CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
a capite VII ad caput X
Reportatio vulgata

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 7
Lectio 1

[87950] Super Heb., cap. 7 l. 1 Supra apostolus, V cap., probavit Christum esse sacerdotem. In VI autem capite interposuit quaedam ad praeparandos animos auditorum; hic redit ad suum propositum. Intendit enim probare excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo primo enim ostendit excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium veteris testamenti; secundo ostendit quod fideles debent sacerdoti Christo reverenter subdi. Et hoc in medio decimi capitis, ibi habentes itaque, fratres, fiduciam. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit praerogativam sacerdotii Christi super leviticum ex parte personae ipsius sacerdotis; secundo ex parte ministerii, VIII cap. ibi capitulum autem. Circa primum duo facit quia primo ostendit existentiam sacerdotii Christi ex promissione divina; secundo ostendit necessitatem sacerdotii eius, ibi talis enim decebat. Promissionem vero ostendit per illud Ps. CIX, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum, et cetera. Unde tria ostendit ad propositum suum probandum. Primo illud quod dicitur secundum ordinem Melchisedech; secundo illud quod dicitur iuravit, ibi et quantum est non sine iureiurando; tertio illud quod dicitur tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures. Circa primum duo facit quia primo ostendit similitudinem Christi ad Melchisedech; secundo ex hac similitudine praefert sacerdotium Christi levitico, ibi intuemini autem. Circa primum duo facit quia primo describit conditiones Melchisedech; secundo ostendit, quomodo conveniunt Christo, ibi primum quidem. Describit autem Melchisedech primo ex nomine, cum dicit hic autem Melchisedech. Sic enim nominat eum Scriptura, Gen. XIV, v. 18, ubi habetur historia, quam apostolus hic supponit. Et secundum Glossam, Hebraei dicunt ipsum fuisse Sem primogenitum Noe, et tunc quando Abraham habuit victoriam, erat annorum 390, alias 309. Et occurrit Abrahae nepoti suo. Secundo describit eum a dignitate. Erat enim rex et sacerdos. Quantum ad primum dicitur rex Salem. Et secundum aliquos, Salem dicitur Ierusalem. Sed contra est Hieronymus in quadam epistola, quia, ut ipse dicit, non poterat esse quod ei occurreret a Ierusalem, quod probat ex situ. Alii autem dicunt, quod Salem dicitur ille locus, de quo dicitur Io. III, 23, quod iuxta illum Ioannes baptizabat, et moenia illius loci erant adhuc tempore Hieronymi. Quantum ad secundum dicit sacerdos Dei summi. Antiquitus enim ille, qui inter filios erat antiquior, erat sacerdos. Sed verum est, quod tempore Abrahae multum invaluerat cultus idolorum. Et ideo ne credant, quod esset sacerdos idolorum, additur Dei summi, scilicet per essentiam, non per participationem, vel nuncupationem. Deus enim est creator omnium eorum, qui dicuntur dii, sive per participationem, sive per errorem. Ps. XCIV, 3: rex magnus super omnes deos. Is. LXI, 6: vos sacerdotes domini vocabimini, et cetera. Tertio describit eum ab officio, ibi qui obviavit, et cetera. Sacerdos enim medius est inter Deum et populum. Debet enim aliquid populo conferre, scilicet spiritualia, et aliquid ab eo accipere, scilicet temporalia. I Cor. IX, v. 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus. Primo ergo debet exhibere confortationem per bona monita. Unde dicitur Gen. XIV, quod quatuor reges vicerunt quinque reges, et captivum duxerunt Lot nepotem Abrahae. Isti quatuor reges sunt quatuor vitia principalia, opposita quatuor cardinalibus virtutibus, quae captivum detinent affectum nepotem rationis, victis quinque sensibus corporis. Qui enim superat et liberat affectum, debet confortari a sacerdote. Is. XXI, 14: occurrentes sitienti ferte aquam; et Is. XXXV, 3: confortate manus dissolutas, et cetera. Secundo sacerdos debet confortare per sacramentorum administrationem benedicendo. Unde benedixit ei. Ps. CXVII, 25: benediximus vobis in nomine domini. Hoc autem fit impendendo sacramenta, per quae confortatur homo in gratia. Num. VI, 27: invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis, nam Deus benedicit auctoritate, sed sacerdos ministerio. Et decimas, scilicet ad sustentationem, divisit, scilicet Abraham, id est, divisit, scilicet Abraham, id est, recte distribuit. Sed contra: quia, ut patet Num. c. XVIII, ex lege est datio decimarum, non ergo sunt ante legem. Respondeo. Dicendum est, quod caeremonialia veteris testamenti sunt quaedam determinationes praeceptorum iuris naturalis et praeceptorum moralium. Et ideo quantum ad hoc, quod habebant de iure naturali, servabantur ante legem tantum pro voto observantium, et sine aliquo praecepto. Quod enim aliquid offeratur Deo in recognitionem creationis et dominii, hoc est naturale; sed quod offeratur vitulus et hoedus, hoc est caeremoniale. Similiter de iure naturali est, quod ministri servientes Deo, sustententur a populo, sicut enim patet Gen. XLVII, 22, hoc servabatur etiam apud gentiles. Unde sacerdotes, quia pascebantur de horreis publicis, non sunt compulsi vendere possessiones suas; et ideo fuerunt ante legem. Sed determinatio huius partis est per legem. Lev. XXVII, 30: omnes decimae domini sunt. Et in huius signum Iacob ante legem, in loco in quo postea fuit aedificatum templum, vovit se daturum decimas. Et hoc specialiter, quia ad hoc Dei cultus proprie exhibetur, ut significetur, quod homo quicquid habet, a Deo accepit: et totam perfectionem suam ab ipso expectat. Numerus enim denarius est perfectus, quia consurgit ex partibus suis aliquotis: quia unum, duo, tria, quatuor faciunt decem. Usque etiam ad ipsum ascendit numerus, et omnes alii non sunt nisi quaedam repetitio et additio super denarium. Omnes ergo sunt imperfecti usque dum pervenitur ad ipsum. Et similiter a Deo est omnis perfectio. Ut ergo significaret, quod a Deo est complementum omnis perfectionis, ideo dedit decimas. Deinde cum dicit primum quidem, ostendit similitudinem Christi et Melchisedech. Et circa hoc facit duo primo enim inducit similitudinem quantum ad conditionem personae; secundo quantum ad sacerdotium, ibi assimilatus autem filio Dei. Prima in duas quia primo ponit similitudinem quantum ad ea, quae in Scriptura commemorantur; secundo quantum ad ea quae in ipsa tacentur, ibi sine patre. In Scriptura autem duo dicuntur de ipso. Primum quidem, nomen, scilicet Melchisedech, qui interpretatur rex iustitiae: et significat Christum, qui fuit rex. Ier. XXIII, 5: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. Nec solum dicitur iustus, sed etiam rex iustitiae: quia factus est nobis sapientia et iustitia, I Cor. I, 30. Aliud quod dicitur de ipso, est conditio. Unde dicitur rex Salem, quod est rex pacis. Hoc autem convenit Christo. Ipse enim est pax nostra, Eph. II, 14; Ps. LXXI, 7: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Et in hoc docet apostolus uti interpretatione nominum in praedicationibus. Et bene coniungit iustitiam et pacem, quia nullus facit pacem, qui non servat iustitiam. Is. XXXII, 17: erit opus iustitiae, pax. In mundo isto gubernantur in iustitia, sed in futuro in pace. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Deinde cum dicit sine patre, ponit similitudinem quantum ad ea, quae tacentur de ipso, quia in Scriptura non fit mentio de patre, vel matre eius, nec de genealogia ipsius. Unde ex hoc aliqui antiqui assumpserunt materiam erroris: ut quia solus Deus est sine principio et sine fine, dicerent istum Melchisedech fuisse filium Dei. Istud autem damnatum est sicut haereticum. Unde sciendum est, quod in veteri testamento, quandocumque fit mentio de aliqua solemni persona, narrantur pater et mater, et tempus nativitatis et mortis, sicut de Isaac et multis aliis. Hic autem subito introducitur Melchisedech, nulla penitus facta mentione de generatione sua, et pertinentibus ad ipsam. Et hoc utique rationabiliter. Inquantum enim dicitur sine patre, significatur nativitas Christi de virgine, quae fuit sine patre. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Illud autem, quod est proprium Dei, non debet attribui creaturae. Solius vero Dei patris est esse patrem Christi. Ergo in nativitate illius, qui ipsum praefigurabat, non debuit fieri mentio de patre carnali. Item quantum ad generationem aeternam dicit sine matre. Et hoc ne intelligas istam generationem esse materialem, sicut mater dat materiam genito, sed est spiritualis; sicut splendor a sole. Supra I, 3: qui cum sit splendor, et cetera. Item quando fit generatio a patre et matre, non totum est a patre, sed materia administratur a matre. Ad excludendum ergo imperfectionem a Christo, et ad designandum, quod totum quod habet, est a patre, non fit aliqua mentio de matre. Unde versus est sine matre Deus, est sine patre caro. Ps. CIX, 4: ex utero ante Luciferum genui te, scilicet ego solus. Sine genealogia. Et duplici de causa non ponitur genealogia eius in Scriptura: una ad designandum, quod generatio Christi est ineffabilis. Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? Alia ad designandum, quod Christus, qui introducitur ut sacerdos, non pertinet ad genus leviticum, nec ad genealogiam veteris legis. Et haec est intentio apostoli. Unde subdit neque initium dierum habens, neque finem vitae. Hoc autem dicit, non quia Christus non sit natus in tempore neque mortuus, sed propter aeternam eius generationem, in qua natus est sine initio cuiuscumque temporis. Unde Io. I, 1: in principio erat verbum, id est, tempore quocumque dato ante erat verbum, ut exponit Basilius. Est enim ante omnes dies, quia per ipsum factus est mundus, cum quo incoeperunt dies. Item nec finem vitae: verum est quantum ad divinitatem, quae est aeterna. Quantum etiam ad humanitatem, iam non habet finem vitae, quia Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, Rom. VI, 9. Et infra XIII, 8: Christus Iesus heri et hodie, ipse et in saecula. Deinde cum dicit assimilatus autem filio Dei, etc., ostendit similitudinem quantum ad sacerdotium. Sciendum est tamen, quod solet dici, quod posteriora assimilantur prioribus, et non e converso. Et ideo ne credatur, quod sacerdotium Christi sit posterius sacerdotio Melchisedech, hoc removet apostolus, quia et si Christus inquantum homo natus sit post eum et ex tempore, tamen inquantum Deus et filius Dei est ab aeterno. Et ideo Melchisedech secundum omnia ista assimilatus est illi, qui est filius Dei, et hoc inquantum manet sacerdos in perpetuum, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quia non fit mentio de fine sacerdotii eius, nec successore ipsius. Os. XII, 10: in manibus prophetarum assimilatus sum. Item est sacerdos in perpetuum, quia figuratum eius, scilicet sacerdotium Christi, in perpetuum est. Unde et in Scriptura pluries repetitur, ritu perpetuo. Ex. XXVII, 21: cultus perpetuus erit. Lev. c. XXIV, 3: cultu, rituque perpetuo, quia illud quod figurabatur per istud, perpetuum erat. Per hoc enim apostolus continuat sequentia ad praecedentia.


Lectio 2

[87951] Super Heb., cap. 7 l. 2 Supra ostendit apostolus quomodo Melchisedech assimilatus est filio Dei, hic ostendit praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo. Primo enim excitat attentionem; secundo ostendit propositum, ibi et quidem de filiis. Excitat autem ipsos, quia grandia et maxima dicturus erat. Prov. VIII, 6: audite me, quia de rebus magnis locutura sum. Et ideo dicit intuemini, id est diligenter considerate, quantus, id est, quam magnae dignitatis sit hic cui Abraham patriarcha decimas solvit, et hoc de praecipuis. Mal. I, 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum: et votum faciens, immolat domino debile. Dicitur autem Abraham patriarcha, id est, princeps patrum, non quia non habuerit patrem, sed quia sibi facta est promissio de paternitate gentium. Gen. XVII, 4: eris pater multarum gentium. Eccli. XLIV, 20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Rom. c. IV, 17: patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidisti. Deinde cum dicit et quidem de filiis, ostendit praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad leviticum. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit propositum; secundo ex hoc concludit intentum, scilicet quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio levitico, ibi si ergo consummatio. Iterum prima in duas quia primo ostendit propositum; secundo removet quamdam responsionem, ibi et ut ita dictum. Prima iterum in duas. Primo ostendit praeeminentiam quantum ad id, in quo ipse usus est sacerdotio suo; secundo quantum ad conditionem sacerdotii, ibi et hic quidem decimas. Ad sacerdotem vero duo pertinent, ut dictum est supra, scilicet accipere, et benedicere. Duo ergo facit quia primo ostendit excellentiam quantum ad acceptionem decimarum; secundo quantum ad benedictionem, ibi et hunc qui habebat. Circa primum adhuc duo facit quia primo ostendit de quibus competit accipere decimas; secundo quomodo hoc excellentius faciebat Melchisedech, ibi cuius autem generatio. Dicit ergo et quidem accipientes sacerdotium de filiis levi. In hoc ostendit quibus competit accipere decimas, quia sacerdotibus. Sciendum est autem, quod illi de tribu levi erant deputati divino cultui. Inter ipsos autem soli illi de stirpe Aaron erant sacerdotes. Ex. XXVIII, 1: applica Aaron, et cetera. Et isti quia per Aaron erant de tribu levi, sumebant decimas. Sed contra. Ergo secundum hoc soli sacerdotes accipiebant decimas, quod est contra illud Num. XVIII, 21: filiis levi dedi omnes decimas Israelis, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod Levitae non accipiebant eas, nisi quia ministrabant sacerdotibus. Et ita non propter se, sed propter sacerdotes dabantur eis. Item, Levitae accipiebant decimas decimatas, sic Num. XVIII, v. 26. Et ita soli sacerdotes accipiebant, et non solvebant. Secundo ostendit quo iure accipiebant, quia ex mandato legis. Unde dicit mandatum habent decimas sumere. Contra. Si hoc est mandatum legis, cum servare mandata legis modo sit peccatum, videtur illicitum modo dare, vel accipere decimas. Respondeo. Dicendum est, quod in lege fuerunt quaedam pure caeremonialia, sicut circumcisio, immolare agnum, et huiusmodi. Et ista quia erant figurativa tantum, non licet modo servare. Erant enim figura futuri. Unde qui modo servaret significaret Christum adhuc futurum. Quaedam vero erant pure moralia, et ista modo servanda sunt, et de talibus fuit datio decimarum, sicut supra dictum est. Unde decimatio et in lege data est, et in novo testamento. Matth. X, 10: dignus est operarius cibo suo. Lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua. Sed determinatio talis portionis modo est ab Ecclesia, sicut et in veteri testamento fuit ex lege. Alia vero fuerunt partim caeremonialia, et partim moralia, sicut iudicialia: et ista quantum ad id quod caeremonialia sunt, non licet servare; sed quantum ad morale, debent, tamen non est necesse in propria forma servari. Alia obiectio: quia si esset mandatum, et adhuc est, ergo peccat qui non accipit, et peccant ubi non accipiuntur. Respondeo. Dicendum est quod aliqui dicunt quod nulli licet abrenunciare iuri accipiendarum decimarum, sed bene licet dimittere usum accipiendi propter scandalum, et hoc exemplo apostoli, qui sumptus non accipiebat ab aliquibus. Et sic dicunt mandatum esse, quod iuri non renuntient. Melius tamen dici potest, quod non est intelligendum quod eis praeceptum sit sumere, sed pro se habent introductum hoc mandatum, quod accipere possint, et alii teneantur reddere. Tertio ostendit a quibus accipiebant, quia a populo, scilicet a fratribus suis secundum legem, quamquam ipsi, Levitae, exierint de lumbis Abrahae. Quia enim aliquis posset dicere, quod sicut Melchisedech accepit decimas ab Abraham, ita Levitae a filiis eius, ergo non praefertur illud sacerdotium isti. Ideo hoc excludit, et dicit quod ipsimet Levitae erant de semine Abrahae, et sic erant inferiores eo cui decimas solverunt, scilicet Abraham. Deinde cum dicit cuius autem, ostendit quomodo excellentius conveniebat Melchisedech accipere decimas, quia nec ipse erat de genere Abraham; unde generatio eius non annumeratur cum eis, scilicet Levitis. Item ex mandato legis licebat eis sumere decimas, et sic eorum sacerdotium erat subiectum observantiis legis. Sed ille non ex mandato cuiuscumque legis, sed per se sumpsit decimas. Ideo sacerdotium eius erat figura sacerdotii Christi, quod non est subditum legi. Item ipsi accipiebant a populo infimo, scilicet a fratribus, ille autem a summo, scilicet ab Abraham. Deinde cum dicit et hunc qui habebat, etc., ostendit excellentiam eius ex parte benedictionis, et est sua ratio talis: Gen. XIV, v. 19, dicitur, quod Melchisedech benedixit Abrahae; sed maior est qui benedicit, illo cui benedicitur: ergo, et cetera. Et ideo dicit, quod Melchisedech ipse benedixit Abraham, qui habebat repromissionem. Contra infra XI, 39: non acceperunt repromissionem, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod non accepit Abraham repromissionem, id est, rem promissam, quia non fuit eam consecutus, habuit tamen ipsam in fide et spe, et ad ipsum specialiter facta est repromissio. Deinde cum dicit sine ulla autem contradictione, quod minus est a meliore benedicitur, ponit maiorem suae rationis. Sed hic sunt tres obiectiones. Prima est de hoc quod dicit quod minor a maiore benedicitur. Et ex isto loco pauperes Lugdunenses dicunt quod quicumque iustus maior est peccatore, et sic iustus laicus non benedicitur a malo sacerdote, sed e converso. Unde volunt, quod omnis iustus est sacerdos, et nullus peccator est sacerdos. Respondeo. Dicendum est, quod iste error nimis perniciosus est: quia si bonitas ministri requiratur ad collationem sacramenti, in quo est ipsa salus, sequitur quod nullus sit certus suae salutis, nec sciret se recte baptizatum, quia non potest scire, si sacerdos sit iustus. Nullus etiam poterit esse minister, quia nemo scit utrum odio, vel amore dignus sit, Eccle. IX, 1. Et ideo dicendum est quod aliquis potest aliquid facere dupliciter: aut auctoritate propria, aut auctoritate alterius. Quando autem auctoritate propria, tunc requiritur quod sit iustus. Sacerdos autem tantum est minister. Unde non agit nisi in virtute Christi. I Cor. c. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum Dei. Et ideo non nocet sive bonus, sive malus fuerit; quia Christus est, qui in ipso benedicit, et sic sine ulla contradictione, qui benedicit, maior est. Secunda obiectio est, quia cum Christus sit maior omni sacerdote, quomodo potest corpus Christi a sacerdote consecrari? Respondeo. Dicendum est, quod sacerdos benedicit materiam, non autem corpus Christi. Item non agit auctoritate propria, sed auctoritate Christi, qui, inquantum Deus, maior est corpore suo. Item tertia obiectio est, quia non videtur verum, quod maior benedicat semper minorem, quia Papa consecratur ab episcopo, et archiepiscopus a suffraganeo, qui tamen sunt minores. Respondeo. Dicendum est: nec episcopus consecrat Papam, nec suffraganei archiepiscopum, sed hunc hominem, ut sit Papa, vel archiepiscopus. Item facit hoc ut minister Dei, qui maior est, quam Papa. Deinde cum dicit et hic quidem, etc., ostendit praeeminentiam sacerdotii ex parte sacerdotis ex conditione ipsius. Et facit talem rationem: illud est excellentius, quod non corrumpitur, sed in sacerdotio levitico homines morientes, id est, per mortem succedentes, accipiunt decimas, sed ibi, id est, in sacerdotio Melchisedech, contestatur, Scriptura, quia vivit, id est, non facit mentionem de morte eius: non quia non mortuus sit, sed quia significat sacerdotium, quod manet in aeternum. Christus enim resurgens a mortuis, iam non moritur, Rom. VI, 9, et Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivus, et cetera. Consequenter cum dicit et, ut ita dictum sit, etc., respondet cuidam obiectioni. Posset enim dici: verum est quod Melchisedech maior est quam Abraham, qui ei dedit decimas, sed levi maior est quam Melchisedech. Et ideo dicit apostolus, quod hoc non valet, quia, ut ita dictum sit, per Abraham, id est, mediante Abraham, et levi decimatus est, ab eo supple, qui decimas accepit, id est, a Melchisedech. Et sic adhuc est ipse maior quam levi. Sed contra. Si alicuius episcopi pater dat decimas, non tamen propter hoc oportet quod episcopus sit minor illo, qui decimas recipit. Ergo nec similiter in proposito. Respondeo. Dicendum est, quod non est simile, quia tota dignitas illius generis etiam sacerdotum, erat ex Abraham; non autem sic est de episcopo, quia tota dignitas eius ex Christo est, non ex patre suo. Deinde cum dicit adhuc enim in lumbis, etc., manifestat quod dixerat, et dicit, quod levi adhuc erat in lumbis patris Abraham quando dedit decimas Melchisedech, qui occurrit sibi, et sic Abraham decimato, decimatus est etiam levi. Sed contra: quia sic etiam erat Christus in lumbis eius, sicut et levi. Matth. I, 1: filii David, filii Abraham. Et ideo si propter hoc maior est Melchisedech quam levi, quia levi fuit decimatus, non videtur ratio quare Christus non fuerit decimatus: et sic adhuc Melchisedech maior Christo erit. Et eadem difficultas est de peccato originali: quia, ut dicitur Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt, id est, in Adam, et ideo videtur quod Christus, qui eodem modo fuit in ipso sicut nos, ipsum peccatum originale contraxerit. Respondeo. Dicendum est, quod totum hoc intelligitur in his, qui in Abraham sive in Adam fuerunt, secundum rationem seminalem et corpulentam substantiam, quo modo Christus non fuit ibi, sed tantum secundum corpulentam substantiam: Christus enim fuit conceptus quo ad corpus de materia purissima et sanctissima beatae virginis: ut habetur declaratum tertio sententiarum, tertia distinctione.


Lectio 3

[87952] Super Heb., cap. 7 l. 3 Supra probavit apostolus praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad leviticum, hic ab eodem concludit excellentiam sacerdotii Christi, respectu sacerdotii levitici. Sicut etiam supra dictum est, a principio huius septimi capitis, apostolus per tria probat ex auctoritate Psalmistae propositum suum. Primo per illud secundum ordinem Melchisedech, probavit ergo praeeminentiam Melchisedech ad levi. Et ideo secundum ordinem sacerdotii Melchisedech, probat praeeminentiam Christi ad sacerdotium leviticum. Unde facit hic magnam vim de isto verbo, secundum ordinem. Et facit duas rationes, quarum una concludit quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio levitico. Secunda, quod etiam evacuat illud, et illam ponit ibi et amplius adhuc manifestum est, et cetera. In prima ratione, quae est conditionalis, ponit duo antecedentia, et per consequens duo consequentia, ibi quid adhuc, et cetera. Et ratio sua talis est: si sacerdotium leviticum fuisset perfectum, per cuius ministerium erat administratio legis, non fuisset necessarium quod surgeret alius sacerdos secundum alium ordinem, per quem etiam alia lex ministraretur, sicut per leviticum lex vetus. Sed surgit alius sacerdos secundum alium ordinem, scilicet secundum ordinem Melchisedech. Ergo illud imperfectum erat. Sicut ergo surgit aliud sacerdotium, ita necesse est surgere aliam legem. In ista ratione manifestum est quod sunt duo antecedentia, unum pertinens ad sacerdotium, aliud ad legem. Dicit ergo, quantum ad primum antecedens, quod si esset consummatio per sacerdotium leviticum. Quantum vero ad secundum dicit, quod si per sacerdotium lex administraretur, quod probat, quia sub ipso, id est, per eius administrationem, populus legem accepit, non quod sacerdotium praecederet legem, sed magis e converso. Unde istud secundum antecedens ponit ibi, cum dicit sub ipso enim, et cetera. Mal. II, 7: labia sacerdotis custodient scientiam, et legem de ore eius requirent. Facit autem mentionem specialiter de sacerdotio, ut transferat se ad legem, quae per officium sacerdotale administrabatur: non enim, ut dicit Glossa, potest esse sacerdos sine testamento et lege et praeceptis. Sacerdotium vero non consummabat, id est, perficiebat. Tota enim perfectio sua erat per legem quam administrabat. Sed, ut iam dicetur, nullum ad perfectum adduxit lex, quia nec ad perfectionem iustitiae. Matth. V, v. 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum, et cetera. Item non dabat consummationem patriae, quia non introducebat in vitam. Et in huius signum ipse legislator non potuit intrare terram promissionis. Deut. ult. Has autem duas perfectiones habemus per Christum. Is. X, 22: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Rom. c. IX, 28: verbum consummans et abbrevians in aequitate. Haec sunt ergo antecedentia. Consequentia vero ponit, cum dicit quid adhuc, et cetera. Et hoc quantum ad primum, quasi dicat: si illud fuisset consummatum et perfectum, quid adhuc fuit necessarium surgere alium, et cetera. Id est, non dixisset secundum ordinem Melchisedech, sed secundum ordinem Aaron, quod quia non fecit, ergo erat imperfectum. Haec est tota prima ratio, per quam patet, quod sacerdotium Christi praefertur levitico. Secunda ratio probat quod etiam ipsum evacuat, quia perfectum evacuat imperfectum. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ergo sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum. Est ergo primum consequens, quod sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum. Secundum consequens est quod etiam evacuatur lex quae per illud administrabatur. Et istud ponit cum dicit quod translato enim sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. Erat enim lex sub administratione sacerdotii; ergo mutato sacerdotio, necesse est quod lex mutetur. Et huius ratio est, quia mutato fine, necesse est quod mutentur ea quae sunt ad finem, sicut qui mutat propositum eundi per aquam, mutat propositum quaerendi navem. Omnis autem lex ordinatur ad conversationem humanam secundum aliquod regimen. Unde secundum philosophum in politicis, mutata conversatione, necesse est mutari legem. Sicut autem lex humana ordinatur ad regimen humanum, ita spiritualis et divina ad regimen divinum. Hoc autem regimen designatur per sacerdotium. Translato ergo sacerdotio, necesse est transferri legem. Signanter autem loquitur, quia non dicit: sacerdote translato. Lex enim non respicit personam sacerdotis. Unde mortuo sacerdote, non mutatur lex, nisi forte sit illa introducta propter personam eius; sed mutato sacerdotio mutatur totus modus, et ordo regiminis. Et de ista mutatione habetur Ier. III: feriam domui Israel, et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, et cetera. Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Lex enim vetus dicitur lex peccati et mortis, per occasionem acceptam, quia scilicet gratiam non conferebat ex opere operato; sicut sacramenta novae legis. Sed obiicit hic Manichaeus: si lex vetus fuit data per divinam providentiam, cum illa sit immutabilis, etiam ipsa lex esset immutabilis, et per consequens non debuit mutari. Cum ergo mutata sit, ergo non est data per divinam providentiam. Respondeo. Dicendum est, secundum quod dicit Augustinus contra Faustum, sicut sapiens dispensator una et eadem dispositione et providentia secundum diversitatem temporum et personarum dat alia et alia praecepta: sicut et alia hyeme, alia aestate, alia pueris, alia senibus, alia perfectis, alia imperfectis, et tamen est eadem providentia, ita divina providentia immobili permanente, mutata est lex propter mutationem temporum; quia ante adventum debuerunt dari praecepta, quae figurarent venturum, sed post adventum, quae significent venisse. Item data sunt illis praecepta sicut pueris: in novo vero sicut perfectis. Unde lex dicitur paedagogus, quod est proprie puerorum. Unde si in lege dicitur aliquid, quod sonet perpetuitatem, hoc est ratione figurati. Item Glossa dicit hic quod ista translatio sacerdotii fuit figurata I Reg. II, quando sacerdotium fuit translatum ad Samuelem, qui non fuit de tribu levi. Contra: quia Samuel non fuit sacerdos, immo magis hoc fuit figuratum in translatione sacerdotii Abiathar ad Sadoch, qui etiam erat Levita. Et dicendum est, quod licet Samuel non esset sacerdos, tamen aliquid sacerdotale egit; quia et sacrificium obtulit, et reges unxit, scilicet Saul et David. Et quantum ad hoc, translatum est ad ipsum sacerdotium. Et sic dicitur in Ps. XCVIII, 6: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius. Item contra illud quod dicit Glossa quod non erat de tribu levitica, quia Helcana qui fuit pater eius, et ipse numeratur inter filios levi. Respondeo. Dicendum est, quod Samuel quantum ad aliquid fuit de tribu Iuda, et hoc quantum ad matrem; sed quantum ad patrem de tribu levi, non tamen de Aaron; sed quantum ad locum, fuit de monte Ephraim. Licet enim undecim tribus habuerint certas provincias, non tamen tribus levi; sed inter ipsas accepit possessionem, et sic habitabat in monte Ephraim. Deinde cum dicit in quo enim, etc., manifestat quod dixit, et primo quod sacerdotium sit translatum; secundo hoc exponit, ibi manifestum est enim. Dicit ergo: dictum est, quod translatum est sacerdotium, quia ille cui dixit propheta tu es sacerdos, est de alia tribu, scilicet de Iuda, non de levi; sicut patet Matth. I. De qua tribu nullus praesto fuit altari, id est, altaris ministerio, scilicet de Iuda. Sed contra: rex Ozias ingressus est templum, ut poneret incensum, II Par. XXVI, 16. Respondeo. Dicendum est, quod licite nullus praesto fuit altari, vel etiam nullus impune. Ipse enim Ozias graviter fuit punitus, quia usque ad mortem fuit leprosus. Et si dicas contra illud quod dicitur nullus, quod beata virgo fuit de tribu et stirpe Aaron, quia erat cognata Elisabeth, quae fuit de filiabus Aaron, Lc. I, 5, respondeo: dicendum est quod inter stirpes, sacerdotalis et regia erant praeclariores, unde et frequenter coniunctae fuerunt per matrimonium, sicut patet de primo summo sacerdote, qui accepit uxorem filiam Aminadab sororem Naasson, qui fuit dux in tribu Iuda, Ex. VI, 23. Et etiam IV Reg. XI, 2 et II Par. XXII, 11, Ioiada sacerdos duxit in uxorem Iosabeth filiam regis Ioram. Unde potuit esse, quod aliqua parte Elisabeth esset de tribu Iuda. Deinde cum dicit manifestum est, exponit quod dixit, dicens quod manifestum est, quod dominus ortus est de tribu Iuda, Apoc. V, 5: vicit leo de tribu Iuda, et cetera. In qua nihil, et cetera. Lex enim mandavit nullum assumi ad ministerium tabernaculi, nisi tantum de tribu levi; unde in tribu Iuda nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Deinde cum dicit et amplius adhuc, et cetera. Quia superius posuit unam rationem ad probandum quod sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, et ideo hic ponit aliam, in qua ostendit rationem evacuationis, et transmutationis illius; et utitur quadam conditionali in qua primo ponit duo antecedentia; secundo duo consequentia, ibi reprobatio. Circa primum duo facit quia primo ponit illa antecedentia; secundo manifestat quod dixit, ibi contestatur enim. Ratio sua talis: si novus sacerdos surgit, hoc non erit secundum legem carnalis mandati, sed secundum legem vitae aeternae et insolubilis. Et huius ratio est quia primus fuit secundum legem illam, oportet ergo quod novus sit secundum aliam legem, si tamen surgit aliquis novus. Sed dicendum est, quod surgit alius novus. In maiori ergo sunt duo, quorum unum pertinet ad vetus testamentum, scilicet quod est mandatum carnale, et hoc quia habebat quasdam observantias carnales, sicut circumcisionem, et purificationes carnales. Item quia promittebat poenas et praemia carnalia. Is. c. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Infra IX, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Et istud antecedens ponit, cum dicit amplius manifestum est, et cetera. Et patet, quod pertinet ad novum testamentum, quod non dispensatur per carnalia, sed consistit in spiritualibus. Est enim secundum spiritualem virtutem, per quam generatur in nobis vita perpetua. Et hoc quia promittuntur in ipso bona et poenae perpetuae. Infra IX, 11: Christus assistens pontifex, et cetera. Matth. XXV, 46: tunc ibunt hi in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam. Item non consistit in carnalibus observantiis, sed in spiritualibus. Io. VI, 64: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Et dicit, quod est secundum virtutem vitae insolubilis. Consequenter cum dicit contestatur enim, etc., manifestat quod dixerat, et facit vim in hoc, quod dicit in aeternum, quia si sacerdotium est aeternum, manifestum est quod dicit perpetuitatem. Deinde cum dicit reprobatio quidem fit, etc., ponit duo consequentia. Et primo de evacuatione veteris testamenti; secundo de institutione novi, ibi introductio vero. Primum est quod vetus testamentum fuit per legem carnalis mandati et introducitur aliud: ergo primum mutatur. Et hoc est quod dicit, quod fit prioris mandati reprobatio. Sed contra: non reprobatur nisi malum. Is. VII, 15: ut sciat reprobare malum. Illud autem mandatum non est malum. Rom. VII, v. 13: lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Respondeo. Dicendum est, quod non erat malum secundum se, sed ut inconveniens tempori. Non enim servanda sunt in novo sacerdotio, quae fuerunt in antiquo. Ps. XXXIX, v. 6 s.: holocaustum et pro peccato non postulasti, tunc dixi: ecce venio. Et ideo dicitur, quod illud reprobatur; et hoc propter infirmitatem et inutilitatem. Illud autem dicitur infirmum, quod non potest exequi effectum suum: proprius autem effectus legis et sacerdotii est iustificare. Hoc autem non lex potuit facere. Rom. VIII, 3: nam quod erat impossibile legi, in quo infirmabatur secundum carnem. Gal. IV, 9: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo vultis servire? Item, inutile dicitur quod non valet ad finem consequendum. Hoc autem non potest lex, quia non adducebat ad beatitudinem, quae finis est hominis. Sed tamen suo tempore fuit utilis, inquantum disponebat ad fidem. Infra c. XI, 13: iuxta fidem omnes defuncti sunt, non acceptis repromissionibus. Quare autem sit infirmum et inutile, ostendit cum dicit nil enim ad perfectum, nec scilicet iustitiae, nec patriae, adduxit. Unde erat imperfecta, sed perfecta fuit per Christum. Consequenter cum dicit introductio vero, ponit consequens secundum ex secundo antecedente, dicens introductio vero melioris spei, supple: fit per novum sacerdotem, per quam proximamus ad Deum. Si enim novus surgit, est secundum virtutem vitae indissolubilis: hoc est antecedens; et introductio melioris, etc.: et hoc est consequens. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu. Item per ipsum proximamus Deo. Per peccatum enim disiungimur ab ipso. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis. Hic est ergo ille, qui hoc removet, quod facit nos approximare Deo; hic autem est ille novus sacerdos, scilicet Christus, qui tollit peccata mundi, Io. I, 29. Iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad Deum per dominum nostrum Iesum Christum, per quem accessum habemus in gratiam istam Rom. V, v. 1 s.


Lectio 4

[87953] Super Heb., cap. 7 l. 4 Supra apostolus ex una parte auctoritatis Psalmistae probavit, quod sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, hic idem probat ex aliis duabus partibus et primo ex hoc, quod dicit iuravit dominus; secundo ex hoc quod dicit tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures, et cetera. Facit autem primo talem rationem: illud quod instituitur sine iuramento, minus validum est, quam quod instituitur cum iuramento; sacerdotium autem Christi institutum est cum iuramento, sicut patet, quia dicit iuravit dominus. Sacerdotium vero Aaron, non, sicut patet Ex. XXVIII, 1: applica ad te Aaron, et cetera. Ergo, et cetera. Quantum ad maiorem dicit et quantum est, supple quod, non sine iureiurando, alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt; hic autem, et cetera. Omnia ista ponuntur ad probandum, quod sacerdotium Christi sit firmius, quia supra dictum est omnis promissio, facta in veteri testamento per iuramentum, signum est consilii divini immobilis. Et ideo, quia ad David et ad Abraham facta fuit ista promissio de Christo cum iuramento, specialiter dicitur Christus filius ipsorum. Istud autem iuramentum designat aeternitatem potestatis Christi. Dan. VII, 14: potestas eius, potestas aeterna. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Intantum melioris, etc., quia sacerdotium est firmius, quod patet, quia per iuramentum ordinatum est, ideo oportet aliquid melius et firmius per ipsum haberi. Unde potest legi praecedens littera suspensive usque huc: quod, inquantum est non sine iuramento, intantum melioris, et cetera. Sciendum est autem quod sacerdos est medius inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui. Et ideo, quia sequester est mediator, sacerdos debet Deum et populum ad concordiam reducere. Et hoc fit, quasi per pactum de bonis temporalibus, in quibus non conquiescebat affectus nisi carnalium, secundum illud Ps. XV: quid enim mihi est in caelo, et cetera. Et ideo oportuit, ut superveniret alius sacerdos, qui esset sponsor, id est promissor melioris testamenti, et melioris pacti, quia de bonis spiritualibus et stabilibus. Et hic est Iesus. Ier. XXXI, 31: feriam domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi, et cetera. Matth. IV, v. 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Deinde cum dicit et alii quidem plures, etc., utitur alia clausula posita in auctoritate tu es sacerdos in aeternum. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit quare haec clausula in aeternum apponitur; secundo ex hoc ostendit sacerdotium Christi esse maioris efficaciae, quam sacerdotium veteris testamenti, ibi unde et salvare. Ostendit autem, quod iste sit verus sacerdos, quia alii prohibebantur morte permanere, quia omnes necessitatem habebant moriendi. Unde Aaron mortuo, successit Eleazar, sicut patet Num. XX, 26, et sic deinceps. Sicut autem videmus in naturalibus, quae sunt signa spiritualium, quod incorruptibilia non multiplicantur sub eadem specie, unde non est nisi unus sol: ita in spiritualibus in veteri testamento, quod fuit imperfectum, multiplicati fuerunt sacerdotes. Et hoc fuit signum quod illud sacerdotium erat corruptibile, quia incorruptibilia non multiplicantur eadem specie, ut dictum est, sed iste sacerdos, scilicet Christus, est immortalis. Manet enim in aeternum, sicut verbum patris aeternum, ex cuius aeternitate redundat etiam aeternitas in corpus eius, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, v. 9. Et idcirco ex eo quod manet in aeternum, habet sacerdotium sempiternum. Et ideo solus Christus est verus sacerdos, alii autem ministri eius. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Deinde cum dicit unde et salvare, etc., ostendit efficaciam eius. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit efficaciam eius; secundo modum ipsius efficaciae, ibi accedens, et cetera. Efficacia eius est, quia causa est semper potentior suo effectu, et ideo causa temporalis non potest producere effectum aeternum. Sacerdotium vero Christi est aeternum, non autem leviticum, ut est probatum. Ergo Christus potest salvare in perpetuum. Hoc autem non posset fieri, nisi haberet virtutem divinam. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Modus autem est quia accedens, et cetera. Et describit istum modum a tribus, scilicet ab excellentia virtutis, naturae et pietatis. Virtutis quidem, quia accedit per semetipsum. Sed contra. Accedens ad aliquem, distat ab ipso, Christus autem non distat a Deo. Respondeo. Dicendum est, quod apostolus in verbis istis ostendit duplicem naturam, scilicet humanam, secundum quam convenit ei accedere, quia in ipsa distat a Deo; non autem accedit a statu culpae ad statum gratiae, sed per contemplationem intellectus et affectus, et adeptionem gloriae. Et naturam divinam, per hoc quod dicit eum per semetipsum accedere ad Deum. Si enim esset purus homo, non posset per se accedere. Io. VI, v. 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Et ideo cum apostolus dicit quod per semetipsum accedit, ostendit virtutem eius. Is. LXIII, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo accedit inquantum homo, sed per semetipsum inquantum Deus. Excellentiam vero naturae ostendit inquantum dicit semper vivens. Aliter enim sacerdotium eius finiretur. Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Excellentiam pietatis ostendit, quia dicit ad interpellandum pro nobis, quia licet sit ita potens, ita altus, tamen cum hoc est pius, quia interpellat pro nobis. I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum, et cetera. Interpellat autem pro nobis, primo humanitatem suam, quam pro nobis assumpsit, repraesentando. Item sanctissimae animae suae desiderium, quod de salute nostra habuit exprimendo, cum quo interpellat pro nobis. Alia littera habet: accedentes per ipsum, et tunc designantur illi quos salvat, quia accedentes per fidem eius ad Deum. Rom. V, v. 1 s.: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per dominum Iesum Christum, per quem accessum habemus. Deinde cum dicit talis enim decebat, etc., ostendit ex excellentia Christi excellentiam eius sacerdotii. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit, quod ei conveniunt perfectiones conditionum, quae requirebantur ad sacerdotium veteris legis; secundo ostendit, quod sibi desunt imperfectiones eius, ibi qui non habet necessitatem. Ponit autem quatuor conditiones de ipso, quae debent esse in sacerdote legali. Primo quod sit sanctus Lev. XXI, 6: incensum enim domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Hanc autem perfecte habuit Christus. Sanctitas enim importat puritatem consecratam Deo. Christus autem a principio conceptionis suae Deo consecratus fuit. Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur, sanctum vocabitur. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est, et Dan. IX, 24: ungatur sanctus sanctorum. Secundo quod sit innocens. Lev. XXII, 9: custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato. Proprie autem dicitur innocentia puritas ad proximum. Ps. XXIII, 4: innocens manibus, et cetera. Christus autem summe innocens fuit, utpote qui peccatum non fecit. Ps. XXV, 1: ego in innocentia mea ingressus sum. Tertio quod esset impollutus, et hoc quo ad se. Lev. XXI, 17: homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panes Dei sui. De Christo autem dicitur in figura. Ex. c. XII, 5: erit autem agnus sine macula, et cetera. Quarto quod non commisceretur cum coinquinatis. Lev. XXI, 15: non commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae. Christus autem fuit perfectissime a peccatoribus segregatus. Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et cetera. Quod quidem verum est quantum ad similitudinem vitae. Sap. c. II, 15: dissimilis est aliis vita illius. Non tamen quantum ad conversationem, quia cum hominibus conversatus est, Bar. III, 38. Et hoc propter illorum conversationem. Matth. c. IX, 11: quare cum peccatoribus manducat magister vester? Et intantum segregatus est, quod etiam factus est excelsior caelis, id est, super omnem caelestem creaturam, sublimata est humana natura in ipso. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, et cetera. Ergo iste est sacerdos valde sufficiens. Consequenter cum dicit qui non habet, etc., removet ab eo, quod erat imperfectionis in sacerdote legali. Hoc autem erat, quia ille indigebat sacrificio expiationis, ut patet Lev. XVI, 5: immolabit vitulum pro se, et hircum pro populo. Ergo orabat pro se. Item, non tantum semel orabat pro se, sed frequenter. Et huius ratio est, quia lex instituit homines sacerdotes habentes infirmitatem. Sap. IX, 5: homo infirmus et exigui temporis, et cetera. Sed sermo, divinus, qui post legem est, interposito iureiurando, constituit filium, qui nullam de istis imperfectionibus habet, sed omnino perfectum, in aeternum, scilicet sacerdotem duraturum. Non enim obtulit pro peccatis suis, sed tantum pro nostris. Is. LIII, 5: vulneratus est propter iniquitates nostras. Item nec frequenter pro nobis, sed tantum semel. I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Unica enim eius oblatio sufficit ad exhaurienda peccata totius generis humani.


Caput 8
Lectio 1

[87954] Super Heb., cap. 8 l. 1 Supra probavit apostolus excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum ex parte personae, hic probat idem ex parte ipsius sacerdotii, et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit sacerdotium Christi esse excellentius sacerdotio veteris legis, et primo hoc in generali; secundo in speciali, ibi habuit quidem et prius, scilicet IX cap. Prima in duas. Primo enim ponit intentum; secundo manifestat propositum suum, ibi omnis enim pontifex. Circa primum duo facit quia primo ponit modum tradendi; secundo praemittit quae debent dicere, ibi talem habemus pontificem, et cetera. Dicit ergo capitulum, et cetera. Capitulum est brevis complexio continens multa, et dicitur a capite; quia, sicut in capite virtute et quasi summarie continentur omnia quae sunt in corpore, sic in capitulo illa quae dicenda sunt. Ergo dicemus in quodam capitulo, et quasi in quadam summa, super ea quae dicuntur. Ly super, potest dicere appositum, et tunc erit sensus: quae summarie dicenda sunt superapponentur praemissis. Vel potest designare excessum, et tunc est sensus: ea quae dicenda sunt in summa et capitulo sunt maiora. Deinde cum dicit talem habemus pontificem, etc., praemittit quae debet dicere. Et primo dignitatem huius sacerdotii; secundo officium eius, ibi sanctorum minister. Dignitas eius est, quia talem habemus pontificem, qui consedit ad dexteram sedis magnitudinis in excelsis. Sedes est iudiciaria potestas, quae aliquibus convenit tamquam ministris Dei, sicut omnibus regibus, quia adorabunt eum omnes reges terrae, ut dicitur in Ps. LXXI, 11, et omnibus praelatis, I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Sedes ergo magnitudinis est excellentissima potestas iudicandi. Item pars dextera est potentior in animali, et significat bona spiritualia. Quia ergo Christus habet iudiciariam potestatem, dicitur sedere. Pater enim omne iudicium dedit filio, Io. V, 22. Quia vero post Deum habet hoc, excellentissime, sedet in dextera magnitudinis in excelsis, id est, in potioribus bonis. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Hoc autem quod dicitur consedere, vel consedet, potest referri ad Christum, secundum quod est Deus; et sic consedet quia habet eamdem auctoritatem iudicandi, quam habet pater, sed distinctus est in persona. Et sic ly magnitudinis accipitur pro persona patris. Vel secundum quod homo, et hoc magis proprie ad intentionem apostoli, quia loquitur de pontificatu Christi, qui est pontifex inquantum homo. Et sic consedet, quia humanitas assumpta habet quamdam associationem ad deitatem, et consedet ad iudicandum. Ps. VIII, 1: elevata est magnificentia tua super caelos. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Et sic apparet dignitas sacerdotis. Consequenter cum dicit sanctorum minister, ostendit dignitatem officii eius. Dicitur autem minister sanctorum, id est, sanctarum aedium, scilicet sanctuariorum. Ministri enim antiqui accipiebant ministerium, ut custodirent sacra, et servirent tabernaculo. Hoc autem excellentius habet Christus, qui est minister, non quidem inquantum Deus, quia sic est auctor, sed inquantum homo. Lc. XII, 37: transiens ministrabit illis. Humanitas enim Christi est sicut organum divinitatis. Est ergo minister sanctorum, quia ministrat sacramenta gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Item est minister tabernaculi veri, quod est, vel eius Ecclesia militans. Ps.: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Vel triumphans. Is. XXXIII, 20: tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, et cetera. Homo autem Christus minister est, quia omnia bona gloriae per ipsum dispensantur. Dicit autem veri, propter duo. Primo propter differentiam ad vetus, quod erat figurale istius. I Cor. X, 11: omnia in figura illis contingebant. Istud autem est veritas istius. Est ergo verum, id est, veritatem continens respectu figurae. Secundo quia illud factum est per hominem: istud autem, scilicet vel gratiae, vel gloriae est a solo Deo. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Rom. VI, 23: gratia Dei, vita aeterna. Et ideo dicit quod fixit Deus, et non homo. II Cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quia ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in caelis. Deinde cum dicit omnis enim pontifex, etc., explicat in speciali. Et circa hoc facit tria. Primo enim ostendit Christum esse ministrum aliquorum sanctorum; secundo quod non veteris legis, ibi si ergo esset; tertio quod aliquorum maiorum, ibi nunc autem melius. Facit autem primo talem rationem: omnis pontifex ad hoc constituitur, ut offerat munera et hostias, et secundum hoc dicitur minister sanctorum. Christus autem est pontifex, ut supra probatum est. Ergo necesse est ipsum habere aliqua, quae offerat. Supra V, 1: omnis pontifex ex hominibus assumptus, et cetera. Hostia est de animalibus, munera de quocumque alio. Lev. XXI, 6: incensum et panes Dei sui offerunt. Quia vero necesse fuit Christum habere quod offerret, ipse seipsum obtulit. Fuit autem talis oblatio munda, quia caro eius nullam maculam peccati habuit. Ex. XII, v. 5: erit agnus sine macula, masculus, anniculus. Item fuit congrua, quia congruum est, quod homo pro homine satisfaciat. Infra IX, v. 14: obtulit semetipsum immaculatum Deo. Item apta ad immolandum, quia caro eius mortalis erat. Rom. VIII, 3: mittens Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Item est idem ei cui offertur. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Item unit Deo illos pro quibus offertur. Io. XVII, 21: ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Deinde cum dicit si ergo esset, ostendit quod Christus non est minister legalium. Et circa hoc facit tria quia primo inducit quamdam consequentiam; secundo ostendit ipsam rationem, ibi cum essent; tertio probat eam per auctoritatem, ibi sicut responsum est Moysi. Consequentia vero talis est: ergo si esset super terram, hoc est antecedens, nec esset sacerdos, et hoc est consequens. Unde consequentia est una conditionalis. Et legitur multis modis. Primo sic, et est secundum Glossam, nec ponitur hic nominativus; et ideo sic intelligitur: si enim illud quod offertur esset super terram, etc.; quod dupliciter intelligitur. Uno modo, ut sit sensus: si illud quod offertur esset aliquod terrenum, Christus non esset sacerdos, quasi dicat: nulla necessitas esset sacerdotii eius, quia multi essent qui talia offerrent. Sed numquid caro Christi terrena non erat? Respondeo. Dicendum est quod materialiter est terrena. Iob IX, 24: terra data est in manus impii. Sed dicitur non esse terrena: primo ratione unionis, Io. III, 31: qui de caelo venit, super omnes est, id est, filius Dei qui illam sibi univit. Item ratione virtutis activae, scilicet spiritus sancti, qui eam formavit. Item ratione fructus; quia oblatio eius non ordinatur ad consequendum aliquid terrenum, sed caeleste. Io. VIII, 23: vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Haec est prima expositio et melior. Secunda talis est etsi, id est, quamvis illud quod offertur, esset super terram, quia necessarium est aliquid offerri, non esset sacerdos, seu alius idoneus: quia nullus posset idoneus inveniri ad offerendum istud. Tres sunt aliae lecturae, in quibus subintelligitur offerens: et primo in generali, ut sensus sit: si esset aliquis sacerdos terrenus, qui posset offerre pro caelestibus, Christus non esset sacerdos. Alia est de Christo specialiter, sic: si Christus esset sacerdos terrenus, non competeret ei ius sacerdotii, cum essent qui secundum legem offerrent munera. Aliter sic: si Christus adhuc esset super terram, ita scilicet quod nondum ascendisset, non esset sacerdos, quia non complevisset sacerdotium suum. Sed secundum primam expositionem continuatur littera sic et probat, quia multi essent, qui secundum legem offerrent talia munera, scilicet illi, qui deserviunt exemplari et umbrae caelestium. Sacramenta legalia fuerunt figura aliorum, quantum ad duo, scilicet quantum ad cognitionem, et quantum ad rerum expletionem. Quantum ad cognitionem, cum dicit exemplari, quia in veteri lege, quasi in quodam exemplari poterat legi id ad quod nostra cognitio debet ferri. Sed videtur, quod loquatur improprie. Exemplar enim prius est exemplato, quod proprie dicitur exemplum. Sed caelestia sunt priora, nec facta sunt ad similitudinem veteris legis, sed magis e converso. Respondeo. Dicendum est, quod prius dicitur dupliciter: uno modo simpliciter, et sic procedit obiectio. Vel quo ad nos, et sic verum est quod illa non sunt priora. Quantum ad secundum dicit umbrae, quia sicut umbra repraesentat corpus, nec tamen illud attingit: ita et illa repraesentabant novum testamentum. Infra X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera. Consequenter probat per auctoritatem rationabilitatem consequentiae, cum dicit sicut responsum est Moysi, scilicet a domino, Ex. XXV, 40: vide, scilicet diligenter considerando, et facito omnia secundum exemplar, et cetera. Quia naturaliter inferiora tendunt in similitudine superiorum. Dominus enim per sensibilia voluit nos ad intelligibilia et spiritualia manuduci. Iob XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra, et cetera.


Lectio 2

[87955] Super Heb., cap. 8 l. 2 Supra apostolus probavit Christum esse pontificem, et per consequens ministrum sacramentorum, non tamen secundum veterem legem, hic ostendit ipsum esse ministrum maiorum et meliorum, quam illa fuerint. Et circa hoc facit tria. Primo enim praemittit intentum; secundo assignat causam eius; tertio probat. Secundum, ibi quanto et melioris. Tertium, ibi nam si illud. Dicit ergo: dico quod non habet aliquid terrenum offerre, sed nunc, id est tempore gratiae, sortitus est, id est sorte accepit, melius ministerium, id est dignius sacerdotium. Dicitur sacerdotium Christi ministerium, quia non competit nisi inquantum homo fuit minister. Rom. XV, 8: dico enim Christum Iesum ministrum fuisse, et cetera. Dicit autem sortitus est, id est, sorte accepit, quia illud quod habetur per sortem expectatur a domino. Ps. XXX, 15: in manibus tuis sortes meae. Et ideo omnia quae fiunt secundum distributionem divini arbitrii, dicuntur sorte dari, et talia sunt effectus gratiae. Eph. I, 11: sorte vocati sumus, id est, divina electione, quia quando contingit deficere iudicium humanum, solent se homines conferre ad electionem et dispositionem divinam, mittentes sortem, sicut patet Act. I, 26, de electione Matthiae. Unde Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur. Christus quidem istud ministerium sorte, id est, dispositione divina, consecutus est. Deinde cum dicit quanto et melioris, etc. assignat causam quare ministerium hoc maius est. Omnis enim sacerdos mediator est. Iste autem mediator est melioris foederis, scilicet hominis ad Deum. Mediatoris enim est extrema conciliare. Iste vero ad nos divina attulit, quia per ipsum facti sumus divinae consortes naturae, ut dicitur II Pet. I, 4. Ipse etiam nostra offert Deo. Et ideo dicit apostolus I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Ibi promittebantur temporalia. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hic autem caelestia, sicut supra dictum est. Sic ergo istud melius est quantum ad id, quod dominus hominibus promittit. Item in illo dicuntur quaedam, quae pertinent ad cultum Dei, et ista sunt caeremonialia: quaedam vero, quae ad rectitudinem vitae, et ista sunt praecepta moralia, quae manent: alia vero, non. In novo autem adduntur consilia illis praeceptis, quae dantur perfectis, qui sunt capaces spiritualium. Et sic manent praecepta eadem, sed promissa diversa. Item sacramenta sunt diversa; quia ibi erat figura tantum, hic autem figurae veritas expressa. Per omnia ergo testamentum illud est melius. Deinde cum dicit num si illud, etc., probat quod illud testamentum, cuius Christus mediator est, melius est. Et facit talem rationem: si primum testamentum non habuisset culpam, non quaereretur aliud ad corrigendum defectum ipsius; sed quaeritur, ergo, et cetera. Antecedens ponitur, et patet in littera. Sed contra Rom. VII, 7: lex ergo peccatum est? Absit. Ergo male dicit, quod non vacabat a culpa. Respondeo. Dicendum est quod aliquid potest convenire legi dupliciter: vel secundum se, et sic erat bona, vel ratione illorum quibus data est, et sic dicitur habere culpam propter duo. Primo quia non dabat virtutem ad purgandum commissa. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata. Secundo, quia non dabat gratiam adiutricem ad vitandum peccata, sed ad cognoscendum tantum: et sic erat occasio peccati. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Et sic dicitur non vacasse a culpa, quia homines in ipsa relinquebantur in culpa. Sed dicit non inquireretur locus. Sicut enim corpus numquam perfecte quiescit, sed semper movetur, quousque pertingat ad locum suum, sic quamdiu habetur aliquid imperfecte, non quiescit desiderium, sed semper tendit ultra, usque dum veniet ad perfectum. Inquirebatur ergo locus istius ab homine qui desiderabat; sed magis a Deo, qui propter nostrae salutis desiderium dicitur inquirere. Deinde cum dicit vituperans enim, etc., probat veritatem consequentis, scilicet quod inquiritur locus testamenti, et hoc per auctoritatem Ier. XXXI, 31: ecce venient dies, et cetera. Et circa hoc facit duo. Primo enim praemittit auctoritatem; secundo arguit ex ipsa, ibi dicendo autem novum. Prima in duas. Primo enim praemittit prophetiam de novi testamenti datione; secundo describit ipsum, ibi non secundum testamentum, et cetera. Iterum prima in tres. Primo enim ostendit temporis dationis opportunitatem; secundo novi testamenti perfectionem, ibi consummabo testamentum novum; tertio quibus datum fuit, ibi super domum Iuda. Dicit ergo vituperans enim dominus, non quidem legem, sed eos, qui scilicet erant sub lege, dicit: ecce dies veniunt, et cetera. Haec est auctoritas, quae est Ier. XXXI, v. 31; et non habetur omnino sub istis verbis, sed mutantur pauca. Ibi enim dicitur sic: ecce dies veniunt, dicit dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die qua extendi manum meam ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum. Sic ergo patet quod pacta mutantur. Dicit ergo quantum ad temporis opportunitatem ecce dies veniunt, id est tempus gratiae, quod comparatur diei, quod illuminatum est a sole iustitiae. Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Quantum ad perfectionem novi testamenti dicit consummabo novum testamentum. Et dicit consummabo, quod sonat ad perfectionem. Apoc. XXI, 5: ecce nova facio omnia. Istud autem verbum consummabo, non habetur ibi, sed utitur eo apostolus ad designandum perfectionem novi testamenti. Is. c. X, 23: consummationem et abbreviationem faciet dominus super terram. Fuit enim novum testamentum perfectum quantum ad eruditionem vitae, quae non extenditur tantum ad generalem iustitiae eruditionem, sed ad perfectam. Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra, et cetera. Item in veteri testamento erant tantum figuralia: in novo vero, veritas figurarum: et ita novum consummat et perficit vetus. Quantum ad tertium dicit super domum Israel, et Iuda. Sed numquid datur tantum Iudaeis? Non. Rom. IX, 6: non omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, et sequitur: non qui filii carnis, hi sunt filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Illi ergo qui sortiti sunt gratiam Dei, sunt Israel per fidem, et Iuda per confessionem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, et cetera. Dicitur autem super domum, etc., triplici ratione. Una, quia Christus in propria persona praedicavit Iudaeis, non gentibus. Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Secunda, quia gentiles facti sunt participes novi testamenti, sicut oleaster insertus in bonam olivam participat pinguedinem eius, Rom. XI, 24. Alia, quia tempore Roboam et Ieroboam divisus fuit regnum Iuda a regno decem tribuum, quae quidem remanserunt in idololatria, sed regnum Iuda magis adhaesit Deo, licet non ex toto. Et ideo utrosque tetigit. Deinde cum dicit non secundum testamentum, describit novum testamentum et primo per differentiam ad vetus; secundo per proprias conditiones, ibi quia hoc est testamentum. Iterum prima in duas. Primo ostendit distinctionem novi et veteris testamenti; secundo infirmitatem veteris, ibi in die in qua. Posset enim aliquis dicere: numquid istud novum est isti simile? Ideo quasi respondens dicit: non. Quia non secundum id quod feci cum patribus eorum, in quo ostendit quod non est servandum vetus cum novo. Gal. V, 1: state et nolite iterum iugo servitutis contineri. Matth. IX, 17: neque mittunt vinum novum in utres veteres, et cetera. Et Rom. VII, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quia si aliquid inveniatur in veteri, quod gentibus indicatur ad servandum, referendum est ad intellectum spiritualem, sicut dicitur Is. XIX, 21: colent eum in hostiis et muneribus: quod totum est spiritualiter intelligendum. Deinde cum dicit in die qua apprehendi, etc., ostendit defectum veteris testamenti et primo ex eius traditione; secundo ex eventu, ibi quoniam ipsi. Vetus enim testamentum traditum est servis et infirmis. Servis quidem, quia quandoque exierunt de servitute Aegypti. Et quantum ad hoc dicit ut educerem illos, et cetera. Gal. IV, 24: unum quidem in servitutem generans, et cetera. Item quia erat lex timoris servilis. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Augustinus: brevis differentia veteris et novi testamenti, timor et amor. Item infirmis, quia per se non poterant se iuvare. Et quantum ad hoc dicit apprehendi manum eorum, quod est infirmorum. Ps. LXXII, 23: tenuisti manum dexteram meam. Rom. VIII, 3: quod impossibile erat legi in quo infirmabatur. Dicit autem patribus eorum, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, cum quibus iniit foedus speciale. Ps. CIV, 8 s.: memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes, quod disposuit ad Abraham, et cetera. Sed istis in exitu de Aegypto promisit carnalia. Deinde cum dicit quoniam ipsi non, etc., ostendit defectum veteris testamenti ex eventu; et primo quantum ad culpam, et ideo dicit quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, quia scilicet non erat scriptum in cordibus ipsorum. Unde statim post legem datam fecerunt vitulum conflatilem. Ex. XXXII, 8 et Ps. CV, 20: fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile. Et quantum ad poenam. Ideo dicit et ego neglexi eos. Illud enim aliquis dicitur negligere, quod permittit perire. Et sic neglexit eos, quia permisit eos perire ab exterminatore, ut dicitur I Cor. X, 10; et Ps. CXVIII, v. 118: sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis. Alia littera: et ego dominatus sum eorum, id est, puniendo ostendi me esse dominum ipsorum. Deinde cum dicit quia hoc est testamentum, etc., describit conditiones novi testamenti. Et circa hoc facit duo. Primo ponit modum editionis eius; secundo effectum ipsius, ibi et ero eis in Deum. Dicit ergo quia hoc est, id est tale est, testamentum quod disponam domui Israel, etc.; dispositio importat congruitatem ordinis. Et ideo dicit post dies illos, id est, post legem datam. Debuit enim post legem veterem dari nova lex, sicut primo datur paedagogus, postea magister, ut prius homo recognoscat infirmitatem suam. In hoc ergo patet congruitas temporis dandi novum testamentum. Modus autem tradendi duplex est. Unus per exteriora, sicut proponendo verba ad cognitionem alicuius. Et hoc potest homo facere, et sic traditum fuit vetus testamentum. Alio modo interius operando. Et hoc proprium est Dei. Iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Et hoc modo datum est novum testamentum, quia consistit in infusione spiritus sancti, qui interius instruit. Non autem sufficit tantum cognoscere, sed requiritur operari. Et ideo primo illuminat intellectum ad cognoscendum. Et ideo dicit dabo leges meas, et cetera. Et dicit in plurali, propter diversa praecepta et consilia. Et hoc facit spiritus sanctus. I Io. II, 27: unctio eius docet vos. Io. XIV, 26: ille vos docebit omnia, et cetera. Item ad bene operandum inclinat affectum, unde imprimitur cordi. Et quantum ad hoc dicit in corde eorum superscribam eas, id est, super cognitionem scribam charitatem. Super omnia autem charitatem habete, etc., Col. III, 14, et Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Et haec est epistola, de qua subdit, II Cor. III, 3: non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.


Lectio 3

[87956] Super Heb., cap. 8 l. 3 Supra posuit apostolus conditiones novi testamenti ex editione ipsius nunc ponit tres effectus ipsius. Primus est hominis ad Deum perfecta coniunctio; secundus est Dei perfecta cognitio, ibi et non docebit; tertius est peccatorum remissio, ibi quia propitius ero. Circa primum sciendum est, quod ad hoc quod homo iungatur Deo, requiritur auxilium divinae gratiae, quia ad hoc non potest propria virtute. Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Primo ergo tangitur illa coniunctio ex parte Dei; secundo ex parte hominis, ibi et ipsi erunt. Dicit ergo ero illis in Deum. Nomen Dei significat universalem providentiam. Tunc ergo est nobis in Deum, quando habet curam de nobis, et corda nostra ad se trahit, et hoc est respectu iustorum specialiter. Ex hoc ergo quod ero eis in Deum, sequitur secundum, scilicet quod ipsi erunt mihi in populum, id est, exhibebunt se mihi in populum. Sicut enim dicit Augustinus, II de Civit. Dei, c. 21: populus est coetus multitudinis, iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quando ergo consentiunt in ius divinae legis, ut sint adinvicem utiles et tendant in Deum, tunc est populus Dei. Apoc. XXI, 3: ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Deinde cum dicit et non docebit, etc., ponit secundum effectum novi testamenti. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit signum effectus illius; secundo effectum ipsum, ibi quia omnes, et cetera. Signum perfectae cognitionis est, quando quis non indiget doceri, quia doctrina est via ad acquisitionem scientiae, et ideo cessat doctrina, acquisita perfecte scientia. Sed numquid in novo testamento unus non docet alium? Et videtur quod non, per litteram istam. Sed contra, quia apostolus vocat se doctorem gentium, I Tim. II, 7, et Eph. IV, 11: alios pastores, et doctores; Rom. XII, 7: sive qui docet in doctrina. Respondeo. Dicendum est quod hoc quod dicitur hic, potest dupliciter intelligi. Uno modo de praesenti statu, et sic non verificatur universaliter de omnibus, sed tantum de primis fundatoribus novi testamenti, scilicet apostolis, qui immediate fuerunt instructi a Deo, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Lc. ult. Apostoli ergo facti sunt perfecte cognoscentes, et non ab aliis instructi, sed simul a Christo acceperunt sapientiam infusam. Alio modo, quod referatur ad statum patriae futurum, ad quam per novum testamentum introducimur, non per vetus. Et sic universaliter verum est quod dicitur hic. Sed contra: homines beati sunt aequales Angelis, non maiores, sed secundum Dionysium unus Angelus docet alium illuminando ipsum: ergo et homo beatus alium docebit. Respondeo. Dicendum est quod duplex est cognitio in beatis Angelis. Una quae beatos facit, scilicet cognitio divinitatis, quae sola beatos facit; sicut dicit Augustinus in libro Confess.: beatus qui te novit, et cetera. Alia est quae est omnium quae sunt aliud a Deo, cuiusmodi sunt effectus Dei, et ista non beatificant. Quantum ergo ad primam unus non docet alium; quia unus non beatificatur mediante alio, sed a Deo immediate. Ps. XXXV, 9: in lumine tuo videbimus lumen. Sed quantum ad aliam, quae est aliquorum mysteriorum, unus docet alium. Et hoc forte usque ad finem mundi, quamdiu durat executio effectuum Dei. Et ideo addit dicens: cognosce dominum, quasi dicat: non accipit Dei cognitionem. Et dicit proximum suum et fratrem suum, quia, etsi secundum Augustinum omnes homines sint ex charitate diligendi, si tamen non possis omnibus prodesse, tamen illis specialiter debes prodesse, qui tibi coniunguntur, vel naturaliter, sicut sunt consanguinei, quos hic vocat fratres, vel alia coniunctione, et sic proximus est. Omnes enim scient me a minimo usque ad maiorem eorum. Haec est causa quare unus non docebit alium, quia omnes noscent dominum. I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est. In hac vero visione consistit beatitudo. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et cetera. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et hanc doctrinam habent beati non ab aliquo alio, sed a solo Deo tantum. Is. LIV, 13: ponam universos filios tuos doctos a domino. Illud autem, quod dicit a minimo potest dupliciter intelligi. Uno modo quod dicantur maiores sancti antiquiores. Et sic maior et minor dicuntur secundum ordinem temporis. Omnes ergo cognoscent, quia singuli accipient singulos denarios, Matth. XX, 9 ss. Vel hoc dicit ad ostendendum differentiam praemiorum, quia licet omnes cognoscant, tamen unus magis alio cognoscet. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Praemium enim correspondet merito; et hoc contra illos, qui dicunt poenas et omnia merita esse aequalia, et per consequens praemia aequalia. Contra quos dicitur I Cor. XV, v. 41: stella differt a stella in claritate. Deinde cum dicit quia propitius, etc., ponit tertium effectum, qui est culpae remissio, quod non poterat vetus testamentum. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Dicit ergo propitius ero. Differunt autem iniquitas et peccatum, quia iniquitas opponitur iustitiae, quae quidem proprie semper est ad alium. Ideo iniquitas dicitur, qua quis nocet alteri. Iob XXXV, 8: homini qui similis tui est, nocebit iniquitas tua. Peccatum autem dicitur omnis defectus actionis, quia importat deordinationem. Et sic iniquitas proprie est in proximum, sed peccatum est in seipsum: et hoc proprie loquendo, large tamen idem est iniquitas et peccatum. Et quantum ad hoc dicit quia propitius ero iniquitatibus eorum, scilicet in praesenti poenam relaxando, nec memorabor peccatorum eorum, scilicet in futuro peccata puniendo. Ez. XVIII, 22: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Ps. LXXVIII, 9: propitius esto peccatis nostris, etc., item v. 8: ne memineris iniquitatum nostrarum, et cetera. Rom. XI, 29: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei, etc.; id est, Deus non poenitet, quod hic peccata remiserit, quasi iterum puniendo. Deinde cum dicit dicendo autem novum, etc., quasi posita auctoritate arguit ex ipsa, et facit talem rationem: novum non dicitur nisi in comparatione ad vetus, sed omne quod dicitur vetus significat quasi sit prope cessationem; ergo dicendo novum, veteravit prius, id est, dedit intelligere quod prius sit vetus. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Si ergo illud est vetus, abiiciendum est. Lev. c. XXVI, 10: novis supervenientibus, vetera proiicietis. Dicendo ergo novum, designat cessationem veteris. Proprie autem nihil antiquatur, nisi quod subiacet tempori, quae autem subiacent tempori cessant in tempore. Oportet ergo illud vetus cessare. Dicit autem antiquatur, propter res inanimatas, sed senescit, propter animatas. Sciendum tamen est, quod ubi habemus peccatorum, alia littera habet peccati; et tunc refertur ad peccatum originale quod omnibus est commune.


Caput 9
Lectio 1

[87957] Super Heb., cap. 9 l. 1 Supra ostendit apostolus dignitatem novi testamenti respectu veteris in generali, hic ostendit idem in speciali, descendendo ad singula, quae erant in utroque testamento. Et circa hoc facit duo. Primo enim comparat ea, quae sunt veteris testamenti ad ea quae sunt novi, ut super hoc ostendat dignitatem novi; secundo manifestat quaedam, quae supposuerat, X cap., ibi umbram enim habens. Circa primum tria facit, quia primo exponit illud, quod fuit in veteri testamento; secundo ostendit significatum suum, ibi hoc significante spiritu; tertio ex his arguit ad propositum, ibi et ideo novi testamenti. Iterum prima in duas. Primo enim describit conditionem veteris testamenti; secundo prosequitur, ibi tabernaculum enim factum. Circa primum sciendum est quod tam vetus quam novum testamentum ad hoc instituta sunt, ut per ipsa anima accedat ad Deum. Ad hoc autem duo sunt necessaria, scilicet recessus a peccato, et unio ad Deum. Primum fit per iustificationem; secundum per sanctificationem, et in utroque testamento fit iustificatio et sanctificatio. Unde dicit: sic dictum est, quod prius veteravit. Sed quale fuit illud vetus? Tale quod habuit quidem et prius iustificationes culturae, scilicet latriae, secundum Graecum. In veteri enim fuerunt quaedam ablutiones per quas mundabantur, non quidem a macula peccati, sed a quibusdam irregularitatibus quibus impediebantur a cultu Dei, sicut ex tactu mortui vel alicuius immundi, non poterant intrare tabernaculum, nisi expiati per aliquas ablutiones. Et ideo dicebantur iustificationes culturae, quia scilicet per ea fiebat idoneus ad cultum divinum. Et de hoc habetur Lev. c. XXII. Hieronymus: iustificationes, id est, ablutiones, quibus purificatis licebat accedere. Sed sanctificatio eorum erat. Et sanctum saeculare. Saeculum quandoque sumitur pro quacumque duratione. Ps. CX, 3: in saeculum saeculi. Quandoque significat mundum istum. II Tim. IV, 9: demas me dereliquit diligens hoc saeculum. Illa ergo sanctificatio potest dici saecularis, quia temporalis erat, et non perpetua. Sed littera Graeca non sic accipit, quia dicit sanctum mundanum. Unde est differentia inter novum testamentum et vetus, quia licet utrumque sit corporale, tamen novum continet gratiam, et sacrum est, in quo sub tegumento rerum visibilium divina virtus salutem secretius operatur, quod non erat in veteri testamento, quoniam in se nullam continebat gratiam. Gal. IV, 9: quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa? Deinde cum dicit tabernaculum, etc., exponit illud quod dixit. Et primo quantum ad dispositionem tabernaculi; secundo quantum ad ministerium sacerdotum, ibi his vero ita, et cetera. Circa primum propter intellectum litterae, sciendum est quod dominus in deserto praecepit fieri tabernaculum, quod haberet triginta cubitos vel passus in longitudine, et decem in latitudine, ita quod ostium erat ad orientem, ante quod dependebat velum super quatuor columnas, et quoddam tentorium, in quo erat altare holocaustorum. Sed de hoc nihil ad propositum, quia apostolus de hoc non facit aliquam mentionem, sed in tabernaculo versus occidentem spatio decem cubitorum longitudinis, et decem latitudinis appendebatur velum super quatuor columnas; et istud dividebat partem unam decem cubitorum ab alia viginti cubitorum. Pars autem viginti cubitorum dicitur sancta, et tabernaculum primum; sed illa decem dicitur sancta sanctorum et tabernaculum secundum. Ista distinctio dupliciter potest exponi. Uno modo, quia ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figura novi testamenti. Novum etiam est figura caelestis patriae. Sic ergo per primum tabernaculum, vetus testamentum; et per secundum, novum. Alio modo per primum tabernaculum, praesens Ecclesia; per secundum, caelestis gloria. Inquantum ergo significat vetus testamentum, est figura figurae; sed inquantum significat praesentem Ecclesiam, quae adhuc significat futuram gloriam, est figura veritatis, quantum ad utrumque. Circa hoc ergo duo facit, quia primo describit illud quod erat in primo; secundo illud, quod erat in secundo, ibi post velamentum. In primo autem tria erant, scilicet candelabrum aureum ad meridiem, quod ita erat factum. Ex uno enim longo hastili procedebant sex calami, quasi sex brachia, scilicet tres a dextris et tres a sinistris. Et sic in summitate erant septem rami et in quolibet erat una lucerna, quae ardebat. Item in quolibet calamo erant quatuor, scilicet calamus, qui erat ex tribus partibus quasi tribus petiis, scilicet cyphi, spherulae, et lilia: quia ibi duae partes iungebantur. In fine cuiuslibet partis erat quasi quidam cyphus, in quo duo cyphi iunguntur in nucis modum, et duae spherulae volubiles, et duo quasi folia lilii hinc et inde. Item in parte aquilonari erat mensa aurea in modum altaris, super quam ponebantur in sabbato duodecim panes calidi, et super quemlibet thus lucidum in patena aurea. Et stabant illi panes, qui dicebantur propositionis, usque ad diem sabbati, ubi oportebat illos amoveri, et reponebantur alii loco illorum. Item in medio erat altare aureum ad adolendum thymiama boni odoris, et hoc ad litteram, ne domus foeteret propter multitudinem immolatitii sanguinis. Per candelabrum autem quod illuminat, et per mensam designatur ad litteram, quod qui altari servit de altari vivat. Dicit ergo tabernaculum prius, id est, anterior pars tabernaculi, factum est in quo erant candelabra, quae unum erant quantum ad substantiam, sed plura quantum ad ramos, et hoc ad meridiem, et mensa ad Aquilonem, et propositio panum, id est, panes propositionis per hypallagen, sicut perflavit fistula buccas, et ista pars dicitur sancta. De hoc habetur diffuse Ex. XXV, XXVI et XXVII. Deinde cum dicit post velamentum, etc., describit ea, quae erant in secundo tabernaculo, scilicet arca testamenti, de lignis sethin imputribilibus, circumtecta ex omni parte, id est, tam intus quam extra, auro. In arca autem erant tria, scilicet urna aurea habens manna, et hoc in memoriam illius beneficii eis praestiti, Ex. XVI, 32 ss., et virga Aaron quae fronduerat, Num. XVII, v. 8, in memoriam sacerdotii Aaron ne alius extraneus praesumeret accedere; et tabulae testamenti, Ex. XXV, 21, in memoriam legis. Item super arcam duo Cherubim qui tangebant se duabus alis, et tangebant alis duabus latera tabernaculi. Inter duas autem alas quibus tangebant se, erat tabula aurea eiusdem longitudinis et latitudinis, et arca, scilicet duorum cubitorum in longitudine, cubiti et semis in latitudine, et erat supereminens, quae dicebatur propitiatorium. Unde erat quasi sedes, de qua Deus exaudiret ad repropitiandum populo. Ps. LXXIX, 2: qui sedes super Cherubim, et cetera. Arca vero erat quasi scabellum pedum. Illi duo Cherubim versis vultibus ad seipsos respiciebant in propitiatorium. Hic autem addit apostolus quartum, scilicet thuribulum aureum, de quo dicunt aliqui, quod erat altare inter sancta, ut dictum est. In sancta quod erat exterius introibant sacerdotes omni die ad expletionem mysteriorum; sed in sancta sanctorum sacerdos summus semel in anno cum sanguine, et tunc implebat thuribulum illud thymiamate, ita quod ex fumo ascenderet nebula, quae operiret sancta sanctorum, ne posset videri ab his qui extra erant. Ista ergo sunt illa, quae erant post velamentum, quod erat secundum, quod dicitur sancta sanctorum pro dignitate, sicut dicitur virgo virginum antonomastice, aureum habens thuribulum, et arca in qua erat urna, etc. super quam, scilicet arcam, non quod haberent super eam pedes, sed alas tantum, Cherubim gloriae, id est, gloriose facta, obumbrantia propitiatorium, scilicet alis suis, de quibus non est modo dicendum, id est, prosequendum, per singula. Sed contra, quia III Reg. VIII, 9 dicitur, quod in arca non est aliud nisi duae tabulae. Respondeo. Dicendum est, quod verum est ex principali intentione, quia ad hoc fuit arca principaliter facta, sicut patet Ex. XXV. Quid autem ista significent, sciendum est, quod omnes caeremoniae legis ordinabantur ad usum, secundum statum illum; ad aliud vero secundum quod erant figurativa, prout scilicet repraesentabant Christum. Quo ad primum omnia instituta fuerunt ad repraesentandum magnificentiam Dei. Illa autem non repraesentabantur, nisi in effectibus. Isti autem effectus habent quasi duplex saeculum: unum superius, scilicet substantiarum incorporearum, et istud repraesentatur per sancta sanctorum. Aliud est istius mundi inferioris sensibilis, et istud repraesentatur per sancta. In mundo autem superiori sunt tria, scilicet Deus, rationes rerum, et Angeli. Deus autem omnino est incomprehensibilis, et ideo erat sedes sine sedente, quia non potest comprehendi a creatura nisi ex effectibus. Illa autem sedes erat propitiatorium, ut dictum est. Angeli autem significantur per Cherubim propter sapientiam. Unde et philosophi Angelos dicunt substantias intellectuales. Erant duo ad designandum quod non erant ibi positi ad colendum, quia dictum erat eis, Deut. c. IV: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Quod respiciunt in propitiatorium designat, quod non recedunt a contemplatione Dei. Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris, et cetera. Rationes rerum signantur per arcam. Illa vero, quae sunt in hoc mundo, vel pertinent ad sapientiam, quae per tabulas significatur, vel ad potentiam, quae per virgam, vel ad bonitatem, quae per manna, quod erat dulce, quia quicquid est dulcedinis in creatura, totum est ex bonitate Dei. Quia vero ratione rerum, quae sunt intelligibiliter in Deo, sunt sensibiliter in creaturis corporalibus, ideo sicut in tabulis erat lumen intellectuale, ita in sanctis erat lumen corporale. Ibi manna, hic panes; ibi virga, hic altare, quod pertinet ad officium sacerdotis. Sed inquantum per ista figurabatur Christus, omnia ista inveniuntur in ipso. Et primo quantum ad sancta. Ipse enim est candelabrum luminis. Io. VIII, 12: ego sum lux mundi. In isto sunt sex ordines, tres a sinistris, scilicet perfecti veteris testamenti, et tres a dextris, scilicet novi testamenti. Isti designantur Ez. XIV, 14: per Noe, praelati; per Daniel, contemplativi; per Iob, activi. Isti calami lumen accipiunt, et infunduntur, quia, sicut dicitur I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Cyphi sunt propinantes potum sapientiae. Sphaerulae propter promptitudinem obedientiae. Lilia propter finem vitae aeternae. Septem lucernae sunt septem dona spiritus sancti. Item Christus est mensa refectionis. Duodecim panes sunt doctrina duodecim apostolorum et successorum suorum, qui ponuntur in sabbato spei usque ad sabbatum spei, etsi interim unus removetur per mortem, alter substituitur. Sed in magno sabbato removebuntur omnes. In inferiori erat propitiatorium, et Christus est propitiatio pro peccatis nostris, I Io. II, v. 2. Duo Angeli sunt duo testamenta concorditer Christum respicientia. Vel omnes Angeli Christo servientes concorditer et unanimiter. Matth. IV, 11: accesserunt Angeli et ministrabant ei. Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei. Supra I, 14: omnes sunt administratorii spiritus. Ipsi desiderant in Christum prospicere, I Pet. I, 12. Item obumbrant propitiatorium, id est, Christi Ecclesiam custodiunt. Vel quia ipsorum ministerio fiebant visiones et apparitiones in quibus obumbratorie figurabatur Christus. Arca aurata de lignis sethin est caro Christi pura et pretiosissima, quae et dicitur urna aurea propter sapientiam, plena dulcedine divinitatis. Tabulae sunt eius sapientia; virga est sacerdotium eius aeternum; vel virga est potestas Christi; manna dulcedo gratiae, quae datur per sacerdotium Christi, vel per obedientiam mandatorum, sicut homo obedit potestati. Sed quia nullus habet sic gratiam quin peccet, excepto Christo et matre eius, ideo necesse est habere propitiatorium. Sciendum est autem quod Glossa super locum istum multum diffuse ista exponit.


Lectio 2

[87958] Super Heb., cap. 9 l. 2 Supra descripsit apostolus ea, quae pertinent ad vetus testamentum quantum ad dispositionem tabernaculi, hic prosequitur de officio ministrorum. Et primo de his, quae spectant ad sancta; secundo autem de his, quae spectant ad sancta sanctorum, ibi in secundo autem. Ad intellectum autem litterae huius, sciendum est quod, sicut supra dictum est, in parte anteriori ipsius tabernaculi circa medium erat altare thymiamatis vel incensi, quod idem est, et candelabrum. Ex parte vero meridionali, et ex opposito mensa propositionis. Sacerdos ergo quolibet die, mane et vespere, intrabat sancta propter duo, scilicet ad parandum lucernas, et adolendum thymiama, ut lumen et bonus odor iugiter esset in sanctis. Dicit ergo: his vero, scilicet quae pertinent ad speciem tabernaculi, ita compositis, id est, ordinatis, semper, id est, quotidie, mane scilicet et sero, intrabant sacerdotes consummantes officia sacrificiorum, non quod in sancta sacrificarent, quia sacrificabant super altare holocaustorum, quod erat ante fores tabernaculi sub divo, sed adoletionem thymiamatis et devotionem offerentium, vocat sacrificium. Deinde cum dicit in secundo autem, ponit officium ministrorum quantum ad sancta sanctorum. Circa quod sciendum est quod, sicut dicitur Lev. XVI, 2 ss., summus sacerdos in die expiationis (quae fiebat decima die septimi mensis, scilicet Septembris, qui septimus est a Martio nostro, qui apud Hebraeos concurrit pro parte cum Aprili, in quo incipiunt anni, Ex. XII, 2: mensis iste principium vobis mensium, primus erit in mensibus anni: ipsi enim incipiunt mensem in lunatione, quae semper incipit in Martio, nisi impediat embolismus) offerebat pro se et tota domo sua vitulum, et hircum pro peccato populi, et, istis immolatis, accipiebat de sanguine ipsorum, et implebat thuribulum prunis altaris holocaustorum, quod erat in atrio ante fores tabernaculi, et cum omnibus his intrabat in sancta sanctorum, et cum sanguine expiabat tabernaculum, aspergendo sanguinem contra velum, et post egrediebatur. Et cum eodem sanguine liniebat cornua altaris thymiamatis: hoc autem semel in anno faciebat. Unde dicit in secundo autem, scilicet tabernaculo, quod dicitur sancta sanctorum, semel in anno intrabat solus pontifex. Glossa dicit quod pluries poterat sine sanguine, sed non cum sanguine, nisi semel. De hoc autem non habetur nisi tantum quando movenda sunt castra, quia tunc intrabant Aaron et filii eius, et involvebant, et dispensabant onera Levitarum, sicut patet Num. IV, v. 5 ss.: semel tamen in anno intrabat summus sacerdos solus cum sanguine, quando offerebat pro sua et populi ignorantia, id est pro peccatis nostris. Prov. XIV, 22: errant qui operantur malum. Omnis enim malus ignorat, ut habetur III Ethic. De hoc habetur Lev. c. XVI, ubi traditur ritus iste. Mystice vero per primum tabernaculum designatur praesens Ecclesia, in qua fideles debent seipsos sacrificare. Rom. XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Ps. l, 18: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Item debent sacrificare sua in eleemosynis. Infra XIII, 16: talibus enim hostiis promeretur Deus. Sed in sancta sanctorum, id est, in patriam caelestem intrat solus pontifex, scilicet Christus, in anima et corpore. Tamen secundum litteram intentio apostoli est, quod per sancta intelligatur vetus lex; per sancta sanctorum status novi testamenti et caelum, quia per novam legem intratur in caelum. Et ideo subdit hoc significante spiritu sancto, ubi exponit quid significatur per hoc, et primo quantum ad vetus testamentum; secundo quantum ad novum, ibi Christus assistens. Item in prima parte primo ponit officium ministrorum quantum ad primum; secundo subdit positionis rationem iuxta quam munera. Sciendum autem quod in primo intrabant sacerdotes quotidie, sed in secundo quod erat ultra velum, non nisi pontifex solus semel in anno. Unde quantum ad ministros illos erant ibi duo: unum quod in primo quotidie intrabant, aliud quod ante secundum erat eis velum. Unde interpositio veli significat quod caelestia erant eis velata. Item quod non intrabant, significat quod vetus testamentum non est via intrandi caelum ante adventum Christi. Dicit ergo: dico quod hoc sic perfectum est, hoc significante spiritu sancto. II Pet. c. I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et hoc est contra haereticos, qui dicunt vetus testamentum non esse a spiritu sancto, sed a Deo malo. Quid significante? Nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo, id est, veteri testamento significato per primum tabernaculum, habente statum. Durante enim veteri testamento, via sanctorum, scilicet Christus, qui dicit, Io. XIV, 6: ego sum via, nondum venerat; ipse enim est ostium per quod patet introitus in sancta sanctorum. Io. X, 7: ego sum ostium. Sed non erat propalatus, quia adhuc latebat sub figuris litterae obumbratus. Infra X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera. Quae parabola est instantis, id est, praesentis, temporis; vel instantis, id est, ducens nos ad ea, quae contingunt in praesenti tempore. Deinde cum dicit iuxta quam, ponit rationem quare durante statu veteris legis non patebat introitus in sancta sanctorum. In illa enim sancta nullus intrat nisi perfectus. Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Et ideo ibi non erat mundatio et perfectio, nec erat introitus in illam. Sed vetus testamentum non poterat perfectum facere servientem, quia nondum erat oblatum sacrificium satisfaciens pro peccato totius humani generis. Et ideo dicit iuxta quam, scilicet vel parabolam vel figuram, offeruntur munera et hostiae. Quod refertur ad illud quod dicit, sacrificiorum officia consummantes, quia oblationes et munera, quae sunt de omnibus; hostiae autem, quae tantum sunt de animalibus, non offerebantur in sancta sanctorum, sed in sancta vel ad fores tabernaculi. Ista autem non poterant mundare, quia non possunt facere perfectum servientem, servitute latriae, quae pertinet ad cultum divinum. Perfectum, dico, iuxta conscientiam. Est enim duplex mundatio. Una a macula, et reatu peccati. Et quantum ad conscientiam, hoc non potest lex. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Is. I, 13: ne offeratis ultra sacrificium frustra. Mich. VI, 7: numquid placari potest Deus in millibus arietum aut in millibus hircorum pinguium? Alia mundatio erat quantum ad culturam, ut scilicet liceret eis ministrare in illis sacrificiis: et sic mundabat. Sed numquid in veteri lege fuerunt multi perfecti? Et videtur quod sic. Dictum est enim Abrahae Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Moyses etiam et multi alii valde sancti et perfecti fuerunt. Respondeo. Dicendum est, quod licet tunc multi perfecti et sancti fuerint, hoc tamen non fuit ex operibus legis. Supra VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex. Sed hoc fuit per fidem Christi. Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Hoc ergo non erat virtute caeremoniarum aut legalium. Unde frequenter ibi dicitur orabit pro eo sacerdos et dimittetur illi, Lev. V, 10, et in multis aliis locis. Quod ergo mundaret, hoc erat ex fide. Sed in novo testamento dicitur Marc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sine sacramentis enim novae legis non est salus. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera. Sed quare non mundabant conscientiam? Quia consistebant in cibis et potibus, peccatum vero est in conscientia. Illud autem, quod est pure corporale non mundat animam, quia non agit in animam. In sacrificiis autem illis erant cibi et potus, etc., quae pertinent ad corpus, et ideo non poterant mundare conscientiam. Dicit ergo in cibis et potibus, id est, in discretione ciborum et potuum interdictorum in veteri lege, quia abstinere ab his non mundat conscientiam. Vel ut hoc referatur ad usum sacrificiorum, quia comedebantur a sacerdotibus illa, quae offerebantur pro peccatis, et ab aliis, quae pro aliis. Ista enim non mundabant conscientiam. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Et variis Baptismatibus, id est, lotionibus, quia sicut dicitur Mc. VII, 3 s.: Iudaei servabant Baptismata calicum et urceorum, et a foro redeuntes non comedunt nisi baptizentur. Contra quos dicit dominus Matth. XXIII, 25: vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem estis pleni rapina et immunditia. Verumtamen apostolus non loquitur hic de superstitionibus Pharisaeorum, et ideo oportet currere ad alias lotiones praeceptas in lege, sicut est de aqua in qua lavabantur sacerdotes, et de aqua purificationis in mundatione leprosi vel polluti. Unde frequenter dicitur lavabunt vestimenta sua, et cetera. Et haec dicuntur hic Baptismata. Et iustitiis carnis: ad hoc addit universaliter de omnibus. Vocat ista caeremonialia iustitias carnis, id est, carnales, quia pertinebant tantum ad corporalem munditiam, nec erat in eis aliqua virtus spiritualis. Et ne aliquis dicat: quare ergo instituta sunt, si non poterant perficere? Quia iam videretur quod Deus ea inutiliter instituerit. Hoc removet cum dicit usque ad tempus correctionis impositis, quasi dicat: hoc verum est quod fuissent inutiliter instituta si semper deberent durare. Sed sicut puero primo oportet dare paedagogum, quando autem iam pervenit ad aetatem perfectam, tunc datur ei modus se habendi secundum iudicium rectoris reipublicae: ita in veteri lege ea, quae spectant ad imperfectionem instituta fuerunt, sed quando venit tempus perfectum, tunc debuerunt institui illa quae ducunt ad perfectionem. Et ideo dicit usque ad tempus correctionis, id est, in quo corrigeretur, non quidem sicut mala, sed sicut imperfecta. Lex enim bona est, Rom. VII, 12. Ps. LXXXIX, 10: supervenit mansuetudo, et corripiemur.


Lectio 3

[87959] Super Heb., cap. 9 l. 3 Supra posuit apostolus significationem eorum, quae pertinent ad vetus testamentum et primum tabernaculum, hic ponit conditiones eorum, quae pertinent ad secundum tabernaculum, quod repraesentabat novum testamentum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit illam significationem; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi si enim sanguis hircorum. Sciendum est autem quod si considerentur supradicta, quinque dicta sunt de secundo tabernaculo, scilicet quis intrabat, quia solus pontifex; secundo, dignitas et conditio loci quo intrabat, quia dicebatur sancta sanctorum; tertio, quomodo intrabat, quia cum sanguine; quarto, quando intrabat, quia semel in anno; quinto, quare intrabat, quia pro expiatione peccatorum. Hic autem apostolus illa quinque explicat. Et primo quis sit ille qui intrat, quia Christus. Pontifex enim est princeps sacerdotum. Talis autem est Christus. I Pet. V, 4: cum apparuerit princeps pastorum, et cetera. Supra IV, 14: habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos Iesum, et cetera. Sed quilibet pontifex dispensator est alicuius testamenti. In quolibet autem testamento duo consideranda sunt, scilicet finis repromissus in illo testamento, et ea quae traduntur in illo. Bona autem repromissa in veteri testamento erant bona temporalia. Is. c. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ille ergo pontifex erat bonorum temporalium. Sed Christus est pontifex bonorum caelestium. Matth. V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Est ergo pontifex futurorum bonorum, quia per pontificatum eius introducimur in bona futura. Ps. LXIV, 5: replebimur in bonis domus tuae. Item in veteri dispensabantur figuralia; sed Christus dispensat spiritualia, quae per illa figurabantur. Lc. XI, 13: pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus se. Sic ergo per bona futura possunt intelligi vel bona caelestia, et hoc respectu novi testamenti; vel bona spiritualia respectu veteris, quod eorum figura erat. Iste pontifex non est negligens, sed assistens. Pontifex enim mediator est inter Deum et populum: Christus vero mediator est: I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui inter dominum et vos. Et ideo ipse assistit patri ad interpellandum pro nobis, supra VII, 25; Rom. VIII, 34: Christus Iesus qui etiam interpellat pro nobis. Item assistens nobis ad auxiliandum. Ps. XV, 8: a dextris est mihi ne commovear. Act. VII, 55: ecce video caelos apertos et Iesum stantem a dextris Dei. Sic ergo patet quis intrabat. Secundo ostendit dignitatem interioris tabernaculi, quia dicit per amplius, et conditionem, quia et perfectius, utpote quia est immobile. Is. XXXIII, 20: oculi tui videbunt tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Hoc autem est tabernaculum caelestis gloriae. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Dicitur autem tabernaculum, quia est locus peregrinorum. Non enim debetur nobis ex conditione naturae; sed tantum per gratiam. Is. XXXII, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Est ergo peramplius propter multitudinem bonorum immensam, quod designatur in auctoritate praedicta: sedebit, et cetera. Bar. c. III, 24: o Israel, quam magna est domus Dei. Illud autem quod dicitur per amplius, dupliciter legitur: uno modo, quod sit una dictio, quasi valde peramplius, et sic construitur littera: Christus assistens pontifex futurorum bonorum intravit in sancta sanctorum, dico quae sunt tabernaculum peramplius. Alio modo, quod ly per sit praepositio, quod magis exprimitur in Graeco, et tunc construitur sic: Christus introivit in sancta per tabernaculum amplius, id est, magis amplum et perfectum. Item perfectius, quia ibi cessabit omnis imperfectio. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Item est alterius conditionis, quia istud factum fuit manu hominis, hoc autem non; sed manu Dei. Ex. XV, 17: sanctuarium tuum, domine, quod fundaverunt manus tuae, et cetera. II Cor. V, 1: scimus enim, quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo domum non manufactam sed aeternam in caelis. Infra XI, 10: expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex est et conditor Deus. Et ideo dicit non manufactum, id est, non huius creationis, quia non est manufactum, sicut vetus; nec est huius creationis, id est, in bonis sensibilibus creatis, sed est in bonis spiritualibus. Vel per tabernaculum potest Christi corpus intelligi, in quo contra Diabolum pugnavit. Ps. XVIII, 5: in sole posuit tabernaculum suum. Quod est peramplius, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, Col. II, 9. Item perfectius est, quia vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis, Io. I, 14. Item non manufactum, quia non ex virili semine. Dan. II, 45: abscissus est lapis de monte sine manibus. Tertio ostendit quomodo intrabat, quia non sine sanguine, sed ille cum sanguine vitulorum et hircorum, sicut dicitur Lev. XVI, Christus vero non sic, scilicet sanguine alieno. Ideo dicit neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, quem pro salute nostra immolavit in cruce. Matth. c. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dicit autem pluraliter vitulorum et hircorum, non quod simul essent plures, sed quia per diversos annos pluries intrabat. Christus autem significatur per hircum propter similitudinem carnis peccati, Rom. VIII, 3. Item per vitulum propter fortitudinem, et quia utitur duobus testamentis tamquam duobus cornibus. Hab. III, 4: cornua in manibus eius. Quarto quando intrabat, quia semel in anno: Christus autem per totum tempus, quod est quasi annus. Introivit semel in sancta, et semel etiam fudit sanguinem suum. I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Rom. VI, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Item semel intravit, nam ex quo intravit caelestia, semper est ibi. Et ideo dicit quod intravit semel in sancta. Quinto ostendit quare intravit, quia ad offerendum pro populi ignorantia, non pro sua, quia non habebat. Sanguis enim Christi magis quam ille valet ad hoc, quia per ipsum inventa est aeterna redemptio, quasi dicat: per istum sanguinem redempti sumus, et hoc in perpetuum, quia virtus eius est infinita. Infra X, 14: una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Ps. CX, 8: redemptionem misit dominus populo suo. Hoc autem quod dicit inventa, ad duo potest referri, scilicet et ad desiderium Dei, quod habebat de salute nostra. Iob XXXIII, v. 24: inveni in quo ei propitier. Ez. XVIII, v. 32: nolo mortem peccatoris. Item ad desiderium patrum, quo desiderabant redimi. Nullus autem invenit modum ita congruum sicut Christus. Et ideo signanter dicit inventa. Deinde cum dicit si enim sanguis, etc., probat unum quod supposuit, scilicet istud ultimum: aeterna redemptione inventa; quasi dicat: ita dixi, quod per proprium sanguinem fecit aeternam redemptionem, in quo apparet eius maxima efficacia. Quod autem ita sit probo per locum a minori, quia si sanguis brutorum animalium faciebat quod minus est, sanguis Christi poterit facere quod maius est. Unde circa hoc facit duo. Primo enim ponit antecedens; secundo consequens, ibi quanto magis sanguis Christi? Circa primum sciendum est, quod in veteri lege erat duplex mundatio. Una quae fiebat in die expiationis, de qua habetur Lev. XVI, 29; et de ista iam dictum est, et ista videbatur directe ordinari ad emundationem a peccato. Alia erat contra irregularitatem legis, de qua dicitur Num. XIX, 2 ss., quod praecepit dominus quod Eleazar acciperet vaccam rufam a Moyse sine macula, aetatis integrae, quae non traxisset iugum, et eductam extra castra immolaret in conspectu populi, et tingeret digitum in sanguine eius, et aspergeret septies contra tabernaculum, et quod combureret totam, scilicet carnem, pellem, et etiam fimum eius cum hyssopo, ligno cedrino et cocco bis tincto, quo facto vir mundus colligebat cineres, et in loco mundo effundebat extra castra. Et de ipsis ponebantur in aqua, qua immundus, qui scilicet tetigisset cadaver mortui, aspergebatur die tertio et septimo cum hyssopo, et ita mundabatur, nec aliter poterat mundari. Ista est sententia apostoli. Itaque quantum ad primum dicit si enim sanguis hircorum aut taurorum. Quantum vero ad secundum dicit et cinis vitulae aspersus sanctificat inquinatos, non gratiam conferendo, sed ad emundationem carnis, id est, ab irregularitate, quia carnaliter impediebantur, quasi immundi a cultu divino, non tamen auferebant peccata. Sed tantum, ut dicit Augustinus, aliquando virtute illius aspersionis mundabantur a lepra corporali. Et ideo dicit ad emundationem carnis. Deinde cum dicit quanto magis, etc., ponit consequens; quasi dicat: si sanguis et cinis hoc possunt, quid poterit sanguis Christi? Certe multo plus. Et ponit apostolus tria, quae ostendunt efficaciam sanguinis Christi. Primo quis est ille cuius est sanguis ille, qui scilicet est Christus. Ex quo patet quod eius sanguis mundat. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Secundo causam quare Christus sanguinem suum fudit, quia hoc fuit spiritus sanctus, cuius motu et instinctu, scilicet charitate Dei, et proximi, hoc fecit. Is. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus domini cogit. Spiritus autem mundat. Is. IV, 4: si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Et ideo dicit per spiritum sanctum obtulit semetipsum. Eph. V, 2: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Tertio conditionem eius, quia est immaculatus. Ex. XII, 5: erit agnus absque macula masculus anniculus. Eccli. XXXIV, 4: ab immundo quis mundabitur? Sed numquid sacerdos immundus potest mundare? Respondeo. Dicendum est quod non, si ageret in propria virtute; sed agit virtute sanguinis Christi, qui est sicut causa prima. Et ideo non egisset, nisi fuisset immaculatus. Sciendum tamen quod sanguis illorum animalium mundabat tantum ab exteriori macula, scilicet a contactu mortui; sed sanguis Christi mundat interius conscientiam, quod fit per fidem Act. XV, 9: fide purificans corda eorum inquantum scilicet facit credere quod omnes qui Christo adhaerent, per sanguinem eius mundantur. Ergo iste emundat conscientiam. Item ille emundabat a tactu mortui, sed iste ab operibus mortuis, scilicet peccatis, quae tollunt Deum ab anima, cuius vita est per unionem charitatis. Item ille mundabat ut possent accedere ad figurale ministerium, sed sanguis Christi ad spirituale obsequium Dei. Ps. c, 6: ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat. Et ideo dicit ad serviendum Deo. Item Deus est vita. Io. XIV, 6: ego sum vita. Et Deut. XXXII, 40: vivo ego in aeternum. Conveniens ergo est ut serviens ei sit vivens. Ideo dicit vivent. Et secundum rectorem vel iudicem populi, sic et ministri eius, ut dicitur Eccli. X, 2. Qui ergo vult Deo digne servire debet esse vivens sicut et ipse. Totam istam figuram diligenter exponit Glossa, et est Augustini, de quaestionibus numerorum.


Lectio 4

[87960] Super Heb., cap. 9 l. 4 Supra exposuit apostolus illa, quae agebantur in veteri testamento, et aperuit illorum mysticam expositionem, hic ex his arguit ad propositum, scilicet quod novum testamentum praefertur veteri; quia potest quod non poterat vetus. Et circa hoc facit duo. Primo enim proponit conclusionem intentam; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi ubi enim testamentum. Iterum prima in duas. Primo enim concludit ex dictis, quod Christus est mediator; secundo hoc ostendit, non potuisse vetus testamentum, ibi quae erant sub priori. Dicit ergo: et ideo, quia scilicet Christus intravit in sancta, aeterna redemptione inventa, id est, perducens ad aeterna, quod vetus non poterat facere, unde oportet quod istud testamentum sit aliud ab illo, sicut novum a veteri. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda, et cetera. Apoc. XXI, v. 5: ecce nova facio omnia. Ideo huius novi testamenti mediator est Christus inter Deum et hominem. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. In omni autem testamento est aliquid quod promittitur, et aliquid per quod testamentum confirmatur. In novo autem testamento promittuntur caelestia et spiritualia. Item ista promissio per mortem Christi confirmata est. Et ideo Christus mediator est novi testamenti, ut repromissionem aeternae beatitudinis ac haereditatis aeternae, recipiant qui vocati sunt. Et dicit vocati, quia hoc munus non est ex operibus, sed ex vocatione Dei. Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. I Thess. II, 12: contestati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Unde dicit aeternae haereditatis, id est, aeternae gloriae, quae est haereditas nostra. I Pet. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis. Ps. CXXVI, 4: ecce haereditas domini. Item: dominus pars haereditatis meae. Istam autem haereditatem habemus per mortem Christi. Unde dicit ut morte intercedente. I Pet. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Huius mortis effectus est redemptio a praevaricatione peccati. I Petr. I, 18 s.: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati. Sed numquid in veteri testamento poterat fieri ista redemptio a peccatis? Et respondet, quod non, quia illae praevaricationes erant sub priori testamento; quasi dicat: quia virtute sacramentorum prioris testamenti removeri non poterant. Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Sed contra, quia David et multi alii sancti habuerunt remissionem peccatorum. Respondeo. Dicendum est, quod quantum ad istum effectum, qui est introitus caeli, non, quia per mortem Christi aperta est ianua vitae. Nullus enim ante mortem Christi intravit. Zach. IX, 11: tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Sed quantum ad maculam, sic ipsi consecuti sunt; sed non virtute sacramentorum veteris legis, sed in fide Christi. Sic ergo novum testamentum est excellentius quam vetus, quia confirmatum est morte Christi, per quam remittuntur peccata, et quia exhibet promissionem. Deinde cum dicit ubi enim testamentum, probat illud quod supposuit, scilicet quod novum testamentum sit confirmatum per mortem Christi. Et primo probat hoc per auctoritatem legis humanae; secundo per auctoritatem legis divinae, ibi unde nec primum. Dicit ergo: dictum est, quod novum testamentum confirmatur per mortem Christi intercedentem, quia ad hoc quod testamentum valeat, oportet quod mors testatoris interveniat; et ideo novum testamentum non haberet robur, nisi intervenisset mors Christi. Unde dicitur Io. XI, 50: expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo. Mors autem testatoris ad duo necessaria est. Primo ut testamentum habeat firmitatem, quia cum sit expressivum ultimae voluntatis, potest semper mutari ante mortem. Unde dicit, quod testamentum confirmatum est in mortuis, id est, per mortem. Et isto modo confirmatum est novum testamentum per mortem Christi. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, scilicet confirmator et dedicator. Secundo necessaria est mors testatoris ad hoc ut testamentum valeat et habeat efficaciam. Unde dicit alioquin nondum valet, quia nullus potest petere aliquid, nec etiam haeredes haereditatem ex vi testamenti, nisi post mortem testatoris. Ideo Christus voluit mortem suam pro nobis interponere. Deinde cum dicit unde nec primum. Hoc idem probat per auctoritatem legis divinae, scilicet per illud quod habetur in veteri testamento. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit convenientiam inter utrumque testamentum; secundo ostendit differentiam, ibi necesse est ergo. Circa primum duo facit, quia primo proponit; secundo manifestat, ibi lecto enim. Dicit ergo: ita dictum est, quod ad hoc quod testamentum valeat, necesse est, quod mors testatoris interveniat. Nec hoc debet videri mirum, quia nec primum testamentum dedicatum, id est, confirmatum, est sine sanguine. Ille autem sanguis figurabat sanguinem Christi. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11. Deinde cum dicit lecto enim, probat propositum, scilicet quod illud testamentum non est confirmatum sine sanguine. Et probat hoc quantum ad tria, in quibus fuit usus sanguinis. Primo quantum ad legis editionem; secundo quantum ad tabernaculi consecrationem, ibi etiam tabernaculum; tertio quantum ad vasorum expiationem, ibi et omnia pene in sanguine. Circa primum sciendum est, quod apostolus tangit hic historiam, quae habetur Ex. XXIV, 7, ubi dicitur, quod postquam Moyses legerat coram populo mandata domini, ipsisque respondentibus: omnia quae locutus est dominus faciemus, et erimus obedientes, accepit Moyses sanguinem quem praeceperat servare de duodecim vitulis, et aspersit librum legis et populum quasi in confirmationem testamenti. Et ideo dicit lecto enim omni mandato, etc., quia necessarium fuit ut legeretur. Illa enim lectio fuit legis promulgatio. Oportebat enim legem promulgari. Accipiens, et cetera. Hic est duplex obiectio litteralis. Una, quia Ex. XXIV nulla fit mentio de hirco, sed de duodecim vitulis. Secunda, quia ibi etiam non fit mentio de aqua et cocco et hyssopo. Responsio ad ista duo est duplex. Una, scilicet quia apostolus nutritus erat in lege; unde sciebat, quod ille usus erat in emundationibus secundum legem, quod aspersio fiebat de sanguine hircorum et vitulorum et aqua admixta cum hyssopo et lana coccinea, tamquam aspersorio, et ideo licet non agatur de his in Exodo, tamen apostolus hoc accepit ex consuetudine ritus legalis. Vel potest dici, quod ista fuit prima consecratio. Et ideo quasi virtute continebantur in ipsa aliae sanctificationes futurae, inter quas potissime fuit illa quae fiebat in die expiationis, de qua Lev. XVI, et alia de vitula rufa, Num. XVI. In prima autem erat sanguis vituli et hirci; in secunda vero aqua et lana coccinea et hyssopus. Quia ergo illa in prima continebat istas duas, ideo apostolus totum retulit ad istam. Dicit ergo accipiens sanguinem, etc., librum et omnem populum aspersit, dicens: hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus, scilicet confirmator testamenti. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit nobis Moyses in praeceptis iustitiarum. Iste enim sanguis fuit figura sanguinis Christi, per quem novum testamentum confirmatum est. Et ideo Christus verbis istis usus est. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, scilicet confirmativus. Figurabatur autem per sanguinem hirci propter similitudinem carnis peccati, et vituli propter fortitudinem. Miscetur autem cum aqua, quia Baptismus a sanguine Christi efficaciam habet; aspergitur autem cum hyssopo, qui mundat pectus, per quod significatur fides. Act. c. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et lana coccinea, quae est rubei coloris, per quam significatur charitas. Cant. V, 10: dilectus meus candidus et rubicundus. Quia per fidem et dilectionem passionis Christi mundatur populus. Aspergitur et liber legis, quia passio Christi adimplevit legem. Io. XIX, 30: consummatum est. Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere. Deinde cum dicit etiam tabernaculum, ponit consecrationem tabernaculi, quia tabernaculum et omnia vasa ministerii similiter aspersit sanguine. Sed contra, quia nondum factum erat tabernaculum, sed XXV cap. mandatur de consecratione tabernaculi. Respondeo. Dicendum est, quod licet non sit idem sanguis quo aspersus est populus et tabernaculum, tamen etiam tabernaculum mundatum est sanguine. Unde potest sic construi: usus est sanguine, etiam quando sanctificavit tabernaculum. Sed contra, quia Num. et Lev. VIII dicitur, quod unxit tabernaculum oleo. Dicitur, quod unxit tabernaculum oleo. Respondeo. Dicendum est, quod non loquitur de illa sanctificatione, qua primo consecratum est tabernaculum et vasa eius, sed de illa, quae fiebat in die expiationis. Vel melius dicendum est, quod etiam in prima usus est sanguine, quia ibi dicitur quod unxit illud oleo, et postea quod aspersit. Oleum autem non est aspersivum, unde intelligitur quod primo unxit illud, et postea aspersit sanguine. Et ista duo sunt necessaria ad sanctificationem, scilicet virtus sanguinis Christi, et oleum misericordiae, quibus sanctificatur tabernaculum, id est Ecclesia, et vasa, id est ministri. Deinde cum dicit et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, exequitur de caeteris mundationibus legalibus. Erat autem duplex mundatio: una a corporali macula, sicut lepra; alia a spirituali, scilicet peccato. Prima poterat pertinere ad res inanimatas, sicut patet de lepra domorum. Et mundatio ab ista immunditia fiebat cum sanguine animalis immolati, vel aqua expiationis, quae erat confecta cum sanguine vitulae rufae. Et ideo dicit pene omnia, et non omnia simpliciter. Vel pene omnia, ita quod ly pene sit determinativum de ly mundantur, id est, pene mundantur, quia non perfecte mundabantur: hoc tantum fit per sacramentum novae legis. Vel potest determinare ly omnia. Non enim omnia mundabantur sanguine, quia, ut dicitur Num. XXXI, v. 23, quicquid potest ignem sustinere purgatur per ignem: quae vero non poterant, purgantur aqua expiationis. Sed ad mundationem a macula peccati, necessaria est sanguinis effusio, quia requirebatur ad sacrificium. Et ideo dicit, quod sine sanguinis effusione non fit peccatorum remissio. Per quod figurabatur quod remissio peccati erat fienda per sanguinem Christi. Unde in veteri lege non virtute sacramenti, sed virtute fidei Christi fiebat remissio peccatorum. Unde frequenter ibi dicitur rogabit pro eo sacerdos, et remittetur.


Lectio 5

[87961] Super Heb., cap. 9 l. 5 Supra ostendit apostolus, quid sit commune novo et veteri testamento, inquantum vetus et novum conveniunt, hic ostendit differentiam utriusque. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod in novo est melior mundatio; secundo quod perfectior, ibi neque ut saepe. Iterum prima in duas. Primo enim ostendit, quod quantum ad illud quod mundatur, et quantum ad id quo mundatio efficitur, sit melior mundatio in novo; secundo manifestat quod dixit, ibi non enim in manufacta. Dicit ergo necesse est ergo exemplaria caelestium, scilicet ipsum tabernaculum, quod, quoad nos, est exemplar, licet simpliciter sit exemplatum et figura illius, et ideo minoris dignitatis, quia figuratum nobilius est quam figura, sicut corpus quam umbra. His, scilicet sacrificiis, mundari, ipsa autem caelestia, scilicet novum testamentum, melioribus hostiis quam istis; melioribus quidem, quia alia mundabantur sanguine animalium, sed in novo testamento fit mundatio sanguine Christi. Semper autem meliora melioribus mundantur. Ista autem erant caelestia, id est, figura caelestium. Si ergo illa mundabantur sanguine, oportet ista caelestia mundari meliori sanguine. Sed contra. In caelo nulla est immunditia. Respondeo. Dicendum est, quod caelestia intelliguntur secundum Glossam ea quae pertinent ad statum praesentis Ecclesiae, quae dicuntur caelestia. Item homines fideles gerunt imaginem caelestium, inquantum mente conversantur in caelis. Vel aliter et melius, quod per caelestia intelligatur caelestis patria. Et loquitur hic apostolus eo modo quo in veteri testamento dicebatur emundari tabernaculum, non quod haberet in se aliquam immunditiam, sed quia mundabantur quaedam irregularitates, quibus impediebantur accedere ad sanctuarium. Et dicuntur mundari caelestia, inquantum per sacramentum novae legis purgantur peccata, quae impediunt ab ingressu caelestium. Item dicit hostiis, in plurali. Contra: quia tantum est una hostia Christi. Infra X, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos. Respondeo. Licet una sit in se, tamen pluribus hostiis veteris legis figurabatur. Ex loco habetur, quod hostiae veteris legis erant bonae. Melius enim non dicitur, nisi respectu boni. Deinde cum dicit non enim in manufactis, etc., ostendit, quod caelestia mundantur melioribus hostiis. Pontifex enim expiabat sanctuarium, quod erat manufactum, sed Christus intravit non in manufacta sancta, quae erant quo ad nos exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, quod non in se, sed quo ad nos expiavit, ut dictum est, sed non expiavit carnalibus hostiis, quia Christus non venit ad offerendum talia. Ps. XXXIX, v. 6: holocaustum et pro peccato non postulasti. Item: holocaustis non delectaberis. Item supra VII, 14: manifestum, quod de tribu Iuda ortus est dominus, de qua nullus praesto fuit altario, sed introivit in ipsum caelum. Mc. ult.: dominus quidem Iesus assumptus est in caelum. Act. I, 11: hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum. Sed quare? Ut appareat pro nobis vultui Dei. Et loquitur apostolus alludendo ritui veteris legis, secundum quam pontifex qui intrabat sancta sanctorum, stabat coram propitiatorio ut oraret pro populo: ita et Christus intravit caelum, secundum quod homo, ut astaret Deo pro salute nostra. Sed ista differenter, quia sacerdos, impediente fumo qui ascendebat de thuribulo, non videbat sancta sanctorum, nec videbat aliquem vultum; sed Christus apparet vultui Dei, non quod sit ibi facies corporalis, nec aliqua nebula, sed cognitio manifesta. Sed numquid Christus existens in terra, non poterat apparere vultui Dei, cum Deus omnia videat? Respondeo. Dicendum quod, sicut Augustinus loquens Deo dicit: mecum eras, et tecum non eram, quia scilicet Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, mali autem non sunt cum Deo per gratiam: ita dicitur Christus introisse ut appareat vultui Dei, quia, licet semper videret eum clara visione, ut perfecte beatus, tamen status viatoris inquantum huiusmodi non habet hoc, sed tantum status caelestis. Et ideo quando ascendit perfecte beatus in corpore et anima intravit, ut appareat vultui Dei, id est, intravit locum ubi Deus manifeste videtur. Et hoc pro nobis. Ad hoc enim ascendit ut pararet nobis viam. Io. XIV, 2 s.: vado parare vobis locum. Iterum autem veniam et assumam vos ad meipsum. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante vos. Corpus enim debet sequi caput suum. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Deinde cum dicit neque ut saepe, ostendit quod mundatio novi testamenti est perfectior quam veteris. Hoc autem ostendit per duo. Primo per hoc quod illa reiterabatur quolibet anno, haec autem tantum semel. Item quantum ad effectum, quia illa non poterat auferre peccata, quod ista potest. Circa hoc ergo duo facit. Primo enim ostendit primum; secundo secundum, ibi umbram habens. Sciendum est autem quod apostolus supra dixerat tria de Christo. Primo scilicet quod est pontifex; secundo quae sit dignitas loci quem intravit; tertio quomodo introivit, scilicet cum sanguine; ista autem tria iam declaravit: hic declarat quando intravit, quia sicut pontifex legalis semel in anno, Christus semel tantum. Et hoc erat quartum. Unde circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quid fiebat in veteri testamento; secundo quod esset inconveniens istud fieri in novo testamento, ibi alioquin; tertio ostendit quid fiat in novo testamento, ibi nunc autem semel. In veteri enim testamento pontifex, licet non intraret nisi tantum semel in anno, tamen quolibet anno ex praecepto legis oportebat ipsum intrare cum sanguine alieno, sicut dicitur Lev. XVI, 14. Christus autem intravit non in manu facta, et cetera. Nec ut saepe offerat seipsum, quemadmodum pontifex intrabat in sancta per singulos annos cum sanguine alieno. Deinde cum dicit alioquin oportebat, etc., probat quod esset inconveniens istud fieri in novo testamento, quia sequeretur maximum inconveniens, quia cum Christus intraret per proprium sanguinem, sequeretur quod oportuisset eum frequenter pati ab origine mundi. Non sic autem est de veteri hostia, quia illa offerebatur pro peccatis filiorum Israel. Ille autem populus incepit spiritualiter quando data fuit lex, et ideo non oportet eam offerri ab origine mundi. Christus autem seipsum obtulit pro peccatis totius mundi, quia ipse propitiatio nostra factus est pro peccatis nostris et totius mundi, I Io. II, 2. Et sic, si saepe offerretur, oportuisset ipsum nasci, et pati ab origine mundi, quod fuisset maximum inconveniens. Sed contra Apoc. XIII, 8: agnus, qui occisus est ab origine mundi. Respondeo. Verum est occisus, id est, praefiguratus ab origine mundi occidi, sicut in occisione Abel. Deinde cum dicit nunc autem, ostendit quid fiat in novo, et circa hoc facit duo. Primo quare non iteratur hostia in novo testamento, dat duas causas; secundo explicat eas, ibi et quemadmodum, et cetera. Dicit ergo nunc ergo Christus semel apparuit in consummatione saeculorum. I Cor. X, 11: nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et hoc dicit propter numerum annorum, quia iam sunt plus quam mille anni ex quo hoc dixit. Aetates enim mundi accipiuntur secundum aetates hominis, quae principaliter distinguuntur secundum statum proficiendi, non secundum numerum annorum. Ita prima aetas fuit ante diluvium, in qua nec lex scripta, nec punitio, sicut infantia. Alia a Noe usque ad Abraham, et sic de aliis, ita quod ultima aetas est status praesens, post quem non est alius status salutis, sicut nec post senium. Sicut autem in aliis aetatibus hominis est numerus annorum determinatus, non autem in senio, quia senium incipit a sexagesimo anno, et aliqui vivunt per centum et viginti annos, ita non est determinatum, quantum iste status mundi debeat durare, tamen est consummatio saeculorum, quia non restat alius ad salutem. In isto autem Christus semel apparuit, cuius ponit duas rationes, quia scilicet semel tantum offerebatur. Prima est, quia in veteri testamento non auferebantur peccata, quod fit per hostiam Christi. Alia est, quia sacerdos legalis non offerebat proprium sanguinem, sicut Christus. Unde dicit, quod apparuit ad destitutionem peccati per hostiam, scilicet sui ipsius, et ideo illa reiteratur, non autem ista. I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Deinde cum dicit et quemadmodum, explicat istas rationes. Et primo secundam, secundo primam, ibi umbram habens lex. Secundam explicat per similitudinem aliorum hominum, unde circa hoc facit duo. Primo enim ostendit, quid accidit aliis hominibus; secundo ostendit, quid accidit in Christo, ibi sic et Christus semel. In quolibet enim homine duo invenimus, scilicet necessitatem moriendi; item quod resurgat, non ut emundetur, sed ut iudicetur de factis eius. Primum tangit cum dicit et quemadmodum statutum est hominibus semel mori. Sed contra. Videtur quod hoc non sit statutum, sed magis homo peccando hoc fecerit, quia Sap. I, 13, dicitur, quod Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Et paulo post: impii autem manibus et verbis accersierunt sibi illam. Respondeo. Dicendum est, quod in morte tria sunt consideranda, scilicet causa naturalis, et quantum ad hoc ex conditione naturae statutum est hominem semel mori, inquantum componitur ex contrariis. Secundo donum inditum: et quantum ad hoc in conditionem datum est homini beneficium originalis iustitiae, per quam anima continebat corpus, ut posset non mori. Tertio meritum mortis, et sic homo peccando meruit illud beneficium amittere, et sic mortem incurrit. Unde dicit, quod impii manibus, scilicet pomum vetitum contrectando, accersierunt mortem. Homo ergo demerendo causa est mortis, sed Deus, ut iudex. Stipendia enim peccati mors, Rom. VI, 23. Semel; quod quidem verum est de communi consuetudine, licet aliqui fuerint resuscitati, sicut Lazarus et filius viduae, qui postea mortui sunt. Quantum autem ad secundum dicit post hoc autem iudicium, quia postquam resurgent, non iterum morientur, sed statim iudicium sequetur. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, ut dicitur II Cor. V, 10. Deinde cum dicit sic et Christus, etc., ostendit quomodo haec conveniunt Christo. Et quantum ad primum dicit, quod sic et Christus semel oblatus est. Et in hoc convenit cum aliis. Sed differt in duobus: primo, quia cum Christus non descenderit ab Adam per rationem seminalem, sed quantum ad corpulentam substantiam, non contraxit peccatum originale, et ideo non fuit debitor illius status. Gen. II, 17: in quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Sed propria voluntate mortem assumpsit. Io. X, 18: nemo tollit a me animam meam, et cetera. Ideo dicit, quod oblatus est. Is. LIII, 7: oblatus est quia ipse voluit. Et I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Secundo differt, quia mors nostra est effectus peccati. Rom. VI, 23: stipendia peccati mors. Sed mors Christi est destructiva peccati. Ideo dicit ad multorum exhaurienda peccata, id est, removenda. Nec dicit omnium, quia mors Christi, etsi sit sufficiens pro omnibus, non tamen habet efficaciam, nisi quantum ad salvandos. Non enim omnes subiiciuntur ei per fidem et bona opera. Quantum ad secundum dicit: secundo autem sine peccato apparebit. De secundo adventu dicit duo. Primo ponit differentiam eius ad primum, quia secundus erit sine peccato. In primo enim, etsi peccatum non habuerit, tamen venit in similitudinem carnis peccati, Rom. VIII, 3. Item in primo factus est hostia pro peccato. II Cor. V, 21: eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit. In secundo vero ista non erunt, ideo dicit, quod apparebit sine peccato. Secundo ponit illud, quod est proprium secundo adventui, quia non apparebit ut iudicetur, sed ut iudicet, remunerans pro meritis. Unde dicit, quod apparebit. Et quidem licet omnibus, etiam his qui eum pupugerunt secundum carnem, tamen secundum divinitatem solum electis, expectantibus se per fidem, in salutem eorum. Is. XXX, 18: beati omnes, qui expectant eum. Phil. III, 20 s.: salvatorem expectamus dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.


Caput 10
Lectio 1

[87962] Super Heb., cap. 10 l. 1 Supra apostolus consideratis his, quae aguntur in utroque testamento, ostendit praeeminentiam novi testamenti ad vetus, hic probat unum quod supponit, scilicet quod vetus non poterat mundare peccata. Et hoc est ultimum illorum quinque, quae praemiserat de Christo. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit defectum veteris testamenti circa abolitionem culpae; secundo ex hoc comparat sacerdotem novi testamenti ad sacerdotem veteris testamenti, ibi omnis quidem sacerdos. Iterum prima in duas. Primo enim proponit, quod intendit; secundo probat per auctoritatem Scripturae, ibi ideo ingrediens mundum. Item prima in duas. Primo enim proponit intentum suum; secundo probat, ibi alioquin cessant. Circa primum sciendum est, quod apostolus ex conditione et ritu veteris legis concludit ipsum defectum. Per peccatum autem fit privatio futurorum bonorum, et ideo quasi illud peccatum pertineat ad bona futura, scilicet caelestia, ad illa bona se habet lex vetus sicut umbra ad corpus, sed nova lex sicut imago. Umbra autem et imago quantum ad hoc conveniunt quod utrumque repraesentat, sed umbra in communi, et quantum ad naturam speciei, imago vero in particulari, et quantum ad naturam individui, et in speciali. Sic etiam nova lex quantum ad bona futura repraesentat expressius quam vetus. Primo quia in verbis novi testamenti fit expressa mentio de bonis futuris et promissio, non autem in veteri, sed tantum de carnalibus. Secundo quia virtus novi testamenti consistit in charitate, quae est plenitudo legis. Et ista charitas licet sit imperfecta, ratione fidei cui inhaeret, tamen est similis charitati patriae. Unde nova lex dicitur lex amoris. Et ideo dicitur imago, quia habet similitudinem expressam bonorum futurorum. Sed lex vetus illam repraesentat per quaedam carnalia, et valde a remotis: et ideo dicitur umbra. Col. c. II, 17: quae sunt umbra futurorum. Haec est ergo conditio veteris testamenti, quod habet umbram futurorum, non rerum imaginem. Ritus autem erat, quod per singulos annos offerebant in festo expiationis easdem hostias, scilicet sanguinem hircorum et taurorum pro eodem, scilicet pro peccato, sicut patet Lev. XXIII. Ex his duobus concludit intentum, scilicet quod lex habens umbram futurorum bonorum, non rerum imaginem, non potest facere perfectos accedentes, scilicet pontifices, eisdem hostiis, quas offerunt indesinenter, id est, per singulos annos. Supra VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Sed ista perfectio reservatur novae legi, quae consistit in charitate, quae est vinculum perfectionis, Col. III, 14. Ideo dicitur Matth. V, 48: estote ergo perfecti. Deinde cum dicit alioquin cessassent, probat ex duobus intentum: et primo ex ritu; secundo ex conditione oblatorum, ibi impossibile enim. Ad probandum autem quod lex non mundabat perfecte, assumit duo. Primum est quod in ipsa fiebat frequens reiteratio earumdem hostiarum, et est ratio talis: cultores si fuissent per easdem hostias semel mundati, quia non haberent ultra conscientiam peccati, cessassent offerre, et si cessassent, non offerre indigerent. Tunc autem non cessabant, quia, ut dictum est, per singulos annos easdem hostias offerebant. Quia ergo non cessabant idem semper offerre, signum est quod non mundabantur. Matth. IX, v. 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Sed contra quia posset dici, quod ratio non est efficax. Posset enim dici, quod mundabat illa oblatio a praeteritis, non a futuris, et ideo quia frequenter peccabant, oportebat frequenter iterari oblationem. Respondeo. Dicendum est, quod modus loquendi apostoli hoc excludit: quia cum peccatum sit quoddam spirituale, quod opponitur caelesti, oportet illud per quod mundatur peccatum, esse spirituale et caeleste, et per consequens habere virtutem perpetuam. Unde supra loquens de virtute sacrificii Christi attribuit ei virtutem perpetuam, dicens aeterna redemptione inventa. Quod autem habet virtutem perpetuam sufficit ad committenda, et commissa, et ideo non oportet ipsum amplius iterari. Unde Christus una oblatione mundavit in aeternum sanctificatos, sicut dicitur infra. Item hoc quod hic dicitur, quod non iteretur: contra, quia nos quotidie offerimus. Respondeo. Dicendum est, quod non offerimus aliam quam illam quam Christus obtulit pro nobis, scilicet sanguinem suum. Unde non est alia oblatio, sed est commemoratio illius hostiae quam Christus obtulit. Lc. XXII, v. 19: hoc facite in meam commemorationem. Secundum quod praemittit est, quia in veteri testamento fiebat commemoratio per singulos annos de peccatis suis et populi, ergo non erant abolita. Unde dicit, quod in ipsis fit commemoratio, etc., quod verum est. In generali enim fiebat mentio de peccatis, scilicet quod erat conscius peccati, sed in speciali fit mentio in novo. Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra. Deinde cum dicit impossibile est enim, etc., probat idem ex conditione oblatorum. Solemnius enim quod erat inter ipsa, erat oblatio hircorum et vitulorum, quae fiebat in die expiationis. Et cum ista esset quaedam repraesentatio obscura et imperfecta caelestium, sicut umbra, impossibile est sanguine istorum auferri peccatum. Quod verum est propria virtute. Sed si alicui dimittebantur, hoc erat virtute sanguinis Christi, qui in illo praefigurabatur. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Quasi dicat: non. Deinde cum dicit ideo ingrediens mundum, etc., inducit auctoritatem Scripturae, et circa hoc facit duo. Primo enim ponit eam; secundo exponit eam, ibi superius dicens. Ista auctoritas potest dividi in duas, secundum Glossam, quia primo agit de incarnatione Christi praefigurata in legalibus; secundo de passione Christi, ibi tunc dixi. Tamen, secundum intentionem apostoli potest aliter dici, quod primo tangit illud, quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti; secundo, illud quod pertinet ad acceptionem novi testamenti, ibi tunc dixi. Ista autem auctoritas convenit Christo secundum quod ingreditur in mundum; ergo quia illa non poterant auferre peccata, ideo filius Dei ingrediens in mundum dicit. Contra, quia dicitur Io. I, 10: in mundo erat. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod erat in mundo, quasi regens totum, inquantum dicitur esse in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, sed est extra mundum, quia a mundo non comprehenditur, sed habet bonitatem separatam a toto mundo, a quo causatur bonitas universi. Sed quia propter nos factus est humanae naturae suppositum, dicitur ingredi in mundum propter eius assumptionem, sicut supra I, 6: cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, et cetera. Ingrediens ergo in mundum dicit. Sed quid dicit? Hostiam et oblationem noluisti. Ponit autem quatuor, quae erant in veteri testamento, quia sacrificium aut erat de inanimatis, puta pane vel thure, et tunc dicebatur oblatio. Vel de animatis, et tunc vel ad placandum Deum, et dicitur holocaustum, quod erat dignissimum, quia totum comburebatur et cedebat in honorem Dei. Aut erat pro emundatione peccati, et dicitur sacrificium pro peccato. Et istud habebat duplicem partem, quia una pars comburebatur in altari, altera cedebat in usum ministrorum. Aut erat pro beneficiis Dei, et istud minus dignum, quia tantum tertia pars comburebatur, et dabatur ministris una, alia offerentibus. Et istud dicitur sacrificium pacificorum. Istis omnibus in novo testamento respondet oblatio corporis Christi, quia per corpus Christi placatus est Deus, scilicet in oblatione ipsius in cruce. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Item per ipsum ablatum est peccatum. I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Item per ipsum introducimur in bona aeterna, et promovemur ad beneficia Dei. Dicit ergo hostiam, scilicet sacrificium, et oblationem noluisti; et interponit post corpus autem aptasti mihi, id est, aptum fecisti immolationi. Et hoc quantum ad duo. Primo quia fuit purissimum, ut deleret omne peccatum. Ex. XII, 5: erit agnus absque macula. Item quia fuit passibile, ut posset immolari. Rom. VIII, 3: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Istud autem corpus est vera hostia et vera oblatio. Eph. c. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt. Maius est placere quam velle, quia illa placent quae in se habent aliquid ut ea velimus. Volumus autem aliquando aliqua non propter se, sed propter aliud. Quia ergo holocausta digniora erant, de quibus tamen dicit, quod non placuerunt, ergo multo minus alia. Sed contra, quia Lev. I, 9, dicitur quod adolebat ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem domino. Praeterea, si noluit ea, quare praecepit haec sibi offerri? Respondeo. Dicendum est quod hoc, quod Deus dicit illa nolle, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod non vult ea pro tempore isto, in quo adveniente veritate cessat umbra, unde modo peccaret qui ea offerret. Alio modo quod non vult ea propter peccata offerentium. Is. I, 15: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Tertia responsio ad quam apostolus tendit, est, quia ista numquam secundum se placuerunt Deo, nec accepta fuerunt, sed propter duo dicuntur accepta. Primo quia erant figura Christi, cuius passio Deo accepta fuit. Non enim delectabatur in occisione animalium, sed in fide passionis eius. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11. Secundo ut nos ab idololatria revocaret per ista sacrificia; unde in prima legis datione nulla fit mentio de sacrificiis, sed tantum postquam fecerunt vitulum. Unde Ier. VII, 22: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustorum et victimarum. Deinde cum dicit tunc dixi, etc., prosequitur de approbatione novi testamenti, et secundum Glossam sic legitur: tunc, scilicet quando aptasti corpus mihi, scilicet in conceptione, dixi: ecce venio, id est, venire proposui, scilicet ad passionem. I Io. V, 6: hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus. Vel melius est quod referatur ad adventum in mundum sic: tunc, scilicet quando holocausta non placuerunt tibi, dixi: venio per incarnationem. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et hoc ut offerrem me ad passionem. Et ideo dicit: ecce. Sed numquid istud sacrificium erit acceptum? Certe sic, quia in capite libri scriptum est de me. Iste liber est Christus secundum humanam naturam, in quo scripta sunt omnia necessaria homini ad salutem. Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem. Caput autem Christi est Deus, I Cor. XI, 3. In capite libri, id est in ordinatione Dei, qui est caput Christi, qui est liber, scriptum est quod filius Dei incarnari deberet et mori. Vel liber, id est, Psalterium, cuius primus Psalmus est de Christo. Vel melius, liber vitae, qui nihil aliud est quam notitia, quam Deus habet de praedestinatione sanctorum, qui salvantur per Christum. Ergo in isto libro scriptum est de me, quia sancti per me praedestinati sunt. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Si ergo praedestinatio dicitur liber, manifestum est quod Christus caput est libri. Apoc. XXI, 27: qui non sunt scripti in libro vitae agni. Qui simpliciter est praedestinatus. Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius Dei in virtute. Ergo in capite libri, id est, in me, secundum divinam naturam, scriptum est de me secundum naturam humanam, ut faciam voluntatem, scilicet tuam, id est, hoc praeordinatum est, ut per gratiam tuam faciam voluntatem tuam, offerendo meipsum ad redemptionem humani generis. Deinde cum dicit superius dicens, exponit auctoritatem praemissam. Et circa hoc facit duo. Primo enim assignando ordinem dicendorum ponit differentiam inter novum et vetus testamentum; secundo exponit specialiter quoddam suppositum in auctoritate, ibi in qua voluntate. Dictum est autem, quod duo tangebantur in auctoritate allegata. Unum quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti, aliud autem ad approbationem novi testamenti. Reprobatur autem vetus testamentum dupliciter, tum quia Deus sacrificia eius non vult, tum quia sibi non placent, et sic David propheta, dicens superius, id est, in principio. Et quid dicit? Quia hostias, et oblationes, et holocautomata, et pro peccato noluisti. Is. I, 11: holocaustum arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui, et cetera. Noluisti, verum est secundum se, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, id est, in his non delectaris, Ps. l, 17: holocaustis non delectaberis, nisi quia sunt figura, vel inquantum per ipsa retrahebantur ab idololatria. Hoc ergo primo dicens, subiungit tunc dixi, scilicet quando carnem aptasti mihi ad passionem, vel quando ista non placuerunt: ecce venio, vel ad incarnationem vel ad passionem. Sed, ad quid? Ut faciam voluntatem tuam. Io. VI, 38: descendi de caelo, ut faciam voluntatem eius qui misit me. Io. IV, v. 34: meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me. Propheta ergo hoc dicens, aufert primum ut sequens statuat. In quo ostendit differentiam veteris et novi testamenti, quia loquens de veteri dicit, quod non vult, nec placent Deo, scilicet secundum se; ergo auferuntur. Sed quando de novo loquitur, dicit quod vult, quia ad hoc venio ut faciam voluntatem tuam. Ergo novum statuitur, id est, firmatur esse secundum voluntatem Dei. Lev. c. XXVI, 10: vetera, novis supervenientibus, proiicietis. Deinde cum dicit in qua voluntate, exponit illud quod dixerat de voluntate Dei, ad quam implendam venit Christus, scilicet quae sit illa voluntas. Haec autem est sicut dicitur I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Ideo dicit in qua voluntate sanctificati sumus, et hoc, per oblationem corporis Christi Iesu, scilicet factam. Eph. V, 2: obtulit semetipsum oblationem et hostiam Deo. Et hoc, semel. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Deinde cum dicit et omnis quidem sacerdos, ostendit comparationem sacerdotis novi et veteris testamenti. Sciendum autem, quod in lege erant duo solemnia sacrificia. Unum in die expiationis, quod fiebat per solum summum pontificem, de quo multa iam dicta sunt. Aliud erat iuge sacrificium, in quo unus agnus offerebatur in mane, et alius in vespere, de quo Num. XXVIII, v. 4. De isto etiam intendit hic apostolus, et circa hoc tria facit. Primo enim ponit illud quod pertinet ad sacerdotem veteris testamenti; secundo ponit illud quod pertinet ad sacerdotem novi; tertio confirmat per auctoritatem. Secundum, ibi hic autem unam, tertium, ibi contestatur autem. Dicit ergo omnis sacerdos, et cetera. Dicit omnis, ad differentiam sacrificii expiationis, quod tantum per summum sacerdotem fiebat; sed in isto omnis sacerdos praesto est, tota die ministrans, et saepe offerens easdem hostias, quia semper offerebat agnum. Quae, scilicet hostiae feriales, non poterant auferre peccata, quia iterabantur. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es? Per istud iuge sacrificium figuratur Christus, et aeternitas eius qui est agnus immaculatus. Deinde cum dicit hic autem unam pro peccatis, ostendit illud quod pertinet ad sacerdotium Christi. Et circa hoc facit duo. Primo enim ponit intentum; secundo assignat rationem, ibi una enim. Dicit ergo hic autem, scilicet Christus, offerens unam hostiam pro peccatis, auferentem scilicet peccata. Illa vero vetus lex multas offerebat hostias non expiantes peccata; hic ergo, scilicet Christus, offerens unam hostiam, quia semel pro peccatis nostris semetipsum obtulit, sedet, non tamquam minister, sicut sacerdos legalis qui semper praesto est, sed tamquam dominus. Ps. CIX, v. 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Mc. ult.: sedet a dextris Dei. In dextera Dei patris, quantum ad aequalitatem potestatis secundum divinitatem, sed in potioribus bonis secundum humanitatem. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis, et cetera. Et hoc in sempiternum. Non enim iterum morietur, quia Christus resurgens ex mortuis, et cetera. Rom. VI, 9; Dan. VII, v. 14: potestas eius, potestas aeterna. De caetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Ista expectatio non innuit aliquam anxietatem in Christo, sicut in hominibus. Spes quae differtur affligit animam, ut dicitur Prov. XIII, v. 12. Sed designat voluntatem miserendi, quam Deus habet erga nos. Is. XXX, 18: expectat dominus, ut misereatur nostri. Subiiciuntur ergo pedibus eius, id est humanitati Christi aliqui volentes, et in hoc salus ipsorum consistit, scilicet in faciendo voluntatem eius. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici? Sed mali nolentes ipsi subditi sunt, quia etsi voluntatem eius per se non implent, tamen de ipsis impletur quantum ad opus iustitiae. Et sic omnia sunt ei subiecta aliquo istorum modorum. Ps. VIII, 7: omnia subiecisti sub pedibus eius. Deinde cum dicit una enim oblatione, assignat rationem, scilicet quare sedet tamquam dominus, et non tamquam minister, sicut sacerdos legalis, quia ille per hostiam unam non auferebat peccata, et ideo oportebat plures alias offerre et frequenter. Supra V, 1: omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Sed hostia, quam Christus obtulit, aufert omnia peccata. Supra IX, 28: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et ideo dicit quod una oblatione consummavit, id est, perfecit, quod fecit reconciliando et coniungendo nos Deo tamquam principio, sanctificatos in sempiternum, quia hostia Christi, qui Deus est et homo, habet virtutem aeternam sanctificandi. Infra XIII, v. 12: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera. Per Christum enim perficimur et coniungimur Deo. Rom. V, 2: per quem accessum habemus ad Deum. Deinde cum dicit contestatur autem, confirmat quod dixerat per auctoritatem, quae sumpta est ex Ier. XXXI, 33, quae, quia supra cap. octavo exposita est, ad praesens intermittitur. Et tamen potest dividi in duas partes. Primo ponit auctoritatem; secundo ex ea arguit, ibi ubi autem horum remissio. Et facit talem rationem: in novo testamento remittuntur peccata per oblationem Christi, quia in remissionem peccatorum effusus est sanguis Christi; ergo in novo testamento, in quo peccata et iniquitates remittuntur, ut dictum est in auctoritate, non est oblatio pro peccato, supple, amplius iteranda. Matth. IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Ubi ergo est horum remissio, et cetera. Fieret enim iniuria hostiae Christi.


Lectio 2

[87963] Super Heb., cap. 10 l. 2 Postquam ostendit apostolus multiplicem eminentiam sacerdotii Christi respectu sacerdotii legalis, hic iuxta consuetudinem suam concludit, monendo quod isti sacerdotio fideliter inhaerendum est. Hoc enim semper supra fecit, quod post commendationem ponit admonitionem, quia ad hoc susceperat commendare gratiam Christi, ut alliciat eos ad obediendum Christo, et recedendum a caeremonialibus legis. Circa hoc ergo duo facit, quia primo ponit monitionem; secundo assignat rationem, ibi voluntarie enim. Sciendum est autem circa primum quod duo dixerat de sacerdotio Christi, scilicet virtutem ritus eius, quia per proprium sanguinem; item dignitatem ipsius, quia pontifex in aeternum. Et ideo in monitione sua resumit ista duo. Unde monendo, quod fideliter obediendum est Deo Christo, primo ponit illa duo; secundo ponit suam monitionem, ibi accedamus cum bono corde. Item prima in duas, quia primo resumit ritum sacerdotii eius; secundo dignitatem, ibi et sacerdotem magnum. Dicit ergo itaque, fratres, scilicet per mutuam charitatem, habentes fiduciam in introitu, et cetera. Eph. III, 12: in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia, et cetera. Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae firmissimo habitaculo, et cetera. Ps. CXXI, 1: laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum domini ibimus. Et hoc in sanguine Christi, quia hic est sanguis novi testamenti, id est, novae promissionis, scilicet caelestium. Sed quomodo habeamus fiduciam introeundi ostendit, quia Christus per suum sanguinem initiavit, id est inchoavit, novam viam nobis. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos. Io. XIV, 3: si abiero et praeparavero vobis locum, et cetera. Is. XXXV, 8: sancta via vocabitur, et pollutus non transibit per illam. Haec est ergo via eundi in caelum. Et est nova quia ante Christum nullus invenit eam, quia nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Io. III, 13. Et ideo qui vult ascendere, debet ipsi tamquam membrum capiti suo adhaerere. Apoc. II, 7: vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Et c. III, 12: et scribam super eum nomen novum, et nomen civitatis novae Ierusalem, quia scilicet de novo introducuntur. Viventem, id est, semper perseverantem, in quo apparuit virtus deitatis, quia semper vivit. Sed quae sit ista via ostendit subdens per velamen, id est, carnem suam. Sicut enim sacerdos per velum intrabat in sancta sanctorum, ita si volumus intrare sancta gloriae, oportet intrare per carnem Christi, qui fuit velamen deitatis. Is. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus. Non enim sufficit fides de deitate, si non adsit fides de incarnatione. Io. XIV, 1: creditis in Deum, et in me credite. Vel per velamen, id est, per carnem suam datam nobis sub velamento speciei panis in sacramento. Non enim proponitur nobis sub specie propria propter horrorem, et propter meritum fidei. Consequenter commendat dignitatem sacerdotis, cum dicit et sacerdotem magnum, qui scilicet nobis initiavit viam, quasi dicat: habentes fiduciam intrandi per sacerdotem, scilicet Iesum. Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum. Qui dicitur magnus, quia sacerdotium eius non est tantum super unum populum, sicut Aaron, sed super domum Dei totam scilicet Ecclesiam militantem et triumphantem. I Tim. c. III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia. Et dicit super, quia Moyses fuit fidelis in omni domo, tamquam famulus, Num. XII, 7; sed Christus super totam domum, sicut filius, qui est dominus omnium. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. De hoc etiam supra III. Deinde cum dicit accedamus, ponit monitionem suam, ut scilicet ex quo talis et tantus est, fideliter est ei adhaerendum. Quod fit tribus modis, scilicet per fidem, spem, et charitatem. I Cor. XIII, 13: nunc autem manent fides, spes, charitas. Primo ergo monet ad ea, quae sunt fidei; secundo ad ea, quae sunt spei, ibi teneamus spei; tertio ad ea, quae sunt charitatis, ibi et consideremus. Sed quantum ad primum duo sunt necessaria, scilicet ipsa fides, quia sine fide impossibile est placere Deo, et fidei sacramentum. Quantum ad primum dicit accedamus, ad ipsum, cum vero, non ficto, corde. IV Reg. c. XX, 3 et Is. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto. Hoc autem fit quando opus concordat cordi. Accedamus etiam in plenitudine fidei. Infra XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere, et cetera. Nec sufficit qualiscumque fides, sed requiritur fides plena, quod fit duobus modis, scilicet et quantum ad materiam fidei, ut credantur omnia quae proponuntur ad credendum, et quod sit fides formata, quod est per charitatem. Rom. XIII, v. 10: plenitudo enim legis est dilectio. Quantum ad sacramentum fidei dicitur aspersi corda vestra, quod alludit ei, quod dicitur Num. XIX, ubi ponitur ritus vitulae rufae, de cuius aqua aspergebatur mundandus die tertio, sed die septimo alia aqua lavabatur corpus eius, et vestimenta. Per aspersionem aquae vitulae rufae figurabatur passio Christi, quia die tertia, scilicet in fide Trinitatis in Baptismo mundamur a peccatis. Et quantum ad hoc dicit aspersi corda, non corpora. Infra XII, 24: accessistis ad sanguinis aspersionem. Aspersi ergo corda non a tactu mortui, sicut per aquam vitulae rufae, sed a conscientia mala. De ablutione autem, quae fiebat septima die, dicit et abluti corpus aqua munda. Non enim in Baptismo operatur tantum virtus passionis, sed etiam infunduntur in ipso dona spiritus sancti. Unde in septima die, id est in plenitudine donorum spiritus sancti, totus homo abluitur intus et extra ab omni peccato tam actuali quam originali, quod est quasi corporale, quia anima ipsum contrahit per unionem ad carnem foedam. Dicitur autem spiritus sanctus aqua quia mundat. Act. XV, 9: fide purificans corda ipsorum. Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Zach. XIII, 1: erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti. Et in huius signum super Christum baptizatum descendit spiritus sanctus in corporali specie. Deinde cum dicit teneamus spei nostrae, ponit illud quod pertinet ad spem. Et circa hoc facit duo. Primo enim hortatur ad spei certitudinem; secundo subdit rationem, ibi fidelis enim est qui. Sciendum est autem, quod per fidem Christi datur nobis spes salutis aeternae, et introitus in caelum. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Unde dicit teneamus, et non dicit spem, sed spei nostrae confessionem, quia non sufficit habere spem in corde, sed etiam oportet confiteri ore. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item oportet confiteri eam non solum verbo, sed etiam factis, contra quosdam, de quibus Tit. I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Fit autem ista confessio per opera, per quae tenditur ad res speratas. Apoc. III, 11: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. Indeclinabilem, id est, ut ab ista confessione non declinemus, neque per prospera, neque per adversa. Ps. CXXIV, 5: declinantes autem in obligationes, adducet dominus cum operantibus iniquitatem. Is. XXX, v. 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Et ratio huius est, quia ille qui repromisit, est fidelis, et ideo mentiri non potest. Ps. CXLIV, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Deut. XXXII, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate. Consequenter cum dicit et consideremus, etc., ponit illud quod pertinet ad charitatem, et circa hoc facit tria. Primo enim facit, quod dictum est; secundo removet contrarium charitati, ibi non deserentes; tertio assignat rationem ex congruitate temporis, ibi et tanto magis, et cetera. Circa primum sciendum est, quod licet charitas principaliter inhaereat Deo, tamen manifestatur per charitatem proximi. I Io. IV, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Ergo ad charitatem pertinet, quod diligatur proximus. Ideo dicit consideremus invicem, ut scilicet ea, quae proximi sollicite faciamus. Eccli. XVII, 12: et unicuique mandavit Deus de proximo suo. Sed quia aliqui ea quae sunt proximi considerant zelo invidiae, aliqui vero zelo odii, contra quos dicitur Prov. XXIV, 15: ne quaeras impietatem in domo iusti, ideo dicit in provocationem charitatis, id est, ut provocemus eos ad charitatem. Rom. XI, 13 s.: quamdiu apostolus gentium sum, ministerium meum honorificabo, si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Ista autem provocatio procedit ex dilectione, quae extenditur ad opus exterius. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Sicut enim dicit Gregorius, non est amor Dei otiosus, operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Ideo subdit et bonorum operum. Col. I, v. 10: in omni opere bono fructificantes. Deinde removet contrarium charitati, cum dicit non deserentes, et cetera. Quia enim charitas est amor, proprium autem amoris est unire, quia, ut dicit Dionysius, amor est vis unitiva Io. XVII, 22 s.: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et cognoscat mundus, quia dilexisti eos, sicut et me dilexisti ideo recedere ab invicem, est directe oppositum charitati. Et ideo dicit non deserentes collectionem nostram, scilicet Ecclesiae, quam aliqui deserunt tripliciter. Scilicet propter persecutiones apostatantes a fide. Et isti significantur per illos, de quibus dicitur Io. c. VI, 67, quod abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant. Matth. XIII, 21: facta tribulatione et persecutionibus propter verbum continuo scandalizantur. Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Secundo, mali praelati qui dimittunt oves in periculo. Io. X, 13: mercenarius fugit, quia mercenarius est. Aliqui vero ex superbia, quia cum possent esse utiles ad regendum, cum nota superbiae ab aliis se separant, Iud. V, 19: hi sunt qui segregant se ab aliis, animales, spiritum non habentes, quasi sub specie maioris perfectionis. Et forte tales erant in tempore illo. Ideo sequitur sicut consuetudinis est quibusdam. Contra quos dicitur I Cor. XI, 16: si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus in Ecclesia Dei. Sed quid debent facere subdit sed consolantes, quasi dicat: si videas, quod socius tuus male se habet, non deseras eum, sed consolare, non sicut illi qui deserunt collectionem, de quibus dicit sicut est consuetudinis quibusdam, et cetera. Consequenter cum dicit et tanto magis, assignat causam huius. Posset enim aliquis dicere: quare debemus nos in fide proficere? Quia motus naturalis quanto plus accedit ad terminum, magis intenditur. Contrarium est de violento. Gratia autem inclinat in modum naturae; ergo qui sunt in gratia quanto plus accedunt ad finem, plus debent crescere. Et ideo dixit non deserentes, sicut quidam, sed consolantes. Et hoc, tanto magis quanto videritis appropinquantem diem, id est terminum. Rom. XIII, v. 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Prov. IV, 18: iustorum semita, quasi lux splendens proficit, et crescit usque ad perfectum diem.


Lectio 3

[87964] Super Heb., cap. 10 l. 3 Supra apostolus posita commendatione excellentiae sacerdotii Christi, et subiuncta admonitione ut illius sacerdotio adhaereant per fidem et charitatem, hic probat monitionem suam per rationem. Et hoc facit dupliciter, primo terrendo, secundo demulcendo, ibi rememoramini autem pristinos dies. Circa primum duo facit quia primo terret eos ad observandum monitionem suam propter subtractionem remedii; secundo propter expectationem iudicii, ibi terribilis autem. Dicit ergo voluntarie, etc., quod dupliciter exponitur: uno modo secundum Glossam quae videtur facere differentiam inter peccantes volentes et voluntarie; ita quod volens peccat, qui quasi passione ductus consentit in peccatum, de quo ante non cogitavit; voluntarie autem qui ex certa malitia, cuius voluntas prona est ad peccandum, ut statim cedat. Ier. VIII, 6: omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus vadens impetu ad proelium, nec postea poenitet. Prov. II, 14: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Ergo voluntarie peccantibus, id est, in voluntate peccandi permanentibus. Et exaggerando subdit post acceptam notitiam veritatis. II Pet. II, 21: melius erat illis viam iustitiae non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Iam non relinquitur hostia pro peccatis, id est, hostia quam Christus obtulit pro remissione peccatorum, non est nobis utilis, quia illis dimittuntur peccata, qui de ipsis poenitent. Matth. c. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur, scilicet efficaciter. Sed de malis dicitur Is. XLIX, 4: in vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi. Ier. VI, 29: frustra conflavit conflator, malitiae eius non sunt consumptae. Sed melius potest dici, et secundum intentionem apostoli, quia, secundum Augustinum, liberum arbitrium habet multiplicem statum, quia in statu extra gratiam, antequam reparetur per gratiam, non est in potestate nostra peccare mortaliter vel non peccare, et hoc propter praeconceptionem finis, et habitum inclinantem; quod quidem verum est secundum magnum tempus, sed per aliquam moram, si operetur ex praemeditatione, potest vitare hoc peccatum vel illud. Sed postquam per gratiam reparatus est homo omnino, in potestate eius est vitare peccatum mortale, et etiam veniale in particulari, non autem omnino in universali, et hoc est propter auxilium gratiae salvantis. Et ideo dicit nobis peccantibus voluntarie post acceptam notitiam veritatis, id est, post acceptam gratiam, per quam habetur notitia peccati, quia ante notitiam peccati peccatum nostrum a Deo nobis non imputatur, unde quasi dicitur ipsum ignorare, quia non imputat nobis. Sed post, iam non est pro peccatis hostia. Ante enim reparationem, quae facta est per Christum, relinquebatur hostia ista quae expectatur, sed nunc iam non expectatur alia mors eius, ita nec post Baptismum semel acceptum expectatur alius Baptismus. Deinde cum dicit terribilis autem, deterret expectatione divini iudicii. Et circa hoc duo facit: primo enim terret, secundo subdit rationem, ibi irritam quis faciens. Sic ergo dictum est, quod non relinquitur ultra hostia. Quid ergo? Illud quod supra dictum est cap. IX quod post mortem est iudicium. Iob XIX, 29: scitote esse iudicium. Istius iudicii expectatio est valde terribilis, tum propter conscientiam peccatorum Iac. c. III, 2: in multis offendimus omnes, tum etiam propter imperfectionem iustitiarum nostrarum Is. LXIV, 6: iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Ps. CXVIII, 120: a iudiciis tuis timui. Abac. III, 16: audivi et conturbatus est venter meus. Est afflictiva. Unde dicit et ignis aemulatio, id est poena ignis, quae infligitur ex zelo et aemulatione divinae iustitiae. Ex. XX, 5: ego sum dominus Deus tuus fortis Zelotes, et cetera. Zelus autem est amor sponsi. Sicut ergo sponsus non parcit sponsae malae, sic nec Deus animae peccatrici. Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Sequitur quae consumptura est adversarios. Ps. c. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius, quia ignis qui praecedet faciem iudicis, corpora viventium incinerabit, et reprobos detrudet in Infernum, et corpora eorum consumet, non totaliter consumendo, sed in perpetuum cruciando. Consequenter cum dicit irritam quis faciens, probat quod dixerat de terrore iudicii, et primo per locum a minori; secundo per auctoritatem, ibi scimus autem illum. Primum accipit ex lege. Tanto enim aliquis est reus maioris poenae, quanto rem magis sacram contemnit. Cum ergo vetus testamentum non sit ita sanctum sicut novum, et transgressor illius gravissime puniebatur; ergo transgressor novi longe gravius debet puniri. Circa istud argumentum duo facit: primo enim ponit istud quod fiebat in veteri; secundo illud quod fiendum est in novo, ibi quanto magis. Quantum ad vetus ponit culpam et poenam. Culpam, cum dicit irritam quis faciens legem Moysi. Irritum dicitur quod non sortitur debitum finem. Lex autem non solum vetus, sed etiam quaelibet, datur ut inducat homines ad virtutem, et faciat abstinentes a vitiis. Et ideo qui transgreditur legem, et vacat vitiis, quantum est in se, legem irritam facit. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Gen. XVII, 14: masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Et poenam ostendit, cum dicit sine ulla miseratione. Et ista poena est valde gravis, quia infligit mortem. Unde dicit moritur. Ex. XXII, 18: maleficos non patieris vivere. Item quia irremissibilis. Unde dicit sine ulla miseratione. Deut. XIX, 12 s.: morietur, nec misereberis eius. Sed numquid lex Dei excludit misericordiam? Constat quod non. Os. VI, 6: misericordiam volui, et non sacrificium. Respondeo. Dicendum est, quod differunt misericordia, clementia et venia: quia misericordia est quando homo ex quadam passione cordis et animi movetur ad remittendum poenam, et hoc aliquando est contra iustitiam, et istam prohibet. Venia autem est, quando propter aliquam utilitatem publicam remittit aliquid de poena debita. Clementia est quando non solum de poena aliquid, sed etiam de culpa remissius iudicat. Ista duo non prohibentur, sed misericordia primo modo dicta, quia est contra iustitiam, et inducit dissolutionem. Moritur ergo et hoc, duobus vel tribus testibus, supple convictus. Deut. XVII, v. 6: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Causa autem quare lex numerum testium determinat secundum Augustinum est, ut per hoc designetur immobilitas veritatis, quae est in sancta Trinitate. Nec refert si nominentur duae personae vel tres, quia semper in duabus intelligitur tertia, scilicet spiritus sanctus, qui est nexus amborum. Ista ratio mystica est. Sed litteralis est, ut quia in iudicio unus affirmat, alter negat, non plus credendum est uni quam alteri. Multitudini autem est credendum. Omnis autem multitudo completur numero ternario. Et ideo sufficit, quod sint duo cum accusante, sed tertius testis superadditur ex abundanti. Deinde cum dicit quanto magis, ponitur id quod spectat ad novum testamentum. Et primo ponit poenam; secundo culpam, ibi qui filium Dei. Quantum ad poenam dicit: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia. Quia enim in novo testamento per Christum praedicatum est, ideo peccans in ipso, gravius punitur. Matth. XI, 22: verumtamen dico vobis, quod Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii. Sed numquid plus punitur peccator Christianus, quam infidelis? Quia si sic, melius esset quod omnes essent infideles. Respondeo. Dicendum est, quod aliud est de illis qui fidem contemnunt, quia isti proprie sunt contemptores; aliud de illis, qui ex ignorantia fidem non annuntiatam, non tenent, et talibus peccatum infidelitatis non imputatur. Sed qui fidem annuntiatam contemnit, gravius punitur, quia peccatum infidelitatis maximum est. Si ergo comparamus Christianum et Iudaeum qui non contemnit, et uterque sit adulter, tunc gravius punietur Christianus quam Iudaeus, quia non solum pro adulterio, sed etiam quia magis ingratus est. Sed numquid universaliter verum est, quod semper idem peccatum in specie gravius punitur in maiori? Respondeo. Dicendum est, quod dupliciter peccatur. Uno modo ex surreptione. Et sic quando aliquis dat se operibus divinis, si ex surreptione peccat, minus punitur. II Par. c. XXX, 18 s.: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt Deum patrum suorum. Ps. XXXVI, 24: cum ceciderit, non collidetur. Sed si ex contemptu, magis peccat, quia cum sit in statu altiori, magis contemnit. Et de talibus loquitur hic, qui sunt magis ingrati. Quantum vero ad culpam dicit qui filium Dei conculcaverit. Sciendum vero est, quod apostolus gravitatem culpae eorum, qui peccant in novo testamento, ostendit ex beneficiis nobis a Deo in illo collatis. Deus autem nobis dedit quicquid maximum et pretiosum habebat, scilicet filium suum unigenitum. II Pet. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit. Dedit etiam spiritum sanctum. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Rom. V, v. 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ingratitudo autem super tantis beneficiis aggravat peccatum. Circa ingratitudinem vero super datione filii duo consideranda sunt ac ponderanda, scilicet mysterium incarnationis, in qua datus est nobis, et sacramentum passionis, in qua pro nobis se obtulit. Supra IX, v. 14: sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, et cetera. Et ideo quantum ad primum dicit qui filium Dei, scilicet pro nobis incarnatum, conculcaverit, id est vilipenderit, scilicet non credendo quod fides filii Dei sit sufficiens ad salutem, sicut illi qui legalia servabant, Gal. c. III, 1: ante quorum oculos Christus proscriptus est. Item non obediendo eius mandatis, nec vivendo secundum doctrinam eius. I Reg. II, 30: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quantum ad secundum dicit: et sanguinem testamenti, id est, Christi sanguinem confirmativum novi testamenti. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, et cetera. Pollutum duxerit, id est, reputaverit pollutum, ut scilicet non possit mundare, sicut pollutus in se non mundat. Eccli. XXXIV, 4: ab immundo quis mundabitur? Quasi dicat: nullus scilicet, secundum quod mundatio tantum fiebat per sanguinem animalium. Item pollutum duxit, qui virtute eius in Baptismo ablutus, peccat redeundo ad vomitum. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et ideo dicit in quo sanctificatus est, id est, per quem sanctificatus est. I Cor. VI, 11: abluti estis, sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi. Mal. I, 11: in omni loco offertur oblatio munda nomini meo, quia magnum est nomen meum in gentibus. Item qui peccat post alia sacramenta, etiam potest dici sanguinem Christi pollutum ducere. Item aggravatur peccatum ex contemptu spiritus sancti. Et ideo dicit et spiritui gratiae iniuriam fecerit, id est, contumeliam, quam facit qui non credit, quod gratia spiritus sancti sit data per Christum, ut habetur Io. XIV, 16: rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, et sufficiat ad salutem sine legalibus, ut scilicet remissionem peccatorum adscribat observantiis legis. Vel conculcat Christum, qui libere absque timore sanguinem Christi polluit, qui eo indigne communicat spiritui gratis dato. Eph. II, 8: donum enim Dei est, et non ex operibus. Contumeliam, iniuriam, facit, qui Christum per peccatum a se abiicit. Sap. I, v. 5: corripietur, id est, expelletur, a superveniente iniquitate. Eph. IV, 30: nolite contristare spiritum sanctum Dei. I Thess. 5, 19: spiritum nolite extinguere. Deinde cum dicit scimus enim, etc., probat quod dixit per auctoritates. Et circa hoc facit duo: primo enim probat ponendo auctoritates; secundo concludit ex eis, ibi horrendum est. Dicit ergo scimus, illum, qui dixit (Deut. XXXII, 35, secundum aliam litteram): mihi vindictam, supple servate. Littera nostra habet: mea est ultio. Et numquid reddes? Immo et ego retribuam. Sed contra. Si soli Deo servatur vindicta, quare iudices vindicant? Respondeo. Ad hoc respondet apostolus, Rom. XIII, 4, quod iudex est minister Dei. Unde non iudicat propria auctoritate, sed Dei. Secunda auctoritas est ibidem iudicabit dominus populum suum. Si suum, ergo multo magis inimicos. I Pet. IV, 18: si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? Vel populum suum, id est qui fidem suam non contemnunt, quia infideles damnabuntur, et non iudicabuntur iudicio discussionis. In iudicio enim, ut dicit Gregorius, quatuor erunt ordines. Quidam qui non iudicabuntur, sed iudicabunt et salvabuntur, scilicet apostoli, et apostolici viri. Quidam qui iudicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni. Quidam, qui iudicabuntur et damnabuntur, ut mali fideles. Quidam, qui non iudicabuntur et damnabuntur, ut omnes infideles. Deinde cum dicit horrendum est, ponit conclusionem. Ex quo enim vindicta reservanda est Deo, qui iudicabit populum suum, horrendum est incidere in manus Dei viventis. Quanto enim iudex iustior et fortior est, tanto magis timendum est. Ps. VII, 12: Deus iudex iustus et fortis. Ergo horrendum est incidere in manus eius. Dan. XIII, 23: melius est mihi absque opere incidere in manus vestras. Eccli. II, 22: si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus domini, et non in manus hominum. Sed contra, II Reg. ult., David tamquam melius praeelegit incidere in manus Dei. Respondeo. Dicendum est, quod homo peccat offendendo hominem, et offendendo Deum. Melius autem est incidere in manus hominis offendendo ipsum, quam in manus Dei ipsum offendendo. Vel dicendum est, quod melius est peccantem et contemnentem incidere in manus hominis, peccantem vero sed poenitentem in manus Dei. Et sic elegit David. Vel dicendum est quod usque ad iudicium non est horrendum in manus Dei incidere, qui iudicat misericorditer quamdiu est pater misericordiarum, sed post iudicium horrendum est incidere in manus Dei, quando sicut Deus ultionum iustitias iudicabit. Modo enim sicut circumdatus infirmitate, quam aliquando expertus est, ex compassione misericorditer iudicat.


Lectio 4

[87965] Super Heb., cap. 10 l. 4 Supra apostolus monuit ad inhaerendum Christo per fidem, spem, et charitatem. Ad quod induxit per rationes terrentes, hic ponit rationes demulcentes, sicut bonus medicus postquam secuit, ponit unctiones lenientes. Inter omnia enim commendatio de bene gestis est unum quod maxime provocat ad bonum inceptum continuandum. Virtus enim laudata crescit in immensum. Pondus et immensum gloriae calcar habet. Et circa hoc facit duo: primo enim commemorat eis bona quae fecerant; secundo hortatur ad implendum quod restat, ibi nolite itaque amittere. Circa primum facit tria primo enim in generali commemorat tribulationes, quas pro fide passi sunt; secundo describit tribulationum modos, ibi et in altero; tertio exponit eas in speciali, ibi nam et vinctis. Quia ergo ex bene gestis homo exercitatur ad melius, sicut aliquando ex malis e contrario desperat de seipso, ideo recitat bona eorum, dicens rememoramini. Ier. II, v. 2: recordatus sum tui, id est, bonorum, quae egisti. Dies pristinos, id est primordia conversionis vestrae, in quibus illuminati per fidem, quae illuminat animam et purgat. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Is. LX, 1: surge, illuminare, Ierusalem. Hoc autem est per fidem Christi. Eph. c. III, 17: habitare Christum per fidem, et cetera. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent. Primum enim lumen animae est fides. Sustinuistis magnum certamen passionum, id est, magnas passiones contra vos certantes, vobis illatas ab his qui Christum persequebantur in vobis. Act. IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? Me, inquam, in membris meis, quia, ut dicit Augustinus, in sermone super verbo isto, membris in terra positis caput de caelo clamat. Sap. X, 12: certamen forte dedit illi, ut vinceret. II Tim. IV, v. 7: certavi bonum certamen. Sicut enim dicitur Act. VIII, 1, facta est persecutio magna in Ecclesia post mortem Stephani. I Thess. c. II, 14: vos enim imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea, quoniam eadem passi estis vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis. Si ergo a principio incepistis sustinere, vituperabile esset modo deficere. Consequenter cum dicit et in altero, ostendit quae fuerint illae tribulationes. Dupliciter enim patitur aliquis, scilicet in se tribulationem sustinendo, et in alio alienae tribulationi compatiendo. Utroque autem modo illi passi sunt. Quantum ad primum dicit in altero, scilicet quantum ad vos, facti estis spectaculum opprobriis, quod gravissimum est sapienti. Quod enim unus fatuus irridetur, non est grave, etiam si multa ei irrisio ab aliis inferatur: sapienti vero grave est; sed si tribuletur et irrideatur a tribulante, hoc gravissimum est. In hoc ergo ostendit magnitudinem afflictionis ipsorum, quia facti erant spectaculum, id est, quia nullus eis compatiebatur, immo magis irrisori congaudebant in afflictionibus ipsorum, scilicet in opprobriis. Ps. LXVIII, 10: opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et tribulationibus. Ps. XXXIII, 20: multae tribulationes iustorum. I Cor. IV, 9: spectaculum facti sumus mundo, scilicet ad irrisionem, et Angelis, ad congratulationem, et hominibus, scilicet ratione utentibus, ad imitationem. Quantum ad secundum dicit, quod in altero effecti sunt socii taliter conversantium, id est eorum, qui talia patiebantur; et hoc per compassionem, et per subministrationem. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum, et cetera. Deinde cum dicit nam et vinctis compassi estis, ponit quod dixerat, et primo quantum ad secundum, scilicet quomodo sunt compassi. Inter Iudaeos enim multi erant vincti, sicut de Paulo dicitur Act. VIII, 3, quod devastabat Ecclesiam tradens in custodiam viros et mulieres. Istis compassi sunt ministrando necessaria. Matth. XXV, 36: in carcere eram, et venistis ad me. Quantum ad primum dicit et rapinam bonorum vestrorum, scilicet pro hac causa factam, quia scilicet vinctis ministrabant, cum gaudio suscepistis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, et cetera. Sed quare cum gaudio? Numquid amandae sunt tribulationes? Certe videtur quod non, quia dicit Augustinus: tolerari iubes eas, non amari. Respondeo. Dicendum est, quod non amantur propter se, sed propter aliud, et sic isti amabant eas. Unde subdit cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, scilicet alias divitias principaliores, quae augentur ex subtractione istarum, quibus dicuntur meliores. Temporales enim vanae sunt, quia sunt in his quae sunt infra hominem; spirituales autem in ipso Deo, scilicet in fruitione Dei. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse est thesaurus eius. Item sunt manentes, quia istae deficiunt in se et auferri possunt, illae vero non. Matth. c. VI, 19: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et cetera. Deinde cum dicit nolite itaque, ostendit quid eis restat faciendum, scilicet confidentiam acceptam ex bonis operibus conservare. Et circa hoc facit tria: primo enim ponit monitionem; secundo docet modum monitionem servandi, ibi patientia enim; tertio probat per auctoritatem, ibi adhuc enim modicum. Dicit ergo: ex quo tot bona in primordiis conversationis vestrae operati estis, ex quibus multam confidentiam debetis habere apud Deum, nolite itaque amittere confidentiam vestram, quod profecto sequeretur si a bonis desisteretis, quae magnam habet remunerationem. Matth. V, 12: gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Modus servandi est patientia. Unde dicit patientia enim vobis necessaria est. Sicut autem mansuetudo est moderativa irae, ita patientia ponit modum in tristitiis, ut scilicet non excedant modum rationis. Contingit autem aliquando tristitia ex malis illatis, aliquando vero ex bonis dilatis. Prov. c. XIII, 12: spes quae differtur affligit animam. Quantum autem ad primum dicitur patientia, sed quantum ad secundum dicitur longanimitas. Hic accipitur patientia pro utroque, et quantum ad sufferentiam malorum, et quantum ad longanimitatem bonorum dilatorum. Dicit ergo, quod quantum ad utrumque patientia nobis necessaria est. Prov. XVI, 32: melior est patiens forti viro. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. Et ad quid est necessaria? Ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem, id est, implentes voluntatem Dei, quae fit per impletionem mandatorum Dei, quia mandata sunt signa voluntatis Dei, unde facientes voluntatem Dei, scilicet voluntatem signi. Sic enim aliquando accipitur voluntas Dei in Scriptura. Ps. CII, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Et sic reportabitis promissionem, id est, rem promissam, quae operantibus datur. Matth. XX, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Lc. XXI, v. 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ier. XVIII, 7: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem et disperdam illud, et cetera. Deinde cum dicit adhuc autem modicum, probat quod dixit, per auctoritatem. Et circa hoc facit duo: primo enim ponit eam; secundo applicat ad propositum, ibi nos autem. Prima in tres. Primo enim proponit proximum adventum remunerationis; secundo ostendit conditionem remunerationis, ibi iustus autem meus; tertio declarat periculum, ne perdatur remuneratio, ibi quod si subtraxerit. Circa primum sciendum est, quod auctoritas ista sumpta videtur de Hab. II, 4. Tamen principium sumptum est de Aggaeo, II cap. Quod ideo forte fecit, quia utrumque intellexit de eodem adventu. Habacuc enim sic dixit adhuc visus procul. Aggaeus autem adhuc modicum. Et ideo utitur verbis unius quasi verbis alterius. Vel melius, quia apostolus loquitur de tempore suo, scilicet post incarnationem et resurrectionem, a quo minus restat usque ad iudicium quam a tempore prophetae. Et ideo magis utitur verbo Aggaei quantum ad principium, tamen in fine auctoritates concordant. Vel etiam potest dici, quod loquitur quasi ex seipso, cui non minus credendum est, quam prophetae. Est autem duplex adventus domini secundum duplex iudicium. Unus generalis, scilicet in fine in universali iudicio; alius specialis in morte uniuscuiusque. Quantum ergo ad utrumque dicit adhuc modicum, quantum ad brevitatem temporis. Et quidem quantum ad primum, et si multum sit quantum ad tractum temporis et quo ad nos, breve tamen est quantum ad aeternitatem. Ps. LXXXIX, 4: mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Apoc. ult.: ecce venio cito. Sed quantum ad specialem, qui est in morte, de quo Io. XIV, 3: iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, non multum refert utrum sit parum, vel multum, quia talis erit unusquisque in iudicio qualis exibit. Et ideo studendum est, ut in morte appareamus boni, quia ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et ideo dicit modicum et aliquantulum, quia tribulationes non sunt multum magnae duratione, quia si multum premunt, interimunt: si vero parum premunt, non cito finiuntur. II Cor. IV, 17: id enim quod in praesenti est tribulationis momentaneum et leve, supra modum operatur in nobis aeternum gloriae pondus. Veniet ergo cito, et non tardabit, sive in morte sive in iudicio. Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit. Qui sunt etiam remunerandi, ostendit cum subdit iustus autem meus ex fide vivit. Haec eadem auctoritas habetur Rom. c. I, 17 et Gal. III, 11. Solis autem iustis debetur remuneratio. Ps. XXXVI, 39: salus autem iustorum a domino. Est autem duplex iustitia. Una quo ad humanum iudicium. Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes statuere. Alia quo ad divinum. Lc. I, 6: erant autem iusti ante Deum. Istam autem iustitiam requirit Deus. Et ideo dicit iustus meus, scilicet iustitia, quae ad me ordinatur, id est, qui est mihi iustus et propter me. Illud autem per quod homo iustificatur, est fides. Rom. III, 22: iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Cuius ratio est, quia per hoc est homo iustus quod ordinatur in Deum: illud autem per quod primo homo ordinatur in Deum, est fides. Et ideo dicit iustus meus ex fide. Infra XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere. Nec solum per fidem iustitia, sed etiam per fidem iustificatus vivit. Sicut enim per animam vivit corpus, ita anima per Deum. Unde sicut per illud per quod primo unitur anima corpori, vivit corpus, ita per id per quod primo unitur Deus animae, vivit anima, hoc autem est fides, quia fides est primum in vita spirituali. Is. VII, 9: si non credideritis, non permanebitis, sicut domus non permanet, destructo fundamento. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Fides autem si non est formata charitate, mortua est, et ideo non vivificat animam sine charitate. Gal. V, 6: fides quae per charitatem operatur. I Io. III, 14: nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus. Vel: iustus meus ex fide vivit, id est, apud me reputatur et habet vitam gloriae, sine actuali passione, si non datur opportunitas patiendi. Deinde cum dicit quod si subtraxerit se, ostendit periculum imminens non permanenti in iustitia fidei. Quia enim in potestate habentis fidem est ipsam perdere vel servare, ideo dicit si subtraxerit se, scilicet a fide et a iustitia, non placebit animae meae. Littera nostra habet non erit recta anima eius. Et est idem sensus. Dicit Hieronymus quod ubicumque aliter scriptum est in Hebraeo, quam in Septuaginta, apostolus utitur sicut didicit a Gamaliele, ad cuius pedes didicit legem. Non placebit ergo animae meae, id est, voluntati meae. Voluntas enim Dei debet esse regula actionum nostrarum. Qui ergo non concordat voluntati Dei, non est recta anima eius. Deinde cum dicit nos autem non sumus adaptat ad propositum, quasi dicat: sic erit his, qui se fidei subtrahunt. Sed nos non sumus filii subtractionis in perditionem. Ille dicitur filius alicuius quod in ipso dominatur. Et sic dicitur aliquis filius mortis, scilicet in quo dominatur illud per quod a Deo reprobatur. Canonica Iudae: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes. In perditionem, scilicet animae. Ps. LXXII, 26: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Ps. I, 6: et iter impiorum peribit. Sed filii Dei, id est, renati in Christo per fidem, in acquisitionem, id est in salutem, animae. Qui enim mandata Dei custodit, salvat animam suam. Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. I Thess. V, 5: non sumus filii noctis, neque tenebrarum. Ergo non deficiamus a fide.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264