CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Galatas lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87744] Super Gal., pr. Vetera, novis supervenientibus, proiicietis, Lev. XXVI, 10. Haec verba competunt praesenti epistolae, in qua apostolus redarguit Galatas, qui intantum seducti fuerant a pseudo, ut simul servarent legalia et Evangelium, quod apostolus improperat eis in verbis praemissis, dicens vetera, novis supervenientibus, proiicietis. In quibus verbis innuit dominus quadruplicem vetustatem. Prima vetustas est erroris, de qua Is. XXVI, 3: vetus error abiit, et haec remota est per novitatem doctrinae Christi. Mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? Secunda vetustas est figurae, de qua Hebr. c. VIII, 8: consummabo super domum David, et super Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum. Ubi primo ostendit primum testamentum esse vetustum, et hoc renovari per novitatem gratiae, seu veritatis praesentiae Christi. Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, et cetera. Tertia est vetustas culpae, de qua Ps. XXXI, v. 3: quoniam tacui (confitendo scilicet peccata mea), inveteraverunt, et cetera. Et haec renovatur per novitatem iustitiae. Rom. VI, 4: in novitate vitae ambulemus, et cetera. Quarta est vetustas poenae. Thren. III, 4: vetustam feci pellem meam. Et haec renovabitur per novitatem gloriae, de qua novitate Is. ult.: ecce ego creo caelum novum, etc.; Apoc. XXI, 21: dixit, qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.


Caput 1
Lectio 1

[87745] Super Gal., cap. 1 l. 1 Scribit ergo apostolus Galatis hanc epistolam, in qua ostendit, quod, veniente gratia novi testamenti, debet proiici vetus testamentum, ut impleta veritate deseratur figura, quibus duabus, scilicet gratia et veritate, adeptis, perveniatur ad veritatem iustitiae et gloriae. Acquiruntur autem illa duo, si observantia legalium dimissa, observantiae Evangelii Christi ferventer insistamus. Ordo autem huius epistolae congruus est, ut post duas epistolas ad Corinthios, in quarum prima agitur de sacramentis Ecclesiae, in secunda de ministris horum sacramentorum, necessarie sequatur epistola ad Galatas, in qua agitur de cessatione sacramentorum veteris testamenti. Dividitur autem haec epistola in duas partes, in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi miror quod, et cetera. In salutatione autem primo ponitur persona salutantis; secundo ponuntur personae salutatae, ibi Ecclesiis Galatiae, etc.; tertio bonum optatum, ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum, primo, ponitur persona salutans principaliter, quae describitur ex nomine et ex auctoritate. Ex nomine quidem cum dicit Paulus, quod congruit humilitati suae, quia interpretatur humilis. Unde dicitur I Cor. XVI, 9: ego sum minimus apostolorum, et cetera. Item congruit officio suo, quia secundum alium modum interpretatur os tubae, in quo specialiter est officium praedicationis significatum. Is. LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, et cetera. Ex auctoritate autem describitur, cum dicitur apostolus. Ubi duo ponuntur, scilicet eius auctoritas, et auctoritatis origo. Auctoritas, quia apostolus, qui idem est quod missus. Sciendum est autem, quod apostolus in quibusdam epistolis scribit se servum, ostendens nomen humilitatis, ut in epistola ad Romanos; in quibusdam vero scribit se apostolum, ostendens auctoritatem suam. Cuius ratio est, quia Romani superbi erant, et ideo apostolus, ut inducat eos ad humilitatem, scribit se servum, in exemplum humilitatis. Galatis vero, quia stulti erant et superbi, ut frangat eos, nominat se apostolum; et ideo hic ponit auctoritatem suam. Originem autem auctoritatis suae describit, cum dicit non ab hominibus, et cetera. Et primo removet originem aestimatam; secundo assignat veram, ibi sed per Iesum Christum, et cetera. Origo autem aestimata erat, quia intantum Galatae seducti erant a pseudo, quod crederent apostolum non esse eiusdem auctoritatis qua alii apostoli erant, quia non fuit doctus a Christo vel conversatus cum eo, sed esset missus ab eis, quasi minister eorum. Opinionem ergo istam removet, cum dicit non ab hominibus, et cetera. Quidam enim mittebantur a toto collegio apostolorum et discipulorum. Et ideo ostendens se non esse ab eis missum, dicit non ab hominibus. Quidam enim mittebantur ab aliquo apostolorum speciali, sicut Paulus aliquando mittebat Lucam et Titum. Et ideo ostendens, quod nec sic missus sit, dicit neque per hominem, id est, per aliquem apostolorum in speciali, sed per spiritum sanctum, qui dicit, Act. XIII, 2: segregate mihi, et cetera. Causa autem originis huius auctoritatis vera est Christus Iesus, et ideo dicit sed per Iesum Christum, et Deum patrem. Haec autem distinctio, cum dicit per Iesum Christum et Deum patrem, potest accipi, vel quantum ad personam patris, et personam filii, et tunc alius est in persona Deus pater, et alius Iesus Christus. Ab utroque autem missus est beatus apostolus Paulus ad praedicandum, et a tota Trinitate, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Non fit autem mentio de persona spiritus sancti, quia cum sit unio et nexus duorum, positis personis duabus, scilicet patris et filii, intelligitur etiam spiritus sanctus. Vel potest sumi distinctio praedicta quantum ad naturam assumptam, scilicet humanam, quia secundum naturam divinam non est distinctio inter Deum patrem et Iesum Christum. Et tunc missus est Paulus per Deum patrem, sicut per auctorem, et per Iesum Christum, sicut per ministrum. Rom. c. XV, 8: dico Iesum Christum ministrum fuisse, et cetera. Quia vero Galatae derogabant apostolo, quod non fuisset conversatus cum Christo sicut alii, nec missus ab eo, ideo in hoc specialiter magnificat se, quia illi fuerunt missi per Christum adhuc viventem in carne mortali, ipse vero a Christo iam glorificato missus est, ideo dicit qui, scilicet Deus pater, suscitavit eum, scilicet Iesum Christum, inquantum hominem, a mortuis. Quasi dicat: apostolus sum, non ab hominibus, scilicet collegio apostolorum, nec per hominem, scilicet Christum in mortali carne viventem, sed sum apostolus per Christum iam suscitatum et glorificatum. Rom. VI, 9: Christus resurgens a mortuis, et cetera. Et quia praesens vita significatur per sinistram, futura vero per dexteram, inquantum ista est caelestis et spiritualis, illa vero temporalis, ideo Petrus, qui vocatus fuit a Christo adhuc in carne mortali posito, ponitur in bulla Papae in sinistra parte; Paulus vero, qui vocatus fuit a Christo iam glorificato, ponitur in parte dextera. Consequenter cum dicit et qui mecum sunt, etc., ponuntur personae adiunctae salutantes, quas describit a dulci familiaritate, quia mecum sunt, scilicet ad solatium et adiutorium. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum, et cetera. Item ab inseparabili charitate, cum dicit fratres, Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, et cetera. Item ab universalitate, cum dicit omnes; quod ideo addit, quia isti forte erant intantum seducti, quod dictum Pauli non reputarent. Et ideo dicit omnes qui mecum sunt, ut ostendat eos testes esse veritatis suae, et facile intelligant se errare, dum ab omnibus reprehenduntur. II Cor. II, 6: sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus, et cetera. Personas autem salutatas ponit, cum dicit Ecclesiis Galatiae, et cetera. Ubi sciendum quod sicut in Glossa tangitur, Brennus dux Senonum olim congregato exercitu intravit Italiam, qua pertransita, venit in Graeciam ante tempus Alexandri magni, ubi cum essent aliqui de gente sua remanentes, in una parte Graeciae miscuerunt se Graecis; unde illa provincia Gallograecia dicta est; deinde illi Galatae sunt appellati, quasi albi. Et licet Graeci sint acuti ingenii, tamen illi Galatae stulti erant et instabiles et ad intelligendum tardiores, sicut et indociles Galli, unde originem traxerunt. Et ideo infra dicit eis: o insensati Galatae, et cetera. Istis ergo scribit epistolam hanc et isti sunt personae salutatae. Consequenter cum dicit gratia vobis, etc., ponit bona quae eis optat. Et primo ponit ipsa bona optata; secundo ipsorum bonorum auctorem, ibi a Deo patre, et cetera. Bona autem quae eis optat sunt duo, in quibus omnia spiritualia includuntur. Primum est gratia, quae est principium vitae spiritualis, cui in Glossa adscribitur remissio peccatorum, quae est primum in vita spirituali. Nullus enim potest esse in vera vita spirituali, nisi prius moriatur peccato. Secundum est pax, quae est quietatio mentis in fine, quae in Glossa dicitur esse reconciliatio ad Deum. Et sic, dum optat principium et finem omnium bonorum spiritualium, includit apostolus tamquam inter duo extrema desiderium omnis boni eis proveniendum. Ps. LXXXIII, v. 12: gratiam et gloriam dabit dominus. II Cor. ult.: gratia domini nostri, et cetera. Bonorum autem ipsorum auctor est Deus pater, et ideo dicit a Deo patre, et cetera. Ubi primo ponitur bonorum causa; secundo causandi modus, ibi qui dedit; tertio gratiarum actio pro ipsis bonis, ibi cui est honor, et cetera. Causa autem et auctoritas bonorum est Deus pater tamquam auctor, inquantum Deus, et tota Trinitas, quae dicitur Deus omnium per creationem. Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas, et cetera. Et ideo dicit a Deo patre, et cetera. Item auctor est dominus Iesus Christus, sicut minister, et hoc inquantum homo. Rom. c. XV, 8: dico Iesum Christum ministrum, et cetera. Et quod per Christum sit nobis gratia, patet Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, et cetera. Rom. V: iustificati gratis, et cetera. Pax etiam est nobis per ipsum. Io. XIV, 27: pacem meam do vobis, et cetera. Modus autem causandi huiusmodi bona ponitur, cum dicit qui tradidit, et cetera. Ubi primo ponitur causa efficiens, quae est mors Christi. Et quantum ad hoc dicit qui dedit semetipsum, etc., quasi dicat: ideo Christus est auctor gratiae et pacis, quia ipse morti dedit se et sustinuit crucem. Unde ipsa mors Christi est causa efficiens gratiae. Rom. c. V: iustificati gratis, etc., et Col. c. I, 20: pacificans quae in caelis, et cetera. Et dicit primo qui dedit, etc., id est, sponte se obtulit. Eph. V, 2: dilexit nos Christus, et tradidit, et cetera. Hebr. II, 9: ut pro omnibus nobis gustaret mortem. Tit. II, 14: qui dedit semetipsum, et cetera. Ex quo manifeste apostolus arguit contra eos, quod si mors Christi est sufficiens causa salutis nostrae, et in sacramentis novi testamenti, quae efficaciam habent ex passione Christi, confertur gratia, quod sit superfluum simul cum novo testamento servari legalia, in quibus gratia non confertur, nec salus acquiritur, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut habetur Hebr. VII, 19. Secundo ponitur finis et utilitas ipsorum bonorum quae est causa finalis. Et est duplex: unus est ut liberemur a peccatis praeteritis, et quantum ad hoc dicit pro peccatis nostris, scilicet praeteritis delendis et expiandis, quod est initium nostrae salvationis. Apoc. I, 5: dilexit nos, et cetera. Alius finis est, ut liberaret nos a potestate mortis, et quantum ad hoc dicit ut eriperet nos de praesenti, et cetera. Col. I, 13: eripuit nos a potestate, et cetera. Et ponit tria, scilicet ut eriperet, inquit, de praesenti, et saeculo, et nequam. Ut eriperet de praesenti, trahendo nos ad aeterna, per desiderium et spem. De saeculo, id est, de conformitate huius mundi qui nos allicit, ut non ei conformemur. Rom. XII, 2: nolite conformari huic saeculo, et cetera. Nequam, reducens nos ad veritatem iustitiae. Et dicitur saeculum nequam, non propter sui naturam, cum bonum sit creatum a Deo, sed propter mala quae in eo fiunt, sicut illud Ephes. V, 16: dies mali sunt, et cetera. Gen. c. XLVII, 9, dixit Iacob: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et cetera. Et licet haec sint nobis per Christum, non tamen excluditur Deus pater. Et ideo ponitur, tertio, acceptatio divinae voluntatis. Unde dicit secundum voluntatem Dei, et patris. Patris, inquam, Christi per naturam, qua ab aeterno procedit, ut verbum. Ps. II, 7: ego hodie genui te. Io. I, 1: in principio erat verbum, et cetera. Item patris nostri per adoptionem. Io. I, 12: dedit eis potestatem, et cetera. Primo modo ly Deus pater, accipitur pro sola persona patris; secundo modo pro tota Trinitate. Et quia a Deo patre nostro, scilicet a tota Trinitate, haec omnia proveniunt nobis per Christum, ideo ipsi, scilicet toti Trinitati, gloria, in se honor aliis sit vel est, in saecula saeculorum, id est semper. Amen, est nota confirmationis. Habes ergo, in summa, in salutatione praedicta auctoritatem apostoli, qua eorum superbiam frangit; virtutem gratiae, qua eos ad observantiam Evangelii provocat; et insufficientiam legalium, ut ab eis eos revocet.


Lectio 2

[87746] Super Gal., cap. 1 l. 2 In superioribus praecessit salutatio, sequitur in sequentibus epistolaris narratio, in qua arguit apostolus eorum errorem; secundo eos monet ad correctionem, V cap., ibi state ergo, et cetera. Errorem autem eorum arguit dupliciter, et per auctoritatem evangelici documenti, et per rationem veteris testamenti, III cap., ibi o insensati, et cetera. Arguit autem errorem ipsorum, ostendendo auctoritatem evangelicae doctrinae. Primo ostendendo ipsorum levitatem quantum ad levem dimissionem evangelicae doctrinae; secundo commendando auctoritatem ipsius doctrinae evangelicae: ut sic quanto dignius est quod dimittunt, tanto eorum error appareat maior, ibi notum enim vobis facio, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim exaggerat culpam; secundo infligit poenam, ibi sed licet nos, et cetera. Culpam autem exaggerat et seductorum et seducentium, ibi nisi sunt, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim aggravat culpam seductorum ex animi levitate. Unde dicit miror, quasi dicat: cum sciatis tot bona quae dicta sunt provenire vobis per Christum, et quod cum fueritis ita bene instructi per me, tamen sic, id est, intantum et tam vehementer, ut videamini iam obliti, tam cito, id est, in tam brevi tempore, transferimini, ut alludat nomini. Galatia enim translatio dicitur. Quasi dicat: vos estis Galatae, quia tam cito transferimini. Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde. Secundo aggravat eorum culpam ex eo quod dimiserunt. Si enim ratio recedit et transfertur a malo, commendabilis est et bene facit, sed quando recedit a bono, tunc est culpabilis. Et sic isti a bono translati erant. Et ideo dicit eis: et si mirandum sit quod tam cito et sic transferimini, addit tamen materiam admirationis, quod scilicet transferimini ab eo, scilicet a Deo, et fide eius, qui vos vocavit in gratiam Christi, id est, in participationem aeterni boni, quam habemus per Christum. I Petr. II, v. 9: gratias agentes Deo, qui vos vocavit in admirabile lumen suum. Item II Petr. II, 21: melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam, et cetera. Tertio aggravat eorum culpam ex eo ad quod conversi sunt, quia non sunt conversi ad bonum, sed ad malum. Unde dicit in aliud Evangelium, id est, veteris legis, quae Annuntiatio bona est inquantum annuntiat quaedam bona, scilicet temporalia et carnalia. Is. I, 9: si volueritis et audieritis me, et cetera. Sed tamen non est perfecta et simpliciter, sicut Evangelium; quia non annuntiat perfecta et maxima bona, sed parva et minima. Sed lex nova est perfecte et simpliciter Evangelium, id est, bona Annuntiatio, quia annuntiat maxima bona, scilicet caelestia, spiritualia et aeterna. Et licet sit aliud Evangelium secundum traditionem pseudo, tamen secundum meam praedicationem non. Est enim aliud in promissis, sed non est aliud in figura, quia idem continetur in veteri testamento et in novo: in veteri quidem ut in figura, in novo vero ut in re et expresse. Et sic est aliud Evangelium quantum ad ea quae exterius apparent, sed quantum ad ea quae interius sunt et continentur, non est aliud. Licet autem non sit aliud in se, tamen potest esse aliud ex culpa aliorum, scilicet seducentium. Et ideo eorum culpam exaggerans, dicit nisi sunt aliqui, scilicet seductores, qui vos conturbant, id est, puritatem sensus vestri, qua imbuti fuistis per fidei veritatem, obfuscant. Quia, licet idem contineatur quantum ad interiorem intellectum per vetus et novum testamentum, ut dictum est, tamen si post susceptionem novi testamenti reiteratur vetus, videtur ostendi quod novum non sit perfectum, et quod illud sit aliud ab isto. Et ideo dicit quod non est aliud, nisi sunt, etc., quia isti pseudo post fidei evangelicae susceptionem cogebant eos circumcidi, ostendendo per hoc, quod circumcisio est aliquid aliud quam Baptismus et efficit aliquid quod Baptismus non potest efficere, et ideo isti conturbant vos. Infra V, 12: utinam abscindantur qui vos conturbant, et cetera. Et vere conturbant, quia volunt convertere Evangelium Christi, id est, veritatem evangelicae doctrinae in figuram legis, quod est absurdum et turbatio maxima. In illud enim debet aliquid converti ad quod ordinatur; novum autem testamentum et Evangelium Christi non ordinatur ad vetus, sed potius e contrario lex vetus ordinatur ad legem novam, sicut figura ad veritatem; et ideo figura converti debet ad veritatem, et lex vetus in Evangelium Christi, non autem veritas in figuram, neque Evangelium Christi in legem veterem: quod patet ex ipso usu loquendi. Non enim dicimus quod homo sit similis imagini hominis, sed potius e converso, imago est similis homini. Ier. XV, 9: ipsi convertentur ad te, etc.; et Lev. XXVI, 10: novis supervenientibus, et cetera. Consequenter post exaggerationem culpae ponitur inflictio poenae, cum dicit sed licet, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo promulgat sententiam; secundo rationem sententiae assignat, ibi modo enim hominibus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit auctoritatem suae sententiae; secundo profert eam, ibi sicut praedixi, et cetera. Ostendit autem auctoritatem suae sententiae multam esse, eo quod non solum in perversores et in seductores subditos, sed etiam in pares, sicut sunt alii apostoli, et etiam in superiores, sicut sunt Angeli, si huius criminis, scilicet conversionis Evangelii in veterem legem, rei essent, efficaciam haberet. Et ideo dicit: quia nostrae sententiae auctoritas quam ego promulgo (quae est excommunicatio), non solum in illos qui talia intendunt, efficaciam habet, sed licet nos, scilicet apostoli, aut Angelus, bonus vel malus, de caelo veniens evangelizet, praeter quam quod evangelizatum est a nobis, anathema sit, id est, reus erit huius sententiae, quam promulgamus. Ad evidentiam autem dictorum tria inquirere oportet. Primo quid significat hoc nomen, anathema. Circa quod sciendum est, quod anathema est nomen Graecum, et componitur ab ana, quod est sursum, et thesis, positio, quasi sursum positio. Et est ortum ex quadam antiqua consuetudine. Antiqui enim quando pugnabant, capiebant aliquando aliquam praedam ab hostibus, quam nolebant convertere in usum proprium, sed suspendebant illam in templis, vel in aliquo loco publico civitatis, quasi separatam a communi usu hominum, et omne tale sic suspensum nominabant Graeci anathema; et ex hoc inolevit consuetudo, quod omne illud quod excludebatur ab usu communi, diceretur anathematizatum. Unde dicitur Iosue VI, 17 de Iericho et omnibus quae in ea sunt, quod Iosue mox anathematizavit ea. Et ideo etiam hoc in Ecclesia inolevit, ut illi qui excluduntur a communi societate Ecclesiae, et a participatione sacramentorum Ecclesiae, dicantur anathematizati. Secundo inquirenda est ratio eorum, quae dicit licet nos aut Angelus, et cetera. Ubi sciendum est, quod est triplex doctrina. Prima est philosophorum, qui ex ductu rationis propriae in cognitionem suae doctrinae devenerunt. Quaedam alia doctrina est, quae est tradita per Angelos, sicut lex vetus. Lex enim non est allata voluntate humana (sicut dicitur ad Gal. III, 19), sed per Angelos in manu mediatoris, ut dicitur infra III, v. 19. Quaedam vero doctrina tradita est a Deo immediate, sicut doctrina Evangelii. Io. c. I, 18: Deum nemo vidit unquam, et cetera. Ad Hebr. I, 2: novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Et post: quae cum initium accepisset, et cetera. Doctrina ergo quae traditur per hominem potest mutari et revocari per alium hominem qui melius novit, sicut unus philosophus reprobat dicta alterius; item per Angelum qui perspicacius videt veritatem. Doctrina etiam quae traditur per Angelum posset forte removeri per alium Angelum superiorem, seu per Deum. Sed contra doctrina quae immediate a Deo traditur, non potest neque per hominem, neque per Angelum irritari. Et ideo si contingat quod homo vel Angelus diceret contrarium illi quae per Deum tradita est, dictum suum non est contra doctrinam, ut per hoc irritetur et repellatur, sed potius doctrina est contra eum, quia ipse qui dicit, debet excludi et repelli a communione illius doctrinae. Et ideo dicit apostolus quod dignitas doctrinae evangelicae, quae est immediate a Deo tradita, est tantae dignitatis, quod sive homo, sive Angelus evangelizet aliud praeter id, quod in ea evangelizatum est, est anathema, id est, abiiciendus et repellendus est. Tertio solvere oportet obiectiones quae circa hoc occurrunt. Quarum una est, cum par in parem non habeat imperium, et multo magis non habeat in superiorem, videtur quod apostolus non potuit excommunicare apostolos qui erant sibi pares, et minus Angelos qui sunt superiores. Matth. XI, v. 11: qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Non est ergo anathema per hoc. Ad hoc dicendum est, quod apostolus hanc protulit sententiam, non propria auctoritate, sed auctoritate evangelicae doctrinae, cuius minister erat, cuius doctrinae auctoritas habet, ut quicumque contra illam dicunt, excludendi et repellendi sint. Io. X: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, et cetera. Alia quaestio est, quia ipse dicit, praeterquam quod evangelizatum est. Ergo non debet aliquis docere, neque praedicare, nisi quod scribitur in epistolis et in Evangelio. Sed hoc est falsum, quia I Thess. III, 10 dicitur: ut compleamus ea quae desunt fidei nostrae, et cetera. Respondeo. Dicendum quod nihil aliud evangelizandum est, quam illud quod continetur in Evangeliis, et in epistolis, et in sacra Scriptura implicite vel explicite. Nam sacra Scriptura et Evangelium evangelizat esse credendum Christo explicite. Unde quidquid continetur in eis implicite, quod facit ad doctrinam eius, et ad fidem Christi, evangelizari et doceri potest. Et ideo cum dicit praeter id, etc., id est, omnino alienum addendo. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec, aut addiderit, scilicet omnino alienum, apponat Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et Deut. IV: non addetis quidquam, etc., scilicet contrarium seu alienum, nec minuetis, et cetera. Consequenter cum dicit sicut praedixi, etc., sententiam suam profert in malo, dicens: sicut praedixi de Angelis et apostolis, idem dico de seductoribus. Si quis seductor evangelizaverit praeter id quod accepistis a me, anathema sit, id est, excommunicatus. Et haec est sententia quam profert. Sed numquid ex hoc sunt excommunicati omnes haeretici? Videtur quod non, quia dicitur Tit. III, 10: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod haereticus potest dici aliquis, vel quia simpliciter errat ex ignorantia, et ex hoc non est excommunicatus; vel quia errat ex pertinacia et alios nititur pervertere, et tunc incurrit in canonem latae sententiae. Utrum autem ex tunc his verbis sententiam in haereticos protulerit, dubium est. Cum tamen sententia iam lata sit contra haereticos in Conciliis. Potest tamen dici quod forte hic ostenduntur excommunicatione digni. Consequenter cum dicit modo enim hominibus, etc., ostendit rationem sententiae. Ubi primo ponit rationem ipsius sententiae; secundo manifestat hic propositum, ibi an quaero, et cetera. Posset enim aliquis dicere: quare sic excommunicas? Forte aliqui sunt amici, vel alicuius auctoritatis, non ergo sic faciendum est. Ideo respondens apostolus, dicit: immo sic faciendum est, quia ea quae modo dico, non sunt ad favorem hominum, sed ut placeam Deo, et hoc est quod dicit modo enim, id est, post conversionem, vel in ista epistola, suadeo hominibus, id est, tendit ad hoc appetitus meus, ut placeam hominibus, an Deo? Quasi dicat: haec quae facio, ideo facio, ut complaceam soli Deo. I Thess. II, 4: loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, et cetera. Nec etiam loquimur auctoritate hominum, sed divina. Quod autem non intendam placere hominibus, patet ex intentione et ex proposito meo. Nam ego non quaero hominibus placere, id est, non est intentionis meae homines convertere, ut placeam hominibus tantum, sed propter honorem Dei. Et hoc patet, quia si adhuc intenderem placere hominibus, ut olim placui, non essem servus Christi. Cuius ratio est, quia haec sunt contraria. Ita dumtaxat, ut scilicet velim placere hominibus propter homines, non referendo illud in Deum. Si enim ideo intendam aliquando placere hominibus, ut eos traham ad Deum, non pecco. Sed si primo modo, non sum servus Christi. Is. XXVIII, 20: coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et cetera. Matth. VI, 24: nemo potest duobus dominis servire, et cetera. Ps. LII, 6: confusi sunt qui hominibus placent.


Lectio 3

[87747] Super Gal., cap. 1 l. 3 Supra apostolus redarguit Galatas de levitate animi, eo quod sic cito dimiserant doctrinam Evangelii, hic vero ipsius evangelicae doctrinae dignitatem ostendit. Et circa hoc duo facit. Quia primo commendat auctoritatem doctrinae evangelicae secundum seipsam; secundo ex parte aliorum apostolorum, et sua simul, cap. II, ibi deinde post annos quatuordecim, et cetera. Iterum prima pars dividitur in duas, quia primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi audistis enim, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat quod proponit, ibi neque enim, et cetera. Intendens ergo commendare veritatem evangelicae doctrinae, dicit notum vobis, etc., quasi dicat: ita sum certus de auctoritate Evangelii, quod non solum hominibus, immo etiam Angelis contrarium non crederem; sed eos si contrarii essent, anathematizarem. Quam quidem certitudinem ex hoc habeo, quia magis credendum est Deo quam hominibus, seu Angelis. Et ideo cum ego habuerim illud Evangelium a Deo, maximam certitudinem habere debeo et habeo. Et ideo dicit notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me vobis et aliis Ecclesiis, quia non est secundum hominem, id est, secundum humanam naturam discordantem a regula seu revelatione divina. Et sic ly secundum hominem, sonat in vitium. I Cor. III, 3: cum enim sit inter vos zelus et contentio, et cetera. Et sic accipit hic apostolus. Et ideo dicit non secundum hominem docentem me vel mittentem: quasi dicat: nullo modo potest hoc Evangelium haberi ab homine, sed a Deo. Et ideo subdit neque enim ego ab homine, etc., ubi duplicem modum acceptionis excludit. Primo quod non habuit ab homine auctoritatem evangelizandi, et quantum ad hoc dicit neque ab homine, scilicet puro, accepi illud, id est, auctoritatem evangelizandi Evangelium, sed a Christo. Rom. c. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Is. XLII, 6: dedi te in lucem gentium, et cetera. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, et cetera. Secundo, quod non accepit scientiam evangelizandi ab homine. Et ideo dicit neque didici, scilicet Evangelium per hominem purum, sed per revelationem Iesu Christi, id est, per Iesum Christum omnia clare ostendentem. I Cor. II, 10: nobis autem revelavit Deus, etc., Is. l, 5: dominus Deus aperuit mihi aurem, et cetera. Et ibid., 4: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam, et cetera. Haec autem revelatio facta fuit apostolo, cum raptus fuit in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, II Cor. XII, 4. Consequenter cum dicit audistis enim, etc., probat propositum, scilicet quod non accepit ab homine Evangelium, neque ante conversionem, neque post conversionem ad Christum, ibi cum enim placuit, et cetera. Quod autem non acceperit ab homine ante conversionem suam, ostendit et per odium quod habebat ad fidem Christi et ad Christianos, et per fervorem quem habebat ad Iudaismum, ibi et proficiebam, et cetera. Dicit ergo: dico quod non accepi ab homine, et hoc ante conversionem meam, quod patet ex factis illius temporis, et ex odio quod habebam ad fidem. Nam vos ipsi audistis, infra eodem, tantum autem auditum habebant, etc., conversationem meam aliquando, dum infidelis eram, in Iudaismo, quo Iudaice vivebam. Et dicit, meam, quia hoc quod male facimus ex nobis est, ex Deo autem quidquid boni facimus. Os. XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Istud scilicet audistis, quoniam supra modum, scilicet aliorum, quia non solum per se, sed provocabat principes ad hoc. Alii enim forte a principibus inducti persequebantur, sed iste eos inducebat. Act. IX, 1: Saulus adhuc spirans minarum, etc., accessit, et cetera. Et quia non solum in Ierusalem, sed etiam per totam regionem. Unde accepit litteras in Damascum, et cetera. Unde de eo potest intelligi illud quod dicitur Gen. XLIX, 27: Beniamin lupus rapax, et cetera. Persecutus sum Ecclesiam Dei, scilicet inquirendo Christianos et fugando. I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, et cetera. Et expugnabam illam, non quidem spiritualiter, quia corda fidelium non poteram a fide avertere, sed corporaliter affligendo eos poenis corporalibus, et ponendo in carcere. Act. IX, 21: nonne hic est qui, etc., Ps. CXXVIII, 1: saepe expugnaverunt me, et cetera. Sic ergo patet, per odium quod habebat ad fidem Christi ante conversionem, quod non accepit Evangelium ab homine. Patet hoc etiam per amorem et fervorem zeli, quem habuit ad Iudaismum, et hoc quantum ad profectum exteriorem. Unde dicit et proficiebam, etc., ubi tria ponit quae exprimunt profectus magnitudinem, quia supra multos, non supra paucos proficiebat, non supra senes ineptos ad profectum scientiae, sed coaetaneos, scilicet adolescentes acutos et aptos ad profectum. Thren. III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Item non supra coaetaneos extraneos, quasi ignotae linguae, sed illos qui sunt in genere meo, scilicet Iudaeorum. Act. XXII, 3: ego sum vir Iudaeus, secus pedes Gamalielis eruditus, et cetera. Item quantum ad zelum interiorem quem habebat ad legem. Et ideo dicit abundantius prae aliis aemulator existens, non solum legis, sed paternarum mearum traditionum, scilicet quas habent Iudaei licitas, quas boni patres addiderunt, ut dicitur in Glossa, quas quidem traditiones vocat suas, quia ita reputabat eas, ac si suae fuissent. Phil. III, 5: secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens, et cetera. Sed quaestio est super hoc quod dicit Glossa: boni patres addiderunt. Videtur quod non fuerint boni, quia Deut. IV, 2 dicitur: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, et cetera. Ergo fecerunt contra mandatum domini, addentes traditiones, et sic non fuerunt boni. Dicendum est quod verbum illud domini intelligendum est sic: non addetis aliquid contrarium, seu extraneum verbis quae ego loquor, et cetera. Addere autem aliqua quae non sunt contraria, licuit eis, scilicet aliquos dies solemnes et alia similia, sicut factum est tempore Mardochaei, et tempore Iudith, in memoriam beneficiorum quae a Deo recipiebant. Contra, Matth. XV, 6, dominus reprehendit eos, dicens: irritum fecistis mandatum domini propter traditiones hominum. Non ergo sunt licitae traditiones. Respondeo. Dicendum est, quod non arguuntur, quod tenent traditiones hominum, sed quia propter traditiones hominum dimittunt mandata Dei.


Lectio 4

[87748] Super Gal., cap. 1 l. 4 Postquam autem apostolus ostendit quod ipse non accepit ab homine Evangelium ante suam conversionem, nunc hic probat quod non accepit ipsum ab homine post conversionem suam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non recepit Evangelium ab homine tempore conversionis suae; secundo quod nec etiam post conversionem suam, ibi deinde post annos tres, et cetera. Circa primum duo facit. Quia primo ostendit quod non accepit Evangelium ab apostolis, neque didicit; secundo quod non ab aliis fidelibus, ibi sed abii in Arabiam, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit causam efficientem suae conversionis; secundo finem, ibi ut revelaret, etc.; tertio modum, ibi continuo non acquievi, et cetera. Circa primum notat causam suae conversionis, quae duplex est, scilicet beneplacitum Dei, quod est divina electio, et convertentis vocatio. Quantum ad primum dicit cum autem placuit, scilicet Deo, non quando volui ego, sed quando placitum fuit sibi, quia non est volentis neque currentis, etc., ut dicitur Rom. IX, 16. Ps. CXLVI, 11: beneplacitum est domino, et cetera. Phil. II, 13: Deus est qui operatur in nobis, et cetera. Qui, scilicet Deus, me, scilicet rebellem I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum, etc., quoniam persecutus sum, et cetera. Act. c. IX, 1: Saulus adhuc spirans minarum, et cetera. Persecutorem: Saule, Saule, quid me persequeris, etc. blasphemum I Tim. I, v. 13: qui fui blasphemus, et cetera. Me, talem, inquam, segregavit ex utero matris meae. Vel ad litteram: qui fecit me nasci ex ventre matris meae. Et vere dicitur Deus segregare ex utero, licet sit opus naturae, quae est quasi instrumentum Dei, quia opera etiam nostra attribuuntur Deo, sicut principali auctori, Is. c. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis, etc., sicut et effectus principali agenti attribuuntur. Ideo dicitur Iob X, v. 11: pelle et carnibus vestisti me, et cetera. Et ab hoc utero segregatus est ad iustificationem, quia eiusdem est iustificare, cuius est condere. Ps. XXI, 11: de ventre matris meae, et cetera. Vel: ex utero matris meae, scilicet synagogae, cuius uterus est collegium Pharisaeorum, qui nutriebant alios in Iudaismo. Matth. XXIII, v. 15: circuitis mare et aridam, ut faciatis, et cetera. Sic ergo mater sua fuit synagoga. Cant. c. I, 5: filii matris meae pugnaverunt contra me, et cetera. Uterus eius sunt Pharisaei. Ex hoc ergo utero est segregatus per spiritum sanctum ad fidem Evangelii. Rom. I, 1: segregatus in Evangelium Dei. Vel mater sua est Ecclesia Christi; uterus eius, collegium apostolorum. Segregavit ergo Deus ipsum ab utero Ecclesiae, id est, a collegio apostolorum in officium apostolatus et praedicationis ad gentes, quando dixit apostolis, Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum, et cetera. Vocat autem synagogam matrem suam, quia Pharisaeus erat, quasi magnus in ea, dum dicitur Pharisaeus, et ex Pharisaeis, quia zelator legis erat. Supra: abundantius autem aemulator, et cetera. Quantum autem ad aliam causam dicit et vocavit, et cetera. Est autem duplex vocatio. Una est exterior, et sic dicit: vocavit me caelesti voce. Act. IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? et cetera. Vade in civitatem, et cetera. Sic etiam alios apostolos vocavit. Alia est interior, et sic vocavit per quemdam instinctum interiorem, quo Deus per gratiam tangit cor, ut convertatur ad ipsum, et sic vocavit a mala via in bonam, et hoc per gratiam suam, non nostris meritis. Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, et cetera. Is. XLV, 13: suscitavit eum ad iustitiam, et cetera. Amos, V, 8: qui vocat aquas maris, et cetera. Finis autem conversionis ponitur, cum dicit ut revelaret filium, etc., qui quidem finis est Christus. Ordinatur autem conversio sua ad Christum dupliciter, scilicet facto, et sic dicit ut revelaret filium suum, id est, in eo quod circa me fecit, convertendo me et dimittendo peccata mihi, revelaret quanta sit mihi facta misericordia. I Tim. I, 15 s.: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, et cetera. Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans, et cetera. Sic ergo revelavit in eius conversione filium suum, et hoc inquantum filius dicitur gratia Dei. Item revelavit eum in eius operatione; unde dicebat ipse, Rom. XV, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in obedientiam gentium, in verbo, in factis, et virtute, et cetera. Et hoc inquantum filius virtus est Dei. Item revelavit eum in eius praedicatione; unde ipse dicebat, I Cor. I, 23: nos praedicamus, etc., usque et Dei sapientiam. Et hoc inquantum filius eius dicitur Dei sapientia. Item ordinatur ad Christum sua conversio verbo, et sic dicit ut evangelizarem illum in gentibus, quia, aliis apostolis evangelizantibus Christum Iudaeis, Paulus de mandato domini ivit ad gentes convertendas. Is. c. XLIX, 6: parum enim est mihi, ut sis mihi servus, etc., dedi te in lucem, et cetera. Act. XIII, v. 47: sic enim praecepit, et cetera. Infra: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Modus autem suae conversionis est perfectus, et quantum ad effectum; unde dicit continuo non acquievi carni et sanguini, id est, statim ita perfecte fui conversus, quod omnis carnalis affectus recessit a me. Eccli. c. XI, 23: facile est enim in oculis domini subito honestare pauperem. Et accipitur hic caro et sanguis pro vitiis carnalibus. I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et cetera. Infra V, 17: caro concupiscit, et cetera. Vel pro affectu et amore ad carnaliter sibi coniunctos. Matth. c. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi, et cetera. Sic apostolus et vitia sua superavit, et suos Iudaeos contempsit. Item quantum ad intellectum; quia ita fuit instructus a Christo, quod non fuit ei necesse instrui ab apostolis. Et ideo dicit nec veni Ierosolymam, ut scilicet ab eis instruerer. Item non fuit necesse instrui ab aliis fidelibus. Et ideo dicit sed abii in Arabiam, etc., quasi dicat: non ivi ad loca ubi erant alii fideles, ut me instruerent, sed ivi in Arabiam, ubi non erant edocti in fide, sed infideles. Et iterum reversus sum Damascum, scilicet ad parentes. Iob XXXVIII, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum, et cetera. Sed contra dicitur Act. IX, 25 quod demiserunt eum de muro per sportam, et cetera. Cum autem venisset Ierusalem, tentabat se iungere discipulis. Venit ergo Ierusalem. Dicendum est quod venit, sed non ut instrueretur. Vel, melius, dicendum est quod non statim venit, sed post aliquod tempus, et ideo sequitur deinde post annos, et cetera.


Lectio 5

[87749] Super Gal., cap. 1 l. 5 Postquam superius apostolus ostendit se non accepisse Evangelium ab homine ante conversionem suam, nec tempore suae conversionis, hic probat quod nec etiam post conversionem accepit ipsum ab homine; sed potius hic ostendit quomodo doctrina sua fuit ab hominibus approbata. Et circa hoc duo facit. Primo enim manifestat quomodo doctrina sua fuit ab apostolis approbata; secundo ostendit qualiter fuit approbata ab aliis fidelibus, ibi deinde veni in partes, et cetera. Et primo narrat factum; secundo confirmat veritatem dicti, ibi ecce coram Deo, et cetera. Dicit ergo: licet non iverim ad apostolos, ut instruerer ab eis circa principium meae conversionis, quia iam eram instructus a Christo, tamen ex affectu charitatis compulsus, post annos tres, scilicet conversionis meae, veni Ierosolymam, quoniam iamdiu desideravi videre Petrum, non ut discerem ab eo, sed ut visitarem eum. Iob c. V, 24: visitans speciem tuam, et cetera. Et mansi apud eum diebus quindecim, repertus ab eo, ut verax apostolus. Et dicit diebus quindecim, quia numerus iste componitur ex octo et septem. Octonarius autem est numerus novi testamenti, in quo expectatur octava resurgentium; septenarius autem, numerus veteris testamenti, quia celebrat septimam diem. Mansit autem apud Petrum diebus quindecim, conferens cum eo de mysteriis veteris testamenti et novi. Et ne credatur quod licet non sit instructus a Petro, esset tamen etiam instructus ab aliis, subdit quod nec ab aliis fuit instructus. Unde dicit alium autem apostolorum, a quo instruerer, vidi neminem, id est nullum, nisi Iacobum fratrem domini. Illum enim vidit in Ierusalem. Circa istum Iacobum sciendum est, quod iste fuit episcopus Ierosolymorum, et fuit vocatus Iacobus minor, eo quod vocatus fuerat post Iacobum alium. Dicuntur autem multa de isto Act. XV, 13 ss. Ipse etiam fecit epistolam canonicam. Quare autem dicatur frater domini, a diversis diversimode dicitur. Elvidius enim dicit, quod ideo dicitur frater domini, quia fuit filius beatae virginis. Dicit enim quod beata virgo Christum concepit et peperit, et post partum Christi concepit de Ioseph, et peperit alios filios. Sed hic error est damnatus et reprobatus. Item patet esse falsum, quia Iacobus non fuit filius Ioseph, sed Alphaei. Alii vero dicunt, quod Ioseph ante beatam virginem habuit aliam uxorem, de qua habuit filium Iacobum et alios, qua mortua, accepit in uxorem beatam virginem, de qua natus est Christus, non tamen cognita a Ioseph, sed per spiritum sanctum, ut in Evangelio dicitur. Quia ergo ex patre nominantur cognationes, et Ioseph putabatur pater Christi, ideo iste Iacobus, licet non fuit filius virginis, tamen vocabatur frater domini. Sed hoc est falsum, quia si dominus matrem virginem noluit nisi virgini commendare custodiendam, quomodo sustinuisset sponsum eius, virginem non fuisse, et sic perstitisse? Ideo alii dicunt, et in Glossa tangitur, quod Iacobus iste fuit filius Mariae Cleophae, quae fuit soror virginis. Dicunt enim quod Anna mater beatae virginis nupsit primo Ioachim, ex quo peperit Mariam, matrem domini, quo mortuo, nupsit Cleophae fratri Ioachim, ex quo peperit Mariam Cleophae, et ex hac natus est Iacobus minor, Iudas et Simon, quo mortuo, dicitur quod nupsit adhuc cuidam tertio, qui vocatus est Salome, ex quo concepit et peperit aliam Mariam, quae dicta est Salome, et de hac natus est Iacobus maior, et Ioannes, frater eius. Sed huic opinioni dupliciter contradicit Hieronymus. Primo quia Salome non est nomen viri, ut etiam in Graeco apparet, sed est nomen mulieris, quae fuit soror beatae virginis, et ex Zebedaeo genuit Iacobum maiorem et Ioannem, sicut Maria Cleophae ex Alphaeo genuit Iacobum minorem, Iudam et Simonem. Dicitur autem frater domini iste Iacobus, specialiter inter alios suos consobrinos, et hoc propter duo, primo propter similitudinem effigiei, quia similis erat Christo in facie; et propter similitudinem vitae, quia imitabatur Christum in moribus. Vel quia Alphaeus pater eius fuit de cognatione Ioseph. Et ideo quia Iudaei cognationis lineam texere solent a maribus, et Christus putabatur filius Ioseph, ut dicitur Lc. III, 23, ideo specialiter dictus est frater domini, et non alii, qui solum ex matre coniuncti erant ei. Accipitur autem hic frater cognatione. Nam in Scriptura fratres aliquando dicuntur natura. Matth. I, 2: Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Cognatione, sicut omnes consanguinei sunt fratres. Gen. XIII, 8: ne, quaeso, sit iurgium inter te et me, fratres enim sumus. Gente, et sic omnes unius linguae dicuntur fratres. Deut. XVII, 15: non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Affectione, et sic omnes amici, et qui habent eumdem affectum dicuntur fratres. II Cor. II, 13: eo quod non invenerim Titum fratrem meum, et cetera. Religione, et sic omnes Christiani qui habent unam regulam vitae, dicuntur fratres. Matth. XXIII, v. 8: fratres estis, et cetera. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, et cetera. Communiter autem omnes homines dicuntur fratres, quia ab uno Deo gubernati et educati. Mal. II, 10: numquid non unus est pater omnium nostrum, et cetera. Consequenter cum dicit quae autem scribo vobis, etc., confirmat per iuramentum quod dixerat, quasi dicat: ea quae nunc scribo vobis de me, ecce in manifesto sunt, ita quod satis constat quia non mentior. Et hoc dico, coram Deo, id est, teste Deo. Iurat autem hic apostolus non ex levitate, sed ex necessitate istorum, quibus necessarium erat, ut crederent. Nisi enim hoc faceret, non crederent ei. II Cor. II, 17: coram Deo in Christo loquimur. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera. Quid ergo dicit dominus: sit sermo vester, est, est; non, non; quod amplius est, a malo est? Dicendum est, quod est a malo eius qui non credit, vel a malo poenae quo cogitur quis iurare. Consequenter cum dicit deinde veni, etc., ostendit quomodo fuit approbatus ab aliis Ecclesiis Iudaeae. Ubi tria facit. Primo ostendit ubi fuit conversatus, quia in Cilicia. Unde dicit deinde veni in partes Syriae et Ciliciae, scilicet patriae; unde etiam fuit raptus: quia dicitur Act. XXII, 3: erat autem Paulus a Tharso Ciliciae, et cetera. Secundo quomodo fuit cognitus ab eis, quia non facie, sed auditu tantum et fama. Unde dicit eram enim ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo, id est, in fide Christi. II Cor. VI, 8: sicut qui ignoti et cogniti. Unde patet quod Ecclesiae Iudaeae non docuerunt me. Tantum enim auditum habebant, scilicet de me per famam, quoniam qui persequebatur, et cetera. Tertio quomodo approbatus est ab eis, quia in me glorificabant Deum, id est, in mea conversione magnificum probabant, qui gratia sua me convertit. Is. XLIII, 20: glorificabit me bestia, et cetera.


Caput 2
Lectio 1

[87750] Super Gal., cap. 2 l. 1 Postquam apostolus in praecedenti cap., commendavit auctoritatem evangelicae doctrinae secundum seipsam, nunc in isto cap. commendat ipsam ex parte aliorum apostolorum et sua simul. Et circa hoc duo facit. Primo commendat auctoritatem suae doctrinae ex approbatione aliorum apostolorum; secundo ex exemplo sui et aliorum apostolorum, ibi nos natura Iudaei, non ex gentibus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod alii apostoli approbaverunt suam doctrinam; secundo ostendit quod libere reprehendit alios apostolos in his quae contraria suae doctrinae dicebant, ibi cum venisset Petrus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo agit de collatione quam habuit cum apostolis; secundo insinuat quid inde secutum sit, ibi sed neque Titus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit circumstantias ipsius collationis; secundo ponit ipsam collationem, ibi et contuli cum illis, et cetera. Quantum ad primum tangit quatuor circumstantias, scilicet tempus, locum, testes, et motivum ipsius. Describit autem tempus, cum dicit deinde post annos quatuordecim. Sed contra est, quia apostolus fuit conversus primo anno post passionem Christi, et post tres ivit in Ierusalem, et sic sunt quatuor, et hic dicit post annos quatuordecim, iterum ivit in Ierusalem, et sic fiunt decem et octo; et tunc invenit Petrum in Ierusalem. Et hoc non potest esse, quia Petrus sedit in Antiochia septem annis; in Roma vero viginti quinque annis. Et sic essent duo de viginti, et septem (qui sunt viginti quinque anni) antequam iret Romam, et Romae moratus est viginti quinque annis; ergo vixisset Petrus post passionem Christi quinquaginta annis, quod est falsum: quia quadragesimo anno a passione Christi passus est Petrus Romae, ut in historia habetur, quod fuit tempore Neronis. Respondeo. Dicendum, quod cum dicitur deinde, etc., non est intelligendum quod post tres annos iterum elapsi sint quatuordecim anni, antequam iret in Ierusalem, sed quod anno quartodecimo suae conversionis iterum ascendit. Nec sunt addendi supra istos quatuordecim, septem anni, quibus Petrus rexit Ecclesiam Antiochenam, quia ante istos annos incepit regere. Et cum Antiochia sit prope Ierusalem, potuit esse ut aliquando Petrus ivisset in Ierusalem, et tunc Paulus invenerit eum ibi. Et sic colligitur ex historia, quod post annos quatuordecim Petrus venit Romam tempore Claudii imperatoris, et existens ibi viginti quinque annis, complevit numerum triginta novem annorum, et mortuus est quadragesimo anno post passionem domini. Dicit autem signanter, quatuordecim, ut ostendat, quod non indigebat apostolorum instructione, si quatuordecim annis fuit sine eis. Locum vero describit, cum dicit Ierosolymam. Et dicit ascendi, quia in alto posita est. Ascendit autem Ierosolymam, ut ostenderet se concordare cum prophetia quae dicit Is. II, 3: de Sion exibit lex, et cetera. Testes describit, cum dicit cum Barnaba, assumpto et Tito. Barnabas Iudaeus erat, Titus vero gentilis. Cum eis ergo ascendit, ut haberet testes suae doctrinae, et ut in nullam partem, sive Iudaeorum, sive gentilium, ostendat se declinare. Deut. XVII: in ore duorum vel trium stat omne verbum. Motivum autem describit, cum dicit secundum revelationem Dei, id est, Deo revelante et praecipiente sibi quod ascenderet in Ierusalem. Ex hoc colligi potest quod omnes actus apostolorum et motus fuerunt secundum instinctum spiritus sancti. Iob c. XXXVII, 11: nubes spargunt lumen suum, et cetera. Consequenter cum dicit et contuli, etc., agit de ipsa collatione, ubi tria facit. Primo manifestat materiam super quam contulit; secundo personas cum quibus contulit; et tertio causam propter quam contulit. Materia de qua contulit, fuit Evangelium. Et ideo dicit contuli cum illis Evangelium Dei, et cetera. Personae cum quibus contulit sunt maiores et excellentiores inter apostolos seorsum autem cum his, et cetera. Sed causa utilis et necessaria ne scilicet in vacuum, et cetera. Quantum ad primum dicit ascendi Ierosolymam, ubi contuli cum illis, tamquam cum amicis et paribus, Evangelium quod praedicavi in gentibus, non ut addiscerem, quia iam doctus eram a Christo, non ut certificarer, quia sic certus sum quod si Angelus diceret contrarium, non crederem, ut patet supra I cap. Sed contuli propter duo, scilicet ad insinuandam unitatem doctrinae meae cum doctrina aliorum apostolorum. I Cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, et cetera. Contulit ergo cum eis quasi idem verbum cum eis, sed non pares habuit. Item ad vitandum calumniam aliorum. Apostolus enim quia non fuerat conversatus cum Christo, nec edoctus ab apostolis, sed statim post conversionem suam incepit praedicare quae erant odiosa Iudaeis, et specialiter de vocatione gentium, et quod non debebant servari legalia. Sic ergo contulit Evangelium. Sed cum quibus hoc fecerit, ostendit subdens seorsum autem his, etc., quasi dicat: non cum omnibus, sed cum his qui erant inter alios alicuius auctoritatis et momenti, scilicet cum Petro, Iacobo et Ioanne et aliis magnis. Eccli. IX, 21: cum sapientibus et prudentibus tracta, et cetera. Sed seorsum, etc., non quod turpia vel falsa cum eis tractaret vel conferret, sicut haeretici faciunt, sed quia sciebat ibi esse Iudaeos calumniantes, propterea quia de legalibus docuerat. Et ideo ne veritas pateret calumniae, cum illis seorsum contulit, qui non calumniarentur. Prov. XXV, 9: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles, et cetera. Eccli. VIII, 21: coram extraneo ne facias consilium, et cetera. Sic ergo patet et materia collationis et personae. Sequitur causa, quae fuit scilicet ne in vacuum currerem, aut cucurrissem, id est, ne reputarer praedicasse inutiliter. Vocat autem praedicationem suam, cursum, propter velocitatem suae doctrinae, quia in modico tempore a Ierusalem usque in Illyricum, et usque in Hispaniam praedicavit Evangelium. Unde posset dici de eo illud Ps. CXLVII, 15: velociter currit sermo eius, etc.; II Thess. III, 1: fratres, orate pro nobis, ut sermo domini currat, et cetera. Sed numquid dubitabat quod in vacuum curreret? Dicendum est quod sibi non dubitabat, sed illis quibus praedicaverat, quia nisi ab illis firmiter teneretur sua doctrina, quantum ad illos in vacuum cucurrisset; et ideo voluit conferre cum eis, ut dum scirent auditores, quod doctrina sua concordaret cum doctrina aliorum apostolorum, et approbaretur ab eis, firmius eius doctrinam tenerent, et sic quantum ad eos non in vanum curreret. I Cor. IX, 26: ego sic curro non quasi in incertum. Consequenter cum dicit sed neque Titus, etc., ostendit quid secutum sit ex collatione cum apostolis habita. Et ponit tria quae inde secuta sunt, scilicet quod a sua sententia non recessit, et quod suae doctrinae nihil superadditum fuit, ibi ab his autem qui videbantur, et cetera. Tertio quod sua doctrina approbata est, ibi sed contra cum vidissent, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non recessit a sua sententia in quodam particulari; secundo ostendit quod etiam in nullo alio recessit ab ea, ibi sed propter subintroductos, et cetera. Dicit ergo: dico quod ita contuli cum eis de doctrina Evangelii, quod ex hoc secutum est, quod doctrina mea et sententia firma permansit, scilicet de legalibus non observandis, sic quod gentiles non cogerentur ad servandum legalia, intantum quod neque Titus, qui mecum erat, cum esset etiam gentilis, compulsus est, rationibus eorum, circumcidi, sed susceptus est ab apostolis in societatem incircumcisus. Unde tunc data est sententia ab apostolis de legalibus non observandis, sicut habetur Act. XV, 28. Ratio autem quare post passionem Christi non debent servari legalia, assignatur a Chrysostomo talis: manifestum est enim quod instrumentum quod fit de aliqua promissione seu foedere tenet tantum quousque compleatur foedus et promissio, quibus completis, instrumentum praedictum in hoc non tenet. Circumcisio autem est quoddam instrumentum promissionis et foederis inter Deum et fideles homines; unde et Abraham accepit circumcisionem in signum promissionis, ut dicitur Gen. XVII. Et quia Christi peracta passione, soluta fuit promissio et completum foedus, ideo post passionem non tenet, nec valet circumcisio. Sic ergo patet quod non recessit a sententia sua in hoc quod non permitteret circumcidi Titum. Consequenter ostendit quod in nullo alio etiam recessit ab ea, cum dicit sed propter subintroductos, et cetera. Littera autem ista est diversa in diversis et obscura, et legitur sic: tu dicis quod non permisisti circumcidi Titum, sed quare non permisisti? Nonne alibi permisisti Timotheum, sicut legitur Act. XVI, 3? Ad hoc potest sic respondere apostolus, quia tunc temporis, quando Timotheus fuit circumcisus, indifferens erat circumcisio, utrum scilicet servaretur vel non; sed modo cum ageretur de Tito, erat specialis quaestio de circumcisione, quam ego dicebam non debere servari. Unde si permisissem eum circumcidi, cum egomet diffinivissem quaestionem, fuisset factum in contrarium, nec licebat ultra de hoc movere quaestionem, vel facere difficultatem, utpote iam determinatam. Et ideo dicit: dico quod non solum non permisi ipsum circumcidi ab illis, quibus neque ad horam cessimus subiectione, scilicet ut gentes subderentur legi. Et hoc propter subintroductos, a Diabolo vel a Pharisaeis, falsos fratres, qui se fingunt amicos. II Cor. c. XII: periculum in falsis fratribus. Qui, scilicet fratres falsi, subintroierunt in locum ubi erant apostoli, latenter explorare, id est ad explorandam, libertatem nostram a peccato et lege. II Cor. III, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis, et cetera. Infra IV, 5: ut eos qui sub lege erant redimeret. Quam, scilicet libertatem, habemus in Christo Iesu, id est per fidem Christi. Infra IV, v. 31: non estis ancillae filii, sed liberae. Et ad hoc subintroierunt ut in servitutem, legis et carnalium observantiarum, redigerent, sicut ante passionem Christi, quod non est faciendum, quia fundamentum aliud nemo potest ponere, etc., I Cor. III, 11. Et hoc ut veritas Evangelii permaneat apud vos, quasi dicat: in nullo cessimus eis propter hoc, ne scilicet occasionem daremus eis qui sine circumcisione dicebant vos non posse salvari, quod est contra veritatem Evangelii quod praedicavi vobis. Ambrosius autem aliter legit. Secundum praemissa enim habetur, quod ideo ad horam non cessit propter subintroductos. Ex quo sequitur quod nisi fuissent subintroducti falsi fratres, cessisset eis de legalium observatione. Et ideo propter hoc non fuit, quia propter hoc non cessisset eis, sed propter ipsam veritatem. Ideo dicit Ambrosius quod littera est falsa, et superfluit ibi neque. Unde vult quod non sit ibi neque. Et tunc est sensus: non permisi circumcidi Titum, sed Timotheum permisi circumcidi propter subintroductos falsos fratres, in loco ubi eram cum Timotheo et aliis, qui subintroierunt, et cetera. Quod cum facere nequivissent, populum in seditionem contra nos incitare moliebantur. Quibus, scilicet falsis fratribus, propter hoc cessimus ad horam subiectionis, in facto circumcisionis, circumcidendo Timotheum ibi ut veritas Evangelii permaneat, etc., quae habet quod nec circumcisio aliquid confert, neque praeputium, sed fides. Fuit autem specialis causa quare Timotheus circumcisus fuit, et non Titus, quia Timotheus fuit ex patre gentili et matre Iudaea, Titus vero ex utroque parente gentili. Et sententia apostoli erat quod qui ex aliquo parente Iudaeo nati fuerant, circumciderentur; qui vero totaliter ex gentilibus parentibus nati essent, nullo modo debeant circumcidi.


Lectio 2

[87751] Super Gal., cap. 2 l. 2 Ostenso quod apostolus in nullo recessit a sententia sua in collatione praedicta, hic consequenter ostendit quod nihil suae doctrinae per alios apostolos superadditum fuit. Et circa hoc duo facit. Primo enim describit conditionem apostolorum, nihil ei addere valentium; secundo prosequitur propositum, ibi mihi enim qui, et cetera. Conditionem autem illorum describit ex tribus. Primo ex auctoritate quam habebant in Ecclesia, quae est magna. Et quantum ad hoc dicit ab his autem, et cetera. Littera defectiva est, unde debet suppleri sic ab his autem, scilicet Petro et Ioanne; quasi dicat: licet ad horam cesserim eis, nihil tamen accepi ab eis potestatis vel doctrinae. Et si ab his nihil accepi, multo minus ab aliis. Sed notandum est quod hoc quod dicit qui videbantur aliquid esse, si hoc intelligatur secundum gratiam Dei quae in ipsis erat, sic verum est quod secundum hanc magni erant, quia quos iustificavit, hos et magnificavit, ut dicitur Rom. VIII, 30. Si vero intelligantur aliquid esse secundum seipsos, sic falsum est, quia secundum hoc nihil erant. Nam si secundum se aliquid esse viderentur, semper fuissent magni; quia quod per se inest, semper inest. Unde cum non fuerint semper magni, non secundum se videbantur aliquid esse. Secundo describit eorum conditionem ex statu eorum ante conversionem, quam habuerunt in synagoga. Et hunc statum caute ostendit fuisse abiectum et vilem. Unde dicit quales aliquando fuerint, quia rustici, pauperes, idiotae, et sine litteris erant. I Cor. I, 26: non multi sapientes secundum carnem, et cetera. Sed quales fuerint nihil, id est non, mea interest, scilicet referre. Et hoc forte introducit, ut considerantes statum quem illi habuerunt in synagoga (qui nullus fuit) et statum Pauli (qui magnus fuit), manifeste cognoscant quod Paulus in sententia quantum ad legalia sit eis praeferendus, et praesertim cum Paulus in statu Ecclesiae Christi eis aequaretur, ita quod Paulus eos in statu synagogae ante conversionem praecedebat, in statu post conversionem eis aequalis erat. Unde cum agebatur de synagoga, magis erat standum sententiae Pauli, quam aliorum; sed cum de Evangelio ageretur, standum erat sententiae suae sicut sententiae aliorum. Et sicut alii non erant magni per legalia, sed per Christum, sic et apostolus per Christum magnus erat in fide, et non per legalia. Tertio describit eorum conditionem ex divina electione, et quantum ad hoc dicit Deus enim personam, etc., quasi dicat: ideo magni sunt, quia Deus eos magnificavit, non attendens ad merita vel demerita eorum, sed ad ipsum quod facere intendit. Et ideo dicit Deus personam hominis non accipit, id est, non considerat magnam vel parvam. Sap. VI, 8: pusillum et magnum ipse fecit, et cetera. Sed sine personarum acceptione ad salutem omnes vocat, non imputans illis delicta eorum, et hoc quia transierunt. II Cor. V, 17: vetera transierunt, et cetera. Ps. XV, 4: nec memor ero nominum eorum, et cetera. Et ideo dicit Petrus, Act. X, 34: in veritate comperi, quod non est personarum acceptio, et cetera. Circa hoc sciendum est, quod accipere personam proprie est in aliquo negotio attendere, quasi regulam ipsius negotii, conditionem personae nihil facientem ad negotium, puta, cum ideo do beneficium alicui, quia est nobilis, sive pulcher. Nobilitas enim seu pulchritudo, nil facit ad hoc, quod habeat beneficium. Si vero conditio personae facit ad negotium, sic considerando illam conditionem in facto illo, non accipio personam; sicut si ideo do beneficium alicui, quia bonus est, et bene deserviet Ecclesiae, quia bene litteratus et honestus, non sum acceptor personae. Nihil ergo est proprie accipere personam, quam considerare conditionem personae, nil facientem ad negotium. Cum ergo Deus in operibus suis et beneficiis nihil praeexistens ex parte creaturae respiciat, quia ipsum, quod est creaturae, est effectus suae electionis, sed respiciat solum quasi pro regula beneplacitum voluntatis suae secundum quam omnia operatur, et non secundum aliquam conditionem personae, ut dicitur Ephes. IV, 7, manifestum est quod non accipit personam hominis. Consequenter descripta conditione eorum, ostendit propositum, scilicet quod nil ei addere potuerunt. Et ideo dicit mihi enim qui videbantur aliquid esse, nihil contulerunt, quasi dicat: licet essent magnae auctoritatis, tamen nil addiderunt doctrinae meae nec potestati, quia, sicut supra dictum est neque ab homine accepi Evangelium, neque per hominem didici. Glossa autem aliter legit quales aliquando fuerunt, etc., quasi dicat: non pertinet ad me referre statum eorum ante conversionem, quales scilicet fuerunt, quia et hoc nihil refert, cum et ego fuerim ipsius Ecclesiae etiam persecutor, et tamen Deus suae beneplacito voluntatis elegit me et magnificavit, et hoc quia dominus personam hominis non acceptat. Consequenter cum dicit sed e contra cum vidissent, etc., ostendit quomodo eius sententia sit approbata ab apostolis. Et circa hoc tria facit. Primo ponit causam approbationis; secundo insinuat ipsam approbationem, ibi Iacobus et Cephas, et cetera. Tertio addit quamdam conditionem approbationi interpositam, ibi tantum ut pauperes, et cetera. Causam autem approbationis (quae movit apostolos approbare sententiam apostoli) ponit duplicem, scilicet praedicationis officium apostolo iniunctum a Christo, et effectum iniuncti officii, ibi et cum cognovissent, et cetera. Circa primum, primo ponit officium iniunctum quod movit eos ad approbandum; secundo officii manifestationem, ibi qui enim operatus est, et cetera. Dicit ergo: dico quod illi qui videbantur aliquid esse, nihil mihi contulerunt, sed potius, contra opinionem adversariorum, qui ascenderant contra me in Ierusalem ad apostolos pro ipsa quaestione, me ipsi apostoli approbaverunt, et hoc cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium, id est, officium praedicationis, praeputii, id est, iniunctum praedicare incircumcisis, scilicet gentibus. Ier. IX, 26: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus, et cetera. Sicut Petro commissa est auctoritas, ut praedicaret Iudaeis tantum, et Paulo gentibus; sed postmodum et Petrus praedicavit gentibus, et Paulus Iudaeis. Sed quia aliquis posset dicere: unde constat nobis quod tibi sit commissum Evangelium in gentibus? Ideo interponens dicit, quod per operationes Christi. Sicut enim patet quod Petrus accepit Evangelium a Christo propter mirabilia quae Christus fecit per eum, ita patet quod ego ab ipso accepi propter miracula quae Christus operatus est, et operatur in me. Et ideo dicit qui operatus est Petro, etc., id est, qui Petrum fecit apostolum in Iudaea, scilicet Christus, ipse me fecit apostolum in gentibus. Et haec est causa quae movet eos. Sed quia non sufficit iniunctio et auctoritas praedicandi, nisi homo per bonam scientiam et discretam eloquentiam ipsam exequatur, et per bonam vitam commendet, ideo addit usum suae auctoritatis seu officii effectum, dicens et cum cognovissent gratiam Dei, et cetera. Et est littera suspensiva, id est, cum vidissent quod gratiosa et fructuosa esset praedicatio mea, tunc Iacobus, et Cephas, et Ioannes, et cetera. In quo notatur approbatio seu societas facta cum eis et Paulo. Et primo ponuntur personae inter quas facta est societas, quae sunt Iacobus, et Cephas, id est Petrus, et Ioannes. Et praemittitur Iacobus, quia erat episcopus Ierosolymorum, ubi haec facta sunt. Ioannes autem iste fuit Ioannes Evangelista, qui non deseruit Iudaeam usque ad tempus Vespasiani. Qui videbantur columnae esse. Metaphorice dicitur hoc, id est sustentatio totius Ecclesiae. Sicut enim totum aedificium sustentatur per columnas, ita per istos tota Ecclesia Iudaeorum sustentabatur et regebatur. Et de istis columnis dicitur in Ps. LXXIV, 4: ego confirmavi columnas eius, id est, apostolos Ecclesiae; Can. V, 15: crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. Isti, scilicet ex una parte, dederunt dextras societatis, id est, consenserunt in societatem, mihi et Barnabae, in quo designantur personae ex alia parte. Per hoc autem quod dederunt sibi dexteras, significatur quod per manus se acceperunt in signum coniunctionis et unitatem opinionis. Secundo ostenditur societatis tenor seu conditio, cum dicitur ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, scilicet praedicarent; quasi dicat: facta fuit inter nos coniunctio et unio, ita tamen quod sicut omnes fideles obediunt Petro in circumcisione, id est, in Ecclesia Iudaeorum fidelium: ita omnes gentiles qui conversi fuerunt ad Christum, obedirent Barnabae et Paulo. Hoc tamen apposito, ut nos essemus memores pauperum Christi, qui scilicet vendiderant omnia bona sua, et pretium eorum ad pedes apostolorum posuerant, propter Christum pauperes effecti. Quod quidem sollicitus fui hoc idem facere, non minus affectus, quam ipsi qui ordinaverunt, sicut apparet Rom. XV, et I Cor. VI, et II Cor. c. VIII et IX. Ratio autem quare consuetudo primitivae Ecclesiae de venditione possessionum servabatur in Ecclesia ex circumcisione, et non in Ecclesia ex gentibus, haec est, quia fideles Iudaei congregati erant in Ierusalem, et in Iudaea quae destruenda in brevi a Romanis erat, ut postmodum rei probavit eventus; et ideo voluit dominus ut ibi possessiones non reservarentur ubi permansuri non erant. Ecclesia vero gentilium firmanda erat et augenda, et ideo consilio spiritus sancti factum est, ut in ea possessiones non venderentur.


Lectio 3

[87752] Super Gal., cap. 2 l. 3 Supra apostolus ostendit quod ipse nil utilitatis accepit ex collatione habita cum dictis apostolis, hic vero ostendit quod ipse aliis profuit. Et primo ostendit quomodo profuit Petro in corrigendo eum; secundo manifestat ea quae dixit, ibi prius enim quam venirent, et cetera. Dicit ergo: vere ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego potius contuli eis, et specialiter Petro; quia cum venisset Petrus Antiochiam, ubi erat Ecclesia gentium, ego restiti ei in faciem, id est, manifeste. Eccli. c. IV, 27: ne reverearis proximum in casu suo, nec retineas verbum, et cetera. Vel in faciem, id est non in occulto, tamquam detrahens et timens, sed publice, et ut par ei. Lev. XIX, 17: non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, et cetera. Et hoc ideo, quia reprehensibilis erat. Sed contra: quia hoc fuit post acceptam gratiam spiritus sancti; sed post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt apostoli. Respondeo. Dicendum quod post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt mortaliter apostoli, et hoc donum habuerunt per potentiam divinam, quae eos confirmaverat. Ps. LXXIV, 4: ego confirmavi columnas eius, et cetera. Peccaverunt tamen venialiter, et hoc fuit eis ex fragilitate humana. I Io. I, 8: si dixerimus, quia peccatum non habemus, scilicet veniale, ipsi nos seducimus, et cetera. Quod vero dicitur in Glossa: restiti ei tamquam par, dicendum est quod apostolus fuit pro Petro in executione auctoritatis, non in auctoritate regiminis. Ex praedictis ergo habemus exemplum: praelati quidem humilitatis, ut non dedignentur a minoribus et subditis corrigi; subditi vero exemplum zeli et libertatis, ut non vereantur praelatos corrigere, praesertim si crimen est publicum et in periculum multitudinis vergat. Consequenter cum dicit priusquam venirent, etc., manifestat ea quae dixit. Et primo hoc quod dixit eum reprehensibilem esse; secundo vero hoc, quod dixit Petrum reprehendisse, ibi sed cum vidissem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid Petrus sentiebat; secundo quid faciebat, ibi cum autem venisset, etc.; tertio quid inde sequebatur, ibi et simulationi eius, et cetera. Dicit ergo circa primum, quod Petrus sentiebat legalia non esse servanda. Et hoc facto ostendebat, quia priusquam venirent quidam, Iudaei scilicet zelantes pro legalibus, a Iacobo, Ierosolymitanae Ecclesiae episcopo, edebat, scilicet Petrus, cum gentibus, id est, indifferenter utebatur cibis gentilium; et hoc faciebat ex instinctu spiritus sancti, qui dixerat ei quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ut habetur Act. X, 15, ut ipse ibidem sequenti cap. dixit Iudaeis, qui contra eum insurrexerunt, quia cum incircumcisis comedisset, quasi rationem reddens. Quid autem faciebat, ostendit hic Paulus dicens, quod cum erat cum Iudaeis, subtrahebat se a consortio fidelium qui fuerant ex gentibus, adhaerens Iudaeis tantum, et congregans se cum eis. Et ideo dicit cum autem venisset, scilicet a Iudaea, subtrahebat se Petrus a gentibus conversis, et segregabat se ab eis. Et hoc ideo, quia erat timens eos, qui ex circumcisione erant, id est, Iudaeos, non quidem timore humano sive mundano, sed timore charitatis, ne scilicet scandalizarentur, sicut dicitur in Glossa. Et ideo factus est Iudaeis tamquam Iudaeus, simulans se cum infirmis idem sentire; sed tamen inordinate timebat, quia veritas numquam dimittenda est propter timorem scandali. Quid autem ex hac simulatione sequebatur, subdit dicens, quod simulationi eius, scilicet Petri, consenserunt caeteri Iudaei, qui erant Antiochiae discernentes cibos, et segregantes se a gentibus, cum tamen ante simulationem huiusmodi hoc non fecissent. Et non solum illi consenserunt Petro, sed ita fuit illa simulatio in cordibus fidelium, ut etiam Barnabas, qui mecum erat doctor gentium, et contrarium fecerat et docuerat, duceretur ab eis in illam simulationem, subtrahens se ab eis, scilicet gentibus. Et hoc ideo, quia, secundum quod dicitur Eccli. X, v. 2: qualis est rector civitatis, et cetera. Et ibidem: secundum iudicem populi, et cetera. Consequenter cum dicit sed cum vidissem, etc., manifestat ea quae dixerat de reprehensione sua, qua Petrum reprehendit. Et circa hoc tria facit. Primo ponit causam reprehensionis; secundo reprehendendi modum; tertio reprehensionis verba. Occasio autem reprehensionis est non levis, sed iusta et utilis, scilicet periculum evangelicae veritatis. Et ideo dicit: sic Petrus reprehensibilis erat, sed ego solus, cum vidissem quod non recte ambularent illi qui sic faciebant ad veritatem Evangelii, quia per hoc peribat veritas, si cogerentur gentes servare legalia, ut infra patebit. Quod autem recte non ambularent, ideo est quia veritas, maxime ubi periculum imminet, debet publice praedicari, nec fieri contrarium propter scandalum aliquorum. Matth. X, 27: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Is. XXVI, 7: semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum. Modus autem reprehendendi fuit conveniens, quia publicus et manifestus. Unde dicit dixi Cephae, id est, Petro, coram omnibus, quia simulatio illa in periculum omnium erat. Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Quod intelligendum est de peccatis manifestis, et non de occultis, in quibus debet servari ordo fraternae correctionis. Cuiusmodi autem verba apostolus dixerit Petro, cum eum reprehenderet, subdit dicens si tu Iudaeus cum sis, etc., quasi dicat: o Petre, si tu cum Iudaeus sis, natione et genere, gentiliter et non Iudaice vivis, id est, gentium et non Iudaeorum ritum servas, cum scias et sentias discretionem ciborum nihil conferre, quomodo cogis gentes, non quidem imperio, sed tuae conversationis exemplo, iudaizare? Et dicit cogis, quia secundum quod Leo Papa dicit validiora sunt exempla quam verba. In hoc ergo Paulus reprehendit Petrum, quod cum ipse esset instructus a Deo, cum Iudaice prius viveret, ne postea amplius cibos discerneret Act. X, 15: quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ipse contrarium simulabat. Sciendum est autem quod occasione istorum verborum, non parva controversia est orta inter Hieronymum et Augustinum. Et secundum quod ex eorum verbis aperte colligitur, in quatuor discordare videntur. Et primo in tempore legalium, quando scilicet servari debuerunt. Nam Hieronymus duo tempora distinguit, unum ante passionem Christi, aliud post passionem. Vult ergo Hieronymus quod legalia ante passionem Christi viva essent, id est, habentia virtutem suam, in quantum scilicet per circumcisionem tollebatur peccatum originale, et per sacrificia et hostias placabatur Deus. Sed post passionem non solum dicit ea non fuisse viva vel mortua, sed, quod plus est, ea fuisse mortifera, et quod quicumque post passionem Christi ea servavit, peccavit mortaliter. Augustinus vero distinguit tria tempora. Unum tempus ante passionem Christi, et concordans cum Hieronymo, dicit, isto tempore legalia viva fuisse. Aliud tempus est post passionem Christi immediate, ante gratiam divulgatam (sicut tempus apostolorum in principio), in quo tempore dicit Augustinus legalia mortua fuisse, sed tamen non mortifera Iudaeis conversis, dummodo ipsa servantes, spem in eis non ponerent, ita quod etiam ipsi Iudaei ea servantes tunc non peccarent. Si vero in eis spem posuissent, quicumque conversi ea servantes, peccassent mortaliter, quia si posuissent in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem, quantum in eis erat, evacuassent gratiam Christi. Aliud tempus dicit esse post veritatem et gratiam Christi divulgatam, et in isto tempore dicit ea mortua et mortifera omnibus ea servantibus. Ratio autem dictorum est, quia si Iudaei statim post conversionem fuissent prohibiti ab observantiis legalium, visum fuisset eos pari passu ambulare cum idololatris, qui statim ab idolorum cultura prohibebantur, et legalia non fuisse bona, sicut nec idololatriam. Et ideo instinctu spiritus sancti permissum est, ut legalia modico tempore servarentur ea intentione quae dicta est, ut per hoc ostenderetur legalia tunc bona fuisse. Unde dicit Augustinus quod per hoc ostendebatur quod mater synagoga cum honore deducenda ad tumulum erat, dum non statim post passionem Christi legalia prohibita sunt. Quicumque vero non eo modo ipsa servaret, non honoraret matrem synagogam, sed eam extumularet. Secundo discordant praedicti Hieronymus et Augustinus de observatione legalium quantum ad ipsos apostolos. Hieronymus enim dicit quod apostoli numquam secundum veritatem servabant legalia, sed simulaverunt se servare, ut vitarent scandalum fidelium qui fuerant ex circumcisione. Et hoc quidem modo dicit simulasse Paulum, quando persolvit votum in templo Ierosolymitano, ut habetur Act. XXI, 26; et quando circumcidit Timotheum, ut habetur Act. XVI, v. 3; et quando a Iacobo monitus quaedam legalia suscepit, ut habetur Act. XV, 20. Et hoc quidem facientes non deludebant alios, quia faciebant hoc, non intendentes legalia servare, sed propter aliquas causas, sicut quod quiescebant in sabbato non propter observantiam legis, sed propter quietem. Item abstinebant ab immundis secundum legem, non propter observantiam legis, sed propter alias causas, utpote propter abominationem et aliquid huiusmodi. Augustinus vero dicit quod apostoli servabant ipsa legalia, et hoc intendentes, sed tamen non ponentes in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem. Et hoc quidem licebat eis, quia fuerunt ex Iudaeis. Ita tamen quod haec servarent ante gratiam divulgatam; unde sicut eo tempore alii Iudaei conversi sine periculo servare poterant, absque eo quod in eis spem ponerent, ita et ipsi. Tertio discordant de peccato Petri. Nam Hieronymus dicit in simulatione praedicta Petrum non peccasse, quia hoc ex charitate fecit, et non ex aliquo timore mundano, ut dictum est. Augustinus vero dicit eum peccasse, venialiter tamen, et hoc propter indiscretionem quam habuit, nimis inhaerendo huic parti (scilicet Iudaeorum) ad vitandum eorum scandalum. Et validius argumentum Augustini contra Hieronymum est, quia Hieronymus adducit pro se septem doctores, quorum quatuor, scilicet Laudicensem, et Alexandrinum, Origenem et Didymum excludit Augustinus, utpote de haeresi infames. Aliis vero tribus opponit tres, quos pro se et pro sua opinione habet, scilicet Ambrosium, Cyprianum, et ipsum Paulum, qui manifeste dicit, quod reprehensibilis erat Petrus. Si ergo nefas est dicere in Scriptura sacra aliquod falsum contineri, non erit fas dicere Petrum reprehensibilem non fuisse. Et propter hoc verior est opinio et sententia Augustini, quia cum dictis apostoli magis concordat. Quarto discordant in reprehensione Pauli. Nam Hieronymus dicit, quod Paulus vere non reprehendit Petrum, sed simulatorie, sicut et Petrus simulatorie legalia servabat, ut scilicet sicut Petrus nolens scandalizare Iudaeos simulabat se legalia servare, ita Paulus ut non scandalizaret gentes, ostendit sibi displicere quod Petrus faciebat, et simulatorie reprehendit, faciebantque hoc quasi ex condicto, ut utrisque fidelibus sibi subditis providerent. Augustinus vero sicut dicit Petrum vere servasse legalia, ita dicit Paulum eum vere reprehendisse, et non simulatorie. Sed et Petrus quidem servando peccavit, quia inde erat scandalum apud gentiles, a quibus se subtrahebat. Paulus vero non peccavit reprehendendo, quia ex eius reprehensione nullum scandalum sequebatur.


Lectio 4

[87753] Super Gal., cap. 2 l. 4 Supra ostendit veritatem doctrinae apostolicae praedicatae per eum ex auctoritate aliorum apostolorum, hic ostendit idem ex eorum conversatione et exemplo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum per apostolorum conversationem; secundo adversantium obiectionem quod si quaerentes iustificari, et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittit apostolorum conditionem; secundo insinuat eorum conversationem, ibi scientes autem quod non iustificatur, etc.; tertio intentam conditionem, ibi propter quod ex operibus legis, et cetera. Conditio autem apostolorum et etiam ipsius Pauli haec est, quod secundum naturalem originem ex Iudaeis processerunt. Et hoc est quod dicit nos, scilicet ego et apostoli alii, sumus natura, id est naturali origine, Iudaei, non proselyti. II Cor. XI, v. 22: Hebraei sunt, et ego, et cetera. Et haec est magna laus, quia, ut dicitur Io. IV, 22, salus ex Iudaeis est. Et non ex gentibus peccatores, id est, non sumus peccatores, ut gentes idololatrae et immundae. Sed contra est quod dicitur I Io. I, v. 8: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., ergo Iudaei sunt peccatores. Respondeo. Dicendum est, quod aliud est peccantem esse, aliud peccatorem. Nam primum denominat actum, secundum vero promptitudinem, sive habitum ad peccandum. Unde Scriptura iniquos et gravibus peccatorum sarcinis oneratos peccatores appellare consuevit. Iudaei ergo propter legem superbientes, quasi per eam coerciti a peccatis, gentes quae sine fraeno legis erant, et ad peccandum pronae, peccatores vocabant. Eph. IV, 14: non circumferamur omni vento doctrinae, et cetera. Cum ergo dicat apostolus non ex gentibus peccatores, exponitur, id est, non sumus de numero peccatorum qui sunt inter gentiles, et cetera. Consequenter cum dicit scientes autem quod non iustificatur homo, etc., ponit apostolorum conversationem, quae quidem non est in legalibus, sed in fide Christi. Et circa hoc duo facit. Primo exprimit rationem apostolicae conversationis; secundo ponit ipsam apostolicam conversationem, ibi et nos in Christo, et cetera. Erat ergo apostolica conversatio in fide, et non in legalibus. Cuius ratio est, quia licet fuerimus Iudaei natura et in legalibus nutriti, tamen scientes pro certo, quod non iustificatur homo ex operibus legis, id est, per opera legalia, nisi per fidem Iesu Christi, ideo deserentes illa conversamur in praeceptis fidei. Rom. III, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Act. IV, 12: non est aliud nomen, et cetera. Sed contra, Rom. enim II, 13 dicitur: non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur, et cetera. Videtur ergo quod ex operibus legis iustificetur homo. Respondeo. Dicendum est, quod iustificari potest dupliciter accipi, scilicet iustitiam exequi, et iustum fieri. Primo autem modo homo iustificatur, qui opera iustitiae facit. Non autem iustus fit aliquis nisi a Deo, per gratiam. Sciendum est ergo, quod opera legis quaedam erant moralia, quaedam vero caeremonialia. Moralia autem licet continerentur in lege, non tamen poterant proprie dici opera legis, cum ex naturali instinctu, et ex lege naturali homo inducatur ad illa. Sed caeremonialia dicuntur proprie opera legis. Quantumcumque ergo homo quoad executionem iustitiae ex moralibus iustificetur, et etiam ex caeremonialibus, inquantum servare ea est opus obedientiae, ut ad sacramenta pertineant, et sic accipitur secundum dictum apostoli ad Rom. II, 13. Quantum tamen ad iustum fieri, ex operibus legis non iustificari homo per haec videtur, quia sacramenta veteris legis non conferebant gratiam. Infra IV, 9: conversi estis ad egena elementa, id est, gratiam non conferentia, neque gratiam in se continentia. Sacramenta vero novae legis, licet sint elementa materialia, non tamen sunt elementa egena, quia in se gratiam continent, unde et iustificare possunt. Si qui autem in veteri lege iusti erant, non erant iusti ex operibus legis, sed solum ex fide Christi, quem Deus proposuit propitiatorem per fidem, ut dicitur Rom. III, 20. Unde et ipsa sacramenta veteris legis non fuerunt nisi quaedam protestationes fidei Christi, sicut et nostra sacramenta, sed differenter, quia illa sacramenta gratiam Christi configurabant quasi futuram; nostra autem sacramenta protestantur quasi continentia gratiam praesentem. Et ideo signanter dicit, quod ex operibus legis non iustificatur homo, nisi per fidem Iesu Christi, quia etsi olim aliqui servantes opera legis iustificarentur, non tamen hoc erat nisi per fidem Iesu Christi. Ex hac autem scientia apostolorum quam habebant, quod iustificatio non est per operationem legis, sed per fidem Christi, concludit conversationem apostolorum eligentium fidem Christi et dimittentium opera legis. Unde sequitur et nos in Christo Iesu credimus, quia, ut dicitur Act. IV, 12, non est aliud nomen datum, et cetera. Unde sequitur ut iustificemur ex fide Christi. Rom. V, 1: iustificati ergo ex fide, et cetera. Et ne aliquis credat quod simul cum lege Christi opera legis iustificent, subiungit et non ex operibus legis. Rom. III, 28: arbitramur enim iustificari hominem per fidem, et cetera. Ex hoc concludit principale intentum, dicens quod si apostoli, qui sunt naturaliter Iudaei, non quaerunt iustificari per opera legis, sed per fidem, quod non iustificatur omnis caro ex operibus legis, nec homo quicumque potest iustificari per opera legis. Sumitur enim hic caro pro homine, scilicet pars pro toto, sicut Is. XL: videbit omnis caro salutare Dei nostri. Dicens autem propter quod, etc., concludit quasi a maiori. Magis enim videtur naturale vel rationabile de Iudaeis, quod per opera legis, non per fidem, iustificarentur, quam alii; sed hoc non est: quare, et cetera.


Lectio 5

[87754] Super Gal., cap. 2 l. 5 Postquam apostolus ostendit per conversationem apostolorum legalia non esse observanda, quod ipse dicebat, hic movet quaestionem in contrarium. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi absit, etc.; tertio solutionem eius manifestat, ibi ego enim per legem, et cetera. Primum dupliciter potest exponi secundum Glossam. Primo sic: posset enim aliquis dicere quod apostoli deserentes legem, veniendo ad fidem Christi peccassent. Sed ex hoc apostolus introducit quasi quoddam inconveniens, scilicet Christum esse auctorem peccati, eo quod homines ad suam fidem vocat. Et hoc est quod dicit quod, id est sed, si nos apostoli quaerentes iustificari in ipso, id est, per ipsum, scilicet Christum, inventi sumus, id est, manifeste comprobemur, et ipsi apostoli peccatores propter legis dimissionem, numquid Christus est minister peccati? Id est, inducens nos ad peccandum qui nos a statu legis ad suam fidem vocavit? Infra IV, 4: factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, scilicet ab onere legis. Respondet apostolus absit, quia magis est minister iustitiae. Rom. V, 19: per unius obedientiam iusti constituuntur multi. I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, et cetera. Et quod Christus non sit minister peccati abstrahens a lege veteri, patet, quia si ego ipse quae destruxi, scilicet superbiam gloriantem de lege, iterum reaedifico, volens redire ad gloriandum de lege, praevaricatorem meipsum constituo, resumens quae destruxi. II Petr. II, 22: canis reversus ad vomitum, et cetera. Ios. II: maledictus homo qui reaedificaverit Iericho. Dicit autem quae destruxi, non ipsam legem, ut Manichaei volunt, quia lex sancta est, Rom. VII, 12, sed superbiam de lege, de qua dicitur Rom. X, 3: quaerentes suam iustitiam statuere, et cetera. Si quis autem obiiciat quod cum ipse olim destruxerit fidem Christi, praevaricatorem se faciebat eam aedificans, patet responsio, quia fidem Christi conatus fuit quidem destruere, sed non praevaluit propter veritatem. Act. IX, v. 4: quid me persequeris? Durum est tibi, et cetera. Sed superbia legis vana erat, et ideo destrui poterat, et reaedificanda non erat. Secundo modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, referatur non ad dimissionem legis, sicut nunc expositum est, sed magis ad ipsam legis observantiam. Manifestum enim est quod quicumque quaerit iustificari, profitetur se non esse iustum, sed peccatorem. Est ergo sensus: si nos quaerentes iustificari in Christo, ex hoc ipso quod quaerimus nos iustificari, inventi sumus, id est, ratione comprobamur et ipsi peccatores fuisse, propter hoc quod legem observabamus, numquid Iesus Christus minister peccati est? Ut scilicet mandaverit homines post suam passionem legalia observare, quod sine peccato fieri non potest. Et attendendum est, quod haec expositio procedit secundum opinionem Hieronymi, qui ponebat statim post passionem Christi legalia fuisse mortifera. Tertio modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, pertineat quidem ad statum quo lex observabatur, non tamen quod ipsi offenderent propter legis observantiam, sed propter legis defectum, quae peccatum auferre non poterat, ut sit sensus: si quaerentes iustificari in ipso, inventi sumus et ipsi peccatores, id est, peccatum habentes, lege peccatum non auferente, secundum illud Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, numquid Iesus Christus peccati minister est, ut reducat nos ad observantiam legis, in qua sub peccato eramus? Et haec expositio procedit secundum expositionem Augustini. Et respondet, secundum utramque expositionem, absit, quia ego destruxi legem carnaliter intellectam, spiritualiter iudicando et docendo. Unde si iterum vellem aedificare carnalis legis observantias, essem praevaricator legis spiritualis. Potest et quarto modo sic exponi. Dixeram, hominem non iustificari ex operibus legis. Posset aliquis dicere, quod nec etiam per fidem Christi, quia multi post fidem Christi acceptam, peccant. Et hoc est quod dicit: si quaerentes iustificari in Christo, id est, per fidem Christi, inventi sumus post fidem Christi susceptam etiam ipsi nos fideles peccatores, id est, in peccatis viventes, numquid Iesus Christus minister peccati est et damnationis, sicut minister veteris legis est minister peccati et damnationis? Non quod lex induceret ad peccatum, sed occasionaliter, quia prohibebat peccatum, et non conferebat gratiam adiuvantem ad resistendum peccato. Unde dicitur Rom. VII, 8: occasione accepta, peccatum per mandatum, et cetera. Sed Christus dat gratiam adiuvantem. Io. I, v. 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Unde nullo modo est minister peccati, nec directe, nec occasionaliter.


Lectio 6

[87755] Super Gal., cap. 2 l. 6 Hic apostolus solutionem superius assignatam manifestat. Et primo ponit solutionis manifestationem; secundo concludit principale intentum, ibi non abiicio gratiam Dei, et cetera. Sed attendendum est, quod apostolus inquirendo procedens, nullum dubium indiscussum relinquit. Et ideo verba eius licet videantur intricata, tamen si diligenter advertantur, nihil sine causa dicit, et hoc apparet in verbis propositis. Ubi tria facit: primo manifestat solutionem; secundo explicat solutionis manifestationem, ibi Christo confixus sum cruci, etc.; tertio removet dubitationem, ibi quod autem vivo, et cetera. Quia ergo apostolus dixerat si enim quae destruxi, etc., quod intelligitur de veteri lege, posset enim ab aliquo reputari legis destructor, et per consequens iniquus, secundum illud Ps. CXVIII, 126: dissipaverunt iniqui legem tuam, ideo apostolus vult ostendere quomodo legem destruat, et tamen non est iniquus, dicens ego enim per legem, et cetera. Ubi sciendum est, quod quando aliquis dissipat legem per ipsam legem, talis est praevaricator legis, non iniquus. Dissipatur autem lex per legem, quando in lege datur aliquod praeceptum locale seu temporale, ut scilicet lex illa tali tempore, seu tali loco servetur, et non alio, et hoc ipsum exprimatur in lege. Si quis tunc in illo tempore, seu in illo loco lege non utitur, destruit legem per ipsam legem, et hoc modo apostolus destruxit legem. Unde destruxi, inquit, quodammodo legem, tamen per legem, quia ego mortuus sum legi per legem, id est, per auctoritatem legis ipsam dimisi, quasi legi mortuus. Auctoritas enim legis, per quam mortuus est legi, in multis sacrae Scripturae locis habetur; Ier. XXXI, 31, tamen sub aliis verbis: confirmabo testamentum novum super domum Israel, etc.; Deut. XVIII, 15: prophetam suscitabit dominus de fratribus vestris, etc.; et multis aliis locis; non est ergo transgressor apostolus legem destruendo. Vel aliter: ego per legem, scilicet spiritualem, mortuus sum legi carnali. Tunc enim moritur legi, quando abiicit legem solutus a lege. Iuxta illud Rom. VII, 2: mortuo viro, soluta est mulier a lege viri. Inquantum vero apostolus subiectus erat legi spirituali, dicit se mortuum legi, id est, solutum a legis observatione. Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae, et cetera. Alius modus dimittendi legem sine praevaricatione esse potest, quia videlicet lex aliqua quando est scripta in charta, tunc dicitur lex mortua, et quando est in mente legislatoris, tunc dicitur lex viva. Constat autem, quod si aliquis secundum verbum legislatoris operaretur contra legem scriptam, et solveret legem, et solveretur a lege mortua, et servaret legem vivam secundum imperium legislatoris. Dicit ergo, secundum hoc, mortuus sum legi scriptae et mortuae, id est solutus sum ab ea, ut Deo vivam, id est, motus meos secundum dicta ipsius dirigam, et ad honorem eius ordiner. Lex enim statuta in scriptis aliquid tradit propter extraneos, et eos qui ab eo verbotenus audire non possunt; sed his qui coram eo sunt, non dicit eam scriptis, sed verbo tantum. A principio enim homines infirmi erant, ad Deum accedere non valentes. Et ideo necesse fuit eis praecepta legis in scriptis dare, ut per legem quasi per paedagogum manu ducerentur ad hoc, quod ab eo praecepta eius audirent, secundum quod dicitur infra III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo, et cetera. Sed postquam habemus accessum ad patrem per Christum, ut dicitur Rom. V, 2, non instruimur per legem de mandatis Dei, sed ab ipso Deo. Et ideo dicit: per legem manuducentem mortuus sum legi scriptae, ut vivam Deo, scilicet ipsi factori legis, id est, ut ab ipso instruar et dirigar. Consequenter cum dicit Christo confixus sum, etc., explicat quae dixit. Dixerat autem quod est mortuus legi, et quod vivit Deo. Et ista duo manifestat. Et primo quod sit mortuus legi, per hoc quod dicit Christo confixus sum cruci; secundo quod vivit Deo, cum dicit vivo ego, iam non ego, et cetera. Et primum quidem potest exponi dupliciter. Uno modo sicut in Glossa, sic: quilibet homo secundum carnalem originem nascitur filius irae, Eph. II, 3: eramus enim natura filii irae, et cetera. Nascitur etiam in vetustate peccati, Bar. III, 11: inveterasti in terra aliena, et cetera. Quae quidem vetustas peccati tollitur per crucem Christi, et confertur novitas vitae spiritualis. Dicit ergo apostolus Christo confixus sum cruci, id est, concupiscentia seu fomes peccati, et omne huiusmodi, mortuum est in me per crucem Christi. Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, et cetera. Item ex quo cum Christo confixus sum cruci, et mortuus sum peccato, et Christus resurrexit, cum resurgente etiam resurrexi. Rom. IV, 25: traditus est, et cetera. Sic ergo Christus in nobis renovat vitam novam, destructa vetustate peccati. Et ideo dicit vivo autem, id est, quia Christo confixus sum cruci, vigorem bene operandi habeo, iam non ego secundum carnem, quia iam non habeo vetustatem quam prius habui, sed vivit in me Christus, id est, novitas, quae per Christum nobis data est. Vel aliter: homo quantum ad illud dicitur vivere, in quo principaliter firmat suum affectum, et in quo maxime delectatur. Unde et homines qui in studio seu in venationibus maxime delectantur, dicunt hoc eorum vitam esse. Quilibet autem homo habet quemdam privatum affectum, quo quaerit quod suum est; dum ergo aliquis vivit quaerens tantum quod suum est, soli sibi vivit, cum vero quaerit bona aliorum, dicitur etiam illis vivere. Quia ergo apostolus proprium affectum deposuerat per crucem Christi, dicebat se mortuum proprio affectui, dicens Christo confixus sum cruci, id est, per crucem Christi remotus est a me proprius affectus sive privatus. Unde dicebat infra ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri, etc., II Cor. V, 14 s.: si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, et cetera. Vivo autem, id est, iam non vivo ego, quasi in affectu habens proprium bonum, sed vivit in me Christus, id est tantum Christum habeo in affectu, et ipse Christus est vita mea. Phil. I, 21: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Consequenter autem cum dicit quod autem nunc vivo, etc., respondet dubitationi quae poterat esse duplex ex praemisso verbo. Una est quomodo ipse vivit, et non est ille, scilicet qui vivit; secunda quomodo confixus est cruci. Et ideo haec duo aperit. Et primo primum, quomodo scilicet vivit, et non ipse vivit, dicens quod autem nunc vivo, et cetera. Ubi notandum est, quod illa proprie dicuntur vivere, quae moventur a principio intrinseco. Anima autem Pauli constituta erat inter Deum et corpus, et corpus quidem vivificabatur et movebatur ab anima Pauli, sed anima eius a Christo. Quantum ergo ad vitam carnis vivebat ipse Paulus, et hoc est quod dicit quod autem nunc vivo in carne, id est, vita carnis; sed quantum ad relationem ad Deum, Christus vivebat in Paulo, et ideo dicit in fide vivo filii Dei, per quam habitat in me et movet me. Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Et nota quod dicit, in carne, non ex carne, quia hoc malum est. Secundo ostendit quod confixus est cruci, dicens: quia amor Christi quem ostendit mihi in cruce moriens pro me, facit ut semper ei configar. Et hoc est quod dicit qui dilexit me. I Io. IV, 10: ipse prior dilexit nos. Et intantum dilexit me, quod tradidit semetipsum pro me, et non aliud sacrificium. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Eph. c. V, 25: sicut Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, et cetera. Sed attendendum est, quod ipse filius tradidit se, et pater tradidit filium, Rom. VIII, v. 32: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; et Iudas tradidit eum, ut dicitur Matth. XXVI, 48: et totum una res est, sed non una intentio, quia pater ex charitate, filius ex obedientia simul et cum charitate, Iudas vero ex cupiditate et proditorie. Consequenter cum dicit non abiicio gratiam Dei, infert conclusionem principalem. Et primo inducit conclusionem; secundo manifestat modum. Dicit ergo: ex quo tantam gratiam recepi a Deo quod tradidit se, et ego vivo in fide filii Dei, non abiicio gratiam filii Dei, id est, non repudio, nec ingratum me exhibeo. I Cor. XV, 10: gratia Dei in me vacua non fuit, et cetera. Unde et alia littera habet. Non sum ingratus gratiae Dei (Hebr. XII, 15: contemplantes ne quis desit gratiae Dei), scilicet per ingratitudinem se indignum fatendo. Modus autem abiiciendi et ingratitudinis est, si dicerem quod lex esset necessaria ad iustificandum. Et ideo dicit si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis est mortuus, id est, si sufficiens sit lex, id est, opera legis sufficiunt ad iustificandum hominem, Christus sine causa mortuus est, et frustra, quia ad hoc mortuus est, ut nos iustificaret. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, et cetera. Quod si hoc per legem fieri posset, superflua fuisset Christi mors. Sed non gratis mortuus, nec in vacuum laboravit, ut dicitur Is. c. XLIX, 4, quia per ipsum solum gratia iustificans et veritas facta est, ut dicitur Io. I, 17. Si qui ante passionem Christi iusti fuerunt, hoc etiam fuit per fidem Christi venturi, in quem credebant, et in cuius fide salvabantur.


Caput 3
Lectio 1

[87756] Super Gal., cap. 3 l. 1 Supra confutavit apostolus vanitatem et mutabilitatem Galatarum per auctoritatem evangelicae doctrinae, ostendens suam doctrinam authenticam fuisse ab aliis apostolis, hic vero per rationem et auctoritatem ostendit hoc idem, scilicet quod legalia non sunt servanda. Et hoc dupliciter. Primo ex insufficientia legis; secundo ex dignitate eorum qui ad Christum conversi sunt; et hoc IV cap., ibi dico autem: quanto tempore, et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit obiurgationem; secundo prosequitur suam probationem, ibi hoc solum a vobis volo, et cetera. Circa primum duo facit: primo obiurgat eos, ostendens eorum fatuitatem; secundo rationem obiurgationis assignat, ibi ante quorum oculos, et cetera. Primo ergo eos de fatuitate obiurgat, vocans eos insensatos. Unde dicit o insensati, et cetera. Insensatus autem proprie dicitur qui sensu caret. Sensus autem spiritualis est cognitio veritatis; qui ergo veritate caret, proprie insensatus dicitur. Matth. V: et vos sine intellectu estis. Sap. V, 4: nos insensati vitam istorum, et cetera. Sed contra, Matth. V, 22 dicitur: qui dixerit fratri suo: fatue, etc.; sed fatuus idem est quod insensatus; ergo apostolus reus est Gehennae ignis. Sed dicendum est, ut Augustinus dicit, quod intelligendum est si dixerit sine causa, et animo vituperandi; sed apostolus ex causa dixit, et animo corrigendi. Unde dicitur in Glossa hoc dolendo dicit. Secundo cum dicit quis vos fascinavit, etc., ostendit modum quo insensati erant effecti. Ubi primo notandum est, quod insensatus fit aliquis multis modis. Vel quia non proponitur sibi aliqua veritas quam cognoscere possit; vel quia etsi proponatur sibi, tamen numquam eam acceptat; vel quia veritatem propositam et acceptam deserit, a via veritatis recedens; et tales erant isti Galatae, qui veritatem fidei quam acceperant deserentes, veritatem propositam renuerunt. Supra I, 6: miror quod sic tam cito, et cetera. Et ideo istum gradum insensationis in eis reprehendit, dicens quis vos fascinavit, et cetera. Ad sciendum autem quid sit fascinatio, sciendum est, quod secundum Glossam fascinatio proprie dicitur ludificatio sensus, quae per artes magicas fieri consuevit; puta cum hominem facit aspectibus aliorum apparere leonem vel cornutum, et huiusmodi. Et hoc etiam per Daemones potest fieri, qui habent potestatem movendi phantasmata, et reducendi ad principia sensuum, ipsos sensus immutando. Et secundum hanc acceptionem satis proprie dicit apostolus quis vos fascinavit? Quasi dicat: vos estis sicut homo ludificatus, qui res manifestas aliter accipit, quam sint in rei veritate: quia scilicet vos estis ludificati per deceptiones et sophismata, veritati non obedire, id est, veritatem manifestam, et a vobis receptam non videtis, nec obediendo recipitis. Sap. IV, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona. Is. V, 20: vae qui dicunt bonum malum, et cetera. Alio modo accipitur fascinatio secundum quod aliquis ex aspectu malevolo laeditur, et hoc maxime in vetulis quae visu urenti et aspectu invido fascinant pueros, qui ex hoc infirmantur et vomunt cibum. Huius causam volens assignare Avicenna in libro suo de anima dicit, quod materia corporalis obedit substantiae intellectuali, magis quam qualitatibus activis et passivis in natura. Et ideo ponit quod ad apprehensionem substantiarum intellectualium (quas vocat animas seu motores orbium) multa fiunt praeter ordinem motus caeli et omnium corporalium agentium. Eodem modo dicit, quod quando anima sancta depurata est ab affectibus terrenorum, et a carnalibus vitiis, accedit ad similitudinem substantiarum dictarum, et obedit ei natura. Et hinc est quod aliqui sancti viri operantur quaedam mira praeter naturae cursum; et similiter quia anima alicuius foedata passionibus carnalibus, habet fortem apprehensionem in malitia, obedit ei natura ad transmutationem materiae, in illis maxime in quibus materia habilis est: sicut in pueris teneris contingit. Et sic contingit, secundum eum, quod ex forti apprehensione vetularum, in malitiam immutatur puer et fascinatur. Haec autem positio satis videtur vera secundum opinionem Avicennae. Nam ipse posuit formas omnes corporales in istis inferioribus influi a substantiis incorporalibus separatis, et quod agentia naturalia non habent se ad hoc nisi ut disponentia tantum. Sed hoc quidem improbatur a philosopho. Agens enim oportet esse simile subiecto. Non fit autem forma tantum, nec materia, sed compositum ex materia et forma. Id ergo quod agit ad esse corporalium, oportet quod habeat materiam et formam. Unde dicit quod transmutare materiam et formam non potest, nisi id quod habet materiam et formam, et hoc quidem vel virtute, sicut Deus, qui actor est formae et materiae: vel actu, sicut agens corporeum. Et ideo materia corporalis quantum ad huiusmodi formas, nec Angelis, nec alicui purae creaturae obedit ad nutum, sed soli Deo, ut Augustinus dicit. Unde non est verum quod Avicenna dicit de huiusmodi fascinatione. Et ideo dicendum, quod ad imaginationem seu apprehensionem hominis, quando fortis est, immutatur sensus, seu appetitus sensitivus: quae quidem immutatio non est sine alteratione corporis et spirituum corporis, sicut nos videmus quod ad apprehensionem delectabilis movetur appetitus sensitivus ad concupiscentiam, et exinde corpus calefit. Similiter ex apprehensione timendi, frigescit. Immutatio autem spirituum maxime inficit oculos, qui infecti rem per aspectum inficiunt, sicut patet in speculo mundo, quod ex aspectu menstruatae inficitur. Sic ergo quia vetulae obstinatae in malitia et durae sunt, ex forti apprehensione immutatur appetitus sensitivus, et ex hoc, sicut dictum est, infectio maxime fit a venis ad oculos, et ex oculis ad rem perspectam. Unde quia caro pueri mollis est, ad earum invidum aspectum inficitur et fascinatur. Et quandoque quidem ad hunc effectum Daemones operantur. Dicit ergo quis vos fascinavit veritati non obedire? Quasi dicat: vos aliquando obedistis veritati fidei, sed modo non; ergo estis sicut pueri, qui ex aliquo invido aspectu infecti, cibum receptum vomitis. Rationem autem obiurgationis assignat, dicens ante quorum oculos, et cetera. Quod potest tripliciter legi. Uno modo, secundum Hieronymum, ut respondeat primae acceptioni fascinationis; quasi dicat: dico vos fascinatos, quia ante quorum oculos, etc., id est proscriptio Christi, qui damnatus est in mortem, adeo vobis manifesta fuit, ac si ante oculos vestros fuisset, et in vobis crucifixus, id est, in intellectibus vestris erat crucifixio Iesu Christi, ita ut sciretis qualiter facta esset; unde si eam non videtis modo, nec obeditis, hoc contingit, quia estis ludificati et fascinati. Contra quod dicitur Cant. ult.: pone me ut signaculum super cor tuum, et cetera. Alio modo secundum Augustinum; quasi dicat: recte fascinati estis, quia veritatem quam recepistis, scilicet Christum, per fidem, in cordibus vestris evomitis sicut pueri. Et hoc quia ante oculos vestros, id est, in vestra praesentia, Iesus Christus proscriptus est, id est, expellitur et eiicitur de haereditate sua, quod molestum deberet esse vobis; quia quem non deberetis pati quod ab aliis proscriberetur, et expelleretur, in vobis proscriptus est, id est, haereditatem suam amisit in vobis, id est, vosipsos. Et tunc hoc quod sequitur, scilicet crucifixus, legi debet cum pondere et ostensione doloris, quia hoc addidit, ut considerarent quo pretio Christus emerit possessionem, quam in eis amittebat, et ex hoc moverentur magis. Quasi dicat: Christus proscriptus est in vobis, scilicet qui crucifixus, id est, qui cruce sua et sanguine proprio acquisivit hanc haereditatem. I Cor. VI, 20: empti enim estis pretio magno, et cetera. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento, et cetera. Tertio modo secundum Ambrosium, quasi dicat: vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est, in quorum reputatione, scilicet secundum iudicium vestrum, Iesus Christus proscriptus est, id est, damnatus, non alios salvans. Et in vobis, id est, secundum quod vos intelligitis, crucifixus est, id est, mortuus tantum, non autem alios iustificans, cum tamen de eo dicatur, II Cor. c. ult., quod si mortuus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei. Potest, et quarto modo, exponi secundum Glossam, ut per hoc designet apostolus gravitatem culpae eorum, quia in hoc quod Christum deserunt legem observantes, aequaliter quodammodo peccabant Pilato, qui Christum proscripsit, id est, damnavit. Ut dum insufficientem Christum credunt ad salvandum, similes in peccando crucifixoribus Christi sint, qui ipsum in ligno suspenderunt, morte turpissima condemnantes et afficientes. Aequalitas tamen est accipienda ex parte eius, in quem peccatur, quia in Christum Galatae peccabant, sicut Pilatus et crucifixores Christi.


Lectio 2

[87757] Super Gal., cap. 3 l. 2 Posita obiurgatione, consequenter apostolus procedit ad insufficientiam legis et virtutem fidei ostendendam. Et primo ostendit insufficientiam legis; secundo movet quaestionem et solvit, ibi quid igitur lex, et cetera. Et circa primum duo facit. Primo probat defectum legis et insufficientiam per ea quae ipsi experti sunt; secundo per auctoritates et rationes, ibi sicut scriptum est. Circa primum duo facit, quia primo probat propositum, experimento sumpto ex parte ipsorum; secundo probat idem, experimento sumpto ex parte ipsius apostoli, ibi qui ergo tribuit vobis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit donum quod receperunt; secundo defectum in quem inciderunt, ibi sic stulti estis, et cetera. Donum autem quod receperunt ostendit, quaerendo ab eis unde illud receperunt. Unde susceptum donum supponens, interrogans, quaerit ab eis, dicens: quamvis fascinati et stulti sitis, tamen non tantum estis ludificati quin unum quod valde manifestum est, me docere possitis. Et ideo solum hoc volo a vobis discere, quia hoc solum sufficit ad probandum quod intendo: hoc, inquam, est, quia constat, quod spiritum sanctum accepistis; quaero ergo an accepistis illum ex operibus legis, an ex auditu fidei? Ad quod sciendum est, quod in primitiva Ecclesia, ex divina dispositione, ut fides Christi promoveretur et cresceret, statim post praedicationem fidei ab apostolis manifesta signa spiritus sancti fiebant super audientes. Unde de Petro dicitur Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus, et cetera. Ipsi etiam Galatae ad praedicationem Pauli manifeste spiritum sanctum acceperant. Quaerit ergo apostolus ab eis, unde habuerunt spiritum sanctum. Constat autem quod non per opera legis, quia cum essent gentiles, ante receptionem spiritus sancti legem non habebant; ergo habuerunt spiritum sanctum, id est, dona spiritus sancti ex auditu fidei. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, qui scilicet dabatur in lege (unde et cum tremore lex data est), sed accepistis spiritum filiorum, qui datur per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur Rom. X, 17. Si ergo hoc potuit fidei virtus, frustra quaeritur aliud per quod salvemur, quia multo difficilius est de iniusto facere iustum, quam iustum in iustitia conservare. Si ergo fides de iniustis Galatis sine lege iustos fecerat, non est dubium, quod sine lege poterat eos in iustitia conservare. Magnum ergo erat donum, quod per fidem acceperant. Consequenter cum dicit sic stulti estis, etc., ostendit defectum in quem prolapsi sunt. Et exaggerat duplicem defectum in eis apostolus, scilicet quantum ad dona quae a Christo acceperant, et quantum ad mala quae pro ipso pertulerunt, ibi tanta passi estis, et cetera. Circa primum sciendum est quod isti Galatae deserentes quod magnum erat, scilicet spiritum sanctum, adhaeserunt minori, scilicet carnali observantiae legis, et hoc stultum est. Et ideo dicit sic stulti estis, adeo ut cum coeperitis instinctu sancti spiritus, id est, initium perfectionis vestrae habueritis a spiritu sancto, nunc, dum perfectiores estis, consummamini carne, id est, quaeratis conservari per carnales observantias legis, a qua nec initium iustitiae potest haberi? Io. VI, v. 64: caro non prodest quicquam, et cetera. Et sic ordinem pervertitis, quia via perfectionis est ab imperfecto tendere ad perfectum. Vos autem, quia e converso facitis, stulti estis. Eccli. XXVII, 12: homo sanctus permanet in sapientia sicut sol, stultus ut luna mutatur. Similes isti sunt his, qui incipiunt servire Deo cum fervore spiritus, postmodum deficiunt in carne; qui etiam assimilantur statuae Nabuchodonosor, cuius caput aureum, et pedes lutei, Dan. II, 32. Et ideo dicitur Rom. c. VIII, 8: qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et infra VI, 8: qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Consequenter cum dicit tanta passi estis, etc., exaggerat eorum defectum quantum ad mala quae pro Christo pertulerunt. Qui enim aliquid sine labore recipiunt, illud minus chare custodiunt; sed illud quod cum labore acquiritur vilipendere et non custodire stultum est. Isti autem cum labore et tribulatione magna, quam passi sunt a contribulibus suis propter fidem, receperunt spiritum sanctum. Et ideo dicit tanta passi estis sine causa, quasi dicat: non contemnatis tantum donum quod cum labore accepistis, alias illa, sine causa, id est sine utilitate, passi estis, quia haec sustinuistis ut perveniretis ad vitam aeternam. Rom. V, 3: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, et cetera. Unde si praecluditis vobis aditum vitae aeternae, deserentes fidem, quaerentes conservari carnalibus observantiis, sine causa, id est inutiliter, passi estis. Et hoc dico, si tamen sine causa. Quod ideo dicit, quia in eorum potestate erat poenitere si vellent, quamdiu viverent. Ex hoc autem habetur, quod opera mortificata reviviscunt. Sap. III, 11: labores eorum sine fructu, et cetera. Gal. IV, 11: timeo autem ne sine causa laboraverim, et cetera. Si vero accipiatur de malis qui non poenitent, potest dici quod patiuntur sine causa conferente, scilicet vitam aeternam. Consequenter cum dicit qui ergo tribuit vobis, etc., probat propositum, experimento sumpto ex parte apostoli. Possent enim dicere quod verum est nos recepisse spiritum sanctum ex auditu fidei, tamen propter devotionem quam ad legem habuimus, accepimus fidem quam praedicabas. Et ideo dicit: non curo quicquid sit ex parte vestra, tamen illud quod ego feci, tribuens vobis ministerio meo spiritum sanctum, qui operatur in vobis virtutes, id est inter vos miracula, sed numquid facio hoc sic, ex operibus legis, an ex operibus fidei? Non utique ex operibus legis, sed ex fide. Sed numquid aliquis potest dare spiritum sanctum? Augustinus enim, XV de Trinitate, dicit, quod nullus homo purus spiritum sanctum dare potest, nec ipsi apostoli dabant, sed imponebant manus super homines, et accipiebant spiritum sanctum. Quid ergo est quod hic dicit apostolus de se loquens qui tribuit vobis spiritum sanctum? Respondeo. Dicendum est quod in datione spiritus sancti tria per ordinem se habentia occurrunt, scilicet spiritus sanctus inhabitans, donum gratiae et charitatis cum caeteris habitibus, et sacramentum novae legis, cuius ministerio datur. Et sic potest ab aliquibus tripliciter dari. Ab aliquo enim datur sicut auctoritatem habente quantum ad tria praedicta, scilicet respectu spiritus sancti inhabitantis, respectu doni, et respectu sacramenti; et hoc modo spiritus sanctus datur a solo patre et filio secundum quod eius auctoritatem habent, non quidem dominii sed originis, quia ab utroque procedit. Sed quantum ad gratiam seu donum, et quantum ad sacramenta spiritus sanctus dat etiam se, secundum quod datio importat causalitatem spiritus sancti respectu donorum ipsius; quia, ut dicit apostolus I Cor. XII, v. 11, ipse dividit singulis prout vult. Secundum autem quod in datione importatur auctoritas, non potest proprie dici spiritum sanctum seipsum dare. Quantum vero ad sacramentum quod ministerio ministrorum Ecclesiae datur, potest dici quod sancti per ministerium sacramentorum dant spiritum sanctum. Et hoc modo hic loquitur apostolus secundum quod tangitur in Glossa, tamen huiusmodi modus non est consuetus neque extendendus. Dicit etiam Glossa quod facere miracula attribuitur fidei, quia ex hoc quod credit quae supra naturam sunt, supra naturam operatur, et quia apostoli praedicabant fidem, quae quaedam rationem excedentia continebat, ideo oportebat ad eorum credulitatem aliqua testimonia adducere quod missi essent a Deo: quod rationem excedit. Unde Christus dedit eis signum suum ad hoc ostendendum. Est autem duplex signum Christi. Unum est quod est dominus omnium; unde dicitur in Ps. CXLIV, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum, et cetera. Aliud est quod est iustificator et salvator, secundum illud Act. IV, v. 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, et cetera. Dedit ergo eis duo signa: unum est quod facerent miracula, per quod ostenderent quod missi sunt a Deo domino creaturae omnis. Lc. X: dedit eis potestatem et virtutem super omnia Daemonia, et cetera. Aliud quod darent spiritum sanctum ministerio, per quod ostenderent, quod missi sunt ab omnium salvatore. Act. VIII, 17: tunc imponebant manus super eos, etc., et tunc cum imposuisset illis manus Paulus, spiritus sanctus venit super illos, et cetera. Et de his duobus modis dicitur Hebr. II, 4: contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem.


Lectio 3

[87758] Super Gal., cap. 3 l. 3 Supra probavit apostolus experimento virtutem fidei et insufficientiam legis, hic vero probat idem per auctoritates et rationes. Et primo probat virtutem fidei in iustificando; secundo in hoc ostendit legis defectum, ibi quicumque enim ex operibus legis, et cetera. Primum autem probat utens quodam syllogismo. Unde circa hoc tria facit. Primo ostendit minorem; secundo maiorem, ibi providens autem Scriptura, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur qui ex fide, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quamdam auctoritatem, ex qua elicit minorem; secundo concludit eam, ibi cognoscite ergo, et cetera. Dicit ergo: vere iustitia et spiritus sanctus est ex fide, sicut scriptum est, Gen. XV, 6, et introducitur Rom. IV, 3, quod credidit Abraham Deo, et cetera. Ubi notandum est quod iustitia consistit in redditione debiti, homo autem debet aliquid Deo, et aliquid sibi, et aliquid proximo. Sed quod aliquid debeat sibi et proximo, hoc est propter Deum. Ergo summa iustitia est reddere Deo quod suum est. Nam si reddas tibi vel proximo quod debes, et hoc non facis propter Deum, magis es perversus quam iustus, cum ponas finem in homine. Dei autem est quidquid est in homine, et intellectus et voluntas et ipsum corpus; sed tamen quodam ordine, quia inferiora ordinantur ad superiora, et exteriora ad interiora, scilicet ad bonum animae; supremum autem in homine est mens. Et ideo primum in iustitia hominis est, quod mens hominis Deo subdatur, et hoc fit per fidem. II Cor. X, 3: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Sic ergo dicendum est in omnibus, quod Deus est primum principium in iustitia, et qui Deo dat, scilicet summum quod in se est, mentem ei subdendo, perfecte est iustus. Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et ideo dicit credidit Abraham Deo, id est, mentem suam Deo per fidem subdidit. Eccli. II, 6: crede Deo, et recuperabit te, etc., et infra qui timetis dominum, credite illi, et cetera. Et reputatum est ei ad iustitiam, id est, ipsum credere et ipsa fides fuit ei et est omnibus aliis sufficiens causa iustitiae, et quod ad iustitiam reputetur ei exterius ab hominibus, sed interius datur a Deo, qui eos qui habent fidem, per charitatem operantem iustificat, eis peccata remittendo. Ex hac autem auctoritate concludit minorem propositionem, dicens cognoscite ergo, etc., quasi dicat: ex hoc aliquis dicitur filius alicuius, quod imitatur opera eius; si ergo vos estis filii Abrahae, opera Abrahae facite, Io. VIII, 39. Abraham autem non quaesivit iustificari per circumcisionem, sed per fidem; ergo et illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii Abrahae. Et hoc est quod dicit: quia Abraham iustus est ex fide, per hoc quod Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam, ergo cognoscite, quod illi qui ex fide sunt, id est, qui ex fide credunt se iustificari et salvari, hi sunt filii Abrahae, scilicet imitatione et instructione. Rom. IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine, et cetera. Lc. c. XIX, 9 dicitur Zachaeo: hodie huic domui salus a Deo facta est, eo quod et ipse sit filius Abrahae, et cetera. Et Matth. III, 9: potens est Deus de lapidibus istis, id est, de gentibus, suscitare filios Abrahae, inquantum scilicet facit eos credentes. Consequenter cum dicit providens autem Scriptura, etc., ponit maiorem, quae scilicet est, quod Abrahae praenuntiatum est quod in semine suo benedicerentur omnes gentes. Et hoc est quod dicit providens autem Scriptura, inducens Deum loquentem Abrahae dicit Gen. XII, 3, quod Deus praenuntiavit Abrahae quod in te, id est, in his qui ad similitudinem tuam filii tui erunt imitatione fidei, benedicentur omnes gentes. Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente et occidente, et cetera. Consequenter cum dicit ergo qui ex fide, etc., infert conclusionem ex praemissis. Unde sic potest formari argumentum: Deus pater nuntiavit Abrahae, quod in semine suo benedicerentur omnes gentes; sed illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii Abrahae; ergo qui ex fide sunt, id est, qui quaerunt iustificari per fidem, benedicentur cum fideli, id est credente, Abraham.


Lectio 4

[87759] Super Gal., cap. 3 l. 4 Supra ostendit apostolus virtutem fidei, hic consequenter ostendit defectum legis. Et primo per auctoritatem legis; secundo per humanam consuetudinem, ibi fratres, secundum hominem dico, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit damnum occasionaliter ex lege consecutum; secundo legis insufficientiam ad ipsum damnum removendum, ibi quoniam autem in lege, etc.; tertio Christi sufficientiam, qua ipsum damnum est remotum, ibi Christus autem nos redemit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi scriptum est enim: maledictus, et cetera. Dicit ergo: quicumque enim, et cetera. Nam quia dixerat quod qui ex fide sunt benedicentur, cum sint filii Abrahae, posset quis dicere quod propter opera legis et propter fidem benedicuntur, et ideo, hoc excludens, dicit quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Sed contra. Antiqui patres fuerunt in operibus legis, ergo sunt maledicti, et per consequens damnati, quod est error Manichaei. Ideoque hoc est sane intelligendum. Et attendendum est quod apostolus non dicit: quicumque servant opera legis sub maledicto sunt, quia hoc est falsum pro tempore legis, sed dicit quicumque ex operibus legis, etc., id est, quicumque in operibus legis confidunt, et putant se iustificari per ea, sub maledicto sunt. Aliud enim est esse in operibus legis, et aliud est servare legem; nam hoc est legem implere, et qui eam implet, non est sub maledicto. Esse vero in operibus legis est in eis confidere et spem ponere. Et qui in eis hoc modo sunt, sub maledicto sunt, scilicet transgressionis, quod quidem non facit lex, quia concupiscentia non venit ex lege, sed cognitio peccati, ad quod proni sumus per concupiscentiam per legem prohibitam. Inquantum ergo lex cognitionem peccati facit, et non praebet auxilium contra peccatum, dicuntur esse sub maledicto, cum nequeant illud per ipsa opera evadere. Sunt autem quaedam opera legis caeremonialia, quae in observationibus fiebant. Alia sunt opera quae pertinent ad mores, de quibus sunt mandata moralia. Unde secundum Glossam hoc quod hic dicitur quicumque ex operibus legis, etc., intelligendum est de operibus caeremonialibus, et non de moralibus. Vel dicendum quod loquitur hic apostolus de omnibus operibus tam caeremonialibus quam moralibus. Opera enim non sunt causa quod aliquis sit iustus apud Deum, sed potius sunt executiones et manifestationes iustitiae. Nam nullus per opera iustificatur apud Deum, sed per habitum fidei, non quidem acquisitum, sed infusum. Et ideo quicumque ex operibus iustificari quaerunt, sub maledicto sunt, quia per ea peccata non removentur, nec aliquis quoad Deum iustificatur, sed per habitum fidei charitate informatum. Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio fidei, et cetera. Consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., probat propositum, et hoc primo quidem secundum Glossam ostenditur per hoc quod nullus potest legem servare hoc modo, quo lex praecipit Deut. XXVIII, 15, quod omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, id est, qui non impleverit totam legem, sit maledictus. Sed implere totam legem est impossibile, ut dicitur Act. XV, 10: ut quid tentatis imponere iugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Ergo nullus est ex operibus legis, quin sit maledictus. Potest etiam accipi hoc quod dicitur scriptum est enim, etc., non ut probatio propositi, sed ut ostendatur eius expositio; quasi dicat: dico quod sunt sub maledicto, sub illo scilicet de quo dicit lex scriptum est enim: maledictus est omnis, etc.: ut intelligatur de peccato, id est, de maledicto. Nam lex imperat bona facienda seu mala vitanda, et imperando obligat, sed non dat virtutem obediendi. Et ideo dicit maledictus, quasi malo adiectus, omnis, nullum excipiendo, quia, ut dicitur Act. X, 34, non est personarum acceptio apud Deum. Qui non permanserit usque in finem. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem. In omnibus, non in quibusdam tantum, quia, ut dicitur Iac. II, 10, quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, non solum ut credat seu velit tantum, sed ut opere impleat. Ps. CX, v. 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum. Sancti autem patres etsi in operibus legis erant, salvabantur tamen in fide venturi, confidentes in eius gratia, et saltem spiritualiter legem implentes. Moyses enim, ut in Glossa dicitur, multa quidem praecepit, quae nullus implere potuit ad domandam Iudaeorum superbiam dicentium: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Sed hic est quaestio de hoc quod dicitur maledictus omnis, et cetera. Dicitur enim Rom. XII, 14: benedicite, et nolite maledicere. Respondeo. Dicendum est quod maledicere nihil aliud est quam malum dicere; possum ergo dicere bonum esse malum, et malum esse bonum, et rursum bonum esse bonum, et malum esse malum. Et primum quidem prohibet apostolus, dicens: nolite maledicere, id est, nolite dicere bonum esse malum, et e contra; sed secundum licet, et ideo cum vituperamus peccatum, maledicimus quidem, sed non dicendo bonum malum, sed dicimus malum esse malum. Et ideo licet peccatorem maledicere, id est, dicere eum esse malo addictum vel esse malum. Consequenter cum dicit quoniam autem in lege, etc., ostendit insufficientiam legis non valentis ab illo maledicto eripere ex hoc quod iustificare non poterat. Ad quod ostendendum utitur quodam syllogismo in secunda figura, et est talis: iustitia est ex fide, sed lex ex fide non est; ergo lex iustificare non potest. Circa hoc ergo primo ponit conclusionem, cum dicit quoniam autem in lege nemo iustificatur; secundo autem maiorem, cum dicit quia iustus ex fide vivit; tertio minorem, cum dicit lex autem non est ex fide. Dicit ergo: dico quod per legem maledictio inducta est, nec tamen ab illa maledictione lex eripit, quia manifestum est quod nemo in lege iustificatur apud Deum, id est per opera legis. Circa quod intelligendum, quod illi qui negaverunt vetus testamentum, ex hoc verbo occasionem sumpserunt. Et ideo dicendum est quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur Rom. V, sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. III, 20: ex operibus legis nullus iustificabitur. Sed contra Iac. II, 21 dicitur: nonne Abraham ex operibus iustificatus est? Respondeo. Dicendum est, quod iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad executionem iustitiae et manifestationem, et hoc modo iustificatur homo, id est, iustus ostenditur, ex operibus operatis. Vel quantum ad habitum iustitiae infusum, et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud Deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus. Et ideo signanter apostolus dicit apud Deum, quia iustitia quae est apud Deum, in interiori corde est: iustitia autem quae est ex operibus, id est, quae manifestat iustum, est apud homines. Et hoc modo apostolus accepit apud Deum. Rom. II, 13: non enim auditores, sed factores, et cetera. Rom. IV, 2: si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, et cetera. Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod lex iustificare non potest. Consequenter cum dicit quia iustus, etc., ponit maiorem, quae est ex auctoritate Scripturae, Hab. II, 4 et introducitur etiam Rom. I, 17 et ad Hebr. X, 38. Circa quod notandum est, quod in homine est duplex vita, scilicet vita naturae et vita iustitiae. Vita quidem naturae est per animam; unde anima a corpore recedente, corpus remanet mortuum. Vita vero iustitiae est per Deum habitantem in nobis per fidem. Et ideo primum quo Deus est in anima hominis, est fides. Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et cetera. Et sic dicimus, quod in anima prima indicia vitae apparent in operibus animae vegetabilis: quia anima vegetabilis est, quae primo advenit animali generato, ut philosophus dicit. Ita quia primum principium quo Deus est in nobis, est fides, ideo fides dicitur principium vivendi. Et hoc est quod hic dicitur iustus meus ex fide vivit. Et intelligendum est de fide per dilectionem operante. Minor autem ponitur ibi lex autem non est, et cetera. Et primo ponitur ipsa minor; secundo probatur, ibi sed qui fecerit, et cetera. Dicit ergo lex non est ex fide. Sed contra, lex mandat credere quod sit unus Deus, et hoc pertinet ad fidem; ergo lex habebat fidem. Quod autem sit unus Deus, mandatur Deut. VI, audi, Israel, dominus Deus tuus, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod hic loquitur de observationibus mandatorum legis, secundum quod lex consistit in mandatis et praeceptis caeremonialibus, et dicit quod talis lex non est ex fide. Fides enim, ut dicitur Hebr. XI, 1, est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Et ideo proprie implet mandatum de fide qui non sperat ex hoc aliqua praesentia et visibilia consequi, sed bona invisibilia et aeterna. Lex ergo quia promittebat terrena et praesentia, ut dicitur Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo non est ex fide, sed ex cupiditate potius, vel ex timore, secundum illos praecipue, qui carnaliter legem servabant. Aliqui tamen spiritualiter vivebant in lege, sed hoc non erat ex ea, sed ex fide mediatoris. Et quod lex non sit ex fide, probat cum dicit sed qui fecerit ea, id est, opera legis, vivet in illis, scilicet vita praesenti, id est, immunis erit a morte temporali, et conservabitur in vita praesenti. Vel aliter: dico quod lex non est ex fide, et hoc patet, quia qui fecerit, etc.; quasi dicat: praecepta legis non sunt de credendis, sed de faciendis, licet aliquid credendum annuntiet. Et ideo virtus eius non est ex fide, sed ex operibus; et hoc probat, quia dominus quando voluit eam confirmare, non dixit: qui crediderit sed: qui fecerit ea, vivet in illis. Sed nova lex ex fide est. Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, et cetera. Lex tamen est quoddam effigiatum et effectum ex fide, et ideo comparatur lex vetus ad legem novam, sicut opera naturae ad opera intellectus. Nam in ipsis operibus naturae apparent quaedam opera intellectus, non quod res naturales intelligant, sed quia aguntur et ordinantur ab intellectu ut finem consequantur. Sic et in veteri lege aliqua continentur, quae fidei sunt, non quod Iudaei ea prout erant fidei haberent, sed habebant ea in figura tantum fidei Christi, et protestatione, ex cuius fidei virtute salvabantur iusti.


Lectio 5

[87760] Super Gal., cap. 3 l. 5 Posito damno a lege illato, et defectu legis ab illo eripere non valentis, hic consequenter ostendit virtutem Christi ab ipso damno liberantis. Et primo ostendit quomodo per Christum ab ipso damno liberamur; secundo quomodo etiam super hoc auxilium a Christo acquirimus, ibi ut in gentibus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ponit liberationis auctoritatem; secundo liberationis modum, ibi factus pro nobis, etc.; tertio testimonium propheticum, ibi quia scriptum est, et cetera. Dicit ergo primo: quicumque servabant opera legis erant sub maledicto sicut dictum est, nec per legem liberari poterant. Ideo necesse fuit aliquem habere, qui nos liberaret, et iste fuit Christus. Et ideo dicit Christus redemit nos de maledicto legis, et cetera. Rom. VIII, 3: quod impossibile erat legi, etc., Deus mittens filium suum, scilicet Christum, et cetera. Redemit, inquam, nos, scilicet Iudaeos, pretioso sanguine suo, Apoc. V, 9: redemisti nos in sanguine, et cetera. Is. XLIII, 1: noli timere, quia redemi te, et cetera. De maledicto legis, id est, de culpa et poena. Infra IV, v. 5: ut eos qui sub lege erant redimeret; Os. XIII, 14: de morte redimam eos. Modum liberationis ponit cum dicit factus pro nobis maledictum. Ubi notandum quod maledictum est quod dicitur malum. Et secundum duplex malum potest dici duplex maledictum, scilicet maledictum culpae et maledictum poenae. Et utroque modo potest hoc legi dupliciter factus est pro nobis maledictum. Et primo quidem de malo culpae. Nam Christus redemit nos de malo culpae. Unde sicut redemit nos de morte mortuus, ita redemit nos de maledicto culpae factus maledictum, scilicet culpae; non quidem quod in eo peccatum esset aliquod, qui peccatum non fecit, nec dolus, etc., ut dicitur I Petr. II, v. 22, sed secundum opinionem hominum, et praecipue Iudaeorum qui reputabant eum peccatorem. Io. XVIII, 30: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Et ideo de hoc dicitur II Cor. V, 21: eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum. Dicit autem maledictum, non maledictus, ut ostendat quod Iudaei eum sceleratissimum reputabant. Unde dicitur Io. IX, 16: non est hic homo a Deo, etc.; et Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de peccato et de blasphemia. Et ideo dicit factus est pro nobis maledictum, in abstracto; quasi dicat: factus est ipsa maledictio. Secundo exponitur de malo poenae. Nam Christus liberavit nos a poena, sustinendo poenam et mortem nostram: quae quidem in nos provenit ex ipsa maledictione peccati. In quantum ergo hanc maledictionem peccati suscepit, pro nobis moriendo, dicitur esse factus pro nobis maledictum. Et est simile ei quod dicitur Rom. VIII, 3: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, id est, mortalis. Eum qui non noverat peccatum, scilicet Christum, qui peccatum non fecit, Deus scilicet pater, pro nobis fecit peccatum, II Cor. V, 21, id est fecit pati peccati poenam, quando scilicet oblatus est propter peccata nostra. Consequenter ponit Scripturae testimonium cum dicit quia scriptum est: maledictus omnis, et cetera. Et hoc Deut. XXVII. Ubi sciendum, secundum Glossam, quod in Deuteronomio, unde accipitur hoc verbum, tam in nostris, quam in Hebraeis codicibus habetur: maledictus a Deo omnis, etc., quod quidem, scilicet a Deo, in antiquis Hebraeorum voluminibus non habetur, unde creditur quod a Iudaeis post passionem domini appositum sit ad infamiam Christi. Potest autem exponi auctoritas de malo poenae et de malo culpae. De malo quidem culpae sic maledictus omnis qui pendet in ligno, non propter hoc quod pendet in ligno, sed pro culpa pro qua pendet. Et hoc modo Christus aestimatus maledictus in cruce pendens, propter hoc quod maxime tali poena punitus fuit. Et secundum hoc continuatur ad praecedentia. Dominus enim praecepit in Deuteronomio, ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur; et ratio huius est, quia haec poena erat caeteris abiectior et ignominiosior. Dicit ergo: vere factus est pro nobis maledictum, quia ipsa mors crucis, quam sustinuit, sufficit ad maledictionem, hoc modo exponendo de malo culpae, sed solum aestimatione Iudaeorum, quia scriptum est maledictus omnis, et cetera. De malo vero poenae sic exponitur maledictus omnis qui, etc., quia ipsa poena est maledictio, scilicet quod sic mortuus est. Et est hoc modo exponendo vere maledictus a Deo, quia Deus ordinavit quod hanc poenam sustineret, ut nos liberaret. Consequenter cum dicit ut in gentibus benedictio, etc., ponit spem quam per Christum, super hoc quod per eum liberamur de maledicto, acquirimus, ut dicitur Rom. V, 16: non sicut delictum, ita et donum; immo multo maius, scilicet quia liberat a peccato, et confert gratiam. Primo ergo ponit fructum, et quibus datur, dicens ut in gentibus benedictio Abrahae, etc., quasi dicat: factus est pro nobis maledictum, non solum ut maledictionem removeret, sed ut in gentibus, quae non sub maledictione legis erant, fieret benedictio Abrahae promissa Gen. XXII, 18: in semine tuo benedicentur omnes gentes, et cetera. Et haec quidem benedictio facta est nobis, id est, impleta est, per Christum, qui est de semine Abrahae, cui dictae sunt promissiones et semini suo, qui est Christus, ut dicitur infra. Quae quidem benedictio et fructus est ut pollicitationem spiritus accipiamus, id est, promissiones quas spiritus sanctus facit in nobis, scilicet de beatitudine aeterna, qui quasi arra et pignus nobis traditus ipsam nobis promittit, ut habetur Eph. I, 14 et II Cor. c. VI. Et quidem in pignore datur ad certitudinem. Nam pignus est quaedam certa promissio de re accipienda. Rom. V: non enim accepistis spiritum servitutis, etc., et infra: si filii, et haeredes. Vel pollicitationem spiritus accipiamus, id est, spiritum sanctum, quasi dicat: accipiamus pollicitationem de spiritu sancto factam semini Abrahae, Ioel II, 28: effundam de spiritu meo, etc.; quia per spiritum sanctum coniungimur Christo, et efficimur semen Abrahae, et digni benedictione. Secundo ostendit per quid proveniat nobis iste fructus, dicens per fidem, per quam quidem et haereditatem aeternam acquirimus. Ad Hebr. IX: accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Per fidem etiam acquirimus spiritum sanctum, quia, ut dicitur Act. V, 32, dominus dat spiritum sanctum obedientibus sibi, scilicet per fidem.


Lectio 6

[87761] Super Gal., cap. 3 l. 6 Postquam apostolus probavit per auctoritates, quod lex non iustificat, nec ad iustificationem, quae est per fidem, est necessaria, hic consequenter ostendit idem per rationes humanas. Et circa hoc quatuor facit. Primo humanam consuetudinem ponit; secundo assumit promissionem divinam, ibi Abrahae dictae sunt promissiones, etc.; tertio infert conclusionem, ibi hoc autem dico, etc.; quarto ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi nam si ex lege, et cetera. Dicit ergo: aperte quidem prius locutus sum secundum auctoritatem Scripturae non allatae voluntate humana, sed spiritu sancto, ut dicitur II Petr. I, 21; sed nunc secundum hominem dico, et secundum ea quae humana ratio et consuetudo habet. Ex quo quidem habemus argumentum, quod ad conferendum de his quae sunt fidei, possumus uti quacumque veritate cuiuscumque scientiae. Deut. XXI, 11: si videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere in uxorem, introduces eam in domum tuam, id est, si sapientia et scientia saecularis placuerit tibi, introduces eam intra terminos tuos, quae radet caesariem, etc., id est, resecabit omnes sensus erroneos. Et inde est quod apostolus in multis locis in epistolis suis utitur auctoritatibus gentilium, sicut illud I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores, etc., et illud Tit. I, 11: Cretenses malae bestiae, et cetera. Vel quamvis huiusmodi rationes vanae sint et infirmae, quia, ut dicitur in Ps. XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat, quia nihil humanum tantam firmitatem habet sicut ultima voluntas hominis; sperneret autem illud aliquis, si diceret quod testamentum hominis confirmatum morte testatoris et testibus non valeret. Si ergo testamentum huiusmodi nemo spernit, dicens non esse servandum, aut spernit, aliquid mutando; multo magis testamentum Dei nullus spernere debet aut superordinare, infringendo illud, vel addendo vel diminuendo. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in isto libro, et si quis diminuerit de verbis prophetiae huius, auferet Deus partem eius, et cetera. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo, et cetera. Consequenter cum dicit Abrahae dictae sunt promissiones, etc., assumit promissionem divinam Abrahae factam, quae est quasi quoddam testamentum Dei. Et primo exponit hanc promissionem seu testamentum; secundo vero aperit veritatem testamenti, ibi non dicit: et seminibus, et cetera. Dicit ergo primo Abrahae dictae sunt promissiones, quasi dicat: sicut testamentum hominis est firmum, ita promissiones divinae firmae sunt. Sed numquid Deus aliquas promissiones fecit ante legem? Utique, quia Abrahae, qui fuit ante legem, scilicet quod non falleret Deus, dictae, id est, factae sunt promissiones, et semini eius a Deo. Sed Abrahae factae sunt, ut cui erant implendae, semini vero, ut per quod implerentur. Dicit autem promissiones pluraliter, quia promissio de benedicendo semine multa continebat. Vel quia frequenter idem, id est, aeterna beatitudo sibi promissa est, sicut Gen. c. XII, 3, in te benedicentur universae cognationes terrae; item XV, 5, suscipe caelum, et numera stellas, etc.; item eodem: semini tuo dabo terram hanc, etc.; item XXII, 18: benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Istae ergo promissiones sunt quasi testamentum Dei, quia est quaedam ordinatio de haereditate danda Abrahae et semini suo. Veritatem autem testamenti aperit, cum dicit non dicit: et seminibus, et cetera. Quam quidem aperit eodem spiritu quo testamentum conditum est. Et hoc patet ex verbis testamenti. Non, inquit, dicit et seminibus, quasi in multis, id est, sicut faceret, si de multis illud valeret, sed quasi in uno, quod est Christus, quia ipse solus est per quem et in quo omnes poterunt benedici. Nam ipse solus et singularis est, qui non subiacet maledictioni culpae, etsi maledictio pro nobis dignatus sit fieri. Unde dicitur in Ps. CXL, 10: singulariter sum ego, et cetera. Item: non est qui faciat bonum, et cetera. Eccle. VII, 29: virum de mille unum reperi, scilicet Christum, qui esset sine omni peccato, mulierem autem ex omnibus non inveni, quae omnino a peccato immunis esset, ad minus originali, vel veniali. Conclusionem autem infert consequenter cum dicit hoc autem dico: testamentum, etc., ubi videamus per ordinem quid sit quod dicit. Dicit ergo, quod hoc promisit Deus Abrahae, sed hoc est testamentum, scilicet ista promissio de haereditate adipiscenda. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, et cetera. Confirmatum, quod ideo ponit, ut concordet cum praemissis. Nam supra dixerat testamentum hominis confirmatum, et cetera. A Deo, scilicet qui promisit. Et confirmatum dico iureiurando. Gen. XXII, 16: per memetipsum iuravi, etc., Hebr. VI, 18: ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum, et cetera. Hoc, inquam, testamentum lex non facit irritum, quae quidem lex facta est, et data a Deo per Moysen. Io. I, 17: lex per Moysen data est, etc., post quadringentos et triginta, et cetera. Et quasi exponens quod dixerat, subiungit non irritum facit ad evacuandam promissionem. Sic enim irritum fieret praedictum testamentum, si promissio facta Abrahae evacuaretur, id est, in vacuum facta esset, quasi non sufficeret semen Abrahae repromissum ad gentium benedictionem. Per Christum autem non sunt evacuatae promissiones patribus factae, sed confirmatae. Rom. XV, 8: dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis, ad confirmandas promissiones patrum. Et II Cor. c. I, 20: quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est, et cetera. Hoc autem quod dicitur post quadringentos et triginta annos, concordat ei quod habetur Ex. XII, 40: habitatio filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Et Act. VII, 6: locutus est dominus, scilicet Abrahae, quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient annis quadringentis triginta. Sed contra est quod dicitur Gen. c. XV, 13: scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum, et servituti eos subiicient, et affligent eos annis quadringentis. Respondeo. Dicendum quod si fiat computatio annorum a prima promissione facta Abrahae, quae legitur Gen. XII, usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto, quando data est lex, sic sunt anni quadringenti triginta, sicut hic scribitur, et Ex. XII, et Act. c. VII. Si autem incipiat computatio a nativitate Isaac de qua legitur Gen. XXI, sic sunt tantum quadringenti et quinque anni. Nam viginti quinque anni fuerunt a promissione facta Abrahae usque ad nativitatem Isaac. Abraham enim erat septuaginta quinque annorum quando exivit de terra sua, et facta est ei prima promissio, ut habetur Gen. XII. Centenarius autem fuit, quando natus est Isaac, ut habetur ibidem cap. XXI. Quod autem a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto fuerint quadringenti quinque anni, probatur per hoc, quod Isaac fuit sexaginta annorum quando genuit Iacob, ut habetur Gen. XXV; Iacob autem erat centum triginta annorum quando intravit Aegyptum, ut habetur Gen. XXVII. Et sic a nativitate Isaac usque ad introitum Iacob in Aegyptum fuerunt centum nonaginta anni. Ioseph autem fuit triginta annorum, quando stetit coram Pharaone, ut habetur Gen. XLI. Et postea transierunt septem anni fertilitatis et duo sterilitatis, usque ad ingressum Iacob in Aegyptum, ut habetur XLV. Vixit autem Ioseph centum et decem annis, ut habetur Gen. ult. A quibus si subtrahantur triginta novem anni, remanent septuaginta et unus annus. Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad mortem Ioseph ducenti et sexaginta unus annus. Fuerunt autem in Aegypto filii Israel post mortem Ioseph centum quadraginta quatuor annis, ut Rabanus dicit in Glossa. Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto et legem datam quadringenti et quinque anni; Scriptura autem non curavit de minutis. Vel potest dici, quod quinto anno Isaac expulsus fuit Ismael, et remansit solus Isaac haeres Abrahae, a quo tempore fuerunt quadringenti anni. Deinde, cum dicit nam si ex lege, etc., ostendit quomodo sequatur ex praemissis, quod lex evacuaret promissiones, si lex necessaria esset ad iustificationem sive benedictionem gentium. Dicit ergo: vere promissio evacuaretur si lex necessaria esset. Nam si haereditas, scilicet benedictionis Abrahae, esset ex lege, iam non esset ex repromissione, id est, ex semine repromisso Abrahae. Si enim semen promissum esset sufficiens ad haereditatem benedictionis consequendam, non fieret iustificatio per legem. Destruit autem consequens, cum dicit Abrahae autem donavit Deus, etc., id est, promisit se daturum, quod ita certum erat ac si statim daret, per repromissionem, id est per semen repromissum. Non ergo est ex lege haereditas, id est benedictio, de qua dicitur I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.


Lectio 7

[87762] Super Gal., cap. 3 l. 7 Postquam ostendit apostolus et auctoritate Scripturae et consuetudine humana, quod lex iustificare non potuit, hic movet duas dubitationes et solvit. Secunda dubitatio incipit ibi lex ergo adversus promissa Dei, et cetera. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi propter transgressiones, etc.; tertio quoddam in solutione positum manifestat, ibi mediator autem, et cetera. Potest autem esse dubium ex praemissis tale: si lex iustificare non poterat, an esset omnino inutilis. Et hanc dubitationem movet, dicens quid igitur lex, etc., sit, id est, ad quid lex utilis fuit? Et hanc punctuationem magis approbat Augustinus ut habetur in Glossa, quam aliam quae sibi primitus melior videbatur, ut distinguatur: quid igitur? Et postea dicatur: lex propter transgressiones, et cetera. Similis dubitatio proponitur Rom. III, 1 ubi sic dicitur: quid igitur amplius Iudaeo, et cetera. Deinde cum dicit propter transgressiones, solvit dubitationem motam, ubi quatuor facit. Primo proponit legis utilitatem; secundo legis fructum, ibi donec veniret semen, etc.; tertio legis ministros, ibi ordinata per Angelos; quarto legis dominium, ibi in manu mediatoris. Circa primum notandum est, quod lex vetus data est propter quatuor, secundum quatuor ex peccato consecuta, quae enumerat Beda, scilicet propter malitiam, infirmitatem, concupiscentiam et ignorantiam. Est ergo lex primo data ad reprimendam malitiam, dum scilicet prohibendo peccatum et puniendo, retrahebantur homines a peccato, et hoc tangit dicens propter transgressiones posita est lex, id est, ad transgressiones cohibendas: et de hoc habetur I Tim. I, 9: iusto lex non est posita, sed iniustis. Cuius ratio potest sumi a philosopho in IV Ethicorum. Homines enim bene dispositi ex seipsis moventur ad bene agendum, et sufficiunt eis paterna monita, unde non indigent lege: sed, sicut Rom. II, 14 dicitur, ipsi sibi sunt lex, habentes opus legis scriptum in cordibus suis. Sed homines male dispositi indigent retrahi a peccatis per poenas. Et ideo quantum ad istos fuit necessaria legis positio, quae habet coarctativam virtutem. Secundo, lex data est ad infirmitatem manifestandam. Homines enim de duobus praesumebant. Primo quidem de scientia, secundo de potentia. Et ideo Deus reliquit homines absque doctrina legis, tempore legis naturae, in quo dum in errores inciderunt, convicta est eorum superbia de defectu scientiae, sed adhuc restabat praesumptio de potentia. Dicebant enim non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, ut dicitur in Glossa super illud Ex. XXIV: quicquid praeceperit dominus, faciemus, et erimus obedientes. Et ideo data est lex, quae cognitionem peccati faceret, per legem enim cognitio peccati, Rom. III, 20. Quae tamen auxilium gratiae non dabat ad vitandum peccata, ut sic homo sub lege constitutus et vires suas experiretur, et infirmitatem suam recognosceret, inveniens se sine gratia peccatum vitare non posse, et sic avidius quaereret gratiam. Et haec etiam causa potest ex his verbis accipi, ut dicatur, quod lex posita est propter transgressiones adimplendas, quasi illo modo loquendo quo apostolus dicit Rom. c. V, 20: lex subintravit ut abundaret delictum; quod non est intelligendum causaliter, sed consecutive: quia lege subintrante, abundavit delictum, et transgressiones sunt multiplicatae, dum concupiscentia nondum per gratiam sanata, in id quod prohibebatur, magis exarsit, et factum est peccatum gravius, addita praevaricatione legis scriptae. Et hoc Deus permittebat, ut homines imperfectionem suam cognoscentes, quaererent mediatoris gratiam. Unde signanter dicit posita est, quasi debito ordine collocata inter legem naturae et legem gratiae. Tertio, data est lex ad domandam concupiscentiam populi lascivientis, ut diversis caeremoniis fatigati neque ad idololatriam, neque ad lascivias declinarent. Unde dicit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus, quod neque nos, et cetera. Quarto, ad instruendum ignorantiam data est lex in figuram futurae gratiae, secundum illud Hebr. X, 1: umbram habens lex, et cetera. Deinde cum dicit donec veniret semen, etc., id est Christus, de quo promiserat Deus, per eum benedicendas omnes gentes. Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad Ioannem, et cetera. Gen. XII: in semine tuo, et cetera. Ministri autem legis ponuntur, cum dicit ordinata, id est, ordinanter data, per Angelos, id est, per nuntios Dei, scilicet Moysen et Aaron. Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, et cetera. Angelus enim domini, et cetera. Vel per Angelos, id est, ministerio Angelorum. Act. VII, 35: accepistis legem in dispositionem Angelorum, et cetera. Et est data per Angelos, quia lex non debebat dari per filium, qui maior est. Hebr. II, 2: si enim, qui per Angelos factus est sermo, et cetera. Dicit autem ordinata, quia ordinabiliter data est, scilicet inter tempus legis naturalis, qua homines convicti sunt, quod se iuvare non poterant, et tempus gratiae. Nam antequam gratiam acciperent, convincendi erant de lege. Dominus autem legis dicitur Christus. Et ideo dicit in manu mediatoris, id est, in potestate Christi. Deut. XXXIII, 2: in dextera eius ignea lex. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum, et cetera. Iste mediator significatus est per Moysen, in cuius manu est lex data. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter Deum et vos, et cetera. Deinde, cum dicit mediator autem, etc., exponit quod dixit in manu mediatoris, quod potest tripliciter exponi. Uno modo, quia mediator non est unius tantum, sed duorum. Unde cum iste sit mediator Dei et hominis, oportet quod sit Deus et homo. Si enim esset purus homo, vel Deus tantum, non esset verus mediator. Si ergo est verus Deus, cum nullus est mediator sui ipsius, posset videri alicui, quod praeter ipsum sunt alii dii quorum est mediator; et hoc removet, dicens quod mediator iste et si non est unius tantum, non propter hoc sunt alii dii, sed Deus unus est, quia licet ipse alius sit in persona a Deo patre, non est tamen aliud in natura. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus, et cetera. Eph. IV, 6: unus Deus, et cetera. Secundo modo, quia posset credi, quod iste esset mediator Iudaeorum tantum, ideo dicit: dico quod Christus est mediator, sed non unius, scilicet Iudaeorum, sed unus est omnium, id est, sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia ipse Deus est. Rom. III, 30: unus Deus qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem, et cetera. II Cor. V, v. 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et cetera. Tertio modo, quia non est mediator unius populi tantum, scilicet Iudaeorum, sed etiam gentilium. Eph. II, 14: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et hoc ex parte gentium auferendo idololatriam, et ex parte Iudaeorum observantiam legis. Specialiter autem mediator est filius, non pater, non spiritus sanctus, nihilominus tamen unus est Deus.


Lectio 8

[87763] Super Gal., cap. 3 l. 8 Hic movet apostolus aliam dubitationem, utrum scilicet lex noceat gratiae. Et primo movet dubitationem, dicens lex ergo, etc., quasi dicat: si lex posita est propter transgressiones, numquid lex facit adversus promissa Dei, scilicet ut id quod Deus promisit se facturum per semen repromissum, per alium faciat? Absit. Quasi dicat: non. Nam, supra eodem: lex non irritum facit testamentum ad evacuandas promissiones, et cetera. Rom. VII, 12: lex sancta, et mandatum sanctum. Secundo cum dicit si enim lex esset data, etc., solvit dubitationem. Et primo ostendit, quod lex non est contra promissa Dei; secundo quod est in obsequium promissorum, ibi sed conclusit, et cetera. Dicit ergo, quod licet lex sit posita propter transgressiones, non tamen contrariatur promissioni Dei, quia transgressiones ipsas removere non potest. Si enim eas removeret, tunc manifeste esset contra promissa Dei, quia iustitia esset per alium modum, quam Deus promisit, quia esset per legem et non per fidem, cum tamen dicatur, Hab. II, v. 4: iustus meus ex fide vivit. Rom. III, 22: iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Et ideo dicit, quod si lex esset data talis, quae posset vivificare, id est, tantae virtutis esset, quod posset vitam gratiae, et aeternam beatitudinem conferre, tunc vere et non apparenter iustitia esset ex lege, si lex faceret quod fides facere dicitur, et sic frustra esset fides. Sed lex non iustificat, quia littera, scilicet legis, occidit, ut dicitur II Cor. III, 6 et Rom. c. VIII, 2: lex enim spiritus vitae in Christo Iesu, et cetera. Deinde cum dicit sed Scriptura conclusit, etc., ostendit quod lex non solum non contrariatur gratiae, sed est ei etiam in obsequium. Et primo ostendit quod lex obsequitur promissis Dei; secundo quomodo hoc obsequium manifestatum est in Iudaeis, ibi prius autem quam veniret fides, etc.; tertio quomodo gentiles etiam sine lege consecuti sunt promissa Dei, ibi omnes enim filii Dei estis, et cetera. Circa primum sciendum est, quod lex obsequitur promissis Dei in generali quantum ad duo. Primo quia manifestat peccata. Rom. III, 20: per legem cognitio peccati. Deinde quia manifestat infirmitatem humanam, in quantum homo non potest vitare peccatum, nisi per gratiam, quae per legem non dabatur. Et sicut ista duo, scilicet cognitio morbi et impotentia infirmi, multum inducunt ad quaerendum medicum, ita cognitio peccati et propriae impotentiae inducunt ad quaerendum Christum. Sic ergo lex obsecuta est gratiae, inquantum praebuit cognitionem peccati et experientiam propriae impotentiae. Et ideo dicit Scriptura, id est lex scripta, conclusit, id est tenuit inclusos Iudaeos, sub peccato, id est, ostendit eis peccata, quae faciebant. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, et cetera. Item conclusit, quia veniente lege sumpserunt occasionem peccati. Rom. c. XI, 32: conclusit Deus omnia in incredulitate, et cetera. Et hoc ideo, ut homo quaereret gratiam. Et ideo dicit ut promissio, id est, gratia repromissa, daretur non solum Iudaeis, sed omnibus credentibus, quia illa gratia poterat liberare a peccatis, et haec gratia est ex fide Iesu Christi. Deinde cum dicit prius autem quam veniret, etc., ponit experimentum huius obsequii manifestatum in Iudaeis. Et primo ponit obsequium Iudaeorum; secundo concludit quoddam corollarium, ibi itaque lex paedagogus, et cetera. Dicit ergo: si Scriptura, id est, lex scripta, detinuit omnia sub peccato, quas utilitates habebant Iudaei ex lege antequam veniret fides ex gratia? Respondet et dicit: nos Iudaei, ante adventum fidei, custodiebamur sub lege, inquantum faciebat nos vitare idololatriam et multa alia mala; custodiebamur, inquam, non sicut liberi, sed quasi servi sub timore, et hoc sub lege, id est, sub onere legis et dominio. Rom. VII, 1: lex in homine dominatur quanto tempore vivit, et cetera. Et custodiebamur conclusi, id est, servati ne deflueremus a vita, sed praepararemur in eam, id est, tam bonam fidem, quae revelanda erat. Is. LVI, 1: iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et dicit revelanda, quia cum fides excedat omne humanum ingenium, non potest per proprium sensum haberi, sed ex revelatione et dono Dei. Is. XL, 5: revelabitur gloria domini, et cetera. Vel in eam fidem, quae revelanda erat tempore gratiae, in antiquis temporibus multis signis latens. Unde et tempore Christi velum templi scissum est, Matth. XXVII, 51. Consequenter cum dicit lex paedagogus, etc., concludit quoddam corollarium. Et primo ostendit legis officium; secundo officii testationem, ibi at ubi venit plenitudo temporis, et cetera. Officium autem legis fuit officium paedagogi, et ideo dicit lex paedagogus noster, et cetera. Quamdiu enim haeres non potest consequi beneficium haereditatis, vel propter defectum aetatis seu alicuius debitae perfectionis, conservatur, et custoditur ab aliquo instructore, qui quidem instructor paedagogus dicitur, a paedos, quod est puer, et goge, quod est ductio. Per legem enim Iudaei tamquam imbecilles pueri, per timorem poenae retrahebantur a malo, et promovebantur amore et promissione temporariorum ad bonum. Iudaeis autem promissa erat benedictio futuri seminis de haereditate obtinenda, sed nondum advenerat tempus ipsius haereditatis consequendae. Et ideo necessarium erat, quod conservarentur usque ad tempus futuri seminis et cohiberentur ab illicitis, quod factum est per legem. Et ideo dicit itaque, etc., quasi dicat: ex quo sub lege custodiebamur, lex fuit noster paedagogus, id est, dirigens et conservans in Christo, id est in via Christi. Et hoc ideo, ut ex fide Christi iustificaremur. Os. XI, 1: puer Israel, et dilexi eum. Ier. c. XXXI, 18: castigasti me, domine, et eruditus sum, et cetera. Rom. III, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem, et cetera. Et quamvis lex paedagogus noster esset, non tamen ad perfectam haereditatem ducebat, quia, ut dicitur Hebr. VII, neminem ad perfectum adduxit lex, et cetera. Sed hoc officium cessavit postquam venit fides. Et hoc est quod dicit at ubi venit fides, scilicet Christi, iam non sumus sub paedagogo, id est sub coactione, quae non est necessaria liberis. I Cor. XV: cum essem parvulus, et cetera. Cum autem factus sum vir, et cetera. II Cor. V, 17: si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, et cetera.


Lectio 9

[87764] Super Gal., cap. 3 l. 9 Hic ostendit apostolus quod ad fructum gratiae gentiles sine obsequio legis pervenerunt, ad quem tamen Iudaei perducti sunt per legis custodiam et obsequium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi quicumque enim in Christo, etc.; tertio ex hoc argumentatur, ibi si autem vos Christi; ergo, et cetera. Dicit ergo: vere non sumus sub lege, id est, sub paedagogo et coactione, quia sumus filii Dei. Similiter et vos neque sub lege, neque sub paedagogo estis, quia scilicet ad gratiam pervenistis. Ideo omnes estis filii Dei per fidem, non per legem. Rom. VIII, v. 15: non enim accepistis spiritum servitutis, scilicet timoris, qui dabatur in lege veteri, sed accepistis spiritum filiorum, scilicet charitatis et amoris, qui datur in nova lege per fidem. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, et cetera. Si ergo filii Dei estis per fidem, quare vultis esse servi per legis observantias? Nam sola fides homines facit filios Dei adoptivos. Nullus siquidem est filius adoptivus, nisi uniatur et adhaereat filio naturali. Rom. VIII, v. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, et cetera. Fides enim facit nos in Christo Iesu filios. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et hoc in Christo Iesu, id est filii Dei estis per Iesum Christum. Consequenter cum dicit quicumque enim in Christo, etc., manifestat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit propositi manifestationem; secundo manifestationis expositionem, ibi non est Iudaeus, etc.; tertio assignat manifestationis rationem, ibi omnes enim vos unum estis, et cetera. Manifestat autem circa primum quomodo sumus in Christo Iesu filii Dei. Et hoc est quod dicit quicumque enim in Christo Iesu, et cetera. Quod potest quadrupliciter exponi. Uno modo, ut dicatur: quicumque in Christo Iesu baptizati estis, id est, institutione Christi ad Baptismum instructi estis. Mc. c. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, et cetera. Qui crediderit et baptizatus fuerit, et cetera. Alio modo: quicumque in Christo Iesu baptizati estis, scilicet per similitudinem, et per configurationem mortis Christi. Rom. VI, v. 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Vel in Christo Iesu, id est, in fide Iesu Christi. Nam Baptismus non fit nisi in fide, sine qua effectum Baptismi nullum consequimur. Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et cetera. Vel in Christo Iesu, id est, in virtute et operatione eius. Io. I, 33: super quem videris spiritum descendentem, hic est qui baptizat. Quicumque ergo istis quatuor modis baptizati estis, Christum induistis. Ubi sciendum est, quod qui induitur aliqua veste, protegitur ac contegitur ea, et apparet sub colore vestis, colore proprio occultato. Eodem modo et qui induit Christum, protegitur et contegitur a Christo Iesu contra impugnationes et aestus, et in eo nihil aliud apparet nisi quae Christi sunt. Rom. XIII, 14: induite dominum Iesum Christum. Et sicut lignum accensum induitur igne, et participat eius virtutem, ita et qui Christi virtutes accipit, induitur Christo. Lc. ult.: sedete in civitate donec induamini virtute, etc., quod in illis locum habet qui interius Christi virtute informantur. Eph. IV, 24: induite novum hominem, qui secundum, et cetera. Et nota, quod Christum aliqui induunt exterius per bonam conversationem, et interius per spiritus renovationem; et secundum utrumque per sanctitatis configurationem, ut tangitur in Glossa. Expositionem autem manifestationis ponit, cum dicit non est Iudaeus, etc., quasi dicat: vere dixi, quod quicumque in Christo Iesu, et cetera. Quia nihil potest esse in hominibus, quod faciat exceptionem a sacramento fidei Christi et Baptismi. Et ponit tres differentias hominum, ostendens quod per eas nullus excipitur a fide Christi. Prima differentia est quantum ad ritum, cum dicit non est Iudaeus, neque Graecus, quasi dicat: ex quo in Christo Iesu baptizatus est, non est differentia, quod propter hoc sit indignior in fide, ex quocumque ritu ad eam venerit, sive ex ritu Iudaico sive Graeco. Rom. III, 29 s.: an Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, quoniam quidem unus est Deus, qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Et Rom. X, 12: non est distinctio Iudaei et Graeci, et cetera. Sed contra est quod dicitur Rom. III, 1: quid ergo amplius est Iudaeo? Multum quidem per omnem modum. Respondeo. Dicendum est, quod Iudaei et Graeci possunt considerari dupliciter: uno modo secundum statum in quo erant ante fidem; et sic amplius fuit Iudaeo propter beneficium legis. Alio modo quantum ad statum gratiae, et sic non est amplius Iudaeo; et de hoc intelligitur hic. Secunda differentia est quantum ad statum et conditionem, cum dicit non est servus, neque liber, id est, neque servitus, neque libertas, neque nobilitas, neque ignobilitas differentiam facit ad recipiendum effectum Baptismi. Iob III, 19: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Rom. II, 11: non est personarum acceptio apud Deum. Tertia differentia est quantum ad naturam, cum dicit non est masculus, neque foemina, quia sexus nullam differentiam facit quantum ad participandum Baptismi effectum. Gal. III, 28: non est masculus, aut foemina, et cetera. Expositionis vero rationem ponit, cum dicit omnes enim vos unum estis in Christo Iesu, quasi dicat: vere nihil horum est per quod differentia fiat in Christo, quia vos omnes, scilicet fideles, unum estis in Christo Iesu, qui in Baptismo omnes estis effecti membra Christi, et unum corpus, etsi inter vos sitis diversi. Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus in Christo, et cetera. Eph. IV, v. 4: unum corpus, unus spiritus, et cetera. Ubi autem est unitas, differentia non habet locum. Pro hac unitate orat Christus, Io. XVII, 21: volo, pater, ut sint unum, et cetera. Consequenter cum dicit si autem vos estis, etc., arguit ad principale propositum hoc modo: dixi quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed vos estis Abrahae, ergo ad vos pertinet promissio Abrahae de haereditate consequenda. Minorem sic probat: vos estis filii Dei adoptivi, quia estis uniti per fidem Christo, qui est filius Dei naturalis; sed Christus est filius Abrahae, ut supra eodem: quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus; ergo si vos estis Christi, id est, in Christo, estis semen Abrahae, id est, filii, cum Christus filius eius sit. Et si filii, estis et haeredes, id est, ad vos pertinet haereditas secundum promissionem Abrahae factam. Rom. IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii Dei, sed qui sunt filii promissionis, aestimantur in semine.


Caput 4
Lectio 1

[87765] Super Gal., cap. 4 l. 1 Postquam ostendit apostolus legis defectum, hic consequenter ostendit gratiae dignitatem. Et primo per exemplum humanum; secundo per exemplum Scripturae, ibi dicite mihi qui sub lege vultis esse, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit dignitatem gratiae supra primitivum statum veteris legis, per similitudinem a lege humana sumptam; secundo ostendit, quod ipsi facti sunt participes huius dignitatis per fidem, ibi quoniam autem estis filii Dei, etc.; tertio arguit ipsos, eo quod hanc dignitatem contemnebant, ibi sed tunc quidem ignorantes Deum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi ita et nos cum essemus, et cetera. Notandum est quod in proposita similitudine quatuor tangit apostolus. Primo quidem dignitatem, quia non est servus, sed haeres. Unde dicit quanto tempore haeres, etc., quod aptatur et refertur ad populum Iudaeorum, qui fuit haeres promissionis Abrahae, Ps. CXXXIV, 4: elegit nos in haereditatem sibi et ad Christum, qui est haeres omnium, Hebr. I, 2: quem constituit haeredem universorum. Secundo eius parvitatem. Unde dicit parvulus est, quia et Iudaei parvuli erant secundum statum legis. Amos VII, 5: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? Similiter et Christus parvulus factus est per incarnationem. Is. IX, 6: parvulus natus est nobis, et cetera. Sed nota quod apostolus aliquando assimilat parvulo statum legis, sicut hic, aliquando statum praesentis vitae. I Cor. XIII, v. 11: cum essem parvulus, et cetera. Cuius ratio est, quia status veteris legis est sicut parvulus, propter imperfectionem cognitionis, in ipsa comparatione ad statum gratiae et veritatis, quae per Christum facta est. Sic et status praesentis vitae, in qua videmus per speculum in aenigmate, est sicut parvulus, comparatus statui futurae vitae, in qua est perfecta Dei cognitio, quia videtur sicuti est. Tertio eius subiectionem, cum dicit nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus, et cetera. Proprium enim servi est, quod sit subiectus alicui domino. Puer autem, quamdiu parvulus est, quia non habet cognitionem perfectam et usum liberae voluntatis propter defectum aetatis, committitur custodiae aliorum, qui et bona sua defendant: et hi dicuntur tutores; et negotia agant: et hi actores nominantur. Et ideo licet sit dominus omnium rerum suarum, tamen in quantum subiicitur aliis, nihil differt a servo, quia nec voluntatem liberam habet, imo cogitur: et haec adaptantur ad populum Iudaicum Is. XLIV, 1: et nunc servus meus Iacob, et cetera. Sed notandum est, quod in populo Iudaico aliqui erant simpliciter servi, illi scilicet qui propter timorem poenae et cupiditatem temporalium, quae lex promittebat, legem servabant. Aliqui vero erant, qui non erant servi simpliciter, sed, quasi servi existentes, erant vere filii et haeredes: qui licet attenderent exterius ad temporalia et vitarent poenas, nihilominus tamen in eis finem non ponebant sed accipiebant ea, ut figuram spiritualium bonorum. Unde licet viderentur nihil exterius differre a servis, inquantum caeremonias et alia legis mandata servabant, tamen erant domini, quia non ea intentione eis utebantur, ut servi, quia illis utebantur amore spiritualium bonorum, quae praefigurabant: servi vero principaliter timore poenae et cupiditate terrenae commoditatis. Christus erat etiam quasi servus, quia, licet sit dominus omnium, secundum illud Ps. CIX, v. 1: dixit dominus domino meo, etc., tamen nihil videbatur differre a servo in exterioribus, inquantum homo. Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Sub tutoribus autem et actoribus erat, quia sub lege factus erat, ut dicitur infra eodem, factum sub lege, et hominibus subditus, ut dicitur Lc. II, 51: erat subditus illis. Quarto ponit temporis congruitatem, cum dicit usque ad praefinitum tempus a patre, quia sicut haeres secundum determinationem patris praefinito tempore sub tutoribus est, ita et lex determinatum tempus habuit a Deo, quamdiu deberet durare, et quamdiu haeres, scilicet populus Iudaeorum, esset sub ea. Similiter et praefinitum tempus fuit a patre, quo Christus non erat facturus miracula et ostensurus dominium potestatis divinae. Io. II, 4: nondum venit hora mea. Hanc similitudinem adaptat, cum dicit consequenter ita et nos, et cetera. Et primo adaptat eam quantum ad Iudaeos; secundo quantum ad Christum, ibi at ubi venit plenitudo temporis. Dicit ergo: dico quod quanto tempore haeres parvulus, etc., et ita nos, Iudaei, cum essemus parvuli, in statu legis veteris, sub elementis mundi eramus servientes, id est sub lege, quae temporalia promittebat Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis et comminabatur poenas temporales. Vel lex vetus dicitur elementum, quia sicut pueris, qui sunt instituendi ad scientiam, primo proponuntur elementa illius scientiae, per quae manuducuntur ad illam scientiam: ita lex vetus proposita est Iudaeis, per quam manuducerentur ad fidem et iustitiam. Supra III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo. Vel, sub elementis, id est corporalibus rerum ritibus quos servabant, sicut lunares dies, Neomenias et sabbatum. Nec tamen instandum est quod propter hoc non differrent a Paganis, qui elementis serviebant huius mundi, cum eis non servirent Iudaei, seu cultum impenderent; sed sub eis Deo serviebant, et eum colebant, gentiles vero elementis servientes, eis divinum cultum impendebant. Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, et cetera. Fuit autem necessarium, quod Iudaei sub elementis huius mundi deservirent Deo, quia iste ordo est congruus naturae humanae, ut a sensibilibus ad intellectualia perducantur.


Lectio 2

[87766] Super Gal., cap. 4 l. 2 Hic adaptat apostolus similitudinem propositam ad Christum. Et primo ponitur adaptatio; secundo finis rei, in qua similitudo adaptatur, ibi ut eos qui sub lege erant, et cetera. Sciendum est autem quod supra, in similitudine proposita, quatuor ostendit per ordinem, sicut dictum est. Hic autem illa quatuor adaptans ad Christum, incipit ab ultimo, scilicet a determinatione temporis, cuius ratio est, quia idem tempus fuit in quo Christus fuit humiliatus et in quo fideles fuerunt exaltati. Et ideo dicit at ubi venit plenitudo temporis, id est postquam tempus, quod fuerat praefinitum a Deo patre de mittendo filio suo, erat completum; et hoc modo accipitur Lc. II, 6: impleti sunt dies, et cetera. Dicitur autem plenum tempus illud propter plenitudinem gratiarum, quae in eo dantur, secundum Ps. LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis, et cetera. Item propter impletionem figurarum veteris legis. Matth. V, 17: non veni solvere legem, et cetera. Item, propter impletionem promissorum. Dan. IX, 27: confirmabit autem pactum multis hebdomada una. Hoc autem quod dicit at ubi venit plenitudo temporis, etc., similiter et in aliis Scripturae locis, ubi tempus circa Christum impleri dicitur, non est referendum ad fatalem necessitatem, sed ad divinam ordinationem, de qua dicitur in Ps. CXVIII, 91: ordinatione tua perseverat dies, et cetera. Assignatur autem duplex ratio, quare illud tempus praeordinatum est ad adventum Christi. Una sumitur ex magnitudine. Quia enim magnus est qui venturus erat, oportebat et multis indiciis et multis praeparationibus homines ad adventum eius disponi. Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, et cetera. Alia ex conditione venientis. Quia enim medicus erat venturus, oportebat quod ante adventum suum convincerentur homines de morbo, et quantum ad defectum scientiae in lege naturae et quantum ad defectum virtutis in lege scripta. Et ideo oportuit utrumque, scilicet et legem naturae et legem Scripturae, adventum Christi praecedere. Secundo adaptat quantum ad haereditariam dignitatem, cum dicit misit Deus filium suum, scilicet proprium et naturalem. Et si filius, ergo et haeres. Dicit autem filium suum, id est proprium, naturalem et unigenitum, non adoptivum. Io. III, v. 16: sic Deus dilexit mundum, ut, et cetera. Misit, inquam, eum non a se separatum, quia missus est per hoc, quod assumpsit humanam naturam, et tamen erat in sinu patris, Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris aeternaliter. Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, qui, licet descenderit per assumptionem carnis, tamen est in caelo. Item misit eum, non ut esset ubi prius non erat; quia, licet in propria venerit per praesentiam carnis, in mundo tamen erat per praesentiam deitatis, ut dicitur in Evangelio Io. I, 14. Similiter non misit eum quasi ministrum, quia sua missio fuit assumptio carnis, non depositio maiestatis. Misit ergo Deus filium suum ad sanandum, inquam, deviationem concupiscibilis, et ad illuminandum ignorantiam rationalis creaturae. Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et cetera. Misit etiam ad liberandum a potestate Daemonis contra infirmitatem irascibilis. Is. XIX, v. 20: mittet eis salvatorem, qui liberet eos. Item ad remedium ab obligatione aeternae mortis. Os. III, 14: de manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Item ad salvandum ab eorum peccatis. Io. III, 17: non misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, et cetera. Tertio adaptat similitudinem quantum ad parvitatem, cum dicit factum ex muliere. Is. IX, 6: parvulus natus est nobis, et cetera. Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, et cetera. Parvum se fecit non dimittendo magnitudinem, sed assumendo parvitatem. In hoc autem quod dicit factum ex muliere, cavendi sunt duo errores, scilicet Photini, qui dixit Christum purum hominem esse et ex virgine principium essendi sumpsisse; et ideo ita dicit ipsum factum ex muliere, quasi totaliter initium ex ea sumpserit. Sed hoc est falsum, quia est contra illud quod dicitur Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem; non dicit secundum personam, quae est ab aeterno, scilicet ipsa hypostasis filii Dei. Unde sicut cum scutum fit album de novo, non oportet dicere, quod ipsa substantia scuti de novo fiat sed quod ei de novo albedo accesserit, ita ex hoc quod filius Dei de novo carnem assumpsit, non oportet dicere, quod persona Christi de novo sit facta, sed quod natura humana ei de novo advenit, sicut corpori cum absque sui mutatione quaedam accidunt. Aliqua enim adveniunt alicui et immutant ipsum, sicut formae et qualitates absolutae; quaedam vero absque mutatione adveniunt, et huiusmodi est assumptio carnis, secundum quod dicit relationem. Unde per hoc persona verbi in nullo mutatur. Et inde est, quod in divinis utimur his quae relationem significant etiam ex tempore. Unde dicimus illud Ps. LXXXIX, 1: domine, refugium factus es nobis, et quod Deus factus est homo. Non autem utimur formis et qualitatibus absolutis, ut: Deus factus est bonus, sapiens, et huiusmodi. Item vitandus est error Hebionis, qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum, motus ad hoc ponendum per hoc quod dicitur ex muliere. Nam, secundum eum, mulier tantum importat corruptionem. Sed hoc est falsum, quia hoc nomen mulier, in sacra Scriptura, designat etiam sexum naturalem, secundum illud Gen. III, 12: mulier quam dedisti mihi, et cetera. Vocat enim eam mulierem, quae tamen adhuc erat virgo. Per hoc etiam quod dicitur ex muliere factus, destruuntur duo errores, scilicet Valentini dicentis Christum non sumpsisse corpus de virgine, sed attulisse illud de caelo, et, per beatam virginem, sicut per fistulam seu canale, transivisse. Sed hoc est falsum, quia si verum esset quod dicit, non fuisset factus ex muliere, ut apostolus dicit. Haec enim praepositio, ex, causam materialem designat. Item, error Nestorii dicentis beatam virginem non esse matrem filii Dei, sed filii hominis: quod falsum esse ostenditur per hoc quod dicit apostolus hic, quod misit Deus filium suum factum ex muliere. Qui enim fit ex muliere, est filius eius. Si ergo filius Dei est factus ex muliere, scilicet ex beata virgine, manifestum est, quod beata virgo est mater filii Dei. Licet autem posset dici natus ex muliere signanter tamen dicit factum, et non natum. Nasci enim aliquid, est ipsum produci solum ex principio coniuncto, sed fieri etiam ex principio separato. Arca enim fit ab artifice, sed fructus nascitur ex arbore. Principium autem humanae generationis est duplex, scilicet materiale: et quantum ad hoc Christus processit ex principio coniuncto, quia materiam sui corporis sumpsit ex virgine. Unde secundum hoc dicitur nasci de ea. Matth. I, 16: de qua natus est Iesus, et cetera. Aliud est principium activum, quod quidem in Christo, quantum ad id quod principium habuit, id est quantum ad formationem corporis, non fuit coniunctum, sed separatum, quia virtus spiritus sancti formavit illud. Et quantum ad hoc non dicitur natus ex muliere sed factus quasi ex principio exteriori. Ex quo patet, quod hoc quod dixit ex muliere, non dicit corruptionem, quia dixisset natum et non factum. Quarto adaptat similitudinem quantum ad subiectionem, cum dicit factum sub lege. Sed contra est, quod dicitur infra V, 18: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Si ergo Christus non solum est spiritualis, sed etiam dator spiritus, inconvenienter videtur dici quod sit factus sub lege. Respondeo. Dicendum est quod esse sub lege dicitur dupliciter. Uno modo, ut ly sub, denotet solam observantiam legis, et sic Christus fuit factus sub lege, quia circumcisus fuit et in templo praesentatus. Matth. V, v. 17: non veni legem solvere, et cetera. Alio modo, ut ly sub, denotet oppressionem. Et hoc modo ille dicitur esse sub lege, qui timore legis opprimitur et hoc modo nec Christus, nec viri spiritales dicuntur esse sub lege. Consequenter cum dicit ut eos qui sub lege, etc., ponit fructum rei in qua similitudo adaptatur, scilicet quod ideo voluit isto tempore fieri subiectus, ut haeredes fierent magni et liberi. Et haec duo ponit, et, primo, fructum liberationis contra subiectionem. Et ideo dicit ut eos qui sub lege erant, id est sub maledicto et onere legis, liberaret. Supra III, v. 13: Christus nos redemit de maledicto legis, et cetera. Secundo fructum exaltationis, inquantum adoptamur in filios Dei per hoc quod accipimus spiritum Christi et conformamur ei. Rom. VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, et cetera. Et haec adoptio specialiter competit Christo, quia non possumus fieri filii adoptivi, nisi conformemur filio naturali. Rom. VIII, v. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, et cetera. Et quantum ad hoc dicit ut adoptionem filiorum reciperemus, id est ut per filium Dei naturalem efficeremur filii adoptivi secundum gratiam per Christum.


Lectio 3

[87767] Super Gal., cap. 4 l. 3 Supra apostolus ostendit beneficium Iudaeis exhibitum, hic ostendit hoc beneficium etiam ad gentiles pertinere. Et primo proponit ipsum beneficium; secundo modum adipiscendi, ibi misit Deus spiritum, etc.; tertio manifestat eius fructum, ibi itaque iam non est, et cetera. Dicit ergo, quod beneficium adoptionis filiorum Dei non solum pertinet ad eos qui sub lege erant sed etiam ad gentiles. Et ideo dicit: quoniam estis filii Dei, etc., id est quod sitis filii Dei, ista de causa factum est, quia non solum Iudaei, sed etiam omnes alii, qui in filium Dei credunt, adoptantur in filios, et cetera. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, et cetera. Modus autem adipiscendi illud donum est per missionem spiritus filii Dei in corda vestra. Augustinus autem dicit, quod Christus in carne existens praedicavit Iudaeis principaliter, gentibus autem perfunctorie. Rom. XV, 8: dico Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis, et cetera. Et ideo quidquid pertinet ad statum Iudaeorum, convenienter attribuitur Christo. Et quia possent dicere isti, Galatas non esse adoptatos in filios Dei, cum Christus ex eis carnem non sumpserit, nec eis praedicaverit, unde non videbantur in aliquo Christo coniungi, ideo apostolus modum huius adoptionis demonstrans, dicit quod et si non fuerunt coniuncti Christo secundum carnem, scilicet quantum ad gentem, neque secundum praedicationem, tamen fuerunt coniuncti per spiritum, et ex hoc adoptati sunt in filios Dei. Unde conversio gentilium specialiter attribuitur spiritui sancto. Et ideo Petrus, quando fuit reprehensus a Iudaeis, quod ivisset praedicare gentibus, excusavit se per spiritum sanctum, dicens, Act. XI, 12, non posse resistere spiritui sancto, cuius instinctu hoc fecerat. Et ideo, quia misit Deus, pater, spiritum filii sui in corda nostra, Iudaeorum scilicet et gentium, coniungimur Christo, et per hoc adoptamur in filios Dei. Sed sciendum est, quod si alicubi in Scriptura invenitur spiritus sanctus mitti a patre, Io. XIV, 26, Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater, etc., aliquando vero a filio, Io. XV, 26, cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis, etc., nihilominus tamen spiritus sanctus communis est patri et filio, et ab utroque procedit et ab utroque datur. Et ideo est, quod ubicumque invenitur quod pater mittat spiritum sanctum, fit mentio de filio, sicut in praemissa auctoritate dicitur quem mittet pater in nomine meo. Et, similiter, ubi dicitur mitti a filio, fit mentio de patre; unde dicit quem mittam vobis a patre. Et etiam hic cum dicit misit Deus, pater, spiritum sanctum, statim fit mentio de filio, cum dicit filii sui. Nec refert si alicubi dicatur spiritus sanctus solum a patre procedere, quia, ex quo filius mittit eum, manifestum est quod ab ipso procedit. Unde spiritus sanctus dicitur spiritus filii, sicut mittentis, et sicut a quo procedit, et sicut a quo habet spiritus sanctus quidquid habet, sicut et a patre. Io. c. XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et cetera. Dicit autem in corda, quia duplex est generatio. Una carnalis, quae fit per semen carnale missum in locum generationis: quod quidem semen, licet sit quantitate parvum, tamen virtute continet totum. Alia est spiritualis, quae fit per semen spirituale transmissum in locum spiritualis generationis; qui quidem locus est mens seu cor hominis, quia in filios Dei generamur per mentis renovationem. Semen autem spirituale est gratia spiritus sancti. I Io. ult.: qui natus est ex Deo, non peccat: quoniam generatio Dei conservat eum, et cetera. Et hoc semen est virtute continens totam perfectionem beatitudinis. Unde dicitur pignus et arra beatitudinis Ephes. I, 14; Ez. XXXVI, 26: dabo spiritum novum, et cetera. Clamantem, id est clamare facientem, abba, pater, non magnitudine vocis, sed magnitudine et fervore affectus. Tunc enim clamamus abba, pater, quando per affectum accendimur calore spiritus sancti ad desiderium Dei. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis, et cetera. Abba, pater, et cetera. Idem autem est in significatione, abba, quod est Hebraeum, et pater, quod est Latinum, et patir, quod est Graecum. Et utrumque ponit ut ostendat quod gratia spiritus sancti communiter se habet quantum ad utrumque populum, quantum est ex se. Consequenter cum dicit itaque iam non est servus, etc., ponit fructum huius beneficii. Et primo quantum ad remotionem omnis mali, a quo liberamur per adoptionem spiritus sancti et haec est liberatio a servitute. Et quantum ad hoc dicit itaque, scilicet quia spiritus clamat in nobis, pater, iam, a tempore gratiae, non est aliquis nostrum, qui in Christum credimus, servus, in timore scilicet serviens. Io. XV, 15: iam non dicam vos servos, sed amicos, et cetera. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis, et cetera. Sed est filius. Rom. VIII, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Licet enim conditione servi simus, quia dicitur Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus, tamen non sumus servi malevoli, ex timore scilicet servientes, quia tali servo debentur tortura et compedes; sed sumus servi boni et fideles, et amore servientes, et ideo libertatem per filium consequimur. Io. VIII, v. 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Secundo, ponit fructum quantum ad consecutionem omnis boni, et quantum ad hoc dicit quod si filius, et haeres per Deum, Rom. VIII, 17: si filii et haeredes, haeredes quidem Dei, et cetera. Haec autem haereditas est plenitudo omnis boni, cum nihil aliud sit quam ipse Deus, secundum illud Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera. Gen. c. XV, 1: dixit ad Abraham: ego ero merces tua magna nimis, et cetera. Dicit autem per Deum, quia sicut Iudaei haereditatem adepti sunt per Dei repromissionem et iustitiam, ita et gentiles per Deum, id est per Dei misericordiam. Rom. XV, 9: gentes autem super misericordia honorare Deum, et cetera. Vel per Deum, id est per Dei operationem. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine.


Lectio 4

[87768] Super Gal., cap. 4 l. 4 Posita dignitate beneficii gratiae, et ostensa per exemplum humanum, hic apostolus arguit Galatas, qui hanc gratiam contemnebant, utpote ingrati tanto beneficio. Et primo arguit eos de ingratitudine; secundo excusat se, quod hoc non facit ex odio et livore, ibi fratres, obsecro vos, non me laesistis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo commemorat statum pristinum; secundo extollit et commendat beneficium susceptum, ibi nunc autem cum cognoveritis, etc.; tertio exaggerat peccatum commissum, ibi quomodo convertimini, et cetera. Dicit ergo sed tunc, etc., quasi dicat: nunc estis filii et haeredes per Deum, sed tunc quidem, cum gentes essetis. Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, etc., ignorantes Deum, per infidelitatem, serviebatis, cultu latriae, his qui non sunt natura dii, sed opinione hominum. I Cor. XII, 2: cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, et cetera. Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, et cetera. Hoc autem quod dicit qui natura non sunt dii, est ad confutationem Arianorum dicentium Christum Dei filium non esse Deum per naturam. Quod si verum esset, non esset ei exhibendus cultus latriae, et quicumque exhiberet ei esset idololatra. Sed potest obiici, quia nos adoramus carnem et humanitatem Christi, ergo sumus idololatrae. Sed dicendum est, quod licet adoremus carnem, seu humanitatem Christi, adoramus tamen eam, ut unitam personae divini verbi, quod quidem verbum est suppositum divinum. Unde cum adoratio debeatur supposito divinae naturae, quidquid in Christo adoratur, absque errore fit. Consequenter cum dicit nunc autem cum cognoveritis, etc., commemorat acceptum beneficium, quasi dicat: si ignorantes eratis et peccabatis, tolerari poterat, nam, caeteris paribus, gravius est peccatum in Christiano, quam in gentili. Sed nunc cum cognoveritis Deum, id est sitis conducti ad Dei cognitionem, gravius peccatis quam olim, serviendo et ponendo spem in his in quibus non debetis. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me, et cetera. Sed hoc quod dicit imo cogniti sitis a Deo, videtur contrarietatem habere, cum Deus ab aeterno omnia cognoverit. Eccli. XXIII, 29: domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, et cetera. Sed dicendum hoc causaliter esse dictum, ut sit sensus imo cogniti sitis a Deo, id est Deus fecit quod vos cognosceretis eum. Sic enim Deus dicitur cognoscere, inquantum est causa cognitionis nostrae. Et ideo, quia supra dixit: cum cognoveritis Deum, quae fuit vera locutio, statim corrigit et explicat eam praefiguratam innuendo quod non possumus Deum cognoscere ex nobis, nisi per ipsum. Io. I, 18: Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus, qui est in sinu patris, et cetera. Consequenter exprobrat peccatum commissum, dicens quomodo convertimini, et cetera. Et primo exaggerat eorum peccatum; secundo ostendit imminens periculum, ibi timeo vos ne forte, etc.; tertio reducit eos ad salutis statum, ibi estote sicut ego, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit peccatum commissum; secundo de peccato commisso eos convincit, ibi dies observatis, et cetera. Sciendum est autem, quod haec littera dupliciter legitur. Uno modo, quia isti Galatae a fide convertebantur ad idololatriam, et ideo dicit quomodo convertimini a fide iterum, id est denuo, II Petr. II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post, et cetera. Is. XLII, 17: conversi sunt retrorsum, etc. ad elementa, scilicet mundi, quae sunt infirma, per se subsistere non valentia, quia in nihilum deciderent, nisi ea manus cuncta regentis teneret, secundum illud Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae, etc. et egena, quia egent Deo et seipsis ad invicem, ad complementum universi, quibus, scilicet elementis, denuo, id est iterum, servire vultis, servitute scilicet latriae. Probatio huius manifeste apparet, quia observatis dies, scilicet faustos et infaustos, et menses, et tempora, et annos, id est constellationes et cursum corporum caelestium, quae omnia ortum habent ab idololatria. Contra quod dicit Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere, quae gentes, et cetera. Et quod observationes huiusmodi malae sint et contra cultum Christianae religionis, patet: quia distinctio dierum, mensium, annorum, et temporum attenditur secundum cursum solis et lunae. Et ideo tales temporum distinctiones observantes, venerantur corpora caelestia, et disponunt actus suos secundum iudicium astrorum, quae nullam directam impressionem habent in voluntate hominis, et in his quae dependent a libero arbitrio. Et ex hoc imminet grave periculum. Unde dicit timeo ne forte sine causa, id est inutiliter laboraverim in vobis. Et ideo cavendum est fidelibus talia observare; sed nulla debet esse eis suspicio harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid sub Dei devotione simpliciter agitur. Sed numquid licet in aliquo cursum stellarum servare? Dicendum est, quod corpora caelestia quorumdam quidem effectuum causa sunt, scilicet corporalium: et in istis licet ipsorum cursum attendere; quorumdam autem non sunt causa, scilicet eorum quae dependent a libero arbitrio, seu a fortuna, vel infortunio: et in istis servare cursum astrorum pertinet ad idololatriam. Sed licet haec lectura sustineri possit, non tamen est secundum intentionem apostoli. Cum enim ipse in tota praecedenti serie huius epistolae, et in sequenti, arguat Galatas de hoc quod a fide transtulerunt se ad observantiam legis, ideo magis ad propositum exponitur de hoc, quod ad legales observantias convertuntur. Unde dicit: cum cognoveritis Deum per fidem, quomodo convertimini a fide ad elementa, id est ad litteralem legis observantiam? Quae dicitur elementa, quia lex fuit prima institutio divini cultus; elementa, dico, infirma, quia non perficit iustificando Hebr. c. VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex; egena, quia non confert virtutes et gratiam, adiuvando per se. Sed quid est quod dicit convertimini? Et videtur hoc inconvenienter dictum. Similiter et hoc, quod dicit denuo. Nam isti nec Iudaei fuerant, nec alias legalia servaverant. Ad quod dicendum est, quod cultus Iudaeorum medius est inter cultum Christianorum et gentilium. Nam gentiles colebant elementa ipsa tamquam viva quaedam; Iudaei vero elementis quidem non serviebant, sed Deo sub ipsis elementis, inquantum observationibus corporalium elementorum Deo cultum exhibebant. Supra eodem: sub elementis huius mundi eramus servientes. Christiani vero serviunt Deo sub Christo, id est in fide Christi. Quando autem aliquis pervenit ad terminum, transacto medio, si iterum redire velit ad medium, idem videtur ac si velit redire ad principium. Et ideo apostolus, quia isti iam pervenerant ad terminum, scilicet ad fidem Christi, et tunc redierunt ad medium, scilicet ad cultum Iudaeorum, inde est, quod propter quamdam conformitatem medii ad principium, dicit eos converti ad elementa, et denuo eis servire. Et quod ita sit probat, cum dicit dies observatis, Iudaico ritu, scilicet sabbata, et decimum primi mensis, et huiusmodi, quae dicuntur in Glossa; menses, id est Neomenias, ut primum et septimum mensem, ut habetur Lev. XXIII, 5 ss.; tempora, scilicet egressionis de Aegypto, et quod Ierosolymam tribus vicibus veniebant per singulos annos. Item annos iubilaei, et septimum annum remissionis. Et ex hoc sequitur periculum, quia ex hoc nihil prodest fides Christi. Unde dicit timeo vos ne forte sine causa, id est inutiliter, in vobis laboraverim. Infra V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Consequenter cum dicit estote sicut ego, reducit eos ad statum salutis; quasi dicat: ita timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis, sed ne ita sit, estote sicut ego. Hoc in Glossa tripliciter legitur. Primo modo sic estote sicut ego, scilicet legem deserentes, sicut ego dimisi. Secundo modo sic estote sicut ego, errorem scilicet pristinum corrigentes, sicut ego errorem meum correxi. Et hoc potestis, quia ego, supple sum, sicut vos, et tamen de errore meo correctus sum. Tertio modo sic: estote sicut ego, scilicet sine lege viventes, quia ego, supple: qui legem habui, et in lege natus sum, modo sum sicut vos, supple fuistis, scilicet sine lege.


Lectio 5

[87769] Super Gal., cap. 4 l. 5 Postquam reprehendit apostolus Galatas, hic ostendit se hoc non ex odio fecisse. Et primo ostendit se non habere veram causam odii ad eos ullam; secundo quod nec habet causam aestimatam, ibi ergo inimicus factus sum vobis, etc.; tertio assignat causam praemissae reprehensionis, ibi filioli mei, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non habet causam odii ad eos; secundo quod magis habet causam amoris, ibi scitis autem quod per infirmitatem, et cetera. Circa primum notandum est, quod consuetudo est boni pastoris in correctione subditorum asperis dulcia miscere, ne scilicet ex nimia severitate frangantur. Lc. X, 34 legitur de Samaritano, quod in curatione sauciati infudit vinum et oleum. E contra, de malis pastoribus dicitur Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis. Et ideo apostolus sicut bonus praelatus ostendit, quod non ex odio increpat eos, blande loquendo eis quantum ad tria. Primo quantum ad charitatis nomen. Unde dicit fratres, Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Secundo quantum ad modestiae verbum. Unde dicit obsecro vos, Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Tertio quantum ad excusationem. Unde dicit nihil me laesistis, et ego non sum talis, quod habeam odio illos, qui me non offendunt. Secundo ostendit se ad eos habere causam amoris, cum dicit scitis autem, quod per infirmitatem, et cetera. Ubi tria ponit ex quibus homines se diligere consueverunt. Primum est mutuum societatis auxilium, et ex hoc etiam amor in hominibus confirmatur, secundum illud Lc. XXII, v. 28: vos estis, qui permansistis mecum, et cetera. Et quantum ad hoc dicit scitis autem, etc., ubi primo commemorat tribulationem quam passus est apud eos; secundo ostendit quomodo ei astiterunt et tentationem vestram, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum: dico quod nihil me laesistis, imo servivistis mihi. Scitis enim, id est recordari poteritis, quod evangelizavi vobis iampridem, id est transacto tempore, per infirmitatem carnis, id est cum infirmitate et afflictione carnis meae, vel cum multis tribulationibus quas patiebar a Iudaeis (qui sunt de carne mea) me persequentibus. I Cor. II, 3: cum timore et tremore multo fui apud vos. II Cor. XII, 9: virtus in infirmitate perficitur. Et licet haec infirmitas fuerit causa spernendi me, et tentationis vestrae, secundum illud Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves, etc., vos tamen tentationem vestram, quae erat in carne mea, id est tribulationem meam, quae erat vobis causa tentationis, non sprevistis. Eccli. XI, 2: non spernas hominem in visu suo. Quia, ut dicit dominus Lc. X, 2: qui vos spernit, me spernit, et cetera. Neque respuistis doctrinam meam et me, quin velletis esse socii tribulationum. Is. XXXIII, 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris, et cetera. Secundum autem, quod confirmat inter homines dilectionem, est mutuus amor et mutua dilectio ad invicem, secundum illud Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo, et cetera. Et quantum ad hoc dicit sed sicut Angelum Dei excepistis me, id est ita honorifice sicut nuntium verba Dei nuntiantem. I Thess. II, v. 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, et cetera. Et inde est, quod praedicatores dicuntur Angeli. Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, et cetera. Et non solum sicut Angelum recepistis, sed sicut Iesum Christum, id est ac si Christus ipse venisset, qui Christus profecto in ipso ad eos venerat, et in eo loquebatur, secundum illud II Cor. ult.: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christi? Matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, et cetera. Deinde increpat eos, quod sic deteriorati erant. Unde dicit ubi est ergo beatitudo vestra? Quasi dicat: nonne ex hoc homines beatificabant vos, quod me honorastis, et praedicationem meam recepistis? Iob IV, v. 6: ubi est timor tuus, et fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Tertium, quod amorem confirmat est mutua beneficentia. Et quantum ad hoc dicit testimonium perhibeo, quod si fieri posset, id est iuste fieri potuisset illud enim fieri potest, quod iuste fit vel ad utilitatem Ecclesiae fuisset, oculos eruissetis et dedissetis mihi, quasi dicat: ita me diligebatis, quod non solum mihi vestra exteriora, sed etiam oculos vestros dedissetis mihi. Consequenter cum dicit ergo inimicus factus sum vobis, etc., ponit causam aestimati odii, et primo unam ex parte apostoli; secundo aliam ex parte pseudo, ibi aemulantur vos, et cetera. Dicit ergo: ex quo mihi tot bona fecistis, estne credendum, quod factus sim inimicus vobis, verum dicens vobis? Verbum autem hoc, quod dicit inimicus, dupliciter potest intelligi. Uno scilicet modo, quod ipse habeat eos odio, et isto modo legitur sic tunc: factus sum inimicus, id est habeo vos odio. Et sic hoc quod sequitur verum dicens vobis, potest aestimari ut signum odii, quod tamen est signum dilectionis, scilicet dicere verum, suo tamen loco et tempore. Alio modo potest intelligi inimicus passive, scilicet quod ipse habeatur odio ab eis. Et tunc sic legitur: ego factus sum inimicus vobis, id est habetis me odio; et hoc ideo, quia dico vobis verum, ut sic dicens verum vobis ponatur, ut sit causa odii. Nam homines veritatem dicentes, a malis odio habentur. Veritas enim odium parit. Amos c. V, 10: odio habuerunt in porta corripientem, et cetera. Sed contra est quod dicitur Prov. c. XXVIII, 23: qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam qui per linguae blandimenta decipit. Sed dicendum est, quod solutio haec potest haberi ex hoc quod dicitur Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Bonitatis enim signum est, si iste qui corripitur corripientem diligit, et, e converso, si eum oderit, signum est malitiae. Cum enim homo naturaliter odiat illud quod contrariatur ei quod diligit, si tu odis eum qui corrigit te de malo, manifestum est quod malum diligis. Si vero diligis eum, ostendis te odire peccata. Quia enim homines a principio cum corripiuntur, per amorem ad peccata afficiuntur: inde est, quod in principio peccator corripientem odit, sed postquam iam correctus est et affectum peccati deposuit, corripientem diligit. Et ideo signanter in proposita auctoritate dicitur, quod postea inveniet gratiam apud eum. Consequenter cum dicit aemulantur vos, etc., ponit aliam causam aestimatam, ex parte scilicet pseudo. Et primo ponit eam; secundo excludit eam, ibi bonum autem aemulamini, et cetera. Quantum autem ad primum, sciendum est quod, sicut dictum est supra, quidam pseudo ex Iudaeis conversi, circumeuntes Ecclesias gentium, praedicabant servari legalia. Et quia Paulus contrarium dicebat, ideo isti detrahebant ei. Et hoc magis faciebant ut excluderent Paulum, quam pro salute eorum. Et ideo dicit aemulantur vos, id est non patiuntur in vobis (quos diligunt potius amore concupiscentiae, quam amicitiae) consortium nostrum. Aemulatio enim est zelus ex amore quocumque proveniens, non patiens consortium in amato. Sed quia amor eorum ad istos non erat bonus, tum quia non amabant eos propter utilitatem ipsorum, sed propter commodum proprium: et hoc patet quia volebant excludere apostolum ab eis, utpote propriae utilitati contrarium, tum quia hoc cedebat in damnum Galatarum, quia quaerebant in eis lucrum, per quod ipsi damnificabantur, ideo dicit aemulantur vos, sed non bene, quia non amant bonum vestrum. Et hoc apparet, quia volunt vos excludere, ut aemulemini illos, id est, ut nullum recipiatis nisi eos. Prov. III, 31: ne aemuleris hominem iniustum, et cetera. Et Prov. XXXI: non aemuletur cor tuum peccatores. Hoc autem excludit consequenter cum dicit bonum autem aemulamini, etc., quasi dicat: non debetis eos aemulari in doctrina eorum, sed aemulamini bonum doctorem, me scilicet et huiusmodi. I Petr. III, v. 13: quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed quia aliquis potest esse bonus doctor, in quo potest esse aliquid mali, ideo addit: aemulamini bonum doctorem, sed dico tamen, in bono, id est in eo quod bonum est. I Cor. XIV, 1: sectamini charitatem, aemulamini spiritualia. Licet autem apostolus de se loquatur, secundum Glossam, cum dicit aemulamini bonum, addit tamen in bono, quia, sicut ipse dicit I Cor. IV, 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Sed quia aliqui aemulantur doctorem bonum in sua praesentia solum, ideo addit semper, et non tantum cum praesens sum apud vos; quia aemulatio in bonum est signum quod ex amore et timore Dei, qui omnia videt, procedat, si etiam in absentia doctoris perseverat. Col. III, 22: servi, obedite per omnia dominis vestris, et cetera.


Lectio 6

[87770] Super Gal., cap. 4 l. 6 Supra apostolus removit falsam causam correctionis Galatarum, hic consequenter apostolus dictae correctionis assignat causam veram, quae est dolor de eorum imperfectione. Et ideo primo dolorem cordis ex quo loquebatur, exprimit; secundo ponit desiderium de manifestatione huius doloris, ibi vellem autem, etc.; tertio ponit causam doloris, ibi quoniam confundor, et cetera. Dolor autem iste ex charitate procedebat, quia dolebat de peccatis eorum. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes, et tabescebam, et cetera. Et ideo verbum charitatis proponit dicens filioli mei. Signanter autem non eos filios vocat, sed filiolos, ut designet eorum imperfectionem, qua diminuti sunt. I Cor. III, 1: tamquam parvulis in Christo, et cetera. Sed notandum est, quod puer dum est in parturitione, dicitur filiolus. Et isti tales erant, quia indigebant iterata parturitione, cum tamen parentes carnales semel tantum parturiant filios. Et ideo dicit eis quos iterum parturio. Nam semel eos parturierat in prima conversione, sed quia iam aversi erant ab eo, qui eos vocavit in aliud Evangelium, indigebant quod iterato parturiret eos. Ideo dicit parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei reduco. In quo apparet dolor apostoli. Unde conversio hominis, partus dicitur. Iob XXXIX, 3: incurvantur ad foetum et pariunt. Apoc. XII, 2: clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. Et inde est quod apostolus ex dolore dure eos corrigit, sicut mulier ex dolore partus dure clamat. Is. XLII, v. 14: quasi parturiens loquar, et cetera. Et ratio iteratae parturitionis est, quia non estis perfecte formati. Unde dicit donec Christus formetur in vobis, id est recipiatis similitudinem eius, quam vestro vitio perdidistis. Et non dicit, formemini in Christo sed formetur Christus in vobis, ut hoc terribilius insonet auribus eorum. Nam Christus per fidem formatam formatur in corde. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et cetera. Sed quando quis non habet fidem formatam, iam in eo moritur Christus. II Petr. I, 19: donec dies illucescat, et cetera. Et sic secundum hominis profectum in fide, Christus in homine proficit, et, e converso, secundum defectum deficit. Quando ergo fides in homine efficitur informis per peccatum, Christus non est in eo formatus. Et ideo, quia in istis non erat fides formata, indigebant iterum parturiri, donec Christus in eis formaretur per fidem formatam, scilicet quae per dilectionem operatur. Vel donec Christus formetur in vobis, id est, formosus aliis per vos appareat. Posset autem aliquis dicere: absens tu dicis talia, sed si esses apud nos, haec non diceres, secundum illud II Cor. X, v. 10: praesentia quidem corporis infirma, et sermo contemptibilis, et cetera. Et ideo ponit desiderium manifestandi dolorem suum asperius, dicens vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quasi dicat: modo blandis verbis utor, vocans vos fratres et filios in absentia; sed si essem praesens, asperius corriperem. Nam si quae per litteras scribo, nunc praesens et ore proferrem, durior esset correctio, utpote quia magis possem vocem obiurgantis exprimere, et irascentis resonare clamorem et dolorem pectoris, magis quam per litteras explicare, et magis cor vestrum viva vox ad confusionem de errore vestro et mea turbatione moveret. Et causa huius doloris est, quia confundor in vobis, id est, erubesco apud alios pro vobis. Nam, sicut Eccli. XXII, 3 dicitur confusio est patris de filio indisciplinato. Nam, cum filius sit res patris, et discipulus, inquantum huiusmodi, res magistri, magister gaudet de bono quod videt in eo relucere, quasi de bono proprio, et gloriatur, et, e converso, de malo dolet et confunditur. Unde quia isti mutati erant de bono in malum, apostolus confundebatur inde.


Lectio 7

[87771] Super Gal., cap. 4 l. 7 Supra apostolus probavit dignitatem gratiae per consuetudinem humanam hic autem probat eam auctoritate Scripturae. Et primo proponit factum; secundo exponit mysterium, ibi quae sunt per allegoriam dicta, etc.; tertio concludit propositum, ibi itaque, fratres mei, non sumus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo excitat ad attentionem; secundo proponit suam intentionem, ibi scriptum est enim, et cetera. Dicit ergo dicite mihi, etc., quasi dicat: si vos estis sapientes, attendite ad ea quae obiicio, et si non potestis contradicere, cedatis. Iob VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione, et cetera. Facio vobis autem hanc obiectionem: aut legistis legem, aut non legistis. Sed si legistis, scire debetis ea quae in ea scripta sunt: sed ipsa probat se dimittendam; si autem non legistis, non debetis recipere quod nescitis. Prov. IV, 25: palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dicit autem sub lege, id est sub onere legis. Nam subire aliquod leve non est vis, sed subire grave onus, sicut est onus legis, magnae stultitiae signum esse videtur. Act. XV, v. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, etc., quod est intelligendum de illis, qui volunt carnaliter esse sub lege. Consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., proponit suam intentionem, dicens: ideo quaero an legistis legem, quia in ipsa continentur quaedam, quae manifeste dicunt legem non esse tenendam. Et specialiter apostolus facit mentionem de duobus filiis Abrahae. Et primo ponit unum in quo conveniunt; secundo duo in quibus differunt. Conveniunt quidem in uno patre. Unde dicit scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit. Habuit etiam alios quam istos duos filios, quia post mortem Sarae alios genuit de Caethura, ut dicitur Gen. XXV, 2; de quibus mentionem non fecit apostolus, quia non pertinent ad hanc significationem. Possunt tamen per istos duos, scilicet filium ancillae et filium liberae, duo populi scilicet, Iudaeorum et gentium, designari; per alios vero filios Caethurae, schismatici et haeretici. Qui quidem duo populi conveniunt in uno patre; quia Iudaei sunt filii Abraham secundum carnem, gentiles vero secundum imitationem fidei. Vel sunt filii Abrahae, id est Dei, qui est pater omnium. Mal. II, 10: nonne Deus pater omnium, etc., Rom. III, v. 29: an Iudaeorum tantum? Differunt autem in duobus, scilicet in conditione matris, quia unus est de ancilla, ut dicitur Gen. XXI, 10. Nec tamen peccavit Abraham ad eam accedens, quia accessit ad eam coniugis affectu et ordinatione divina. Alius autem est de libera, scilicet Isaac, quem genuit ei Sara uxor sua. Gen. c. XVIII, 10: veniam ad te tempore isto, vita comite, et Sara uxor tua, et cetera. Item differunt in modo generationis, quia qui de ancilla, scilicet Ismael, secundum carnem natus est; qui autem de libera, scilicet Isaac, per repromissionem. Sed vitandus est hic duplex falsus intellectus. Unus, ne intelligatur per hoc, quod dicit secundum carnem natus est, ut accipiatur hic caro pro actu peccati, secundum illud Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc.; II Cor. X, 3: in carne ambulantes non secundum carnem militamus; quasi Abraham peccante natus sit Ismael. Alius intellectus, ut per hoc, quod dicitur per repromissionem, credatur Isaac non secundum carnem natus, id est, secundum carnalem commixtionem, sed per spiritum sanctum. Est ergo dicendum, quod secundum carnem, id est secundum naturam carnis natus est Ismael. Nam naturale est in hominibus, quod ex muliere iuvencula foecunda, sicut erat Agar, et sene, nascatur filius. Et quod per repromissionem, id est supra naturam carnis, natus est Isaac. Non enim ad hoc se extendit natura carnis, ut ex viro seni et vetula sterili, sicut fuit Sara, filius nascatur. Per Ismael significatur populus Iudaeorum, qui secundum carnem natus est; per Isaac vero intelligitur populus gentium, qui natus secundum repromissionem, qua promissum est Abrahae, quod esset futurus pater multarum gentium. Gen. XXII, 18: in semine tuo benedicentur, et cetera. Mysterium autem exponit, cum dicit quae sunt per allegoriam dicta. Et primo ponit modum mysterii; secundo exemplificat, ibi haec enim duo sunt testamenta, et cetera. Dicit ergo: haec quae sunt scripta de duobus filiis, etc., sunt per allegoriam dicta, id est per alium intellectum. Allegoria enim est tropus seu modus loquendi, quo aliquid dicitur et aliud intelligitur. Unde allegoria dicitur ab allos, quod est alienum, et goge, ductio, quasi in alienum intellectum ducens. Sed attendendum est, quod allegoria sumitur aliquando pro quolibet mystico intellectu, aliquando pro uno tantum ex quatuor qui sunt historicus, allegoricus, mysticus et anagogicus, qui sunt quatuor sensus sacrae Scripturae, et tamen differunt quantum ad significationem. Est enim duplex significatio. Una est per voces; alia est per res quas voces significant. Et hoc specialiter est in sacra Scriptura et non in aliis; cum enim eius auctor sit Deus, in cuius potestate est, quod non solum voces ad designandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas. Et ideo in aliis scientiis ab hominibus traditis, quae non possunt accommodari ad significandum nisi tantum verba, voces solum significant. Sed hoc est proprium in ista scientia, ut voces et ipsae res significatae per eas aliquid significent, et ideo haec scientia potest habere plures sensus. Nam illa significatio qua voces significant aliquid, pertinet ad sensum litteralem seu historicum; illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, pertinet ad sensum mysticum. Per litteralem autem sensum potest aliquid significari dupliciter, scilicet secundum proprietatem locutionis, sicut cum dico homo ridet; vel secundum similitudinem seu metaphoram, sicut cum dico pratum ridet. Et utroque modo utimur in sacra Scriptura, sicut cum dicimus, quantum ad primum, quod Iesus ascendit, et cum dicimus quod sedet a dextris Dei, quantum ad secundum. Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus seu metaphoricus. Mysticus autem sensus seu spiritualis dividitur in tres. Primo namque, sicut dicit apostolus, lex vetus est figura novae legis. Et ideo secundum quod ea quae sunt veteris legis, significant ea quae sunt novae, est sensus allegoricus. Item, secundum Dionysium in libro de caelesti hierarchia, nova lex est figura futurae gloriae. Et ideo secundum quod ea quae sunt in nova lege et in Christo, significant ea quae sunt in patria, est sensus anagogicus. Item, in nova lege ea quae in capite sunt gesta, sunt exempla eorum quae nos facere debemus, quia quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; et ideo secundum quod ea quae in nova lege facta sunt in Christo et in his quae Christum significant, sunt signa eorum quae nos facere debemus: est sensus moralis. Et omnium horum patet exemplum. Per hoc enim quod dico fiat lux, ad litteram, de luce corporali, pertinet ad sensum litteralem. Si intelligatur fiat lux id est nascatur Christus in Ecclesia, pertinet ad sensum allegoricum. Si vero dicatur fiat lux id est ut per Christum introducamur ad gloriam, pertinet ad sensum anagogicum. Si autem dicatur fiat lux id est per Christum illuminemur in intellectu et inflammemur in affectu, pertinet ad sensum moralem.


Lectio 8

[87772] Super Gal., cap. 4 l. 8 Superius posuit apostolus intellectum mysticum, hic aperit mysterium. Et primo quantum ad matres; secundo quantum ad filios, ibi nos autem fratres, et cetera. Per duas autem matres intelligit duo testamenta. Et ideo primo ponit significatum; secundo exponit, ibi unum quidem in monte, et cetera. Dicit ergo hae, scilicet duae uxores, ancilla et libera, sunt duo testamenta, vetus et novum. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel foedus novum, ecce novum testamentum, non secundum pactum, etc., ecce testamentum vetus. Libera enim significat testamentum novum, ancilla vero vetus. Ad sciendum autem quid sit testamentum, attendi debet, quod testamentum idem est quod pactum seu foedus eorum quae testibus confirmantur. Unde in Scriptura multoties loco testamenti ponitur foedus vel pactum. Ubicumque autem intervenit foedus, vel pactum, fit aliqua promissio. Et ideo secundum diversitatem promissionum, est diversitas testamentorum. Duo autem sunt nobis promissa, scilicet temporalia in veteri lege et aeterna in nova. Matth. V, 12: gaudete et exultate, et cetera. Hae ergo duae promissiones sunt duo testamenta. Unde apostolus consequenter cum dicit: unum quidem, etc., exponit ipsa. Et primo quantum ad vetus; secundo quantum ad novum, ibi illa autem quae sursum, et cetera. Ad evidentiam autem litterae sciendum est, circa primum, quod quilibet civis alicuius civitatis dicitur esse filius illius, et ipsa civitas est sicut mater eius. Lc. c. XXIII, 28: filiae Ierusalem, nolite flere, et cetera. Thren. ult.: filii Sion inclyti, et cetera. Per hoc igitur quod aliqui fiunt alicuius civitatis cives, efficiuntur filii eius. Duplex autem est civitas Dei, una terrena, scilicet Ierusalem terrestris; alia spiritualis, scilicet Ierusalem caelestis. Per vetus autem testamentum homines efficiebantur cives civitatis terrestris, per novum autem, caelestis. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ponit mysterium expositum; secundo expositionis mysticae rationem assignat, ibi Sina enim, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod significat duo testamenta, scilicet vetus et novum. Et quantum ad hoc dicit: primum quidem in monte Sina, et cetera. Ubi, primo, ponitur locus in quo datum fuit, quia ad litteram in monte Sina, ut dicitur Ex. XX, cuius, secundum Glossam, mystica ratio est, quia Sina interpretatur mandatum. Unde et ab apostolo vetus lex vocatur lex mandatorum, Eph. II, 15; mons autem significat superbiam, Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, et cetera. Unde per montem istum in quo data est lex, significatur superbia Iudaeorum duplex: una qua superbiebant contra Deum, Deut. XXXI, 27: ego scio contentionem tuam, etc.; alia qua superbiebant contra alias nationes abutentes eo, quod dicitur in Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et cetera. Secundo vero proponit ad quid sit datum, quia non ad faciendum liberos, sed filios matris ancillae, generans in servitutem, quae est Agar, id est significatur per Agar, quae quidem in servitutem generat, scilicet vetus testamentum. Et hoc tripliciter, scilicet quantum ad affectum, quantum ad intellectum et fructum. Quantum ad intellectum quidem secundum cognitionem, quia in homine est duplex cognitio: una libera, quando scilicet rerum veritatem secundum seipsam cognoscit; alia vero ancilla, id est subiecta velaminibus figurarum. Et talis fuit cognitio veteris testamenti. Quantum ad affectum vero, quia nova lex generat affectum amoris, qui pertinet ad libertatem, nam qui amat, ex se movetur. Vetus autem generat affectum timoris, in quo est servitus; qui enim timet, non ex se, sed ex alio movetur. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Sed quantum ad fructum, quia lex nova generat filios quibus debetur haereditas; sed illis, quos vetus generat, debentur munuscula, sicut servis. Io. VIII, 35: servus non manet in domo in aeternum, filius manet in domo in aeternum. Rationem mysterii assignat, cum dicit Sina enim mons est in Arabia, et cetera. Ubi primo oritur dubitatio, quia cum Sina distet a Ierusalem per viginti fere dietas, videtur falsum quod Sina iunctus sit Ierusalem, ut hic apostolus dicit. Sed ad hoc mystice respondetur in Glossa sic, ut Sina sit in Arabia. Arabia enim humilitas vel afflictio interpretatur, in qua datum est vetus testamentum, quia homines quasi servi et alieni sub ea affligebantur carnalibus observantiis. Act. XV, v. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos, et cetera. Qui, mons, coniunctus est, non per spatii continuitatem sed per similitudinem, ei quae nunc est Ierusalem, id est, Iudaico populo; quia sicut ipsi terrena diligunt, et pro temporalibus serviunt sub peccato, ita et mons ille in servitutem generabat. Sed haec non videtur intentio apostoli. Nam ipse vult, quod vetus testamentum, quod in monte Sina datum est, ex ipso loco servitutis in servitutem generet; quia illud dabatur in Sina, non tamen ibi remanentibus filiis Israel, sed proficiscentibus ad terram promissionis. Ierusalem enim etiam generat filios servitutis, et ideo quantum ad hoc coniungitur mons Sina cum illa. Et hoc est quod dicit qui coniunctus est ei, scilicet per continuationem itineris euntium in Ierusalem, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis, servitute scilicet legalium observantiarum (a qua redemit nos Christus) et servitute diversorum peccatorum Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati et (ad litteram) a servitute Romanorum, qui eis dominabantur. Deinde cum dicit illa autem quae sursum est Ierusalem, etc., hic consequenter aperit mysterium de libera. Et primo exponit mysterium; secundo inducit prophetiam, ibi scriptum est enim, et cetera. Primum quidem potest dupliciter intelligi, secundum quod hanc matrem possumus intelligere, vel illam per quam generamur, quae est Ecclesia militans; vel illam matrem in cuius filios generamur, quae est Ecclesia triumphans. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, et cetera. Sic ergo generamur in praesenti Ecclesia militante, ut perveniamus ad triumphantem. Hoc ergo modo illud exponentes, a quatuor describitur mater nostra, scilicet a sublimitate, cum dicit sursum, secundo a nomine, cum dicit Ierusalem, tertio a libertate, cum dicit libera est, quarto a foecunditate, cum dicit mater nostra. Est ergo sublimis per apertam Dei visionem, et per perfectam Dei fruitionem, et hoc quantum ad Ecclesiam triumphantem. Is. LX, v. 5: videbis, et afflues, et cetera. Col. III, 2: quae sursum sunt sapite, et cetera. Item sublimis per fidem et spem, quantum ad Ecclesiam militantem. Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis, et cetera. Cant. III, 6 et VIII, 5: quae est ista quae ascendit, et cetera. Sed est etiam pacifica, quia Ierusalem, id est, visio pacis. Quod quidem competit Ecclesiae triumphanti, ut habenti pacem perfectam. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Item competit Ecclesiae militanti, quae in Christo pacem habens quiescit. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis. Est etiam libera, Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur, et cetera. Et hoc quantum ad triumphantem, et etiam quantum ad militantem, ut Apoc. XXI, 2: vidi civitatem sanctam Ierusalem, et cetera. Sed foecunda est, quia mater nostra. Militans quidem ut generans, triumphans ut in cuius filios generamur. Ps. LXXXVI, 5: numquid Sion dicet homo, et cetera. Is. LX, 4: filii tui de longe venient, et cetera. Scriptum est enim, scilicet Is. LIV, v. 1, secundum enim Septuaginta. Hic ponitur prophetia, per quam primo probatur libertas matris praedictae; secundo eius foecunditas, ibi quia multi filii, et cetera. Sciendum est autem, circa primum, quod in muliere foecunda, primo quidem est tristitia in pariendo, secundo subsequitur gaudium in suscepta prole, secundum illud Io. XVI, 21: mulier cum parit, et cetera. Sed mulier sterilis nec patitur in partu, nec gaudet in prole. Differunt autem parere et parturire, quia parturire dicit conatum ad partum; parere vero dicit eductionem foetus iam facti. In parturitione ergo dolorem experitur foecunda, et in partu gaudium. Sterilis autem dolore parturitionis et gaudio partus privatur. Sed haec duo propheta indicit sterili, dicens laetare, sterilis, etc., ubi loquitur de Ierusalem, quam dicit liberam, significatam per Saram sterilem. Nam Ecclesia sterilis erat, scilicet Ecclesia militans gentium ante conversionem, quae non offerebat filium Deo, sed Diabolo. Unde ad Babylonem dicitur Is. XLVII, v. 9: sterilitas et viduitas venerunt tibi, et cetera. Et Ecclesia triumphans ante passionem Christi sterilis erat, quia non generabantur aliqui in filios eius per introitum gloriae nisi in spe. Posita enim erat romphaea ante ianuam Paradisi, ut nullus intrare posset. Huic ergo sterili dicitur laetare, quae non paris, etc., quasi dicat: steriles, ut dictum est, non dolent de partu, sed de eo quod non pariunt. I Reg. I, 10: cum esset Anna amaro animo, et cetera. Sed tu laetaberis in multitudine filiorum. Is. LX, 5: tunc dilatabitur et mirabitur cor tuum, scilicet laetitiam mentis extra ostendens. Duo enim sunt in partu, scilicet dolor ex eruptione reticulorum, quibus continetur foetus in matrice, et clamor ex ipso dolore. Et ideo dicit tu quae non parturis, scilicet Ecclesia militans, quae non conaris ad partum per desiderium, et triumphans, quae non parturis dolendo, vel quia nondum venit tempus recipiendi filios: erumpe, id est laetitiam quam interius habes manifesta exterius, et clama voce laudis. Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, et cetera. Et haec duo ad libertatem pertinent, scilicet clamare et erumpere: sic ergo apparet libertas matris. Sequitur foecunditas quia multi filii, et cetera. Sed cum supra dictum sit Ecclesiam liberam significari per Saram, videtur esse dubium an Sara fuerit deserta. Ad quod sciendum est, quod deserta fuit ab Abraham, ut hic dicitur, non per divortium, sed quantum ad opus carnale. Nam Abraham vacabat quidem operi carnali, non propter concupiscentiam, sed propter prolem suscipiendam. Cum ergo innotuit ei Saram sterilem esse, deseruit eam, non frangens coniugalem thorum, sed quia non utebatur ea ab illo praecise tempore quo Sara introduxit ei ancillam. Per quod datur intelligi, quod Ecclesia gentium deserta erat a Christo, quia nondum venerat Christus, et quod Ecclesia triumphans deserta erat ab hominibus, quibus ad eam nondum patebat accessus. Huius ergo desertae, scilicet Ecclesiae gentium, sunt multi filii, id est plures, magis quam eius, scilicet synagogae, quae habet virum, scilicet Moysen. I Reg. II, 5: sterilis peperit plurimos, et quae multos filios habebat, et cetera. Et hoc veniente sponso, scilicet Christo, a quo deserta erat, non dilectione, sed partu postposito.


Lectio 9

[87773] Super Gal., cap. 4 l. 9 Exposito mysterio quantum ad matres, hic exponit illud quantum ad filios. Et primo ponit filiorum distinctionem; secundo principalem conclusionem, ibi itaque, fratres mei, et cetera. Distinctionem autem filiorum ponit quantum ad tria. Primo quantum ad modum originis; secundo quantum ad affectum dilectionis, ibi sed quomodo tunc, etc.; tertio quantum ad ius haereditatis, ibi sed quid dicit Scriptura, et cetera. Modus autem originis quo aliqui nascuntur filii Abrahae est duplex: quidam origine carnali, sicut Ismael de ancilla; quidam autem non carnali origine, sicut Isaac de libera: non quod naturali opere natus non fuerit, sed quia sicut dictum est supra naturalem virtutem carnis fuit ut de vetula sterili filius nasceretur. Per hos autem filios intelligitur duplex populus. Nam per Ismaelem intelligitur populus Iudaeorum, qui carnali propagatione est ab Abraham derivatus. Per Isaac autem, populus gentium, qui per imitationem fidei ab Abraham descendit. Et ideo dicit nos autem, fratres, scilicet fideles, tam Iudaei, quam gentiles, secundum Isaac, id est, in similitudine Isaac, promissionis filii sumus facti Abrahae. Rom. IX, 8: qui sunt filii promissionis aestimantur in semine. Sed nota, quod filii carnis Abrahae ad litteram sunt Iudaei, mystice autem, qui propter carnalia et temporalia bona ad fidem veniunt. Secundum affectum autem distinguuntur, quia qui natus erat secundum carnem, persequebatur illum qui natus erat secundum spiritum. Sed hic est quaestio. Primo quia non legitur, quod Ismael persecutionem aliquam fecerit contra Isaac, sed quod tantum luserit cum eo. Gen. XXI, 9: cum vidisset Sara filium ancillae Agar ludentem, et cetera. Responsio. Dicendum est, quod apostolus illum ludum dicit persecutionem, quia ludus magni ad parvum est quaedam illusio, cum maior cum parvo ludens intendit eum decipere. Vel etiam, ut dicunt quidam, Ismael cogebat Isaac adorare imagines luteas quas faciebat. Per hoc autem docebat eum averti a cultu unius Dei, quod est magna persecutio, cum maius malum sit inferre mortem spiritualem, quam corporalem. Quod tamen ideo in Genesi appellatur ludus, quia sub specie ludi hoc faciebat. Est etiam quaestio quomodo filii secundum carnem persecuti fuerint et persequantur filios secundum spiritum. Sed ad hoc est responsio, quia a principio primitivae Ecclesiae Iudaei persecuti sunt Christianos, ut patet in actibus apostolorum, et facerent etiam nunc si possent. Nunc etiam carnales persequuntur in Ecclesia spirituales viros, etiam corporaliter, illi scilicet qui quaerunt gloriam et temporalia lucra in Ecclesia. Unde dicitur in Glossa: omnes qui in Ecclesia terrenam facultatem quaerunt a domino, ad hunc Ismaelem pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas dolosas et subdolosas. Spiritualiter autem persequuntur spirituales filios, superbi et hypocritae. Nam aliquando aliqui manifeste carnales et mali culpam suam recognoscentes, bonis se humiliant, fatui vero bonitatem, quam ipsi non habent, persequuntur in aliis. Est etiam quaestio, quia haeretici quos nos persequimur, dicunt se natos secundum spiritum, nos vero secundum carnem. Sed dicendum est, quod duplex est persecutio. Una bona, qua aliquis persequitur alium, ut reducat eum ad bonum, et hanc viri iusti faciunt malis et spirituales carnalibus, vel ut eos corrigant si converti volunt, vel si obstinati sunt in malo, destruant, ne gregem domini inficiant. Alia persecutio est mala, qua quis persequitur alium, ut pervertat ad malum, et hanc qui secundum carnem nati sunt, faciunt his, qui nati sunt secundum spiritum. Quantum vero ad ius haereditatis, distinguuntur per auctoritatem Scripturae, Gen. XXI, 10: eiice ancillam et filium eius. In quo datur intelligi, quod Iudaei et persecutores fidei Christianae, et etiam carnales et mali Christiani eiicientur a regno caelesti. Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente, et cetera. Apoc. XXII, 15: foris canes et venefici, et cetera. Ancilla etiam, id est malitia, et ipsum peccatum eiicietur. Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet. Et ratio horum subditur, quia non erit haeres filius ancillae cum filio liberae. In mundo enim isto boni sunt malis permixti, et mali bonis. Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, et cetera. Sed in aeterna patria non erunt nisi boni. Iudic. XI, 2 dicitur ad Iephte: haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera natus es. Quam quidem libertatem habemus a Christo. Unde dicit qua libertate, et cetera. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.


Caput 5
Lectio 1

[87774] Super Gal., cap. 5 l. 1 Supra ostendit apostolus, quod per legem non est iustitia hic vero reducit eos ab errore ad statum rectitudinis. Et primo quantum ad divina; secundo quantum ad humana, VI cap., ibi et si praeoccupatus fuerit homo, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit admonitionem; secundo eius rationem assignat, ibi ecce ego Paulus, et cetera. Et in admonitione etiam duo ponit. Quorum unum est inductivum ad bonum; secundum est prohibitivum a malo. Inducit quidem ad bonum, cum dicit state ergo, quasi dicat: ex quo per Christum liberati estis a servitute legis, state firma fide, et fixo pede permanentes in libertate. Sic ergo cum dicit state, inducit ad rectitudinem. Qui enim stat, rectus est. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, et cetera. Inducit etiam ad firmitatem. I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles, et cetera. Eph. ult.: state succincti lumbos vestros, et cetera. Prohibet vero et retrahit a malo, cum subdit et nolite iterum iugo servitutis contineri, id est non subiiciamini legi, quae in servitutem generat. De quo iugo dicitur Act. XV, 10: hoc est onus quod neque patres nostri, neque nos, etc., a quo tantum per Christum liberati estis. Is. IX, 4: virgam humeri eius, et cetera. Ideo autem addit iterum, non quia prius sub lege fuerint, sed quia, ut Hieronymus dicit, post Evangelium servare legalia adeo peccatum est, ut sit sicut servire idololatriae. Unde quia isti idololatrae fuerant, si subiiciant se iugo circumcisionis et aliarum legalium observationum, quasi ad eadem revertuntur, quibus antea in idololatria servierant. Secundum Augustinum vero, ut supra dictum est, circa legalium observantias triplex tempus distinguitur, scilicet tempus ante passionem, ante gratiam divulgatam, et post gratiam divulgatam. Post ergo gratiam divulgatam servare legalia est peccatum mortale, etiam ipsis Iudaeis. Sed in tempore medio, scilicet ante gratiam divulgatam, poterant quidem absque peccato etiam illi, qui ex Iudaeis conversi fuerant, legalia servare, dum tamen in eis spem non ponerent; conversis vero ex gentibus non licebat ea servare. Quia ergo Galatae ex Iudaeis non erant, et tamen legalia servare volebant et ponebant in eis spem, ideo revertebantur in iugum servitutis. Nam huiusmodi observatio erat eis sicut idololatria, inquantum non recte sentiebant de Christo, credentes ab ipso sine legalibus salutem consequi non posse. Deinde cum dicit ecce ego, etc., exponit praedicta duo. Et primo secundum, secundo primum, ibi nos autem spiritus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit iugum servitutis, quod non debent subire; secundo probat, ibi evacuati estis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit iugum illud esse valde nocivum; secundo valde onerosum, ibi testificor autem, et cetera. Nocivum est quidem iugum legis, quia aufert dominicae passionis effectum. Et ideo dicit: nolite contineri iugo servitutis, quia ecce ego Paulus, qui, supple: voce auctoritatis, dico, et bene, si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit, id est, fides Christi. Sed contra, Act. XVI, 3 dicitur quod Paulus circumcidit Timotheum, ergo fecit quod Christus ei nihil prodesset, ergo decepit eum. Respondeo. Dicendum est, secundum Hieronymum, quod Paulus non circumcidit Timotheum quasi legem servare intenderit, sed simulavit se circumcidere, faciendo opus circumcisionis. Nam, secundum ipsum, apostoli simulatorie servabant legalia ad vitandum scandalum fidelium ex Iudaeis. Faciebant autem actus legalium, non tamen cum intentione servandi legalia, et sic non exibant a fide. Unde non decepit Timotheum. Secundum vero Augustinum dicendum est quod apostoli secundum veritatem servabant legalia, et cum intentione ea servandi, quia, secundum apostolorum sententiam, licebat fidelibus ex Iudaeis illo tempore, scilicet ante gratiam divulgatam, ipsa servare. Et ideo quia Timotheus fuit ex matre Iudaea, circumcidit eum apostolus cum intentione servandi legalia. Quia vero Galatae ponebant spem in legalibus post gratiam divulgatam, quasi sine eis gratia non sufficeret ad salutem, et ideo ea servare volebant, ideo dicit eis apostolus si circumcidimini, et cetera. Sequebatur enim ex hoc, quod non reputarent Christum, in cuius signum data fuit circumcisio. Gen. XVII, 11: ut sit in signum foederis inter me et vos, et cetera. Qui ergo circumcidebantur, credebant adhuc signum durare, et tunc signatum nondum venisse, et sic excidebant a Christo. Sic ergo patet onus legis esse nocivum. Est etiam valde onerosum, quia obligat ad impossibile, et hoc est quod dicit testificor autem, etc., quasi dicat: dico quod si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Sed adhuc, testificor enim omni homini, scilicet Iudaeo et gentili, et cetera. Nam quicumque profitetur in aliqua religione, facit se debitorem omnium quae ad observantiam illius religionis pertinent. Et sicut dicit Augustinus: numquam fuit aliqua religio sine aliquo visibili signo, ad quod obligarentur qui in ipsa religione vivunt; sicut in religione Christiana signum visibile est Baptisma, ad quod omnes Christiani tenentur quoad cultum. Obligantur etiam ad omnia quae ad cultum Christianae religionis pertinent. Signum autem legis Mosaicae fuit circumcisio. Quicumque ergo circumcidebat se, obligabatur ad omnia legalia servanda ac implenda, et hoc est quod dicit quoniam debitor est universae legis faciendae, Iac. II, v. 10: qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quam tamen nullus servare poterat, secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, et cetera. Sed dato quod aliquis circumcideretur, ergo secundum praedicta obligat se ad servandum legalia, sed hoc est peccatum mortale, ergo tenetur peccare mortaliter, et sic videtur esse perplexus. Respondeo. Dicendum est quod eadem conscientia durante, tenetur servare legalia, puta si aliquis haberet conscientiam, quod, nisi circumcideretur, peccaret mortaliter, et circumcisus, ipsa conscientia durante, peccaret mortaliter, si non observaret legalia: cuius ratio est, quia habere conscientiam de re aliqua facienda, nihil aliud est quam aestimare quod faciat contra Deum, nisi illud faciat. Facere autem contra Deum est peccatum. Sic ergo dico, quod nisi faceret hoc ad quod inducit conscientia, peccaret mortaliter, non quidem ex genere operis, sed ex intentione operantis. Et similiter si facit, peccat; quia huiusmodi ignorantia non excusat, cum sit ignorantia iuris. Nec tamen est perplexus simpliciter, sed secundum quid, quia potest deponere erroneam conscientiam. Et hoc modo hic apostolus testificatur omni circumcidenti se, quod tenetur ad servandum legem. Consequenter cum dicit evacuati estis, etc., probat quae dicit, scilicet quod non debent accipere legis observantiam ratione damni iam praesentis, quod est duplex. Unum est amissio Christi; secundum est amissio gratiae Christi. Primum est causa secundi, ibi qui in lege, et cetera. Dicit ergo evacuati, etc.; quasi dicat: vere Christus vobis nihil proderit, quia evacuati estis a Christo, id est, habitatione Christi. Secundum damnum est amissio gratiae. Ideo dicit a gratia excidistis, qui scilicet prius eratis pleni gratia Christi, quia de plenitudine eius accepimus omnes. Io. I, 16: de plenitudine Christi nos omnes accepimus, et cetera. Et Eccli. XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Vos, dico, qui in lege iustificamini, id est creditis iustificari, a gratia, scilicet habenda futurae beatitudinis, vel etiam a iam habita, excidistis. Apoc. II, 5: memor esto unde excideris, et age poenitentiam.


Lectio 2

[87775] Super Gal., cap. 5 l. 2 Explicavit apostolus secundum documentum, scilicet quod non esset subeundum iugum servitutis legis, hic autem redit ad primum, ostendens quod stare debent. Et primo proponit standi exemplum; secundo removet stationis impedimentum, ibi currebatis, etc.; tertio assignat standi causam, ibi vos autem in libertatem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit standi exemplum; secundo causam eius assignat, ibi nam in Christo Iesu, et cetera. Dicit ergo: qui in lege volunt iustificari, Christus eis nihil prodest, quia excidunt a gratia. Sed nos, scilicet apostoli, stamus per spem, quia scilicet expectamus spem iustitiae, id est iustitiam et spem, scilicet aeternam beatitudinem. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, et cetera. Vel, spem iustitiae, id est Christum, per quem est nobis spes iustitiae, quia per eum iustificamur. Phil. III, 20: salvatorem expectamus, et cetera. I Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, et cetera. Vel spem iustitiae, id est spem quae est de iustitia, ut iustificentur non per legem, sed per fidem. Rom. III, 28: arbitramur hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Vel spem iustitiae, id est rem speratam, in quam tendit iustitia, scilicet vitam aeternam. II Tim. ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, et cetera. Et hoc ex fide, quia iustitia Dei est per fidem Iesu Christi, ut dicitur Rom. III, 22. Quae quidem fides non est ab homine, sed a spiritu sancto qui eam inspirat. Rom. VIII, v. 15: accepistis spiritum filiorum, in quo clamamus: abba, pater, et cetera. Sicut ergo fides est ex spiritu, ita ex fide est spes, ex spe iustitia, per quam pervenimus ad vitam aeternam. Haec autem spes non venit ex circumcisione, neque ex gentilitate, quia nihil faciunt ad hoc. Et ideo dicit nam in Christo Iesu, id est in his qui sunt in fide Christi, neque circumcisio, neque praeputium, etc., id est indifferentia sunt. Sed fides, non informis, sed ea quae per dilectionem operatur, Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est, et cetera. Nam fides est cognitio verbi Dei, Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et cetera. Et hoc verbum nec perfecte habetur, nec perfecte cognoscitur, nisi etiam habeatur amor quem sperat. Hic sunt duo dubia circa Glossam. Primum est, quod dicit praeputium et circumcisionem esse indifferentia, cum supra dixerit si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Sed dicendum est, quod ex genere operis sunt indifferentia, scilicet illis, qui non ponunt spem in eis; sed ex intentione operantis non sunt indifferentia. Nam ponentibus in eis spem, mortifera sunt. Secundum dubium est de hoc, quod dicit quod illi qui non credunt, peiores sunt quam Daemones, cum Daemones credant et contremiscant. Respondeo. Dicendum est, quod peiores quidem sunt ex specie operis, sed non quantum ad affectum. Nam Daemonibus displicet hoc, quod credunt; nec etiam est tanta nequitia voluntatis in homine qui non credit, quanta in Daemone qui odit quod credit. Consequenter cum dicit currebatis bene, etc., agitur de impedimento stationis. Et primo ponit impedimentum; secundo docet eius remotionem, ibi nemini consenseritis, et cetera. Impedimentum stationis eorum magnum erat et nocivum; nam tanto aliquid est magis nocivum, quanto maius bonum privat. Quando ergo aliquis multis bonis spiritualibus privatur, signum est habuisse magnum impedimentum. Et ideo, ut ostendat eos apostolus magnum impedimentum habuisse, commemorat eis bona spiritualia, quae amiserunt, cum dicit currebatis bene, etc., scilicet per opera fidei formatae per charitatem, quae instigat ad currendum. Ps. CXVIII, v. 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et hoc quidem fuit olim in vobis, sed dum sic currebatis, estis impediti, et ideo subdit: quis vos fascinavit? De quo dictum est supra cap. III, 1; et ideo supersedeo ad praesens. Quis ergo vos fascinavit, id est impedivit veritati, scilicet evangelicae, non obedire? Et hoc congrue dicit; nam obedire est voluntatis applicandae ad consensum praecipientis. Et ideo fides est voluntatis et intellectus scientia. Oportet ergo voluntati fidei obedire; hoc autem est volendo credere, quod gratia fidei Christi sufficiat ad salutem sine legalibus observantiis. Excludit autem impedimentum, cum dicit nemini, etc., et hoc ex triplici parte. Primo ex parte eorum; secundo ex parte Dei, ibi ego confido, etc.; tertio ex parte apostoli, ibi ego autem, fratres, et cetera. Ex parte eorum, cum dicit nemini, et cetera. Ubi primo ostendit quid requiratur ex parte eorum, ut vitent hoc nocumentum, scilicet quod nemini pseudo deinceps consentiant. I Thess. V, 5: non simus noctis neque tenebrarum, et cetera. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, etc., et II Tim. II, 17: et sermo eorum ut cancer serpit, et cetera. Ex quo datur intelligi, quod nondum erant corrupti, sed sollicitabantur de hoc. Secundo assignat rationem huius cum dicit persuasio enim, et cetera. Et haec est duplex. Prima, quia homo cum dat se alicui, nihil debet facere nisi quod utile duxerit sibi. Sed vos traditi estis Christo, ergo non debetis audire, vel consentire, nisi his quae sunt ab ipso; ergo haec persuasio, qua vos volunt mittere sub iugo legis, quia non est ex eo, scilicet ex Deo, qui vos vocavit ad vitam, sed ex Diabolo, inquantum scilicet deficiens est, et ideo non consenseritis eis. Vel non ex eo, id est contra ipsum. Secunda ratio est, quia posset dici quod non est magnum si paucis consentiatur, cum ex hoc non sit periculum, et ideo dicit quod non est eis consentiendum, nec eorum insidiae sunt contemnendae, sed debent principiis obstare, quia modicum fermentum, etc., id est illi pauci qui vobis persuadent. Vel haec persuasio, parva in principio, totam massam corrumpit, id est congregationem fidelium. Lev. II, 11: nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio domini. Consequenter cum dicit ego confido in vobis, etc., removet impedimentum ex parte Dei, qui auxilium ad hoc praebet. Et ponit duplex auxilium. Unum quantum ad seducentes; aliud quantum ad conturbantes, ibi qui autem conturbant, et cetera. Dicit ergo ego confido, etc.; quasi dicat: dixi quod non consentiretis pseudo, et confido in vobis. II Cor. VII, 16: gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Hebr. VI, v. 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Confido, inquam, in hoc scilicet quod nihil aliud sapietis, quam quod vos docui. Supra I, 8: licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Phil. II, 2: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, et cetera. Et hoc ex auxilio divino. Et ideo dicit in domino Deo, scilicet operante. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, et cetera. Quia dominus dabit vobis sapere secundum sobrietatem Catholicae veritatis. Ps. XCI: bonum est confidere in domino, et cetera. Quantum autem ad conturbantes dicit qui autem conturbat, etc., id est qui removet vos a debito ordine, ut scilicet a spiritualibus convertamini ad corporalia, cum debeat esse contrarium. I Cor. XV, 46: non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod, et cetera. Et cum talis ordo sit perversus, ut dicitur supra III, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, etc., ideo portabit iudicium, id est condemnationem sustinebit. Sicut enim qui inducit aliquem ad bonum, remuneratur, Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, etc., ita qui inducit aliquem ad malum, condemnatur. Ios. VII, 25: quia turbasti nos, exturbet te dominus in hac die. Deut. XXVII, v. 18: maledictus qui errare facit caecum in itinere. Et hoc, quicumque est ille, id est quantaecumque sit auctoritatis, non parcetur ei. Sed Porphyrius et Iulianus in hoc reprehendunt Paulum de praesumptione, dicentes, quod hoc dicit lacerans Petrum (cum supra in faciem se restitisse scripserit), ut sit sensus: quicumque sit ille, id est etiam si Petrus esset, puniretur. Sed, ut Augustinus dicit, non est credendum quod Paulus cum maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, cum scriptum sit Exod. c. XXII, 28: principem populi tui non maledices. Nec etiam, quod Petrus sic offenderit, quod esset dignus condemnatione. Dicit ergo apostolus de quodam alio, qui de Iudaea veniens, dicebat se fuisse discipulum magnorum apostolorum, et sub ista auctoritate corrumpebat Galatas ipse cum aliis falsis praedicatoribus. Supra II, 4: propter subintroductos falsos fratres, et cetera. Consequenter cum dicit ego autem, fratres, etc., removet impedimentum ex parte sua. Et primo ponit sui excusationem; secundo eorum, qui eum infamabant, obiurgationem, ibi utinam abscindantur, et cetera. Excludit autem falsum quod ei imponebatur. Et primo aliquid pertinens ad ipsum tantum; secundo aliquid pertinens ad omnes, ibi ergo evacuatum est, et cetera. Sciendum est circa primum, quod pseudo Galatis excusantibus se de eo quod non servabant legalia, quia ita edocti erant ab apostolo, et dicebant quod apostolus deceperat eos, et quod in servitutem eorum haec persuaserat eis: et confirmabant, dicentes Paulum praedicasse in Iudaea, et docuisse legalia debere servari. Et ideo excusat se de hoc apostolus, dicens ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, sicut imponunt mihi pseudo, quid adhuc persecutionem patior? Scilicet a Iudaeis. I Cor. IV, 12: persecutionem patimur, et cetera. Nam Iudaei specialiter propter hoc persequebantur Paulum, quod praedicabat legalia non debere servari. Act. XXI, 21, dicit Iacobus Paulo: audierunt de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens eos non debere circumcidere filios, et cetera. Patet ergo quod non est verum quod mihi imponunt, alioquin persecutiones adhuc non paterer. Falsum est etiam id quod mihi imponunt per id quod communiter est apud alios, quia si circumcisionem praedico, evacuatum est scandalum crucis. Nam non solum ego, sed etiam omnes apostoli praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, etc., ut dicitur I Cor. I, 23. Et de hoc maxime scandalizantur, quia praedicamus, quod per crucem Christi legalia evacuantur. Si ergo praedico circumcisionem, evacuatum est scandalum, id est non erit scandalum apud Iudaeos ultra de cruce. Nam patienter sustinerent, immo libenter vellent, quod praedicaremus crucem et legalia simul debere servari. Vel, secundum Augustinum, evacuatum est scandalum crucis, id est evacuata est crux quae est scandalum, quasi dicat: crux perdidit effectum suum et virtutem. Supra II, v. 21: si enim ex lege esset iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Dicit autem apostolus specialiter evacuatum est, etc., ut det intelligere, quod propter hoc Iudaei occiderunt Christum, quia legalia non servabat et ea non esse servanda docebat. Io. IX, 16: non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit. Consequenter obiurgat pseudo, qui eum infamaverant, dicens utinam abscindantur, etc., quasi dicat: ipsi conturbant vos in hoc quod volunt vos circumcidi: sed utinam non solum circumcidantur, sed totaliter castrentur. Sed contra Rom. XII, 14: benedicite, et nolite maledicere, et cetera. Ad hoc est duplex responsio. Prima est, quod non maledixit apostolus eis, sed potius benedixit, quia optavit eis ut spiritualiter castrentur, ut servarent spiritualem castitatem, cassando caeremonialia, secundum illud Matth. XIX, 12: sunt quidam eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum. Secundo quod optat eis sterilitatem prolis quam habent eunuchi, ut scilicet non generent. Unde ait utinam et abscindantur, etc., id est vim generandi perdant in vobis, et aliis. Et hoc merito, quia generant filios in errorem, et redigunt eos in servitutem legis. Os. c. IX, 14: dabo eis vulvam sine liberis, ut ubera arentia.


Lectio 3

[87776] Super Gal., cap. 5 l. 3 Proposito exemplo standi et remoto eius impedimento, hic innuit modum ipsius. Et primo ponit modum standi; secundo exponit, ibi omnis enim lex, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit conditionem status; secundo removet abusum standi; tertio innuit standi modum. Conditio quidem standi est libertas. Omnis enim status conditio pertinet ad servitutem vel ad libertatem; sed status fidei Christi, ad quem inducit apostolus, ad libertatem pertinet et est ipsa libertas. Et ideo dicit vos enim, etc., quasi dicat: recte conturbant vos, quia abducunt a meliore in peius, quia vos vocati estis, scilicet a Deo, in libertatem gratiae. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, et cetera. Supra IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae, et cetera. Vos, inquam, qui liberi estis per Christum, volunt ducere in servitutem. Abusus autem status est si in deterius prolabatur, et libertas spiritus pervertatur in servitutem carnis. Galatae autem iam liberi erant a lege, sed ne credant eis licere peccata committere, quae lex prohibebat, ideo apostolus subdit abusum libertatis, dicens tantum ne, etc., quasi dicat: liberi estis, ita tamen, quod non abutamini libertate vestra, impune vobis peccandum esse arbitrantes. I Cor. VIII, 9: videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Modus autem standi est per charitatem, unde dicit sed per charitatem spiritus, et cetera. Status autem totus est in charitate, sine qua homo nihil est, I Cor. XIII, 1 s. Et secundum diversos gradus charitatis distinguuntur diversi status. Sic ergo status gratiae est non per affectum carnis, sed per charitatem spiritus, id est quae procedit a spiritu sancto, per quem debemus invicem esse subiecti et servire. Infra VI, 2: alter alterius onera portate, et cetera. Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes, et cetera. Sed cum superius dicat quod sint vocati in libertatem, quid est quod modo dicit servite invicem? Ad quod dicendum est, quod hoc exigit charitas, ut invicem serviamus, et tamen libera est. Sciendum est tamen, quod, sicut philosophus dicit, liber est qui est causa sui, servus autem est causa alterius, vel ut moventis, vel ut finis: quia servus nec a se movetur ad opus, sed a domino, et propter utilitatem domini sui. Charitas ergo quantum ad causam moventem libertatem habet, quia a se operatur. II Cor. V, 14: charitas Christi urget nos, spontanee, scilicet ad operandum. Servus autem est, cum postpositis propriis utilitatibus, accommodat se utilitatibus proximorum. Consequenter cum dicit omnis lex, etc., exponit quae dicit, et primo de dilectione, secundo de libertate non danda in occasionem carnis, ibi spiritu ambulate, et cetera. Circa primum monet ad charitatem sectandam: primo propter utilitatem quam consequimur in impletione; secundo propter damnum charitatis neglectae quod incurrimus, ibi quod si invicem, et cetera. Utilitas autem, quam consequimur ex impletione charitatis, maxima est, quia in ea implemus totam legem. Et ideo dicit omnis enim, etc., quasi dicat: ideo charitas est habenda, quia omnis lex in uno sermone impletur, scilicet in uno praecepto charitatis. Rom. XIII, 8: qui diligit proximum, legem implevit. Et in eodem capite dicitur: plenitudo legis est dilectio. Et ideo dicit I Tim. I, 5: finis praecepti est charitas. Sed contra, quia dicitur Matth. XII: in his duobus mandatis, scilicet de dilectione Dei et proximi, tota lex pendet et prophetae; non ergo in uno praecepto tantum impletur. Respondeo. Dicendum est quod in dilectione Dei includitur dilectio proximi. I Io. IV, v. 21: hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et e converso proximum diligimus propter Deum: impletur ergo tota lex in uno praecepto charitatis. Praecepta enim legis reducuntur ad illud praeceptum. Nam omnia praecepta vel sunt moralia, vel sunt caeremonialia, vel iudicialia. Moralia quidem sunt praecepta Decalogi, quorum tria pertinent ad dilectionem Dei, alia septem ad dilectionem proximi. Iudicialia autem sunt ut quicumque furatur aliquid reddat quadruplum, et his similia, quae similiter ad dilectionem proximi pertinent. Caeremonialia vero sunt sacrificia et huiusmodi quae reducuntur ad dilectionem Dei. Et sic patet, quod omnia in uno praecepto charitatis implentur diliges proximum tuum sicut teipsum: et est scriptum Lev. XIX, 18. Dicit autem sicut teipsum, non quantum teipsum, quia homo secundum ordinem charitatis magis debet se diligere, quam alium. Exponitur autem tripliciter: uno modo ut referatur ad veritatem dilectionis. Amare enim est velle bonum alicui. Et ideo dicimur amare aliquem cui volumus bonum, et etiam bonum illud amamus, quod ei volumus; sed diversimode, quia cum volo bonum mihi, me diligo simpliciter propter me, bonum autem illud quod mihi volo, diligo non propter se, sed propter me. Tunc ergo diligo proximum sicut meipsum, id est eodem modo quo meipsum, quando volo ei bonum propter se, non quia est mihi utilis, vel delectabilis. Secundo modo, ut referatur ad iustitiam dilectionis. Unaquaeque enim res est inclinata velle sibi illud, quod potissimum est in ea; potissimum autem in homine est intellectus, et ratio; ille ergo diligit se, qui vult sibi bonum intellectus et rationis. Tunc ergo diligis proximum sicut teipsum, quando vis ei bonum intellectus et rationis. Tertio modo, ut referatur ad ordinem, scilicet ut sicut te diligis propter Deum, ita et proximum propter ipsum diligas, scilicet ut ad Deum perveniat. Consequenter cum dicit quod si invicem, etc., inducit ad charitatem sectandam ex damno quod incurrimus si eam negligamus. Ubi loquitur Galatis adhuc quasi spiritualibus, abstinens a commemoratione maiorum vitiorum et, eorum quae minora videntur mentionem facit, scilicet de vitiis linguae. Et ideo dicit quod si invicem, etc., quasi dicat: in dilectione omnis lex impletur, quod si vos invicem mordetis, id est in parte famam, proximo detrahendo, aufertis: qui enim mordet, non totum accipit, sed partem. Et comeditis, id est totam famam aufertis et totaliter detrahendo confunditis. Nam qui comedit, totum absorbet. Iac. IV, 11: nolite detrahere alterutrum, fratres mei, et cetera. Si ita, inquam, charitatem negligitis, videte damnum quod imminet vobis, scilicet quod ab invicem consumamini. Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, et cetera. Is. c. XLIX, 4: et vane fortitudinem meam consumpsi, et cetera. Nam sicut Augustinus dicit: vitio contentionis et invidiae, perniciosa iurgia inter homines nutriuntur, quibus consumitur societas et vita.


Lectio 4

[87777] Super Gal., cap. 5 l. 4 Postquam apostolus manifestavit in quo consistit status spiritualis, quia scilicet in charitate, consequenter hic agit de causa status, scilicet de spiritu sancto, quem dicit esse sequendum. Ubi ponit triplex beneficium spiritus sancti. Quorum primum est liberatio a servitute carnis; secundum est liberatio a servitute legis; et tertium est collatio vitae seu securitas a damnatione mortis. Secundum, ibi quod si ducimini, et cetera. Tertium, ibi si spiritu vivimus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit primum beneficium spiritus; secundo beneficii necessitatem ostendit, ibi caro enim, et cetera. Dicit ergo: dico quod debetis per charitatem spiritus invicem servire, quia nihil prodest sine charitate. Sed hoc dico in Christo, id est per fidem Christi, spiritu ambulate, id est mente et ratione. Quandoque enim mens nostra spiritus dicitur, secundum illud Ephes. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae; et I Cor. IV: psallam spiritu, psallam et mente. Vel spiritu ambulate, id est spiritu sancto proficite bene operando. Nam spiritus sanctus movet et instigat corda ad bene operandum. Rom. c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, et cetera. Ambulandum est ergo spiritu, id est mente, ut ipsa ratio sive mens legi Dei concordet, ut dicitur Rom. VII, 16. Nam spiritus humanus per se vanus est, et nisi regatur aliunde, fluctuat hac atque illac, ut dicitur Eccli. c. XXXIV, 6, et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio, et cetera. Unde de quibusdam dicitur Ephes. IV, 17: ambulant in vanitate sensus sui, et cetera. Non ergo perfecte stare potest ratio humana, nisi secundum quod est recta a spiritu divino. Et ideo dicit apostolus spiritu ambulate, id est per spiritum sanctum regentem et ducentem, quem sequi debemus sicut demonstrantem viam. Nam cognitio supernaturalis finis non est nobis nisi a spiritu sancto. I Cor. II, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc., et sequitur: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Item sicut inclinantem. Nam spiritus sanctus instigat, et inclinat affectum ad bene volendum. Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, et cetera. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ideo autem spiritu ambulandum est quia liberat a corruptione carnis. Unde sequitur et desideria carnis non perficietis, id est delectationes carnis, quas caro suggerit. Hoc desiderabat apostolus, dicens Rom. c. VII, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, et cetera. Et postea concludit in octavo capite: nihil ergo damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Huius rationem, ibidem, subiungit dicens: quia lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege, et cetera. Et hoc est speciale desiderium sanctorum, ut non perficiant desideria ad quae caro instigat, ita tamen, quod in hoc non includantur desideria quae sunt ad necessitatem carnis, sed quae sunt ad superfluitatem. Consequenter cum dicit caro enim concupiscit, etc., ponit necessitatem huius beneficii, quae est ex impugnatione carnis et spiritus. Et primo ponit ipsam impugnationem; secundo manifestat eam per evidens signum, ibi haec enim invicem adversantur, et cetera. Dicit ergo: necessarium est quod per spiritum carnis desideria superetis. Nam caro concupiscit adversus spiritum. Sed hic videtur esse dubium, quia cum concupiscere sit actus animae tantum, non videtur quod competat carni. Ad hoc dicendum est, secundum Augustinum, quod caro dicitur concupiscere inquantum anima secundum ipsam carnem concupiscit, sicut oculus dicitur videre, cum potius anima per oculum videat. Sic ergo anima per carnem concupiscit, quando ea, quae delectabilia sunt secundum carnem, appetit. Per se vero anima concupiscit, quando delectatur in his quae sunt secundum spiritum, sicut sunt opera virtutum et contemplatio divinorum et meditatio sapientiae. Sap. VI, 21: concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum, et cetera. Sed, si caro concupiscit per spiritum, quomodo concupiscit adversus eum? In hoc, scilicet quod concupiscentia carnis impedit concupiscentiam spiritus. Cum enim delectabilia carnis sint bona quae sunt infra nos, delectabilia vero spiritus bona quae sunt supra nos, contingit quod cum anima circa inferiora, quae sunt carnis, occupatur, retrahitur a superioribus, quae sunt spiritus. Sed videtur etiam dubium de hoc quod dicit, scilicet quod spiritus concupiscit adversus carnem. Si enim accipiamus hic spiritum pro spiritu sancto, concupiscentia autem spiritus sancti sit contra mala, consequens videtur quod caro, adversus quam concupiscit spiritus, sit mala, et sic sequitur error Manichaei. Respondeo. Dicendum est quod spiritus non concupiscit adversus naturam carnis, sed adversus eius desideria, quae scilicet sunt ad superfluitatem. Unde et supra dictum est: desideria carnis, scilicet superflua, non perficietis. In necessariis enim spiritus non contradicit carni, quia, ut dicitur Ephes. c. V, 29, nemo carnem suam odio habuit. Consequenter cum dicit haec enim, etc., ponit signum compugnationis, quasi dicat: experimento patet, quod contra se invicem pugnant et adversantur, intantum ut non quaecumque vultis, bona scilicet vel mala, illa faciatis, id est, facere permittamini. Rom. VII, 19: non quod volo bonum, hoc ago, sed quod, et cetera. Non tamen tollitur libertas arbitrii. Cum enim liberum arbitrium sit ex hoc quod habet electionem, in illis est libertas arbitrii, quae electioni subsunt. Non autem omnia quae in nobis sunt simpliciter subsunt nostrae electioni, sed secundum quid. In speciali enim possum vitare hunc, vel illum motum concupiscentiae seu irae, sed in generali omnes motus irae vel concupiscentiae vitare non possumus, et hoc propter corruptionem fomitis ex primo peccato introductam. Sed notandum est quod quatuor sunt genera hominum circa concupiscentias, quorum nullus facit quaecumque vult. Nam intemperati, qui ex proposito sequuntur carnales passiones, secundum illud Prov. c. II, 14: laetantur cum malefecerint, faciunt quidem quod volunt, inquantum ipsas passiones sequuntur, sed inquantum ipsa eorum ratio remurmurat, et ei displicet, faciunt quae non volunt. Incontinentes autem qui habent propositum abstinendi, et tamen a passionibus vincuntur, faciunt quidem quod non volunt, inquantum ipsas passiones contra eorum propositum sequuntur, et sic intemperati faciunt plus de eo quod volunt. Continentes autem, qui vellent omnino non concupiscere, faciunt quod volunt dum non concupiscunt, sed quia omnino non concupiscere non possunt, faciunt quod nolunt. Temperati vero, quod volunt quidem faciunt, inquantum in carne domata non concupiscunt, sed quia non ex toto domari potest, quin in aliquo repugnet spiritui, sicut nec malitia intantum crescere potest quin ratio remurmuret, ideo, cum aliquando concupiscunt, faciunt quod nolunt, plus tamen de eo, quod volunt.


Lectio 5

[87778] Super Gal., cap. 5 l. 5 Postquam ostendit apostolus, quod per spiritum liberamur a desideriis carnis, hic consequenter ostendit, quod per ipsum liberamur a servitute legis. Et primo proponit beneficium spiritus; secundo manifestat per effectum, ibi manifesta sunt opera carnis, et cetera. Dicit ergo: dico quod si spiritu ambuletis, non solum desideria carnis non perficietis, sed quod plus est, si spiritu ducimini (quod fit quando facitis quod spiritus suggerit, ut director et gubernator, non autem id ad quod sensus et affectus proprius instigat), non estis sub lege. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, non quidem ut coactor, sed ut gubernator. Ex his autem verbis vult Hieronymus, quod post adventum Christi nullus habens spiritum sanctum tenetur servare legem. Sed sciendum est, quod hoc quod dicit si spiritu ducimini, iam non estis sub lege, potest referri ad praecepta legis, vel caeremonialia, vel moralia. Si quidem referatur ad caeremonialia, sciendum est, quod aliud est servare legem, aliud esse sub lege. Servare legem est facere opera legis, non habendo spem in eis; sed esse sub lege est ponere spem in operibus legis. In primitiva autem Ecclesia erant aliqui iusti servantes legem, sed non sub lege, inquantum servabant opera legis sed non erant sub lege, quasi in eis spem ponentes. Sic etiam Christus sub lege fuit. Supra IV, 4: factum sub lege, et cetera. Et sic excluditur opinio Hieronymi. Si autem referatur ad moralia, sic esse sub lege potest intelligi dupliciter, vel quantum ad obligationem: et sic omnes fideles sunt sub lege, quia omnibus data est. Unde dicitur Matth. V, 17: non veni solvere legem, et cetera. Vel quantum ad coactionem: et sic iusti non sunt sub lege, quia motus et instinctus spiritus sancti, qui est in eis, est proprius eorum instinctus; nam charitas inclinat ad illud idem quod lex praecipit. Quia ergo iusti habent legem interiorem, sponte faciunt quod lex mandat, ab ipsa non coacti. Qui vero voluntatem male faciendi habent, comprimuntur tamen pudore vel timore legis, isti coguntur. Et sic iusti sunt sub lege obligante tantum, non cogente, sub qua sunt solum iniusti. II Cor. III, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. I Tim. I, 9: iusto non est lex posita, scilicet cogens. Consequenter cum dicit manifesta sunt autem opera, etc., probat quae dixit per effectum. Et primo ponit opera carnis, quae contrariantur spiritui sancto; secundo ostendit quomodo opera spiritus non prohibentur a lege, ibi adversus huiusmodi, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit opera carnis, quae prohibentur a lege; secundo ponit opera spiritus, quae ab ea non prohibentur, ibi fructus autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit opera carnis; secundo subdit nocumentum, quod ex his sequitur, ibi quae praedico, et cetera. Dubitatur autem circa primum. Primo quidem de hoc quod apostolus hic quaedam ponit, quae non pertinent ad carnem, quae tamen dicit esse opera carnis, sicut idolorum servitus, sectae, aemulationes, et huiusmodi. Respondeo. Dicendum est, secundum Augustinum Lib. XIV de Civ. Dei, c. II, quod secundum carnem vivit quicumque vivit secundum seipsum. Unde caro hic accipitur pro toto homine. Quidquid ergo provenit ex inordinato amore sui, dicitur opus carnis. Vel dicendum est, quod aliquod peccatum potest dici carnale dupliciter, scilicet quantum ad consummationem: et sic dicuntur carnalia illa tantum quae consummantur in delectatione carnis, scilicet luxuria et gula; et quantum ad radicem: et sic omnia peccata dicuntur carnalia, inquantum ex corruptione carnis anima aggravatur, ut dicitur Sap. IX, 15; ex quo intellectus debilitatus facilius decipi potest, et impeditur a sua perfecta operatione. Unde et ex hoc sequuntur vitia, scilicet haereses, sectae, et alia huiusmodi. Et hoc modo dicitur quod fomes est principium omnium peccatorum. Secundo dubitatur, quia cum apostolus dicat qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, et nullus excludatur a regno Dei, nisi pro peccato mortali, sequitur ergo quod omnia quae enumerat sint peccata mortalia. Cuius contrarium videtur, quia inter ista enumerat multa quae non sunt peccata mortalia, sicut est contentio, aemulatio, et huiusmodi. Respondeo. Dicendum est quod omnia haec enumerata sunt aliquo modo mortalia; sed quaedam quidem secundum genus suum, sicut homicidium, fornicatio, idolorum servitus et huiusmodi; quaedam vero secundum suam consummationem, sicut ira cuius consummatio est in nocumentum proximi. Unde si accedit consensus de ipso nocumento, est peccatum mortale. Et similiter comestio ordinatur ad delectationem cibi, sed si in huiusmodi delectationibus ponat quis finem suum, peccat mortaliter: et ideo non dicit comestiones, sed comessationes; et similiter intelligendum est de aliis similibus. Tertio dubitatur de ordine et numeratione eorum. Circa quod dicendum est quod cum apostolus in diversis locis, diversa vitia et diversimode enumerat, non intendit enumerare omnia vitia ordinate et secundum artem, sed illa tantum in quibus abundant et in quibus excedunt illi ad quos scribit. Et ideo in eis non est quaerenda sufficientia, sed causa diversitatis. His ergo habitis sciendum est, quod apostolus enumerat quaedam vitia carnis, quae contingunt circa ea quae non sunt necessaria vitae; quaedam vero circa ea quae sunt necessaria vitae. Circa primum ponit quaedam vitia quae sunt hominis ad seipsum, quaedam contra Deum quaedam contra proximum. Contra seipsum sunt quatuor, quae ideo primo ponit quia manifeste ex carne procedunt, quorum duo pertinent ad actum carnalem luxuriae, scilicet fornicatio, quae est quando scilicet accedit solutus ad solutam, vel quantum ad naturalem usum luxuriae. Aliud est immunditia quantum ad usum contra naturam. Eph. V, 5: omnis fornicator aut immundus, et cetera. II Cor. XII, 21: qui non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, et cetera. Alia duo ordinantur ad ipsos actus. Unum scilicet exterius, sicut tactus, aspectus, oscula, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit: impudicitia, Eph. IV, 19: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, et cetera. Aliud interius, scilicet in cogitationibus immundis; et quantum ad hoc dicit luxuria, I Tim. V, v. 11: cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt, et cetera. Contra Deum ponit duo, quorum unum est per quod impeditur ab hostibus Dei cultus divinus; et quantum ad hoc dicit idolorum servitus, I Cor. X, 7: neque idololatrae efficiamini, et cetera. Sap. XIV, 27: infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis. Aliud est per quod initur pactum cum Daemonibus; et quantum ad hoc dicit veneficia, quae fiunt per magicas artes, et dicuntur veneficia a veneno, quia fiunt in nocumentum hominum. I Cor. X, 20: nolo vos fieri socios Daemoniorum. Apoc. ult.: foris canes, et venefici, et cetera. Contra proximum autem ponit novem, quorum primum est inimicitia, ultimum vero homicidium, quia ab hoc devenitur ad illud. Primum ergo est inimicitia in corde, quae est odium erga proximum. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius. Et ideo dicit inimicitiae. Ex hac autem oritur dissensio in verbis. Et ideo dicit contentiones, quae est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Secundum est aemulatio, quae consistit in hoc, quod ad idem obtinendum cum alio contendit. Unde dicit aemulationes, quae ex contentione oriuntur. Tertium est cum unus impeditur per alium ad rem eamdem tendentem, et ex hoc irascitur contra eum, et ideo dicit irae, Iac. I, 20: ira enim viri, et cetera. Eph. IV, 26: sol non occidat super iracundiam vestram. Quartum cum ex ira animi pervenitur ad percussiones; et quantum ad hoc dicit rixae. Prov. IV: odium suscitat rixas. Quintum ex his, scilicet dissensiones, et si quidem in rebus humanis sint, dicuntur dissensiones, quando scilicet partialitates fiunt in Ecclesia. Rom. XVI, 17: observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Si in rebus divinis, sic dicuntur sectae, id est, haereses. II Petr. II, 1: introducent sectas perditionis, et cetera. Et, ibidem: sectas non metuunt introducere blasphemantes. Ex his autem sequitur invidia, quando illi quos aemulantur, prosperantur. Iob V, 2: parvulum occidit invidia, et cetera. Ex his autem sequuntur homicidia cordis et operis. I Io. IV: qui odit fratrem suum, homicida est. Quantum vero ad vitia quae pertinent ad ordinationem circa vitae necessaria, ponit duo, unum quantum ad potum; unde dicit ebrietates, scilicet assiduae, Lc. XXI, 34: attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate, et cetera. Aliud vero quantum ad cibum, et quantum ad hoc dicit comessationes, Rom. XIII, 13: non in comessationibus et ebrietatibus.


Lectio 6

[87779] Super Gal., cap. 5 l. 6 Positis operibus carnis, hic consequenter apostolus manifestat opera spiritus. Et primo manifestat ea; secundo ostendit quomodo lex se habet ad opera spiritus et ad opera carnis, ibi adversus huiusmodi, et cetera. Circa primum enumerat bona spiritualia quae nominat fructus. Ex quo incidit quaestio, quia illud dicitur fructus, quo fruimur, sed actibus nostris non debemus frui, sed Deo solo; ergo huiusmodi actus quos enumerat hic apostolus non debent dici fructus. Item, Glossa dicit quod huiusmodi opera spiritus sunt propter se appetenda; quod autem propter se appetitur non refertur ad aliud, ergo virtutes et earum opera non sunt referenda ad beatitudinem. Respondeo. Dicendum est quod fructus dicitur dupliciter, scilicet ut acquisitus, puta ex labore vel studio, Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, et ut productus, sicut fructus producitur ex arbore. Matth. c. VII, 18: non potest arbor bona fructus malos facere. Opera autem spiritus dicuntur fructus non ut adepti sive acquisiti, sed ut producti; fructus autem qui est adeptus, habet rationem ultimi finis, non autem fructus productus. Nihilominus tamen fructus sic acceptus duo importat, scilicet quod sit ultimum producentis, sicut ultimum quod producitur ab arbore est fructus eius, et quod sit suave sive delectabile. Cant. II, 3: fructus eius dulcis gutturi meo. Sic ergo opera virtutum et spiritus sunt quid ultimum in nobis. Nam spiritus sanctus est in nobis per gratiam, per quam acquirimus habitum virtutum, et ex hoc potentes sumus operari secundum virtutem. Sunt etiam delectabilia, et sunt etiam fructuosa. Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, id est in operibus sanctificatis, et ideo dicuntur fructus. Dicuntur etiam flores respectu futurae beatitudinis, quia sicut ex floribus accipitur spes fructus, ita ex operibus virtutum habetur spes vitae aeternae et beatitudinis. Et sicut in flore est quaedam inchoatio fructus, ita in operibus virtutum est quaedam inchoatio beatitudinis, quae tunc erit quando cognitio et charitas perficientur. Et per hoc patet responsio ad illud quod secundo obiicitur. Nam aliquid potest dici propter se appetendum dupliciter, quia ly propter potest designare causam formalem vel finalem. Opera virtutum propter se sunt appetenda formaliter, sed non finaliter, quia habent in seipsis delectationem. Nam medicina dulcis appetitur propter se formaliter, quia habet in se unde sit appetibilis, scilicet dulcedinem, quae tamen appetitur propter finem, scilicet propter sanitatem. Sed medicina amara non est appetenda propter se formaliter, quia non delectat ratione suae formae, sed tamen propter aliud appetitur finaliter, scilicet propter sanitatem quae est finis eius. Ex his apparet ratio quare apostolus effectus carnis vocat opera, fructus autem spiritus, vocat fructus. Dictum est enim, quod fructus dicitur aliquod finale et suave, ex re productum. Quod autem producitur ex aliquo praeter naturam eius, non habet rationem fructus, sed quasi alterius germinis. Opera autem carnis et peccata sunt praeter naturam eorum quae Deus naturae nostrae inseruit. Deus enim humanae naturae quaedam semina inseruit, scilicet naturalem appetitum boni et cognitionem, et addidit etiam dona gratiae. Et ideo quia opera virtutum ex his naturaliter producuntur, fructus dicuntur, non autem opera carnis. Et propter hoc apostolus dicit Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Patet ergo ex dictis quod fructus spiritus dicuntur opera virtutum, et quia habent in se suavitatem et dulcedinem, et quia sunt quoddam ultimum productum secundum convenientiam donorum. Accipitur autem differentia donorum, beatitudinum, virtutum et fructuum ad invicem hoc modo. In virtute enim est considerare habitum et actum. Habitus autem virtutis perficit ad bene agendum. Et si quidem perficit ad bene operandum humano modo, dicitur virtus. Si vero perficiat ad bene operandum supra modum humanum, dicitur donum. Unde philosophus supra communes virtutes ponit virtutes quasdam heroicas, puta cognoscere invisibilia Dei sub aenigmate est per modum humanum: et haec cognitio pertinet ad virtutem fidei; sed cognoscere ea perspicue et supra humanum modum, pertinet ad donum intellectus. Actus autem virtutis, vel est perficiens: et sic est beatitudo; vel est delectans: et sic est fructus. Et de istis fructibus dicitur Apoc. c. XXII, 2: ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, et cetera. Dicit ergo fructus spiritus, qui scilicet consurgit in anima ex seminatione spiritualis gratiae, est charitas, etc.; qui quidem sic distinguuntur: quia fructus aut perficiunt interius, aut exterius. Primo ergo ponit illos qui perficiunt interius; secundo illos qui perficiunt exterius, ibi bonitas, et cetera. Interius autem homo perficitur et dirigitur et circa bona et circa mala. II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Circa bona autem perficiunt, primo quidem in corde per amorem. Nam sicut inter motus naturales primus est inclinatio appetitus naturae ad finem suum, ita primus motuum interiorum est inclinatio ad bonum, qui dicitur amor, et ideo primus fructus est charitas, Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Et ex charitate perficiuntur aliae, et ideo dicit apostolus, Col. III, v. 14: super omnia charitatem habentes, et cetera. Ultimus autem finis, quo homo perficitur interius, est gaudium, quod procedit ex praesentia rei amatae. Qui autem habet charitatem, iam habet quod amat. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et ex hoc consurgit gaudium. Phil. IV, 4: gaudete in domino semper, et cetera. Gaudium autem istud debet esse perfectum. Et ad hoc duo requiruntur. Primo ut res amata sufficiens sit amanti propter suam perfectionem. Et quantum ad hoc dicit pax. Tunc enim amans pacem habet, quando rem amatam sufficienter possidet. Cant. ult.: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens, et cetera. Secundo vero ut adsit perfecta fruitio rei amatae, quod similiter per pacem habetur, quia, quidquid superveniat, si perfecte aliquis fruatur re amata, puta Deo, non potest impediri ab eius fruitione. Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Sic ergo gaudium dicit charitatis fruitionem, sed pax charitatis perfectionem. Et per haec homo interius perficitur quantum ad bona. Circa mala etiam perficit spiritus sanctus et ordinat, et primo contra malum quod perturbat pacem, quae perturbatur per adversa. Sed ad hoc perficit spiritus sanctus per patientiam, quae facit adversa patienter tolerare, et ideo dicit patientia. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. Secundo, contra malum impediens gaudium est dilatio rei amatae, ad quod spiritus opponit longanimitatem, quae expectatione non frangitur. Et quantum ad hoc dicit longanimitas. Habacuc II, 3: si moram fecerit, expecta eum, quia, et cetera. II Cor. VI, 6: in longanimitate, et cetera. Et ideo dicit dominus Matth. c. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, et cetera. Consequenter cum dicit bonitas, etc., ponit fructus spiritus, qui perficiunt quantum ad exteriora. Hominis autem exteriora sunt vel id quod est iuxta ipsum, vel id quod est supra ipsum, vel id quod est infra ipsum. Iuxta ipsum est proximus, supra ipsum Deus, infra ipsum natura sensitiva et corpus. Sic ergo quantum ad proximum perficit primo quidem in corde per rectam et bonam voluntatem. Et quantum ad hoc dicit bonitas, id est rectitudo et dulcedo animi. Si enim homo omnes alias potentias bonas habeat, non potest dici bonus homo nisi habeat bonam voluntatem, secundum quam omnibus aliis bene utitur. Cuius ratio est, quia bonum dicit aliquod perfectum. Est autem duplex perfectio. Prima, scilicet quae est ipsum esse rei; secunda vero est eius operatio: et haec est maior quam prima. Illud ergo dicitur simpliciter perfectum quod pertingit ad perfectam sui operationem, quae est secunda eius perfectio. Cum ergo homo per voluntatem exeat in actum cuiuslibet potentiae, voluntas recta facit bonum usum omnium potentiarum, et, per consequens, ipsum hominem bonum. Et de hoc fructu dicitur Eph. V, 9: fructus enim lucis est in omni bonitate, et cetera. Secundo vero in opere, ut scilicet sua communicet proximo, et quantum ad hoc dicit benignitas, id est, largitas rerum. II Cor. IX, v. 7: hilarem enim datorem, et cetera. Benignitas enim dicitur quasi bona igneitas, quae facit hominem fluere ad subveniendum necessitatibus aliorum. Sap. I, 6: benignus est enim spiritus sapientiae, et cetera. Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, et cetera. Item perficiunt etiam quantum ad mala ab aliis illata, ut mansuete ferat ac sustineat proximi molestias; et quantum ad hoc dicit mansuetudo, Matth. XI, 29: discite a me, quia, et cetera. Prov. III, 34: mansuetis dabit gratiam. Ad id vero quod est supra nos, scilicet Deus, ordinat spiritus per fidem, unde dicit fides, quae est cognitio quaedam invisibilium cum certitudine. Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere, et cetera. Et ideo Eccli. I, v. 34: beneplacitum est Deo fides, et mansuetudo, et cetera. Ad id quod est infra nos, scilicet corpus, dirigit spiritus, et primo quantum ad actus exteriores corporis, quod fit per modestiam, quae ipsis actibus seu dictis modum imponit; et quantum ad hoc dicit modestia, Phil. IV, 5: modestia vestra, et cetera. Secundo vero quantum ad appetitum sensitivum interiorem, et quantum ad hoc dicit continentia, quae etiam a licitis abstinet, et castitas, quae licitis recte utitur, secundum Glossam. Vel aliter, continentia dicitur ex eo quod licet homo impugnetur a pravis concupiscentiis, tamen per rationis vigorem se tenet, ne abducatur; et ideo continentiae nomen sumptum est ab eo quod aliquis in impugnatione tenet se. Castitas vero dicitur ex eo quod quis nec impugnatur, nec abducitur, et dicitur a castigando. Nam illum dicimus bene castigatum, qui in omnibus ordinate se habet. Circa hoc duo dubitantur. Primo quia cum fructus spiritus adversentur operibus carnis, videtur quod apostolus debuerit ponere tot fructus spiritus, quot posuit opera carnis, quod non fecit. Ad quod dicendum est quod ideo non fecit, quia plura sunt vitia quam virtutes. Secundo dubitatur, quia fructus spiritus hic positi non respondent operibus carnis. Ad hoc dicendum est quod apostolus non intendit hic tradere artem virtutum et vitiorum, et ideo non ponit unum contra aliud, sed aliqua enumerat de istis et aliqua de illis, secundum quod expediens videtur praesenti intentioni. Nihilominus tamen si diligenter consideretur, aliqualiter sibi contra respondent. Nam fornicationi, quae est amor illicitus, contra respondet charitas; immunditiae vero, impudicitiae et luxuriae, quae sunt carnales illecebrae, et ex fornicatione proveniunt, contra ponitur gaudium, quod est spiritualis delectatio consequens ex charitate, ut dictum est. Ei vero quod est idolorum servitus, contra ponitur pax. Ei vero quod dicit veneficia, etc., usque ad dissensiones: patientia, longanimitas et bonitas. Ei vero quod dicitur sectae, contra ponitur fides. Ei vero quod dicitur invidiae, benignitas. Ei autem quod dicitur homicidia, mansuetudo. Ei quod dicitur ebrietas, comessationes, et his similia, contra ponitur modestia, continentia et castitas.


Lectio 7

[87780] Super Gal., cap. 5 l. 7 Enumeratis operibus carnis, et spiritus, hic consequenter ex utrisque concludit, quod qui spiritum sequuntur, non sunt sub lege. Et utitur tali probatione: ille est sub lege qui est obnoxius legi, id est qui facit contraria legi; sed illi qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, ergo non sunt sub lege. Primo ergo ostendit propositum ex parte operum spiritus; secundo ex parte operum carnis, ibi qui autem sunt, et cetera. Dicit ergo: dico quod qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, quia aut faciunt opera spiritus, et adversus huiusmodi non est lex, id est contra opera spiritus, sed spiritus docet ea. Nam sicut lex exterius docet opera virtutum, ita et spiritus interius movet ad illa. Rom. VII, 22: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, et cetera. Aut faciunt opera carnis, et haec in his qui spiritu Dei aguntur, non sunt contraria legi. Unde dicit qui autem sunt Christi, id est qui spiritum Dei habent. Rom. VIII, v. 9: qui spiritum Dei non habet, hic non est eius. Illi ergo spiritu Dei aguntur, qui sunt Christi. Isti, inquam, carnem suam crucifixerunt, et cetera. Non autem dicit: vitia et concupiscentias vitant, quia bonus medicus tunc bene curat, quando adhibet remedia contra causam morbi. Caro autem est radix vitiorum. Si ergo volumus vitare vitia, oportet domare carnem. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera. Quia vero caro domatur per vigilias, ieiunia et labores Eccli. XXXIII, 28: servo malevolo tortura et compedes, etc. ad haec autem opera moventur ex devotione quam habent ad Christum crucifixum, ideo signanter dicit crucifixerunt, id est Christo crucifixo se conformaverunt, affligendo carnem suam, et cetera. Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, et cetera. Supra II: ut Deo vivam, Christo confixus sum cruci, et cetera. Quia vero non crucifigunt carnem destruendo naturam, quia nemo carnem suam odio habuit, ut dicitur Eph. V, 29, sed quantum ad ea quae contrariantur legi, ideo dicit cum vitiis, id est cum peccatis, et concupiscentiis, id est passionibus, quibus anima inclinatur ad peccandum. Non enim bene crucifigit carnem qui etiam passionibus locum non aufert, aliter cum ratio non semper invigilet ad peccata vitandum, ut oportet, posset quandoque cadere. Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, et cetera. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis, et cetera. Consequenter cum dicit si spiritu vivimus, etc., ponit tertium beneficium spiritus sancti, quod confert vitam. Et primo ponit beneficium spiritus Dei; secundo excludit vitia spiritus mundi, ibi non efficiamur, et cetera. Dicit ergo, connumerans se eis quibus scribit: dico quod debemus ambulare per spiritum, quia et per ipsum vivimus, et non per carnem. Rom. VIII, 12: debitores sumus non carni, et cetera. Si ergo spiritu vivimus, debemus in omnibus ab ipso agi. Sicut enim in vita corporali corpus non movetur nisi per animam per quam vivit, ita in vita spirituali omnis motus noster debet esse a spiritu sancto. Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat. Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur, et sumus. Et ne ea quae dicta sunt de spiritu intelligantur de spiritu mundi, de quo dicitur I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, ideo hoc consequenter removet apostolus, dicens non efficiamur, etc., ubi tria excludit propria spiritus mundi, scilicet inanem gloriam, iracundiam, et invidiam, quibus tribus convenienter aptari potest nomen spiritus. Significat enim spiritus quamdam inflationem. Unde secundum hoc illi dicuntur vani spiritus, qui sunt inflati per inanem gloriam. Is. XXV, 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem, et cetera. Et quantum ad hoc dicit non efficiamur inanis gloriae cupidi, id est, gloriae saecularis. Cum enim vanum sit quod nec solide firmatur, nec veritate fulcitur, nec utilitate amatur, ideo gloria huius mundi vana est, quia caduca, et non solida, Is. XL, v. 6: omnis caro foenum, etc., et quia falsa, I Mac. II, 62: gloria hominis peccatoris, stercus et vermis, et cetera. Sed vera gloria est in propriis bonis hominis, quae sunt bona spiritualia, et hanc habent sancti. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, et cetera. Et quia inutilis et infructuosa: nam quantamcumque gloriam habeat quis ex testimonio saecularium, non potest propter hoc consequi finem suum, quem consequitur testimonio Dei. I Cor. I, 31: qui gloriatur, in domino glorietur. Non autem dicit: non habeatis inanem gloriam sed non efficiamini cupidi, quia gloria sequitur aliquando fugientes eam, et si eam oportet recipi, non tamen ametur. Item significat quamdam impetuositatem. Prov. XXVII, 4: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Et significat iracundiam. Et quantum ad hoc dicit invicem provocantes, scilicet ad contentionem, vel litem, vel alia illicita. Rom. XIII, 13: non in contentione et aemulatione, et cetera. Item est spiritus tristitiae, de quo dicitur Prov. XVII, 22: spiritus exsiccat ossa. Et quantum ad hoc dicit invicem invidentes. Prov. XIV, 30: putredo ossium, invidia, et cetera. Cuius ratio est, quia ipsa sola crescit ex bono.


Caput 6
Lectio 1

[87781] Super Gal., cap. 6 l. 1 Postquam apostolus reduxit Galatas ad statum veritatis quantum ad res divinas, hic consequenter reducit eos quantum ad res humanas, instruens eos qualiter se habeant ad homines. Et primo qualiter se habeant ad rectos; secundo, quomodo ad perversos, ibi videte qualibus litteris, et cetera. Circa primum tria facit. Primo docet qualiter superiores se habeant ad inferiores; secundo qualiter aequales ad coaequales, ibi alter alterius, etc.; tertio qualiter inferiores ad superiores, ibi communicet autem is, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo assignat admonitionis rationem, ibi considerans teipsum, et cetera. Quia ergo de peccatis multa dixerat, ne aliquis a peccato immunis in peccatores desaeviret, ideo admonitionem de mansuetudine et misericordia eis proponit, dicens fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo, et cetera. Ubi tria ponit quae faciunt admonitionem. Primum est surreptio. Nam quando aliqui ex malitia peccant, minus digni sunt venia. Iob XXXIV, 27: qui quasi de industria recesserunt, et cetera. Sed quando aliquis praeoccupatur tentationibus et inducitur ad peccandum, facilius debet ei venia concedi, et ideo dicit etsi praeoccupatus fuerit, etc., id est imprudenter et ex surreptione lapsus, ut nequeat vitare. Secundum est peccatorum paucitas. Nam aliqui ex consuetudine peccant. Os. IV, 2: maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, et cetera. Et contra tales severius est agendum. Et hoc excluditur, cum dicit in aliquo, quasi non usu quotidiano peccans. Tertium est peccatorum qualitas. Nam quaedam peccata consistunt in transgressione, quaedam vero in omissione. Graviora autem sunt prima secundis: quia illa opponuntur praeceptis negativis, quae obligant semper et ad semper, haec vero opponuntur praeceptis affirmativis quae cum non obligent ad semper, non potest sciri determinate quando obligant. Unde dicitur in Ps. XVIII, 13: delicta quis intelligit? et cetera. Et quantum ad hoc dicit delicto. Vel, secundum Glossam, delictum est peccatum ex ignorantia. His ergo praemissis, ad misericordiam eos qui corrigunt monet, et hi sunt spirituales, ad quos pertinet correctio. Unde dicit vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite. I Cor. II, 15: spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur, et cetera. Et huius ratio est, quia rectum iudicium habet de omnibus, quia circa unumquodque recte dispositus est, sicut qui sanum gustum habet, recte iudicat de sapore; solus autem spiritualis bene dispositus est circa agenda; et ideo ipse solus de eis bene iudicat. Sed quia nomen spiritus rigorem quemdam et impulsum designat, secundum illud Is. XXV, v. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem, etc., non tamen est credendum quod viri spirituales sint nimis rigidi in corrigendo. Nam hoc spiritus huius mundi facit, sed spiritus sanctus suavitatem quamdam et dulcorem efficit in homine. Sap. XII, v. 1: o quam bonus et suavis est spiritus tuus, domine, et cetera. Et ideo dicit in spiritu lenitatis. Ps. CXL, 5: corripiet me iustus in misericordia, et cetera. Contra quod dicitur de quibusdam Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis, et cetera. Dicit autem instruite, et non corrigite, quia loquitur de praeoccupatis delinquentibus, qui indigent instructione; vel quia omnis peccans est ignorans. Prov. XIV, 22: errant qui operantur malum. Rationem autem admonitionis subdit, dicens considerans teipsum, etc., quasi dicat: ita fiat, ut dixi, quia tu fragilis es. Nam quamdiu in hac vita mortali sumus, proni sumus ad peccandum. Nihil autem ita frangit hominis severitatem in corrigendo, quam timor proprii casus. Eccli. XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Qualiter autem se habeant ad aequales ostendit, dicens alter alterius, et cetera. Et primo proponit admonitionem; secundo assignat eius rationem, ibi et sic adimplebitis, etc.; tertio excludit admonitionis implendae impedimentum, ibi nam si quis existimat, et cetera. Admonet autem ad mutuam supportationem, dicens alter alterius onera portate. Et hoc tripliciter. Uno modo defectum alterius corporalem, seu spiritualem, patienter tolerando. Rom. XV, 1: debemus autem nos firmiores, et cetera. Alio modo necessitati mutuae subveniendo, et cetera. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes, et cetera. Tertio modo pro poena sibi debita satisfaciendo, orationibus et bonis operibus. Prov. c. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Ratio autem admonitionis est adimpletio legis Christi, quae similiter est charitas. Rom. XIII, 10: plenitudo legis est dilectio. Unde dicit et sic adimplebitis legem Christi, id est, charitatem. Dicitur autem charitas specialiter lex Christi triplici ratione. Primo, quia per hoc distinguitur lex nova a lege veteri: nam illa est timoris, haec vero amoris. Unde Augustinus dicit: parva differentia est veteris legis et novae: timor et amor. Secundo, quia per charitatem specialiter Christus legem suam promulgavit. Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem, etc.; et iterum: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Tertio quia ipsam implevit Christus, et exemplum eam implendi nobis reliquit. Nam ipse ex charitate peccata nostra tulit. Is. LIII, 4: vere languores nostros ipse tulit. I Petr. II, 24: qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, et cetera. Is. XL, 11: foetas ipse portabit. Sic ergo debemus alter alterius onera portare ex charitate, ut sic impleamus legem Christi. Impedimentum autem implendae admonitionis praedictae est superbia. Ideo hoc excludens, dicit nam si quis existimat, et cetera. Et primo vituperat ipsam superbiam; secundo ostendit modum vitandi eam, ibi opus autem suum, etc.; tertio vitandi rationem assignat, ibi unusquisque enim, et cetera. Dicit ergo: facite ut dixi. Sed contingit aliquem onus alterius non portare, quia praefert se aliis. Unde dicebat ille Lc. c. XVIII, 11: non sum sicut caeteri hominum, et cetera. Et ideo dicit nam si quis existimat se aliquid esse, id est in mente sua superbe iudicat se magnum esse in comparatione peccantis, cum nihil sit, ex se, quia quidquid sumus hoc est ex gratia Dei, secundum illud apostoli I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Qui, inquam, tale aliquid facit, ipse se seducit, id est a veritate se dividit. Is. XL, 17: omnes gentes quasi non sint, et cetera. Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus, et cetera. Remedium autem vitandi, est propriorum defectuum consideratio. Nam ex hoc quod aliquis alienos et non suos defectus considerat, videtur sibi aliquid esse in comparatione ad alios, in quibus defectus intuetur, et suos non considerans, superbit. Et ideo dicit opus autem, scilicet interius et exterius, suum, id est proprium, probet, id est diligenter examinet, unusquisque. I Cor. XI, v. 28: probet seipsum homo, et cetera. Et sic in seipso, id est in propria conscientia, gloriam habebit, id est gloriabitur et gaudebit. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et non in altero, id est non in laude alterius. Vel sic: in semetipso, id est per ea quae sui ipsius sunt, gloriam habebit, id est gloriabitur in consideratione sui, et non in altero, id est non consideratione alterius. II Cor. XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, et cetera. Vel in semetipso, id est in Deo qui in eo habitat, gloriabitur, id est eius erit gloria, et non in altero quam in Deo. II Cor. X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur. Ratio vitandi superbiam est praemium vel poena unicuique pro merito vel demerito reddenda. Unde dicit unusquisque enim onus suum portabit. Quod videtur contrarium ei quod dixerat alter alterius onera portate. Sed sciendum est quod ibi loquitur de onere sustinendae infirmitatis, quod debemus mutuo portare; hic loquitur de onere reddendae rationis, quod quilibet pro se portabit, sive sit onus praemii, sive poenae. Nam onus aliquando quidem pondus poenae, aliquando praemii significat. II Cor. IV, 17: aeternum gloriae pondus operatur, et cetera. Is. III, 10-11: dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet, vae impio in malum, et cetera. Si autem dicantur aliqui rationem reddere pro aliis, puta praelati pro subditis, secundum illud Ez. III, 18: sanguinem eius de manu tua requiram, etc., et Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris, non est contrarium dicto apostoli: quia non puniuntur pro peccatis subditorum, sed pro propriis, quae in custodia subditorum commiserunt. Est ergo vitanda superbia et peccatum, quia unusquisque onus suum, id est mensuram gratiae suae offert Deo in die iudicii, tamquam manipulos bonorum operum. Ps. CXXV, 6: venientes autem venient cum exultatione. Et hoc quantum ad bonos. Vel onus suum portabit, id est poenam pro proprio peccato.


Lectio 2

[87782] Super Gal., cap. 6 l. 2 Postquam apostolus ostendit qualiter superiores se habeant ad inferiores, et aequales aequalibus, hic consequenter ostendit qualiter inferiores se habeant ad superiores, dicens inferiores debere superioribus ministrare et obsequi. Et circa hoc tria facit. Primo monet ut ministrent prompte; secundo ut ministrent perseveranter, ibi bonum autem facientes, non deficiamus, etc.; tertio, ut ministrent communiter, ibi ergo dum tempus habemus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit monitionem ministerii; secundo excusationem excludit, ibi nolite errare, et cetera. Dicit ergo: dictum est supra, quomodo superiores se debeant habere ad inferiores, scilicet leniter corripiendo et instruendo, nunc autem restat videre qualiter inferior superiori obsequatur, et ideo dicit communicet autem is, qui catechizatur, id est docetur verbo Dei, ei qui se catechizat, id est qui eum docet; communicet, inquam, in omnibus bonis. Sed notandum est quod discipulus potest dupliciter communicare se docenti. Primo ut accipiat bona doctoris, et sic dicitur communicet is qui catechizatur, id est commune sibi faciat quod est docentis, eum imitando. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, et cetera. Sed quia contingit doctores aliquando minus bona facere, ideo non sunt in hoc imitandi, et ideo subdit in omnibus bonis. Matth. c. XXIII, 3: quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera eorum nolite facere. Secundo ut communicet bona sua docenti. Hoc enim a domino praecipitur I Cor. IX, v. 14, ubi dicitur: qui Evangelio serviunt, de Evangelio vivant. Unde Matth. X, 10: dignus est operarius cibo suo. Et Lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua. Et apostolus dicit I Cor. IX, 11: si vobis spiritualia seminamus, et cetera. Et ideo hic dicit communicet autem is, etc., id est doctus doctori in omnibus bonis quae habet; nam etiam temporalia bona quaedam dicuntur. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. c. VII, 11: si vos cum sitis mali, nostis bona dare, et cetera. Dicit autem, in omnibus, quia non solum communicare debet indigenti, sed et sententiam et consilium, potentiam et quidquid habet, generaliter debet proximo communicare. I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, et cetera. De ista communicatione dicitur Rom. XII, v. 13: necessitatibus sanctorum communicantes; Eccli. XIV, 15: in divisione sortis da et accipe. Consequenter cum dicit nolite errare, etc., excusationem excludit, et primo excludit eam; secundo rationem exclusionis assignat, ibi quae enim seminaverit homo, et cetera. Dicit ergo nolite errare, Deus non irridetur. Quod quidem dupliciter intelligi potest secundum duas praemissas expositiones. Secundum primam quidem sic: tu dicis quod debemus imitari doctores etiam in bonis, sed non possum eos imitari nisi in his quae faciunt: nihil autem video in ipsis nisi malum; ergo debeo eos imitari in malo. Sed hoc excludit, dicens nolite errare, Deus non irridetur. Error est hoc dicere. Nam mala praelatorum non excusant nos. Non enim sunt subditis in exemplum, nisi in his quibus imitantur Christum, qui est pastor absque peccato; unde et signanter dicit Io. c. X, 11: ego sum pastor bonus, et cetera. Et apostolus I Cor. IV, 16 et XI, 1 dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi; quasi dicat: in his me imitamini, in quibus ego imitor Christum. Etsi per mala praelatorum excusatis vos apud homines, tamen Deus non irridetur, id est, non potest falli. Iob XIII, 9: aut decipietur ut homo fraudulentiis vestris? Unde dicitur Prov. III, 34: delusores ipse deludet. Secundum autem secundam expositionem sic introducitur. Possent autem dicere: pauperes sumus, nihil habemus quod communicare possimus. Sed hoc excludit, dicens nolite errare, id est nemo excusatum vane se existimet paupertatem praetendendo, Deus non irridetur, id est non potest falli, scit enim corda nostra et non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest fallere et placare, Deum non potest fallere. Rationem autem huius assignat, dicens quae enim seminaverit homo, et cetera. Et primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam qui seminat, et cetera. Dicit ergo, secundum primam expositionem: vere erratis, hoc credentes, quia Deus reddet singulis pro meritis propriis. Nam quae seminaverit homo, haec et metet, id est secundum opera sua bona vel mala, parva vel magna, praemiabitur vel punietur. Secundum autem secundam expositionem: quae seminaverit homo, id est secundum beneficia sua parva vel magna, et quantum ad qualitatem operum, et quantum ad quantitatem beneficiorum praemiabitur. II Cor. IX, 6: qui parce seminat, parce et metet, et cetera. Rationem autem specialiter assignat, dicens quoniam qui seminat in carne sua, et cetera. Quae quidem ratio habet duas partes secundum duas seminationes carnis et spiritus. Primo ergo agit de seminatione carnis. Ubi dicendum est, quid sit seminare in carne; secundo quid est de carne metere corruptionem. Seminare quidem in carne, est operari pro corpore vel pro carne; sicut si dicam: ego multum expendi in isto homine, id est, multa feci pro eo. Ille ergo in carne seminat, qui ea quae facit, etiam si quae bona videantur, facit in fomentum et utilitatem carnis. De carne autem metere corruptionem, dicit et infert, quia semen fructificat ut plurimum secundum conditionem terrae. Unde videmus quod in aliquibus terris semen frumenti degenerat in siliginem, vel in aliquod aliud. Conditio autem carnis est, ut sit corruptibilis, et ideo qui in carne seminat, id est studium suum ponit et opera, oportet quod ipsa opera corrumpantur et pereant. Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile, in fine perdetur. Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini. Secundo agit de seminatione spiritus, dicens: qui autem seminat in spiritu, id est ordinat studium suum ad servitutem spiritus, ex fide et charitate serviendo iustitiae, metet quidem de spiritu secundum conditionem eius. Conditio autem spiritus est quod sit actor vitae. Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat. Non autem cuiuscumque vitae, sed vitae aeternae, cum spiritus sit immortalis, et ideo metet de spiritu vitam aeternam. Prov. XI, 18: seminanti iustitiam merces fidelis, quia numquam desiccatur. Sed nota, quod cum agit de seminatione carnis, dicit in carne sua, quia caro est nobis de natura nostra, sed cum loquitur de semine spiritus, non dicit suo, quia spiritus non est nobis a nobis, sed a Deo. Deinde cum dicit bonum autem facientes, etc., monet ad ministerii perseverantiam, quia non ad horam tantum, sed semper debemus benefacere. Quod quidem potest referri ad ea quae dicta sunt, scilicet ad superiores et ad aequales et ad inferiores, quasi dicat: quicumque sumus, sive praelati erga subditos, sive aequales erga aequales, sive subditi erga praelatos, bonum facientes non deficiamus, scilicet in bene operando, quia non deficiemus in metendo. Eccle. c. IX, 10: quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles. Et merito non est deficiendum, quia expectamus remunerationem aeternam et indeficientem. Unde subdit tempore enim suo metemus non deficientes. Unde dicit Augustinus: si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponet remunerationi. Matth. c. XXV, 46: ibunt hi in vitam aeternam. Sed nota quod dicit tempore suo, quia sicut agricola non statim de illo quod seminat, fructum colligit, sed tempore congruo. Iac. ult.: agricola expectat gloriosum fructum terrae patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum, et cetera. De ista messione dicitur II Cor. IX, 6: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Deinde cum dicit ergo dum tempus habemus, etc., monet ad ministrandum communiter, dicens: quia metemus non deficientes, ergo dum tempus habemus, id est in hac vita, quae est tempus seminandi. Io. IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est; venit nox, et cetera. Eccle. IX, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Dum, inquam, illud habemus, operemur bonum, et hoc ad omnes, scilicet homines qui iuncti sunt nobis in divina similitudine, inquantum omnes ad imaginem Dei facti sumus. Sed contra, Eccli. XII, 5 dicitur: da iusto, et ne recipias peccatorem. Non ergo debemus operari bonum ad omnes. Respondeo. Dicendum est quod in peccatore duo sunt: natura scilicet et culpa. Natura quidem est in eo amanda, et sustentanda, etiam inimici. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, et cetera. Culpa vero in eo est expellenda. Sic ergo dictum est: da iusto, et non recipias peccatorem, ut scilicet peccatori non ideo benefacias, quia peccator est, sed quia homo. Unde Augustinus: non sis ad iudicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Persequamur ergo in malis propriam iniquitatem, misereamur in eisdem communem conditionem. Sed quia non possumus omnibus benefacere, ordinem benefaciendi subdit maxime autem ad domesticos fidei, qui scilicet non solum natura nobis sunt similes, sed etiam sunt uniti fide et gratia. Eph. II, 19: non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, et cetera. Ergo omnibus impendenda est misericordia, sed praeponendi sunt iusti, qui sunt ex fide: quia I Tim. V, 8 dicitur: qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Sed dubitatur hic, utrum liceat plus unum diligere, quam alium. Ad quod sciendum, quod amor potest dici maior vel minor dupliciter. Uno modo ex obiecto; alio modo ex intensione actus. Amare enim aliquem, est velle ei bonum. Potest ergo aliquis alium magis alio diligere, aut quia vult ei maius bonum, quod est obiectum dilectionis, aut quia magis vult ei bonum, id est ex intensiori dilectione. Quantum ergo ad primum, omnes aequaliter debemus diligere, quia omnibus debemus velle bonum vitae aeternae. Sed quantum ad secundum, non oportet quod omnes aequaliter diligamus: quia cum intensio actus sequatur principium actionis, dilectionis autem principium sit unio et similitudo, illos intensius et magis debemus diligere, qui sunt nobis magis similes et uniti.


Lectio 3

[87783] Super Gal., cap. 6 l. 3 Postquam apostolus monuit Galatas qualiter se habeant ad homines rectos et iustos, hic docet quomodo se habeant ad haereticos et perversos. Et primo insinuat modum scribendi monitionem; secundo ipsam monitionem subiungit, ibi quicumque enim, et cetera. Circa primum sciendum quod consuetudo erat apud haereticos depravandi et falsificandi Scripturas canonicas, nec non et permiscendi aliqua eorum quae haeresim sapiant; propter hoc consuetudo fuit ab apostolo servata, quod quando aliqua contra eos scribebat, in fine litterae aliqua scriberet, ut depravari non posset, et ita innotesceret eis de eius conscientia processisse, sicut I Cor. c. ult. dicit: salutatio mea manu Pauli. Totam enim epistolam per alium, eo dictante, scribi faciebat, et postea in fine aliquid propria manu addebat. Et secundum hunc modum ea quae sequuntur, ab isto loco scripsit Paulus manu propria. Unde dicit videte qualibus litteris scripsi vobis manu propria, ut scilicet praedicta firmius teneatis, ut scientes a me hanc epistolam missam magis obediatis. Sic ergo praelati debent propria manu scribere, ut quod docent verbo et scripto, ostendant exemplo. Ideo dicitur Is. XLIX, 16: in manibus, id est in operibus meis, descripsi te, et cetera. Ex. XXXII, 15 dicitur de Moyse, quod descendit portans duas tabulas lapideas scriptas digito Dei. Monitionem autem subiungit, dicens quicumque enim placere volunt, et cetera. Et primo aperit seducentium intentionem; secundo ostendit suam intentionem eis esse contrariam, ibi mihi autem absit gloriari, etc.; tertio subdit suam admonitionem ad subditos, ibi quicumque hanc regulam, et cetera. Circa primum duo facit. Primo aperit seducentium malam intentionem; secundo probat quod dicit, ibi neque enim circumcisionem, et cetera. Circa primum ponit unum factum et duas intentiones ad invicem ordinatas. Factum autem erat istorum qui circumcisionem inducebant, et ex hoc duo intendebant. Unum propter aliud, scilicet ut placerent inde Iudaeis, ex hoc quod carnales observantias legis introducebant in Ecclesia gentium. Et hoc est quod dicit quicumque volunt placere, scilicet Iudaeis infidelibus, in carne, id est carnalibus observantiis, hi cogunt vos circumcidi, non coactione absoluta, sed quasi ex conditione dicentes: quia nisi circumcidamini, non poteritis salvi fieri, ut habetur Act. c. XV, 1. Intendebant autem ex hoc ulterius quamdam securitatem habere. Iudaei enim persequebantur discipulos Christi propter praedicationem crucis. I Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum, et cetera. Et hoc quia per praedicationem crucis evacuabantur legalia. Nam si apostoli simul cum cruce Christi praedicassent debere servari legalia, nullam persecutionem Iudaei apostolis intulissent. Unde dicebat supra V, 11: ego autem, fratres, si adhuc circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior, et cetera. Ut ergo non haberent persecutionem a Iudaeis, inducebant circumcisionem. Et ideo dicit: et etiam hoc propter hoc tantum faciunt, ut crucis Christi persecutionem non patiantur, quae scilicet pro cruce Christi infertur. Vel hoc etiam faciebant ad vitandam persecutionem, non solum Iudaeorum, sed etiam gentilium infidelium. Nam Romani imperatores, Caius Caesar et Octavius Augustus promulgaverunt leges, ut Iudaei ubicumque essent, proprio ritu, propriis caeremoniis servirent. Et ideo quicumque in Christum credebat et circumcisus non erat, persecutionibus, tam gentilium quam Iudaeorum, fiebat obnoxius. Ut ergo non inquietarentur de fide Christi, et in quiete viverent, cogebant eos circumcidi, secundum quod habetur in Glossa. Sed quia possent dicere pseudo, quod non propter hoc circumcisionem inducunt, sed zelo legis solum, ideo hoc excludens probat quod dixit, cum dicit sic neque enim qui circumciduntur, et cetera. Constat enim quod si propter legis zelum aliquos ad legis observantias inducerent, mandarent etiam legem in aliis impleri. Sed neque illi qui circumciduntur, neque pseudo in aliis, scilicet in moralibus, quae potiora sunt in lege et in aliis observantiis custodiunt, Io. VII, 19: nemo ex vobis facit legem. Non ergo ex zelo legis circumcisionem inducunt. Rom. II, 25: circumcisio quidem prodest, si legem observes. Sed ideo volunt vos circumcidi, ut in carne vestra, id est in carnali vestra circumcisione, glorientur, apud Iudaeos, eo quod tam multos proselytos faciant. Matth. c. XXIII, 15: vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cetera.


Lectio 4

[87784] Super Gal., cap. 6 l. 4 Postquam apostolus exposuit pravam seducentium intentionem, hic insinuat suam. Et primo ponit suam intentionem; secundo ostendit intentionis huius signum, ibi per quem mihi mundus, etc.; tertio rationem intentionis assignat, ibi in Christo Iesu, et cetera. Dicit ergo: intentio seducentium apparet, quia illi gloriantur in carne, sed ego aliam gloriam quaero, scilicet in cruce. Et hoc est quod dicit mihi absit gloriari, et cetera. Vide quod ubi mundi philosophus erubuit, ibi apostolus thesaurum reperit. Quod illi visum est stultitia, apostolo factum est sapientia et gloria, ut dicit Augustinus. Unusquisque enim in ea re gloriatur, per quam reputatur magnus. Sic qui reputat se magnum in divitiis, gloriatur in eis, et sic de aliis. Qui enim in nullo alio se magnum reputat, nisi in Christo, gloriatur in solo Christo. Talis autem erat apostolus. Unde dicebat supra II, v. 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Et ideo non gloriatur nisi in Christo, praecipue autem in cruce Christi, et hoc quia in ipsa inveniuntur omnia, de quibus homines gloriari solent. Nam gloriantur aliqui de magnorum (puta regum aut principum) amicitia: et hoc maxime apostolus invenit in cruce, quia ibi ostenditur evidens signum divinae amicitiae, Rom. V, 8: commendat autem suam charitatem Deus in nobis, et cetera. Nihil enim sic charitatem suam ad nos ostendit, sicut mors Christi. Unde Gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Item gloriantur aliqui de scientia. Et hanc apostolus excellentiorem invenit in cruce. I Cor. II, 2: non enim aestimavi me aliquid scire inter vos, nisi Iesum Christum, et cetera. Nam in cruce est perfectio totius legis, et tota ars bene vivendi. Item gloriantur aliqui de potentia. Et hanc apostolus maximam habuit per crucem. I Cor. c. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Item gloriantur aliqui de libertate adepta. Et hanc apostolus consecutus est per crucem. Rom. VI, 6: vetus noster homo crucifixus est, ut ultra non serviamus peccato. Item aliqui gloriantur in assumptione ad aliquod magnum collegium. Sed per crucem Christi assumuntur ad collegium caeleste. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Item quidam gloriantur in triumphali signo victoriae. Sed crux triumphale signum est victoriae Christi contra Daemones. Col. II, v. 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos, et cetera. Sap. XIV, 7: benedictum lignum per quod fit iustitia. Signum autem suae intentionis subdit, dicens per quem mihi mundus, et cetera. Quia autem hoc quod dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce, etc., est propositio exceptiva, includens unam affirmativam et aliam negativam, ideo duplex signum ponit, probans utramque propositionem. Et primo quidem probat negativam, scilicet quod non gloriatur nisi in cruce; et hoc, cum dicit per quem mihi mundus crucifixus, et cetera. Illud enim in quo quis gloriatur, non est mortuum in corde eius, sed magis illud quod contemnit. Ps. XXX, 13: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. Manifestum est autem, quod mundus, et omnia quae in mundo sunt, mortua erant in corde Pauli, Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Ergo non gloriatur in mundo, neque in his quae in mundo sunt, et hoc est quod dicit: vere in nullo alio glorior, nisi in cruce Christi, per quem, scilicet Christum crucifixum, mihi mundus crucifixus est, id est mortuus est in corde meo, ut nihil in eo cupiam. Secundo probat affirmativam, scilicet quod in cruce Christi gloriatur, dicens se crucifixum mundo. Qui enim gloriatur in aliquo, illud in se praetendit, et manifestare desiderat; sed apostolus nihil in se praetendit, nec manifestare desiderat, nisi quod pertinet ad crucem Christi, et ideo tantum in ea gloriatur. Et hoc est quod dicit et ego mundo, scilicet sum crucifixus; quasi dicat: porto insignia crucis, et sum reputatus ut mortuus. Et ideo sicut mundus horret crucem Christi, ita horret me. Col. III, 3: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, et cetera. Rationem autem quare non in alio gloriatur, ostendit subdens in Christo enim Iesu, et cetera. In illo siquidem maxime gloriatur, quod valet et adiuvat ad coniungendum Christo, hoc enim apostolus desiderat, scilicet cum Christo esse. Et quia non valet ad hoc ritus Iudaicus, nec gentilium observantia, sed crux Christi solum, ideo solum in ea gloriatur. Et hoc est quod dicit in Christo neque circumcisio aliquid valet, id est ritus Iudaicus, neque praeputium, id est gentilitatis observantia, id est ad iustificandum et iungendum Christo, sed ad hoc valet nova creatura. Quod quidem patet ex his quae dicta sunt supra v. 6 (quasi eisdem verbis): in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur. Fides ergo charitate formata est nova creatura. Creati namque et producti sumus in esse naturae per Adam; sed illa quidem creatura vetusta iam erat, et inveterata, et ideo dominus producens nos, et constituens in esse gratiae, fecit quamdam novam creaturam. Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae eius. Et dicitur nova, quia per eam renovamur in vitam novam; et per spiritum sanctum, Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Et per crucem Christi, II Cor. V, 17: si qua est in Christo nova creatura, et cetera. Sic ergo per novam creaturam, scilicet per fidem Christi et charitatem Dei, quae diffusa est in cordibus nostris, renovamur, et Christo coniungimur.


Lectio 5

[87785] Super Gal., cap. 6 l. 5 Aperta intentione seducentium, et insinuata sua, hic consequenter apostolus monet eos, et primo ad sui imitationem; secundo ut desistant ab eius molestatione, ibi de caetero nemo, etc.; tertio implorat eis gratiae auxilium ad praedictorum impletionem. Dicit ergo primo: intentio mea est, ut nonnisi in cruce Christi glorier, quod et vos debetis facere, quia quicumque hanc regulam, quam ego scilicet teneo, secuti fuerint, scilicet hanc rectitudinem gloriandi. II Cor. X, 13: non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, et cetera. Pax super illos, scilicet gloriantes quia nonnisi in Christo gloriantur. Pax, inquam, qua quietentur et perficiantur in bono. Pax enim est tranquillitas mentis. Cant. VIII, 10: ex quo facta sum coram illo quasi pacem reperiens. Col. III, 15: pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua, et cetera. Et misericordia, per quam liberentur a peccatis. Thren. III, 22: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Sap. IV, 15: gratia Dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius, qui scilicet sunt Israel. Rom. II, 28: non enim qui in manifesto Iudaeus est. Ille ergo est Israel Dei, qui est spiritualiter Israel coram Deo. Io. I, 47: ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Rom. c. IX, 6: non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, et cetera. Sed qui filii sunt promissionis existimantur in semine. Unde et ipsi gentiles facti sunt Israel Dei per mentis rectitudinem. Israel rectissimus interpretatur. Gen. XXXII: Israel erit nomen tuum, et cetera. Consequenter cum dicit de caetero nemo, etc., monet, ut desistant a sui molestatione. Et primo ponit admonitionem; secundo rationem eius assignat, ibi: ego enim stigmata. Dicit ergo de caetero, etc.; quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut de caetero accipiatur in vi unius dictionis, ut sit sensus de caetero, id est amodo. Alio modo ut accipiatur in vi duarum dictionum, ut sit sensus: de residuo nemo, etc.; quasi dicat: ego gloriabor tantum in cruce, de omnibus aliis nemo mihi molestus sit, quia ego de nullo curo. Sed prima melior est. Quod autem dicit nemo mihi molestus sit, potest referri ad pseudo, qui molesti erant apostolo, movendo quaestiones, et murmurando de observantiis legalibus. Ps. XXXIV, 13: ego autem, dum mihi molesti essent, induebar Cilicio, et cetera. Vel potest referri ad auditores non recte sentientes, ut dicatur nemo mihi molestus sit, id est nullus auditor exhibeat se talem, ut rursum in eo necessitatem habeam laborandi, scilicet aliter sentiendo, quam doceam. Rationem autem horum assignat, dicens ego enim stigmata, et cetera. Stigmata enim proprie sunt quaedam notae impressae alicui cum ferro candenti sicut cum servus ab aliquo domino signatur in facie, ut nullus eum sibi vindicet, sed quiete dimittat domino suo, cuius stigmata portat. Hoc etiam modo apostolus dicit se stigmata domini portare, quasi insignitus sit ut servus Christi. Et hoc quia portabat insignia passionis Christi, patiens pro eo multas tribulationes in corpore suo, secundum illud I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. II Cor. IV, v. 10: semper mortificationem domini Iesu in corpore nostro circumferentes, et cetera. Et secundum hoc dupliciter potest continuari ad praemissa. Uno modo, ut dictum est nemo mihi molestus sit, nam ego porto insignia domini nostri Iesu Christi in corpore meo, et sic nullus super me ius habet nisi Christus. Alio modo nemo mihi molestus sit, quia ego habeo multos alios conflictus et stigmata, quae in persecutionibus quas patior me molestant, et grave est addere afflictionem afflicto. Unde conqueritur Iob XVI, 15: concidit me vulnere super vulnus. Sed prima melior est. Implorat autem auxilium gratiae Dei, dicens gratia domini nostri Iesu Christi, etc., per quam praedicta implere possitis, sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut veritatem intelligatis. Vel cum spiritu vestro, quo scilicet debetis legem observare, et non carnaliter. Rom. c. VIII, 15: non enim accepistis, et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264