CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
prooemium
Reportatio altera

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Leoninum 1969 praebitum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




Prooemium

[87659] Super Heb.*, pr. Non est similis tui in diis, domine, et non est secundum opera tua, Ps. Verba proposita exprimunt excellentiam Christi, in quibus Psalmista duo facit: primo ponit excellentiam Christi super omnes deos quantum ad naturam, secundo quantum ad operationem. Quantum ad primum dicit: non est similis tui in diis, domine, circa quod sciendum est quod quamvis sit unus Deus natura, ut dicitur Deut. VI: dominus Deus tuus unus est, participatione tamen multi sunt dii in caelo et in terra, ut dicitur infra cap. VIII; nam dii quandoque dicuntur ipsi Angeli, ut patet Iob I et II: cum venissent filii Dei ut assisterent coram domino etc., quandoque prophetae, sicut de Moyse dicitur, Exod. VI: constitui te Deum Pharaonis, quandoque sacerdotes, secundum illud Exod. XXII: diis, idest sacerdotibus, non detrahes. Sed Angeli quidem dicuntur dii propter vehementem refulgentiam claritatis divinae gloriae, secundum illud Iob XXVI: numquid est numerus militum eius et super quem non fulgeat lumen illius?; Sed Angeli non sunt similes Christo in diis qui est splendor paternae gloriae, Eph. I: constituit eum super omnem principatum et potestatem et cetera. Prophetae vero dicuntur dii, quia ad eos verbum Dei factum est; non ergo sunt similes Christo in diis, quia est substantialiter ipsum verbum Dei, Io. I: verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Sacerdotes autem dicuntur dii quia sunt ministri Dei nostri; non ergo sunt similes Christo in diis qui est dominus, infra IV: tamquam dominus in omni domo sua. Sic ergo patet excellentia eius super omnes deos quantum ad naturam, quia ipse est splendor, Angeli autem participant refulgentiam splendoris eius; ipse est verbum Dei quod prophetis innotescit; ipse est Deus et dominus cuius ministerio sacerdotes deputantur. Secundo manifestat excellentiam Christi quantum ad operationem, cum dicit: et non est secundum opera tua. Ubi sciendum est quod triplex est excellens opus Christi: unum quod se extendit ad totam naturam, scilicet opus creationis, Io. I: omnia per ipsum facta sunt; aliud quod se extendit ad creaturam rationalem tantum quae per ipsum illuminatur, Io. I: lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; tertium est opus iustificationis per quam a Christo sancti familiariter iustificantur, Io. I: et vita erat lux hominum. Et quantum ad istud triplex opus, non adaequantur Christo dii praedicti: Angeli quidem non, quia non sunt creatores sed creaturae, Ps.: qui facit Angelos suos spiritus; non prophetae, quia non sunt illuminatores sed illuminati, Lc. I: illuminare his qui etc.; non sacerdotes, quia non sunt iustificatores sed iustificati, infra IX (X 4): impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Sic ergo manifestum est quod Christo nullus similis est in diis nec in operibus, et ideo haec verba perfecte continent materiam huius epistolae quae scribitur ad Hebraeos. Quae quidem epistola dividitur contra praecedentes, cum enim intentio apostoli in omnibus epistolis sit commendare gratiam novi testamenti; Ecclesia autem tota est corpus mysticum: habet quidem similitudinem cum corpore naturali quantum ad tria: quantum ad ipsum corpus, quantum ad membra principalia et quantum ad caput; in primis ergo epistolis directis ad Ecclesias, scilicet Romanorum, Corinthiensium et Galatarum, etc. usque ad primam ad Timotheum, commendat gratiam novi testamenti quantum ad ipsum corpus mysticum; in sequentibus vero epistolis directis ad personas speciales, scilicet Timotheum, Titum, Philemonem, commendat gratiam novi testamenti quantum ad membra principalia; in ista vero epistola commendat ipsam quantum ad caput, scilicet Christum, unde hic agitur de excellentia Christi. Sed antequam accedamus ad divisionem, sciendum est quod quidam apud Nicenam synodum dubitaverant an haec epistola edita fuisset a beato Paulo; et quod non esset eius probabant duobus argumentis: uno quidem modo, quia in aliis suis epistolis salutationem praemisit et proprium nomen expressit, in hac vero et nomen tacuit et salutationem intermisit; alio modo, quia epistola illa non concordat in stylo cum aliis, immo et elegantiorem modum habet et ordinatiorem in verbis et sententiis. Sed contra hoc est quia ab antiquis doctoribus testimonia huius epistolae accipiuntur sicut a Paulo editae, ut patet ex dictis Dionysii et aliorum, et ideo Nicena synodus recepit eam sicut epistolam Pauli. Ad primum ergo dicendum quod salutationem et nomen suum non expressit et praetermisit propter tria: primo, cum esset apostolus gentium (secundum quod dicitur Gal. II: qui operatus est Petro in apostolatu, operatus est et mihi inter gentes etc.), nolebat officium suum insinuare nisi ipsis gentibus, quod etiam oportuisset ipsum fecisse ipsis Iudaeis si salutationem praemisisset; quia tamen emulabatur salutem gentis suae, nisi desisteret a salutatione, non cessavit quin scriberet eis, Ro. II: quamdiu ego sum apostolus gentium, ministerium meum honorabo, si quomodo etc.; secundo, quia nomen suum erat odiosum Iudaeis, cum doceret legalia non debere servari; tertio, quia Iudaeus erat: domestici enim non bene sustinent excellentiam suorum, Io. IV: propheta in patria sua honorem non habet, et ideo ne tam salubris doctrina impediretur, tacuit nomen suum, et propter suam humilitatem et propter Iudaeorum superbiam. Ad secundum, dicendum quod causa elegantiae fuit, in stylo et ordine in sententia et verbis eius, quia non scripsit eam in Graeco sed in Hebraeo, in qua utpote in propria lingua quam a pueritia didicit eruditus loquebatur. Nam licet alias linguas sciret ex dono spiritus sancti, non tamen in aliis ita ordinate loquebatur (I Cor. XI: etsi inexpertus sermone, non tamen scientia): cum enim omne quod recipitur sit secundum modum et dispositionem eius in quo recipitur, non est mirum si apostolus perfectius receperit donum spiritus sancti secundum modum propriae linguae in qua nutritus fuerat. Unde Glossa super illud Amos I: dominus de excelsis rugiet, dicitur quod prophetae similitudines illarum rerum videbant circa quas versabantur, et inde est quod Amos qui fuit pastor instruebatur sub similitudinibus animalium; Isaias vero qui fuit vir urbanus et nobilis, sub similitudinibus nobilioribus, Is. VI: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et cetera. Quamvis possit dici quod fuerit translata a Luca de Hebraico in Graecum, qui utpote optimus prolocutor ornatum sui styli modum servavit. Scripta autem est haec epistola propter errores quorumdam qui ex Iudaismo conversi ad fidem Christi volebant simul et legalia servare cum Evangelio, quasi non sufficiebat gratia Christi ad salutem; quod, ut dictum est, intendit apostolus destruere ostendendo excellentiam Christi. Dividitur autem haec epistola in partes duas: primo enim multipliciter ostendit excellentiam capitis ut ex hoc praeferatur novum testamentum veteri, secundo determinat de his quibus membra iunguntur capiti, et hoc a X capitulo et ultra. Circa primum est sciendum quod apostolus ostendit excellentiam novae legis ad veterem legem. In veteri autem lege, quantum ad eius lationem, interveniunt tres personae excellentes per quas ipsius legis dignitas assumi posset, scilicet Angeli quorum ministerio tradita est, Act. I, Gal. IV: ordinata est per Angelos etc.; item Moyses per quem data est, Deut. ult.: non surrexit propheta in Israel sicut Moyses quem noscit Deus facie ad faciem; item Aaron per quem sacerdotium exercebatur, infra IX: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes et cetera. Et ideo dividitur pars illa prima in tres partes: primo ostendit excellentiam Christi quantum ad Angelos, secundo quantum ad Moysen, III cap. ibi: unde fratres sancti, tertio quantum ad sacerdotes, V cap. ibi: omnis namque pontifex. Prima pars dividitur in duas partes: primo ponit Christi ad Angelos excellentiam, secundo concludit novae legi exhibendam esse reverentiam, II cap. ibi: propter quod abundantius. Circa primum duo facit: primo proponit intentum, secundo properat (probat) propositum, ibi: tanto melior et cetera. Circa primum, sciendum est quod singulare est in hac epistola ut singula verba singulas habeant sententias et suum ordinem servent. Intentio igitur apostoli est ostendere excellentiam Christi quantum ad quattuor: primo quantum ad naturalem proprietatem originis, vocando eum verum filium Dei essentialem, cum dicit: locutus est nobis in filio; secundo quantum ad maiestatem dominationis, cum dicit: quem constituit heredem universorum; tertio quantum ad virtutem operationis, cum dicit: per quem fecit et saecula; quarto quantum ad sublimitatem gloriae et divinitatis, cum dicit: qui, cum sit splendor gloriae. Et quia apostolus commendat Christi excellentiam ut hic redundet in novo testamento, ideo comparat novum testamentum veteri. Circa vetus autem testamentum quinque ponit: modum tradendi, traditionis tempus, auctorem, personas quibus fuit traditum et ministros per quos traditum est. Modus autem tradendi est cum multiplicitate, cum dicit: multipharie multisque modis et cetera.



Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264