CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
a capite XI ad caput XIII
Reportatio vulgata

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 11
Lectio 1

[87966] Super Heb., cap. 11 l. 1 Supra apostolus multipliciter ostendit excellentiam Christi, praeferens ipsum Angelis, Moysi et Aaron, et monuit fideles debere coniungi ipsi Christo, quae coniunctio, quia praecipue et inchoative fit per fidem, Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ideo apostolus procedit ad commendationem fidei. Et circa hoc facit tria: primo enim describit fidem; secundo ponit exempla diversa de ipsa, ibi in hac enim; tertio hortatur ad ea quae sunt fidei, XII cap., ibi ideoque vos tantam. Cap., ibi ideoque vos tantam. Diffinitionem fidei ponit complete quidem, sed obscure. Unde sciendum est, quod volens perfecte diffinire virtutem aliquam, oportet quod tangat materiam eius propriam, circa quam est, et finem eius, quia habitus cognoscitur per actum et actus per obiectum. Et ideo oportet tangere actum et ordinem ad obiectum et finem. Sicut volens diffinire fortitudinem, oportet tangere propriam eius materiam circa quam est, scilicet timores et audacias, et finem, scilicet bonum reipublicae, ut dicatur quod fortitudo est virtus moderativa illorum, propter bonum reipublicae. Cum autem fides virtus theologica habeat idem pro obiecto et fine, scilicet Deum: primo ergo ponit ordinem et finem; secundo materiam propriam, ibi argumentum non apparentium. Sciendum vero est, quod actus fidei est credere, qui est actus intellectus determinati ad unum, ex imperio voluntatis. Unde credere est cum assensu aliquid cogitare, ut dicit Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum. Et ideo obiectum fidei et finis voluntatis oportet sibi correspondere. Veritas autem prima est obiectum fidei, in quo quidem consistit finis voluntatis, scilicet beatitudo, quae differenter est in via et in patria, quia in via veritas prima non est habita et per consequens nec visa, quia in his, quae sunt supra animam, idem est videre et habere, ut dicit Augustinus, LXXIII quaest., sed tantum est sperata. Rom. VIII, quaest., sed tantum est sperata. Rom. VIII, v. 25, 24: quod enim non videmus speramus. Quod enim videt quis, quid sperat? Ergo veritas prima non visa, sed sperata est finis voluntatis in via, et per consequens obiectum fidei, quia idem est sibi pro fine et obiecto. Finis autem ultimus simpliciter ipsius fidei in patria, quem intendimus ex fide, est beatitudo, quae in aperta visione Dei consistit. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et cetera. Et XX, 29: beati qui non viderunt et crediderunt. Huiusmodi autem est spes fidelium. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Finis ergo fidei in via est assecutio rei speratae, scilicet beatitudinis aeternae. Et ideo dicit sperandarum rerum. Sed quaeritur hic quare cum fides sit prior quam spes, diffinitur per ipsam: quia posterius debet diffiniri per prius, et non e converso. Respondeo. Dicendum est, quod ex iam dictis patet solutio, quia dictum est, quod idem est obiectum et finis fidei. Cum ergo assecutio rei speratae sit finis eius, oportet quod etiam sit obiectum ipsius. Dicebatur autem supra, quod omnis habitus debet diffiniri per ordinem actus ad obiectum. Verum autem et bonum etsi in se considerata convertantur quantum ad supposita, tamen inquantum differunt ratione, diverso ordine se habent ad invicem, quia et verum est quoddam bonum, et bonum est quoddam verum. Et similiter intellectus et voluntas, quae distinguuntur penes distinctionem veri et boni, habent inter se diversum ordinem. Inquantum enim intellectus apprehendit veritatem et quidquid in ipsa continetur, sic verum est quoddam bonum, et sic est bonum sub vero. Sed inquantum voluntas movet, sic verum est sub bono. In ordine ergo cognoscendi, intellectus est prior, sed in ordine movendi voluntas est prior. Quia ergo intellectus movetur ad actum fidei ex imperio voluntatis, ut dictum est, in ordine movendi voluntas est prior. Ideo non diffinitur prius per posterius, quia, ut dictum est, in diffinitione fidei oportet ponere ordinem actus ad obiectum, quod idem est quod finis. Finis autem et bonum idem sunt, ut habetur II physicorum. In ordine autem ad bonum voluntas, cuius est spes sicut subiecti, est prior. Quare autem non dicit diligendarum, sed sperandarum? Ratio est, quia charitas est praesentium et absentium. Quia ergo finis non habitus, est obiectum fidei, ideo dicit sperandarum rerum. Nec obstat, quod res speranda est obiectum spei. Quia oportet, quod fides sicut ad finem ordinetur ad obiectum illarum virtutum quibus perficitur voluntas, cum fides pertineat ad intellectum secundum quod imperatur a voluntate. Sed cum fides sit una, quia ab unitate obiecti dicitur habitus unus, quare non dicitur rei sperandae, sed rerum sperandarum? Respondeo. Dicendum est, quod beatitudo, quae in se essentialiter est una, quia consistit in Dei visione, quae in se est una, est principium et radix ex qua multa bona derivantur, quae sub ipsa continentur: sicut dotes corporis, societas sanctorum, et multa alia. Ut ergo ostendat omnia ista pertinere ad fidem, loquitur in plurali. Illud autem, quod dicitur, substantia, potest multipliciter exponi. Uno modo causaliter, et tunc habet duplicem sensum. Unum quod est substantia, id est, faciens in nobis substare res sperandas, quod facit duobus modis. Uno modo quasi merendo. Ex hoc enim, quod captivat et submittit intellectum suum his quae sunt fidei, meretur quod aliquando perveniat ad videndum hoc quod sperat. Visio enim est merces fidei. Alio modo quasi per suam proprietatem praesentialiter faciat, quod id quod creditur futurum in re, aliquo modo iam habeatur dummodo credat in Deum. Alio modo exponi potest substantia essentialiter, quasi fides sit substantia, id est, essentia rerum sperandarum. Unde in Graeco habetur hypostasis rerum sperandarum. Essentia enim beatitudinis nihil aliud est, quam visio Dei. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et cetera. Unde de Trinit. cap. X, dicit Augustinus: haec contemplatio promittitur nobis actionum omnium finis, et cetera. Ipsa ergo plena visio Dei est essentia beatitudinis. Hoc autem videmus in scientiis liberalibus, quod si quis aliquam velit addiscere, oportet eum primo accipere principia ipsius, quae oportet credere cum sibi traduntur a magistro. Oportet enim credere eum qui discit, ut habetur I Poster. Et in illis principiis quodammodo continetur tota scientia, sicut conclusiones in praemissis, et effectus in causa. Qui ergo habet principia illius scientiae, habet substantiam eius, puta geometriae. Et si geometria esset essentia beatitudinis, qui haberet principia geometriae, haberet quodammodo substantiam beatitudinis. Fides autem nostra est, ut credamus quod beati videbunt et fruentur Deo. Et ideo si volumus ad hoc pervenire, oportet ut credamus principia istius cognitionis. Et haec sunt articuli fidei qui continent totam summam huius scientiae, quia beatos nos facit visio Dei trini et unius. Et hic est unus articulus. Unde hoc credimus, et ideo dicit substantia rerum sperandarum. I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; quasi dicat: tunc erimus beati quando videbimus facie ad faciem illud quod nunc videmus in speculo et in aenigmate. In his ergo verbis ostenditur ordo actus fidei ad finem, quia fides ordinatur ad res sperandas quasi quoddam inchoativum, in quo totum quasi essentialiter continetur, sicut conclusiones in principiis. Consequenter cum dicit argumentum non apparentium, tangit actum fidei circa propriam eius materiam. Actus autem proprius fidei, etsi sit in ordine ad voluntatem, ut dictum est, tamen est in intellectu sicut in subiecto, quia obiectum eius est verum, quod proprie pertinet ad intellectum. In actibus autem intellectus differentia est. Quidam enim sunt habitus intellectus, qui important omnimodam certitudinem ad completam visionem eius quod intelligitur, sicut patet de intellectu, qui est habitus primorum principiorum, quia, qui intelligit quod omne totum est maius sua parte, videt hoc, et est certus. Hoc etiam facit habitus scientiae, et sic talis habitus intellectus et scientia, faciunt certitudinem et visionem. Quaedam vero alia sunt, quae neutrum faciunt, scilicet dubitatio et opinio. Fides vero tenet medium inter ista, quia dictum est quod fides facit assensum in intellectu, quod potest esse dupliciter. Uno modo quia intellectus movetur ad assentiendum ex evidentia obiecti, quod est per se cognoscibile, sicut in habitu principiorum, vel cognitum per aliud quod est per se cognoscibile, sicut patet in scientia astronomiae. Alio modo assentit alicui non propter evidentiam obiecti a quo non movetur sufficienter; unde non est certus, sed vel dubitat, scilicet quando non plus habet rationem ad unam partem, quam ad aliam, vel opinatur, si habet quidem rationem ad unam partem, non omnino quietantem ipsum, sed cum formidine ad oppositum. Fides autem neutrum horum dicit simpliciter, quia nec cum primis est sibi evidens, nec cum duobus ultimis dubitat, sed determinatur ad alteram partem, cum quadam certitudine et firma adhaesione per quamdam electionem voluntariam. Hanc autem electionem facit divina auctoritas, per quam electionem determinatur intellectus, ut firmiter inhaereat his quae sunt fidei, et eis certissime assentiatur. Et ideo credere est cum assensu cognoscere. Propria ergo materia habitus fidei sunt non apparentia. Apparentia enim agnitionem habent, non autem fidem, ut dicit Gregorius. Actus autem fidei est certa adhaesio, quam vocat apostolus argumentum, accipiens causam pro effectu, quia argumentum facit fidem de re dubia. Est enim argumentum ratio rei dubiae faciens fidem ut dicit Boetius. Vel si sequamur etymologiam nominis qua dicitur argumentum, quasi arguens mentem, tunc accipit effectum pro causa, quia ex certitudine rei provenit, quod mens cogatur ad assentiendum. Unde argumentum dicitur non apparentium, id est, certa apprehensio eorum quae non videt. Quod si quis velit verba ista ad debitam formam reducere, posset dicere, quod fides est habitus mentis qua inchoatur vita aeterna in nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus. Ubi enim nos argumentum habemus, habet alia littera convictio quia per auctoritatem divinam convincitur intellectus ad assentiendum his quae non videt. Patet ergo quod apostolus complete diffinit fidem, licet obscure. Per istam enim diffinitionem distinguitur fides ab omnibus quae pertinent ad intellectum. Per hoc enim quod dicitur argumentum, distinguitur fides ab opinione, dubitatione et suspicione, quia per ista non habetur firma adhaesio intellectus ad aliquid. Per hoc autem quod dicitur non apparentium, distinguitur ab habitu principiorum et scientia. Et per hoc quod dicitur rerum sperandarum, distinguitur a fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitudinem. Nam per propriam diffinitionem unumquodque innotescit, et distinguitur a quolibet alio, sicut est hic. Unde et ad istam omnes aliae reducuntur. Sed videtur quod male dicat, non apparentium, quia, ut dicitur Io. XX, 28: Thomas vidit et credidit. Item credimus esse Deum unum, quod tamen demonstratur a philosophis. Respondeo. Dicendum est quod fides dupliciter accipitur. Uno modo proprie, et sic est non visorum et non scitorum, ut patet ex praedictis. Et propterea, quod non potest maior certitudo haberi de conclusione, quam de principio a quo elicitur, quia semper principia sunt notiora conclusionibus, ideo cum principia fidei non habeant evidentiam, nec per consequens conclusiones. Et ideo intellectus non assentitur conclusionibus tamquam scitis nec tamquam visis. Alio modo communiter, et sic excludit omnem certam cognitionem, et sic loquitur Augustinus in quaest. Evangelii, quod fides est de quibusdam quae videntur. Apostolus autem loquitur de prima. Et quidem de Thoma dicendum est, quod, sicut dicit Gregorius, aliud vidit, aliud credidit, quia vidit humanitatem, et credidit divinitatem. Ad istud de demonstratione, dicendum est quod nihil prohibet aliquid esse visum uni quod est creditum alteri, sicut patet in diversis statibus. Quod enim non est visum in via, videtur in patria. Unde quod ego credo, Angelus videt. Similiter quod est visum a prophetis, ut quod Deus est unus incorporeus, hoc est credendum ab idiotis, sicut idiota credit eclipsim, quam astrologus videt. Et de talibus est fides secundum quid tantum. Quaedam autem sunt, quae simpliciter excedunt statum praesentis viae, et de talibus est fides simpliciter.


Lectio 2

[87967] Super Heb., cap. 11 l. 2 Supra posuit descriptionem fidei, hic ostendit eam per exemplum. Et circa hoc facit duo. Primo enim in generali manifestat propositum suum; secundo in speciali, ibi fide intelligimus. Quantum ad primum sic continuatur: sic ergo describo et commendo fidem, nec hoc est de novo, in hac enim, scilicet fide, senes, id est sancti patres, testimonium consecuti sunt, id est, crediderunt, et per fidem instituti sunt. Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ps. CXV, 1: credidi propter quod locutus sum. Inter omnes autem patres veteris testamenti, illi duo specialiter, scilicet David et Abraham, habent testimonium fidei. Fide intelligimus, et cetera. In speciali declarat per exempla antiquorum. Et primo quantum ad id quod crediderunt et docuerunt; secundo quantum ad id quod fecerunt, ibi fide Abel; tertio quantum ad id quod passi sunt, ibi alii autem distenti sunt. Doctrina autem in veteri testamento duplex fuit. Una aperte posita; alia vero sub velamine figurarum et mysteriorum velata fuit. Prima de unitate Dei et creatione mundi; secunda de mysterio incarnationis et reparationis. Unde sicut ipsi in memoriam creationis colebant sabbata, ita nos in memoriam resurrectionis servamus dominicam. Quantum ergo ad doctrinam de mundi creatione, dicit fide intelligimus, et cetera. Quod potest dupliciter legi: uno modo, quod verbo Dei sit ablativi casus. Et est sensus: nos sicut antiqui, fide, id est per doctrinam fidei, scilicet veteris testamenti Gen. I, 3: dixit Deus: fiat, etc., Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, intelligimus saecula esse aptata, id est disposita, verbo Dei, id est, per imperium Dei. Hoc autem pertinet ad fidem, quod scilicet hoc intelligimus, quia cum fides sit de invisibilibus, etiam saecula facta sunt de invisibilibus, scilicet de materia prima, quae nuda et privata omni forma invisibilis est, et omni specie et dispositione carens. Ideo dicit ut ex invisibilibus visibilia fierent. Sed hoc est satis ruditer dictum, licet sit verum. Secundo modo, quod verbo sit dativi casus. Et tunc est sensus: intelligimus per fidem ut prius saecula essent aptata, id est, convenientia et correspondentia verbo, ut ex invisibilibus, et cetera. Propter quod sciendum est, quod verbum Dei est ipse conceptus Dei, quo seipsum et alia intelligit. Deus autem comparatur ad creaturam, sicut artifex ad opus suum. Hoc autem videmus quod artifex, illud quod producit extra, producit in similitudinem conceptus sui. Unde facit domum in materia ad similitudinem domus, quam in mente sua formavit; quod si domus extra conveniat domui praeconceptae, est opus debito modo ordinatum; si non, non. Quia vero tota creatura optime disposita est, utpote producta ab artifice, in quo non potest cadere error, vel aliquis defectus, ideo plenissime secundum modum suum convenit divino conceptui. Unde Boetius de consolatione: pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens, similique imagine formans. Ideo dicit intelligimus fide saecula, id est, totam universitatem creaturae, aptata, id est, convenienter respondentia, verbo, id est conceptui Dei, sicut artificiatum arti suae. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam suam, super omnia opera sua. Sequitur ut ex invisibilibus, et cetera. Sed quia apud antiquos communis animi conceptus erat, quod ex nihilo nihil fit, II physicorum, ideo quando videbant aliquod novum opus, dicebant quod esset factum ex aliquibus invisibilibus. Unde vel ponebant quodlibet esse in quolibet, sicut Empedocles et Anaxagoras: de quo nihil ad praesens; alii vero latitationem formarum, sicut ipse Anaxagoras; alii ab ideis, sicut Plato; alii ab intelligentia, sicut Avicenna. Unde secundum omnes istos visibilia facta sunt ex invisibilibus rationibus idealibus. Nos autem dicimus secundum modum praedictum, quod ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo Dei, per quod omnia facta sunt, res visibiles sunt productae. Quae rationes, et si realiter idem sunt, tamen per diversos respectus connotatos respectu creaturae differunt secundum rationem. Unde alia ratione conditus est homo, et alia equus, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII quaestionum. Quaestionum. Sic ergo saecula aptata sunt verbo Dei, ut ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo Dei, visibilia, id est omnis creatura, fierent. Omnia autem ista verba expresse sunt contra Manichaeos. Ipsi enim dicunt, quod non est curandum quid homo credat, sed tantum quid faciat. Sed apostolus principium omnis operis ponit fidem; unde dicit, quod est substantia, id est fundamentum. Sine fide ergo frustra sunt opera. Item dicunt, quod non est credendum nisi unde habetur ratio. Contra quod dicit non apparentium. Item damnant vetus testamentum, dicentes quod a malo principio, scilicet a Diabolo, conditum sit. Contra quod dicit, quod in hac fide testimonium consecuti sunt senes. Deinde cum dicit fide Abel, etc., ostendit quid patres antiqui fecerunt. Et primo hoc ostendit de patribus qui fuerunt ante diluvium; secundo de patribus, qui fuerunt ante legem, ibi fide qui vocatur Abraham; tertio de his, qui fuerunt sub lege, ibi fide Moyses. Ante diluvium fuerunt tres specialiter Deo accepti, scilicet Abel, Enoch, Noe. Primo ergo ponit fidem Abel; secundo fidem Enoch, ibi fide Enoch; tertio fidem Noe, ibi fide Noe. De Abel autem ostendit quid per fidem fecerit, et quid inde consecutus sit. Per fidem Abel obtulit sacrificium. Unde sicut confessio est testimonium fidei interioris, ita ex cultu exteriori in sacrificio commendatur fides eius. Et ex eo quod obtulit sacrificium electum, quia de primo genitis gregis et de adipibus eorum, ostenditur electa fides eius. Optimum enim sacrificium signum fuit electae fidei et probatae. Mal. I, v. 14: maledictus fraudulentus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile domino. De sacrificio autem Cain nulla fit mentio quantum ad excellentiam, sed solum, quod obtulit de fructibus terrae. Dicit ergo, quod Abel fide obtulit plurimam hostiam, non quantitate, sed pretiositate, quam Cain, id est, meliorem hostiam obtulit quam Cain, scilicet Deo, quia ad honorem Dei. Aliter enim non placuisset Deo. Glossa dicit fide plurima, sed hoc non habetur in Graeco, quia plurima est ibi accusativi casus; quod patet ex modo loquendi, qui est comparativus, nisi dicatur: fide plurima, id est, meliore et praestantiore quam Cain obtulisse, quia ut dictum est, sacrificium exterius signum fuit fidei interioris. Ex fide autem duo consequuntur, unum in vita, scilicet testimonium iustitiae. Unde dicit consecutus est testimonium esse iustus, scilicet per fidem. Matth. XXIII, 35: a sanguine Abel iusti, et cetera. Tamen non propter hoc testimonium Christi dicit ipsum consecutum fuisse testimonium iustitiae, quia non intendit hic introducere nisi auctoritates veteris testamenti, scilicet propter id quod dicitur Gen. IV, 4: respexit dominus ad Abel et ad munera eius; quia respectus domini est specialiter super iustos. Ps. XXXIII, 15: oculi domini super iustos. Et hoc, testimonium perhibente Deo muneribus eius. Quod forte fuit, quia igne caelesti incendebantur munera. Et hoc fuit respectus Dei. Prius tamen respexit ipsum offerentem, quam oblationem eius, quia ex bonitate offerentis acceptatur oblatio, quae non est sacramentalis, quia sacramentalem bonitatem non immutat malitia ministri: quantum autem ad offerentem, ut sibi prosit oblatio, requiritur bonitas in ipso. Aliud testimonium consecutus est post mortem. Unde dicit et per illam defunctus adhuc loquitur, quia, ut dicit Glossa, post mortem adhuc commendatur fides eius, quia datur nobis materia loquendi de ipso, ut de fide eius, et patientia, demus exempla ad exhortandum alios ad patientiam. Sed haec non est intentio apostoli, quia omnia, quae accepit hic sumit ex Scripturis. Unde intelligitur de eo quod dicitur Gen. IV, v. 10: vos sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Infra XII, 24: melius loquentem quam Abel. Hoc enim accepit per illam, id est, per meritum fidei, quod defunctus, id est, sanguis defuncti, clamet ad Deum et loquatur Deo. Deinde cum dicit fide Enoch, etc., commendat Enoch. Et primo ponit intentum suum; secundo probat, ibi et non inveniebatur. Non facit autem apostolus mentionem de operibus eius, quia Scriptura modicum loquitur de hoc, sed tantum ostendit quid ei fecerit Deus, quia fide, id est, per meritum fidei, translatus a conversatione huius vitae, in alia conservatur a morte. Unde dicit ne videret mortem. Gen. V, 24: non apparuit, quia tulit eum Deus. Et verum est, quod nondum est mortuus, sed tamen quandoque morietur, quia sententia, quam dominus primis parentibus peccantibus inflixit quocumque die comederis, etc., in omnes qui quocumque modo nascuntur ex Adam permanebit, sicut etiam in Christo. Ps. LXXXVIII, 49: quis est homo, qui vivet et non videbit mortem? Mors autem duorum dilata est, scilicet Enoch et Eliae. Et ratio est, quia doctrina veteris testamenti ordinatur ad promissa novi testamenti, in quo nobis spes vitae aeternae promittitur. Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Et ideo data sententia mortis voluit dominus ducere homines in spem vitae; quod fecit in patribus utriusque status, scilicet naturae, legis et gratiae. Unde in primo statu dedit spem evadendi necessitatem mortis, et hoc in Enoch; in lege, in Elia; in tempore gratiae, in Christo, per quem datur nobis effectus huius promissionis. Et ideo alii morientur, sed Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Sed duo primi morientur per Antichristum. Sic ergo translatus est ne videret mortem, non solum ut non sentiret mortem, et hoc in illa generatione. Deinde cum dicit et non inveniebatur, etc., probat quod hoc habuit per meritum fidei et primo probat quod translatus est; secundo quod hoc propter fidem habuit, ibi ante translationem enim. Et primum probat per auctoritatem Gen. V, 24, quam sub aliis verbis ponit, quia ibi dicitur non apparuit, quia tulit eum Deus, hic autem dicit et non inveniebatur, quia transtulit eum Deus. Et idem est sensus. Sap. IV, 10: placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Sicut enim conveniens fuit quod homo propter peccatum expelleretur de Paradiso, ita quod iustus introduceretur. Iste enim per Seth septimus ab Adam optimus fuit, sic Lamech per Cain septimus ab Adam pessimus fuit, utpote qui contra naturam primus introduxit bigamiam. Deinde cum dicit ante translationem, probat quod propter meritum fidei fuerat translatus, quia antequam transferretur, dicit de ipso Scriptura, quod ambulavit cum Deo, quod est consentire et placere Deo, propter hoc autem tulit eum Deus; sed sine fide impossibile est ambulare cum Deo, et Deo placere, ergo, et cetera. Totam istam rationem quantum ad praemissas ponit. Et primo maiorem, quia habuit testimonium ante translationem placuisse Deo, et ideo, transtulit eum Deus. Eccli. XLIV, 16: Enoch enim placuit Deo et translatus est in Paradisum, ut det gentibus sapientiam. Quod autem placuerit ostendit Scriptura, quae dicit quod ambulavit cum Deo. Mal. II, 6: in pace et aequitate ambulavit mecum. Ps. c, v. 6: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Minorem subdit, dicens sine fide autem impossibile est placere Deo. Eccli. c. I, 34 s.: bene placitum est illi fide. Rom. c. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem. Probat autem minorem cum dicit accedentem ad Deum oportet credere. Nullus enim potest Deo placere, nisi accedat ad ipsum. Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini. Sed nullus accedit ad Deum nisi per fidem, quia fides est lumen intellectus. Ergo nullus potest Deo placere nisi per fidem. Accedentem autem per fidem oportet credere domino. Sicut enim videmus in quolibet motu naturali, quod oportet quod mobile ex motu duo intendat ne motus sit frustra, scilicet aliquem certum terminum et certam causam, quare moveatur, prius autem est terminus, quam effectus motus consequatur, sic etiam in motu quo aliquis accedit ad Deum, terminus motus est ipse Deus. Unde dicit oportet credere accedentem, quia est. Quod dicit propter eius aeternitatem. Ex. III, 14: qui est, misit me. Secundo quod sciat, quod Deus habeat providentiam de rebus. Aliter enim nullus iret ad ipsum, si non speraret aliquam remunerationem ad ipso. Unde dicit et inquirentibus se remunerator sit. Is. XL, 10: ecce dominus veniet, ecce merces eius cum eo. Merces autem est illud quod homo quaerit in labore. Matth. XX, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Quae merces nihil est aliud quam Deus, quia nihil extra ipsum debet homo quaerere. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Deus enim nihil aliud dat nisi seipsum. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Thren. III, 24: pars mea dominus, dixit anima mea, et cetera. Et ideo dicit remunerator est inquirentibus eum. Non aliud. Ps. CIV, 4: quaerite dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper. Sed numquid duo haec sufficiunt ad salutem? Respondeo. Dicendum est quod post peccatum primi parentis, nemo potuit salvari a reatu culpae originalis, nisi per fidem mediatoris; sed ista fides diversificata est quantum ad modum credendi secundum diversitatem temporum et statuum. Nos autem quibus est tantum beneficium exhibitum, magis tenemur credere, quam illi qui fuerunt ante adventum Christi: tunc etiam aliqui magis explicite, sicut maiores, et illi quibus facta fuit aliquando revelatio specialis. Illi etiam, qui sub lege, magis explicite quam ante legem, quia data fuerunt eis aliqua sacramenta, quibus quasi per figuram repraesentabatur Christus; sed gentiles, qui fuerunt salvati, sufficiebat eis, quod crederent Deum esse remuneratorem, quae remuneratio non fit nisi per Christum. Unde implicite credebant in mediatorem. Contra autem illud quod dicit, quod oportet credere quod Deus est, instatur, quia dictum est supra, quod creditum non potest esse scitum, nec visum, Deum autem esse, est demonstratum. Respondeo. Dicendum est, quod de Deo potest multipliciter haberi notitia. Uno modo per Christum, inquantum scilicet est pater unigeniti et consubstantialis, et alia quae specialiter Christus de Deo patre et filio et spiritu sancto docuit, quantum ad unitatem essentiae, et Trinitatem personarum. Et hoc tantum est creditum, nec in veteri testamento fuit explicite creditum nisi a maioribus tantum. Secundo modo, quod solus Deus colendus est, et sic etiam erat creditum a Iudaeis. Tertio modo, quod est unus Deus, et hoc notum est etiam ipsis philosophis, et non cadit sub fide. Deinde cum dicit fide Noe, ostendit quid Noe fecit per fidem et quid inde consecutus est, ibi et iustitiae. De ipso autem narrat quinque, quae fecit. Primo quod dictis Dei credidit de futuro iudicio, quod tamen nondum videbatur. Unde dicit fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, supple: crediderat. Secundo ex fide timuit. Fides enim est principium timoris. Eccli. XXV, 16: timor Dei initium dilectionis eius, fidei autem initium agglutinandum est ei, scilicet timori. Et ideo dicit metuens, scilicet diluvium promissum, quod tamen non videbatur. Ergo fides est de invisibilibus. Tertio mandatum Dei implevit, faciendo arcam. Unde dicit aptavit arcam, id est, secundum dispositionem Dei convenientem fecit. Quarto a Deo salutem speravit. Unde dicit in salutem domus suae, id est, familiae suae, quia illi soli salvi facti sunt. I Pet. III, 20: pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quinto ex hoc quod propter fidem praedictam fecit, damnavit mundum, id est, mundanos damnabiles ostendit. Revelatio autem sibi de fabricanda arca, responsum fuit desiderio eius et iustitiae, quae est per fidem. Deinde cum dicit et iustitiae quae, ostendit quid per fidem consecutus est. Sicut enim post mortem alicuius aliquis succedit in haereditatem eius, sic etiam quia a principio mundi non totaliter defecerat iustitia in mundo, quia adhuc durabat mundus, sed in diluvio quasi totus periit mundus, ideo ipse Noe quasi haeres factus est propter fidem suam, vel iustitiae, quae habetur per fidem; vel sicut patres sui iustificati fuerunt per fidem, ita ipse factus haeres est iustitiae per fidem, scilicet imitator per fidem paternae iustitiae.


Lectio 3

[87968] Super Heb., cap. 11 l. 3 Supra posuit apostolus exemplum fidei in patribus, qui fuerunt ante diluvium, qui fuerunt communiter patres tam gentilium, quam Iudaeorum, hic specialiter descendit ad patres, qui fuerunt post diluvium, qui specialiter fuerunt patres Iudaeorum. Et primo ponit exemplum fidei Abrahae, qui fuit pater credentium. Unde et primus accepit signaculum fidei ante legem. Et primo ostendit quid fecerit Abraham; secundo quid fecerit Isaac; tertio quid fecerit Iacob; quarto quid fecerit Ioseph. Secundum, ibi fide de futuris; tertium, ibi fide Iacob; quartum, ibi fide Ioseph. Iterum prima in duas. Primo enim ponit quid fecerit quantum ad exteriorem et humanam cognitionem; secundo quid fecerit quantum ad Deum, ibi fide obtulit. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quid fecerit quantum ad habitationem; secundo quid fecerit quantum ad generationem, ibi fide et ipsa Sara; tertio quid fecerit quantum ad suam conversationem, ibi iuxta fidem. Item quantum ad habitationem duo ostendit primo quid fecerit quantum ad primam loci mutationem; secundo quantum ad alterius inhabitationem, ibi fide moratus. Ut autem ostendat exemplum suum de Abraham magnae auctoritatis esse, primo ponit celebritatem nominis eius, dicens: ille qui vocatur, scilicet a Deo. Gen. XVII, 5: vocaberis Abraham. Item vocatur ab hominibus. Eccli. XLIV, 20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Talis ergo a Deo vocatus et ab hominibus praedicatus, dignus est exemplo. Secundo ponit exemplum eius, dicens quia fide obedivit. Per fidem enim informamur ad obediendum Deo de invisibilibus. Rom. I, 5: ad obediendum fidei, et cetera. Exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, de quo Gen. XII, 1: egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi. Dominus autem terram illam debebat sibi dare in haereditatem. Gen. XIII, 15: omnem terram quam conspicis tibi dabo. Sed numquid non ipse cum patre suo Thare exierat de terra sua? Ergo non exivit ex praecepto domini, sed per patrem. Respondeo. Dicendum est, quod cum patre exiverat reversurus iterum, sed ex praecepto domini exiverat in Mesopotamiam Syriae, ubi mortuo patre intendebat remanere, sed ex mandato domini venit in terram Chanaan. Et numquid erat hoc mirabile, ut sic de hoc oporteret habere fidem, et credere Deo? Sic, quia exivit nesciens quo iret, id est, ut iret ad rem ignotam. Quod autem est ignotum, est invisibile. Per illam obedientiam Abrahae nobis designatur, quod debemus ab omni affectione carnali exire, si volumus haereditatem nostram habere. Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum et domum patris tui. Is. LXIV, v. 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti expectantibus te. Unde haereditas ista est nobis ignota. Deinde cum dicit fide demoratus est, etc., ostendit quid per fidem fecerit quantum ad inhabitationem. Et primo quid fecerit, ostendit; secundo subdit causam quare, ibi expectabat enim. Videmus enim, quod aliquando aliquis exiit de terra nativitatis suae, et vadit alibi, ut faciat mansionem suam perpetuam. Sic non fecit Abraham; sed sicut advena fuit in terra Chanaan, et sicut advena mortuus est in ipsa, quod patet quia non fecit ibi domum nec firmam mansionem, sed habitavit in casulis et tabernaculis, quae sunt habitacula mobilia. Unde semper fit mentio de tabernaculis quando loquitur de Abraham. Unde ex praecepto domini habitavit ibi ut advena. Act. VII, 5: non dedit illi in ea haereditatem nec passum pedis. Gen. XXI, 34: fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis. Quod quidem verum est quantum ad id quod dominus ei gratis donaturus esset, non quantum ad id quod emit. Unde dicit, quod fide demoratus est in terra repromissionis, quia fuit ei frequenter promissa, sicut patet Gen. XII usque ad XXI cap., tamquam in aliena, quod patet, quia cap., tamquam in aliena, quod patet, quia habitando in casulis, quae dicuntur a cadendo, et in tentoriis mobilibus, et quia animo non redeundi in patriam suam, etiam si plus vixisset, patet, quia cum Isaac et Iacob habitavit non quidem simul, sed successive, qui erant filii promissionis, quia ipsis facta est promissio, Gen. XVII, 2 et XXVIII, 3. Et dicit cohaeredibus repromissionis, in quo datur nobis intelligi, quod in mundo isto debemus conversari sicut alieni et advenae. I Cor. VII, 31: qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur. Infra ult.: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Deinde cum dicit expectabat enim, ostendit quare morabantur sicut advenae, quia scilicet non reputabant se aliquid habere super terram, sed quaerebant haereditatem, caelestem civitatem. Ps. CXXI, 2 s.: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Is. XXXIII, v. 20: oculi tui videbunt Ierusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam ultra transferri poterit. Non tabernaculum mobile. Et dicitur civitas primo propter civium unitatem, quae unitas est per pacem. Ps. CXLVII, v. 1: lauda, Ierusalem, dominum, etc., et sequitur: qui posuit fines tuos pacem. Is. c. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Io. XVII, 22: ut sint unum sicut et nos unum sumus. Secundo est ordinata, quod fit maxime propter iustitiam, et non ad malum faciendum. Ibi autem est perpetua iustitia. Ez. XLVIII, 35: nomen civitatis ex illa die: dominus ibidem. Tertio per se sufficiens ad omnia quae sunt necessaria. Quodcumque enim necessarium perfectissime ibi erit, quia ibi est status bonorum omnium aggregatione perfectus. Ps. CXXI, 3: Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Ista civitas habet fundamenta, in quo significat eius stabilitatem. Is. XXXIII, 20: tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Sunt autem fundamenta prima pars aedificii. Unde Angeli sunt eius civitatis fundamenta. Ps. LXXXVI, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Homines enim assumentur ad ordines Angelorum. Ecclesiae vero fundamenta sunt apostoli, Apoc. XXI, 14. Auctor autem huius civitatis est ipse Deus, non humanae artis sapientia. II Cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem a Deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ad cuiuslibet autem civitatis aedificationem duo requiruntur. Primum est auctoritas principis, qua mediante firmetur, quia dicitur conditor eius, a quo et ipsa nomen accipit, sicut a Romulo Roma. Et sic illius civitatis dicitur Deus conditor eius. Ps. XLVII, 9: in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum. Secundum est modus disponendi ipsam, qui commendat sapientiam artificis. Et sic Deus dicitur artifex eius, quia ordinata est secundum dispositionem et sapientiam Dei. Ps. XLVII, 1: magnus dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, et cetera. Debita enim dispositio operis commendat opificem. Nusquam autem ita relucet divina sapientia sicut ibi. Et ideo nimis laudabilis dicitur. Deinde cum dicit fide et ipsa Sara, ostendit quid ibi per fidem uxor eius consecuta est. Et circa hoc duo facit quia primo ostendit quid consecuta est ipsa; secundo quid consecutum est in filiis, ibi propter quod et ab uno. In uxore autem eius Sara duo defectus erant, propter quos omnino videbatur quasi impossibile ipsam posse concipere. Unde credere illa fuit magnae fidei. Unum erat, quia sterilis. Gen. XI, 30: erat autem Sara sterilis. Aliud, quia iam propter defectum aetatis non erat naturaliter apta ad generationem. Gen. XVIII, 11: desierant Sarae fieri muliebria. Item ipsa dicit ibidem: ego iam senui, et dominus meus vetulus est. Istos duos defectus tangit apostolus. Primum cum dicit Sara sterilis; secundum cum dicit et praeter tempus aetatis. Tamen, his non obstantibus, ipsa accepit virtutem in conceptione seminis fide, scilicet vel sua, vel Abrahae, quia etsi erat impossibile secundum naturam, quod nonagenaria de centenario conciperet, tamen uterque credidit Deo, cui nihil est difficile. Unde dicit, quod fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. Sed contra, quantum ad Abraham, et videtur, quod non credidit, quia Gen. XVII, 17, dicitur, quod risit dicens in corde suo: putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Iterum quantum ad Saram, Gen. XVIII, 12, dicitur, quod risit occulte, dicens: postquam ego consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Respondeo. Dicendum est, quod quantum ad Abraham, risus eius non fuit dubitationis sed admirationis. Unde, Rom. IV, 20 s., non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo plenissime, sciens quod quicquid promisit Deus, potens est et facere. Unde nec reprehenditur risus eius a Deo, qui corda omnium novit. Sara autem primo dubitavit in prima promissione; sed quando Angelus recurrit ad potentiam Dei, cum dixit: numquid Deo quicquam est difficile? Tunc credidit, et haec fuit quasi secunda promissio. Et ideo dicit, quod repromisit, quia in promittendo primo non credidit, sed in repromittendo. Sed sciendum est, quod omnes conceptus miraculosi, qui fuerunt in veteri testamento, fuerunt quasi figura illius maximi miraculi, quod fuit in Christi incarnatione. Oportuit enim nativitatem eius ex virgine per aliqua praefigurari, ad praeparandos animos ad credendum. Non tamen potuit praefigurari ex aequo, quia necessario figura deficit a figurato. Et ideo Scriptura partum virginis ostendit per partum sterilium, scilicet Sarae, Annae, et Elisabeth. Sed differentia est, quia Sara a Deo miraculose accepit virtutem concipiendi, sed tamen ex humano semine. Et ideo dicitur hic in conceptione seminis. Beata vero virgo sine semine. Unde in Sara virtus divina praeparavit materiam ad concipiendum tantum ex semine; sed in beata virgine etiam praeparavit illam purissimam materiam ex sanguine, et cum hoc fuit ibi virtus spiritus sancti loco seminis. Non enim ex virili semine, sed mystico spiramine factum est verbum Dei caro. Deinde cum dicit propter quod et ab uno, ostendit quid consecutum est in filiis ex virtute Dei, scilicet multiplicatio seminis. Ubi primo consideranda est radix huius multitudinis, quae fuit una, scilicet Abraham; unde dicit propter quod, scilicet meritum fidei, ab uno, scilicet Abraham. Is. LI, 2: unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. Secundo consideranda est conditio eius, quia iam emortuus. Unde dicit et hoc emortuo, quia iam vetulus erat, ut supra dictum est. Sed contra, quia mortua Sara multos filios genuit ex alia uxore, sicut patet Gen. XV, 1 ss. Ergo male dicit emortuo. Respondeo. Dicendum est, quod vetulus bene generat ex iuvencula, non autem ex vetula. Et sic erat in ipso mortua virtus generandi quantum ad Saram, non tamen ad alias. Vel dicendum est, quod intelligitur ab uno, scilicet utero Sarae, iam emortuo. Rom. IV, 19: et emortuam vulvam Sarae. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos. Tertio consideranda est differentia inter illos, qui ex Abraham processerunt. Sicut enim non omnes, ut dicitur Rom. IX, 6 s., qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, sic nec hi qui sunt ex semine Abrahae omnes sunt filii, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ideo eius progenies dividitur in duas, scilicet in bonos et malos. Boni significantur per stellas, de quibus dicit, quod orti sunt tamquam sidera caeli in multitudinem. Bar. c. III, 34: stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt. Mali vero significantur per arenam maris contiguam, quia mali Iudaei de semine Abrahae conformantur gentilitati. Arena autem fluctibus maris undique concutitur, ita et mali turbinibus mundi. Is. c. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens. Iudaei autem non omnino fuerunt arena, sed quasi arena, quia communicabant cum gentibus in malis. Unde possunt dici terminus maris. Ier. V, 22: posui arenam terminum mari. Item arena sterilis est et infructuosa, ita etiam peccatores sunt steriles ab omni opere boni fructus. Unde dicit, quod etiam orti sunt sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis. Et est sermo hyperbolicus. Vel dicitur innumerabilis, non quia non possit numerari, sed quia non de facili potest numerari. Gen. XXII, 17: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam, quae est in littore maris.


Lectio 4

[87969] Super Heb., cap. 11 l. 4 Supra commendavit apostolus fidem Abrahae quantum ad habitationem, et generationem, hic commendat ipsum quantum ad suam conversationem usque ad mortem. Et circa hoc facit tria primo enim ostendit quid per fidem fecit; secundo ponit unum quod pertinet ad fidem, ibi qui enim hoc dicunt; tertio ostendit quid per fidem recepit, ibi ideo non confunditur Deus. Fidem Abrahae et filiorum eius commendat ex perseverantia, quia usque ad mortem perseveraverunt in fide. Matth. X, 22 et XXIV, 13: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ideo dicit iuxta fidem omnes isti defuncti sunt, praeter Enoch. Vel omnes isti, scilicet Abraham, Isaac et Iacob. Et hoc est melius dictum, quia istis solum facta est promissio. Item commendat eos a longa promissorum dilatione. Unde dicit non acceptis repromissionibus. Sed contra, videtur quod receperint promissionem. Ez. XXXIII, 24: unus erat Abraham, et haereditate possedit terram. Respondeo. Dicendum est, quod possedit, id est, possidendi primus promissionem accepit, non tamen actu possedit, ut patet Act. c. VII, 5. Sequitur sed a longe eas aspicientes, quod erat per fidem, quasi dicat: intuentes visu fidei. Et forte de loco isto sumptum est illud responsorium in prima dominica adventus: aspiciens a longe, et cetera. Is. XXX, 27: ecce nomen domini venit de longinquo. Et salutantes, id est, venerantes. Et loquitur, secundum Chrysostomum, ad similitudinem nautarum, qui quando primo vident portum prorumpunt ad laudem, et salutant civitatem ad quam vadunt. Ita sancti patres videntes per fidem Christum venturum, et gloriam quam per ipsum consecuturi erant, salutabant, id est, venerabantur ipsum. Ps. CXVII, 26: benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus, et cetera. Io. VIII, 56: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Item commendat fidem ipsorum ex sincera confessione; quia, ut dicitur Rom. X, v. 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ideo dicit et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram; isti enim tres vocaverunt se advenas et peregrinos. Nam, Gen. XXIII, 4, dicit Abraham: advena sum et peregrinus apud vos. Dicitur etiam a domino ad Isaac, Gen. c. XXVI, 2 s.: quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea. Iacob etiam, XLVII, v. 9, dicit: dies peregrinationis vitae meae. Dicitur autem peregrinus, qui est in via tendendi ad alium locum. Is. XXIII, 7: ducent eam longe pedes sui ad peregrinandum. Sed advena est ille, qui habitat in terra aliena, nec intendit ulterius ire. Isti autem non solum confitebantur se esse advenas, sed etiam peregrinos. Sic etiam sanctus vir non facit mansionem suam in mundo, sed semper satagit tendere ad caelum. Ps. XXXVIII, v. 12: advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Deinde cum dicit qui enim hoc dicunt, ostendit quod ista confessio pertineat ad fidem. Nullus enim est hospes et peregrinus, nisi qui est extra patriam et tendit ad illam. Cum ergo isti confitentur se esse hospites et peregrinos super terram, significant se tendere ad patriam suam, scilicet caelestem Ierusalem. Gal. IV, 26: illa quae sursum est Ierusalem libera est. Et hoc est, quod dicit qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Sed quia forte posset aliquis dicere, quod verum est, quod ipsi erant peregrini in terra Philisthaeorum et Chananaeorum, inter quos habitabant, tamen intendebant redire in terram unde exierant, hoc removet, dicens et siquidem ipsius, scilicet patriae suae, meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi, quia prope erant. Nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem; unde Gen. XXIV, 6, dixit Abraham servo suo: cave ne quando filium meum reducas illuc. Ps. LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Item c. XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae. Ipsi ergo patriam istam inquirebant, non domum paternam unde exierunt. In quo significatur, quod illi qui exeunt de vanitate saeculi, non debent illuc redire mente. Ps. XLIV, 10: obliviscere populum tuum et domum patris tui. Lc. IX, 62: nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, in anteriora me extendens. Patet autem, quod ista eorum verbo et facto confessio, pertinet ad fidem, quia ipsi illud quod solum eis promissum fuerat nec exhibitum, firmissime crediderunt etiam usque ad mortem. Unde iuxta fidem, id est, iuxta se habentes fidem suam quasi sociam et inseparabilem, defuncti. Apoc. II, 10: esto fidelis usque ad mortem. Deinde cum dicit ideo non confunditur, ostendit quid ex fide sua meruerunt accipere, hoc autem fuit honor maximus. Reputatur autem maximus honor quando denominatur aliquis ab aliquo solemni officio, vel servitio, magni et excellentis domini, vel principis, sicut notarius Papae, vel cancellarius regis. Maior autem honor est quando ille magnus dominus vult nominari ab his qui serviunt ei. Sic autem est de istis tribus, Abraham, Isaac et Iacob, quorum dominus rex magnus super omnes deos, specialiter vocat se eorum Deum, unde Ex. III, 6: ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob; unde dicit ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum. Et huius potest triplex ratio assignari. Prima, quia Deus per fidem cognoscitur. Isti autem leguntur primo separasse se per cultum specialem ab infidelibus; unde et Abraham primus accepit signaculum fidei, Rom. IV, 18: ut fieret pater multitudinis gentium. Et ideo proponuntur nobis in exemplum, sicut illi per quos Deus primo cognitus est, et per eos Deus nominatus est, ut obiectum fidei. Et idcirco ab eis voluit nominari. Secunda, secundum Augustinum in Glossa, quia in istis latet aliquod mysterium. In istis enim invenimus similitudinem generationis qua Deus regeneravit filios spirituales. Videmus autem in ipsis quadruplicem modum generandi. Primus modus est liberorum per liberas, sicut Abraham per Saram genuit Isaac, qui genuit per Rebeccam Iacob. Iacob autem octo patriarchas per Liam et Rachelem. Secundus modus fuit liberorum per ancillas, sicut Iacob per Balam et Zelpham genuit Dan, et Nephtalim, Gad, et Aser. Tertius modus fuit servorum per liberas, sicut Isaac genuit per Rebeccam Esau, de quo dictum est: maior serviet minori. Quartus modus fuit servorum per ancillam, sicut per Agar genuit Abraham Ismael. In hoc ergo designatur diversus modus, quo dominus spirituales filios generat, quia aliquando bonos per bonos, sicut Timotheum per Paulum; aliquando bonos per malos, et ista est generatio liberorum per ancillas; aliquando malos per bonos, sicut Simonem magum per Philippum. Et ista generatio servorum per liberas. Malorum autem generatio per malos reputatur in semine. Unde Gal. IV, v. 30: eiice ancillam et filium eius. Tertia ratio, et videtur magis secundum intentionem apostoli, quia consuetum est, quod rex vocatur a principali civitate, vel a patria tota, sicut rex Ierusalem, Romanorum, rex Franciae. Et ideo Deus proprie vocatur rex et Deus illorum, qui specialiter spectant ad civitatem illam Ierusalem caelestem, cuius artifex et conditor est Deus. Et quia isti verbo et facto ostendebant se ad illam civitatem pertinere, ideo dicitur Deus illorum; unde dicit paravit enim illis civitatem, id est, conditor civitatis illius, quam ipse habebat propriam. Deinde cum dicit fide obtulit, ponit unum aliud exemplum insigne circa fidem Abrahae, inquantum respicit Deum, scilicet illud maximum sacrificium eius, quando ad mandatum domini voluit unigenitum suum immolare filium, Gen. XXII, 1 ss. Et de hoc ostendit tria. Primo quid fecerit; secundo quod hoc ad fidem pertinet, ibi et unigenitum; tertio quid ex hoc recepit, ibi unde eum et in parabolam. Dicit ergo Abraham cum tentaretur, obtulit, id est, offerre voluit, fide Isaac, sicut patet per totum duodecimum cap. Gen. Hic est duplex quaestio. Una quia innocentem occidere est contra legem naturae, et ita peccatum; ergo volendo offerre peccavit. Respondeo. Dicendum est, quod ille qui ex mandato superioris interficit, si ille licite praecipit, alius licite obedit, et potest licite exequi ministerium suum. Deus autem habet mortis et vitae auctoritatem. I Reg. II, 6: dominus mortificat et vivificat. Deus autem subtrahendo vitam alicui etiam innocenti, nulli facit iniuriam. Unde et quotidie, dispositione divina, multi nocentes et innocentes moriuntur. Et ideo Dei mandatum licite poterat exequi. Item quaeritur de hoc quod dicit cum tentaretur. Deus enim nullum tentat, quia tentare est ignorantis. Respondeo. Dicendum est, quod Diabolus tentat, ut decipiat. I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos, qui tentat. Hoc patet in tentatione qua tentavit Christum, Matth. IV, 1 ss. Homo vero tentat, ut cognoscat. III Reg. X, v. 1, dicitur de regina Saba, quae venit ad Salomonem, ut tentaret eum in aenigmatibus. Sic non tentat Deus, quia omnia novit, sed tentat ut homo sibi ipsi innotescat quantae fortitudinis et fragilitatis sit in se. Deut. VIII, v. 2: ut tentaret te, et nota fierent quae in animo tuo versabantur; II Par. XXXII, 31, de Ezechia tentato, ut cognosceretur cor eius. Item ut alii tentatum cognoscant, qui ex hoc eis proponitur in exemplum, sicut Abraham et Iob. Eccli. XLIV, 21: Abraham in tentatione inventus est fidelis. Deinde cum dicit et unigenitum, etc., multum subtiliter ostendit, quod illa obedientia pertinebat ad fidem. Sicut enim supra dictum est, Abraham licet multum senex credidit Deo promittenti quod in Isaac benedicturus esset ei in semine, credebat etiam Deum posse mortuos suscitare. Cum ergo praecipiebatur ei quod occideret, non erat spes ultra iam de Sara iam valde antiqua, quia Isaac erat iam adolescens, posse habere filium. Et ideo cum crederet, obediendum mandato Dei, non restabat nisi quod crederet resuscitari Isaac per quem debebat ei vocari semen. Unde dicit et unigenitum, scilicet Sarae, in quo, scilicet filio nato, debebat Deus pactum promissum complere, sicut patet Gen. XVII, 19. Vel unigenitum, scilicet inter liberos. Gen. XXII, 2: tolle filium tuum unigenitum Isaac. In quo susceperat repromissiones. Ad quem etiam dictum est, id est, ratione cuius, et cetera. Arbitrans, id est, firmiter credens, quia a mortuis potens est Deus eum suscitare. Hoc ergo fuit argumentum fidei maximum, quia articulus resurrectionis est unus de maioribus. Deinde cum dicit unde eum et in parabolam accepit, ostendit quid per fidem meruit, quia cum iam non restaret aliud nisi immolari ipsum, vocavit eum Angelus, et arietem haerentem cornibus, loco filii immolavit. Hoc autem fuit parabola, idest figura, Christi futuri. Aries enim haerens cornibus inter vepres, est humanitas confixa cruci, quae passa est. Isaac, id est, divinitas, evasit, cum Christus vere mortuus est et sepultus. Et sic patet, quod ista figura valde complete adaequat figuratum. Accepit ergo eum, scilicet Isaac in parabolam, id est, figuram Christi crucifigendi et immolandi.


Lectio 5

[87970] Super Heb., cap. 11 l. 5 Supra posuit apostolus exemplum de fide Abrahae, hic ponit exemplum de fide Isaac, Iacob et Ioseph. Et primo de fide Isaac. Dicit ergo, quod Isaac fide de futuris, id est quae se extendebat ad futura, benedixit Iacob et Esau. Vel benedixit de futuris, id est, pro futuris, vel benedictione, quae se extendebat ad futura. Verba enim sua non habebant efficaciam nisi ex virtute Dei, per quam quidem benedictionem minor praelatus fuit maiori. Quod non fuit quantum ad personas eorum, sed quantum ad duos populos, qui ex ipsi exierunt. Ps. CVII, 10: in Idumaeam extendam calceamentum meum. Fuerunt enim Idumaei, qui egressi sunt de Esau subiecti filiis Israel. In quo significabatur, quod minor populus, scilicet gentium, per fidem debebat praevenire populum maiorem, scilicet Iudaeorum. Matth. VIII, 11 s.: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Ista vero benedictio, quae erat de fide gentium futura, per fidem facta fuit, qua respicit aliquid futurum. Deinde cum dicit fide Iacob moriens singulos filiorum benedixit, prosequitur de fide Iacob, et ponit illud quod ipse fecit in benedicendo duobus filiis Ioseph, sicut habetur Gen. XLVIII, 16-20, ubi dicitur, quod cum nuntiatum fuisset Ioseph, quod pater eius aegrotaret, adduxit duos filios suos, quibus Iacob benedixit cancellatis manibus, in hoc praeferens Ephraim Manasse quantum ad dignitatem, quia de Ephraim fuit dignitas regalis, scilicet Ieroboam. Haec autem benedictio fuit per fidem, quia revelatum ei fuit, quod ita futurum erat. Quae quidem benedictio referebatur ad populum, qui egressus est ab ipsis, non ad personas ipsorum. Item, per fidem adoravit fastigium virgae eius; hoc habetur Gen. XLVII, 31, ubi dicitur, quod fecit Ioseph iurare, quod sepeliret eum in sepulchro patrum suorum, et post iuramentum, tamquam securus de promisso, adoravit ad caput lectuli, ut dicit littera nostra; vel fastigium virgae eius, ut dicunt Septuaginta; vel super fastigium, ut habetur in Graeco. Et totum hoc potest stare, quia ipse erat senex, et ideo portabat virgam, vel recepit sceptrum Ioseph donec iurasset, et antequam redderet ei adoravit, non ipsam virgam, nec Ioseph, ut quidam male putaverunt, sed ipsum Deum innixum ad cacumen, vel super fastigium virgae eius. Ad quod motus fuit ex consideratione potestatis Christi, quam potestas Ioseph praefigurabat. Ipse enim tamquam praefectus Aegypto portabat sceptrum, in signum potestatis Christi. Ps. II, 9: reges eos in virga ferrea. Vel si adoravit fastigium, idem est sensus, quia adoravit Christum significatum per virgam illam, sicut et nos adoramus crucifixum et crucem, ratione Christi passi in ipsa. Unde proprie non adoramus crucem, sed Christum crucifixum in ipsa. Deinde cum dicit fide Ioseph, prosequitur exemplum de fide Ioseph, ubi ponit duo, quae habentur Gen. ult. ubi dixit fratribus suis: visitabit vos dominus, et mandavit ossa sua inde portari. Unde fides eius fuit quantum ad duo, primo quia credidit promissionem factam debere impleri per reditum filiorum Israel in terram promissionis; secundo, quia in ipsa credebat Christum esse nasciturum et resurrecturum et multos cum ipso, unde desiderabat habere partem in illa resurrectione. Et hoc est quod dicit, quod Ioseph moriens fide, id est, per fidem, memoratus est de profectione filiorum Israel, et hoc quantum ad primum; et de ossibus suis mandavit, quantum ad secundum. Sed quare non fecit se statim portari sicut pater suus? Respondeo. Dicendum est, quod hoc non potuit, quia non habebat tunc tantam potestatem sicut habebat in morte patris. Et ideo tunc poterat hoc facere, quod tamen circa mortem suam non potuit. Secundo, quia sciebat, quod multas afflictiones debebant sustinere filii Israel post mortem eius. Ut ergo haberent certam spem de liberatione sua, et reditu ad terram promissionis, voluit ad solatium corpus suum remanere cum ipsis. Unde et Moyses tulit illud secum, sicut et quaelibet tribus corpus patris sui, ut dicit Hieronymus. Deinde cum dicit fide Moyses, prosequitur de patribus, qui fuerunt sub lege. Hoc enim tempus incepit a Moyse. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Io. I, 17: lex per Moysen data est. Istud autem tempus distinguitur in tria, scilicet ante exitum de Aegypto, in exitu, et post exitum. Unde tria facit. Primo enim ostendit quid factum sit ante exitum; secundo quid in exitu, ibi fide reliquit Aegyptum; tertio quid in terra promissionis, ibi quid adhuc dicam. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quid sit factum in nativitate Moysi; secundo quod ipse fecit, ibi fide Moyses. Ubi tangitur historia, quae ponitur Ex. I, quod Pharao mandavit occidi masculos ne multiplicarentur. Secundo habetur quod parentes Moysi videntes ipsum elegantem, absconderunt eum mensibus tribus, quod attribuit apostolus fidei ipsorum. Credebant enim aliquem nasciturum, qui liberaret eos ab illa servitute. Unde ex elegantia pueri aestimabant aliquam virtutem Dei esse in illo. Ipsi enim erant rudes et rustici, sudantes in operibus luti et lateris. Eccli. XIX, v. 26: ex visu cognoscitur vir. Ex quo habetur, quod licet fides sit de invisibilibus, tamen per aliqua signa visibilia possumus niti ad ipsam. Mc. ult.: sermonem confirmante sequentibus signis. Quod autem ipsi hoc fecerunt ex fide, non ex affectu carnali, patet, quia non timuerunt regis edictum. Unde exponebant se periculo personarum, quod non fecissent nisi credidissent aliquid magnum futurum de puero. Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, et cetera. Sed contra, quia ipsi postea exposuerunt ipsum; ergo non propter fidem servabant ipsum. Respondeo. Dicendum est, quod exposuerunt ipsum non ad necandum, sed ne surriperetur eis, unde posuerunt eum in fiscella, committentes eum divinae providentiae. Credebant enim probabiliter, quod fuisset interfectus si fuisset apud eos inventus. Deinde cum dicit fide grandis effectus, ostendit quid ipse Moyses per fidem fecerit, et primo quid fecit; secundo ostendit, quod illud factum pertinebat ad fidem, ibi aspiciebat enim. Tangit enim historiam, quae habetur Ex. II, 9 s., ubi dicitur, quod filia Pharaonis fecit ipsum a matre pueri nutriri, et quod adoptavit eum in filium. Ipse autem negavit se esse filium eius, non quidem verbo, sed facto, quia contra voluntatem Pharaonis interfecit Aegyptium, qui laeserat Hebraeum. Et hoc est, quod dicit grandis effectus per fidem, negavit se esse filium filiae Pharaonis. Quo autem affectu hoc fecerit, ostendit cum subdit magis eligens. In quo ostenditur mirabilis virtus eius. Duo enim sunt quae maxime homines appetunt, scilicet iucunditatem et delectationem circa bona exteriora, et his contraria maxime fugiunt, scilicet dolorem et afflictionem, quae opponitur primo, paupertatem et abiectionem quae opponitur secundo. Ista autem duo elegit Moyses, scilicet quia praeposuit dolorem et afflictionem iucunditati peccati temporalis, quae scilicet semper est cum peccato. Item paupertatem praeposuit divitiis propter Christum. Prov. c. XVI, 19: melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Psalmo LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quantum ergo ad primum dicit magis eligens affligi cum populo Dei, scilicet quem Pharao affligebat, quam habere iucunditatem peccati temporalis, id est, transitorii. Quod fuisset si cum Aegyptiis afflixisset filios Israel. Quantum autem ad secundum, scilicet quod praeelegit paupertatem, dicit maiores divitias aestimans improperium Christi, id est, pro fide Christi; eadem enim est fides antiquorum et nostra. Vel improperium Christi, quod scilicet sustinuit a fratribus suis, sicut dictum est: numquid interficere tu me vis, sicut occidisti heri Aegyptium? Quod improperium fuit figura, quod Christus suscipere deberet improperium a Iudaeis. Ps. LXVIII, 21: improperium expectavit cor meum et miseriam. Maiores autem divitias, credidit esse duo praedicta, thesauris Aegyptiorum. Is. XXXIII, v. 6: divitiae salutis sapientia et scientia. Deinde cum dicit aspiciebat enim, ostendit quod praedicta facta Moysi pertinebant ad fidem Christi. Sciendum est autem, quod quaedam sunt secundum se bona et delectabilia, quaedam autem secundum se tristia et mala. Mala autem nullus propter se praeelegit, sed propter finem; sicut infirmus praeelegit potionem amaram et tristia delectabilibus ratione alicuius maioris boni, quod per hoc potest consequi. Et sic sancti, propter spem finis ultimi aeternae felicitatis, praeeligunt afflictiones et paupertatem divitiis et voluptatibus, quia per ista impediuntur a consecutione finis sperati. Matth. V, 11: beati eritis cum male dixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et cetera. Et sequitur: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. XV, v. 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Et ideo dicit, quod hoc faciebat, quia aspiciebat, oculis scilicet fidei, in remunerationem, quam scilicet ex hoc sperabat. Unde fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut supra dictum est, et cetera.


Lectio 6

[87971] Super Heb., cap. 11 l. 6 Supra posuit apostolus fidem Moysi, quantum ad id quod fecit in Aegypto, hic quantum ad id quod fecit in exitu de Aegypto. Et circa hoc facit tria. Primo enim ostendit quid fecerit in exitu de Aegypto; secundo ostendit modum exeundi, ibi fide celebravit; tertio quid per fidem factum est cum populo infideli, ibi fide Rahab. Dicit ergo, quod Moyses fide, id est per fidem, reliquit Aegyptum. Sicut autem habetur Ex. XII, 37, primo fugit de Aegypto, interfecto Aegyptio; secundo autem exivit quando simul omnes filios Israel eduxit. Glossa autem exponit de secundo exitu, quia sequitur non veritus animositatem, id est, indignationem, regis. In primo enim exitu legitur, Ex. II, 14, eum timuisse. Prov. c. XIV, 35: iracundiam regis inutilis sustinebit. In secundo vero non timuit. Prov. XXVIII, v. 1: iustus quasi leo confidens, absque terrore erit. Potest tamen referri ad primum. Sed numquid tunc non timuit? Respondeo. Dicendum est, quod in timore duo consideranda sunt. Unum, quod aliquando potest esse vituperabile, scilicet quando propter timorem facit aliquid non faciendum, vel dimittit faciendum. Et sic non timuit Moyses, quia propter timorem non dimisit iuvare fratres suos. Aliud est, quod potest esse laudabile, quando scilicet salva fide, refugit periculum propter timorem instantem. Matth. X, 23: cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Si enim aliquis salva honestate sua posset vitare periculum et non vitaret, stultus esset et tentaret Deum, quod est diabolicum. Et sic Iesus cessit volentibus ipsum lapidare, nec ad suggestionem Diaboli voluit se praecipitare: ita et Moyses confidens de divino auxilio, fugit propter timorem regis ad tempus. Et probat, quod hoc fecit ex fide, quia fides est de invisibilibus. Et iste sustinuit, id est, expectavit Deum invisibilem, et eius adiutorium, tamquam videns. Ps. XXVI, 14: confortetur cor tuum, et sustine dominum. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, et cetera. Moyses enim in utroque exitu expectabat Dei adiutorium, unde in primo dicit, Ex. II, 22: Deus patris mei adiutor meus. In secundo vero, Ex. XIV, 14: vos tacebitis, et dominus pugnabit pro vobis. Deinde cum dicit fide celebravit Pascha, ostendit quid fecerit quantum ad modum transeundi. Et primo ponit illud quod fuit factum ad praeparationem transitus; secundo quantum ad ipsum transitum, ibi fide transierunt; tertio quantum ad id quod per fidem factum fuit quantum ad introitum terrae promissionis, ibi fide muri Iericho. Quantum ad primum ponit historiam, quae habetur Ex. XII, ubi dominus mandavit illis ante exitum filiorum Israel, scilicet eadem nocte, immolari agnum et de sanguine eius utrumque postem et superliminare liniri, carnes eius assas cum azymis et lactucis agrestibus comedi, cum multis aliis, quae observanda erant, ut ibi habet videri. Et hoc vocabatur Pascha, scilicet esus agni, et effusio sanguinis, quae duo concurrebant ad transitum illum quem facturi erant in proximo. Dicitur autem Pascha a paschin Graece, quod Latine est passio, vel a phase, quod Hebraice idem est quod transitus. In hoc autem figurabatur, quod Christus per passionem transiret ex hoc mundo. Io. XIII, 1: ut transeat ex hoc mundo. Item quod nos per meritum mortis eius a terrenis ad caelestia, ab Inferno transimus ad caelum. Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Quod quidem fuit per virtutem sanguinis Christi. Supra X, 19: habentes itaque fiduciam, fratres, in introitu sanctorum in sanguinem Christi. Fuit autem in illo Paschate duplex transitus. Unus quo transibat dominus percutiens Aegyptios; alius quo populus transibat. Sic etiam sanguine Christi, qui est agnus immaculatus, debent liniri postes fidelium, intellectus scilicet et affectus. Dicit ergo fide, id est per fidem, celebravit Pascha, id est esum agni, et sanguinis effusionem, ad liniendum postes domorum. Et quare hoc faciebat? Ne scilicet qui vastabat primogenita, Aegyptiorum, tangeret eos. Ps. LXXVII, 51: percussit omne primogenitum in terra Aegypti. Sed quaeritur quorum ministerio hoc factum sit, utrum scilicet bonorum, vel malorum Angelorum, quia videtur quod per malos. Ps. LXXVII, 49: immissionem per Angelos malos. Respondeo. Dicendum est, quod non est inconveniens de quibuscumque. Unde sciendum est quod poenarum inflictio fit interdum per bonos Angelos. Sicut enim dicit Dionysius IV cap. de divinis nominibus, punire malum non est malum, sed malum facere est malum. Punitio enim est opus iustitiae, sicut patet de Angelo, qui contrivit castra Assyriorum, Is. XXXVII, 36, qui creditur fuisse bonus Angelus. Unde talis punitio indifferenter fit per bonos et malos; sed differenter a bono et a malo, quia bonus non punit nisi exercendo iustitiam divinam in malos. Et in Scripturis operatio tam Diaboli, quam boni Angeli, cuiusmodi est haec, attribuitur Deo. Malus autem etsi obsequatur divinae iustitiae, tamen non ex intentione iustitiae hoc agit, sed ex perversitate voluntatis suae affligit bonos et malos, et libentius bonos si permittatur, sicut patet de Iob. Iste Angelus, qui dixit Moysi: transibit dominus percutiens Aegyptum, bonus Angelus fuit, cum ipse aliquando loquatur in persona sua. Bono autem Angelo aliquando subministrat spiritus nequam, unde adhibitum fuit ibi ministerium eius, licet ex intentione suae malae et perversae voluntatis, voluntarie operantis ad caedem. Et ideo dicit iram et tribulationum immissionem per Angelos malos. Non ergo tangebat eos, qui erant sanguine signati, malus Angelus terrore et timore Dei, utpote non permissus. Bonus autem inde terrebatur admirando virtutem Dei. Deinde cum dicit fide transierunt, etc., ostendit quid egit in ipso transitu. Et primo ostendit hoc, secundo ostendit quod illud pertinebat ad fidem, ibi quod experti. Dicit ergo, quod fide, id est, per fidem, transierunt mare rubrum tamquam per aridam terram. Duo enim ibi per fidem facta sunt. Unum, quod homo fecit, scilicet quod commiserunt se ad transeundum, quod non fuit nisi per fidem. Aliud fuit ex parte Dei, scilicet quod aquae fuerunt eis pro muro. Hoc etiam fuit per fidem. Operatio enim miraculorum attribuitur fidei. Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Ergo hoc fide factum est, id est, hoc meruit fides. Et hoc habetur Ex. XIV et XV. Deinde ostendit, quod hoc pertinet ad fidem, quia Aegyptii hoc experti, id est, volentes experiri, devorati sunt, quia scilicet non habuerunt fidem. Ex. XV, 12: extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. Deinde cum dicit fide muri Iericho corruerunt, circuitu dierum septem. Agit de eo, quod per fidem factum est in introitu terrae promissionis. De hoc habetur Iosue VI, ubi dicitur, quod ad mandatum domini, sacerdotes septem diebus cum arca testamenti circuierunt primam civitatem ultra Iordanem, scilicet Iericho, et septima die septimo circuitu, muri eius corruerunt: hoc fuit aliquid ex parte hominis, scilicet quod ex mandato domini circuierunt, credentes mandatum domini debere impleri. Aliquid autem ex parte Dei, scilicet quod sic ad circuitum eorum muri corruerunt. Moraliter Iericho interpretatur luna, sive defectus, et significat mundum istum. Muri eius sunt impedimenta quibus aliquis detinetur in mundo. Per buccinas quibus Levitae et sacerdotes intonabant, vox praedicatorum significatur. Per circuitum septem dierum totus designatur decursus praesentis temporis, qui per septem dies completur. Per quae datur intelligi, quod omnia impedimenta mundi cadunt ad continuam vocem praedicationis. II Cor. X, 4 s.: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Deinde cum dicit fide Rahab meretrix, ostendit quid factum sit per fidem ab aliquo de populo infideli, scilicet a Rahab, de qua Iosue V et VI. Cum enim Iosue misisset exploratores ad explorandum Iericho, ipsi evaserunt auxilio istius mulieris, quae dicitur meretrix, id est, idololatra. Vel, ad litteram, meretrix erat, ad quam ingressi sunt non ad peccandum, sed ad latendum. Domus enim talium patent, maxime de nocte. Isti etiam venerant de nocte. Domus etiam eius coniuncta erat muro. Meretrices autem absque exceptione accipiunt indifferenter, et ideo melius poterant apud eam occultari. Ista ergo per fidem liberata fuit. Unde dicit Rahab meretrix, fide, id est, per fidem, recipiens exploratores cum pace, non periit cum incredulis, qui corporaliter perierunt, quia exploratores iuraverant ei ipsam liberare, et omnem domum patris sui, quod et fecerunt. Quare autem magis declinaverint ad ipsam, potest dici, quia ut ipsa minus posset inculpari, indifferenter omnes recipiens. Nec erat conveniens, ut salus ipsorum fieret alicui salvanti ipsos occasio mortis. In hoc autem quod ex ipsa receptione ipsorum liberata est designatur quod recipientes praedicatores Evangelii liberantur a morte aeterna. Matth. c. X, 41: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.


Lectio 7

[87972] Super Heb., cap. 11 l. 7 Supra posuit apostolus ea, quae facta sunt a patribus per fidem ante introitum, et in ipso introitu terrae promissionis, hic accedit ad narrandum exempla illorum, qui fuerunt in ipsa terra promissionis; quae, quia multa sunt, ideo breviter, praemissis nominibus patrum, ponit in generali praecipua facta ipsorum, ponens causam illius brevitatis. Et circa hoc facit tria. Primo ponit nomina patrum et causam quare breviter vult eorum facta pertransire; secundo ostendit quid fecerunt per fidem, ibi qui per fidem vicerunt; tertio, quid per fidem receperunt, ibi adepti sunt. Dicit ergo quid adhuc dicam? Quasi dicat: perveni usque ad tempus introitus terrae promissionis, in quo pauca respectu dicendorum dicta erant. Remanent enim tot dicenda, quot non possent explicari. Deficiet enim tempus me enarrantem, id est, si velim enarrare, non sufficiet mihi tempus epistolaris enarrationis, quae debet esse succincta. Unde Hieronymus ad Paulinum, VI cap.: neque enim epistolaris angustia longius cap.: neque enim epistolaris angustia longius evagari patiebatur. Vel tempus, intellige, vitae. Isto modo loquitur Io. ult.: sunt quidem et alia multa, quae fecit Iesus, etc., ubi dicit Glossa quod loquitur hyperbolice, nec tamen est falsum, sed est figurativa locutio. Ps. XXXIX, 5, ubi nos habemus, annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum, dicit littera Hieronymi: si annuntiare voluero, plura sunt, quam narrari queant. Sciendum tamen, quod aliqui istorum aliqua mala fecerunt, et aliqua bona, unde non numerantur hic nisi quantum ad bona quae fecerunt, vel receperunt. Tamen probabile est quod fuerint finaliter sancti ex quo apostolus nominat eos in catalogo sanctorum. Primo ergo ponit Gedeonem, de quo Iud. c. VI, 11 ss.; quem praemittit, et quia nihil mali fecit, et quia fecit factum multum insigne, et forte etiam quia accepit maximum signum incarnationis Christi in vellere et rore, de quo dicitur in Ps. LXXI, 6: descendet sicut pluvia in vellus. Secundo ponit Barach, de quo Iud. IV, qui non fuit ita insignis sicut Gedeon, cui etiam illa victoria non fuit reputata, sed magis mulieri, et ideo forte postponit ipsum. Tertio ponit Samson, de quo Iud. XIII. De quo specialiter videtur, quod non deberet hic numerari, quia in morte peccavit interficiendo se. Augustinus autem, I de Civ. Dei, dicit, quod excusatur, quia creditur hoc fecisse mandato Dei, cuius signum est, quia non potuisset domum tantam propria virtute subvertere, sed virtute Dei, quae non adiuvat ad malum. Quarto ponit Iephte, de quo Iud. XI. Istum postponit Samsoni, quia non fecit tot facta insignia sicut ille. Dubitatur autem de Iephte, si immolando filiam suam ex voto peccaverit, videtur quod non, quia dicitur ibi irruit spiritus domini in Iephte, et post hoc sequitur: votum suum et victoria. Contra. Dicit Hieronymus quod fuit in vovendo indiscretus, et in reddendo impius. Respondeo. Dicendum est, quod fuit ibi aliquid a spiritu sancto, scilicet motus ad vovendum in generali, quod scilicet immolaret quidquid occurreret sibi immolabile, aliquid autem ex proprio suo spiritu, scilicet quod immolavit quod non debuit, et in hoc peccavit, sed post poenituit. Similiter Gedeon peccavit faciendo ephod et in tentando Deum in petitione signi in vellere, et postea poenituit, sicut et David, de quo subdit dicens et David et Samuel, de quibus scilicet in libris regum agitur. Et aliis prophetis, de quibus si vellem dicere, tempus deficiet. Sed tunc quaestio est utrum omnes isti, qui dicti sunt, fuerunt prophetae. Respondeo. Dicendum est quod spiritus sanctus movet mentem prophetae, sicut agens principale movet instrumentum suum. Potest autem spiritus sanctus movere ad tria, scilicet ad cognoscendum, ad loquendum et ad faciendum. Et quodlibet istorum dupliciter. Ad cognoscendum, scilicet quandoque cum intellectu eius quod videtur, sicut fuit Isaias et alii prophetae, unde dicti sunt et videntes. I Reg. IX, 9: qui hodie dicitur propheta, olim dicebatur videns. Aliquando autem sine cognitione eius quod videtur, sicut patet in somnio Pharaonis, et in visione Balthassar. Ad loquendum etiam movet dupliciter, quandoque ad sciendum id de quo loquitur, sicut patet de David: quandoque autem nescit, sicut Caiphas, et forte Balaam. Similiter etiam quandoque movet ad faciendum, et scit quid facit, sicut Ieremias, qui abscondit lumbare suum super Euphratem. Quandoque autem nescit, sicut dicit Augustinus super Ioannem, de militibus, qui diviserunt sibi vestimenta Christi, non tamen cognoscebant mysterium, ad quod illa divisio ordinabatur. Hoc est ergo de ratione prophetae, quod cognoscat illud quod videt, vel dicit, vel facit. Quando autem non cognoscit, non est vere propheta, sed participative tantum. Et sic dicit Ioannes Caipham prophetasse, quia habuit aliquid prophetiae. Iste autem motus spiritus sancti dicitur instinctus secundum Augustinum. Deinde cum dicit qui per fidem vicerunt regna, ostendit quid sancti, de quibus locutus est, fecerunt, et primo ostendit hoc in generali; secundo descendit ad quaedam specialia, ibi obturaverunt ora leonum. Primo autem ponit facti ipsorum meritum; secundo praemium, ibi adepti sunt. Circa primum sciendum est, quod inter omnes actus exteriores virtutum moralium actus fortitudinis et iustitiae videntur esse praecipui, quia maxime pertinent ad bonum commune. Per fortitudinem enim respublica defenditur ab hoste, per iustitiam vero conservatur. Unde apostolus ex utroque actu commendat sanctos patres. Ab actu quidem fortitudinis, cum dicit, quod isti per fidem vicerunt regna, id est, reges, vel etiam regna ipsorum, sicut David et Iosue. Nihilominus tamen sancti spiritualiter per fidem vicerunt regna, scilicet regnum Diaboli, de quo Iob XLI, 25: ipse est rex super universos filios superbiae. Item carnis. Rom. VI, 12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Item regnum mundi. Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Isti autem vincunt per fidem. I Io. c. V, 4: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Nullus enim potest praesentia contemnere, nisi propter spem futurorum bonorum. Per contemptum enim principaliter vincitur mundus. Et ideo quia fides ostendit nobis invisibilia, propter quae contemnitur mundus, ideo vincit mundum fides nostra. Ab actu autem iustitiae commendat eos, cum dicit operati sunt iustitiam. Aliquando autem iustitia est virtus generalis, quando scilicet obedit legi divinae. Ps. X, 7: iustus dominus, et iustitias dilexit. Et II Mach. IX, 12: iustum est subditum esse Deo. I Io. III, 7: qui iustitiam facit, iustus est. Aliquando autem est virtus specialis, et ista consistit in actionibus et communicationibus humanis, quando scilicet reddit quis unicuique quod suum est. Utramque autem iustitiam habuerunt sancti. Is. LIV, 17: haec est haereditas servorum Dei, et iustitia apud me, dicit dominus. Eccli. I, 33: concupiscens sapientiam, serva iustitiam, scilicet obediendo mandatis. Item ipsam exercendo in populo. Ps. CXVIII, 121: feci iudicium, et iustitiam, et cetera. Deinde cum dicit adepti sunt, ostendit quid receperunt, quia adepti sunt repromissiones. Promissio enim Dei efficax est, quia numquam deficit Deus in promissis. Rom. IV, 21: quaecumque promisit Deus potens est et facere. Ps. CXLIV, 13: fidelis Deus in omnibus verbis suis. Sed contra. Supra eodem: iuxta fidem defuncti sunt, non acceptis repromissionibus. Respondeo. Dicendum est, quod illud quod hic dicitur, tripliciter potest intelligi. Uno modo quod promissio Dei sit illa specialis qua promittit sanctis vitam aeternam. Et istam nullus accepit ante adventum Christi. Rom. XV, 8: ad confirmandas promissiones patrum. Secundo pro promissione de terra promissionis habenda. Et istam non acceperunt priores patres tres, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, sed tantum patres posteriores, sicut Iosue et alii sancti. Tertio pro promissione particulari, scilicet eius quod unicuique promissum fuit, sicut David regnum, et Ezechiae sanitas. Et istas promissiones consecuti sunt. Deinde cum dicit obturaverunt ora leonum, ponit quaedam particularia beneficia aliquibus collata. Et primo quae pertinent ad remotionem mali; secundo illa quae pertinent ad executionem boni, ibi fortes facti sunt in bello. Malum autem nocivum hominis est duplex. Unum exterius, aliud interius. Secundum ponit, ibi convaluerunt. Exterius autem malum est duplex, quia aut illatum est a creatura irrationali, aut rationali. Secundum ponit, ibi effugaverunt. Ab irrationali duplex, scilicet vel ab inanimata vel ab animata. Nocumentum illatum ab inanimata tangit, ibi extinxerunt impetum. Quantum ergo ad animata dicit obturaverunt ora leonum. Loquitur autem in plurali, licet non fuerit nisi unus, scilicet Daniel; sicut etiam dicitur Matth. II, 20: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri: nullus autem tunc quaerebat Christum occidere nisi solus Herodes. Cuius ratio est, quia loquitur de omnibus sanctis communiter, quasi de uno collegio sanctorum, et quod unus facit, imputatur aliis, et etiam omnibus, quod fit per virtutem spiritus sancti, quae est communis omnibus. Unde etiam in isto contextu loquitur tamquam de pluribus. Potest etiam dici quod hoc completum est in David, qui, sicut ipse dicit I Reg. XVII, v. 36, leonem et ursum interfecit. Et etiam Samson. Iud. XIV, 6. Per leonem autem spiritualiter intelligitur Diabolus. I Pet. V, 8: adversarius vester Diabolus et cetera. Qui ergo insultus eius reprimit, os leonum obturat. Iob c. XXIX, 17: conterebam molas iniqui, et de dentibus eius auferebam praedam. Nocumentum a re inanimata removet cum dicit extinxerunt impetum ignis, sicut habetur de tribus pueris in Dan. III, v. 24 ss. Item ad preces Moysi et Aaron extinctus est ignis qui missus a domino devorabat populum murmurantem, sicut patet Num. XI, XVI. Ignis iste est interior motus concupiscentiae vel irae. Qui ergo refraenat illum motum, extinguit impetum ignis. Ps. LVII, 8: supercecidit ignis, et non viderunt solem. Remotionem nocumenti per rationalem creaturam illatam tangit cum dicit effugaverunt aciem gladii, id est, aciem hostis cum gladiis acutis. Hoc autem frequentissime factum fuit per ipsos, sicut patet de Iosue, Gedeone, et David. Per gladium autem mala suasio intelligitur. Ps. LVI, 4: lingua eorum gladius acutus. Istos gladios fugat, qui malam linguam tacere facit. Eccli. XXVIII, 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Nocumentum interius est infirmitas, de cuius remotione dicit convaluerunt de infirmitate, sicut specialiter apparet de Ezechiele, IV Reg. XX, 5 ss. et Is. XXXVIII, v. 1 ss. Ista autem infirmitas est peccatum. Ps. VI, 2: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Convalescit ergo, qui resurgit. Deinde cum dicit fortes facti sunt, ponit beneficia quantum ad assecutionem boni, et ponit tria. Primum pertinet ad hoc, quod fortiter egerunt. Unde dicit fortes facti sunt in bello, sicut patet de Iosue. Eccli. XLVI, 1: fortis in bello Iesus Nave, successor Moysi in prophetis, et cetera. Sic patet etiam de multis aliis. Secundum pertinet ad effectum illius fortitudinis. Unde dicit castra verterunt exterorum, sicut patet de Machabaeis, et de David. Ps. XXVI, 3: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Sed tertium pertinet ad effectum fortitudinis divinae. Unde dicit acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos, id est, per resurrectionem, quod aliqui, male intelligentes, exposuerunt mortuos suos id est, viros suos resuscitatos; per hoc asserentes, quod per mortem non solvitur matrimonium, quod falsum est, etiamsi resurgeret. Et est contra apostoli, Rom. VII, 3: si dormierit vir eius, liberata est a lege viri. Unde sciendum est, quod etiam in effectibus sacramentorum est quaedam differentia. Quaedam enim sacramenta imprimunt characterem, sicut Baptismus, confirmatio, et ordo. Et quia character in anima perpetuo manet, ideo baptizatus, vel confirmatus, vel ordinatus, si resuscitaretur, non debet iterari aliquod illorum sacramentorum. Alia vero sacramenta non imprimunt characterem, sicut poenitentia, extrema unctio, et sic de aliis, quia sunt contra aliquid iterabile, et ideo iterari possunt. Inter illa autem est matrimonium, et ideo non dicit vivos, sed mortuos, quia matres filios suos mortuos receperunt per resurrectionem, quorum resurrectio fuit quoddam praesagium futurae resurrectionis inchoatae per Christum. De istorum resurrectione, vel magis resuscitatione, habetur III Reg. XVII, et IV Reg. IV. Tamen isti sic resuscitati sunt iterum mortui, Christus autem resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, 9. Unde resurrectio eius fuit initium futurae resurrectionis. I Cor. XV, 20: Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sicut autem ista temporalia beneficia illis data sunt tamquam infirmis, ad sustentationem per meritum fidei ipsorum, ita fuerunt figura futurorum bonorum, quae nobis ex merito fidei dabuntur. Mc.: signa autem eos qui crediderint, haec sequentur, et cetera. Quae Gregorius exponit de bonis spiritualibus.


Lectio 8

[87973] Super Heb., cap. 11 l. 8 Supra posuit apostolus exempla sanctorum patrum antiquorum, qui multa et magna fecerunt propter fidem, hic ponit exempla illorum, qui multa propter fidem passi sunt. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit quomodo passi sunt propter fidem; secundo ostendit quomodo promissiones eis factae dilatae sunt, et quare, ibi et hi omnes testimonio. Circa primum duo facit, quia primo ponit mala ab aliis eis illata; secundo mala propria voluntate assumpta, ibi circuierunt in melotis. Ab aliis autem illata sunt eis mala dupliciter, quia quaedam in vita, quaedam vero in morte. Et ista duo ponit, ibi lapidati sunt. In vita vero mala tripliciter illata sunt eis, quia quaedam quantum ad corporalem afflictionem, quaedam quantum ad irrisionem, quaedam quantum ad inclusionem. Quantum ad primum dicit alii autem, etc., quasi dicat: ita dictum est, quod quidam multa bona receperunt propter fidem, vel in amotione mali, vel in executione boni temporalis, in quibus figuratur vetus testamentum, quod conferebat bona temporalia. Sed alii multa propter fidem passi sunt, quorum quidam distenti sunt in eculeis: sicut dicitur I Mach. II, 1, et II Mach. VI, 10 de pueris suspensis ad cervices matrum, et VII, 1 de septem fratribus. In istis sanctis primo figurabatur novum testamentum. Unde dicit non suscipientes redemptionem, id est, liberationem. Qui enim subiicitur poenae, est quodammodo servus poenae. Et ideo liberari a poena, dicitur redemptio. Ps. LXXVII, 42: die qua redemit eos de manu tribulantis. Sed quare non fuerunt liberati, ostendit, quia hoc non fuit propter hoc quin Deus haberet providentiam de ipsis, sed ut invenirent vitam aeternam, quae melior est, quam liberatio in quacumque poena praesenti, vel quaecumque resurrectio vitae praesentis, et ideo dicit ut meliorem invenirent resurrectionem. Iob XIX, 25: in novissimo die de terra surrecturus sum. Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Vel dicit meliorem, quia ex hoc ipso, quod maiora pro Christo passi sunt, maius praemium recipient. Sicut enim dicitur I Cor. XV, v. 41: stella differt a stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum. Qui enim fuerunt maiores in merito, maiores erunt in praemio. Et ideo apostoli praeferuntur martyribus, martyres vero omnibus aliis. Maiores enim merito, maiores sunt praemio. Praecipua vero sunt merita martyrum. Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, et cetera. Nec tamen quilibet martyr maior est quolibet confessore, sed aliquis martyr potest esse maior aliquo confessore; et e converso, aliquis confessor aliquo martyre, licet non universaliter. Potest enim comparari unus alteri, vel quantum ad genus operis, vel quantum ad gradus charitatis. Nullus autem actus quantum est de se, est ita meritorius, sicut quo quis moritur propter Christum, quia dat illud quod habet charius, scilicet vitam propriam. Matth. c. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si vero consideretur radix omnis meriti, quae est charitas, I Cor. XIII, v. 2, sic opus procedens ex maiori charitate, est magis meritorium. Et sic potest unus simplex confessor esse maioris meriti apud Deum. Apostolus autem loquitur in genere operis, dicens ut scilicet meliorem, id est maiorem et clariorem, invenirent resurrectionem. Unde ly meliorem importat comparationem status praesentis vitae ad futuram resurrectionem, vel comparationem claritatis resurrectionis unius resurgentis ad claritatem alterius. Deinde cum dicit alii ludibria, ponit mala illis illata in vita quantum ad irrisionem factam in verbis, dicens, quod alii experti sunt ludibria, sicut patet de Samson, de Tobia et Iob, et Isaia. Is. l, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ieremias etiam dicit XX, 8: factus est mihi sermo domini in opprobrium et derisum. Quantum vero ad facta dicit, quod experti sunt verbera. Sicut patet de Michaea, de quo III Reg. ult. dicitur quod percussit eum Sedecias in maxillam. In quibus omnibus praesignabantur passiones novi testamenti. I Cor. IV, 9: spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Deinde cum dicit insuper et vincula, ponit mala sanctis illata quantum ad inclusionem. Unde dicit insuper et vincula, sicut Ieremias, de quo Ier. XX, 2 dicitur quod positus fuit in nervo. Nec solum vincula, sed etiam carceres, sicut Ier. XXXVII, v. 14 et XXXVIII, 6 et Michaeas, III Reg. ult. Consequenter ostendit mala illata quantum ad mortem cum dicit lapidati sunt. Quod quidem genus mortis tunc erat commune apud omnes Iudaeos. Matth. XXIII, 37: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Sic lapidatus est Naboth, III Reg. XXI, 13, et Ieremias, de quo legitur, quod Iudaei lapidaverunt eum in Aegypto lapidibus quos absconderat sub muro latericio domus ipsius Pharaonis. Et licet Epiphanius dicat quod fuit tractus, tamen communiter ponitur quod fuit lapidatus. Zacharias etiam filius Ioiadae fuit lapidatus, ut legitur II Par. XXIV, 21. Secundum genus mortis inconsuetum et crudele ponit cum dicit secti sunt. Hoc dicit propter Isaiam, quem Manasses fecit secari serra lignea. Et loquitur pluraliter, licet non fuerit nisi unus, secundum consuetudinem Scripturae, propter causam supradictam. Tertium genus cum dicit tentati sunt, ut scilicet consentirent. Quod dicit propter Matathiam et filios eius I Mach. II, 15, et propter Eleazarum II Mach. VI, 43, et propter historiam de septem fratribus II Mach. VII. Et tandem occiderunt eos Thren. IV, 9: melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame. Specialiter tamen Urias fuit occisus a David II Reg. XI, 15 et Iosias IV Reg. XXIII, 29. Deinde cum dicit circuierunt in melotis, ponit mala voluntarie assumpta. Et ista ad tria reducuntur, scilicet ad exteriorem cultum, ad personae statum, ibi egentes, et ad habitationis locum, ibi in solitudinibus. Quantum ergo ad cultum dicit circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis. Melota est vestis facta de pilis camelorum, ut quidam dicunt; vel melius, quod taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis, quae dicitur melota. Pellis caprina cum hoc quod est hirsuta, est etiam vilis. Et haec dicuntur de Elia IV Reg. I, 8, quod erat vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Et de talibus vestibus dicit Augustinus in Lib. de sermone domini, quod potest esse in tali veste intentio mala, si quis utatur ad vanam gloriam, bona autem, si ad contemptum mundi, et macerationem carnis. Praecipue autem, qui profitentur statum poenitentiae, debent ostendere signa professionis. Et ideo licet eis uti talibus vestibus, non tamen ad ostentationem, et sic utebantur prophetae. Quantum autem ad statum personae dicit egentes, quia carebant divitiis, in quo praefigurabant statum perfectionis novi testamenti, de quo dicitur Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae possides. Et hoc fuit specialiter de Elia, qui pastus fuit a corvis, et a muliere vidua. III Reg. XVII, 6. Ps. LXXXVII, 16: pauper ego sum in laboribus. Idem LXIX, 6: egenus et pauper ego sum. Item angustiati, sicut patet de Elia, qui fugit a facie Iezabel, et de David, qui fugit a facie Absalon. Item afflicti labore corporali, sicut de Elia, qui dormivit lassus subter unam iuniperum, III Reg. XIX, v. 4. Et subdit quibus dignus non erat mundus. Sicut dicit Dionysius in epistola ad Ioannem Evangelistam, mali aliquando per ea quae faciunt, ostendunt indicia suae damnationis; unde dicit quod per hoc, quod mali separaverunt a se beatum Ioannem, ostendebat Deus quod erant indigni societate eius. Et ideo dicit apostolus quod mundus non erat dignus eis, quasi dicat: quia mundani non erant digni societate iustorum. Io. XV, 19: ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Deinde cum dicit in solitudinibus, ostendit hoc quantum ad locum, quia propriam mansionem non habebant, sed errabant in solitudinibus, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae, quae sunt loca apta ad contemplationem et poenitentiam. Dicitur autem spelunca, quae fit arte, sed caverna, quae est a natura vel ab aliquo accidente, sicut ex corrosione aquarum. Ista patent de David, I Reg. XXII, 1 et XXIII, 14 ss. et de Elia, III Reg. XIX, 9. Deinde cum dicit et hi omnes, ostendit quod eis dilatae sunt promissiones. Et ne putetur, quod hoc fuerit propter defectum meriti, ideo, secundo, designat rationem illius dilationis, ibi Deo pro nobis. Dicit ergo, quod hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, id est, per fidem habent testimonium, quod sunt probati, id est, approbati a Deo, II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Sap. III, 6: tamquam aurum in fornace probavit eos. Et tamen non acceperunt repromissionem, scilicet gloriae, vel promissam vitam, usque ad Christum. Ps. LXXXVIII, 39: distulisti Christum. Temporales enim acceperunt, non autem spirituales. Supra eodem: defuncti sunt non acceptis promissionibus. Deinde cum dicit Deo pro nobis, ostendit rationem dilationis, ex quo aliqui sumpserunt causam, vel occasionem erroris, qui dicunt quod nullus in Paradisum intrabit usque ad ultimam consummationem, quae erit per finalem resurrectionem. Sed hoc est contra apostolum, II Cor. V, 1: scimus, quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ista ergo consummatio de qua loquitur apostolus potest referri ad praemium essentiale, scilicet ad beatitudinem, quae habetur per Christum Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos quam non habuerunt sancti veteris testamenti. Vel potest referri ad stolam corporis, quae non dabitur universaliter, usque post resurrectionem universalem, licet forte aliqui iam habeant ipsam ex speciali privilegio. Non ergo sine nobis consummantur, sed perficiuntur duplici stola, ut, sicut dicit Glossa in communi gaudio omnium maius fiat gaudium singulorum. Unde in hoc nobis Deus providit. Et ideo dicit Deo pro nobis aliquid melius providente. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Magis enim gaudet homo cum pluribus gaudentibus. Glossa: si isti tenuerunt fidem, qui tamdiu expectaverunt, multo magis teneamus nos, qui statim recipimus. Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso.


Caput 12
Lectio 1

[87974] Super Heb., cap. 12 l. 1 Supra apostolus multipliciter commendavit fidem, per quam membra Christo capiti coniunguntur, hic ponit moralem monitionem, exhortans ut fidem, quam tenent corde, operibus demonstrent, sicut etiam monet Iacobus, cap. II canonicae suae. Et primo docet quomodo se debeant habere circa mala, secundo quomodo debeant se habere circa bona, cap. XIII, ibi charitas fraternitatis. Est autem duplex malum, scilicet poenae et culpae. Primo ergo docet quomodo se debent habere circa mala poenalia toleranda; secundo circa mala culpae vitanda, ibi propter quod remissas, et cetera. Ad tolerandum autem malum poenae, primo inducit exemplo antiquorum; secundo, exemplo Christi, ibi aspicientes in auctorem; tertio auctoritate Scripturae, ibi et obliti estis. Quantum ergo ad primum dicit ideoque nos habentes tantam nubem testium interpositam. Quasi dicat: ita dictum est, quod sancti testimonio fidei probati, nec tamen habuerunt repromissiones, et tamen cum hoc non defecerunt in expectando; ergo nos qui habemus tantam nubem testium interpositam, et cetera. Sancti dicuntur testes Dei, quia verbo et facto glorificabatur Deus per eos. Matth. V, v. 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Is. c. XLIII, 10: vos testes mei, dicit dominus. Dicuntur autem sancti nubes, primo propter conversationis sublimitatem. Is. LX, 8: qui sunt isti, qui ut nubes volant? Secundo propter doctrinae foecunditatem. Iob XXVI, 8: qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Et XXXVI, 28: effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt. Tertio propter spiritualis consolationis utilitatem. Sicut enim nubes praestant refrigerium, sic exempla sanctorum. Is. XVIII, v. 4: et sicut nubes roris in die messis. Hanc ergo nubem testium habemus impositam, quia ex vita sanctorum quodammodo inducitur nobis necessitas ad imitandum. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris, et patientiae prophetas. Augustinus: sicut spiritus sanctus loquitur in Scriptura, ita in gestis sanctorum, quae nobis sunt forma et praeceptum vitae. Hoc est ergo exemplum sanctorum, quod inducit. Sed quia ad conformandum se ad aliquod exemplar, interdum ex impedimento superveniente impeditur homo, ideo removet illud quod potissime potest impedire. Illud autem est pondus peccati. Tribulatio autem est quasi quidam agon. I Cor. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Sicut autem in cursu et certamine oportet omnia aggravantia deponere, ita et in agone tribulationis. II Tim. IV, 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi. Qui ergo in tribulatione vult bene ad Deum currere, oportet impedimenta deponere. Ista impedimenta vocavit ipse apostolus pondus et circumstans peccatum. Per pondus autem potest intelligi peccatum perpetratum; quod dicitur pondus, quia animam deprimit ad infima, et inclinat ad aliud. Ps. XXXVII, 5: sicut onus grave gravatae sunt super me. Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Per circumstans peccatum, potest intelligi occasio peccandi, quae quidem est in omni quod circumstat, scilicet in mundo, carne, proximo, Daemone. Deponentes ergo omne pondus, id est, peccatum perpetratum, quod dicitur pondus, et circumstans nos peccatum, scilicet occasionem peccandi. I Petr. II, 1: deponentes omnem malitiam et omnem dolum. Vel pondus potest intelligi taedium tribulationis. Sic enim frequenter tribulatio dicitur onus per prophetas, sicut onus Damasci, id est tribulatio; quasi dicat: non sit vobis grave pati pro Christo. Circumstans peccatum dicitur tentatio nobis immissa ex circuitu hostis. I Pet. V, 8: adversarius vester Diabolus, et cetera. Vel pondus affectio terrena; per circumstans autem peccatum affectio carnalis, quae scilicet causatur in nobis a carne circumstante; quasi dicat: deponatis affectionem tam temporalium, quam carnalium, si vultis libere currere. Unde subdit monitionem, dicens curramus per patientiam ad certamen nobis propositum, non solum illatum, quod tamen sustineamus patienter. Sed nos ipsi voluntarie curramus. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Hoc autem certamen vobis propositum est cum iustitia. Eccli. IV, 33: usque ad mortem certa pro iustitia. Deinde cum dicit aspicientes, etc., ponit exemplum Christi. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quare passio Christi habenda est in exemplum, et quid in ipsa considerandum est; secundo ostendit fructum istius considerationis, ibi recogitate eum. Sicut enim dicitur Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem, Christus autem est auctor fidei, si ergo vis salvari, debes intueri exemplar illud. Unde dicit aspicientes in Iesum passum. Hoc significatum fuit per serpentem aeneum elevatum pro signo, in quem aspicientes curabantur. Num. XXI, 9, et Io. III, 14: sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Si ergo vis salvari, respice in faciem Christi tui. Ipse enim est auctor fidei dupliciter. Primo eam docendo verbo. Supra I, 2: locutus est nobis in filio. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Secundo eam in corde imprimendo. Phil. I, v. 29: vobis donatum est pro Christo non solum ut in ipsum credatis, et cetera. Item ipse est consummatio fidei dupliciter. Uno modo ipsam miraculis confirmando. Io. c. X, 38: si mihi non vultis credere, operibus credite. Item fidem praemiando. Cum enim fides sit imperfecta cognitio, eius praemium consistit in ipsius cognitionis perfectione. Io. XIV, 21: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hoc autem significatum fuit Zach. IV, 9, ubi dicitur: manus Zorobabel fundaverunt domum istam, scilicet Ecclesiam, cuius fundamentum est fides, et manus eius perficient eam. Nam manus Christi, qui de genere Zorobabel descendit, fundat Ecclesiam in fide, et fidem gloria consummat. Videmus enim nunc in speculo, et aenigmate; tunc autem facie ad faciem, I Cor. XIII, 12. Augustinus, I de Trinit. c. X: contemplatio est merces fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: fide mundans corda eorum. In passione enim Christi tria consideranda sunt. Primo quid contempsit; secundo quid sustinuit; tertio quid promeruit. Quantum ad primum dicit qui proposito sibi gaudio; istud autem gaudium fuit istud gaudium terrenum quo a turba quam paverat quaerebatur, ut facerent eum regem, quo ipse contempsit fugiendo in montem, Io. VI, 15. Unde Eccle. II, 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis? Vel proposito sibi gaudio aeternae vitae pro praemio. Sustinuit crucem, hoc est secundum, scilicet quid sustinuit, quia crucem. Phil. II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. In quo ostenditur et cruciatus acerbitas, quia ibi affixus fuit manibus et pedibus, et mortis vilitas et ignominia, quia hoc erat ignominiosum genus mortis. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Quantum autem ad tertium, scilicet quod promeruit, quia sessionem ad dexteram patris. Unde dicit atque in dextera sedis Dei sedet. Exaltatio enim humanitatis Christi fuit praemium passionis eius. Hebr. I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Deinde cum dicit recogitate eum, ostendit quis sit fructus huius considerationis. Et primo monet ad diligentem exempli considerationem; secundo ostendit utilitatem, ibi ut non fatigemini; tertio subdit rationem, ibi non enim usque. Dicit ergo: ita dictum est, aspicientes, etc., nec hoc solum, sed etiam recogitate eum, id est iterum cogitate. Prov. c. III, 6: in omnibus viis tuis cogita illum. Et huius ratio est, quia in quacumque tribulatione invenitur eius remedium in cruce. Ibi enim est obedientia ad Deum. Phil. II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens. Item pietatis affectus ad parentes; unde ibi gessit curam de matre sua. Item charitas ad proximum; unde ibi pro transgressoribus oravit. Lc. XXIII, 34: pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Item fuit ibi patientia in adversis. Ps.: obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Is. LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item in omnibus finalis perseverantia; unde usque ad mortem perseveravit. Lc. XXIII, v. 46: pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Unde in cruce invenitur exemplum omnis virtutis, Augustinus: crux non solum fuit patibulum patientis; sed etiam cathedra docentis. Recogitate ergo eum qui sustinuit. Sed quid cogitandum? Tria, scilicet genus passionis, unde sustinuit contradictionem, id est, afflictionem in verbis. Unde dicebant: vah qui destruis templum Dei. Ps. XVII, v. 44: eripies me de contradictionibus populi. Rom. X, 21: expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Lc. II, 34: et in signum cui contradicetur. Et contradictionem talem, id est, tam gravem et ignominiosam. Thren. I, 12: o vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Secundo a quibus passus est, quia a peccatoribus, pro quibus patiebatur. I Petr. III, v. 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis. Tertio persona patientis. Ante passionem enim ab origine mundi passus est in membris suis, sed tunc in propria persona. Unde dicit adversus semetipsum. Is. XLVI, 4: ego feci et ego feram. Ps. LXVIII, 5: quae non rapui tunc exsolvebam. I Petr. II, 24: peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Utilitatem ostendit cum dicit ut non fatigemini. Consideratio enim passionis Christi facit nos non deficere. Gregorius: si passio Christi ad memoriam revocatur, nihil adeo durum est, quod non aequanimiter toleretur. Unde non deficiatis, tamquam fatigati animo, a veritate fidei. Is. XL, 31: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. II Thess. III, 13: nolite deficere benefacientes. Rationem autem huius ponit, dicens nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Quasi dicat: non debetis deficere in tribulationibus vestris pro vobis, quia nondum tantum sustinuistis sicut Christus. Ipse enim sanguinem suum fudit pro nobis. Matth. c. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur. Vos autem rapinam bonorum vestrorum sustinuistis. Maius autem est de genere operis vitam dare, quam substantiam corporalem, licet aliquando ex radice operis, scilicet ex charitate, possit esse minus, sicut supra dictum est. Unde dicit: nondum enim restitistis repugnantes adversus peccatum, usque ad sanguinem, scilicet fundendum pro Christo.


Lectio 2

[87975] Super Heb., cap. 12 l. 2 Supra induxit apostolus ad mala patienter sustinenda exemplo antiquorum patrum et Christi, hic monet ad idem ex auctoritate Scripturae, unde circa hoc tria facit. Primo enim ponit auctoritatem; secundo ostendit sensus eius, ibi in disciplina perseverate; tertio arguit ad propositum ex praemissis, ibi quod si extra disciplinam. Ponit auctoritatem, quae habetur Prov. III, 11; sed sub aliis verbis, quam littera nostra habeat. Ibi enim habemus sic: disciplinam domini, fili mi, ne abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Quia vero apostolus inducit auctoritatem istam causa consolationis, ideo utitur aliis verbis. Unde dicit et obliti estis consolationis, quasi dicat: mirum est si obliti estis. Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Idem: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas. Dicit autem, consolationis, id est Dei consolantis, et est emphatica locutio. II Cor. I, v. 3 s.: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Sequitur quae vobis, id est Deus consolationis, loquitur tamquam filiis. Ergo si punit, non odit: sed eius punitio ordinatur ad bonum, quia loquitur vobis tamquam filiis. Verba autem auctoris ponit, dicens fili mi, et cetera. Et subdit rationem, ibi quem enim diligit, et cetera. In auctoritate vero prohibet duo; quia prohibet odium disciplinae, et impatientiam ad ipsam. Propter primum dicit fili mi, noli negligere, sicut quidam qui odiunt disciplinam, de quibus dicitur, Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te. Amos V, 10: odio habuerunt loquentem in porta, et corripientem perfecte abominati sunt. Dicit ergo apostolus noli negligere disciplinam domini, quasi dicat: cum Deus te flagellat causa disciplinae, noli negligere, id est, negligenter habere fastidiendo. Sap. III, 11: sapientiam et disciplinam qui abiicit infelix est. Propter secundum dicit et ne fatigeris dum ab eo argueris. Quidam enim etsi correctionem duram non odiant, tamen impatienter portant, et ideo dicit neque fatigeris, et cetera. Tunc enim homo spiritualiter fatigatur, quando contristatur intantum, quod deficit. Supra eodem: ut non fatigemini animis vestris deficientes. Eccli. VI, 26: ne acidieris in vinculis illius. Deinde cum dicit quem enim diligit dominus, castigat, assignat causam. Sicut autem dicit philosophus, verbum castigationis communiter accipitur in pueris et in concupiscentia. Dicimus enim castum, cuius concupiscentia castigata est. Similiter puer dicitur castigatus, qui est bene disciplinatus. Quod enim de se habet pronitatem ad malum, indiget refraenante. Talis autem est concupiscentia, et pueri, qui de se sequuntur impetus suos, ideo indigent castigante. Ille ergo, qui castigat, ideo hoc facit ne tendant in malum. Et quia sensus nostri, et cogitatio nostra prona sunt ad malum, ut dicitur Gen. VIII, 21, ideo dominus castigat nos, ut retrahat nos a malo. Ps. CXVII, 18: castigans castigavit me dominus, et morti non tradidit me. Ier. XXXI, 18: castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus. In hoc autem castigat, quia flagellat, non quidem ad condemnationem, sed ad salutem. Unde dicit, quod flagellat omnem filium quem recipit. Et ideo, qui non flagellantur non sunt de numero filiorum. Ps. LXXII, 5: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, unde est signum quasi aeternae reprobationis. Ez. XVI, 42: auferetur zelus meus a te. Nec mirum si flagellat omnem filium quem recipit per adoptionem: quia proprio filio suo non pepercit. Lc. ult. v. 26: oportuit Christum pati. Consequenter cum dicit in disciplina perseverate, ostendit sensum auctoritatis praeallegatae: et primo ostendit sensum monitionis; secundo sensum rationis assignat, ibi tamquam filiis; tertio ostendit rationem istam esse convenientem, ibi quis enim filius. Monitio autem apostoli fuerat, quod non debebant negligere disciplinam domini, nec etiam fatigari. Utrumque autem comprehendit in his verbis. Non negligere enim, nec etiam fatigari sub disciplina, non est aliud quam in disciplina perseverare. Unde Iob VI, 10: haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. Ps. II, 12: apprehendite disciplinam, et cetera. Quare autem non debemus negligere, dixerat quia quem diligit dominus, etc., unde hic dicit tamquam filiis vobis se offert Deus. Quasi dicat: ideo perseverate, quia offert se tamquam filiis. Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Consequenter ostendit istam rationem esse convenientem, dicens quis enim filius quem non corripit pater? Ad patrem enim pertinet corrigere filium suum. Prov. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Eccli. XXX, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et ideo necessaria est correctio: sicut Paulo datus stimulus carnis, ne per superbiam corrueret, II Cor. XII, 7. Deinde cum dicit quod si extra disciplinam, etc., arguit ex praemissis, et primo deducendo ad inconveniens; secundo ex quodam exemplo, ibi deinde patres, etc.; tertio ex utilitate consequente, ibi omnis autem disciplina, et cetera. Circa primum facit talem rationem: omnes sancti, qui Deo placuerunt per multas tribulationes transierunt, per quas filii Dei facti sunt. Ergo qui in disciplina non perseverat, non est filius, sed magis adulter, id est, adulterio natus. Istius rationis ponit tantum conclusionem, dicens: si estis extra disciplinam, non estis filii, sed adulteri: quia disciplinae facti sunt participes omnes, scilicet sancti. II Tim. III, v. 12: omnes qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur. Iudith VIII, 23: omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles. Nec oportet quod semper sancti habeant exteriores tribulationes, cum interius affliguntur ex mala conversatione perversorum. II Petr. c. II, 8: habitans Lot apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Filius autem proprie dicitur, qui est ex legitimo patre. Mater nostra est Ecclesia, cuius sponsus est ipse Deus. Os. II, 20: sponsabo te mihi in fide. Adulter autem est Diabolus et mundus. Qui ergo nati sunt ex spiritu Diaboli, vel mundi, sunt filii adulterini. Is. LVII, 3: accedite huc, filii auguratricis, et adulteri, et fornicariae. Patet ergo, quod proprie non sunt filii, nisi de legitimo patre nati. Consequenter cum dicit deinde patres, etc., ponit secundam rationem sumptam ex eo quod experti sumus, scilicet ex correctione paterna. Quae quidem ratio procedit ex duplici differentia, quae est inter Deum patrem, et patrem carnalem. Est autem haec prima differentia Dei patris ad patrem carnalem. Homo enim generat hominem quantum ad corpus, non quantum ad animam, quae est per creationem, et non traducitur. II Mach. VII, 22: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Unde dicit quod nos habuimus patres carnis nostrae eruditores. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Et reverebamur eos. Ex. XX, v. 12: honora patrem tuum, et matrem, et cetera. Deus autem excellentius est pater noster, scilicet quantum ad animam, quam immediate creat. Eccle. ult.: spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Item iustificat animam, adoptando nos in filios. Rom. VIII, 16: spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Ideo dicit num multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est, animarum nostrarum, quae dicuntur spiritus, quia non sunt ex materia, et vivemus? Finis enim obedientiae est vita aeterna. Io. c. VIII, 52: si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Supra V, 9: factum est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Secunda vero differentia est correctionis humanae ad divinam, quae in duobus differunt, et, primo quantum ad finem, quia finis humanae correctionis est aliquid transitorium: est enim ad bene conversandum in hac vita, quae est paucorum dierum. Secundo quantum ad rationem, quia homo corrigit secundum voluntatem, quae falli et errare potest, et tamen obedimus ei. In correctione autem divina, non sic: quia erudit nos ad aliquid utile in sempiternum, scilicet ad recipiendum sanctificationem, quae scilicet est ipsemet Deus. Is. VIII, 13 s.: dominus exercituum, ipsum sanctificate. Ipse pavor vester, ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem. Et ideo dicit et illi quidem erudiebant nos in tempore paucorum dierum, et hoc quantum ad primum; et secundum voluntatem suam, et hoc quantum ad secundum; hic autem ad id quod utile est. Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Et hoc in recipiendo sanctificationem, id est, in sanctificationem ab ipso recipiendam; et ideo debemus magis recipere disciplinam eius. Sequitur omnis autem disciplina, et cetera. Haec est tertia ratio, quae sumitur ex utilitate correctionis. Cum autem poenae sint quaedam medicinae, idem iudicium videtur esse de correctione et de medicina. Sicut autem medicina in sumptione amara est quidem et abominabilis, tamen eius finis est valde dulcis et desiderabilis, ita et disciplina, quia gravis est ad sustinendum sed adducit fructum optimum. Sciendum est autem, quod disciplina dicitur a discendo. Pueri autem, qui addiscunt, flagellis erudiuntur. Et ideo disciplina aliquando sumitur pro scientia, ut in principio primi posteriorum: omnis doctrina, et omnis disciplina, etc., quae Graece dicitur epistemon. Aliquando autem sumitur pro correctione, et Graece dicitur paedia, sed in Latino non habet nomina ita distincta. Dicit ergo, quod omnis disciplina, scilicet quae est eruditio per flagella et molestias, in praesenti videtur esse non gaudii, sed maeroris, quia exterius habet tristitiam in sustinendo, sed interius habet dulcedinem ex intentione finis. Et ideo dicit videtur, et non dicit est. II Cor. VI, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes. Io. XVI, 21: mulier cum parit, tristitiam habet, et cetera. II Cor. IV, v. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et ideo dicit postea reddit fructum. Fructus enim importat dulcedinem; unde frui est delectari in fine adepto. Pacatissimum. Fructus enim habetur hic cum perturbatione exteriorum incommodorum, et tentationum interiorum, et ideo non est pacatissimus, sicut ibi. In gloria siquidem nihil erit interius remordens conscientiam, nec impellens ad culpam, nec exterius contristans. Ibi enim, ut dicit Augustinus, erit quidquid voles: ergo ille fructus est pacatissimus. Pacatus quidem in tranquillitate conscientiae, pacatior in susceptione primae stolae, sed pacatissimus in susceptione secundae. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Prov. III, 14: primi et purissimi fructus eius. Reddet ergo fructum iustitiae, id est, quem meretur iustitia. Seminanti enim iustitiam merces fidelis, Prov. XI, 18; ibid.: fructus iusti, lignum vitae. Vel iustitiae, ad iustitiam apprehendendam. Os. X, 12: seminate vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordiae. Ps. CXXV, 7: euntes ibant et flebant, et cetera. Sed non redditur fructus, nisi exercitatis per eam, id est, per disciplinam. Supra V, 14: perfectorum est cibus solidus eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.


Lectio 3

[87976] Super Heb., cap. 12 l. 3 Supra monuit apostolus qualiter nos debemus habere ad mala poenalia sustinenda, hic monet qualiter nos debemus habere ad mala culpae vitanda. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit monitiones suas; secundo assignat rationes ipsorum, ibi non enim accessistis. Circa primum duo facit. Primo enim monet hominem peccantem; secundo nondum peccantem, ibi pacem sequimini. Est autem duplex peccatum, scilicet omissionis, et transgressionis. Primo ergo monet ad dimittendum peccatum omissionis; secundo ad dimittendum peccatum transgressionis, ibi et gressus rectos. Peccatum autem omissionis duplex est. Unum quando quis omittit bonum facere; aliud, omittendo mala et adversa tolerare. Quantum ad primum dicit propter quod, scilicet quia disciplina affert fructum pacatissimum, ideo ut vos hunc fructum percipere possitis, erigite manus remissas. Manus enim, cum sit organum organorum, remissa dicitur, quando vacat a bonis operibus, et ideo erigenda est per rectam intentionem ad operandum, quae Deo placent. Thren. III, 41: levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Ps. CXL, 2: elevatio manuum, et cetera. Manus enim remissa inducit egestatem et servitutem. Prov. X, 4: egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Item c. XII, 24: manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. In huius signum quando Moyses elevabat manus, vincebat Israel; quando vero remittebat, superabat Amalec, Ex. XVII, 11. Quantum ad illud peccatum omissionis dicitur erigite genua dissoluta. In genibus totum pondus corporis sustentatur. Habent ergo genua dissoluta qui non habent fortitudinem fortiter tolerandi adversa; haec ergo remissio abiicienda est. Iob IV, 3: manus lassas roborasti, et genua trementia confortasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui. Is. XXXV, 3: confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Manus ergo et genua erigite, ut nec otio torpeatis, nec debilitate haesitetis. Deinde cum dicit et gressus rectos, improbat peccatum transgressionis. Istud autem peccatum est obliquitas quaedam et curvitas. Rectum enim dicitur cuius medium non exit ab extremis, id est, cuius operatio non recedit ab intentione et fine debito. Triplex autem est obliquitas, scilicet in affectu, in operatione et intellectu. Istas tres monet declinare. Ex affectione autem iniqua sequitur obliquitas in intellectu, et depravatio in affectu. Et ideo quantum ad primum, quod est aliorum radix, dicit facite gressus rectos pedibus vestris, id est, rectas affectiones. Sicut enim pedes portant corpus, ita mentem portant affectiones. Recti ergo pedes sunt affectiones rectae. Ez. I, 7: pedes eorum, pedes recti. Rectificate ergo affectiones, quibus totum corpus portatur spiritualiter. Is. XL, 3: rectas facite in solitudine semitas Dei vestri. Hoc est, quantum in vobis est date operam ad hoc. Sed proprie rectificare est solius Dei. Ps. XVI, 5: dirige gressus meos in semitis tuis. Quantum ad secundum dicit ut ne claudicans quis, quantum ad actionem exteriorem. Sicut enim tibia dicitur clauda, quando non sequitur regulam potentiae gressivae, ita operatio claudicat quando sive ad dexteram, id est in prosperis, sive ad sinistram, id est in adversis, non sequitur regulam legis divinae. Is. XXX, 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Vel, claudicat, qui caeremonialia observat cum Evangelio. Quantum ad obliquitatem intellectus, dicit erret. Malam enim operationem sequitur error intellectus. Prov. XIV, 22: errant omnes qui operantur malum. Sap. II, 21: hoc cogitaverunt, et erraverunt, excaecavit enim eos malitia eorum. Qui ergo vult illas duas curvitates cavere, habeat pedes et affectiones rectas. Et ideo dicit magis autem sanetur. Sicut enim sanitas corporis consistit in contemperatione humorum, ita sanitas spiritualis in ordinatione affectuum. Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor. Deinde cum dicit pacem sequimini, etc., monet non peccantem ad vitandum peccatum. Et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit quaedam remedia, quae valent ad omnia peccata vitanda; secundo specialiter monet ad vitationem eorum, ibi ne qua radix. Circa primum sciendum est, quod actionum humanarum sunt diversi fines. Quaedam enim ordinantur ad alium, sicut iustitia, quae ordinat hominem ad proximum. Et istarum finis est pax. Unde Is. XXXII, 17: erit opus iustitiae pax. Quaedam ad ipsum operantem, sicut ieiunare, et istorum finis est puritas. Non enim ieiunamus nisi propter munditiam et puritatem. Quantum ergo ad primum dicit pacem sequimini, id est, non solum habete, sed quaeratis quomodo cum aliis habeatis. Rom. XII, v. 18: si fieri potest quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Ps. XXXIII, 15: inquire pacem, et persequere eam. Quantum ad secundum dicit et sanctimoniam. II Cor. VII, 1: mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus. Quod autem ista remedia sint necessaria, ostendit per duo damna, quae incurrimus sine ipsis, scilicet damnum gloriae in futuro, et gratiae in praesenti. Quantum ad primum dicit, quod sine pace et sanctimonia nemo videbit Deum, in quo consistit beatitudo. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, et cetera. Quasi dicat: sine pace quo ad proximum, et munditia et puritate quo ad seipsum, nemo potest esse beatus. Matth. V, v. 9: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Solum autem filiis debetur haereditas divinae visionis. Item Apoc. XXI, 27: non intrabit in ea aliquid coinquinatum. Ps. XIV, v. 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, et cetera. Item: quis ascendet in montem domini, et cetera. Quantum ad secundum damnum, scilicet gratiae Dei in praesenti, dicit contemplantes, ne quis desit gratiae Dei. Gratia enim per discordiam et immunditiam amittitur. I Cor. XIV, 33: non est Deus dissensionis, sed Cor. XIV, 33: non est Deus dissensionis, sed pacis. Ps. LXXV, 3: in pace factus est locus eius. Hab. I, 13: mundi sunt oculi tui, domine, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et corripietur a superveniente iniquitate. Figurative autem loquitur apostolus. Gratia enim etsi non habeatur ex meritis, alioquin gratia non esset gratia, tamen oportet quod homo faciat quod in se est. Deus autem, voluntate sua liberalissima, dat eam omni praeparanti se. Apoc. III, 20: ecce sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo gratia Dei nulli deest, sed omnibus, quantum in se est, se communicat: sicut nec sol deest oculis caecis. Dicit ergo contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Sed contra. Quia si gratia non datur ex operibus sed tantum ex hoc quod aliquis non ponit obstaculum, ergo habere gratiam dependet ex solo libero arbitrio, et non ex electione Dei, quod est error Pelagii. Respondeo. Dicendum est quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit. Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor eius ad removendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per misericordiam suam. Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, et cetera. Hoc autem donum gratiae non est gratum faciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei: quod autem non removetur, hoc est ex iustitia eius. Non autem dicit, ne tu desis, sed ne quis, idest quicumque, quia quilibet debet esse sollicitus de proximo. Eccli. XVII, 12: unicuique mandavit de proximo suo. Deinde cum dicit ne qua radix, specialiter descendit ad monitionem vitationis peccatorum contrariorum unicuique praedictorum remediorum. Et primo monet vitare peccata contraria paci; secundo contraria sanctimoniae, ibi ne quis fornicator. Dicit ergo ne qua radix amaritudinis, et cetera. Illud dicitur amarum, quod non potest gustari nisi cum offensa. Conversatio ergo alicuius dicitur amara, quando non potest esse sine offensa eorum cum quibus conversatur. Quod contra dicitur de sapientia. Sap. VIII, 16: non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus eius, sed laetitiam et gaudium. Qui ergo in sapientia scit conversari, non est amarae conversationis, quod fit quando non habet dura verba vel facta. Et ideo dicit contemplantes ne qua radix amaritudinis, id est, amaritudo paulatim inchoata et in corde radicata, sursum germinans impediat pacem, et per consequens gratiam et visionem Dei. Deut. XXIX, 18: ne sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Os. XII, 14: ad iracundiam provocavit me Ephraim in amaritudinibus suis. Vel radix amaritudinis est mala cogitatio noxiae delectationis, quae sursum germinat, quando per consensum ad opus venitur. Et per illam inquinantur multi, quia non solum ille in quo est, sed et alii malo eius exemplo. I Cor. V, 6: modicum fermentum totam massam corrumpit. Deinde cum dicit ne quis fornicator, monet vitare peccata contraria sanctimoniae, cui specialiter opponuntur peccata carnalia, scilicet luxuria et gula, quae perficiuntur in delectatione carnali, per quam mens inquinatur. Unde ista mentem et carnem inquinant. Et ideo specialiter monet ista vitari. Et primo luxuriam, dicens contemplantes. Et non solum quilibet in seipso, sed ne quis fornicator, ita quod quilibet in proximo suo hoc contempletur. Augustinus: invicem vestram pudicitiam custodite, et cetera. Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Tob. IV, 13: attende tibi ab omni fornicatione. Secundo prohibet gulam, dicens aut profanus, et dicitur quasi procul a fano, et tales sunt gulosi qui de ventre suo Deum faciunt. Sicut Esau. Quod dixerat, ostendit in exemplo Esau, qui propter gulam vendidit primogenita. Sic etiam gulosus pro minima esca vendit haereditatem aeternam. Prov. VI, 26: pretium scorti vix est unius panis. Esau autem non solum fuit gulosus, sed etiam luxuriosus: quia contra voluntatem parentum duxit uxores alienigenas. Ius autem primogeniti erat, quod habebat duplicem portionem, et ante sacerdotium Aaron habebat honorem sacerdotalem. Unde in hoc commisit ipse simoniam. Ergo videtur quod etiam Iacob qui illud emit, similiter commisit simoniam, quod falsum est. Iacob enim per spiritum sanctum intellexit illud sibi deberi, iuxta illud Mal. I, v. 2 s.: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Et ideo non emit, sed quod sibi debebatur ab iniusto possessore redemit. Et hoc est quod dicit qui, scilicet Esau, propter unam escam vendidit primitiva sua, vel primogenita, ut dicitur Gen. XXV et XXVII. Et poenam consecutam ostendit, subdens scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est. Sicut enim dicitur Gen. XXVII, 30 ss., postquam Isaac benedixerat Iacob, venit Esau et petiit benedictionem, quod tamen non obtinuit, licet pater fecisset ignorans, quia in illo stupore quem habuit, factus in extasi, edoctus est a spiritu sancto, quod non retractaret quod fecerat. Unde dicit: benedixi ei, et erit benedictus. Et sic Esau, consilio spiritus sancti, reprobatus fuit. In quo datur intelligi quod nullus debet negligere dum adhuc vivit benefacere, quantumcumque sit reprobatus in praescientia divina, quia post vitam ad haereditatem Dei, etiam si desideretur, naturaliter non pervenitur. Sequitur non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Sicut enim dicitur Gen. c. XXVII, 34, irrugiit clamore magno, et cetera. Sed contra, quia dicitur Ez. XVIII, 27: quacumque hora ingemuerit peccator, et cetera. Respondeo. Dicendum est quod quamdiu praesens vita agitur, potest agi vera poenitentia. Interdum tamen aliquis poenitet, non propter amorem iustitiae, sed propter timorem poenae, vel damni temporalis. Et sic poenituit Esau, non quia vendiderat primogenita, sed quia perdiderat. Unde non dolebat de peccato venditionis, sed de damno perditionis. Et ideo poenitentia eius non fuit accepta, quia non erat vera. Sic enim poenitent damnati in Inferno, ut dicitur Sap. V, v. 3: poenitentiam agentes, non quia peccaverunt, sed quia exclusi sunt. Tamen secundum Glossam hoc quod dicit hic fornicator et profanus, aliter intelligi potest, ut fornicator dicatur, qui cum fide carnales caeremonias observat: sicut habens concubinam cum uxore propria. Sed profanus, id est, procul a fano, sicut penitus infidelis.


Lectio 4

[87977] Super Heb., cap. 12 l. 4 Supra posuit apostolus monitionem ad vitandum mala culpae, hic assignat istius monitionis rationem, quam sumit ex comparatione novi et veteris testamenti. Et circa hoc duo facit: primo enim ponit comparationem illam; secundo ex ipsa arguit, ibi videte ne recusetis. Circa primum duo facit; quia primo proponit ea quae pertinent ad vetus testamentum; secundo ea quae ad novum testamentum, ibi sed accessistis. Circa primum sciendum est, quod, ut dicit Augustinus, brevis differentia legis et Evangelii est timor et amor. Lex enim tamquam paedagogus noster fuit in Christo: parvuli autem terroribus ducendi sunt. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et ideo hic dicit apostolus, quod in datione legis facta sunt quaedam terribilia. Unde primo ponit illa quibus territi sunt hi quibus lex dabatur; secundo agit de terrore legislatoris, ibi Moyses dixit. Quantum ad primum tria ponit, scilicet terrorem quantum ad visa; secundo quantum ad audita, ibi et procellam; tertio quantum ad comminationes, ibi et si bestia tetigerit. Et ista tria referuntur ad tria, quae ibi erant terribilia, scilicet ex parte Dei, ex parte legis datae, et ex parte ministrorum legis. Quantum ad primum, scilicet ex parte Dei, ponit tria terribilia, scilicet zelum ad puniendum, severitatem poenae, et occultationem dantis legem. Zelus designatur per ignem. Deut. IV, 24: dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. Mal. III, 2: ipse enim quasi ignis conflans. Unde ipse Deus frequenter vocat se Zelotem, quia crimen sponsae non dimittit inultum. Ex. XX, 5: ego enim sum dominus Deus tuus fortis Zelotes. Et XXXIV, 14: dominus Zelotes nomen eius. Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Unde dicitur hic non enim accessistis sicut illi ad tractabilem et accessibilem ignem. Ille enim ignis, ut dicitur Ex. XIX, 18, erat corporalis, et ideo palpabilis et sensibilis, et etiam in certo loco, ut ad ipsum posset accedi. In nova autem lege datus fuit ignis spiritus sancti, Act. II, 4. Sicut enim Iudaeis quinquagesimo die ab egressu de Aegypto apparuit ignis aemulationis, ita discipulis quinquagesimo die a die resurrectionis, ignis spiritus sancti non palpabilis, sed mente perceptibilis. Thren. I, 13: de excelso misit in ossibus meis ignem, et erudivit me. Iste ignis infinitus est natura et loco, lucem enim habitat inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Et ideo non est accessibilis. Severitas poenae significatur per turbinem, qui est ventus cum aqua. Iob IX, v. 17: in turbine conteret me. Vel potest referri ad tentationes. Lex enim non refraenabat concupiscentiam, quia non dabat gratiam adiutricem ex opere operato, sed tantum cohibebat actum, et ideo generabat turbinem tentationum. Occultatio autem dantis legem, significatur per caliginem: in qua figurabatur quod status legis occultus erat, id est, velatus. II Cor. III, 15: usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Sed in nova lege istud velamen ablatum est, in cuius signum in passione Christi velum templi scissum est, quia nos revelata facie gloriam domini speculamur, ubi supra. Item caligo illa significabat divinam excellentiam. Sicut enim illud quod in caligine est, clare videri non potest, et lux excellens hebetat oculum, ita et facit ipsum caligare qui lucem habitat inaccessibilem. Deinde cum dicit et procellam, ponit terribilia quantum ad auditum, quae sumuntur ex parte legis. In lege autem tria erant valde terribilia, scilicet magnitudo comminationum, gravitas praeceptorum et multiplicatio ipsorum. Quantum ad primum dicit et procellam, quae proprie est conturbatio maris: large autem dicitur turbatio aeris cum turbine et pluvia; unde significat austeritatem comminationum quae erant in veteri lege. Deut. XXIX, v. 23 ss. Sonitus tubae significat gravitatem praeceptorum, ad quorum adimpletionem indicebatur homini quasi bellum contra seipsum. Vox verborum significat multitudinem praeceptorum. Verborum, inquam, Dei per subiectam creaturam, scilicet per Angelum. Gal. III, 19: ordinata per Angelos, et cetera. Deus enim per Angelos ibi loquebatur. Quae omnia a Deo terribilia fuerunt, quod illi qui vocem illam audierunt, excusaverunt se ne eis fieret verbum. Unde dicitur Ex. c. XX, 19: perterriti, atque timore percussi fuerunt, et steterunt procul dicentes Moysi: loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis dominus, ne moriamur. Causam autem huius excusationis subiungit, dicens: quia non poterant verba Dei portare. Unde non portabant, id est, non sustinebant, quod dicebatur. Deut. V, 26: quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? Tunc autem dicuntur non portari verba Dei, quando vel intellectu non capiuntur, vel excedunt affectum. Consequenter ponit poenae comminationem, dicens et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Ex. XIX, 12 s., ubi dicitur: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis, sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Apostolus autem ad maiorem terrorem non facit mentionem hic nisi de iumentis, quae iubentur in lege occidi, ad ostendendum gravitatem peccati. Tamen mystice mons est altitudo mysteriorum divinorum: bestia vero est homo bestialiter vivens. Ps. XLVIII, 13: homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et cetera. Haec bestia duobus modis tangit montem. Uno modo blasphemando. Ps. LXXII, 9: posuerunt in caelum os suum. Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et lapidet eum universus populus. Alio modo ingerendo se indigne divinis. Prov. XXV, 27: qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Ex his concludit, quod intendit, scilicet quod ista valde terribilia erant, quia etiam nec iumentis parcebatur; unde dicit, quod ita terribile est quod dicebatur. In quo designatur differentia novi et veteris testamenti: quia vetus testamentum datum fuit in terrore, ut corda Iudaeorum, quae prona erant ad idololatriam, terrerentur. Novum autem datum est in amore. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. Unde et Christus non terrores in principio praedicationis suae praemisit, sed regnum caelorum promisit. Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Prov. ult.: lex clementiae in lingua eius. Deinde cum dicit Moyses dixit, agit de timore legislatoris, scilicet Moysi. Lex enim per Moysen data est, Io. I, 17. Si ergo ipse Moyses in legis datione territus fuit, ita ut diceret, ut dicit apostolus hic, exterritus sum, scilicet interius, et tremebundus, exterius, qui fuit perfectissimus inter omnes, signum erat quod ipsa lex terribilis erat etiam ipsis perfectis, quia non dabat gratiam, ut dictum est, sed tantum ostendebat culpam. Unde ipsa fuit grave iugum, de quo dicit Petrus, Act. XV, 10, quod hoc est iugum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Sed lex Christi iugum suave est, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, Rom. V, 5. Unde sciendum est, quod ista littera quam ponit hic apostolus, non est Ex. XX; sed forte accepit eam apostolus Ex. III, ubi in visione rubi territus fuit et dixit: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Ex quo dixit vel facto saltem etsi non verbo: exterritus sum et tremebundus. Vel forte apostolus utitur alia littera quam nos non habemus. Ex quo apparet, quod lex vetus fuit lex timoris. Deinde ponit conditiones novi testamenti, dicens sed accessistis. Ubi ostendit, quae nobis in ipso proponuntur. Et sunt tria nobis promissa, scilicet spes futurae gloriae, participatio Ecclesiae, et familiaritas Dei. Secundum ostendit, cum dicit et Ecclesiam primitivorum. Tertium, ibi et iudicem omnium Deum. In caelesti autem gloria duo sunt, quae potissime bonos laetificabunt, scilicet fruitio deitatis, et communis sanctorum societas. Nullius enim boni possessio iucunda est sine socio, ut dicit Boetius; et Ps. CXXXII, v. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. Fruitio autem in duobus consistit, scilicet in visione intellectus, et in delectatione affectus; ut enim dicit Augustinus, fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit. Propter visionem enim dicit accessistis ad montem Sion. Sion enim significat altitudinem divinae contemplationis. Is. XXXIII, 20: respice Sion civitatem solemnitatis nostrae. Iucunditas et delectatio affectus significatur per Ierusalem, civitatem caelestem Dei viventis. Ibi enim erit visio experimentalis pacis, quia nihil erit perturbans sive interius sive exterius. Unde dicitur civitas Dei, id est, civium unitas. Ps. CXXI, 3: Ierusalem, quae aedificatur ut civitas. Item CXLVII, 1: lauda, Ierusalem, dominum, lauda Deum tuum, Sion. Sequitur: qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. Gal. IV, 26: illa, quae sursum est, Ierusalem libera est. Unde nihil ultra erit desiderandum. Cant. VIII, 11: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Complementum autem sanctorum est communis societas, de qua dicit multorum millium Angelorum frequentium, id est, assiduitatem, quia semper ibi sunt. Matth. c. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est. Quod autem sint multa millia, patet Dan. VII, v. 10: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Apoc. V, v. 11: et erat numerus eorum millia millium. Is. XXII, 2: urbs frequens civitas exultans. Et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Haec de participatione Ecclesiae. Dicitur autem Ecclesia domus Dei, I Tim. III, 15. Primitivi sancti sunt apostoli, qui primitus et abundantius dona gratiae perceperunt, per quos derivata sunt in posteros. Rom. VIII, 23: non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes. Eph. II, 20: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, et cetera. Sicut autem antiquitus apud Romanos senatores qui assumebantur ad magnas dignitates describebantur, quos primus Pompilius in tabulis aureis scripsit, et dicebantur patres conscripti; ita apostolus hic, ad ostendendum dignitatem apostolorum, dicit quod conscripti sunt in caelis, cuius Scripturae liber est notitia quam Deus apud se habet de salvandis. Unde sicut ibi illud quod scribitur non de facili a memoria labitur, ita illi qui ibi per finalem iustitiam scripti sunt, infallibiliter salvabuntur. Et dicitur liber ille, liber vitae. Luc. X, 20: gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Deinde cum dicit et iudicem omnium, ostendit quomodo consecuti sumus Dei familiaritatem. Et primo familiaritatem patris, quia dicit accessistis ad iudicem omnium Deum patrem, scilicet a quo est auctoritas iudiciaria in divinis. Quod enim filius iudicet, habet a patre. Gen. XVIII, 25: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram. Illud autem, quod dicitur Io. V, 22, quod pater omne iudicium dedit filio, intelligitur quantum ad corporalem praesentiam; quia sola persona filii apparebit in iudicio. Iste autem accessus est per fidem et charitatem. Rom. V, 1 s.: iustificati igitur per fidem, pacem habeamus ad Deum, per dominum nostrum Iesum Christum, per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, et cetera. Secundo familiaritatem spiritus sancti, cum dicit et spiritum sanctum iustorum. Secundum Glossam hic est triplex littera. Una est melior, quae habetur in Graeco: et spiritum iustorum perfectorum, id est: accessistis ad spiritum sanctum, qui facit perfectos in iustitia. Iob XXXII, 8: ut video, spiritus est in hominibus. I Cor. III, 16: nescitis, quia templum Dei estis vos, et spiritus Dei habitat in vobis? Omnis enim iustitia et perfectio est a spiritu sancto. Alia littera: et spirituum iustorum perfectorum, et est sensus: accessistis ad Deum, qui quidem est iudex omnium, sed est quasi haereditas spirituum iustorum perfectorum. Thren. III, 24: pars mea, dominus, dicit anima mea. Tertia littera est: et spiritus iustorum perfectorum, id est: ut habeamus societatem cum spiritibus sanctorum, qui sunt iusti et perfecti; sed prima melior est et planior. Tertio quantum ad familiaritatem filii, dicit et testamenti novi mediatorem Iesum, quasi dicat: accessistis ad Christum, qui est mediator illius novi pacti, in quo nobis promittuntur spiritualia. Non sic autem Moyses. Unde supra: ideo novi testamenti est mediator. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Modus autem istius mediationis fuit effusio sanguinis Christi; quia, ut dictum est supra c. IX, 22: sine sanguinis effusione, non fit peccatorum remissio. Et ideo dicit accessistis ad aspersionem sanguinis. Supra X, 22: aspersi corda a conscientia mala. Supra IX, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat, et cetera. Et loquitur apostolus secundum ritum veteris legis, ubi post dationem veteris legis, populus aspersus est sanguine, qui erat figura sanguinis Christi, quo fideles mundandi erant. Sequitur melius loquentem quam Abel. Effusio enim sanguinis Christi figurata fuit in effusione sanguinis omnium iustorum, qui fuerunt ab origine mundi. Apoc. XIII, 8: agnus qui occisus est ab origine mundi, id est, occidi praevisus. Et ideo effusio sanguinis Abel signum fuit istius effusionis. Sed Christi sanguis melius loquitur, quam sanguis Abel: quia iste clamat vindictam, sed sanguis Christi ibi clamat veniam. Lc. XXIII, 34: pater, ignosce eis. Is. LIII, 12: pro transgressoribus oravit. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Vel melius loquentem, id est melius loqui facientem, quia sanguis Abel facit nos loqui Abel esse hominem purum et iustum, sed sanguis Christi facit nos loqui Christum verum Deum iustificantem.


Lectio 5

[87978] Super Heb., cap. 12 l. 5 Supra posuit apostolus conditionem utriusque testamenti, hic ex hoc arguit, et circa hoc facit duo. Primo enim arguit; secundo inducit conclusionem principaliter, ibi itaque regnum immobile. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit intentionem suam; secundo arguit ad propositum, ibi si enim illi. Dicit ergo: ita dictum est, quod sanguis Christi melius loquitur quam sanguis Abel. Videte ergo, ne recusetis vel condemnetis loquentem, id est, quod loquitur implete. Duo autem nobis loquitur sanguis Christi: primo enim loquitur nobis commemorando suum beneficium, quo datur nobis remissio peccatorum. Qui ergo iterum peccat, loquentem contemnit. Item loquitur exhortans ad imitandum. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui ergo non tollit crucem suam ad ipsum sequendum, recusat loquentem. Ps. XCIV, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Matth. XVII, 5: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Deinde cum dicit si enim illi, arguit comparando locutionem veteris testamenti ad locutionem novi testamenti. Et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad modum loquendi, et quantum ad efficaciam locutionis. Modus loquendi, quia ipse loquebatur super terram: hic autem est de caelo. Unde dicit si illi, scilicet antiqui patres, recusantes eum, qui loquebatur super terram, scilicet Christum. Is. LII, 6: ego ipse qui loquebar, ecce adsum, scilicet per Angelos vel prophetas. Supra I, 1: multifarie multisque modis olim loquens patribus in prophetis. Vel eum, id est, Angelum, per quem lex data est Moysi. Gal. III, 19: ordinata per Angelos. Supra II, 2: si enim, qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et cetera. Act. VII, 38: hic est Moyses, qui fuit in Ecclesia in solitudine, cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cetera. Non effugerunt, scilicet ultionem divinae legis. Iob XI, 20: effugium peribit ab eis. Supra c. II, 2: omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem. Sequitur conclusio per locum a minori: si illi qui recusaverunt loquentem de terra, non effugerunt, multo magis nos, qui avertimus nobis loquentem de caelo, non debemus recusare, quia scilicet minus possemus effugere. Ille enim, qui nobis loquitur in novo testamento, Christus scilicet, iam est in caelis. Mc. XVI, 19: dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Deut. IV, 36: de caelo audire te fecit vocem suam, ut doceret te. Doctrina ergo veteris testamenti est doctrina Christi loquentis de terra propter duo. Primo, quia ibi sub figura terrenorum traduntur caelestia. Item ibi promittebantur terrena. Sed doctrina novi testamenti est Christi loquentis de caelo, quia terrena convertimus in significationem caelestium, per intellectum mysticum. Item in ipso promittuntur caelestia. Matth. V, 12: ecce enim merces vestra copiosa est in caelis. Io. III, 12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis? Consequenter comparat ad invicem utrumque testamentum quantum ad efficaciam locutionis. Et de efficacia quidem locutionis veteris testamenti dicit cuius vox movit terram tunc, id est fecit commotionem in terra multipliciter; quia per signa in Aegypto, per divisionem maris, per motum terrae in deserto. Ps. LXVII, 9: terra mota est, etenim caeli distillaverunt, et cetera. In quo significatur, quod tota illa locutio commovebat corda per terrena promissa. Deinde cum dicit nunc autem repromittit, subiungit quantum ad efficaciam novi testamenti, et probat eam per auctoritatem prophetae, et post exponit eam, ibi quod autem dixit. Auctoritas illa ponitur Aggaei II, non tamen secundum litteram nostram. Nos enim sic habemus: adhuc unum modicum est, et ego movebo, et cetera. Apostolus autem accipit sic adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam caelum. Et est sensus idem. Et manifestum est, quod ista prolata fuerunt tempore veteris testamenti circa finem eius, scilicet post reditum transmigrationis eius, quo tempore nihil restabat de veteri testamento. Ergo manifestum est, quod illud quod promittebatur, erat implendum in novo testamento, scilicet novum caelum et nova terra. Is. LXV, 17: ecce ego creo novos caelos, et terram novam. Quae quidem creatio ostensa est in spiritu Ioanni. Apoc. XXI, 1: et vidi caelum novum et terram novam. In illa enim innovatione movebuntur caeli. Potest autem caelum dupliciter accipi. Uno modo caelum aereum, et istud igne ultimae flagrationis purgabitur, ut supra dictum est, cap. X. Alio modo caelum sidereum, et istud non purgabitur, sed mutabitur quantum ad novum statum, quia cessabit a motu, et augebitur claritas partium eius; quia lux lunae erit ut lux solis, et lux solis septempliciter, ut dicitur Is. XXX, 26. Dicit ergo nunc autem, id est, per novum testamentum, repromittit dicens: adhuc semel et ego non solum movebo terram, sed etiam caelum. Consequenter cum dicit quod autem dicit, etc., exponit verba prophetiae, et facit magnam vim in hoc quod dicit adhuc semel. Quod enim dicit adhuc, ostendit quod mobilia sunt. Sed quod dicit semel, ostendit quod a statu mobilitatis et corruptibilitatis mutanda sunt ad statum incorruptionis et immutabilitatis. Si enim post motionem illam remanerent in statu mutationis, non diceret semel, sed iterum et iterum, quod est contra Origenem, qui voluit quod mundus in infinitum renovabitur ac recuperabitur. Dicit ergo quod autem dicit: adhuc semel, declarat translationem mobilium, ad statum scilicet immobilitatis. Et quasi aliquis quaereret, utrum Deus hoc possit facere, subdit tamquam factorum. Omnia enim facta divinae potestati subiiciuntur. Unde sicut ex nihilo fecit ea Deus, ita potest ea pro suae voluntatis arbitrio immutare. Et hoc ut maneant ea quae sunt immobilia, id est, quantum ad essentias suas principales remaneant immobilia, sed quantum ad aliquas accidentales dispositiones immutabuntur. Ps. ci, 28: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur, et cetera. Quae supra sunt exposita. Ex his patet, quod ista in veteri testamento, etsi movebantur, non tamen ad statum incorruptionis et immutabilitatis; sed hoc fit tantum in novo, in signum quod promissa veteris testamenti erant mutabilia, non autem novi. Deinde cum dicit itaque regnum immobile, ponit conclusionem principaliter intentam. Postquam enim multipliciter commendavit gratiam et beneficia per Christum nobis collata et conferenda, principaliter intendit nos inducere ad serviendum ei. Et hoc concludit, quod ex quo nobis in novo testamento promittuntur bona immobilia, debemus Christo, qui repromittit, servire in timore et reverentia. Et haec est conclusio principalis. Unde primo resumit beneficium exhibitum, dicens itaque ex quo, scilicet Deus nobis repromittit caelum et terram immobilia, per quae designantur bona futura immobilia et sempiterna, habemus, id est, reddimus, gratiam, id est, gratiarum actionem. II Cor. IX, 15: gratias ago Deo super inenarrabili dono eius. Et hoc suscipientes, id est, quia suscipimus etsi non in re, tamen in spe promissionis regnum immobile. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Lc. I, 33: regni eius non erit finis. Vel per gratiam intelligitur donum gratiae, quod in praesenti recipimus tamquam pignus aeternae gloriae. Et ideo dicit itaque suscipientes regnum immobile, id est futurae gloriae, quod nobis promittitur. Lc. XII, 32: nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Quod enim speramus, habemus, scilicet gratiam, quam tamquam quoddam gloriae inchoativum accipimus. Sicut enim natura non deficit in necessariis, multo minus Deus. Et ideo dat nobis spem illius regni, et per consequens gratiam per quam perveniamus. Rom. V, v. 2: accessum habemus per fidem in gratiam. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Sequitur per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia, ubi inducit ad obsequium ut a nobis requisitum. Dictat enim ratio naturalis, quod ei a quo multa beneficia recipimus, obligamur ad reverentiam et ad honorem exhibendum; ergo multo fortius Deo, qui nobis maxima donavit, et infinita repromisit, et ideo dicit quod per istam gratiam, scilicet nobis datam et dandam, serviamus Deo placentes, cum metu et reverentia. Non enim sufficit tantum servire Deo, quod potest fieri per actionem exteriorem, nisi etiam placeamus ei per intentionem rectam, et per amorem. Sap. IV, 10: placens Deo factus est dilectus. Ps. CXIV, 9: placebo domino in regione vivorum. Maxime autem servitur Deo per obsequium interius, Ps. l et Lc. I, 74 s.: serviamus illi in sanctitate et iustitia. Deus autem propter creationem dicitur dominus; propter regenerationem vero pater. Domino debetur timor, sed patri amor et reverentia. Mal. I, 6: filius honorat patrem, et servus dominum timebit. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si dominus ego sum, ubi timor meus? Ergo Deo serviendum est cum metu et reverentia. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore. Quod autem ita debeamus servire Deo, probat per auctoritatem sumptam Deut. c. IV, 24: etenim Deus noster ignis consumens est. Hoc autem, quod Deus dicitur ignis, non dicitur hoc, secundum Dionysium, quod sit aliquod corporeum, sed quia intelligibilia designantur per sensibilia, inter quae ignem reperimus habere maiorem nobilitatem, et maiorem claritatem; item maiorem activitatem; item maiorem altitudinem in situ; item est magis purgativus et consumptivus. Ideo Deus praecipue nominatur ignis, propter eius claritatem, quia lucem habitat inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Item quia maxime activus. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus est in nobis. Item altior est in situ. Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus, et cetera. Item purgat peccata, et quasi consumit. Unde dicit hic, quod est ignis consumens, scilicet peccata. Mal. III, 2: ipse enim quasi ignis conflans, et sequitur: et purgabit filios levi. Supra I, 3: purgationem peccatorum faciens. Item consumit peccatores puniendo. Supra X, 27: terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Et ideo quia ista nobis promissa sunt, Is. X, 17: erit lumen Israel in igne, et sanctus eius in flamma, Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius et ideo debemus studere ad serviendum et placendum Deo.


Caput 13
Lectio 1

[87979] Super Heb., cap. 13 l. 1 Postquam supra monuit eos apostolus, qualiter se debent habere ad perferenda mala, hic monet quomodo se debeant habere ad operandum bona. Unde secundum Glossam ab isto loco incipit moralis instructio post commendationem et exhortationem ad imitandum ipsum. Et circa hoc duo facit; primo enim hortatur ipsos ad bona; secundo orat pro eis, ibi Deus autem pacis. Circa primum tria facit: primo enim ostendit, quomodo debent bonum operari, quantum ad proximos; secundo quantum ad seipsos, ibi honorabile connubium; tertio quantum ad praelatos, ibi mementote praepositorum. Dicit ergo quantum ad primum sic: dictum est, quod promissum est nobis regnum immobile, ad quod si volumus pervenire, necesse est nos charitatem habere. Ergo charitas fraternitatis maneat in vobis. I Io. c. IV, 20: qui non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Item I Petr. II, 17: omnes invicem honorate, fraternitatem diligite. Quia vero charitas non est otiosa, ut dicit Gregorius, ideo hortatur ad opera charitatis. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ideo dicit, quod debemus ostendere charitatem peregrinis per hospitalitatem, vinctis per compassionem, pauperibus per subventionem. Et primum ponit, ibi et hospitalitatem nolite oblivisci; secundum, ibi mementote vinctorum; tertium, ibi et laborantium. Dicit ergo quantum ad primum nolite oblivisci hospitalitatem. Et dicit oblivisci quia isti aliquando in prosperitate sua multum fuerant hospitales, sed modo depauperati erant, et ideo non ita bene poterant; tamen animat eos ad continuandum secundum possibilitatem suam. Rom. XII, 13: hospitalitatem sectantes. Et specialiter facit mentionem de hospitalitate, quia qui peregrinos recipit, tria opera misericordiae simul implet, quia et recipit, et cibat, et potat. I Petr. IV, 9: hospitales invicem sine murmuratione. Et subdit rationem, quia per hanc multi placuerunt, Angelis hospitio receptis, sicut patet de Abraham et Lot, Gen. XIX, 2 ss. Alia littera habet: per hanc quasi nescientes, receperunt Angelos; quia non credebant eos esse Angelos, quod verum est in principio; unde quod Abraham adoravit eos, putavit quod essent viri sancti a Deo missi, et adoravit eos adoratione duliae, quae exhibetur sanctis, et quasi hominibus cibos obtulit. Sed postmodum intellexit eos Angelos, in quibus Deus loquebatur, et locutus est eis sicut Deo, dicens: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram, et similiter Lot. Quantum ad secundum dicit mementote vinctorum illorum, scilicet qui propter Deum missi sunt in carcerem; mementote visitando et redimendo, tamquam essetis simul corporaliter cum eis vincti. Hoc enim est aliud opus misericordiae. Matth. XXV, 36: in carcere eram, et venistis ad me. Contra quod Is. XIV, 17, dicitur: vinctis eius non aperuit carcerem. Hoc ipsi aliquando fecerunt, sicut patet supra X, 34. Specialiter autem hoc pertinet ad opus misericordiae, alienam miseriam suam reputare. Quantum ad tertium dicit et laborantium, sive labore corporali. Ps. CXXVII, v. 2: labores manuum tuarum, quia manducabis. Sive sollicitudine spirituali. II Tim. II, v. 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Sive in malis sustinendis. Eccle. I, 17: et cognovi, quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus. Breviter, tota praesens vita labor quidam est. Iob V, 7: homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Supple: mementote, tamquam et ipsi in corpore morantes. Per quod experti estis, quid necesse sit laborantibus. Eccli. XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Matth. VII, 12: omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. Deinde cum dicit honorabile connubium, monet bona facere quantum ad seipsum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit monitionem contra concupiscentias carnalium delectationum; secundo contra cupiditatem rerum exteriorum ibi sint mores sine avaritia. Primo ergo ponit monitionem, dicens honorabile, et cetera. Circa quod sciendum est, quod circa venerea contingit dupliciter peccatum. Uno modo per illicitam coniunctionem soluti cum soluta, et quantum ad hoc dicit honorabile connubium, supple: sit in omnibus, qui continere nolunt, non coniunctio fornicatoria. Et dicitur honorabile, quando fit secundum debitas circumstantias matrimonii. Ex quo patet quod actus matrimonialis potest esse sine peccato, quod est contra haereticos. I Cor. VII, 28: si nupserit virgo, non peccavit. Unde dominus ad ostendendum bonum esse actum matrimonii, primum signum fecit in nuptiis et matrimonium nobilitavit praesentia sua corporali et nasci voluit de coniugata. Alio modo per violentiam thori maritalis, quando scilicet vir accedit ad alterius uxorem, vel mulier ad alterius virum. Et quantum ad hoc dicit et thorus immaculatus. Et Sap. XIV, 24: neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per iniustitiam occidit, aut adulterans contristat. Item c. III, 13: felix sterilis et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Subdit autem apostolus rationem, dicens fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. In quo elidit errorem aliquorum dicentium, quod Deus peccata carnalia non punit, nec curat. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim, scilicet propter peccata carnalia, quae praemiserat, venit ira Dei in filios diffidentiae. Ideo dicit hic fornicatores, propter hoc quod dixit honorabile connubium, et adulteros, propter hoc quod dixit thorus immaculatus, Deus iudicabit, id est, condemnabit. Eph. V, v. 5: omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet partem in regno Dei et Christi. Deinde cum dicit sint mores, prohibet cupiditatem bonorum exteriorum: circa quae contingit peccare duobus modis. Uno enim modo per tenacitatem; alio modo per cupiditatem. Liberalitas enim est virtus, quae ponit medium circa pecunias, quantum ad dationem et quantum ad acceptionem. Quantum ad primum, scilicet contra tenacitatem, dicit sint mores sine avaritia. Avarus enim dicitur nimis tenax, quasi avidus aeris. Unde Eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Quantum ad secundum dicit contenti praesentibus. Illi qui super his quae habent, volunt alia cumulare, non sunt contenti praesentibus. I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Vel quod dicitur sint mores sine avaritia, prohibet avaritiam quantum ad cupiditatem et tenacitatem. Cum vero dicit contenti praesentibus, excludit causam avaritiae, scilicet sollicitudinem. Matth. VI, 34: nolite solliciti esse, et cetera. Non enim prohibetur, quod homo non sollicitetur de rebus in posterum necessariis, sed quod cura et sollicitudo non praeoccupet mentem. Sic enim qui praeoccupat futuram sollicitudinem, sollicitus est in crastinum. Deinde cum dicit ipse enim dixit, ponit monitionis rationem. Et est ratio, quare non debemus superflue esse solliciti, sed tamen facere quod in nobis est, scilicet cum fiducia divini auxilii. Ipse enim dixit, Ios. I, v. 5: non te deseram, scilicet quin ministrem tibi necessaria, neque derelinquam, scilicet fame perire. Ps. XXXVI, 25: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Vel non derelinquam, quin liberem te a malis. Et ex hoc causatur fiducia in corde, ita ut confidenter dicamus. Is. XII, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Et quid dicemus? Illud Ps. CXVII, v. 6: dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. Adiutor inquantum a malis liberat. Ps. XLV, 2: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Et ideo non timebo quid faciat mihi homo, id est, adversarius quicumque carnalis. Is. LI, v. 12: quis tu, ut timeas ab homine mortali? Vel Diabolus, qui dicitur homo ab homine victo; sicut Scipio Africanus a devicta Africa dictus est Africanus. Matth. XIII, 28: inimicus homo hoc fecit. Deinde cum dicit mementote praepositorum, etc., ostendit quomodo debent bonum operari, quantum ad praelatos. Et circa hoc facit duo: primo enim ostendit, quomodo se debent habere ad mortuos, scilicet ut eorum sequantur exempla; secundo quomodo ad viventes, scilicet ut eis obediant, ibi obedite praepositis vestris. Quantum ad primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo bonorum doctrinam imitentur; secundo quomodo malorum doctrinam devitent, ibi doctrinis variis. Dicit ergo mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, id est, apostolorum qui vobis praedicaverunt. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et cetera. Non solum autem praedicaverunt verbo, sed etiam facto ostenderunt. Mc. ult.: sermonem confirmante sequentibus signis. Non solum mementote verborum, sed etiam intuemini exitum. I Mach. II, 51: mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam, et cetera. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini, et cetera. Sed non solum hoc imitemini, scilicet exitum, ut scilicet pro Christo patienter sustineatis, sed etiam conversationem, ad bonam enim mortem venitur per bonam conversationem; imitamini etiam fidem illorum ut ab illa non declinetis. Sequitur Iesus Christus heri, et hodie ipse et in saecula; secundum Glossam sic introducitur littera ista: ipse enim supra dixerat, quod scilicet dictum est Iosue I, 5: non te deseram, neque derelinquam; poterant isti dicere: ille cui hoc dictum est, bene debebat confidere de Dei adiutorio, nos autem non sic, quibus non est dictum. Hoc removet apostolus, dicens quod Christus, qui hoc dixit Iosue, manet in aeternum. Et ideo sicut tunc potuit ipsum iuvare, ita potest modo auxiliari nobis. Ideo dicit Iesus Christus heri et hodie, et cetera. Vel potest referri ad immediate dictum. Iam enim dixerat, quod deberent imitari apostolos. Poterant dicere, quod non est simile, quia illi immediate instructi fuerunt a Christo et servierunt sibi, nos autem non sic. Et ideo dicit apostolus quod Christus manet ideo et instruit nos ad serviendum sibi. Unde dicit Iesus Christus heri, scilicet in tempore primitivorum apostolorum, et hodie scilicet in tempore isto; ipse et in saecula. Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Apoc. I, 8 dicit dominus Deus qui erat, et qui est, et qui venturus est, omnipotens. Ps. ci, 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. In hoc ergo ostendit apostolus aeternitatem Christi.


Lectio 2

[87980] Super Heb., cap. 13 l. 2 Supra monuit apostolus ad imitandum exempla et conversationem eorum, qui decesserunt, hic monet ad insistendum doctrinae eorum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit monitionem suam; secundo assignat rationem, ibi habemus altare. Iterum prima in duas. Primo enim ponit monitionem suam in generali; secundo explicat ipsam, ibi optimum enim est gratia. Dicit ergo nolite abduci variis et peregrinis doctrinis, quasi dicat: ita dixi quod debetis imitari fidem apostolorum. Ergo a doctrina ipsorum per quamcumque aliam doctrinam nolite abduci, id est removeri. Ubi sciendum est, quod cum veritas consistat in medio, cuius est unitas, et ideo uni vero multa falsa opponi possunt, sicut uni medio multa extrema. Doctrina ergo fidei una est, quia a puncto in punctum non convenit ducere nisi unam rectam lineam. Omnes aliae doctrinae multae sunt, quia a recto multis modis contingit deviare. Et ideo dicit doctrinis variis, id est divisis. Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hae sunt illae doctrinae, de quibus I Tim. IV, v. 1 s.: doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. Item sunt peregrinae, scilicet a fide Catholica; a nobis autem tales doctrinae non sunt sustinendae, quia non sumus hospites et advenae, sed sumus cives sanctorum et domestici Dei, Eph. II, 19. Deinde cum dicit optimum est enim gratia, explicat in speciali, quae sunt variae et peregrinae doctrinae. Unde sciendum est, quod in primitiva Ecclesia fuit unus error, quod ad salutem necessaria erat observantia legalium, quae praecipue consistebat in quibusdam cibis sumendis, puta agni paschalis, Ex. XII, 3 ss., et in abstinendo a quibusdam cibis, sicut patet Lev. XI, et in aliis multis locis. Alius error fuit, quod passim licebat uti delectationibus corporalibus. Et iste fuit error Nicolaitarum. Et de utroque possunt haec verba exponi, sed magis proprie de primo. Dixit ergo supra: nolite abduci a veritate fidei, per varias et peregrinas doctrinas. II Thess. II, 2: non cito moveamini a sensu vestro. Gal. I, 6: miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium. Deus enim a nobis requirit cor. Prov. XXIII, 26: praebe, fili mi, cor tuum mihi. Et ideo optimum est gratia stabilire, nam debet esse firmum et stabile. Contra quod dicitur Ps. XXXIX, 13: cor meum dereliquit me. Hoc autem non stabilitur escis corporalibus, sed per gratiam iustificantem. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius et per redemptionem, quae est in Christo Iesu. Et ideo dicit non escis, quae non profuerunt. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et cetera. Non est ergo stabilimentum cordis in moderata vel superflua sumptione cibi, sed magis in gratia Dei. Ps. CXI, 7 s.: paratum cor eius sperare in domino, confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec, et cetera. Spes autem est quasi anchora stabiliens corda. Supra VI, 18 s.: confugimus ad tenendam propositam nobis spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam. Et dicit, quod non profuerunt ambulantibus in eis, id est sperantibus in eis, quia illis qui eis utuntur ad necessitatem prosunt ad salutem corporis; sed qui totum studium ponunt in eis, ambulant in ipsis, et talibus nec proficiunt ad salutem animae nec corporis. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Deinde cum dicit habemus altare, assignat rationem, et est valde subtilis. Sicut enim legitur Lev. XVI, 29 s., decima die septimi mensis, summus sacerdos sanguinem vituli et hirci inferebat intra sancta, pro sua ignorantia, et illorum corpora cremabantur extra castra. Et quia erat oblatio sacerdotum, non comedebantur carnes eorum. Quod enim offerebant pro peccato sacerdotum non comedebant, sed extra castra comburebant. Ex ista ergo figura trahit apostolus mysterium. Per sanguinem enim illum figurabatur sanguis Christi, ut supra dictum est, cap. IX. Vitulus enim et hircus Christum figurabant, quia vitulus erat hostia sacerdotalis, et hircus immolabatur pro peccato. In quo figurabatur, quod Christus debebat immolari pro peccato, non suo, sed populi. Vitulus ergo et hircus immolatus, est Christus sacerdos seipsum offerens pro peccatis nostris. Sanguis ergo Christi illatus est intra sancta, et caro cremata est extra castra. Ubi duplex est significatum. Unum, quod Christus in civitate immolatus est linguis Iudaeorum. Unde et Marcus dicit ipsum hora tertia crucifixum, licet hora sexta fuerit in cruce levatus. Aliud quod per virtutem passionis suae Christus intra caelestia sancta nos introducit ad patrem. Quod autem corpora illorum cremabantur extra castra, quantum ad caput nostrum, significat quod Christus passurus erat extra portam: quantum vero ad nos, qui sumus membra, significat quod pro illis, qui sunt extra castra legalium vel exteriorum sensuum, immolatur Christus. Qui enim erant in castris, de carnalibus illis non comedebant. Haec est ergo figura, quam proponit apostolus, cuius primo ponit significatum; secundo ponit figuram, ibi quorum enim animalium; tertio inducit conclusionem exeamus igitur. Dicit ergo: stabiliamus corda nostra non escis, sed gratia. Aliter enim non possumus, quia habemus altare. Istud altare vel est crux Christi, in qua Christus pro nobis immolatus est; vel ipse Christus, in quo, et per quem preces nostras offerimus. Et hoc est altare aureum, de quo dicitur Apoc. VIII. De isto ergo altari non habent potestatem edere, id est, fructum passionis Christi percipere et ipsi tamquam capiti incorporari, qui tabernaculo legalium deserviunt. Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Vel tabernaculo corporis deserviunt, qui carnales delectationes sequuntur. Rom. XIII, v. 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Talibus enim nihil prodest. I Cor. XI, v. 29: qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Dicitur autem corpus tabernaculum, quia in ipso tamquam in bello habitamus contra hostes, et modicum manet. II Petr. I, 14: velox est depositio tabernaculi mei. Et ideo non est ei deserviendum. Deinde cum dicit quorum enim animalium, prosequitur figuram ipsam. Et primo figuram veteris legis; secundo figuram novi testamenti, ibi propter quod et Iesus. Quantum ad primum dicit quorum enim animalium, et cetera. Et potest legi littera ista duobus modis. Uno modo sic: horum animalium corpora cremantur extra castra, scilicet vituli et hirci, quorum sanguis infertur in sancta per pontificem pro peccato sacerdotum et multitudinis. Aliter sic, ut per illa animalia intelligatur Christus vel sancti eius. Per omnes enim hostias veteris legis figurabatur Christus et per consequens membra eius: Christi ergo corpus, cuius sanguis illatus est in sancta caelestia pro peccato totius mundi, igne passum in ara crucis, extra portas Ierusalem, quasi extra castra crematum est. Vel etiam sancti extra castra, id est extra communem societatem hominum, igne charitatis, ieiuniis, orationibus et aliis operibus misericordiae se cremant. Quorum, id est, pro quibus efficaciter sanguis Christi in sancta illatus est. Primus sensus litteralis est. Propter quod, adaptat id quod fuit in novo testamento figurae veteris testamenti, ut sit consonantia inter ipsa. Unde dicit propter quod et Iesus, et cetera. Et patet totum. Deinde cum dicit exeamus igitur ad eum, inducit duas conclusiones. Secunda, ibi per ipsum ergo. Quantum ad primum dicit: ita dictum est quod nos habemus altare, quod est extra castra. Duo ergo debemus facere, scilicet ad ipsum accedere, et super illud sacrificare. Modus accedendi ponit primo, dicens, quod sicut Christus passus est et improperium passionis extra portam sustinuit, sic et nos exeamus ad eum extra castra, id est, extra communem societatem carnalium, vel extra observantiam legalium, vel extra sensus corporis. Portantes improperium eius, scilicet Christi, id est signa passionis Christi, per quae Christus factus est opprobrium hominum et abiectio plebis. Ps. LXVIII, 21: improperium expectavit cor meum et miseriam. Vel improperium portemus, id est, renuntiemus legalibus, adveniente veritate, propter quod sumus Iudaeis improperium, id est propter signa poenitentiae quae a carnalibus improperantur. Supra XI, 26: maiores divitias aestimans thesauris Aegyptiorum, improperium Christi. Sicut enim accusatus est Christus, quod subverteret legem, ita apostolo improperabatur, quod praedicaret non debere servari legalia. Gal. V, 11: ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Subdit autem rationem eius, dicens non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Homo enim libenter manet in loco suo proprio. Finis enim noster non sunt legalia, nec temporalia, sed finis noster Christus est. Rom. X, 4: finis noster Christus est, ad salutem omni credenti. Non ergo habemus hic manentem civitatem, sed ubi est Christus: ergo exeamus ad ipsum. Col. III, 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et cetera. Is. XXXIII, v. 20: respice Sion, civitatem solemnitatis nostrae. Supra XI, 10: expectabat fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. Item meliorem civitatem appetunt, id est caelestem. Ad ipsum enim intendimus transferri, sicut ad locum et altare nostrum. Ergo exeundum est ad illud. Deinde cum dicit per ipsum ergo afferamus, ponit secundam conclusionem, quod scilicet super istud altare sacrificare debemus, et qualia sacrificia. Duplex est autem sacrificium, quod super altare Christi offerre debemus, scilicet devotionem ad Deum, et miserationem ad proximum. Quantum ad primum dicit quod postquam non sunt offerenda sacrificia legalia, Ps. XXXIX, 7: sacrificium et oblationem noluisti ergo per ipsum, id est per Christum, offeramus semper Deo hostiam laudis. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Istud autem sacrificium laudis vocat fructum labiorum, id est confessionem vocis. Melius enim laudatur Deus ore, quam occisione animalium. Unde dicit fructum labiorum confitentium nomini eius. Hoc est enim necessarium. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Os. XIV, 3: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Is. LVII, 19: creavi fructum labiorum, pacem. Hoc autem sacrificium debet esse semper, id est continue: sicut in lege erat iuge sacrificium, sicut patet Num. XXVIII. Ps. XXXIII, v. 2: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Aliud sacrificium ponit, cum dicit beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, quasi dicat: olim opere exhibebatis opera misericordiae, modo autem saltem corde, si non potestis opere. Et ideo dicit nolite oblivisci beneficentiae, id est, liberalitatis, quantum ad ea quae datis. Largus enim beneficus dicitur. Gal. VI, 9: bonum autem facientes, non deficiamus. Eccli. XII, 6: benefac humili, et non dederis impio. Et nolite oblivisci communionis, quantum ad ea quae servatis, ut tempore suo communicetis. Act. II, 44: omnes etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Vel communionis, scilicet charitatis, per quam sunt omnia communia. Quare autem istud duplex beneficium offerre debeamus, ostendit dicens quia talibus hostiis promeretur, passive, Deus, id est, possumus Deum mereri talibus sacrificiis: ipse enim est merces nostra, quam istis operibus possumus acquirere. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Ps. l, 21: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, et cetera. Is. XIX, 21: colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent.


Lectio 3

[87981] Super Heb., cap. 13 l. 3 Supra monuit apostolus, quomodo se debent habere ad praelatos mortuos, ut scilicet in fide ipsorum permaneant, hic monet eos, qualiter se debeant habere ad viventes, et primo quomodo ad alios; secundo quomodo ad seipsum Paulum, ibi orate pro nobis, et cetera. Dicit ergo obedite praepositis vestris. Ubi considerandum est, quod duo debemus praelatis, scilicet obedientiam ut ipsorum mandata impleamus, unde dicit obedite. I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victimae. Item reverentia, ut eos honoremus tamquam patres, et ipsorum disciplinam toleremus, et ideo dicit subiacete eis. I Pet. c. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae. Rom. XIII, 2: qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Rationem subiectionis subdit, dicens ipsi enim pervigilant. Quare enim debeamus obedire et subiici praelatis, hoc est ideo quia incumbit eis labor et periculum imminet. Unde, quantum ad laborem sollicitudinis, qui eis incumbit de regimine subditorum, dicit quod ipsi pervigilant, id est perfecte vigilant. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Vigilare enim super gregem commissum incumbit praelatis. Unde Lc. II, 8 dicitur: pastores, per quos designantur praelati, erant vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum; quia dum dormiunt homines, inimicus homo superseminat zizania in medio tritici, ut dicitur Matth. XIII, 24 ss. Quantum autem ad periculum quod imminet, dicit quasi pro animabus vestris reddituri rationem. Hoc est enim maximum periculum, hominem de factis alterius rationem reddere, qui pro suis non sufficit. III Reg. XX, 39: custodi virum istum, qui si Reg. XX, 39: custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius. Reddent enim praelati in die iudicii rationem de sibi commissis, quando fiet eis illa quaestio Ier. XIII, 20: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim docuisti eos adversum te, scilicet loquendo bona et faciendo mala, et erudisti in caput tuum, per mala tua exempla. Gregorius: scire debent praelati, quod tot mortibus digni sunt, quot exempla perditionis ad subditos transmittunt. Prov. c. VI, 1 s.: fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum, et cetera. Praelatus enim manu, id est exemplo boni operis, et ore, id est praedicatione, obligat se Christo pro subditis. Dicitur autem Christus extraneus, quia, ut dicit Bernardus, amicus est in sponsione, sed extraneus in exigenda ratione. Sed non videtur, quod aliquis teneatur reddere rationem nisi pro se tantum. II Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit. Respondeo. Dicendum est, quod quilibet principaliter reddet rationem de factis suis. Sed inquantum actus sui quodammodo pertinent ad alium, in tantum reddet rationem de illo. Facta autem praelati pertinent ad subditos, secundum illud Ez. III, 17: fili hominis speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Ubi sequitur quod si praelatus (qui nomine speculatoris intelligitur) non annuntiaverit impio, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur, sed sanguis de manu speculatoris requiretur. Si igitur pervigilant, quasi reddituri rationem pro nobis, et nos debemus quod in nobis est facere, scilicet obedire et non rebellare, ut ipsi cum gaudio hoc faciant, et non gementes, idest sustineant periculum et laborem pro nobis cum gaudio et non cum gemitu, quia bonus praelatus multum gaudet, quando videt subditos bene operantes; quia tunc labor suus non est inanis. III Io. v. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Phil. IV, 1: itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in domino charissimi. Ipsi autem gemunt in rebellione vestra. Gal. IV, 19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? Gemunt etiam compatiendo, quando propter rebellionem nostram non consequimur fructum laborum ipsorum, qui est fructus aeternae haereditatis. Is. c. XXXIII, 7: ecce videntes clamabunt foris, Angeli pacis amare flebunt. Subdit autem rationem, quare debemus obedire eis, quia hoc enim non expedit vobis, quod scilicet ipsi gemant pro nobis ex rebellione nostra. Deus enim vindicabit pro ipsis. Ps. CV, 16 s.: irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini. Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Is. LXIII, 10: ipsi autem ad iracundiam provocaverunt eum, et afflixerunt spiritum sanctum eius. Sequitur: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. Nota autem quod dicit non expedit vobis, non enim dicit: non expedit illis. Gemere enim pro commissis subditorum bene expedit praelatis. Sic gemebat Samuel super reprobatione Saulis, I Reg. XV, 35. Deinde cum dicit orate pro nobis, monet apostolus, qualiter se debeant habere ad ipsum. Petit enim quod ipsi orent pro eo. Simile habetur Rom. XV, 30: obsecro vos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris, quia, sicut dicit Glossa, impossibile est, id est, valde difficile, preces multorum non exaudiri. Matth. XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo. In hoc ergo, quod apostolus, qui certus erat quod Deo erat acceptus, petit orari pro se, percutit superbiam aliquorum qui dedignantur ab aliis preces petere, ut dicit Glossa. Rationem suae petitionis assignat, dicens confidimus enim, etc.; quod potest duobus modis intelligi. Uno modo respectu ipsorum, quorum petit orationes: quia cum apostolus Iudaeis non praedicaret, sed tantum gentibus, non videbatur eis acceptus. Et ideo poterant se excusare, ne exaudirent petitionem eius; et ideo dicit, quasi se excusando, quod ipse non habet conscientiam quin bonum ipsorum velit. Unde dicit confidimus enim, quia habemus bonam conscientiam, volentes vos etiam bene conversari in omnibus. Per quod dat intelligere, quod intendit eis prodesse cum poterit. Quia vero bonum conscientiae est a solo Deo, ideo illud attribuit fiduciae quam gerit de ipso. Vel potest referri ad ipsum apostolum, quia cum non praedicaret Iudaeis, non videbatur dignus quod orationes pro ipso fierent, quia dominus non exaudiret eos, quia hostis fidei ipsorum videbatur, sicut dicitur Ier. VII, v. 16: tu ergo noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Hoc ergo removet apostolus dicens orate pro nobis quia non habemus conscientiam alicuius peccati nec alicuius malefacti, sed confidimus. Nec ait certi sumus, quia delicta quis intelligit? Eccle. IX, 1: nescit homo utrum amore an odio dignus sit. I Cor. IV, 4: nihil conscius sum, sed in hoc Cor. IV, 4: nihil conscius sum, sed in hoc non iustificatus sum. Quia ergo bonam conscientiam habemus, bene volentes conversari in omnibus, ideo non repugnat mihi quin orationes vestrae sint utiles. Deinde cum dicit amplius autem deprecor, assignat aliam rationem, quare debent orare pro ipso; quia scilicet hoc erit eis utile. Unde dicit amplius, id est propter aliud, deprecor hoc vos facere, scilicet orare, quo restituar vobis celerius, quod erit ad utilitatem vestram. Rom. I, 11: desidero videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis. Apostolus autem, qui sic pro omnibus factis suis recurrit ad orationem, insinuat nobis quod omnes viae eius et facta ordinabantur ab ipso, secundum Dei dispositionem. Iob c. XXXVII, 11 s.: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Per nubes enim praedicatores et apostoli intelliguntur. Is. LX, 8: qui sunt isti qui ut nubes volant? Deinde cum dicit Deus autem pacis, orat apostolus pro ipsis, et primo orat; secundo aliquid ab ipsis petendo se excusat, ibi rogo autem vos, fratres. Circa primum, prius describit eum quem orat, dicens Deus autem pacis. Proprius enim effectus Dei est facere pacem. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis, I Cor. c. XIV, 33. Item II Cor. XIII, 11: pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Pax enim nihil aliud est, nisi unitas affectuum. Quos unire est proprium solius Dei, quia per charitatem, quae a solo Deo est, uniuntur corda. Deus enim novit colligere et unire, quia Deus est charitas, quae est vinculum perfectionis. Unde ipse habitare facit unanimes in domo, Ps. LXVII, 7. Homo inter se et Deum, pacem fecit per mysterium Christi. Et ideo dicit qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium. Quandoque autem dicitur Christus suscitatus per virtutem patris. Rom. VIII, 11: si spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis. Quandoque vero dicitur seipsum suscitasse. Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum. Quae tamen non sunt contraria, quia surrexit virtute Dei, quae est una, patris et filii, et spiritus sancti. Eduxit ergo de mortuis, id est, de sepulchro, quod est locus mortuorum. Rom. VI, 4: quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Dicitur autem Christus magnus pastor ovium, id est fidelium et humilium. Io. X, v. 11: ego sum pastor bonus, et cetera. Oves enim sunt qui Deo obediunt. Ibidem v. 16: et oves meae, vocem meam audiunt. Dicit autem ipsum pastorem magnum, quia omnes alii sunt vicarii eius, quia ipse pascit oves proprias; alii vero oves Christi. Io. ult.: pasce oves meas. I Petr. V, 4: cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Eduxit autem ipsum in sanguine testamenti aeterni, id est in virtute sanguinis Christi, per quem confirmatur testamentum novum, in quo aeterna promittuntur ad differentiam veteris. Christus enim sanguinem suum dicit sanguinem novi testamenti, apostolus autem dicit aeterni. Et ideo in consecratione sanguinis in forma ponitur utrumque. Ipse vero Christus per passionem suam meruit sibi et nobis gloriam resurrectionis, ideo dicit quod eduxit dominum nostrum Iesum Christum de mortuis in sanguine testamenti aeterni. Phil. II, 8: humiliavit semetipsum, et cetera. Zach. IX, 11: tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Consequenter subiungit petitionem suam, cum dicit aptet vos in omni bono. Voluntas enim humana, cum sit quaedam inclinatio rationis, est principium actuum humanorum, sicut gravitas est principium motus gravium deorsum, unde se habet ad actus rationis, sicut inclinatio naturalis ad actus naturales. Res autem naturalis dicitur apta ad illud ad quod habet inclinationem. Sic etiam homo quando habet voluntatem benefaciendi, dicitur aptus esse ad illud. Deus etiam quando immittit homini bonam voluntatem, aptat eum, id est facit ipsum aptum. Et ideo dicit aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, id est, faciat vos velle omne bonum. Prov. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum. Haec est enim voluntas Dei, scilicet quod Deus vult nos velle. Aliter enim non est bona voluntas nostra. Voluntas autem Dei est bonum nostrum. I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Rom. XII, 2: ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Dupliciter autem aptatur homo ad benefaciendum. Uno modo exterius operando, ut sic unus homo aptat alium persuadendo vel comminando. Alio modo aliquid interius exhibendo, et sic solus Deus aptat voluntatem, qui solus ipsam potest immutare. Prov. XXI, 1: cor regis in manu domini, quocumque voluerit, inclinabit illud. Unde dicitur faciens in vobis. Phil. II, 13: Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere. Quid autem faciet? Quod placitum est coram se, id est faciet vos velle quod placet ei. Haec autem sunt fides et mansuetudo et timor domini. Eccli. I, 34 s.: beneplacitum est ei fides et mansuetudo. Ps. CXLVI, 11: beneplacitum est Deo super timentes eum. Haec autem omnia habent per Christum. Nihil enim a patre impetratur, nisi per filium. Io. XVI, 23: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Et ideo dicit per Iesum Christum. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Rom. V, 2: per quem accessum habemus, et cetera. Cui scilicet Christo, est gloria in saecula saeculorum, amen, id est, gloria sempiterna. I Tim. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, amen. Haec enim gloria sibi debetur inquantum est Deus. Deinde cum dicit rogo autem vos, fratres, etc., subdit petitionem suam, in qua excusat se; deinde concludit epistolam, ibi gratia Dei. Circa primum tria facit quia primo ponit excusationem suam; secundo recommendationem nuntii per quem scribit; tertio ponit quasdam salutationes. Dicit ergo quantum ad primum rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, id est patienter portetis verba epistolae huius, in qua etsi in aliquo vos reprehendi, totum est ad consolationem vestram. Rom. c. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et quare debent patienter portare, ostendit, dicens quia perpaucis, id est valde paucis, scripsi vobis, quod verum est respectu mysteriorum, quae in ipsa continentur. In ista enim epistola fere omnia mysteria veteris testamenti continentur. Sermones autem breves valde accepti sunt, quia si sunt boni, inde avidius audiuntur, si vero mali, parum gravant. Eccle. V, 1: pauci sunt sermones tui. Consequenter recommendat illum, per quem scribit, dicens cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum, scilicet a carcere, in quo cum apostolo erat, vel a me dimissum ad praedicandum et ad vos missum. Cognoscite, id est gratiose recipite: tum quia, ut habetur Act. XVI, 3, fuerat circumcisus; tum etiam quia si celerius venerit, cum ipso videbo vos. In quo ostendit dilectionem quam ad ipsos habebat. Hoc etiam dicit quia etsi ad ipsos non venerit, quia Romae passus est, tamen incertus erat utrum vel ad tempus deberet dimitti. Consequenter ponit salutationes suas. Et primo iniungit eis salutationem aliorum, dicens salutate omnes praepositos, id est apostolos adhuc viventes, et omnes sanctos, scilicet alios discipulos. Istis autem non scribit, quia non intendebat scribere, nisi contra observantes legalia. Et ideo quia ista epistola est instructiva, non intendebat instruere apostolos, quia erant antecessores sui in fide. Secundo salutat eos ex parte aliorum, dicens salutant vos fratres de Italia. Scripsit enim epistolam istam a Roma. Tertio, more solito concludens, et quasi pro sigillo, ponit salutationem, dicens gratia Dei cum omnibus vobis, amen, id est, peccatorum remissio, et omnia alia Dei dona, quae per gratiam Dei habentur, sint firmiter cum omnibus vobis. Amen, confirmatio est omnium.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264