CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Ioannis lectura
caput II

Thomas de Aquino a Beato Angelico depictus

Textum Taurini 1952 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 2
Lectio 1

[87435] Super Io., cap. 2 l. 1 Supra Evangelista ostendit dignitatem verbi incarnati, et evidentiam eius multipliciter; hic consequenter incipit determinare de effectibus et operibus quibus manifestata est mundo divinitas verbi incarnati, et primo narrat ea quae Christus fecit in mundo vivendo, ad manifestationem suae divinitatis; secundo quomodo Christus suam divinitatem monstravit moriendo; et hoc a XII cap. et ultra. Circa primum duo facit: primo enim ostendit Christi divinitatem quantum ad dominium quod habuit supra naturam; secundo quantum ad effectus gratiae, et hoc in III cap. ibi erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine et cetera. Dominium autem Christi super naturam proponitur nobis per hoc quod naturam mutavit: quae quidem mutatio facta est a Christo in signum primo discipulis ad confirmandum; secundo vero turbis ad credendum, ibi post hoc descendit Capharnaum. Mutatio autem naturae ad confirmandos discipulos in nuptiis facta est, in quibus convertit aquam in vinum; et hoc est quod dicit nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: ubi primo describuntur nuptiae; secundo illi qui nuptiis interfuerunt, ibi erat autem mater Iesu; tertio describitur ipsum miraculum patratum, ibi et deficiente vino et cetera. Describit autem nuptias primo quidem quantum ad tempus; unde dicit et die tertia nuptiae factae sunt, scilicet postquam praedicta de vocatione discipulorum fecerat. Postquam enim manifestatus fuerat testimonio Ioannis, voluit etiam seipsum manifestare. Secundo vero, quantum ad locum; unde dicit in Cana Galilaeae. Galilaea namque provincia est, Cana viculus quidam in ipsa provincia. Quantum autem ad litteram pertinet, sciendum est, quod circa tempus praedicationis Christi est duplex opinio. Quidam namque dicunt, quod a Baptismate Christi usque ad passionem eius, fuerint duo anni et dimidius. Et secundum hos, hoc quod hic legitur de nuptiis, eodem anno factum est quo Christus baptizatus est. Sed his contrariatur sententia et consuetudo Ecclesiae: nam in festo Epiphaniae trium miraculorum commemoratio fit, scilicet adorationis magorum, quae fuit primo anno nativitatis dominicae; et Baptismi Christi, quo baptizatus est eodem die, revolutis triginta annis; et de nuptiis, quae sunt factae eodem die, revoluto anno. Ex quo sequitur quod ad minus unus annus elapsus fuit a Baptismo usque ad nuptias. In quo quidem anno nil aliud legitur dominus fecisse nisi quod dicitur Matth. IV de ieiunio in deserto, et de tentatione a Diabolo, et ea quae hic Ioannes refert de testimonio Baptistae et conversione discipulorum. A nuptiis autem coepit publice praedicare et miracula facere usque ad passionem, ita quod duobus annis cum dimidio publice praedicavit. Mystice autem per nuptias intelligitur coniunctio Christi et Ecclesiae, quia, ut dicit apostolus Eph. V, 32, sacramentum hoc magnum est, dico autem in Christo et in Ecclesia. Et illud quidem matrimonium initiatum fuit in utero virginali, quando Deus pater filio humanam naturam univit in unitate personae, unde huius coniunctionis thalamus fuit uterus virginalis; Ps. XVIII, 6: in sole posuit tabernaculum suum. De istis nuptiis dicitur Matth. XXII, 2: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, tunc scilicet quando Deus pater humanam naturam verbo suo copulavit in utero virginali. Publicatum autem fuit, quando Ecclesia sibi per fidem coniuncta est; Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide et cetera. De istis nuptiis dicitur Apoc. XIX, 9: beati qui ad caenam nuptiarum agni vocati sunt. Consummatum autem erit, quando sponsa, idest Ecclesia, introducetur in thalamum sponsi, in caelestem scilicet gloriam. Nec vacat a mysterio quod die tertio nuptiae factae sunt. Primus namque dies est tempus legis naturae; secundus tempus legis scriptae; tertius vero dies tempus gratiae, in quo dominus incarnatus nuptias celebravit; Oseae VI, 3: vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos. Locus autem congruit mysterio: Cana enim interpretatur zelus; Galilaea vero transmigratio. In zelo ergo transmigrationis hae nuptiae celebrantur, ut denuntiet eos maxime Christi coniunctione dignos existere qui zelo piae devotionis ferventes transmigrant de statu culpae ad gratiam Ecclesiae, Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me etc., et de morte ad vitam, idest de statu mortalitatis et miseriae, ad statum immortalitatis et gloriae; Apoc. XXI, 5: ecce nova facio omnia. Consequenter cum dicit erat autem mater Iesu ibi, describuntur personae invitatae: ubi agitur de tribus, scilicet de matre, de Iesu, et de discipulis. De matre quidem, cum dicit et erat mater Iesu ibi. Quae quidem praemittitur, ut ostendatur quod Iesus adhuc ignotus erat, et non vocatus ad nuptias sicut insignis persona, sed ex quadam familiaritate, tamquam notus, et unus aliorum: sicut enim vocaverunt matrem, ita et filium. Vel forte prius invitatur mater, quia ambigebant de Iesu, an invitatus venturus esset ad nuptias propter summam religiositatem, quam videbant in eo, et quia non viderunt eum se immiscuisse conviviis. Et ideo puto quod primo consuluerunt matrem, an Iesus esset vocandus. Et ideo signanter dixit Evangelista primo matrem adesse iam in nuptiis, et Iesum postmodum fuisse vocatum. Et hoc est quod sequitur vocatus est Iesus. Voluit autem Christus nuptiis interesse primo quidem ut daret nobis humilitatis exemplum: neque enim ad dignitatem suam respiciebat, sed quomodo dignatus est formam servi accipere, ita non dedignatus est ad nuptias venire servorum, ut dicit Chrysostomus. Et ideo Augustinus: erubescat homo esse superbus, quoniam factus est humilis Deus. Nam inter cetera humilia quae fecit filius virginis, venit ad nuptias, qui eas, cum esset apud patrem, instituit in Paradiso. Et de hoc exemplo dicitur, Matth. XI, v. 29: discite a me quia mitis sum et humilis corde. Secundo vero, ut errorem quorumdam excluderet, qui nuptias damnant, quia, ut dicit Beda si thoro immaculato, et nuptiis debita castitate celebratis, culpa inesset, nequaquam dominus ad has venire voluisset. Quia ergo ad nuptias venit, insinuat quod sit damnabilis eorum perfidia qui nuptiis detrahunt. I Cor. VII, 36: non peccat mulier, si nubat. De discipulis vero agitur, cum dicit et discipuli eius. Mystice autem in nuptiis spiritualibus est mater Iesu, virgo scilicet beata, sicut nuptiarum consiliatrix, quia per eius intercessionem coniungitur Christo per gratiam; Eccli. XXIV, 25: in me omnis spes vitae et virtutis. Christus autem, sicut verus animae sponsus, ut dicitur infra III, 29: qui habet sponsam, sponsus est. Discipuli vero ut paranymphi, quasi coniungentes Ecclesiam Christo, de quo uno dicebatur II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et quia in istis nuptiis materialibus aliquid de miraculo pertinet ad matrem, aliquid ad Christum et aliquid ad discipulos, ideo consequenter cum dicit et deficiente vino etc. ostendit quid pertineat ad matrem, quid ad Christum et quid ad discipulos. Ad matrem quidem pertinet miraculi procuratio; ad Christum autem miraculi consummatio, et hoc ibi erant ibi lapideae hydriae sex etc.; ad discipulos vero miraculi contestatio, ibi hoc fecit initium signorum Iesus. Gessit ergo, quantum ad primum, mater Christi, mediatricis personam; et ideo duo facit: primo enim interpellat ad filium; secundo erudit ministros, ibi et dicit mater eius ministris et cetera. Circa primum quidem duo ponuntur. Primo matris interpellatio; secundo filii responsio, ibi dixit ei Iesus: quid mihi et tibi est, mulier? In matre autem interpellante, primo quidem nota pietatem et misericordiam. Ad misericordiam enim pertinet ut quis defectum alterius reputet quasi suum: misericors enim dicitur, quasi miserum habens cor super miseria alterius; II Cor. XI, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? Quia ergo virgo beata misericordia plena erat, defectus aliorum sublevare volebat; et ideo dicit deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum. Secundo reverentiam eius ad Christum: ex reverentia enim quam ad Deum habemus, sufficit nobis ei tantum defectus nostros exponere, secundum illud Ps. XXXVII, 10: domine, ante te omne desiderium meum. Qualiter autem nobis Deus subveniat, non est nostrum inquirere; quia, sicut dicitur Rom. VIII, v. 26, nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. Et ideo mater eius defectum aliorum simpliciter exposuit, dicens vinum non habent. Tertio, virginis sollicitudinem et diligentiam: quia usque ad extremam necessitatem non distulit, sed deficiente vino, idest dum esset in deficiendo, iuxta illud quod dicitur in Ps. IX, 10 de Deo: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sed quaerit Chrysostomus: quare ante non incitavit Christum ad miracula? Nam de virtute eius erat instructa per Angelum, et confirmata per multa quae viderat circa ipsum fieri, quae omnia conservabat, conferens in corde suo, ut dicitur Lc. II, 51. Cuius ratio est, quia antea ut unus aliorum conversabatur: unde quia non viderat tempus opportunum, hoc facere distulit. Nunc vero post Ioannis contestationem et post discipulorum conversionem, confidenter Christum ad miracula facienda provocat, gerens in hoc figuram synagogae, quae est mater Christi: nam familiare est Iudaeis miracula requirere; I Cor. I, 22: Iudaei signa petunt. Dicit ergo ei vinum non habent. Ubi sciendum est, quod ante incarnationem Christi, triplex vinum deficiebat, scilicet iustitiae, sapientiae et caritatis, seu gratiae. Vinum enim mordicat, et quantum ad hoc iustitia dicitur vinum. Lc. X, 34, Samaritanus vinum et oleum apposuit vulneribus sauciati, idest cum dulcedine misericordiae severitatem iustitiae; Ps. LIX, 5: potasti nos vino compunctionis. Vinum etiam laetificat cor, iuxta illud Ps. CIII, 15, vinum laetificat cor hominis, et quantum ad hoc dicitur vinum sapientia, cuius meditatio maxime laetificat; Sap. VIII, 16: non habet amaritudinem convictus illius. Vinum similiter inebriat, Cant. V, v. 1: bibite, amici, et inebriamini, carissimi, et secundum hoc caritas dicitur vinum, Cant. c. V, 1, bibi vinum meum cum lacte meo. Et dicitur caritas etiam vinum ratione fervoris; Zach. IX, 17: vinum germinans virgines. Et quidem iustitiae vinum deficiebat in veteri lege; in qua iustitia imperfecta erat. Sed Christus eam perfecit; Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Deficiebat etiam vinum sapientiae, quae erat occulta et figuralis, quia, ut dicitur I Cor. X, 11, omnia in figura contingebant illis. Sed Christus eam manifestavit; Matth. c. VII, 29: erat enim docens eos, sicut potestatem habens. Sed et vinum caritatis deficiebat ibi: quia acceperant spiritum servitutis tantum in timore. Sed Christus aquam timoris convertit in vinum caritatis, quando dedit spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba pater, ut dicitur Rom. VIII, 15, et quando caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, ut dicitur Rom. V, 5. Consequenter cum dicit dixit ei Iesus etc. ponitur responsio Christi: ex qua quidem responsione triplicis haeresis occasio sumpta est. Manichaei namque dicunt Christum non habuisse verum corpus, sed phantasticum. Valentinus asserit Christum attulisse corpus caeleste, dicens quod, quantum ad corpus, Christus nihil pertinet ad virginem. Et huius erroris fulcimentum sumit per hoc quod dicit ei Iesus. Quid mihi et tibi est, mulier? Quasi dicat: nihil a te suscepi. Sed hoc est contra auctoritatem sacrae Scripturae: dicit enim apostolus, Gal. IV, 4: misit Deus filium suum, factum ex muliere: non enim posset dici ex ea factus, nisi ex ea aliquid sumpsisset. Arguit praeterea contra eos Augustinus, dicens: quomodo scis, quod dominus dixit quid mihi et tibi? Respondes, quia Ioannes Evangelista hoc narrat. Sed ipse etiam Evangelista dicit de virgine quod erat mater eius. Si ergo credis Evangelistae in eo quod narrat Iesum dixisse matri: quid mihi et tibi est, mulier? Credas etiam in hoc ei quod dicit: et erat mater Iesu ibi. Ebion autem dicens ex virili semine Christum conceptum, et Elvidius, qui dicit quod virgo post partum non permansit virgo, sumpserunt erroris fulcimentum ex hoc quod dicit mulier, quod videtur corruptionem importare. Sed hoc est falsum, quia mulier in sacra Scriptura quandoque importat solum sexum femineum, secundum illud Gal. IV, 4: factum ex muliere et cetera. Et hoc patet etiam per hoc quod Adam ad Deum loquens de Eva, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi, Gen. III, 12. Constat enim tunc Evam adhuc virginem fuisse, cum adhuc esset in Paradiso, ubi non cognoverat eam. Unde hoc quod hic dicitur mulier, non importat corruptionem, sed determinat sexum. Sumpserunt etiam Priscillianistae erroris occasionem ex hoc quod dixit nondum venit hora mea, dicentes, omnia ex fato accidere, et facta hominum certis horis esse subiecta, et etiam Christi: unde propter hoc dixit nondum venit hora mea. Sed hoc est falsum de quolibet homine. Cum enim homo liberam electionem habeat, libera autem electio competat ei ex hoc quod rationem et voluntatem habet, quae quidem sunt immaterialia: manifestum est quod homo quantum ad electionem nulli corpori subiicitur, sed potius dominatur. Immaterialia enim nobiliora sunt materialibus, et ideo dicit philosophus, quod sapiens dominatur astris. Praeterea, hoc multo minus locum habet in Christo, qui est dominus et conditor siderum. Unde per hoc quod dixit nondum venit hora mea, intelligitur hora passionis, sibi, non ex necessitate, sed secundum divinam providentiam determinata. Contra eos etiam est quod dicitur Eccli. XXXIII, 7: quare dies diem superat? Respondet: a domini scientia separati sunt; idest, divina providentia distincti sunt adinvicem, non a casu. His ergo exclusis, investigemus huius dominicae responsionis causam. Quid mihi et tibi est, mulier? Et quidem, secundum Augustinum, in ipso sunt duae naturae, divina scilicet et humana; et quamvis idem Christus sit in utraque natura, ea tamen quae conveniunt ei secundum humanam naturam, distincta sunt ab his quae conveniunt ei secundum divinam. Miracula autem facere competit ei secundum divinam naturam, quam accepit a patre; pati vero secundum humanam, quam accepit a matre. Et ideo matri exigenti miraculum, respondit dicens quid mihi et tibi est, mulier? Ac si dicat: illud quod in me facit miracula, non accepi a te, sed illud unde patior; idest secundum quod competit mihi pati, scilicet humanam naturam, a te accepi; et ideo tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce. Et ideo subdit nondum venit hora mea; quasi dicat: cum venerit hora passionis, ibi te matrem recognoscam. Unde et in cruce pendens matrem discipulo commendavit. Secundum Chrysostomum vero, aliter exponitur. Dicitur enim quod beata virgo fervens zelo honoris filii, voluit quod statim antequam opportunum esset, Christus miracula faceret; et ideo Christus, matre haud dubio sapientior, eam repressit. Noluit enim prius facere miraculum, quam sciretur defectus: quia ex hoc fuisset minus notum et minus credibile, et ideo dicit quid mihi et tibi est, mulier? Quasi dicat. Quid me molestas? Nondum venit hora mea; idest, nondum cognitus sum his qui adsunt. Sed neque defectum vini sentiunt; sine primo hoc sentire, quia cum necessitatem cognoverint, maius reputabunt beneficium quod recipient. Quamvis autem mater repulsa sit, tamen de filii misericordia non diffidit; ideo consequenter monet ministros, dicens quodcumque dixerit vobis, facite, in quo quidem consistit totius iustitiae perfectio. Perfecta namque iustitia est Christo in omnibus obedire; Ex. XXIX, 35: omnia quae praecepit nobis dominus faciemus. Hoc autem verbum omnia quaecumque dixerit vobis facite, non convenit dici nisi de solo Deo, homo enim aliquando potest errare. Unde in talibus quae sunt contra Deum, hominibus obedire non tenemur; Act. V, 29: oportet obedire Deo magis quam hominibus. Deo autem, qui non errat nec falli potest, in omnibus obedire debemus. Consequenter cum dicit erant autem ibi lapideae hydriae, ponitur consummatio miraculi per Christum: circa quod primo describuntur vasa in quibus miraculum patratum est; secundo designatur materia miraculi, ibi dixit eis Iesus: implete hydrias aqua; tertio insinuatur miraculi demonstratio et approbatio, ibi dixit eis Iesus: haurite nunc. Vasa autem in quibus miraculum patratum est, ponuntur sex; et est quod dicit erant autem ibi lapideae hydriae sex. Ubi sciendum est, quod sicut Mc. VII, 2 ss., dicitur, Iudaei observabant multas ablutiones corporales, et Baptismata calicum et vasorum: unde quia erant in Palaestina, in qua est defectus aquarum, habebant vasa in quibus servabatur aqua purissima, qua se, et vasa crebro lavarent. Et ideo dicit, quod erant ibi sex lapideae hydriae, idest vasa ad conservandum aquam, ab hydros, quod est aqua, posita secundum purificationem Iudaeorum, idest ad usum purificationis, capientes singulae metretas, idest mensuras, binas, vel ternas: metros enim Graece, mensura Latine dicitur. Et, ut dicit Chrysostomus, vasa ista deferuntur ad tollendam miraculi suspicionem: tum propter eorum puritatem, ne posset aliquis suspicari quod aqua saporem vini sumpsisset ex faecibus vini prius in eis repositi, nam vasa illa erant secundum purificationem, et ideo purissima oportebat ea esse; tum etiam propter vasorum quantitatem, ut evidenter pateat quod aqua tot vasorum in vinum mutari non potuisset, nisi virtute divina. Mystice vero per sex hydrias significantur sex aetates veteris testamenti, in quibus erant corda hominum receptiva Scripturarum Dei parata, et proposita in exemplum vivendi, ut dicit Glossa. Hoc vero quod dicit metretas, secundum Augustinum, refertur ad Trinitatem personarum. Et dicuntur binae, vel ternae, quia quandoque in sacra Scriptura tres personae distinctim ponuntur, secundum illud Matth. ult., 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, quandoque vero duo tantum, scilicet pater et filius, in quibus intelligitur persona spiritus sancti, qui est connexio amborum, secundum illud infra XIV, 23: si quis sermonem meum servabit, pater meus diliget eum, et ad eum veniemus. Vel binas propter duas conditiones hominum, Iudaeorum scilicet, et gentilium, ex quibus propagata est Ecclesia. Vel ternas propter tres filios Noe, ex quibus propagatum est humanum genus post diluvium. Consequenter cum dicit dixit eis Iesus: implete hydrias aqua, agitur de miraculi materia. Sed circa hoc insurgit quaestio quare non ex nihilo, sed ex materia praeiacente hoc miraculum factum est: ad quod triplex ratio assignatur. Una est secundum Chrysostomum, et litteralis, quia ex nihilo aliquid facere, maius est et mirabilius, quam facere aliquid ex subiecta materia; sed non est ita evidens et credibile multis. Et ideo volens magis credibile esse quod fiebat, ex aqua fecit vinum, capacitati hominum condescendens. Alia ratio est, ad confutandum perversa dogmata. Quidam namque sunt (ut Marcionistae et Manichaei) qui dixerunt alium esse conditorem mundi, quam Deum, et omnia visibilia ab illo, idest Diabolo, condita esse. Et ideo dominus plura miracula etiam ex substantiis creatis, et visibilibus fecit, ut ostendat ipsas substantias bonas esse, et a Deo creatas. Tertia ratio est mystica. Ideo enim noluit ex nihilo vinum facere, sed ex aqua vinum fecit, ut ostenderet se non omnino novam doctrinam condere et veterem reprobare, sed adimplere; ut dicitur Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere: dum quod figurabat vetus lex, et promittebat, Christus exhibuit, et aperuit; Lc. ult., 45: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Voluit autem per ministros hydrias impleri aqua, ut eos, eius quod fiebat, testes haberet: unde infra dicitur: ministri autem sciebant et cetera. Consequenter cum dicit et dixit eis Iesus etc. ponitur miraculi publicatio. Statim enim quod hydriae impletae sunt, aqua in vinum conversa est; et ideo statim dominus miraculum publicat, dicens haurite nunc, et ferte architriclino, ubi primo ponitur mandatum Christi examinatorem eligentis; secundo sententiam architriclini degustantis, ibi ut autem gustavit architriclinus et cetera. Dixit ergo eis, scilicet ministris, haurite nunc, scilicet vinum de hydriis, et ferte architriclino. Ubi sciendum est, quod triclinium est locus ubi sunt tres ordines mensarum, et dicitur triclinium a triplici ordine lectorum: cline enim in Graeco lectum significat. Nam antiqui in lectis accumbentes consueverant comedere, ut maximus Valerius narrat. Et ideo dicunt in Scripturis accumbere et recumbere. Architriclinus ergo dicitur primus et princeps inter convivas. Vel aliter, secundum Chrysostomum, architriclinus erat qui erat ordinator et dispensator totius convivii. Quia vero sollicitus nondum aliquid gustaverat, voluit dominus quod ipse iudicaret de eo quod factum erat, et non convivae, ne aliquis posset miraculo detrahere, dicens eos ebrios esse, et eorum sensus per comestionem corruptos, ita quod non possent discernere, an vinum esset, vel aqua. Sed, secundum Augustinum, architriclinus erat maior inter discumbentes, ut dictum est; et ideo, ut eius sententia acceptabilior fieret, voluit in eo quod factum erat habere sententiam praesidentis. Mystice autem, qui hauriunt aquam sunt praedicatores; Is. XII, 3: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Architriclinus autem est aliquis legisperitus, puta Nicodemus, Gamaliel et Paulus. Dum ergo talibus verbum Evangelii committitur, quod latebat in littera legis, quasi vinum de aqua factum architriclino propinatur: qui hoc degustans approbat fidem Christi. Consequenter cum dicit ut autem gustavit architriclinus, ponitur examinantis iudicium: ubi primo inquirit veritatem facti; secundo profert sententiam, dicens omnis homo primum bonum vinum ponit. Dicit ergo ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, quia ignorabat aquam vinum factam miraculo per Christum, ministri autem sciebant cuius ratio est, quia hauserant aquam; vocat sponsum architriclinus, ut veritatem inquirat, et de vino sententiam proferat; unde subdit omnis homo primum bonum vinum ponit et cetera. Ubi, secundum Chrysostomum, hoc considerandum est in miraculis Christi, quod omnia perfectissima fuerunt; unde et socrui Petri perfectissimam sanitatem restituit, ut statim surgens ministraret, ut dicitur Mc. I, 30 et Mt. c. IX, 6. Paralyticum etiam ita perfecte sanitati restituit quod statim surgens, et sublato lecto iret in domum suam, ut dicitur infra V, 9. Hoc etiam in isto miraculo apparet: quia non qualecumque vinum de aqua fecit, sed optimum quod poterat esse. Et ideo dicit architriclinus omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, quia minus bibunt, et quia vinum bonum in quantitate sumptum, cum quantitate cibi magis gravat; quasi dicat: unde est tale vinum, quod tu servasti usque adhuc? Contra consuetudinem scilicet faciens. Competit autem mysterio. Nam aliquis dicitur mystice primo bonum vinum ponere, qui alios decipere intendens, errorem quem intendit non proponit primo, sed quae alliciant auditores, ut postquam inebriati et allecti fuerint ad consensum suae intentionis, perfidiam manifestet; et de isto vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande, et in novissimo mordebit sicut coluber. Dicitur autem aliquis primo bonum vinum ponere, qui a principio suae conversionis sancte et spiritualiter vivere incipiens, tandem in vitam carnalem degenerat; Gal. III, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Christus vero non primo vinum bonum ponit: quia a principio amara et dura proponit; Mt. VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam. Sed quanto plus homo in eius fide et doctrina procedit, tanto plus dulcoratur, et maiorem suavitatem sentit; Prov. IV, 11: ducam te per semitam aequitatis, quam cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui. Item in mundo isto amaritudines et tribulationes patiuntur omnes qui pie volunt vivere in Christo; infra XVI, 20: amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos et cetera. Sed in futuro delectationes et gaudia suscipient; unde et sequitur: tristitia vestra vertetur in gaudium. Rom. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Consequenter cum dicit hoc fecit initium signorum Iesus, ponitur miraculi contestatio per discipulos facta. Ex quo habetur quod falsa est historia de infantia salvatoris, in qua recitantur multa miracula facta a Christo adhuc puero existente; si enim hoc verum esset, non utique Evangelista diceret hoc fecit initium signorum Iesus. Et ratio quare non in pueritia miracula fecit, assignata est supra, ne ea scilicet homines phantastica reputarent: ergo hac de causa hoc miraculum, scilicet de aqua vinum, fecit in Cana Galilaeae Iesus, quod est initium signorum, quae fecit Iesus postea. Et manifestavit gloriam suam, idest potentiam qua gloriosus est; Ps. c. XXIII, 10: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Et crediderunt in eum discipuli eius. Sed quomodo crediderunt? Iam enim discipuli erant, et ante crediderant. Sed dicendum est, quod aliquid dicitur esse aliquando non secundum quod nunc est, sed secundum quod futurum est; sicut dicitur quod Paulus apostolus natus est Tharso Ciliciae: non quod ibi sit natus apostolus, sed quod futurus apostolus, ibi natus fuit; ita dicitur hic et crediderunt in eum discipuli eius, scilicet qui erant discipuli eius. Vel dicendum, quod ante crediderunt ei sicut bono viro, iusta et recta praedicanti; sed modo crediderunt in eum tamquam in Deum et cetera.


Lectio 2

[87436] Super Io., cap. 2 l. 2 Supra Evangelista posuit signum quod fecit Christus pertinens ad virtutem immutativam naturae, ad discipulorum confirmationem; hic consequenter agit de signo resurrectionis ad eamdem virtutem pertinente, quod proposuit Christus ad turbarum conversionem. Circa hoc ergo miraculum duo facit Evangelista. Primo ponit miraculi proponendi occasionem; secundo ipsius miraculi praenuntiationem, ibi responderunt ergo Iudaei et cetera. Circa primum duo facit. Primo describit locum; secundo narrat factum, quod fuit occasio miraculi proponendi, ibi et invenit in templo vendentes oves et boves. Locus autem in quo hoc fuit, est Ierosolyma: et ideo Evangelista gradatim ostendit quo ordine Ierusalem dominus venerit. Primo ergo ostendit quomodo in Capharnaum descendit; secundo vero quomodo Ierosolymam ascendit, ibi et prope erat Pascha. Circa primum tria facit. Primo assignat locum quo descendit; secundo, describit societatem quam habuit; tertio innuit moram quam protraxit. Locus quidem quo descendit est Capharnaum; et ideo dicit post hoc, scilicet miraculum de vino, descendit Capharnaum. Videtur, quantum ad historiam pertinet, huic dicto contrariari quod dicitur Matth. IV, v. 12 s., scilicet quod dominus descenderit Capharnaum post incarcerationem Ioannis. Hoc autem quod hic refert Evangelista, totum factum est ante incarcerationem Ioannis. Respondeo dicendum, quod ad huius quaestionis intelligentiam sciendum est, quod sicut ex ecclesiastica historia habetur, reliqui Evangelistae, scilicet Matthaeus, Marcus et Lucas narrationem evangelicam inceperunt ab eo tempore quo Ioannes fuit inclusus in carcere. Unde statim Matth. IV, 12, post Baptismum, et ieiunium, et tentationem eius, texere incepit suam narrationem ante incarcerationem Ioannis, dicens: cum audivisset Iesus quod traditus esset Ioannes etc., et similiter Marcus; unde dicit: postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam et cetera. Ioannes vero Evangelista qui supervixit aliis, cum trium Evangelistarum ad ipsum notitia pervenisset, dictorum fidem et veritatem probavit; tamen, quia vidit aliqua deesse, illa scilicet quae primo praedicationis suae tempore, ante Ioannis incarcerationem, dominus gesserat, ideo ad preces fidelium ipse Evangelium suum altius inchoans, ea quae praeterierant, priora, ante traditionem Ioannis, domini gesta conscripsit, scilicet a primo anno quo baptizatus est; ut in eius Evangelii serie apparet. Secundum hoc ergo Evangelistae non dissonant; sed quia dominus bis Capharnaum descendit, semel ante incarcerationem Ioannis, de quo agitur hic, et semel post incarcerationem eius, de quo agitur Matth. IV, 13 et Lc. IV, 31. Capharnaum autem interpretatur villa pulcherrima, et significat mundum istum, qui habet decorem ex ordine et dispositione divinae sapientiae; Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum est. Descendit ergo dominus in Capharnaum, idest mundum istum, cum matre, et fratribus, et discipulis. Nam in caelis dominus patrem habet sine matre, in terris matrem sine patre; et ideo signanter matrem solum nominat. In caelis etiam fratres non habet; sed est ipse unigenitus, qui est in sinu patris: supra I, 18. In terris vero est primogenitus in multis fratribus, ut dicitur Rom. VIII, v. 29. In terris habet discipulos quos doceat mysteria divinitatis, quae ante hominibus ignota fuerant, quia, ut dicitur Hebr. I, 2, novissime diebus istis locutus est nobis in filio et cetera. Vel Capharnaum interpretatur ager consolationis: per quod signatur omnis homo qui fructum bonum facit; Gen. XXVII, 27: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Et talis homo dicitur ager consolationis, quia dominus consolatur, et gaudet de profectu eius; Is. LXII, 5: gaudebit dominus super te etc., quia de eius bono Angeli gaudent; Lc. XV, v. 10: gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Dicit ipse, et mater. Societas eius fuit primo matris; unde dicit et mater eius, quia enim ad nuptias venerat, et fuerat miraculi procuratrix, reducebat eam dominus Nazareth, quae erat villa in Galilaea, in qua Capharnaum metropolis erat. Secundo fuit fratrum; unde dicit et fratres eius et cetera. Ubi cavendi sunt duo errores, scilicet Elvidii dicentis, quod beata virgo post Christum alios filios habuit, et hos dicit fratres domini, quod est haereticum: quia fides nostra tenet, quod mater Christi sicut fuit virgo ante partum, ita et in partu, et post partum virgo permansit. Item error quorumdam dicentium, Ioseph ex alia coniuge filios genuisse, et hos vocari fratres domini, quod Ecclesia non tenet. Et ideo Hieronymus eos improbat: nam dominus in cruce pendens virginem matrem virgini discipulo custodiendam dimisit. Cum ergo Ioseph fuerit specialis custos virginis et etiam salvatoris in pueritia, credibile est eum virginem fuisse. Et ideo sane intelligentes, fratres domini dicimus consanguineos virginis matris, in quocumque gradu, vel etiam Ioseph, qui putabatur pater; et hoc quidem secundum consuetudinem Scripturae, quae communiter consanguineos fratres appellat. Unde Gen. XIII, v. 8: ne quaeso sit iurgium inter me et te: fratres enim sumus, dicit Abraham ad Lot; cum tamen esset nepos eius. Et attende, quod separatim nominat fratres et discipulos: quia non omnes consanguinei Christi, eius discipuli erant. Unde infra VII, 5 dicitur: nondum credebant in eum fratres eius. Tertio socii eius fuerunt discipuli sui: unde dicit et discipuli eius. Sed ex hoc insurgit quaestio, qui fuerint eius discipuli. Videtur enim, secundum Matthaeum, quod primi qui conversi sunt ad Christum, fuerint Petrus et Andreas, Ioannes et Iacobus; sed hi vocati sunt a Christo post incarcerationem Ioannis, ut patet Matth. IV, v. 18 ss. non videtur ergo quod descenderint cum Christo in Capharnaum, ut hic habetur, cum hoc fuerit ante Ioannis incarcerationem. Sed ad hoc duplex est responsio. Una, secundum Augustinum, de consensu Evangelistarum, quod Matthaeus non servat ordinem historiae, sed illud quod praetermiserat recapitulans, ea narrat post Ioannis incarcerationem quae ante facta fuerant. Unde sine ulla temporis consequentis differentia dixit: ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres etc., non addens post hoc vel in diebus illis. Alia est, secundum eumdem, quod discipuli domini, in Evangelio dicuntur non solum illi duodecim quos elegit dominus, et apostolos nominavit, ut habetur Lc. VI, 13, sed etiam omnes qui in eum credentes, eius magisterio ad regnum caelorum erudiebantur. Potuit ergo esse quod quamvis illi duodecim nondum eum secuti fuissent, nihilominus tamen aliqui alii qui sibi adhaeserunt, hic eius discipuli nominentur. Sed prima responsio melior est. Moram autem contraxit ibi parvam; unde dicit et ibi manserunt non multis diebus. Huius ratio est, quia cives Capharnaum non se exhibuerunt devotos ad suscipiendum doctrinam Christi, quia erant valde corrupti; unde et Matth. XI, 23 dominus eos obiurgat, quod nec ad virtutes in eis factas, nec ad doctrinam Christi poenitentiam egerunt, dicens: et tu, Capharnaum, numquid ad caelum exaltaberis? Usque in Infernum descendes: quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Et tamen quamquam mali essent, descendit illuc, ut deduceret matrem ad cuius consolationem et honorem ibidem aliquamdiu moratur. Mystice autem signatur per hoc quod aliqui multis sermonibus Christi immorari non possunt, sed pauca ad eorum illuminationem de multis sufficiunt, propter intellectus eorum imbecillitatem. Unde apud tales Christus paucis documentis immoratur ut Origenes dixit; secundum illud infra XVI, v. 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo. Consequenter cum dicit et prope erat Pascha, manifestat locum quo ascendit. Et circa hoc duo facit. Primo innuit occasionem ascensus; secundo ponit ascensum, ibi et ascendit Iesus. Occasio autem ascensus fuit Pascha Iudaeorum. Ex. XXIII, 17 praecipitur quod ter in anno omne masculinum praesentetur coram domino, et inter illos terminos unus erat Pascha Iudaeorum. Quia ergo dominus venit ut doceret omnes humilitatis et perfectionis exemplum, voluit legem, quamdiu statum habuit, observare: non enim venit legem solvere, sed adimplere, ut ipse dicit Matth. V, v. 17. Ex quo, quia Pascha Iudaeorum imminebat, Ierusalem ascendit. Nos ergo ad eius exemplum deberemus sollicite divina praecepta servare. Si enim ipse Dei filius decreta legis a se datae implebat, celebrans solemnitates; quanto studio bonorum operum deberemus nos eas et praevenire, et celebrare? Notandum est, quod in Evangelio Ioannis in tribus locis fit mentio de Pascha, scilicet hic, et infra VI, 4, ubi fecit miraculum de panibus, ubi dicitur: erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum; et infra c. XIII, 1, ubi dicitur: ante diem festum Paschae. Unde secundum hoc Evangelium, habemus quod post miraculum de vino Christus praedicavit duobus annis, et quantum est a diebus Baptismi usque ad Pascha; nam hoc quod fecit hic, fuit prope Pascha, ut hic dicitur, et postea, revoluto anno, prope aliud Pascha fecit miraculum de panibus, et tunc Ioannes fuit decollatus. Unde Ioannes circa Pascha decollatus fuit; quia, ut dicitur Matth. c. XIV, 13, statim post decollationem Ioannis, Christus secessit in desertum, et ibi fecit miraculum de panibus: quod quidem miraculum fuit factum prope Pascha, ut dicitur infra VI. Sed tamen festum huius decollationis celebratur eo die quo caput eius inventum est. Postea, in alio Paschate, passus est Christus. Secundum opinionem ergo illorum qui dicunt, quod miraculum factum in nuptiis, et ea quae hic dicuntur, eodem anno gesta sunt quo baptizatus est Christus, a Baptismo Christi usque ad eius passionem fuerunt duo anni et dimidius: et ideo, secundum eos, Evangelista dicit prope erat Pascha Iudaeorum, ut ostendat quod ante paucos dies fuerat baptizatus. Sed Ecclesia tenet contrarium. Credimus enim quod eodem die quo dominus baptizatus est, revoluto anno, factum fuerit miraculum de vino; et postea revoluto anno, prope Pascha, Ioannes fuerit decollatus; et quod ab isto Paschate circa quod Ioannes fuit decollatus, fuerit unus annus usque ad Pascha in quo Christus passus est. Unde oportet aliud Pascha a Baptismo Christi usque ad miraculum de vino intermedium esse, de quo nullus Evangelista facit mentionem: et sic, secundum quod Ecclesia tenet, Christus tribus annis et dimidio praedicavit. Ait autem Iudaeorum, non quod alterius nationis homines Pascha celebrarent, sed duplici de causa. Una quia quando aliqui festum aliquod sancte et pure celebrant, dicitur illud domino celebrare; cum vero nec pure, nec sancte celebrant, non domino, sed sibi solemnizant; Is. I, 14: Kalendas vestras, et festivitates vestras odivit anima mea; quasi dicat: quia vobis, et non mihi celebratis, non placent mihi; Zach. VII, 5: cum ieiunaretis, numquid ieiunium ieiunastis mihi? Quasi dicat, non, sed vobis. Quia ergo isti Iudaei depravati erant, et eorum Pascha indebite celebrabant, ideo Evangelista non dicit: prope erat Pascha domini, sed Iudaeorum. Vel hoc dicit ad differentiam nostri Paschae: nam Pascha Iudaeorum erat figurale, utpote immolatione agni figuralis celebratum; sed nostrum Pascha verum est, in quo recolimus veram passionem agni immaculati; I Corint. V, 7: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ascensus fuit in Ierusalem; et ideo dicit et ascendit Iesus Ierosolymam. Ubi nota, secundum ordinem historiae, Iesum bis circa festum Paschae Ierosolymam ascendisse, et expulisse de templo ementes et vendentes. Semel quidem ante incarcerationem Ioannis, quod hic Evangelista commemorat, alia vice, imminente Paschate, et tempore passionis, quod narrat Matthaeus. Nam frequenter dominus similia facta operatus est, sicut patet de duplici illuminatione caecorum: una Matth. IX, 28, et alia Mc. c. X, 46 ss. Et similiter bis eiecit ementes et vendentes de templo. Mystice autem ascendit Ierosolymam, quae interpretatur visio pacis, et significat aeternam beatitudinem: in quam ascendit, et suos transduxit. Sed non vacat a mysterio, quod in Capharnaum descendit, et postmodum Ierosolymam ascendit. Nisi enim descendisset primum, non competisset ei ascendere: quia, ut dicitur Eph. IV, 10, qui descendit, ipse est et qui ascendit. Non facit autem mentionem de discipulis in ascensu ad Ierosolymam: quia discipulorum ascensus est ex ascensu Christi; infra III, 13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis. Consequenter cum dicit et invenit in templo vendentes oves et boves etc. narrat Evangelista factum quod movit Christum ad signum resurrectionis proponendum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat Iudaeorum vitium; secundo innuit Christi remedium, ibi et cum fecisset quasi flagellum etc.; tertio subdit prophetiae oraculum, ibi recordati vero sunt discipuli et cetera. Circa primum sciendum, quod Diabolus insidiatur his quae Dei sunt, et ea nititur corrumpere. Inter cetera autem quibus sancta corrumpit, praecipuum est vitium avaritiae; unde dicitur Is. LVI, 11: pastores eius nescierunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt: unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Quod quidem ab antiquis temporibus Diabolus fecit. Nam sacerdotes veteris testamenti, qui instituti erant ut divinis vacarent, avaritiae studebant. Praeceptum autem erat a Deo in lege, quod in certis solemnitatibus domino immolarent aliqua animalia; ad quod quidem praeceptum implendum de prope venientes ad templum, secum animalia ducebant, illi autem qui a remotis veniebant, non valebant animalia ducere de domibus suis. Quia ergo oblationes huiusmodi cedebant in utilitatem sacerdotum, ne deessent animalia de remotis venientibus ad offerendum, providerunt ipsi sacerdotes ut animalia in templo venderentur; et ideo faciebant ea in templo, idest in atrio templi, exponi ad vendendum. Et hoc est quod dicit et invenit dominus in templo vendentes oves, et boves, et columbas et cetera. Ubi primo facit mentionem de duobus animalibus terrestribus, quae secundum legem domino offerri poterant, scilicet de bove et ove. Tertium vero animal terrestre, quod offerebatur capra scilicet, annumeratur cum ove: similiter etiam turtur annumeratur cum columba. Et quia contingebat aliquando aliquos ad templum venire, qui nec animalia secum ducebant, nec pecuniam, unde emere non valebant; ideo sacerdotes aliam avaritiae artem adinvenerant, ut scilicet in templo constituerent nummularios et campsores, qui praedictis non habentibus pecuniam mutuarent. Et licet usuram inde non reciperent, quia hoc erat in lege prohibitum, loco tamen eius quaedam collibia, idest parva munuscula et vilia recipiebant. Et haec ipsa in utilitatem sacerdotum cedebant; et hoc est quod dicit et nummularios sedentes scilicet in templo, paratos ad pecuniam mutuandam. Sed hoc quidem mystice tripliciter intelligi potest. Primo enim per vendentes et ementes significantur illi qui ecclesiasticas res vendunt, vel emunt: nam bona ecclesiastica spiritualia, et eis annexa, significantur per oves, et boves, et columbas. Ipsa consecrata quidem, et confirmata sunt ex doctrinis apostolorum et doctorum, qui significantur per boves; Prov. XIV, 4: ubi plurimae sunt segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Item ex sanguine martyrum, qui significantur per oves. Unde in persona eorum dicitur in Ps. XLIII, et Rom. VIII, 36: aestimati sumus ut oves occisionis. Item dona spiritus sancti, quae significantur per columbas: quia, ut dicitur supra I, 32, spiritus sanctus in specie columbae apparuit. Omnia ergo haec vendunt, scilicet doctrinam apostolorum, sanguinem martyrum et dona spiritus sancti, quicumque bona ecclesiastica spiritualia, et eis annexa vendere praesumunt. Secundo, contingit aliquos praelatos, seu Ecclesiarum praepositos, etsi non manifeste per simoniam, occulte tamen per negligentiam boves, et oves, et columbas vendere, tunc scilicet quando tantum inhiant temporalibus lucris, et occupantur in eis, et negligunt spiritualem salutem subditorum: nam per hoc vendunt oves, et boves, et columbas, idest tria genera hominum eis subditorum. Scilicet praedicatores et operatores, qui significantur per boves; Is. XXXII, 20: beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Quia praelati debent ordinare boves, idest doctores et sapientes cum asinis, idest rudibus et simplicibus. Vendunt etiam activos, et ministeriis vacantes, qui significantur per oves, infra X, 27: oves meae vocem meam audiunt etc.; II Reg. ult., 17: isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vendunt et contemplantes, qui significantur per columbas; Ps. LIV, 7: quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo? Tertio per templum Dei potest intelligi spiritualis anima, ut dicitur I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Tunc ergo homo vendit in templo oves, et boves, et columbas, quando in anima bestiales motus retinet, pro quibus homo vendit se Diabolo. Nam per boves, qui agriculturae deserviunt, significantur terrena desideria; per ovem, quae est animal stultum, significatur hominis stoliditas; per columbas vero hominis instabilitas: quae quidem Deus de cordibus hominum expellit. Et ideo statim ponitur domini remedium, cum dicit et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo: ubi dominus apposuit remedium et operis, et verbi, ut doceret eos qui curam habent Ecclesiae, subditos facto et verbo debere corrigere. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ponitur remedium quod adhibuit facto; secundo remedium quod adhibuit verbo, ibi et his qui vendebant columbas dixit et cetera. Circa primum tria facit. Primo eiecit homines; secundo oves et boves; tertio effudit pecuniam. Eiecit quidem homines flagello, et hoc est quod dicit et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, quod quidem non potuit fieri nisi virtute divina; nam, et Origenes dicit, quod divina potestas Iesu poterat cum volebat accensam iracundiam hominum suffocare, sicut sedare mentium turbines; Ps. XXXII, v. 10: dominus dissipat cogitationes hominum. Facit autem flagellum de funiculis, quia, ut dicit Augustinus, de peccatis nostris sumit materiam, unde nos puniat: ipsa enim protelatio peccatorum, secundum quod peccata peccatis adduntur, funiculi dicuntur; Prov. V, v. 22: funibus peccatorum suorum constringitur; Is. V, 18: vae qui trahitis iniquitatem in funiculis et cetera. Sicut ergo eiecit de templo negotiatores, ita nummulariorum aes effudit, et mensas subvertit. Attende, quod si ista, quae videbantur aliquo modo licita, quasi ad cultum Dei ordinata, de templo eiecit, quanto magis si invenisset aliqua illicita? Ideo autem eos eiecit, quia sacerdotes in hoc non intendebant honorem Dei, sed utilitatem propriam. Unde dicitur Ez. XLIV, 8: posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. Ostendit autem dominus zelum ad ea quae sunt legis, ut ex hoc ipso confutaret pontifices et sacerdotes, qui erant ei de lege calumniam illaturi. Per hoc etiam quod huiusmodi eiecit de templo, dedit intelligere quod appropinquabat tempus quo sacrificia legis cessare debebant, et verus Dei cultus ad gentes transferri; Matth. c. XXI, 43: auferetur a vobis regnum et cetera. Similiter etiam ut ostenderet eorum damnationem qui spiritualia vendunt; Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditione. Consequenter cum dicit et his qui columbas vendebant, dixit etc., ponit remedium quod adhibuit verbo. Ubi notandum est, quod simoniaci primo quidem fugandi sunt de Ecclesia. Sed quia adhuc dum vivunt, per liberum arbitrium possunt se convertere, et adiuti a Deo ad statum gratiae redire, non sunt desperandi. Si vero non convertuntur, tunc quidem non fugantur, sed ligantur ab illis, quibus dicitur, Matth. XXII, 13: ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores. Et ideo dominus hoc attendens, primo quidem admonet; secundo rationem admonitionis inducit, ibi et nolite facere et cetera. Monet quidem venditores columbarum eos increpando, quia per eos signantur illi qui vendunt dona spiritus sancti, scilicet simoniaci. Rationem huius inducit, cum dicit: et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Attende autem, quod Matth. XXI, 13 dicit: nolite facere domum meam speluncam latronum, hic vero dicit: domum negotiationis, quod dominus ideo fecit ut, sicut bonus medicus, primo a levioribus incipiens, postea dura proponeret. Hoc enim quod hic factum dicitur, primo factum fuit: unde in ipso principio, non latrones, sed negotiatores eos vocat. Sed quia ex eorum duritia adhuc a tali negotiatione non cessabant, ideo dominus alia vice eos expellens de quo agitur in Mc. c. IX, 15 ss. durius eos increpat, vocans latrocinium quod primo vocaverat negotiationem. Dicit autem domum patris mei, ad excludendum errorem Manichaei, qui dicebat, quod Deus veteris testamenti non fuerat pater Christi, sed Deus novi. Sed si hoc verum esset, cum templum fuisset domus veteris testamenti, non utique Christus dixisset templum domum patris sui. Sed quare non sunt turbati Iudaei de hoc quod hic vocat Deum patrem suum, sicut dicitur infra V, 18, quod propter hoc eum persequerentur? Ad quod dicendum est, quod Deus est pater aliquorum per adoptionem, puta iustorum, et hoc non erat novum apud Iudaeos; Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Sed per naturam solius Christi est, Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, scilicet verus et naturalis; et hoc inauditum erat apud eos. Et ideo quia Christus se verum Dei filium dicebat, Iudaei persequebantur ipsum; infra V, 18: propter hoc persequebantur Iudaei Christum, quia non solum solvebat sabbatum; sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Cum autem hic Deum vocat patrem, dicebant de eo quod esset per adoptionem. Quod autem domus Dei non debeat fieri domus negotiationis, habetur Zach. c. ult., 21: non erit ultra mercator in domo domini exercituum in die illo. Et in Ps. LXX, v. 16 secundum aliam litteram: quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias domini. Consequenter cum dicit recordati sunt vero discipuli eius etc. ponit prophetiae oraculum, quod quidem scriptum est in Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae comedit me. Ubi sciendum, quod zelus proprie dicit quamdam intensionem amoris, qua intense diligens, nihil sustinet quod amori suo repugnet. Et inde est quod viri diligentes intense uxores, nec in eis sustinentes aliorum consortium, utpote amori eorum contrarium, zelotypi dicuntur. Ille igitur proprie zelum Dei habet qui nihil patienter sustinere potest contra honorem Dei, quem maxime diligit; III Reg. c. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino exercituum et cetera. Nos autem debemus diligere domum domini, secundum illud Ps. XXV, 8: domine, dilexi decorem domus tuae. Et intantum debemus diligere quod zelus eius nos comedat: dum si quid contrarium fieri videbimus, studeamus etiam quantumcumque cari nostri sint qui hoc facient, removere, nec timeamus propter hoc aliqua mala perpeti. Unde dicitur in Glossa: bonus zelus est fervor animi, quo quis mortis abiecto timore, pro defensione veritatis accenditur. Eo comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit; et si nequit, tolerat, et gemit.


Lectio 3

[87437] Super Io., cap. 2 l. 3 Posita occasione signi exhibendi, hic consequenter Evangelista manifestat signum exhibendum: et primo ponit signum quod exhibetur; secundo ponit fructum factorum signorum, qui sequitur, ibi cum autem esset Ierosolymis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur signi postulatio; secundo signi exhibitio, ibi respondit Iesus, et dixit eis: solvite templum hoc etc.; tertio signi exhibiti intellectus, seu conceptio, ibi dixerunt ergo ei: quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et cetera. Signum autem postulatur a Iudaeis; et hoc est quod dixit responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Ubi sciendum est, quod in eiectione negotiatorum de templo per Iesum, duo considerari poterant in Christo: rectitudo et zelus, quae pertinent ad virtutem; et potestas, seu auctoritas. Sed de virtute et zelo Christi, quibus praedicta fecerat, non oportebat peti signum a Christo; cum unicuique liceat operari secundum virtutem. De auctoritate tamen eius, qua eos de templo expellit, signum ab eo quaeri poterat; cum hoc non cuilibet liceret facere, sed auctoritatem habenti. Praetermisso igitur Iudaei zelo et virtute, signum petunt de eius auctoritate; et ideo dicunt quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Idest, quare cum tanta potestate et auctoritate nos expellis? Non videtur hoc esse tui officii. Simile dicunt, Matth. XXI, 23: in qua potestate haec facis? et cetera. Signum autem quaerunt: quia familiare erat Iudaeis, signum quaerere, utpote per ea ad legem vocati; Deut. ult., 10. Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis. Et, I Cor. c. I, 22, Iudaei signa quaerunt. Ideo David in persona Iudaeorum conqueritur, dicens, Ps. LXXIII, 9: signa nostra non vidimus. Quaerebant autem signum, non ut crederent, sed quasi desperantes, quod signum ostendere non posset, et sic eum reprimerent et impedirent. Quia ergo prave quaerebant, non dedit eis signum apertum, sed occultum in figura, scilicet signum de resurrectione. Unde dicit respondit Iesus, et dixit eis etc. in quo ponitur signi postulati exhibitio. Ideo autem dat eis signum resurrectionis futurum, quia in hoc maxime virtus divinitatis eius ostenditur. Non enim puri hominis est ut se excitaret a mortuis; sed solum Christus, qui fuit inter mortuos liber, hoc virtute suae divinitatis fecit. Simile etiam signum ostendit eis. Matth. XII, 39: generatio prava, et adultera signum quaerit; sed signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. Et licet utrobique dederit signum occultum et figurale; illud tamen manifestius, istud vero obscurius fuit. Notandum autem, quod ante incarnationem dedit Deus signum futurae incarnationis, Is. VII, 14: ipse dominus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium etc.; similiter et ante resurrectionem dedit signum de resurrectione futura: quia istis duobus maxime virtus divinitatis commendatur in Christo. Nihil enim mirabilius fieri potuit quam quod Deus factus est homo, et quod humanitas in Christo, post eius resurrectionem, immortalitatis divinae particeps effecta est; Rom. VI, 9: Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur (...) quod enim vivit, vivit Deo, idest ad similitudinem Dei. Sed attendenda sunt verba signi dati. Nam Christus corpus suum templum dicit: cuius ratio est, quia templum dicitur in quo Deus inhabitat etc. secundum illud Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Et inde est quod anima sancta, quam Deus inhabitat, dicitur templum Dei; I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quia ergo in corpore Christi divinitas inhabitat, ideo corpus Christi est templum Dei, non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus; Col. II, 9: in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et in nobis quidem habitat Deus secundum gratiam, scilicet secundum actum intellectus et voluntatis, qui non est actus corporis, sed animae tantum; sed in Christo habitat secundum unionem in persona: quae quidem unio non solum ipsam animam, sed et corpus includit; et ideo ipsum corpus Christi est templum Dei. Ex hoc autem Nestorius, sui erroris occasionem sumens, dicit verbum Dei unitum humanae naturae secundum inhabitationem tantum; ex quo sequitur quod alia sit persona Dei, alia hominis in Christo. Et ideo dicendum est, quod inhabitatio Dei in Christo refertur ad naturam, quia alia est divina natura, alia humana in Christo; sed non ad personam, quae est eadem in Christo Dei et hominis, scilicet persona verbi, ut dictum est supra. Hoc igitur supposito, circa hoc signum dominus duo facit. Primo quidem praenuntiat suam mortem futuram; secundo vero resurrectionem. Mortem quidem praenuntiat cum dicit solvite templum hoc. Christus enim mortuus fuit, et ab aliis occisus, Matth. XVII, v. 22: et occident eum, eo tamen volente: quia, ut dicitur Is. LIII, 7, oblatus est quia ipse voluit. Et ideo dicit solvite templum hoc, idest corpus meum. Et non dicit, solvetur, ne intelligas eum seipsum occidisse; sed dicit solvite, quod non est imperantis, sed praenuntiantis, et permittentis. Praenuntiantis quidem, ut sit sensus solvite templum hoc, idest, solvetis; permittentis vero, ut sit sensus solvite templum hoc, idest, facite de corpore meo quod vultis, illud vobis expono, sicut dicit Iudae, infra XIII, 27: quod facis, fac citius: non quidem imperans ei, sed eum eius arbitrio derelinquens. Dicit autem solvite, quia mors Christi est solutio corporis eius, aliter tamen quam aliorum hominum. Nam corpora aliorum hominum solvuntur per mortem usque ad incinerationem carnis, et pulverationem: qualis quidem solutio non fuit in Christo; quia, ut dicitur in Ps. XV, 10, non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Fuit ibi tamen solutio per mortem, quia anima separata est a corpore, ut forma a materia, et quia sanguis separatus est a corpore, et quia corpus eius perforatum est clavis et lancea. Resurrectionem autem praenuntiat cum dicit et in tribus diebus excitabo illud, scilicet corpus; idest a mortuis suscitabo. Non autem dicit excitabitur, nec excitabit illud pater, sed ego excitabo: ut ostendat se propria virtute a mortuis resurgere. Nec tamen negamus quin pater eum a mortuis suscitaverit, quia, ut dicitur Rom. c. VIII, 11, qui suscitavit Iesum a mortuis. Et in Ps. XL, 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Sic ergo Deus pater Christum suscitavit a mortuis, et Christus propria virtute resurrexit; Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exurrexi, quia dominus suscepit me. Nec est in hoc contrarietas, quia eadem est virtus utriusque: unde quaecumque pater facit, haec similiter, et filius facit: infra V, 19. Nam si pater eum suscitavit, et filius; II Cor. ult., 4: nam si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Dicit autem et in tribus diebus et non post tres dies, quia non diebus tribus completis in monumento permansit; sed, sicut Augustinus dicit, est synecdochica locutio, in qua ponitur pars pro toto. Origenes autem huius locutionis mysticam rationem assignat, dicens: corpus Christi verum est templum Dei, quod quidem corpus figurat corpus mysticum, idest Ecclesiam; I Cor. XII, 27: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et sicut in corpore Christi habitat divinitas per gratiam unionis, ita et in Ecclesia per gratiam adoptionis. Et quamvis corpus istud mystice dissolvi videatur adversitatibus tribulationum, quibus affligitur, tamen suscitatur in tribus diebus, scilicet in die legis naturae, et in die legis scriptae, et in die legis gratiae; quia, etsi in his diebus, quantum ad aliquos corpus dissolvatur, quantum ad aliquos tamen vivit. Et ideo dicit in tribus diebus, quia huius resurrectio spiritualis in tribus diebus perficitur. Sed post tres dies perfecte resuscitabimur, non solum quantum ad primam resurrectionem, sed etiam quantum ad secundam; Apoc. XX, v. 6: beatus qui habet partem in resurrectione secunda. Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei etc. ponitur signi exhibiti intellectus, et primo quidem ponitur intellectus falsus, conceptus a Iudaeis; secundo vero intellectus verus, conceptus ab apostolis, ibi ille autem dicebat de templo corporis sui. Falsus autem intellectus Iudaeorum erat quia credebant quod Christus diceret hoc de templo materiali, in quo tunc erat; et ideo secundum hunc intellectum, respondent de templo materiali, et dicunt quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, scilicet materiale, in quo sumus, et in tribus diebus excitabis illud? Sed contra hoc est obiectio litteralis. Nam templum in Ierusalem per Salomonem fuit aedificatum, et ut habetur III Reg. c. VI, 1 s. a Salomone fuit consummatum septem annis, quid est ergo quod hic dicit quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc? Respondeo. Dicendum, secundum quosdam, quod hoc non est intelligendum de prima aedificatione templi, quae completa est a Salomone septem annis: nam templum quod Salomon aedificaverat, destructum fuit a Nabuchodonosor, sed intelligendum est de reaedificatione facta sub Zorobabel, postquam reversi fuerunt a captivitate, sicut legitur in libro Esdrae quae quidem multis impugnantibus undique inimicis, intantum impedita et dilata fuit, quod non potuit consummari templum usque ad quadragesimum sextum annum. Vel dicendum, secundum Origenem, quod intelligitur de templo Salomonis: quod quidem dicitur aedificatum quadraginta et sex annorum tempore, ut numeretur tempus ab eo die quo David mentionem fecit de aedificatione templi, consulens super hoc Nathan prophetam, ut habetur II Reg. VII, 2 s., usque ad consummationem perfectam per Salomonem: nam ex illo die David incepit praeparare materiam et necessaria ad aedificationem templi. Et si diligenter dictum tempus consideretur, ascendit ad numerum quadraginta sex annorum. Quamvis autem Iudaei intentionem suam referrent ad templum materiale, tamen, secundum Augustinum, potest referri ad templum corporis Christi: quia, sicut ipse dicit in Lib. LXXXIII quaest., conceptio et formatio humani corporis perficitur quadraginta quinque diebus hoc modo. Primis enim sex diebus corporis humani conceptio, quasi lactis habet similitudinem; novem vero diebus sequentibus convertitur in sanguinem; duodecim inde diebus solidatur in carnem; sed decem et octo reliquis diebus formatur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum. Isto ergo numero sex, novem, duodecim et octodecim in unum coacto, exurgit numerus quadraginta et quinque, cui addito uno propter sacramentum unitatis, sunt quadraginta sex. Sed ex hoc insurgit quaestio: quia huius processus formationis non videtur habere locum in corpore Christi, quia in ipso instanti conceptionis formatum fuit et animatum. Sed dicendum, quod licet in corporis Christi formatione sit aliquid singulare, quia in ipso instanti corpus Christi fuit perfectum quantum ad omnia lineamenta membrorum, non tamen quantum ad debitam corporis quantitatem; et ideo in utero virginis tamdiu permansit quousque ad quantitatem debitam perveniret. Accipiamus autem dictum numerum suprapositum, scilicet senarium, qui primus erat et quadraginta sex, qui erat ultimus; et ducamus unum in alterum: ex eis surgunt ducenta septuaginta sex. Dividendo ergo tot dies in menses, dando cuilibet mensi triginta dies sunt novem menses et sex dies. Recte ergo quadraginta et sex annis templum dicitur aedificatum esse, quod significabat corpus Christi, ut insinuet, quod tot anni fuerunt in fabricatione templi quot fuerunt dies in perfectione corporis Christi: nam ab octavo Kal. Aprilis in quo Christus fuit conceptus, et (ut creditur) passus, usque ad octavum Kal. Ianuarii sunt tot dies, scilicet ducenti septuaginta sex, quod numerus surgit ex senario ducto in quadraginta et sex. Ex hoc etiam numero Augustinus (ut patet per Glossam) aliud intelligit mystice. Dicit enim, quod ex litteris nominis Adam multiplicatis, secundum numerum quem more Graecorum ipsae litterae important, surgit numerus quadraginta et sex. Nam a in Graeco secundum numerum importat unum, cum sit prima littera in alphabeto; d vero secundum ordinem importat quatuor. Addito ergo uno quod importat a, et quadraginta quod importat m, habemus quadraginta et sex. In quo significatur quod corpus Christi assumptum est de corpore Adam. Item secundum Graecos ex primis litteris acceptis ex nominibus quatuor partium mundi componitur hoc nomen Adam: scilicet anathole, quod est oriens; disis quod est occidens; Arctos, quod est Septemtrio; mesembria, quod est meridies: in quo significatur quod Christus ex Adam carnem assumpsit, ut congreget electos suos a quatuor partibus mundi; Matth. XXIV, 31: congregabit electos suos a quatuor ventis. Consequenter cum dicit ille autem dicebat de templo corporis sui, ponitur intellectus signi verus, conceptus a discipulis, et primo ponitur ipsorum intellectus; secundo vero unde apostoli hoc conceperunt, ibi cum ergo surrexit et cetera. Dicit ergo: Iudaei hoc dixerunt ignorantes, sed Christus non sic intelligebat, immo intelligebat de templo corporis sui; et hoc est quod dicit ille autem dicebat de templo corporis sui. Qua autem ratione corpus Christi dicatur templum, dictum est supra. Et ex hoc Apollinaris occasionem erroris sumens, dixit, quod caro Christi esset materia inanimata, quia templum est res inanimata. Sed in hoc decipitur: quia cum dicitur quod corpus Christi est templum, est metaphorica locutio, in qua quidem locutione non attenditur similitudo quantum ad omnia, sed quantum ad aliquid, scilicet quantum ad inhabitationem, quod quidem refertur ad naturam, ut dictum est supra. Praeterea hoc manifeste apparet per auctoritatem sacrae Scripturae, cum dicit ipse Christus: potestatem habeo ponendi animam meam. Unde autem apostoli hunc verum intellectum conceperunt, ostendit consequenter Evangelista, cum subdit cum ergo surrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius et cetera. Nam ante resurrectionem difficile erat hoc intelligere: primo quia per hoc ostendebatur quod in corpore Christi erat vera divinitas, alias non potuisset dici templum; et hoc tunc temporis intelligere, humanam capacitatem excedebat. Secundo quia in hoc facit mentionem de passione et resurrectione, cum dicit excitabo illud, quod nullus discipulorum adhuc audierat. Unde quando Christus resurrectionem et passionem suam expressit apostolis, Petrus hoc audiens, scandalizatus est, dicens: absit a te, domine (Matth. XVI, 22). Sed post resurrectionem, quando iam plene cognoverant Christum esse Deum, per ea quae circa passionem et resurrectionem ostenderat, et quando sacramentum resurrectionis ipsius didicerant tunc recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo, et tunc crediderunt Scripturae, scilicet prophetarum; Oseae VI, 3: vivificabit nos post duos dies, et tertia die suscitabit nos; Ionae II, 1: erat Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Et inde est quod in ipsa die resurrectionis aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Et sermoni eius, quem dixit Iesus, huic scilicet, solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Analogice autem per hoc datur nobis intelligi, secundum Origenem, quod in ultima resurrectione naturae, erimus Christi discipuli, quando in magna resurrectione totum corpus Iesu, idest Ecclesia eius, certificabitur de his quae nunc per fidem aenigmatice cognoscimus; et tunc recipiemus fidei complementum, videndo per speciem quod nunc per speculum intuemur. Consequenter cum dicit cum autem esset Ierosolymis, ponit fructum consecutum ex signis, scilicet conversionem aliquorum credentium: et circa hoc tria facit. Primo proponit ipsos credentes, propter miracula; secundo ostendit quomodo Christus se habuit ad eos, ibi ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis; tertio rationem assignat ad hoc, ibi eo quod ipse nosset omnes. Fructus autem qui provenit ex signis Iesu magnus est, quia multi crediderunt, et conversi sunt ad eum; et hoc est quod dicit cum autem esset Ierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, idest in eum, videntes signa quae faciebat. Nota autem, quod dupliciter aliqui crediderunt. Quidam namque propter miracula visa, quidam vero propter occultorum revelationem et prophetiam. Sed commendabiliores sunt qui propter doctrinam credunt, quia sunt magis spirituales, quam qui propter signa, qui sunt grossiores et magis sensibiles. Isti autem qui conversi sunt, sensibiles ostenduntur per hoc quod non propter doctrinam, sicut discipuli, sed videntes signa quae faciebat, crediderunt in nomine eius. I Cor. XIV, v. 22: prophetiae datae sunt fidelibus et cetera. Sed quaeritur hic quaenam signa viderunt facta a Iesu, cum nullum legamus eum tunc signum fecisse in Ierusalem. Ad hoc potest dupliciter responderi, secundum Origenem. Uno modo quod multa signa facta sint a Iesu ibi tunc temporis, quae hic non habentur; nam Evangelistae scienter multa praetermiserunt de miraculis Christi, cum tot fecerit quod non possent de facili scribi; infra ult., 25: multa quidem alia signa fecit Iesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. Et hoc signanter Evangelista ostendit cum dicit videntes signa quae faciebat, quae iam praetermissa sunt, quia non fuit intentio Evangelistarum omnia signa Iesu conscribere, sed tot quot necessaria erant ad Ecclesiam fidelium instruendam. Alio modo, quia inter miracula potest maximum signum reputari, quod cum flagello facto ex funibus, hominum multitudinem Iesus de templo solus eiecerit. Qualiter autem ad credentes se habuit, ostendit dicens ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, scilicet qui crediderant in eum. Sed quid est hoc quod homines credunt Deo, et ipse Iesus non credebat se eis? Numquid potuissent eum occidere, ipso nolente? Sed dicet aliquis, quod ideo non credebat se eis, quia sciebat eos ficte credere. Sed si hoc verum esset, non utique diceret Evangelista, quod multi crediderant in nomine eius, et tamen non credebat se eis. Et ratio est, secundum Chrysostomum, quia isti crediderunt in eum, sed imperfecte, quia nondum poterant attingere ad perfecta mysteria Christi, et ideo non credebat se eis, idest, secreta sua mysteria eis nondum revelabat: nam et ipsis apostolis multa non revelavit; infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo; I Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et ideo notanter Evangelista, ut ostendat eos imperfecte credere, non dicit, quod credebant in eum, quia nondum credebant eius divinitatem; sed dicit in nomine eius: illud quod de eo, nomine tenus dicebatur, scilicet quod iustus, vel huiusmodi. Vel, secundum Augustinum, isti gerunt in Ecclesia typum catechumenorum, qui etsi credant in nomine Christi, Iesus tamen non credit se illis, quia Ecclesia non dat eis corpus Christi: quod quidem corpus, sicut nullus sacerdos conficere potest nisi in sacerdotem consecratus, ita nullus sumere debet nisi baptizatus. Ratio autem huius quod non credebat se eis, ostenditur ex perfecta Christi cognitione; unde dicit eo quod ipse nosset omnes. Licet autem homo ignorans debeat de quolibet praesumere bonum; tamen postquam veritas innotescit de aliquibus, debet se homo habere ad eos secundum eorum conditionem. Et quia Christum nihil latebat eorum quae sunt in homine, cum sciret eos imperfecte credere, non credebat se eis. Describitur autem cognitio Christi universalis, quia non solum familiares, sed etiam alios extraneos cognoscebat, et ideo dicit eo quod ipse nosset omnes, et hoc per potentiam divinitatis; Eccli. XXIII, 28: oculi domini multo plus lucidiores sunt super solem. Nam homo, etsi cognoscat alios, non tamen certam cognitionem de eis potest habere, quia non videt nisi ea quae apparent; et ideo opus est ei testimonio aliorum. Christus autem certissime cognoscit, quia intuetur cor: et ideo non erat ei opus ut quis testimonium perhiberet de homine; immo ipse testis est, Iob XVI, 20: ecce in caelo est testis meus. Perfecta, quia non solum quantum ad exteriora, sed etiam quantum ad interiora sua cognitio se extendit; et ideo dicit ipse enim sciebat quid esset in homine, idest occulta cordis. Prov. XV, 11: Infernus, et perditio coram domino.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264