CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Ioannis lectura
prooemium

Thomas de Aquino a Beato Angelico depictus

Textum Taurini 1952 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




Prooemium

[87413] Super Io., pr. 1 Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra maiestate eius, et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Is. VI, 1. Verba proposita sunt contemplantis, et si capiantur quasi ex ore Ioannis Evangelistae prolata, satis pertinent ad declarationem huius Evangelii. Ut enim dicit Augustinus in libro de consensu Evangelist., caeteri Evangelistae informant nos in eorum Evangeliis quantum ad vitam activam; sed Ioannes in suo Evangelio informat nos etiam quantum ad vitam contemplativam. In verbis autem propositis describitur contemplatio Ioannis tripliciter, secundum quod dominum Iesum est tripliciter contemplatus. Describitur autem alta, ampla et perfecta. Alta quidem, quia vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; ampla quidem, quia plena est omnis terra maiestate eius; perfecta, quia ea quae sub ipso erant replebant templum. Circa primum sciendum quod altitudo et sublimitas contemplationis consistit maxime in contemplatione et cognitione Dei; Is. XL, 26: levate in excelso oculos vestros, et videte quis fecit haec. Tunc ergo homo oculos contemplationis in excelso elevat, quando videt et contemplatur ipsum rerum omnium creatorem. Quia ergo Ioannes transcendit quicquid creatum est, scilicet ipsos montes, ipsos caelos, ipsos Angelos, et pervenit ad ipsum creatorem omnium, ut dicit Augustinus, manifestum est, quod contemplatio sua altissima fuit; et ideo vidi dominum. Et quia, sicut ipse Ioannes dicit: haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, scilicet Christi, et locutus est de eo, ideo dominus sedens super solium excelsum et elevatum, Christus est. In hac autem contemplatione Ioannis circa verbum incarnatum quadruplex altitudo designatur. Auctoritatis, unde dicit vidi dominum, aeternitatis, cum dicit sedentem, dignitatis, seu nobilitatis naturae, unde dicit super solium excelsum, et incomprehensibilis veritatis, cum dicit et elevatum. Istis enim quatuor modis antiqui philosophi ad Dei cognitionem pervenerunt. Quidam enim per auctoritatem Dei in ipsius cognitionem pervenerunt; et haec est via efficacissima. Videmus enim ea quae sunt in rebus naturalibus, propter finem agere, et consequi utiles et certos fines; et cum intellectu careant, se ipsa dirigere non possunt, nisi ab aliquo dirigente per intellectum dirigantur et moveantur. Et hinc est quod ipse motus rerum naturalium in finem certum, indicat esse aliquid altius, quo naturales res diriguntur in finem et gubernantur. Et ideo cum totus cursus naturae ordinate in finem procedat et dirigatur, de necessitate oportet nos ponere aliquid altius, quod dirigat ista et sicut dominus gubernet: et hic est Deus. Et haec gubernandi auctoritas in verbo Dei demonstratur, cum dicit dominum; unde in Ps. LXXXVIII, 10 dicitur: tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum eius tu mitigas; quasi dicat: tu es dominus et universa gubernas. Hanc cognitionem manifestat Ioannes se habere de verbo, cum dicit: in propria venit, scilicet in mundum; quia totus mundus est suus proprius. Alii vero venerunt in cognitionem Dei ex eius aeternitate. Viderunt enim quod quicquid est in rebus, est mutabile; et quanto aliquid est nobilius in gradibus rerum, tanto minus habet de mutabilitate: puta, inferiora corpora sunt secundum substantiam et secundum locum mutabilia; corpora vero caelestia, quae nobiliora sunt, secundum substantiam immutabilia sunt; secundum autem locum tantum moventur. Secundum hoc ergo evidenter colligi potest, quod primum principium omnium rerum, et supremum et nobilius, sit immobile et aeternum. Et hanc aeternitatem verbi propheta insinuat, cum dicit sedentem, idest absque omni mutabilitate et aeternitate praesidentem; Ps. c. XLIV, 7: sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; Hebr. ult., 8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Hanc aeternitatem Ioannes ostendit dicens: in principio erat verbum. Quidam autem venerunt in cognitionem Dei ex dignitate ipsius Dei: et isti fuerunt Platonici. Consideraverunt enim quod omne illud quod est secundum participationem, reducitur ad aliquid quod sit illud per suam essentiam, sicut ad primum et ad summum; sicut omnia ignita per participationem reducuntur ad ignem, qui est per essentiam suam talis. Cum ergo omnia quae sunt, participent esse, et sint per participationem entia, necesse est esse aliquid in cacumine omnium rerum, quod sit ipsum esse per suam essentiam, idest quod sua essentia sit suum esse: et hoc est Deus, qui est sufficientissima, et dignissima, et perfectissima causa totius esse, a quo omnia quae sunt, participant esse. Et huius dignitas ostenditur, cum dicitur super solium excelsum, quod, secundum Dionysium, ad divinam naturam refertur; Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus. Hanc dignitatem ostendit nobis Ioannes, cum dicit: et Deus erat verbum, quasi: verbum erat Deus, ut ly verbum ponatur ex parte suppositi, et Deus ex parte appositi. Quidam autem venerunt in cognitionem Dei ex incomprehensibilitate veritatis. Omnis enim veritas quam intellectus noster capere potest, finita est; quia secundum Augustinum, omne quod scitur, scientis comprehensione finitur, et si finitur, est determinatum et particularizatum; et ideo necesse est primam et summam veritatem, quae superat omnem intellectum, incomprehensibilem et infinitam esse: et hoc est Deus. Unde in Ps. VIII, 2 dicitur: elevata est magnificentia tua super caelos, idest super omnem intellectum creatum, angelicum et humanum. Et hoc ideo, quia, ut dicit apostolus, lucem habitat inaccessibilem, I Tim. ult. 16. Huius autem incomprehensibilitas veritatis ostenditur nobis, cum dicit et elevatum, scilicet super omnem cognitionem intellectus creati. Et hanc incomprehensibilitatem insinuat nobis Ioannes, cum dicit: Deum nemo vidit unquam. Sic ergo contemplatio Ioannis alta fuit et quantum ad auctoritatem, et quantum ad aeternitatem, et quantum ad dignitatem, et quantum ad verbi incomprehensibilitatem, quam nobis in suo Evangelio tradidit Ioannes. Fuit etiam ampla. Tunc enim contemplatio ampla est, quando in causa potest aliquis considerare omnes effectus ipsius causae; quando scilicet non solum essentiam causae, sed etiam virtutem eius, secundum quam se ad multa diffundit, cognoscit. De qua diffusione dicitur Eccli. XXV, 35: qui implet quasi Phison sapientiam, et quasi tigris in diebus novorum; Ps. LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis, quia divina sapientia altitudinem habet quantum ad cognitionem omnium rerum; Sap. IX, 9: ab initio est tecum sapientia quae novit opera tua. Quia ergo Ioannes Evangelista elevatus in contemplationem naturae divini verbi et essentiae est, cum dicit: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, statim virtutem ipsius verbi secundum quod diffundit se ad omnia, nobis insinuat, cum dicit: omnia per ipsum facta sunt. Ideo contemplatio sua ampla fuit. Et ideo in auctoritate praemissa, postquam dixerat propheta vidi dominum sedentem, subiungit de virtute eius et plena erat omnis terra maiestate eius, idest tota plenitudo rerum et universi est a maiestate eius, et virtute Dei, per quem omnia facta sunt, et cuius lumine omnes homines venientes in hunc mundum illuminantur; Ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius. Fuit etiam contemplatio eius perfecta. Tunc enim contemplatio perfecta est, quando contemplans perducitur et elevatur ad altitudinem rei contemplatae: si enim remaneret in infimis, quantumcumque alta ipse contemplaretur, non esset contemplatio perfecta. Ad hoc ergo quod sit perfecta, oportet quod ascendat et consequatur ipsum finem rei contemplatae, inhaerendo et assentiendo per affectum et intellectum veritati contemplatae. Iob XXXVII, 16: numquid nosti semitas nubium, idest contemplationes praedicantium, quod perfectae sint? Inquantum firmiter per affectum et intellectum inhaerent summae veritati contemplatae. Quia ergo Ioannes non solum docuit quomodo Christus Iesus, verbum Dei, est Deus super omnia elevatus et quomodo omnia per ipsum facta sunt, sed etiam quod per ipsum sanctificamur, et ei per gratiam quam nobis infundit, inhaeremus, dicit: de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Ideo apparet, quod sua contemplatio perfecta fuit. Et haec perfectio ostenditur, cum subdit et ea quae sub ipso erat, replebant templum. Nam, sicut dicitur I Cor. c. XI, 3, caput Christi Deus. Quae ergo sub Christo sunt, sacramenta sunt humanitatis, per quae fideles replentur plenitudine gratiae. Sic ergo ea quae sub ipso erant, replebant templum, idest fideles qui sunt templum Dei sanctum, sicut dicitur I Cor. III, 17 inquantum per ipsius sacramenta humanitatis, fideles Christi omnes de plenitudine gratiae ipsius accipiunt. Fuit ergo Ioannis contemplatio ampla, alta et perfecta. Sed notandum quod diversimode diversae scientiae istos tres modos contemplationis sortiuntur. Perfectionem namque contemplationis habet scientia moralis, quae est de ultimo fine; plenitudinem autem scientia naturalis, quae res a Deo procedentes considerat; altitudinem vero contemplationis inter scientias physicas habet metaphysica. Sed Evangelium Ioannis, quod divisim scientiae praedictae habent, totum simul continet, et ideo est perfectissimum. Sic ergo ex praemissis colligitur materia huius Evangelii; quia cum Evangelistae alii tractent principaliter mysteria humanitatis Christi, Ioannes specialiter et praecipue divinitatem Christi in Evangelio suo insinuat, ut supra dictum est: nec tamen praetermisit mysteria humanitatis; quod ideo factum est, quia postquam alii Evangelistae sua Evangelia scripserunt, insurrexerunt haereses circa divinitatem Christi, quae erant quod Christus erat purus homo, sicut Ebion et Cerinthus falso opinabantur. Et ideo Ioannes Evangelista, qui veritatem divinitatis verbi ab ipso fonte divini pectoris hauserat, ad preces fidelium, Evangelium istud scripsit, in quo doctrinam de Christi divinitate nobis tradidit, et omnes haereses confutavit. Patet ergo ordo istius Evangelii ex verbis praemissis. Primo enim insinuat nobis dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, in prima parte, cum dicit: in principio erat verbum. In secunda vero parte insinuat quomodo omnis terra plena est maiestate eius, cum dicit: omnia per ipsum facta sunt. In tertia parte manifestat quomodo ea quae sub ipso erant, replebant templum cum ipse dicit: verbum caro factum est. Patet etiam finis huius Evangelii, qui est ut fideles templum Dei efficiantur, et repleantur a maiestate Dei; unde et ipse Ioannes XX, 31: haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus filius Dei. Patet etiam materia huius Evangelii, quae est cognitio divinitas verbi. Patet ordo, patet et finis. Sequitur conditio auctoris, qui quidem describitur in praemissis quantum ad quatuor: quantum ad nomen, quantum ad virtutem, quantum ad figuram, et quantum ad privilegium. Quantum ad nomen, quia Ioannes, qui huius Evangelii auctor fuit, Ioannes autem interpretatur in quo est gratia, quia secreta divinitatis videre non possunt nisi qui gratiam Dei in se habent; unde I Cor. II, 11 dicitur: quae sunt Dei nemo cognovit, nisi spiritus Dei. Ioannes ergo vidit dominum sedentem, quantum ad virtutem, quia fuit virgo: talibus enim competit videre dominum; Matth. c. V, 8: beati mundo corde. Quantum ad figuram, quia Ioannes figuratur per aquilam. Et hoc quia cum alii tres Evangelistae circa ea quae Christus in carne est operatus, occupati, designentur per animalia, quae gradiuntur in terra, scilicet per hominem, vitulum et leonem; Ioannes vero, supra nebulam infirmitatis humanae sicut aquila volans, lucem incommutabilis veritatis altissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur, atque ipsam deitatem domini nostri Iesu Christi, qua patri aequalis est, intendens, eam in suo Evangelio, quantum inter omnes sufficere credidit, studuit praecipue commendare. Et de hoc volatu Ioannis dicitur Iob c. XXXIX, 27: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? Idest Ioannes; et infra: oculi eius de longe prospiciunt, quia scilicet ipsum verbum Dei in sinu patris oculo mentis intuetur. Quantum ad privilegium, quia inter caeteros discipulos domini Ioannes magis fuit dilectus a Christo: iste est enim discipulus ille quem diligebat Iesus, sicut ipsemet non exprimens nomen suum dixit; et ideo, quia amicis revelantur secreta, ut dicitur ibid. XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis, secreta sua huic discipulo specialiter dilecto specialiter commendavit. Unde Iob XXXVI, 32 dicitur: immanibus, idest superbis, abscondit lucem, Christus scilicet divinitatis suae veritatem, et annuntiat de ea amico suo, scilicet Ioanni, quod possessio eius sit etc., quia ipse est, qui lucem verbi incarnati excellentius videns, ipsam nobis insinuat, dicens: erat lux vera et cetera. Patet ergo materia, ordo, finis et auctor huius Evangelii beati Ioannis, quod prae manibus habemus.

[87414] Super Io., pr. 2 In quo duo intendit Hieronymus exprimere, scilicet auctorem Evangelii, et ostendere quod ei scribere hoc Evangelium competebat. Dividitur ergo in duas partes. Primo ergo describit Ioannem quantum ad vitam; secundo quantum ad mortem, ibi hic est Ioannes. Circa primum duo facit. Primo describit auctorem operis, quantum ad dona in vita sibi collata; secundo ex illis ostendit idoneitatem ad Evangelium conscribendum, ibi denique manifestans in Evangelio. Circa primum duo facit. Primo ostendit praeconia auctoris; secundo probat, ibi cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur in Evangelio. Describit enim auctorem quantum ad nomen, dicens hic est Ioannes, in quo gratia; I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Secundo quantum ad officium, cum dicit Evangelista; Is. XLI, 27: primus ad Sion dicet: ecce adsum, et Ierusalem Evangelistam dabo. Tertio quantum ad dignitatem, cum dicit ex discipulis domini; Is. LIV, 13: ponam universos filios tuos doctos a domino. Quarto quantum ad castitatis virtutem, cum dicit qui virgo. Quinto ab electione est electus a domino; infra XV, 16: non vos me elegistis. Sexto a modo vocationis, cum dicit, quod de nuptis vocavit, ab illis scilicet nuptiis ad quas est invitatus Iesus cum discipulis suis, ubi mutavit aquam in vinum. Sed contra est, quod dicitur Matth. c. VI, 21, quod vocatus est cum Iacobo fratre suo de navi, non autem de nuptiis. Ad quod dicendum est quod diversae fuerunt vocationes apostolorum. Primo enim vocati fuerunt ad familiaritatem Christi, sed ultimo vocati ad discipulatum, quando scilicet relictis omnibus, secuti sunt Iesum. Quod ergo Hieronymus dicit, intelligendum est de prima vocatione, qua Ioannes ad familiaritatem Christi de nuptiis est vocatus; quod vero Matthaeus dicit, intelligendum est de ultima vocatione, qua de navi vocavit cum Iacobo fratre suo, quando scilicet relictis omnibus, secutus est Christum.

[87415] Super Io., pr. 3 Consequenter cum dicit cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur, probat praeconium virginitatis Ioannis duplici signo. Primo, signo maioris dilectionis. Et quantum ad hoc dicit cui, scilicet Ioanni, in hoc, scilicet Evangelio, duplex testimonium virginitatis datur in Evangelio, idest ex verbis Evangelii, sive quae continentur in Evangelio, quod et prae caeteris discipulis a Deo dilectus dicitur; infra XXI, 24: hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scripsit haec. Causa autem huius specialis dilectionis fuit munditia, quae ad dilectionem provocat, ut dicitur Prov. XXII, 11: qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum, habebit amicum regem. Secundo probat idem signo commendationis matris, cum dicit: et huic, scilicet Ioanni, dominus, scilicet in cruce pendens, matrem commendavit, ut dicitur Io. XIX, 27, ut virgo, scilicet Ioannes, virginem matrem congrue servaret.

[87416] Super Io., pr. 4 Deinde cum dicit denique manifestans in Evangelio, etc. ostendit quod Ioanni competebat Evangelium scribere; et hoc quantum ad quatuor. Primo quantum ad principium Evangelii, quod incipit a verbo incorruptibili, de quo non nisi incorruptum tractare oportuit. Et quantum ad hoc dicit denique manifestans, scilicet Ioannes, in Evangelio, quod ipse erat incorruptibilis verbi opus inchoans, solus verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Secundum quantum ad miraculorum exordium. Incipit enim miraculorum ordinem texere a miraculo quod Deus in nuptiis ostendit, quando scilicet aquam mutavit in vinum, ut patet Io. II, 1-11, in quibus vinum nuptiarum defecit, vino novo, scilicet virginitatis, restituto. Et quantum ad hoc dicit primum signum, id est miraculum, quod in nuptiis facit dominus, ponens, scilicet in principio aliorum miraculorum, ostendens quod ipse erat, scilicet virgo, ut legentibus demonstraret quod ubi dominus invitatus sit, deficere vinum nuptiarum, idest coniugii delectatio, debeat; et veteribus immutatis, idest antiqua aqua in novum vinum, nova omnia quae a Christo instituuntur, appareant; quia scilicet homines conversi ad Christum, debent exuere veterem et induere novum hominem, ut dicitur Col. c. III, 10, et Apoc. XXI, 5: dicit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Sed contra. Videtur per hoc quod dicit, quod ubi dominus invitatus est debeat deficere vinum nuptiarum, quod quicumque Deum amat, et diligit, debet cessare a coniugio: non ergo licet uxorem ducere. Respondeo dicendum quod homo invitatur a Deo dupliciter: quantum ad communem gratiam et sic non est necesse deficere vinum nuptiarum; et quantum ad speciale contemplationis fastigium: et sic oportet deficere vinum nuptiarum. Cuius rationem apostolus assignat I Cor. VII, 34: quia mulier, quae nupta est, cogitat quomodo placeat viro, et ideo oportet quod ab actu contemplationis impediatur, quae autem nupta non est, cogitat quomodo placeat Christo. Vel dicendum quod diligentibus Deum, et habentibus ipsum per gratiam, deficere debet vinum nuptiarum ab effectu vini, ut scilicet non inebrientur delectatione carnali, quae tanta posset esse, et cum tanta libidine exerceri, quod etiam in coniugatis esset peccatum mortale. Tertio quantum ad ordinem descriptionis libri. Nam post omnes alios libros sacrae Scripturae, hoc Evangelium est scriptum. Cum enim canonica Scriptura incipiat a libro Genesis et terminetur in Apocalypsim, Evangelium istud conscriptum fuit postquam Ioannes revocatus est a Pathmos insula Asiae, ubi ad preces episcoporum Asiae hoc scripsit Evangelium. Non tamen ordinatur ultimo, licet ultimo scripserit. Ex quo congruentia scribendi Evangelium ostenditur ut cui in principio canonis, idest sacrae Scripturae, ubi dicitur: in principio creavit Deus caelum et terram, incorruptibile principium praenotatur in Genesi ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, quantum ad ordinem librorum, non quantum ad ordinem Scripturae.

[87417] Super Io., pr. 5 Deinde cum dicit et hic est Ioannes, describitur auctorem: et circa hoc duo facit. Primo ponit praeconia suae laudis quantum ad mortem; secundo concludit ex his congruentiam ordinis huius Evangelii, ibi tamen post omnes Evangelium scripsit. Privilegium autem mortis admirabile et speciale est, quia nullum dolorem sensit in morte; et hoc Deo faciente, ut qui a corruptione carnis extitit penitus alienus, esset a dolore mortis extraneus.

[87418] Super Io., pr. 6 Congruentiam auctoris ad fidem ostendit, dicens tamen post omnes Evangelium scripsit. In libris sacrae Scripturae duplex ordo consideratur, unus scilicet temporis quo scripti fuerunt, et alius dispositionis, quo in Biblia ordinantur.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264