo apostolus cupiebat dissolvi et cum Christo esse? Phil. I, 23. Et ideo non est hoc credendum; sed quod mortuus fuit, et resurrexit etiam in corpore. Et huiusmodi signum est, quia corpus eius non invenitur, et sic beatus manet cum Christo, secundum quod invitavit eum. Apoc. c. ult., 20: dicit qui testimonium perhibet istorum: etiam venio cito. Est ergo exponendum mystice, secundum Augustinum, ut intelligatur per hoc quod dicit manere, idest permanere, sive expectare, secundum illud Lc. XXIV, 49: manete in civitate donec induamini virtute ex alto. Et sic dominus de Ioanne, idest de vita contemplativa dicit sic eum volo manere, idest expectare, donec veniam, vel in fine mundi, vel in morte cuiuslibet contemplativi: quia contemplativa hic inchoata non perficitur; sed inchoata manet, et expectat donec Christus veniat, perficienda cum venerit. Apoc. c. VI, 11: dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec compleatur numerus conservorum eorum; Lc. X, 43: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; Prov. III, 16: longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed activa vita perfecta, et informata eius passionis exemplo, interim sequitur Christum, patiendo pro eo. Sed, secundum Chrysostomum, legitur sic: sic eum volo manere, idest remanere in Iudaea, et in hac terra ad praedicandum, et te volo me sequi habendo sollicitudinem totius orbis, et patiendo pro me, et hoc donec veniam, ad delendum Iudaeos, quid ad te? Quasi dicat: meum est ordinare. Nam, sicut habetur in historiis, Ioannes non recessit de Iudaea usque ad tempus quo Vespasianus veniens in Iudaeam cepit Ierusalem, et tunc inde discedens venit ad Asiam. Vel, secundum Hieronymum, tu me sequere, idest per passionem, et sic scilicet Ioannem, volo manere, absque passione martyrii et mortis, donec veniam, ad vocandum eum ad me; supra XIV, 3: iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum. Quid ad te? Scilicet de hoc privilegio. Unde in legenda beati Ioannis dicitur, quod cum nonaginta esset annorum, apparuit ei dominus Iesus Christus, et invitavit eum ad convivium suum. Consequenter cum dicit exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur, ponitur quomodo discipuli praedicta verba domini intellexerunt, scilicet quod non moreretur. Et hoc est quod dicit exiit sermo, idest vulgatum est, inter fratres, idest inter discipulos, Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, quod discipulus ille, scilicet Ioannes, non moritur. Sed hunc intellectum corrigit, dicens et non dixit Iesus, non moritur; Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? Alia omnia exposita sunt.


Lectio 6

[87563] Super Io., cap. 21 l. 6 Hic ponitur ultima pars Evangelii, quae est quasi epilogus, et primo ponitur commendatio Evangelii; secundo superexcessus rei quae in Evangelio narratur, ibi sunt autem et alia multa quae fecit Iesus. Evangelium autem commendatur dupliciter. Primo quidem ex auctore; secundo vero ex veritate, ibi et scimus quia verum est testimonium eius. Circa auctorem tria ponit. Primo eius auctoritatis privilegium, quia hic est discipulus ille, supple replicando: praedilectus, familiaris, fideliter interrogans, et cui datum est ut sic maneat donec veniam, quae omnia ad auctoritatis privilegium spectant. Dicitur Ioannes specialiter praedilectus propter specialitatem caritatis. Supra XIII, 35: in hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. De dilectione autem fraterna nullus apostolorum tantum loquitur quantum ipse in epistolis suis. Legitur etiam de eo, quod iam senex effectus portabatur ad Ecclesiam a discipulis suis ut instrueret fideles, quibus dicebat hoc tantum: filioli, diligatis invicem. Et in hoc est perfectio disciplinae Christianae. Secundo propter eius officium, quod est perhibere testimonium, unde dicit et testimonium perhibet de his. Hoc est proprium apostolorum officium; Actor. I, 8: eritis mihi testes; Is. XLIV, 8: vos testes mei, dicit dominus. Tertio subdit eius studium, cum dicit et scripsit haec: qui enim ex officio apostolatus praesentibus testificatus est de gestis Christi, ipsemet ex studio, praedicta gesta ad utilitatem futurorum et absentium scripsit. Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: velociter spolia detrahe, cito praedare; Eccli. XXXVIII, 25: sapientiam scribet in tempore vacuitatis; et qui minoratur actu, sapientiam percipiet; qua sapientia replebitur. Datum est enim ipsi Ioanni ut viveret usque ad tempus quo Ecclesia in pace erat; et tunc haec omnia scripsit. Sed ideo addit hoc, ne videatur hoc Evangelium, propter hoc quod scriptum fuerat post mortem omnium apostolorum, et alia Evangelia approbata fuerant ab eis, et specialiter illud Matthaei, minoris esse auctoritatis quam alia tria Evangelia. Hic ponitur veritas Evangelii. Et loquitur in persona totius Ecclesiae a qua receptum est hoc Evangelium. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Notandum autem, quod cum multi scriberent de Catholica veritate, haec est differentia, quia illi, qui scripserunt canonicam Scripturam, sicut Evangelistae et apostoli, et alii huiusmodi, ita constanter eam asserunt quod nihil dubitandum relinquunt. Et ideo dicit et scimus quia verum est testimonium eius; Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Cuius ratio est, quia sola canonica Scriptura est regula fidei. Alii autem sic edisserunt de veritate, quod nolunt sibi credi nisi in his quae vera dicunt. Hic ponitur insufficentia Scripturae suae quantum ad rem quam scribit, ut quasi removeat quod haec scripsit quasi volens praestare gratiam dilectori suo: quia non solum ista fecit, sed etiam multa alia quae non sunt scripta in libro hoc. Hoc autem quod sequitur quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos qui scribendi sunt libros, potest dupliciter exponi. Uno modo, ut capere referatur ad capacitatem intellectus; quasi dicat: tot possent dici de Christo quod nec mundus caperet eos libros qui de his scriberentur. Supra XVI, 12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, idest capere. Alio modo, ut sit locutio hyperbolica: et significat excessum operum Christi. Sed quid est hoc quod dicit? Praemisit enim: et scimus quia verum est testimonium eius, et statim subdit hyperbolicam locutionem. Sed, secundum Augustinum, sacra Scriptura utitur quibusdam figuratis locutionibus, sicut: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et tamen non sunt falsae: ita quando in sacra Scriptura est aliqua locutio hyperbolica. Non enim est intentio dicentis ut credatur quod dicit, sed quod intendit significare, scilicet excessum operum Christi. Hoc tamen non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium exponitur, sed quando id quod est apertum augetur vel attenuatur; puta cum quis volens copiam alicuius rei commendare, dicit: hoc sufficit centum personis vel mille. Volens autem vituperare dicit: hoc vix sufficeret tribus. Nec tamen falsum dicit: quia sic verba rem quae indicatur excedunt, ut ostendatur quod non intendit mentiri, sed ostendere esse parum vel multum. Vel potest referri ad virtutem Christi, qui signa faciebat: ut fiat vis in hoc quod dicit per singula. Scribere enim per singula, signa et dicta Iesu Christi, est dictorum singulorum et factorum enucleare virtutem. Verba autem et facta Christi sunt etiam Dei. Si quis autem vellet eorum rationem per singula scribere vel narrare, nullo modo posset; immo etiam nec totus mundus hoc potest. Infinita enim verba hominum non possunt attingere unum Dei verbum. A principio enim Ecclesiae semper scripta sunt de Christo, nec tamen sufficienter; immo si duraret mundus per centum millia annorum, possent libri fieri de Christo, nec ad perfectionem per singula, facta et dicta sua enuclearentur. Eccle. ult., 12: faciendi plures libros nullus est finis; Ps. XXXIX, 5: annuntiavi, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.



age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264