CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Ephesios lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Schema operis a J. Medina et P. T. Patrito instructum more Adobe Flash




Prooemium

[87786] Super Eph., pr. Ego confirmavi columnas eius. Ps. LXXIV, 4. Sicut dicit sapiens: non minor est virtus quam quaerere parta tueri, ideo non immerito commendatur apostolus, quia etsi Ephesios in fide non fundavit, tamen fundatos in fide confirmavit, ut ipse loquens de Ecclesia Ephesiorum, vere possit dicere: ego confirmavi columnas eius; ego videlicet, Israelita natione, Christianus religione, apostolus dignitate. Israelita dico natione; nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Beniamin II Cor. XI, 22. Item Christianus religione. Gal. II, 19 s.: ego enim per legem mortuus sum legi, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci: vivo ergo iam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Item apostolus dignitate. I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum. De his tribus II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego; ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego. Talis debet esse praedicator sapientiae salutaris, scilicet Israelita quo ad contemplationem Dei, Christianus quo ad religionem fidei, apostolus quo ad auctoritatem officii. Ego, ergo, Iudaeus per originem, quaerens Deum per fidem, apostolus Dei per imitationem, confirmavi, et cetera. Confirmavi ne a fide vacillarent, sicut artifex confirmat aedificium, ne cadat. Unde dictum est Petro Lc. XXII, v. 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, quod fecit Paulus. Unde ei competit illud Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Confirmavit item ne pseudo timerent, sicut episcopus confirmat puerum ad robur contra pusillanimitatem, unde dictum est de David in Ps. LXXXVIII, 21: inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo, et cetera. Ps. XXXII, 6: verbo domini, per Paulum scripto, caeli, id est Ephesii, firmati sunt, etc., scilicet ne praemium gloriae amitterent, sicut praelatus vel princeps confirmat donum, ne postea auferatur. Ps. XL, 13: me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Has confirmationes petebat Ps. LXVII, 29 dicens: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, et cetera. Has promittebat apostolus II Thess. ult.: fidelis autem Deus qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Ego, ergo, confirmavi columnas eius, scilicet fideles Ecclesiae Ephesiorum. Fideles enim Ecclesiae dicuntur columnae, quia debent esse recti, erecti, et fortes. Recti per fidem, erecti per spem, fortes per charitatem. Recti dico per fidem, fides enim ostendit rectam viam veniendi ad patriam, unde significatur per columnam nubis, de qua Ex. c. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos, ad ostendendam viam per diem in columna nubis. Fides enim ad modum nubis habet obscuritatem, quia cum aenigmate; dissolutionem, quia evacuatur; humiditatem, quia excitat ad devotionem. Erecti per spem, spes enim dirigit ad superna, unde significatur per columnam fumi, de qua dicitur Iud. XX, 40: viderunt quasi columnam fumi de civitate ascendentem. Spes enim ad modum fumi ex igne, id est ex charitate, provenit, in altum ascendit, in fine deficit, id est in gloria. Fortes per charitatem, fortis enim est ut mors dilectio, ut dicitur Cant. VIII, 6; unde significatur per columnam ignis qui omnia consumit, de quo Sap. XVIII, 3: ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae. Sicut enim ignis illuminat diaphana, examinat metalla, exterminat cremabilia, sic charitas illuminat opera, examinat intentionem, et omnia vitia exterminat. Iam apparet quae sit causa huius epistolae efficiens, quia Paulus, quod notatur ibi ego. Finalis, quia confirmatio, quod notatur ibi confirmavi. Materialis, quia Ephesii, quod notatur ibi columnas eius. Formalis patet in divisione epistolae, et modo agendi. Huic epistolae praemittit glossator prologum sive argumentum, ubi principaliter duo facit: primo describit eos, secundo, rationem et modum scribendi subdit, ibi hos collaudat apostolus, et cetera. Ephesinos vero quibus scribit, describit a tribus. Primo, a regione, quia Ephesii sunt Asiani ab Asia minore; secundo, a religione, quia hi acceperunt verbum veritatis Christianae; tertio a stabilitate, quia perstiterunt in fide. Primum respicit patriam; secundum, gratiam; tertium, perseverantiam. Hos collaudat apostolus, et cetera. Hic subdit etiam rationem et modum scribendi, ubi implicat quatuor. Primo, Scripturae rationem; secundo actorem, qui est apostolus scribens; tertio, locum a quo scribit, quia a Roma de carcere; quarto, nuntium per quem scribit, quia per Tychicum diaconum; littera satis patet.


Caput 1
Lectio 1

[87787] Super Eph., cap. 1 l. 1 Hanc epistolam scribit apostolus ad Ephesios. Ephesii sunt Asiani ab Asia minore, quae est pars Graeciae. Hi non fuerunt per apostolum Paulum in fide fundati, sed confirmati. Iam enim antequam veniret ad eos, erant conversi, ut haberi potest Act. XIX, v. 1: factum est cum Apollo esset Corinthi, et cetera. Post conversionem vero suam et apostoli confirmationem, in fide perstiterunt, nec pseudo receperunt. Non ergo reprehensione, sed consolatione digni erant. Ideo Paulus eis non increpatoriam, sed consolatoriam scribit epistolam. Scribit autem eis ab urbe Roma per Tychicum diaconum. Intentio vero eius est, eos in bonis habitis confirmare, et ad altiora provocare. Modus autem agendi patet in divisione epistolae. Primo ergo ponit salutationem, in qua suum affectum ad eos demonstrat; secundo narrationem, in qua eos in bonis habitis confirmat, ibi benedictus Deus, etc., usque ad IV cap.; tertio, exhortationem, in qua eos ad ulteriora bona provocat, a cap. IV usque ad locum illum cap. VI de caetero, fratres, confortamini in domino, etc.; quarto epistolae conclusionem, in qua eos ad certamen spirituale confortat a loco isto de caetero, usque in finem. In salutatione primo ponitur persona salutans; secundo, personae salutatae, ibi sanctis omnibus, etc.; tertio forma salutationis, ibi gratia vobis, et cetera. In prima, primo nominat personam, ibi Paulus; secundo personae auctoritatem, ibi apostolus Christi; tertio auctoritatis datorem, ibi per voluntatem Dei. Dicit ergo: Paulus apostolus. Paulus nomen est humilitatis, apostolus vero nomen dignitatis, quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11 et XVIII, 14. Apostolus, inquam, Iesu, non Satanae, sicut pseudo. V. 11: non est ergo magnum si ministri eius, scilicet Satanae, transfigurentur velut ministri iustitiae, et cetera. Apostolus, inquam, et hoc non meis meritis, sed per voluntatem Dei. Econtra est in multis. Os. VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me, et cetera. Sanctis omnibus, scilicet qui sunt Ephesi, et fidelibus, supple scribit. Vel ego Paulus scribo sanctis exercitio virtutum quo ad mores; fidelibus, rectitudine cognitionis quo ad fidem. Vel sanctis, id est maioribus et perfectis; fidelibus, id est minoribus et imperfectis. Et fidelibus, inquam, in Christo, non in factis suis. Gratia vobis et pax, et cetera. Hic subditur salutationis forma, in qua implicantur tria, donum quodlibet gratificantia: doni sufficientia, ibi gratia vobis et pax, datoris potentia, ibi a Deo patre, mediatoris excellentia, ibi et domino Iesu Christo. Tunc enim gratum est donum quando sufficiens est quod datur; quando a potente datur, ut quando a rege, vel principe datur; quando per solemnem nuntium datur, ut per filium. Dicit ergo: gratia, scilicet iustificationis a culpa, et pax, id est tranquillitas mentis, vel reconciliatio ad Deum, quoad liberationem a debita poena pro offensa. Vobis, supple sit, ex hoc, scilicet a Deo patre nostro, a quo bona cuncta procedunt. Iac. I, 17: omne datum optimum, et cetera. Et domino Iesu Christo, sine quo nulla bona dantur. Ideo fere omnes orationes finiuntur: per dominum nostrum Iesum Christum. Spiritum sanctum non nominat, quia cum sit nexus patris et filii, intelligitur in extremis, vel intelligitur in donis sibi appropriatis, quae sunt gratia et pax. Deinde cum dicit benedictus Deus, etc., hic, gratias agendo, eos in bono confirmat, et hoc tribus modis. Primo, ratione sumpta ex parte Christi, a quo multa bona adepti sunt, capite isto; secundo, ratione sumpta ex parte ipsorum, qui de praeterito statu malo, ad bonum praesens translati sunt, cap. II, ibi et vos cum essetis mortui, etc.; tertio, ratione sumpta ex parte apostoli, cuius ministerio et diligentia in bono statu positi, confirmati sunt, cap. III, ibi huius rei gratia, et cetera. Iterum prima in tres dividitur, quia primo gratias agendo, tangit beneficia generaliter; secundo, beneficia exhibita ipsis apostolis specialiter, ibi quae superabundavit in nobis, etc.; tertio, beneficia exhibita ipsis Ephesiis specialiter, ibi in quo et vos cum audivissetis, et cetera. Beneficia vero exhibita generaliter humano generi tangit sex. Primum benedictionis, in certitudine futurae beatitudinis, ibi benedictus, et cetera. Secundum electionis, in praeordinata separatione a massa perditionis, ibi sicut elegit nos in ipso, et cetera. Tertium praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis, scilicet cum filiis adoptionis, ibi qui praedestinavit nos, et cetera. Quartum gratificationis, in collatione gratiae, ibi in quo gratificavit nos, et cetera. Quintum redemptionis, in liberatione a poena, id est, a Diaboli servitute, ibi in quo habemus redemptionem, et cetera. Sextum remissionis in deletione culpae, ibi remissionem peccatorum, et cetera. Circa beneficium benedictionis, tangit duo. Primo, praeconium, quod debet impendi, ibi benedictus Deus, etc.; secundo, beneficium, propter quod debet impendi, ibi qui benedixit nos, et cetera. Dicit ergo benedictus, scilicet a me, a vobis, et ab aliis, scilicet corde, et ore, et opere, id est laudatus, Deus et pater, id est ille, qui est Deus per essentiam divinitatis, et pater propter proprietatem generationis. Incidit autem copulatio, non ratione suppositionis, quia idem est suppositum, sed ratione significationis essentialiter et relative. Pater, inquam, domini nostri Iesu Christi, id est filii, qui est dominus noster secundum divinitatem, Iesus Christus secundum humanitatem. Qui, scilicet Deus, benedixit nos in spe in praesenti, sed in futuro benedicet in re. Ponit autem praeteritum pro futuro propter certitudinem. Benedixit, inquam, nos, licet nostris meritis maledictos, in omni benedictione spirituali, scilicet quantum ad animam, et quantum ad corpus. Tunc enim erit corpus spirituale. I Cor. XV, 44: seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. Benedictione, inquam, habita, in caelestibus, id est in caelo; et hoc, in Christo, id est per Christum, vel in Christo operante. Ipse enim est qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., Phil. III, 21. Valde appetenda est benedictio haec. Et ratione efficientis, quia Deus est benedictio haec; et ratione materiae, quia nos benedixit; et ratione formae, quia in omni benedictione spirituali benedicit; et ratione finis, quia in caelestibus benedicit. Ps. CXXVII, 4: ecce benedicetur homo, qui timet dominum. Deinde cum dicit sicut elegit nos, etc., tangitur beneficium electionis, ubi commendatur electio ista, quia libera, ibi sicut elegit nos in ipso, quia aeterna, ibi ante mundi constitutionem, quia fructuosa, ibi ut essemus, etc., quia gratuita, ibi in charitate. Dicit ergo: ita benedicet nos, non nostris meritis, sed ex gratia Christi, sicut elegit nos, et gratis, a massa perditionis separando, praeordinavit nos in ipso, id est per Christum. Io. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et cetera. Et hoc ante mundi constitutionem, id est ab aeterno, antequam fieremus. Rom. IX, 11: cum nondum nati fuissent, et cetera. Elegit, inquam, non quia sancti essemus, quia nec eramus, sed ad hoc elegit nos ut essemus sancti, virtutibus, et immaculati, a vitiis. Utrumque enim facit electio secundum duas partes iustitiae. Ps. XXXIII, v. 15: declina a malo, et fac bonum. Sancti, inquam, in conspectu eius, id est interius in corde, ubi ipse solus conspicit. I Reg. XVI, 7: Deus autem intuetur cor. Vel in conspectu eius, id est ut eum inspiciamus, quia visio est tota merces, secundum Augustinum. Et hoc fecit, non nostris meritis, sed in charitate sua, vel nostra, qua nos formaliter sanctificat. Deinde cum dicit qui praedestinavit, etc., subdit tertium beneficium, scilicet praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis. Ubi circa praedestinationem implicat sex. Primo actum aeternum, ibi praedestinavit, secundo, temporale obiectum, ibi nos, tertio, praesens commodum, ibi in adoptionem, etc., quarto, fructum futurum, ibi in idipsum, quinto, modum gratuitum, ibi secundum propositum, sexto, effectum debitum, ibi in laudem gloriae, et cetera. Dicit ergo qui, scilicet Deus, praedestinavit nos, id est sola gratia praeelegit, in adoptionem filiorum, id est ut associaremur cum aliis filiis adoptionis in bonis, quae habituri sunt; ideo dicit in adoptionem filiorum. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; et infra: adoptionem filiorum expectantes. Quia vero illud quod fit ignitum, per ignem hoc oportet fieri, quia nihil consequitur participationem alicuius, nisi per id quod est per naturam suam tale: ideo adoptionem filiorum oportet fieri per filium naturalem. Et ideo addit apostolus per Iesum Christum. Et hoc est tertium, quod tangitur in isto beneficio, scilicet mediator alliciens. Gal. IV, 4-5: misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret; ut adoptionem filiorum reciperemus. Et hoc in ipsum, id est inquantum ei conformamur, et in spiritu servimus. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus. Et sequitur ibidem et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Ubi notandum est, quod duplex est similitudo praedestinatorum ad filium Dei, quaedam imperfecta, quae est per gratiam. Et dicitur imperfecta, primo quidem, quia solum est secundum reformationem animae, de qua Col. III: reformamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, etc.; secundo, quia etiam secundum animam habet quamdam imperfectionem, ex parte enim cognoscimus, ut dicitur I Cor. c. XIII, 9. Alia vero similitudo erit perfecta, quae erit in gloria, et quantum ad corpus, Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum, etc., et secundum animam, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, I Cor. XIII, 10. Quod ergo dicit apostolus, quod praedestinavit nos in adoptionem filiorum, potest referri ad imperfectam assimilationem filii Dei, quae habetur in hac vita per gratiam; sed melius est quod referatur ad perfectam filii Dei assimilationem, quae erit in patria, de qua adoptione dicitur Rom. VIII, 23: ingemiscimus adoptionem filiorum Dei expectantes. Causa praedestinationis divinae non est necessitas ex parte Dei, nec debitum ex parte praedestinatorum, sed magis est secundum propositum voluntatis suae. In quo, quarto, commendatur beneficium, quia ex amore puro proveniens, quia praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem et electio dilectionem. Duplex tamen hic causa huius beneficii immensi assignatur. Una est efficiens, quae est simplex Dei voluntas, ibi secundum propositum voluntatis suae. Rom. IX, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Iac. I, v. 18: voluntarie enim nos genuit verbo veritatis suae. Alia vero causa est finalis, quae est, ut laudemus et cognoscamus bonitatem Dei, quae notatur ibi in laudem gloriae gratiae suae. Et hoc iterum est, a quo commendatur istud excellens beneficium, scilicet servitium sibi conveniens. Causa enim divinae praedestinationis est voluntas mera Dei, finis vero cognitio eius bonitatis. Unde notandum est, quod Dei voluntas nullo modo habet causam, sed est prima causa omnium. Nihilominus tamen potest ei aliqua ratio assignari dupliciter, scilicet vel ex parte volentis, et sic quaedam ratio divinae voluntatis est eius bonitas, quae est obiectum voluntatis divinae, et movet eam. Unde ratio omnium eorum quae Deus vult, est divina bonitas. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est Deus. Ex parte autem voliti, ratio divinae voluntatis potest esse aliquod esse creatum, sicut dum vult coronare Petrum, quia legitime certavit; sed hoc non est causa volendi sed est causa quod ita fiat. Sciendum tamen est, quod effectus sunt ratio voluntatis divinae ex parte voliti, ita scilicet quod effectus prior sit ratio ulterioris; sed tamen cum venitur ad primum effectum, non potest ultra assignari aliqua ratio illius effectus, nisi voluntas divina; puta, Deus vult hominem habere manum, ut serviat rationi, et hominem habere rationem, quia voluit eum esse hominem, et hominem esse voluit propter perfectionem universi. Et quia hic est primus effectus in creatura, non potest assignari aliqua ratio universi ex parte creaturae, sed ex parte creatoris, quae est divina voluntas. Ergo secundum hunc modum, nec praedestinationis potest ex parte creaturae ratio aliqua assignari, sed solum ex parte Dei. Nam, effectus praedestinationis sunt duo, scilicet gratia et gloria. Effectuum autem qui ad gloriam ordinantur, potest quidem ex parte voliti assignari ratio, scilicet gratia; puta, Petrum coronavit quia legitime certavit, et hoc quia fuit firmatus in gratia; sed gratiae, quae est primus effectus, non potest aliqua ratio assignari ex parte hominis, quod sit ratio praedestinationis; quia hoc esset ponere, quod principium boni operis sit in homine ex seipso et non per gratiam, quod est haeresis Pelagiana, quae dicit principium boni operis esse ex parte nostra. Sic ergo patet, quod ratio praedestinationis est simplex Dei voluntas; propter quod dicit apostolus secundum propositum voluntatis suae. Qualiter autem intelligatur, quod Deus omnia facit et vult propter suam bonitatem, sciendum est, quod aliqua operari propter finem, potest intelligi dupliciter. Vel propter finem adipiscendum, sicut infirmus accipit medicinam propter sanitatem; vel propter amorem finis diffundendi, sicut medicus operatur propter sanitatem alteri communicandam. Deus autem nullo exteriori a se bono indiget, secundum illud Ps. XV, 2: bonorum meorum non eges. Et ideo cum dicitur, quod Deus vult et facit omnia propter bonitatem suam, non intelligitur quod faciat aliquid propter bonitatem sibi communicandam, sed propter bonitatem in alios diffundendam. Communicatur autem divina bonitas creaturae rationali proprie, ut ipsa rationalis creatura eam cognoscat. Et sic omnia quae Deus in creaturis rationalibus facit, creat ad laudem et gloriam suam, secundum illud Is. c. XLIII, 7: omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, ut scilicet cognoscat bonitatem, et cognoscendo laudet eam. Et ideo subdit apostolus in laudem gloriae gratiae suae, id est ut cognoscat quantum Deus sit laudandus et glorificandus. Non dicit autem in laudem iustitiae; nam iustitia ibi locum habet ubi invenitur debitum, vel etiam redditur; quod autem praedestinatur ad vitam aeternam, non est debitum, ut dictum est, sed gratia pure gratis data. Nec solum dicit gloriae, sed addit gratiae, quasi gloriosae gratiae, quae est gratia, in qua ostenditur magnitudo gratiae, quae consistit etiam in magnitudine gloriae, et modo dandi, quia nullis meritis praecedentibus, sed adhuc immeritis existentibus eam dat. Unde Rom. V, 8 s., commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est, etc., et parum post, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo. Patet ergo quod praedestinationis divinae nulla alia causa est, nec esse potest, quam simplex Dei voluntas. Unde patet etiam, quod divinae voluntatis praedestinantis non est alia ratio, quam divina bonitas filiis communicanda.


Lectio 2

[87788] Super Eph., cap. 1 l. 2 Hic ponit apostolus quartum beneficium, scilicet gratificationis in collatione gratiae. Circa quod duo facit. Primo tangit huius beneficii collationem; secundo ostendit conferendi modum et conditionem, ibi in quo habemus redemptionem, et cetera. Dicit ergo primo: ego dico, quod praedestinati sumus in adoptionem filiorum, in laudem gloriae gratiae suae, et dico gratiam, in qua gratificavit nos, et cetera. Circa quod sciendum est quod idem est aliquid esse gratum alicui et esse dilectum ei. Ille enim est mihi gratus quem diligo. Cum ergo Deus dilexerit nos ab aeterno, nam elegit nos ante mundi constitutionem in charitate, sicut dictum est, quomodo ergo in tempore gratificavit? Et dicendum est quod illos quos ab aeterno in seipso dilexit, in tempore prout sunt in naturis propriis gratificat, et illud quidem quod ab aeterno est, factum non est; quod vero in tempore est, fieri dicitur. Unde hic apostolus dicit gratificavit, id est gratos fecit, quod simus digni dilectione sua. I Io. III, v. 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Consuevit autem distingui duplex gratia, scilicet gratis data, quae sine meritis datur, Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia, iam non est gratia, et gratia gratum faciens, quae nos facit Deo gratos et acceptos, de qua dicitur hic. Notandum est autem, quod aliqui diliguntur propter alium, et aliqui propter seipsos. Cum enim aliquem multum diligo, diligo illum, et quidquid ad illum pertinet; nos autem a Deo diligimur, sed non propter nos ipsos, sed in eo, qui per seipsum dilectus est patri. Et ideo apostolus addit in dilecto filio, pro quo, scilicet, nos diligit, inquantum sumus ei similes. Dilectio enim fundatur super similitudine. Unde dicitur Eccli. c. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile. Filius autem est per naturam suam similis patri, et ideo principaliter et per se dilectus est, et ideo naturaliter et excellentissimo modo est patri dilectus. Nos autem sumus filii per adoptionem, inquantum scilicet sumus conformes filio eius, et ideo quamdam participationem divini amoris habemus. Io. XIII, v. 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; qui credit in filium, habet vitam aeternam. Col. I, 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Deinde cum dicit in quo habemus redemptionem, etc., ponit modum ipsius. Circa hoc autem duo facit. Quia primo proponit modum ex parte Christi; secundo ex parte Dei, ibi secundum divitias gratiae eius, et cetera. Ex parte Christi ponit duplicem modum, nam Christus per duo nos gratificavit. Sunt enim duo in nobis quae repugnant gratificationi divinae, scilicet peccati macula, et poenae noxa. Et sicut mors repugnat vitae, ita peccatum repugnat iustitiae, ita ut per hoc elongati a Dei similitudine, Deo grati non essemus. Sed per Christum nos gratificavit. Primo quidem ablata poena, et quantum ad hoc dicit, quod in Christo habemus redemptionem, scilicet a servitute peccati. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, et cetera. Apoc. V, 9: redemisti nos Deo in sanguine tuo. Secundo dicimur redempti, quia a servitute, qua propter peccatum detinebamur, nec per nos plene satisfacere poteramus, per Christum liberati sumus, quia moriendo pro nobis satisfecit Deo patri, et sic abolita est noxa culpae. Unde dicit in remissionem peccatorum. Io. I, 29: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Lc. ult. 46: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Modus autem ex parte Dei ponitur, cum dicit secundum divitias, etc., quasi dicat, quod Deus gratificans nos, non solum culpam remisit nobis, sed filium suum dedit, qui pro nobis satisfecit. Et hoc fuit ex superabundanti gratia, qua voluit per hoc honorem humanae naturae conservare, dum, quasi per iustitiam, homines a servitute peccati et mortis voluit liberare per mortem filii sui. Et ideo dicit secundum divitias gratiae eius, quasi dicat: hoc quod redempti sumus et gratificati sumus per satisfactionem filii eius, fuit ex abundanti gratia et misericordia, prout immeritis tribuitur misericordia et miseratio. Haec autem, quae dicta sunt, prosecuti sumus secundum expositionem Glossae, quae quidem expositio videtur extorta, quia idem continetur in uno, quod in alio. Nam idem est dictu elegit nos et praedestinavit nos. Et idem dicitur per hoc, quod dicit ut essemus sancti et immaculati, et per hoc quod dicit in adoptionem filiorum. Propter quod sciendum est, quod est consuetudo apostoli, ut cum loquitur in aliqua difficili materia, quae immediate sequuntur, sunt praemissorum expositio, nec est ibi inculcatio verborum, sed expositio, et hunc modum servat hic apostolus. Unde, servato eodem verborum pondere, aliter a principio dividamus, et dicamus, quod pars ista, benedictus Deus, etc., dividitur primo in tres partes, quia apostolus primo reddit gratiarum actionem, ibi benedictus Deus, etc.; secundo recitat omnium beneficiorum simul largitionem, ibi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, etc.; tertio ponit divinorum beneficiorum in speciali apertam expressionem, ibi sicut elegit, et cetera. Et haec dividitur in duas partes, quia primo beneficia distincte exprimit; secundo ea exponit, ibi qui praedestinavit nos, et cetera. Explicat autem beneficia: primo quantum ad electionem; secundo quantum ad ea quae sequuntur, ibi ut essemus sancti, et cetera. Exponit autem primo de electione. Est enim duplex electio, scilicet praesentis iustitiae, et praedestinationis aeternae. De prima Io. VI, 71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Et de hac apostolus non intendit hic, quia ista non fuit ante mundi constitutionem, et ideo statim manifestat de qua intelligit, quia de secunda, scilicet de aeterna praedestinatione; propter quod dicit praedestinavit nos, et cetera. Et quia dicit in Christo, scilicet ut Christo essemus similes et conformes, secundum quod adoptamur in filios, ideo subdit in adoptionem filiorum per Iesum Christum. Hoc vero, quod dicit in charitate, exponit cum dicit in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, quasi dicat: nos habemus, et cetera. Quod vero dicit et immaculati, exponit cum dicit in remissionem peccatorum. Hoc vero quod dicit in conspectu eius, exponit, dicens in laudem gloriae gratiae suae.


Lectio 3

[87789] Super Eph., cap. 1 l. 3 Positis beneficiis communiter omnibus collatis, hic apostolus ponit beneficia specialiter apostolis collata. Dividitur autem haec pars in duas, quia primo proponit beneficia singulariter apostolis collata; secundo ostendit causam eorum, ibi in quo et nos sorte vocati, et cetera. Circa primum tria facit, quia primo proponit singularia apostolorum beneficia quantum ad excellentiam sapientiae; secundo quantum ad specialem revelationem sacramenti absconditi, ibi ut notum faceret, etc.; tertio exponit quid sit illud sacramentum, ibi secundum beneplacitum, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod secundum divitias gratiae eius omnes fideles communiter, tam vos quam nos, habemus redemptionem et remissionem peccatorum per sanguinem Christi; quae quidem gratia superabundavit in nobis, id est abundantius fuit, quam in aliis. Ex quo apparet temeritas illorum (ut non dicam error), qui aliquos sanctos praesumunt comparare apostolis in gratia et gloria. Manifeste enim patet ex verbis istis, quod apostoli habent gratiam maiorem quam aliqui alii sancti, post Christum et virginem matrem. Si vero dicatur alios sanctos tantum mereri posse quantum et apostoli meruerunt et per consequens tantam gratiam habere, dicendum est quod bene argueretur si gratia pro meritis daretur; quod si ita esset, iam non esset gratia, ut dicitur Rom. XI, 6. Et ideo sicut Deus praeordinavit aliquos sanctos ad maiorem dignitatem, ita et abundantiorem gratiam eis infudit, sicut Christo homini, quem ad unitatem personae assumpsit, contulit gratiam singularem. Et gloriosam virginem Mariam, quam in matrem elegit et quantum ad animam et quantum ad corpus gratia implevit; et sic apostolos, sicut ad singularem dignitatem vocavit, ita et singularis gratiae privilegio dotavit; propter quod dicit apostolus Rom. VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. Glossa: tempore prius, et caeteris abundantius. Temerarium est ergo aliquem sanctum apostolis comparare. Superabundavit ergo gratia Dei in apostolis in omni sapientia. Nam apostoli praepositi sunt Ecclesiae sicut pastores. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Duo autem spectant ad pastores, scilicet ut sint sublimes in cognitione divinorum, et industrii in actione religionis. Nam subditi instruendi sunt in fide, et ad hoc necessaria est sapientia, quae est cognitio divinorum, et quantum ad hoc dicit in omni sapientia. Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere nec contradicere omnes adversarii vestri. Item, gubernandi sunt subditi in exterioribus, et ad hoc necessaria est prudentia; dirigit enim in temporalibus, et quantum ad hoc dicit prudentia. Matth. X, 16: estote ergo prudentes, et cetera. Sic ergo apparet beneficium apostolorum quantum ad excellentiam sapientiae. Sequitur eorum beneficium quantum ad excellentiam revelationis, ibi ut notum faceret sacramentum, etc., quasi dicat: sapientia nostra non est ut sciamus naturas rerum et siderum cursus et huiusmodi, sed in solo Christo. I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et cetera. Unde hic dicit ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, scilicet mysterium incarnationis, quod fuit ab initio absconditum. Causam autem huius sacramenti absconditi subdit, dicens voluntatis. Nam effectus futuri non cognoscuntur, nisi cognitis causis, sicut eclipsim futuram non cognoscimus, nisi cognoscendo causam eius. Cum ergo causa mysterii incarnationis sit voluntas Dei: quia propter nimiam charitatem quam Deus habuit ad homines, voluit incarnari, Io. III, v. 16: sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, voluntas autem Dei occultissima est, I Cor. II, 11: quae Dei sunt, nemo novit, nisi spiritus Dei, causa ergo incarnationis occulta fuit, nisi quibus Deus revelavit per spiritum sanctum, sicut apostolus dicit I Cor. II, 10. Dicit ergo ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, quod ideo est secretum, quia voluntatis suae. Matth. XI, 25: confiteor tibi, domine, pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Item Col. c. I, 26: mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius. Quid autem sit hoc sacramentum, exponit dicens secundum beneplacitum, et cetera. Quae quidem sententia intricata est, et debet sic construi: ut notum faceret, etc., quod quidem sacramentum est instaurare omnia in Christo, id est per Christum. Omnia dico, quae in caelis et in terra sunt. Instaurare, inquam, in eo, scilicet Christo, cum dispensatione plenitudinis temporum, et hoc secundum beneplacitum eius. Ubi tria tangit, scilicet sacramenti causam, temporis congruitatem, et sacramenti utilitatem. Causam quodam modo tangit, cum dicit secundum beneplacitum. Licet autem quidquid Deo placet, bonum sit, hoc tamen beneplacitum Dei anthonomastice bonum dicitur, quia per ipsum ad perfectam fruitionem bonitatis perducimur. Ps. CXLVI, 11: beneplacitum est domino super timentes eum, et cetera. Rom. XII, 2: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Congruitas temporis fuit in dispensatione plenitudinis, de qua dicitur Gal. c. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere. Unde apostolus hic excludit quaestionem frivolam, quam gentiles quaerere consueverunt. Ut enim dicitur Iob XXIV, 1, ab omnipotente non sunt abscondita tempora, unde sicut omnia ordinat et dispensat, ita et tempora, dispensando et accommodando ea effectibus quos producit secundum congruentiam eorum. Sicut autem aliis effectibus ab eo productis tempora ordinata sunt, ita et certum tempus praeordinavit ab aeterno mysterio incarnationis. Quod quidem tempus, secundum Glossam, existens fuit postquam homo convictus fuit de sua insipientia ante legem scriptam, dum scilicet creaturas colebat ut creatorem, ut dicitur Rom. I, 22: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et de impotentia per legem scriptam, quam implere non poterat. Ut sic homines adventum Christi, de sua sapientia et virtute non praesumentes, non contemnerent, sed, quasi infirmi et quodammodo ignari, Christum avidius affectarent. Et effectus huius sacramenti est instaurare omnia. Nam inquantum facta sunt propter hominem, omnia instaurari dicuntur. Amos IX, 11: suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo. Omnia, inquam, quae in caelis, id est Angelos: non quod pro Angelis mortuus sit Christus, sed quia redimendo hominem, reintegratur ruina Angelorum. Ps. CIX, 6: implevit ruinas, et cetera. Ubi cavendus est error Origenis, ne per hoc credamus Angelos damnatos redimendos esse per Christum, ut ipse finxit. Et quae in terris, inquantum caelestia terrenis pacificat. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt; quod est intelligendum quantum ad sufficientiam, etsi omnia non restaurentur quantum ad efficaciam.


Lectio 4

[87790] Super Eph., cap. 1 l. 4 Supra posuit apostolus abundantiam gratiae, quam ipse et alii apostoli a Christo receperunt. Ne autem crederet aliquis eos propriis meritis eam recepisse, ideo consequenter ostendit, quod gratis eam receperunt, vocati a Deo non propriis meritis. Dividitur autem pars ista in tres: quia primo proponit gratuitam vocationem; secundo voluntariam Dei praedestinationem, ibi praedestinati secundum propositum eius, etc.; tertio utriusque finem, ibi ut simus in laudem gloriae eius, et cetera. Dicit ergo: dixi quod huiusmodi gratia superabundavit in nobis, et quod in Christo omnia restaurata sunt. In quo etiam, id est per quem Christum, nos sorte sumus vocati, id est non nostris meritis, sed divina electione. Col. I, 12: gratias agentes Deo et patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine, et cetera. Ps. XXX, 16: in manibus tuis sortes meae. Ad huius autem intellectum sciendum est quod multa fiunt inter homines, quae fortuita videntur et contingentia; quae tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata. Sors nihil aliud est, quam exquisitio providentiae divinae de aliquo contingenti et humano. Unde Augustinus super illud Ps. XXX, 16: in manibus tuis sortes meae, dicit quod sors non est aliquod malum, sed in rebus dubiis divinam exquirens voluntatem. Est autem in sortibus triplex peccatum vitandum. Primo quidem superstitionis; nam omnis vana et illicita religio superstitio est. Tunc ergo in sortibus incurritur peccatum illicitae superstitionis, quando in eis initur aliquod pactum cum Daemonibus. Unde dicitur Ez. XXI, 21: stetit rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Commiscere enim sagittas, ad sortilegium pertinet et interrogare idola ad superstitionem. Et ibi sortilegium damnatur inter peccata ad superstitionem pertinentia. Secundo vitandum est peccatum tentationis Dei; nam quamdiu per se homo aliquid potest facere et scire quid debeat facere, si tunc a Deo sorte, vel aliquo alio loco tali exploret quid facere debeat, Deum tentat. Quando autem necessitas imminet, neque ipse per seipsum iuvari potest, tunc licite a Deo inquirit quid facere debeat. II Par. XX, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Tertio vitandum est peccatum vanitatis, quod fit si de inutilibus et impertinentibus ad nos inquiramus, ut puta de futuris contingentibus. Unde dicitur Act. I, 7: non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae pater posuit in sua potestate. Potest ergo secundum hoc triplex sors accipi, scilicet quaedam divisoria, quaedam consultoria et quaedam divinatoria. Divisoria est cum aliqui dividentes haereditatem et concordare non valentes, mittunt sortes, puta annulum, vel chartam, vel aliquid tale ostendendo, dicentes: ille cuicumque evenerit, habebit partem istam in haereditate. Et huiusmodi sortes possunt mitti licite. Prov. XVIII, 18: contradictiones comprimit sors: et inter potentes quoque diiudicat, id est inter volentes dividere. Consultoria autem fit, quando quis dubitans quid facere debeat, consulit Deum, mittens sortes. Ionae I, 7 dicitur, quod quando supervenit tempestas illa in mari, consuluerunt Deum, sortem mittentes, ut scirent cuius peccato tempestas illa venisset. Et hic modus licitus est, maxime in necessitatibus et in electionibus potestatum saecularium. Unde faciunt rotulos de cera, in quorum quibusdam ponunt aliquas chartas, et in quibusdam non, quos bussulos vocant, ut illi quibus veniunt bussuli cum chartis, habeant voces in electione. Sed hoc, ante adventum spiritus sancti, apostoli fecerunt etiam in electione spirituali, Act. I, 26, quando sors cecidit super Mathiam; sed hoc post adventum spiritus sancti amplius non licet in praedictis electionibus, quia hoc faciendo iniuriaretur spiritui sancto. Credendum est enim, quod spiritus sanctus providet Ecclesiae suae de bonis pastoribus. Unde post adventum spiritus sancti quando apostoli elegerunt septem diaconos, non miserunt sortes; et ideo in nulla electione ecclesiastica hoc modo licet. Divinatoria autem sors est inquisitio de futuris soli divinae cognitioni reservatis. Et haec semper habet vanitatem admixtam, nec potest sine vitio curiositatis fieri. Quia ergo sors nihil aliud est quam inquisitio rerum quae ex divina voluntate fiunt, gratia autem eius ex sola divina voluntate dependet, inde est, quod gratia divinae electionis dicitur sors, quia Deus per modum sortis secundum occultam providentiam, non ex alicuius meritis, per gratiam internam vocat. Deinde cum dicit praedestinati, etc., ponit voluntariam Dei praedestinationem, de qua dicitur Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Cuius quidem praedestinationis ratio non sunt merita nostra, sed mera Dei voluntas, propter quod subdit secundum propositum eius. Rom. c. VIII, 28: scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quod autem secundum propositum praedestinaverit, probat, quia non solum hoc, sed etiam omnia alia, quae Deus facit, operatur secundum consilium voluntatis suae. Ps. CXXXIV, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Non autem dicit secundum voluntatem, ne credas quod sit irrationabilis, sed secundum consilium voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam quae est ex ratione, non secundum quod ratio importat discursum, sed secundum quod designat certam et deliberatam voluntatem. Ultimo autem tangit finem utriusque, scilicet praedestinationis et vocationis, scilicet laudem Dei. Unde dicit ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo, et per nos, qui credimus in Christo, laudetur gloria Dei. Is. LV, 12: montes et colles cantabunt coram Deo laudem. Laus autem gloriae Dei, ut dicit Ambrosius, est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est cum multos acquirit et curat. Eccli. II, 9: qui timetis dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia.


Lectio 5

[87791] Super Eph., cap. 1 l. 5 Postquam enarravit apostolus beneficia collata communiter omnibus fidelibus, exhibita specialiter apostolis, hic consequenter enumerat beneficia ipsis Ephesiis collata. Dividitur autem pars ista in duas, quia primo proponit beneficia eis exhibita; secundo insinuat affectum suum ex ipsis beneficiis excitatum, ibi propterea et ego audiens, et cetera. Prima iterum in tres dividitur, secundum tria beneficia eis exhibita; quia primo proponit beneficium praedicationis; secundo beneficium conversionis ad fidem, ibi in quo et credentes signati estis; tertio beneficium iustificationis, ibi signati estis, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum in quo, scilicet Christo, et vos cum audivissetis, id est cuius beneficio et virtute audivistis, verbum veritatis, id est verbum praedicationis, in quantum ipse Christus ad vos praedicatores misit. Rom. X, 14: quomodo audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Item infra eodem: ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Eius ergo beneficio audiunt, qui praedicatores eis mittit. Lc. XI, 28: beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Hoc verbum praedicationis tripliciter commendat apostolus. Primo a veritate cum dicit verbum veritatis quippe quia accipit originem a Christo, de quo dicitur Io. c. XVII, 17: sermo tuus veritas est; Iac. I, v. 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis suae. Secundo quia est Annuntiatio bona. Unde dicit Evangelium, quod quidem annuntiat summum bonum et vitam aeternam; et anthonomastice verbum fidei, Evangelium dicitur, quasi Annuntiatio summi boni. Is. LII, 7: quam pulchri pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, eodem 41, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Et hoc est quantum ad futura bona. Tertio describitur et commendatur quantum ad bona praesentia, quia salvat. Unde dicit salutis vestrae, id est quod creditum dat salutem. Rom. I, 16: non enim erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti. I Cor. XV, 1: notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini. Quantum autem ad beneficium conversionis ad fidem, dicit in quo, scilicet Christo, id est, in cuius operatione vos credentes, signati estis. Quod quidem beneficium ideo apponitur fidei, quia fides necessaria est audientibus. Frustra enim quis audiret verbum veritatis, si non crederet, et ipsum credere est per Christum. Infra II, 8: gratia enim estis salvati per fidem. Et hoc non ex vobis, donum enim Dei est. Quantum vero ad beneficium iustificationis dicit signati estis, et hoc per spiritum sanctum, qui datus est vobis, de quo dicit tria, scilicet quod est signum, et quod est spiritus promissionis, et quod est pignus haereditatis. Signum quidem est inquantum per eum infunditur charitas in cordibus nostris, qua distinguimur ab his qui non sunt filii Dei. Et quantum ad hoc dicit signati estis, scilicet divisi a grege Diaboli. Infra cap. IV, v. 30: nolite contristare spiritum sanctum Dei, in quo signati estis, et cetera. Sicut enim homines gregibus suis apponunt signa, ut ab aliis distinguantur, ita dominus gregem suum, id est populum suum, spirituali signo voluit signari. Dominus autem populum peculiarem habuit, in veteri quidem testamento Iudaeos. Ez. XXXIV, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae homines estis. Unde Ps. XCIV, v. 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Sed quia hic grex in pascuis corporalibus pascebatur, scilicet in doctrina corporali et in bonis temporalibus, Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo eum dominus corporali signo, scilicet circumcisionis, ab aliis separavit et distinxit. Gen. XVII, 13: eritque pactum meum in carne vestra. Prius autem dicitur: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me et vos. In novo autem testamento gregem habuit populum Christianum. I Petr. II, 25: conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Io. X, 27: oves meae vocem meam audient, et cetera. Sed grex iste pascitur in pascuis doctrinae spiritualis et spiritualibus bonis, ideo eum signo spirituali ab aliis dominus distinxit. Hoc autem est spiritus sanctus, per quem illi qui Christi sunt, distinguuntur ab aliis qui non sunt eius. Quia autem spiritus sanctus amor est, ergo tunc spiritus sanctus datur alicui, quando efficitur amator Dei et proximi. Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, et cetera. Signum ergo distinctionis est charitas, quae est a spiritu sancto. Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Spiritus ergo sanctus est quo signamur. Spiritus vero promissionis dicitur triplici ratione. Primo quia promissus est fidelibus. Ez. XXXVI, 26: spiritum novum ponam in medio vestri. Et Ez. XXXVII, 6: dabo vobis spiritum novum. Secundo quia datur cum quadam promissione; ex hoc enim ipso quod datur nobis, efficimur filii Dei. Nam per spiritum sanctum efficimur unum cum Christo, Rom. VIII, 9: si quis autem spiritum Dei non habet, hic non est eius, et per consequens efficimur filii Dei adoptivi, ex quo habemus promissionem haereditatis aeternae, quia si filii, et haeredes Rom. VIII, 17. Tertio dicitur pignus, inquantum facit certitudinem de promissa haereditate. Nam spiritus sanctus inquantum adoptat in filios Dei, est spiritus promissionis, et ipsemet est signum promissionis adipiscendae. Sed, ut dicitur in Glossa, alia littera habet qui est arra haereditatis, et forte melius, quia pignus est aliud a re pro qua datur, et redditur postquam ille, qui pignus recipit, rem sibi debitam recipit. Arra autem non est aliud a re pro qua datur, nec redditur; quia datur de ipso pretio, quod non est auferendum, sed complendum. Deus autem dedit nobis charitatem tamquam pignus, per spiritum sanctum, qui est spiritus veritatis et dilectionis. Et ideo huiusmodi non est aliud, quam quaedam particularis et imperfecta participatio divinae charitatis et dilectionis, quae quidem non est auferenda, sed perficienda, ideo magis proprie dicitur arra quam pignus. Tamen potest nihilominus et pignus dici. Nam per spiritum sanctum Deus nobis diversa dona largitur, quorum quaedam manent in patria, ut charitas, quae nunquam excidit, I Cor. XIII, 8; quaedam vero propter sui imperfectionem non manent, sicut fides et spes, quae evacuabuntur ut ibidem dicitur. Sic ergo spiritus sanctus dicitur arra per respectum ad ea quae manent, pignus vero per respectum ad ea quae evacuabuntur. Ad quid autem signati sumus, subdit, dicens in redemptionem. Nam si aliquis de novo aliqua animalia acquireret et adderet gregi suo, imponeret eis signa acquisitionis illius. Christus autem acquisivit populum ex gentibus. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et cetera. Et ideo impressit eis signum acquisitionis. I Petr. II, 9: gens sancta, populus acquisitionis. Act. XX, 28: quam acquisivit sanguine suo. Sed quia Christus acquisivit populum istum, non sic quod nunquam fuerit suus, sed quia aliquando fuerat suus, sed opprimebatur a servitute Diaboli, in quam peccando se redegit, ideo non dicit simpliciter acquisivit, sed addit in redemptionem, quasi dicat: non simpliciter de novo acquisiti, sed quasi a servitute Diaboli per sanguinem eius redempti. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro et argento redempti estis, et cetera. Acquisivit ergo Christus nos redimendo, non quod accrescat inde aliquid Deo; quia bonorum nostrorum non indiget. Iob XXXV, 7: si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua recipiet? Ad quid autem acquisiverit nos Christus, subdit in laudem gloriae ipsius, id est ut ipse Deus laudetur. Is. XLIII, 7: qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.


Lectio 6

[87792] Super Eph., cap. 1 l. 6 Postquam enumeravit apostolus beneficia Ephesiis collata per Christum, hic ostendit quomodo affectus suus crevit ad eos. Dividitur autem haec pars in tres partes, quia primo praemittitur bonorum, quae audivit de eis, commemoratio; secundo de perceptis beneficiis gratiarum debita actio, ibi non cesso gratias agens, etc.; tertio subditur pro futuris beneficiis eius oratio, ibi memoriam vestri faciens, et cetera. Bona autem quae de eis audivit, sunt duo, unum quo ordinantur ad Deum, et hoc est fides, et quantum ad hoc dicit propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, quae quidem facit habitare Deum in homine. Infra III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Item, corda purificat. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Item, sine lege iustificat. Rom. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Secundum quo ordinantur ad proximum, et hoc est dilectio, et quantum ad hoc dicit et dilectionem, id est opera charitatis, quae quidem dilectio est spirituale signum, quod homo sit discipulus Christi. Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem, et cetera. Et ibidem XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Dilectionem, dico, in omnes sanctos. Nam omnes quos ex charitate diligimus, debemus eos diligere vel ideo quia sancti sunt, vel ut sancti sint. Gal. VI, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et cetera. Deinde cum dicit non cesso, etc., agit apostolus gratias de bonis et beneficiis huiusmodi auditis, dicens non cesso gratias agens, et cetera. Contra, quia non semper poterat continue pro eis gratias agere. Respondeo. Apostolus dicit non cesso, id est horis debitis; vel non cesso quia affectus gratias agendi pro vobis sine cessatione habitualiter est in me. Col. I, 9: non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, et cetera. Rom. I, 9-10: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Consequenter orat apostolus pro beneficiis eis in futurum concedendis, et quantum ad hoc dicit memoriam vestri, et cetera. Et haec dividitur in tres, quia primo proponit quaedam quae eis petit; secundo exponit ea, ibi in agnitionem eius, etc.; tertio ostendit exemplar et formam illorum, ibi secundum operationem potentiae, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum: non solum gratias ago quantum ad beneficia praeterita, quae recepistis, et quantum ad bona audita de vobis, sed etiam oro ut omnino in futurum accrescant. Memoriam vestri faciens in orationibus meis, pro his scilicet, ut Deus domini nostri Iesu Christi, pater gloriae, et cetera. Ubi sciendum quod dominus noster Iesus Christus et Deus et homo est. Et inquantum homo est, Deum habet, cum sit compositus ex anima et corpore, quorum utrique, cum sint creaturae, competit Deum habere; secundum autem quod Deus est, patrem habet. Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; Deum meum et Deum vestrum. Similiter etiam secundum quod est Deus, est gloria patris. Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae, et cetera. Est etiam gloria nostra, quia ipse est vita aeterna. I Io. c. ult., 20: simus in vero filio eius, hic est verus Deus, et vita aeterna. Sic ergo dicit ut Deus domini nostri Iesu Christi, secundum quod est homo, et pater eiusdem, secundum quod est Deus; pater, inquam, gloriae, scilicet Christi, qui est gloria eius, Prov. X, 1: gloria patris filius sapiens, etc., et gloriae nostrae, inquantum dat omnibus gloriam. Deinde cum dicit det vobis, etc., ponit ea quae petit, quae sunt duo. Ubi sciendum est, quod quaedam sunt dona communia omnibus sanctis, scilicet illa quae sunt necessaria ad salutem, ut fides, spes, charitas, et haec habebant, ut iam patet. Alia autem sunt dona specialia, et quantum ad hoc pro eis orat; primo quidem pro dono sapientiae, et quantum ad hoc dicit ut det vobis spiritum sapientiae, quem nullus potest dare, nisi Deus. Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Secundo orat pro dono intellectus, et hoc consistit in revelatione spiritualium secretorum, propter quod dicit et revelationis, quae etiam a solo Deo est. Dan. II, 28: est Deus in caelis revelans mysteria. Exponit autem quae sint ista quae petit, et primo quod pertinet ad donum sapientiae; secundo quod pertinet ad donum intellectus, ibi ut sciatis, quae sit spes, et cetera. Ad donum autem sapientiae pertinet cognitio divinorum. Unde petere donum sapientiae est petere quod habeant cognitionem Dei, et hoc petit ibi in agnitionem Dei, etc., quasi dicat: hoc peto ut per spiritum sapientiae habeatis illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem, scilicet clariorem, eius, scilicet Dei. Ps. XII, 4: illumina oculos meos, et cetera. Hoc est contra eos, qui habent oculos illuminatos tantum ad temporalia cognoscenda, cum magis tamen sit necessarium et etiam gloriosum cognoscere Deum. Ier. III, 23 s.: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Ad donum autem intellectus tria pertinentia ponit: unum quantum ad statum praesentem, et duo quantum ad futurum. Ad statum vero praesentem pertinet spes, quae est necessaria ad salutem. Rom. VIII, v. 24: spe enim salvi facti sumus, et cetera. Et quantum ad hoc dicit ut sciatis quae, id est quanta, sit spes vocationis eius, id est virtus spei, et de quanta re sit. Quae quidem et maxima est, quia de maximis. I Petr. I, v. 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, et cetera. Et fortissima virtutum. Hebr. VI, 18: fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; quam sicut anchoram habemus animae, et cetera. Sed quia ea quae speramus, sunt de futura vita, ideo alia duo pertinent ad vitam futuram; unum quidem pertinet ad omnes iustos communiter, quod est praemium essentiale, et quantum ad hoc, dicit et quae divitiae gloriae, et cetera. Ubi ponit quatuor ad illa dona pertinentia. Primum est, quod sunt copiosissima, et quantum ad hoc, dicit divitiae. Prov. I, 33: abundantia perfruetur, terrore malorum sublato. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in domo eius, et cetera. Prov. c. VIII, 18: mecum sunt divitiae et gloria, et cetera. Secundo quod sunt clarissima, et quantum ad hoc dicit gloriae. Rom. II, 10: gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, et cetera. Tertio quod sunt stabilissima, et quantum ad hoc dicit haereditatis. Ea enim quae haereditaria sunt, stabiliter possidentur. Eccli. XXXI, 11: stabilita sunt bona illius in domino. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis, et cetera. Quarto, quod erunt intima, et quantum ad hoc dicit in sanctis. Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis, et cetera. II Cor. IV, 17: supra modum in sublimitate gloriae pondus operatur in nobis. Aliud quod ponit pertinens ad futuram gloriam, est quod specialiter pertinet ad apostolos, unde dicit et quae sit (supple sciatis) supereminens magnitudo virtutis eius in nos, scilicet apostolos. Quasi dicat: licet omnibus sanctis abundanter divitias gloriae tribuat, supereminentius tamen tribuet apostolis. Magnitudo enim virtutis ostenditur in effectu. Unde quanto magis effectus virtutis divinae in aliquo invenitur, tanto ibi virtus divina maior ostenditur, licet in seipsa sit una et indivisa. Et ideo, quia maior effectus virtutis divinae est in apostolis, ideo magnitudo virtutis erit in eis. Et quod maior sit in eis effectus ostendit, dicens qui credimus, id est qui sumus primitiae credentium. II Cor. IV, 13 s.: nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quod ille, qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit. Propter quod dicebat II Tim. c. I, 12: scio cui credidi, et cetera. Ideo illi inter vos per quos alii instructi sunt et vocati ad fidem, sicut doctores, praeeminentius praemiabuntur; quia, ut dicitur in Glossa quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod communiter omnes habebunt propter quod Dan. XII, 3 docti assimilantur splendori firmamenti, sed doctores assimilantur stellis: qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.


Lectio 7

[87793] Super Eph., cap. 1 l. 7 Enumeratis beneficiis, quae apostolus conferenda optat Ephesiis in futurum, hic consequenter ponit formam et exemplar illorum beneficiorum. Sicut autem vita Christi est forma et exemplar iustitiae nostrae, ita et gloria et exaltatio Christi est forma et exemplar gloriae et exaltationis nostrae. Ideo hic apostolus duo facit, quia primo proponit formam exaltationis beneficiorum et donorum in generali; secundo manifestat eam in speciali, ibi suscitans illum a mortuis, et cetera. Forma autem et exemplar operationis divinae in nos, est operatio divina in Christo. Et quantum ad hoc dicit secundum operationem, id est ad similitudinem operationis, potentiae virtutis eius, id est virtuosae potentiae Dei, quam operatus est in Christo, exaltans caput illud, supple: ita virtuose operabitur in nobis. Phil. III, 20 s.: salvatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, et cetera. Nos autem exaltari ad similitudinem exaltationis Christi frequenter legimus in Scriptura. Rom. VIII, 17: si compatimur, ut et glorificemur. Item Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo in throno eius. Consequenter explicat formam et exemplar in speciali, manifestans ea quae pertinent ad exaltationem Christi, loquendo de Christo inquantum est homo, dicens suscitans illum, et cetera. Circa quod tria beneficia ponit exaltationis Christi. Primum est transitus de morte ad vitam, et quantum ad hoc dicit suscitans illum a mortuis. Secundum est exaltatio ad gloriam altissimam, et quantum ad hoc dicit constituens illum ad dexteram suam. Tertium est sublimatio ad potentiam maximam, et quantum ad hoc dicit et omnia subiecit sub pedibus eius. Dicit ergo quantum ad primum: dico quod hoc erit secundum operationem quam operatus est in Christo, scilicet Deus pater eadem virtute, quam habet cum Christo. Unde et ipse Christus seipsum resuscitavit, et Deus pater eum resuscitavit. Rom. c. VIII, 11: si spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Quantum vero ad secundum dicit constituens illum, et cetera. Quae quidem celsitudo gloriae potest tripliciter considerari, scilicet per comparationem ad Deum, per comparationem ad corporales creaturas, et per comparationem ad creaturas spirituales. Si ergo consideretur per comparationem ad Deum, sic constitutus est ad dexteram suam, quae quidem dextera non est intelligenda pars corporalis, quia, ut dicitur Io. IV, v. 24, spiritus est Deus, sed metaphorice dicitur, ut sicut per dexteram intelligitur nobilior et virtuosior pars hominis ita cum dicimus Christum Iesum constitutum ad dexteram Dei, intelligatur secundum humanitatem constitutus in potioribus bonis patris, et secundum divinitatem intelligatur aequalis patri. Unde Ps. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, et cetera. Item Mc. ult.: et dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet ad dexteram Dei. In comparatione vero ad corporales creaturas dicit in caelestibus. Nam corpora caelestia tenent supremum locum in comparatione ad alia corpora. Infra, IV, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos. In comparatione vero ad spirituales creaturas, primo dicit Christum exaltatum super aliquas specialiter; secundo super omnes generaliter, ibi et super omne nomen, et cetera. Ad horum autem intelligentiam sciendum est, quod novem sunt ordines Angelorum, quorum quatuor apostolus tangit hic, qui quidem sunt medii. Nam supra eos sunt tres superiores, scilicet throni, Cherubim et Seraphim. Sub eis autem sunt duo inferiores, scilicet Archangeli et Angeli. Qui quidem novem ordines distinguuntur in tres hierarchias, id est, sacros principatus, in quarum qualibet assignantur tres ordines. Sed in assignatione ordinum hierarchiae primae conveniunt omnes doctores in hoc scilicet quod supremus ordo ipsius sit Seraphim, secundus Cherubim, tertius throni. In assignatione vero ordinum aliarum duarum hierarchiarum, scilicet mediae et infimae, discordant Dionysius et Gregorius. Nam Dionysius in supremo ordine mediae hierarchiae ponit dominationes, in secundo virtutes, in tertio potestates, descendendo. In supremo vero ordine infimae hierarchiae posuit principatus, in secundo Archangelos, in tertio Angelos. Et haec assignatio ordinum concordat litterae praesenti. Nam apostolus ascendendo incipit a supremo infimae hierarchiae, qui est septimus. Gregorius autem aliter ordinat, quia ponit principatus in medio dominationum et potestatum, quod pertinet ad secundum ordinem mediae hierarchiae; virtutes vero ponit in medio potestatum et Archangelorum, quod pertinet ad supremum ordinem infimae hierarchiae. Et haec assignatio etiam fulcimentum habet ex verbis apostoli, Col. III ubi dicit sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, ubi illos ordines enumerat descendendo. Sed, reservata ordinatione Gregorii, usquequo legamus epistolam ad Colossenses, ad praesens viam Dionysii magis competentem praesenti litterae prosequemur. Ad cuius intellectum sciendum est, quod potest considerari tripliciter ordo rerum. Primo quidem secundum quod sunt in prima omnium causa, scilicet in Deo; secundo vero secundum quod sunt in causis universalibus; tertio secundum determinationem ad speciales effectus. Et quia omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per Angelos, ideo secundum triplicem acceptionem ordinis rerum distinguuntur tres angelicae hierarchiae, ad quarum unam pertinet accipere rationes rerum in ipso rerum vertice, scilicet Deo; ad aliam vero pertinet accipere rationes rerum in causis universalibus; ad aliam vero in propriis effectibus. Nam quanto mentes angelicae sunt superiores, tanto divinam illuminationem in maiori universalitate recipiunt. Et ideo ad supremam hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad Deum. Propter quod ordines hierarchiae istius denominantur per comparationem ad Deum, quia Seraphim dicuntur ardentes, et uniti Deo per amorem. Cherubim vero quasi lucentes, in quantum supereminenter divina secreta cognoscunt. Throni vero dicuntur sic, in quantum in eis Deus sua iudicia exercet. Et de istis tribus ordinibus nullam facit hic apostolus mentionem. Ad mediam hierarchiam pertinet rerum administratio per comparationem ad causas universales. Unde denominantur ordines hierarchiae illius nominibus ad potestatem pertinentibus, cum causae universales sint virtute et potestate in inferioribus et particularibus. Ad potestates autem, quae habent universale regimen, tria pertinent. Primo quod sint aliqui per imperium dirigentes; secundo quod sint aliqui qui impedimenta executionis repellant; tertio quod sint aliqui qui ordinent qualiter alii imperium exequantur. Horum autem primum pertinet ad dominationes, quae, ut dicit Dionysius, sunt liberae ab omni subiectione, nec ad exteriora mittuntur sed eis, qui mittuntur, imperant. Secundum vero pertinet ad virtutes, quae praebent facilitatem ad imperium implendum. Tertium vero pertinet ad potestates imperium exequentes. Ad infimam autem hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad speciales effectus, unde nominibus ad eos pertinentibus nuncupantur. Unde Angeli dicuntur illi, qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem singulorum; Archangeli vero qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem et utilitatem magnorum. Principatus vero dicuntur illi, qui praesunt singulis provinciis. His ergo expositis, Christus super omnes est. De his vero quatuor apostolus specialem mentionem facit. Cuius ratio est, quia horum quatuor ordinum nomina a dignitate imponuntur; et quia agit de dignitate Christi, ideo hic specialiter eos nominat, ut ostendat Christum omnem dignitatem creatam excedere. Consequenter cum dicit et omne nomen quod nominatur, etc., ostendit Christum exaltatum esse communiter supra omnem creaturam spiritualem. Dixerat enim supra Christum esse exaltatum super omnes creaturas spirituales, quae a potestate denominantur, sed quia praeter illos Angelorum ordines, in sacra Scriptura quidam alii ordines caelestium spirituum inveniuntur, scilicet Seraphim et Cherubim et throni, et de istis non fecerat mentionem, ideo ostendit Christum, secundum quod homo, supra omnes huiusmodi ordines esse exaltatum: propter quod subiungit, dicens et super omne nomen, etc., id est, non solum principatus sed super omne nominabile. Sciendum est enim, quod nomen imponitur ad cognoscendum rem, unde significat rei substantiam, cum significatum nominis sit diffinitiva ratio rei. Cum ergo dicit et omne nomen quod nominatur, dat intelligere quod exaltatus est supra omnem substantiam, de qua potest haberi notitia et quae possit nomine comprehendi. Quod dico ut excludatur substantia divinitatis, quae incomprehensibilis est. Unde Glossa dicit supra omne nomen, id est nominabile. Et ne intelligatur, quod sit supra nomen Dei, ideo subdit quod nominatur. Nam maiestas divina nullo nomine concludi, vel nominari potest. Addit autem non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, quia multa fiunt in hoc saeculo, quae notitia comprehendimus et nominamus: quaedam tamen sunt in futuro saeculo, quae hic comprehendi non possunt, nec etiam nominari, quia, ut dicitur I Cor. c. XIII, 9: ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nominantur tamen haec a beatis, qui sunt in futuro saeculo. Huiusmodi autem sunt de quibus dicit apostolus II Cor. XII, 4, quod audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et tamen super haec omnia exaltatus est Christus. Phil. II, v. 9: dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


Lectio 8

[87794] Super Eph., cap. 1 l. 8 Supra egit apostolus de exaltatione Christi, et quantum ad eius transitum de morte ad vitam in illa particula suscitans illum, etc.; et de eius exaltatione ad gloriam altissimam, in illa particula et constituens ad dexteram, etc., hic agit de eius exaltatione quantum ad potestatem maximam. Circa quod duo facit, quia primo agit de Christi potestate respectu totius creaturae; secundo de eius potestate respectu Ecclesiae, ibi et ipsum dedit, et cetera. Dicit ergo, quod respectu totius creaturae habet universalem potestatem, quia omnia subiecit, scilicet Deus pater, sub pedibus eius. Ubi sciendum est, quod hoc quod dicit sub pedibus, potest accipi dupliciter. Uno modo, ut sit locutio figurativa et similitudinaria, ut scilicet per hoc detur intelligi, quod omnis creatura totaliter est subiecta potestati Christi. Illud enim est a nobis omnino subiectum, quod pedibus conculcamus. Et de ista potestate dicitur Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. II, 8: in eo enim, quod ei omnia subiiciuntur, nihil dimisit non subiectum ei. Alio modo, ut sit locutio metaphorica. Nam per pedes intelligitur infima pars corporis, per caput vero suprema. Licet autem in Christo divinitas et humanitas non habeant rationem partis, tamen divinitas, quae est supremum in Christo, intelligitur per caput, I Cor. XI, 3: caput vero Christi Deus, humanitas vero, quae infima est, intelligitur per pedes, Ps. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Est ergo sensus, quod omnia creata non solum subiecit pater Christo inquantum est Deus, cui ab aeterno omnia sunt subiecta, sed etiam humanitati eius. Advertendum est autem hic, quod Christo subiiciuntur aliqua dupliciter, quia quaedam voluntarie, et quaedam involuntarie. Hoc autem Origenes non intelligens, sumpsit ex hoc verbo apostoli occasionem erroris, dicens, quod omnia quae subiiciuntur Christo participant salutem, quia ipse est vera salus. Et ideo dixit, quod omnes Daemones et damnati aliquando salvabuntur, cum subiiciantur sub pedibus Christi. Hoc autem est contra sententiam domini Matth. XXV, 41: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius; et concludit in fine capituli: ibunt hi in supplicium aeternum. Dicendum est ergo, quod omnia subiecit sub pedibus eius, sed quaedam voluntarie tamquam salvatori, puta iustos, qui in vita praesenti implent voluntatem Dei, et isti subiiciuntur ei ut impleat eorum desiderium et voluntatem, expectantes illud quod dicitur de bonis Prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur. Quaedam vero subiiciuntur ei invite tamquam iudici, ut Christus de his suam voluntatem faciat. Et isti sunt mali, de quibus potest intelligi illud Lc. XIX, 27: verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite coram me. Deinde cum dicit et ipsum dedit caput, etc., agit de potestate Christi respectu Ecclesiae. Circa quod tria facit; quia primo ponit habitudinem Christi ad Ecclesiam; secundo habitudinem Ecclesiae ad Christum; tertio exponit illam habitudinem. Quantum ad primum dicit et ipsum dedit, Deus pater, caput super omnem Ecclesiam, scilicet tam militantem, quae est hominum in praesenti viventium, quam triumphantem, quae est ex hominibus et Angelis in patria. Christus enim secundum quasdam communes rationes caput est etiam Angelorum, Col. c. II, 10: qui est caput omnis principatus et potestatis; sed secundum speciales rationes est Christus caput hominum spiritualiter. Nam caput triplicem habitudinem habet ad membra. Primo quidem quo ad praeeminentiam in situ; secundo, quo ad diffusionem virtutum, quia ab eo omnes sensus derivantur in membra; item, quo ad conformitatem in natura. Sic ergo quantum ad praeeminentiam et quantum ad diffusionem Christus est caput Angelorum. Nam Christus praeest Angelis, etiam secundum humanitatem. Hebr. I, v. 4: tanto melior Angelis effectus, quanto prae illis differentius nomen haereditavit. Item Christus, etiam secundum quod homo, Angelos illuminat et in eis influit, ut Dionysius probat ex verbis Is. LXIII, 1 scilicet: quis est iste, qui venit de Edom, etc., dicens haec verba esse supremorum Angelorum. Quod autem sequitur: ego qui loquor iustitiam, dicit esse verba Christi eis immediate respondentis. Ex quo datur intelligi quod non solum inferiores, sed etiam superiores Angelos Christus illuminat. Quantum autem ad naturae conformitatem, Christus non est caput Angelorum, quia non Angelos apprehendit, sed semen Abrahae, ut dicitur Hebr. II, 16 sed est caput hominum tantum. Cant. IV, 9: vulnerasti cor meum, soror mea, scilicet per naturam, et sponsa per gratiam. Quantum ad habitudinem Ecclesiae ad Christum, dicit quae est corpus eius, scilicet inquantum est ei subiecta, et recipit ab eo influentiam, et habet naturam conformem cum Christo. I Cor. XII, 12: sicut enim corpus unum est et habet multa membra, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Exponit autem quod dixit, quae est corpus ipsius, subdens et plenitudo eius, et cetera. Quaerenti enim cur in corpore naturali sint tot membra, scilicet manus, pedes, os et huiusmodi, respondetur hoc esse ideo ut deserviant diversis operibus animae, quorum ipsa potest esse causa, principium, et quae sunt virtute in ipsa. Nam corpus est factum propter animam, et non e converso. Unde secundum hoc corpus naturale est quaedam plenitudo animae. Nisi enim essent membra cum corpore completa, non posset anima suas operationes plene exercere. Similiter itaque est hoc de Christo et de Ecclesia. Et quia Ecclesia est instituta propter Christum, dicitur quod Ecclesia est plenitudo eius, scilicet Christi, id est, ut omnia, quae virtute sunt in Christo, quasi quodam modo in membris ipsius Ecclesiae impleantur, dum scilicet omnes sensus spirituales, et dona, et quidquid potest esse in Ecclesia, quae omnia superabundanter sunt in Christo, ab ipso deriventur in membra Ecclesiae et perficiantur in eis. Unde subdit qui omnia in omnibus adimpletur, scilicet dum hunc quidem, qui est membrum Ecclesiae, facit sapientem secundum perfectam sapientiam, quae est in ipso: illum vero iustum secundum perfectam iustitiam, et sic de aliis.


Caput 2
Lectio 1

[87795] Super Eph., cap. 2 l. 1 Supra enumeravit apostolus beneficia humano generi per Christum communiter exhibita, hic apostolus commemorat eadem per comparationem ad eorum statum praeteritum. Status autem eorum praeteritus dupliciter considerari potest. Primo quidem quantum ad statum culpae; secundo quantum ad statum gentilitatis eorum. Apostolus ergo duo facit, quia primo commemorat beneficia quantum ad primum statum eis exhibita; secundo commemorat ea per comparationem ad statum secundum, ibi propter quod memores estote, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo recitat apostolus statum culpae ipsorum; secundo beneficium gratiae iustificationis, ibi Deus autem, qui dives est, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo commemorat statum culpae quantum ad gentiles; secundo quantum ad Iudaeos, ibi in quibus et nos, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo praemittit beneficii generalitatem; secundo subdit huius necessitatem, ibi cum essemus mortui, et cetera. Dicit ergo: dico quod Deus magnifice operatur in fidelibus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, et hoc quia suscitavit illum a mortuis; secundum hanc ergo operationem ad huius operationis exemplum convivificavit nos, vita scilicet gratiae de morte peccati. Os. VI, 3: vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et cetera. Col. III, v. 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, et cetera. Necessitatem vero huius beneficii ostendit, cum dicit cum essetis mortui, et cetera. Ubi optime describit eorum culpam. Primo quantum ad multitudinem, quia cum essetis mortui, scilicet morte spirituali, quae pessima est. Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima. Peccatum enim mors dicitur, quia per ipsum homo a domino, qui est vita, separatur. Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita. Mortui, inquam, in delictis et peccatis vestris, ecce multitudo. In delictis quidem quantum ad omissa, Ps. XVIII, 13: delicta quis intelligit, etc., et peccatis quantum ad commissa. In quibus aliquando ambulastis, quod ideo dicit, ut multitudinem peccatorum exaggeret. Nam aliqui si ad horam mortui sunt in peccatis et in delictis, cessant tamen aliquando, et peccare desistunt; sed isti, de malo in peius procedentes et ambulantes, proficiebant. Simile habetur Phil. III, 18: multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, et cetera. Ier. II, 5: ambulaverunt post vanitatem suam, et vani facti sunt. Secundo describit eorum culpam quantum ad causam quae ponitur duplex. Una ex parte huius mundi, quia alliciebantur a rebus mundi. Et quantum ad hoc dicit secundum saeculum mundi huius, id est secundum saecularem vitam rerum mundanarum, quae vos alliciunt. I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Propter quod praemittit: nolite diligere mundum. Alia causa est ex parte Daemonum, quibus serviebant, de quibus dicitur Sap. XIV, v. 27: infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est et initium. Et quantum ad hoc dicit et secundum principem potestatis. Quam quidem causam describit tripliciter. Primo quidem quantum ad potestatem, dicens secundum principem potestatis, id est, potestatem exercentem, non quod habeat eam naturaliter, cum nec dominus, nec creator sit ex natura, sed inquantum dominatur hominibus qui se ei peccando subiiciunt. Io. XII, v. 31: nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et XIV, 30: venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam. Secundo quantum ad habitationem, quia aeris huius, id est qui habet potestatem in hoc aere caliginoso. Ubi sciendum est quod de istis Daemonibus duplex est opinio apud doctores. Quidam enim dixerunt Daemones qui ceciderunt, non fuisse de supremis ordinibus, sed de inferioribus, qui praesunt corporibus inferioribus. Constat autem totam creaturam corporalem administrari a Deo, ministerio Angelorum. Et haec est opinio Ioannis Damasceni, scilicet quod primus eorum qui ceciderunt, praeerat ordini terrestrium, quod forte sumptum est ex dicto Platonis, qui ponebat quasdam substantias caelestes seu mundanas. Et secundum hoc exponitur hoc quod dicit aeris huius, id est ad hoc creati, ut praesiderent aeri huic. Alii vero volunt, et melius, quod fuerint de supremis ordinibus, ita quod hoc quod dicit aeris huius, sit ad ostendendum ipsum aerem esse habitationem ipsorum in poenam eorum. Unde Iudas in sua canonica dicit: Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium Dei magni, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Ratio autem quare non statim post eorum casum retrusi sunt in Infernum, sed dimittuntur in aere, est, quia Deus noluit quod ipsis peccantibus eorum creatio totaliter frustraretur, et ideo dedit eos hominibus in exercitium quo bonis praepararent coronam, malis autem aeternam mortem. Et quia usque ad diem iudicii est nobis tempus belli et merendi, ideo usque tunc in aere permanebunt; post diem vero iudicii retrudentur in Infernum. Advertendum etiam quod una littera habet spiritus, et sic est genitivi casus, et ponitur singulare pro pluralibus, quasi dicat: spirituum. Alia littera habet spiritum, et tunc est accusativi casus, ut dicatur: secundum principem spiritum, id est, qui princeps est spiritus. Tertio quantum ad operationem, ibi, cum dicit qui nunc operatur in filios diffidentiae, id est in illos qui a se repellunt fructum passionis Christi, qui erant filii diffidentiae. Vel quia de aeternis non habent fidem, nec spem salutis per Christum: et in talibus princeps potestatis aeris huius libere operatur, ducens eos quo vult: de quibus infra IV, 19, dicitur: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae. Vel diffidentiae, id est de quibus eis est diffidendum, id est qui ex malitia peccant, in quibus princeps huius mundi etiam operatur ad nutum. De his enim qui ex ignorantia et infirmitate peccant, non est diffidendum, nec in eis princeps iste operatur ad nutum. Sed contra. De nemine est desperandum quamdiu vivit. Respondeo. Dicendum est quod de aliquo potest esse duplex spes. Una ex parte hominis, alia ex parte divinae gratiae. Et sic de aliquo potest desperari ex parte sua, de quo tamen desperandum non est ex parte Dei, sicut desperandum erat de Lazaro iacente in sepulcro, quod resurgeret ex parte sua, de quo tamen desperandum non erat ex parte Dei, a quo resuscitatus est. De illis ergo, qui ex malitia sunt multum in peccatis demersi, si attendatur eorum virtus, desperari potest, Ps. LXVIII, 3: infixus sum in limo profundi, et non est substantia, non tamen si attendatur virtus divina. De istis autem filiis diffidentiae dicitur infra V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Deinde cum dicit in quibus et nos omnes, etc., commemorat apostolus statum culpae quantum ad Iudaeos, ostendens eos omnes in peccato fuisse, secundum illud Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Attendenda est tamen differentia circa hoc, quia apostolus, agens de culpa gentilium, assignavit duas causas culpae fuisse. Unam scilicet ex parte mundi, aliam ex parte Daemonum, quos colebant. Quia ergo Iudaei erant similes gentilibus in statu culpae, quantum ad primam causam, non autem quantum ad secundam, ideo apostolus non facit mentionem de culpa eorum, nisi quantum ad causam quae est ex parte mundi. Circa quod tria facit. Primo commemorat eorum culpam quantum ad peccatum cordis; secundo quantum ad peccatum operis; tertio quantum ad peccatum originis. Peccatum vero cordis insinuat per desideria carnis, et quantum ad hoc dicit in quibus, scilicet peccatis seu delictis, nos omnes, scilicet Iudaei, aliquando conversati sumus, agentes vitam nostram, in desideriis carnis nostrae, id est, carnalibus. Tit. III, 3: eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, et cetera. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Peccatum vero operis nihil aliud est quam expressio interioris concupiscentiae. Est autem quaedam concupiscentia carnis, sicut sunt concupiscentiae naturales, puta cibi per quam conservatur individuum, et venereorum per quam conservatur species; et quantum ad hoc dicit facientes voluntatem, etc., id est, ea in quibus caro delectatur. Rom. VIII, 8: qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Quaedam vero est concupiscentia cognitionis, eorum scilicet quae non veniunt ex desideriis carnis, sed ex ipso appetitu animae, ut honoris ambitio et propriae excellentiae, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est exequentes illas concupiscentias, quae causantur ex instinctu cogitationum nostrarum. Peccatum vero originis insinuat dicens et eramus natura filii irae. Quod quidem peccatum ex primo parente non solum in gentiles, sed etiam in Iudaeos transfunditur. Rom. V, 12: sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; ita et in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Et sicut homines per Baptismum mundantur a peccato originali solum quantum ad personas proprias, unde generant filios baptizandos, ita circumcisio mundabat ab originali personas solum, sed generabant adhuc circumcidendos. Et hoc est quod dicit eramus natura, id est per originem naturae, non quidem naturae ut natura est, quia sic bona est et a Deo, sed naturae ut vitiata est, filii irae, id est vindictae, poenae et Gehennae, et hoc sicut et caeteri, id est gentiles.


Lectio 2

[87796] Super Eph., cap. 2 l. 2 Postquam exaggeravit apostolus statum culpae inficientis, hic commendat beneficium gratiae iustificantis. Circa quam duo facit. Primo ipsum beneficium ponit; secundo seipsum exponit, ibi gratia enim estis, et cetera. Beneficium autem illud describit quantum ad tres causas. Primo quantum ad causam efficientem; secundo quantum ad causam formalem, seu exemplarem; tertio quantum ad causam finalem. Efficiens autem causa beneficii divini iustificantis, est charitas Dei. Et quantum ad hoc dicit Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem. Dicit autem propter nimiam charitatem, quia dilectionis divinae possumus considerare quadruplicem bonitatem et efficientiam. Primo quia nos in esse produxit. Sap. XI, 25: diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti, et cetera. Secundo quia ad imaginem suam nos fecit, et capaces beatitudinis suae. Deut. XXXIII, 2-3: cum eo sanctorum millia, in dextra illius ignea lex, dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Tertio quia homines per peccatum corruptos reparavit. Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, et ideo, et cetera. Quarto quia pro salute nostra filium proprium dedit. Io. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Unde Gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Dicit autem qui dives est in misericordia, quia cum amor hominis causetur ex bonitate eius qui diligitur, tunc homo ille qui diligit, diligit ex iustitia, inquantum iustum est quod talem amet. Quando vero amor causat bonitatem in dilecto, tunc est amor procedens ex misericordia. Amor autem quo Deus amat nos, causat in nobis bonitatem, et ideo misericordia ponitur hic quasi radix amoris divini. Is. LXIII, 7: largitus est in eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Ibidem: multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me. Dicitur autem Deus dives in misericordia, quia habet eam infinitam et indeficientem, quod non habet homo. In tribus enim homo miseretur cum termino et limitatione. Primo quidem largiendo beneficia temporalia, et haec misericordia est finita, non excedens limites propriae facultatis. Tob. IV, 8: quomodo potueris, ita esto misericors; sed Deus dives est etiam in omnes qui invocant illum, ut dicitur Rom. X, 12. Secundo est finita misericordia hominis quia non remittit nisi offensam propriam, et in hoc etiam modus esse debet, ut scilicet non sic passim remittat, ut ille cui remittit efficiatur procacior, pronior et facilior ad iterum offendendum. Eccle. VIII, 11: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Deo autem nihil nocere potest, et ideo potest omnem offensam remittere. Iob c. XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? Et parum post: porro si iuste egeris, quid donabis ei? Tertio, homo miseretur poenam remittendo, et in hoc etiam est modus servandus, scilicet ut non facias contra legis superioris iustitiam: Deus autem poenam omnium remittere potest, cum non obstringatur aliqua superioris lege. Iob XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, et quem posuit super orbem quem fabricatus est? Sic ergo misericordia Dei est infinita, quia non coarctatur angustiis divitiarum, neque timore nocumenti restringitur, et neque lege superioris. Causa vero exemplaris beneficii est, quia in Christo collata est. Et quantum ad hoc dicit cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, et cetera. Ubi tangit triplex beneficium, id est: iustificationis, resurrectionis a mortuis, et ascensionis in caelum, per quae tria Christo assimilamur. Dicit ergo quantum ad primum, ut legatur littera suspensive, Deus autem, qui dives est, etc., cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, id est simul vivere fecit cum Christo. Os. VI, 3: vivificabit nos post duos dies, et cetera. Convivificavit, inquam, hic scilicet per viam iustitiae. Ps. LXV, v. 9: qui posuit animam meam ad vitam. Et hoc in Christo, id est per gratiam Christi, cuius, scilicet Christi, gratia estis salvati. Rom. VIII, 24: spe enim salvi sumus. Quantum vero ad secundum dicit et conresuscitavit nos cum Christo, quantum ad animam in re, et spe quantum ad corpus. Rom. VIII, 11: qui suscitavit ipsum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, et cetera. Quantum vero ad tertium dicit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, scilicet nunc per spem, et tandem in futuro in re, quia, ut dicitur Io. XII, 26: ubi ego sum, illic et minister meus erit, et cetera. Item Apoc. III, v. 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. Utitur autem in his apostolus praeterito pro futuro, enuntians tamquam iam factum quod futurum est, pro certitudine spei. Sic ergo convivificavit quantum ad animam, tandem resuscitavit quantum ad corpus, consedere fecit quantum ad utrumque. Consequenter cum dicit ut ostenderet, etc., ostendit causam finalem collati beneficii. Quod quidem potest dupliciter legi, quia saecula supervenientia vel possunt accipi in vita ista, vel in vita futura. Si enim accipiantur in vita ista, tunc saeculum est quaedam mensura temporis et periodus unius generationis, ut dicatur sic: dico quod nos, qui sumus primitiae dormientium, convivificavit in Christo, et hoc ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est his qui futuri sunt post nos, abundantes divitias gratiae suae, et hoc non meritis nostris, sed bonitate sua, quae est scilicet super nos in Christo Iesu, id est per Christum Iesum. I Tim. I, 15 s.: Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus omnem patientiam ad informationem illorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Sic ergo Deus largitus est sanctis primitivis abundantia dona gratiae, ut posteri facilius convertantur ad Christum. Vel potest aliter accipi saeculum, scilicet in alia vita, de quibus dicitur Eccli. XXIV, 14: et usque ad futurum saeculum non desinam. Sed licet ibi sit unum saeculum, quia ibi est aeternitas, dicit tamen in saeculis supervenientibus, propter multitudinem sanctorum participantium aeternitatem: ut dicantur ibi tot saecula, quot sunt aeternitates participatae. De his saeculis dicitur in Ps. CXLIV, 13: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Dicit ergo secundum hunc sensum: dico quod vivificavit nos in spe, scilicet per Christum, vel in gratia, ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est in alia vita compleret, abundantes divitias gratiae suae, id est abundantem gratiam, quam etiam in hoc mundo, dum multa dimittit peccata et maxima dona concedit, dicit: quae quidem superabundat in vita alia, quia ibi indeficienter habetur. Io. X, 10: ego veni ut vitam, scilicet gratiae, habeant in hoc mundo, et abundantius habeant, scilicet gloriae in patria. Et hoc in bonitate sua. Ps. LXXII, 1: quam bonus Israel Deus. Thren. III, 25: bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Et hoc supra nos, id est supra nostrum desiderium, supra nostrum intellectum, et supra capacitatem nostram. Is. LXIV, 4: oculus nos vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Et hoc in Christo Iesu, id est, per Christum Iesum, quia sicut gratia nobis confertur per Christum, ita et gloria consummata. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Per ipsum enim beatificamur, per quem iustificamur. Dicit autem ut ostenderet, quia thesaurus gratiae in nobis est occultus, quia habemus ipsum in vasis fictilibus, ut dicitur II Cor. IV, 7; et I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis pater: ut filii Dei nominemur et simus. Et parum post: nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, et cetera. Sed ille thesaurus occultus, quia nondum apparuit, in saeculis supervenientibus ostenditur, quia in patria omnia erunt nobis aperta, quae ad manifestam sanctorum gloriam pertinent. Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.


Lectio 3

[87797] Super Eph., cap. 2 l. 3 Supra commemorans apostolus beneficium Dei quo liberati sumus a peccato, interposuerat quod gratia Christi eramus salvati, nunc autem illud probare intendit. Circa quod duo facit. Primo enim proponit intentionem suam; secundo manifestat propositum, ibi et hoc non ex vobis, et cetera. Dicit ergo primo: bene dixi cuius gratia estis salvati; et certe adhuc dico secure, enim, pro quia, estis salvati gratia. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Idem enim est salvari et iustificari. Salus enim importat liberationem a periculis; unde perfecta salus hominis erit in vita aeterna, quando ab omnibus periculis immunis erit, sicut navis dicitur esse salvata, quando venit ad portum. Is. LX, 18: occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Huius autem salutis spem suscipiunt homines, dum in praesenti iustificantur a peccato, et secundum hoc dicuntur salvati esse, secundum illud Rom. VIII, 24: spe enim salvati sumus. Haec autem salvatio gratiae est per fidem Christi. Concurrit enim ad iustificationem impii, simul cum infusione gratiae, motus fidei in Deum in adultis. Lc. VIII, 48: vade in pace, fides tua te salvum fecit. Rom. V, 1: iustificati enim ex fide, pacem habeamus. Deinde cum dicit et hoc non ex vobis, etc., manifestat quod dixerat, et primo quantum ad fidem quae est fundamentum totius spiritualis aedificii; secundo quantum ad gratiam, ibi ipsius enim sumus factura, et cetera. Circa primum excludit duos errores, quorum primus est: quia dixerat quod per fidem sumus salvati, posset quis credere quod ipsa fides esset a nobis et quod credere in nostro arbitrio constitutum est. Et ideo hoc excludens, dicit et hoc non ex vobis. Non enim sufficit ad credendum liberum arbitrium, eo quod ea quae sunt fidei, sunt supra rationem. Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. I Cor. c. II, 11: quae Dei sunt nemo novit, nisi spiritus Dei, et cetera. Et ideo quod homo credat, hoc non potest ex se habere, nisi Deus det, secundum illud Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi ut dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Propter quod subdit Dei enim donum est, scilicet ipsa fides. Phil. I, 29: vobis autem donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro eo patiamini, et cetera. I Cor. XII, 9: alii enim datur fides in eodem spiritu. Secundo excludit alium errorem. Posset enim aliquis credere quod fides daretur nobis a Deo merito operum praecedentium, et, ad hoc excludendum, subdit non ex operibus, scilicet praecedentibus, hoc donum meruimus aliquando, quod salvati sumus, quoniam hoc ex gratia, ut supra dictum est, secundum illud Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Subdit autem rationem quare Deus salvat homines per fidem, absque meritis praecedentibus, ut ne quis glorietur in seipso, sed tota gloria in Deum referatur. Ps. CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, et cetera. I Cor. c. I, 29: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, ex ipso autem vos estis in Christo Iesu. Deinde cum dicit ipsius enim factura sumus, etc., manifestat quod dixerat quantum ad gratiam. Circa quod duo facit. Primo manifestat gratiae infusionem; secundo declarat gratiae praedestinationem, ibi quae praeparavit Deus, et cetera. Duo autem ad rationem gratiae pertinent, quae etiam iam dicta sunt, quorum primum est ut id quod est per gratiam, non insit homini per seipsum, vel a seipso, sed ex dono Dei. Et quantum ad hoc dicit ipsius enim factura sumus, quia scilicet quidquid boni nos habemus, non est ex nobis ipsis, sed ex Deo faciente. Ps. XCIX, 3: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Deut. XXXII, v. 6: nonne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit te? Et continuatur immediate cum praecedenti, ut dicatur: ne quis glorietur, quia scilicet ipsius factura sumus. Vel potest continuari cum eo quod supra dixerat: gratia enim salvati sumus. Secundo, pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus, et hoc exprimitur in hoc quod subdit creati. Est enim creare, aliquid ex nihilo facere, unde quando aliquis iustificatur sine meritis praecedentibus, dici potest creatus, quasi ex nihilo factus. Haec autem actio, scilicet creatio iustitiae, fit virtute Christi, spiritum sanctum dantis. Propter quod subdit in Christo Iesu, id est per Christum Iesum. Gal. ult.: in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur. Ulterius, non solum datur nobis habitus virtutis et gratiae sed interius per spiritum renovamur ad bene operandum. Unde subdit in operibus bonis, quia scilicet ipsa bona opera sunt nobis a Deo. Is. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Et quia quos praedestinavit hos et vocavit, scilicet per gratiam, ut dicitur Rom. VIII, 30, ideo subdit de praedestinatione, dicens quae, scilicet bona opera, praeparavit Deus. Nihil enim aliud est praedestinatio, quam praeparatio beneficiorum Dei, inter quae beneficia computantur et ipsa bona opera nostra. Dicitur autem Deus nobis aliqua praeparare, inquantum disposuit se nobis daturum. Ps. LXIV, 10: parasti cibum illorum, et cetera. Sed ne aliquis intelligeret bona opera sic esse nobis praeparata a Deo, ut nihil ad illa per liberum arbitrium cooperaremur, ideo subdit ut in illis ambulemus, quasi dicat: sic nobis ea praeparavit, ut ea nos ipsi nobis per liberum arbitrium impleremus. Dei enim adiutores sumus, ut dicitur I Cor. III, 9. Propter quod dicebat de seipso apostolus I Cor. c. XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. Signanter autem dicit ambulemus, ut designet boni operis profectum, secundum illud Io. XII, 35: ambulate, dum lucem habetis. Infra V, 8: ut filii lucis ambulate.


Lectio 4

[87798] Super Eph., cap. 2 l. 4 Prosecuto beneficio Dei gentilibus exhibito quantum ad liberationem a peccato, hic recitat apostolus beneficium eis exhibitum a liberatione a statu gentilitatis. Circa quod duo facit. Primo commemorat conditionem status praeteriti; secundo recitat beneficia eis exhibita in statu praesenti, ibi nunc autem in Christo Iesu, et cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorationis status praeteriti ponit exhortationem; secundo ipsemet status praeteriti declarat conditionem, ibi quia aliquando, et cetera. Dicit ergo propter quod, ut scilicet advertere possitis, quod omnia sint nobis data ex Dei gratia, memores estote. Deut. IX, 7: memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris dominum Deum tuum, et cetera. Deut. XVI, 3: memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae. Secundo cum dicit quia aliquando commemorat praeteriti status conditionem et primo quantum ad mala quae habebant; secundo quantum ad bona quibus privabantur, ibi qui eratis illo in tempore, et cetera. Circa primum ponit tria mala. Primo gentilitatis crimen, quo idolis serviebant, cum dicit quia aliquando vos gentes eratis. I Cor. XII, 2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Quidam vero libri habent: vos qui gentes eratis, et tunc pendet constructio usque ibi nunc autem in Christo Iesu, et cetera. Secundo recitat eorum carnalem conversationem, cum dicit in carne, id est carnaliter viventes. Rom. VIII, 8: qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Tertio recitat contemptus eorum vilipensionem, qua a Iudaeis vilipendebantur. Unde dicit qui dicebamini praeputium, id est incircumcisio, ab ea, scilicet circumcisione, quae dicitur circumcisio manufacta in carne, id est a Iudaeis tali circumcisione circumcisis. Et dicit manufacta ad differentiam circumcisionis spiritualis, de qua dicitur Col. II, v. 11: in quo circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi consepulti ei in Baptismo. Et sequitur parum post: vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, condonans vobis omnia, et cetera. Deinde cum dicit qui eratis illo in tempore, etc., commemorat bona quibus privabantur, et primo participatione sacramentorum; secundo Dei cognitione, ibi et sine Deo in hoc mundo. Circa primum ponit tria sacramenta, quorum participatione privabantur. Primo Christi dignitatem; unde dicit qui eratis illo in tempore sine Christo, id est sine promissione Christi, quae facta est Iudaeis. Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, et cetera. Zach. IX, 9: exulta satis, filia Sion, iubila, filia Ierusalem, ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator. Secundo tangit societatem sanctorum, qua privabantur quamdiu in gentilitate permanebant, cum dicit alienati a conversatione Israel, quia scilicet Iudaeis cum gentibus non erat licitum conversari. Deut. VII, 2-3: non inibis cum eis foedus, non misereberis eorum, neque sociabis cum eis coniugia, et cetera. Io. IV, v. 9: non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Et quantum ad illos qui in Iudaismo recipiebantur contemptibiliter cum fiebant proselyti. Unde subditur et hospites testamentorum, quasi dicat: huiusmodi proselyti, quando convertebantur ad Iudaeos et fiebant proselyti, non sicut cives sed sicut hospites recipiebantur ad percipiendum testamenta Dei. Dicit autem testamentorum in plurali; quia Iudaeis vetus testamentum erat exhibitum, et novum erat promissum; quia, ut dicitur Eccli. XLIV, 25: testamentum suum confirmavit super caput Iacob; quod potest intelligi de veteri testamento. Promiserat enim Deus dare aliud testamentum. Bar. II, 35: statuam illis testamentum alterum sempiternum. Hoc autem reddidit illis, quorum adoptio est filiorum Dei et gloria et testamentum, ut dicitur Rom. IX, 4. Ponit etiam aliud beneficium quo privabantur, scilicet spem futurorum bonorum, cum dicit promissionis spem non habentes; quia, ut dicitur Gal. III, 16, Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Ulterius ponit summam damnificationem qua damnificantur, scilicet ob Dei ignorantiam, ibi et sine Deo in hoc mundo, id est sine cognitione Dei. Ps. LXXV, 2: notus in Iudaea Deus: non autem gentibus, ut dicitur I Thess. IV, 5: non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; quod tamen intelligitur de cognitione quae est per fidem. Nam de cognitione naturali dicitur Rom. I, 21: qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, et cetera. Consequenter cum dicit nunc autem in Christo, etc., commemorat beneficia eis exhibita in statu conversionis per Christum. Circa quod duo facit, quia primo ostendit quomodo facti sunt participes bonorum quibus ante privabantur; secundo ostendit quod ad illa bona non sicut hospites, sed sicut cives recipiuntur, ibi ergo non estis hospites, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo commemorat huiusmodi beneficia in generali; secundo in speciali, ibi in ipso enim est pax nostra, et cetera. Dicit ergo primo: dixi quod in illo tempore eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel, nunc autem, id est postquam conversi estis ad Christum, vos qui estis in Christo, id est qui ei adhaeretis per fidem et charitatem. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Gal. ult.: in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Vos, inquam, qui aliquando eratis longe, id est elongati a Deo, non loco, sed merito, Ps. CXVIII, 155: longe a peccatoribus salus, et a conversatione sanctorum et participatione testamentorum, ut dictum est, iam facti estis prope, Deo scilicet et sanctis eius, et testamentis. Is. LX, 4: filii tui de longe venient, et cetera. Mc. VIII, 3: quidam enim ex eis, scilicet gentibus, de longe venerunt, scilicet de regione dissimilitudinis et statu gentilitatis. Vos autem modo facti estis prope, scilicet in sanguine Christi, id est per sanguinem eius, quo vos Christus attraxit. Io. XII, 32: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et hoc propter nimiam charitatem, quae potissime in morte crucis manifestatur. Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.


Lectio 5

[87799] Super Eph., cap. 2 l. 5 Commemoratis beneficiis collatis ipsis Ephesiis in generali per Christum, hic ea commemorat in speciali. Circa quod duo facit. Primo ostendit qualiter appropinquaverunt populo Iudaico; secundo qualiter propinquiores facti sunt Deo, ibi ut reconciliet ambos, et cetera. Prima iterum in tres, quia primo ostendit causam appropinquationis, secundo modum, tertio finem. Secunda ibi et medium parietem, et cetera. Tertia ibi ut duos, et cetera. Causa autem appropinquationis est Christus, propter quod dicit ipse enim est pax nostra, et cetera. Et est emphatica locutio ad maiorem rei expressionem, quasi dicat: bene dico quod facti estis prope, sed hoc factum est per Christum, quia ipse est pax nostra, id est causa pacis nostrae. Unde dicebat Io. XIV, 27: pacem meam do vobis. Hic autem modus loquendi fieri consuevit, quando totum quod est in effectu dependet ex causa, sicut cum dicimus de Deo quod ipse est salus nostra, quia quidquid salutis est in nobis causatur a Deo. Quia ergo quidquid pacis est in nobis causatur a Christo, et per consequens quidquid appropinquationis, quia homo quando pacificatus est cum alio, secure potest ambulare seu appropinquare ad ipsum, ideo dicit quod est pax nostra. Nam in eius nativitate Angeli annuntiaverunt pacem. Lc. II, 14: gloria in altissimis Deo, et in terra pax, et cetera. Ipso etiam Christo in corpore existente, mundus maximam pacem habuit, qualem ante non habuerat. Ps. LXXI, v. 7: orietur in diebus eius iustitia, et cetera. Ipse etiam resurgens pacem annuntiavit. Lc. ult.: dixit eis: pax vobis. Sequitur qui fecit utraque unum, quia scilicet Christus utrumque populum, videlicet Iudaeorum colentium Deum verum et gentilium, ab huiusmodi Dei cultura alienatorum, coniunxit in unum. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, etc., usque ibi: et fiet unum ovile et unus pastor. Ez. c. XXXVII, 22: rex unus erit omnibus imperans, et cetera. Modus autem appropinquationis ostenditur cum subdit et medium parietem, et cetera. Hic autem modus est per remotionem eius quod dividebat. Debemus autem ad intellectum litterae imaginari unum magnum campum, et multos homines ibi congregatos, in quo quidem per medium protendatur et elevetur unus paries dividens eos, ita quod non videatur populus unus, sed duo. Quicumque ergo removeret parietem, coniungeret illorum hominum congregationem in turbam unam, et efficeretur populus unus. Sic intelligendum est quod hic dicitur. Mundus enim iste est sicut ager, Matth. XIII, 38: ager est mundus; hic autem ager, scilicet mundus, plenus est hominibus, Gen. I, 28: crescite, et multiplicamini, et replete terram. In isto autem agro est paries, quia quidam sunt ex una parte, quidam ex alia; hic autem paries potest dici lex vetus secundum carnales observantias, in qua Iudaei conclusi custodiebantur, ut dicitur Gal. c. III, 23: sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Cant. II, v. 9: ipse stat post parietem nostrum; quia videlicet Christus per veterem legem figurabatur. Christus autem hunc parietem removit, et ita cum nullum remaneret interstitium, factus est populus unus Iudaeorum et gentium. Et hoc est quod dicit: dico quod fecit utraque unum, hoc modo scilicet solvens medium parietem. Parietem dico maceriae, non muri. Tunc enim est paries maceriae, quando lapides in eo non conglutinantur cemento, nec ad hoc erigitur, ut duret in perpetuum, sed usque ad tempus praefinitum. Vetus ergo lex est paries maceriae propter duo. Primo quia non conglutinabatur charitate, quae est quasi cementum conglutinans singulos sibi invicem, et omnes simul Christo. Infra IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vetus enim lex est lex timoris, inducens homines per poenas et comminationes ad observantias mandatorum. Et si qui, illo tempore legis, eam ex charitate observabant, iam pertinebant ad novum testamentum, ut dicit Augustinus, quod est lex amoris. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Secundo, vetus lex est paries maceriae quia non fuit data ut perpetuo duraret, sed usque ad tempus praefinitum. Gal. IV, 1 ss.: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus, et cetera. Sed hic incidit quaestio quia dicit parietem maceriae solvens, contrarium dicitur Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere. Respondeo. Dicendum est, quod in veteri lege erant praecepta moralia et caeremonialia. Moralia quidem praecepta Christus non solvit, sed adimplevit, superaddendo consilia, et exponendo ea quae Scribae et Pharisaei male intelligebant. Unde dicebat Matth. V, 19: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et cetera. Et iterum: dictum est antiquis: diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, et cetera. Caeremonialia vero praecepta solvit quidem quantum ad eorum substantiam, sed adimplevit quantum ad illud quod figurabant, adhibens figuratum figurae. Est ergo intelligendum quod hic dicit solvens, scilicet quantum ad observantiam legis carnalis. Et solvere hoc, scilicet parietem maceriae, est solvere inimicitias quae erant inter Iudaeos et gentiles: quia isti volebant legem servare, illi vero minime, ex quo oriebatur inter eos ira et invidia. Sed certe has inimicitias Christus solvit in carne sua assumpta. Nam in eius nativitate statim pax hominibus annuntiata est. Lc. II, v. 14. Vel in carne sua, scilicet immolata, quia, ut dicitur infra V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. In quo quidem sacrificio impleta sunt omnia illa sacrificia, et cessaverunt. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Quid autem sit iste paries insinuat, dicens quod est lex mandatorum, quasi dicat: solvens parietem, hoc est legem mandatorum, et cetera. Dicitur autem lex vetus lex mandatorum, non quia aliae leges mandatis careant; nova enim lex mandata habet. Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis. Sed propter duo: primo quidem propter magnum numerum mandatorum legalium, intantum quod ab hominibus servari non possunt, secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Iob XI, v. 6: quod multiplex sit lex eius, et cetera. Vel dicitur mandatorum, id est, factorum. Rom. III, 27: ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei. Unde sicut Baptismus Ioannis dicitur Baptismus aquae, quia tantum exterius mundabat, interius autem non sanctificabat: ita et lex vetus dicitur lex factorum, quia praecipiebat tantum quid facere deberent, sed non conferebat gratiam, per quam ad legem implendam iuvarentur. Lex vero nova dirigit in agendis, praecipiendo, et iuvat ad implendum, gratiam conferendo. Evacuans dico, sicut imperfectum evacuatur per perfectum, et umbra per veritatem. I Cor. XIII, 10: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, scilicet imperfectio et umbra veteris legis, de qua Hebr. X, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum, et cetera. Et hoc decretis, id est, praeceptis novi testamenti, per quae excluditur lex. Lev. XXVI, v. 10: comedetis vetustissima veterum, id est, praecepta legis naturae simul cum nova lege; et, praeceptis eius susceptis, vetera proiicietis, id est caeremonialia praecepta veteris legis quantum ad eorum substantiam, ut dictum est. Finem vero appropinquationis ostendit, dicens ut duos condat in se, et cetera. Qui quidem finis est ut dicti duo populi efficiantur unus populus. Quae autem uniuntur, oportet uniri in aliquo uno, et quia lex dividebat, non poterant in lege uniri; Christus autem in lege succedens, et fides eius (sicut veritas figurae) eos in semetipso condidit. Io. XVII, 22: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Matth. XVIII, 20: ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum. Et hoc in uno novo homine faciens pacem, id est in semetipso Christo, qui dicitur novus homo propter novum modum suae conceptionis. Ier. XXXI, 22: creavit dominus novum super terram, foemina circumdabit virum. Item propter novitatem gratiae quam contulit. Gal. ult.: in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Infra IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui, et cetera. Item propter nova mandata quae attulit. Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Et licet ista videatur esse intentio apostoli, tamen in Glossa paries duplicatur: quia ex parte Iudaeorum ponitur lex quasi obstaculum, ex parte vero gentium est idololatria. Consequenter cum dicit ut reconciliet ambos, etc., ostendit qualiter Deo appropinquaverunt. Circa quod duo facit. Primo manifestat eorum reconciliationem ad Deum; secundo ponit manifestationem reconciliationis, ibi et veniens evangelizavit, et cetera. Sciendum est quod dilectio proximi est via ad pacem Dei; quia ut dicitur I Io. IV, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et Augustinus dicit quod nullus putet habere pacem cum Christo, si discors fuerit cum Christiano. Primo ergo ponit pacem hominum invicem factam per Christum, et exinde pacem hominum ad Deum. Propter quod dicit ut reconciliet ambos, iam unitos, in uno corpore Ecclesiae, scilicet in Christo. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in Christo. Reconciliet, inquam, Deo per fidem et charitatem. II Cor. V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et hoc fecit per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, quia Iudaeorum et gentilium, quae erant per legem, inimicitias interfecit, implens figuras veteris testamenti; sed inimicitias quae erant inter Deum et homines per peccatum interfecit in semetipso, quando per mortem crucis delevit peccatum. Gal. I, v. 4: qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Hebr. IX, 28: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Dicit ergo: interficiens inimicitias, id est peccata, in semetipso, in immolatione corporis sui. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Item Col. I, 19: in Christo complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipso. Quia ergo Christus satisfecit sufficienter pro peccatis nostris, consequens fuit ut soluto pretio fieret reconciliatio. Manifestationem vero huius reconciliationis ponit, dicens: et veniens evangelizavit, et cetera. Ponit autem primo pacis seu reconciliationis Annuntiationem; secundo pacis causam et rationem, ibi: quoniam per ipsum habemus accessum et cetera. Est ergo manifesta Dei reconciliatio ad hominem per Christum, quia ipse Christus non solum reconciliavit nos Deo, et interfecit inimicitias, sed etiam veniens, scilicet in carne, evangelizavit, id est annuntiavit, pacem. Vel veniens post resurrectionem, quando stetit in medio discipulorum, et dixit eis: pax vobis, Lc. ult., Is. LXI, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me, et cetera. Et Is. LII, 7: quam pulchri pedes supra montes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, et cetera. Evangelizavit, inquam, non uni populo tantum, sed vobis gentibus qui longe fuistis, quibus etsi non in persona propria, tamen per apostolos suos annuntiavit pacem. Matth. ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes, et cetera. Is. XXXIII, 13: audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, et cetera. Et pacem his qui prope, supple annuntiavit Christus in persona propria. Rom. XV, 8: dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Is. LIV, 15: ecce, accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi. Causam autem pacis et formam ostendit dicens quoniam per ipsum habemus accessum ambo, id est, duo populi, in uno spiritu, id est, uniti unione spiritus sancti. Infra IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus, et cetera. I Cor. XII, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, et cetera. Sic autem habemus accessum ad patrem per Christum, quoniam Christus operatur per spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Et ideo quidquid fit per spiritum sanctum, etiam fit per Christum. Per hoc etiam quod dicit, ad patrem, intelligendum est quod etiam pertinet ad totam Trinitatem, quia propter essentiae unitatem in patre est filius et spiritus sanctus, et in spiritu sancto est pater et filius. Ideo cum dicit ad patrem, specialiter ostendit quod quidquid filius habet, a patre habet, et ab eo etiam se habere recognoscit.


Lectio 6

[87800] Super Eph., cap. 2 l. 6 Ostenso supra quod ad spiritualia beneficia simul admissae sunt gentes cum Iudaeis hic ostendit quod in illis beneficiis gentiles non sunt minoris dignitatis quam sunt ipsi Iudaei, sed aeque plenarie ad Christi beneficia sint admissi. Circa quod duo facit, quia primo proponit intentum, secundo manifestat propositum per exemplum, ibi superaedificati, et cetera. Circa primum duo facit. Primo excludit id quod erat in statu praeterito a statu praesenti; secundo concludit id quod competit praesenti statui, ibi sed estis cives, et cetera. Quia ergo apostolus concludendo inducit hoc quod dicit ergo iam, etc., considerandum est, quod similitudo sequitur ex praemissis: primo quidem ex hoc quod ambo coniuncti, sunt Deo reconciliati; secundo quod ambo habent accessum in uno spiritu ad patrem. Quia ergo simul sunt configurati toti Trinitati: patri ad quem habent accessum, filio per quem, spiritui sancto in quo uno accedunt, in nullo ergo deficiunt a spiritualium bonorum participatione. Ad intellectum autem litterae sciendum est, quod collegium fidelium quandoque in Scripturis vocatur domus, secundum illud I Tim. III, 15: ut scias quomodo in domo Dei oporteat te conversari, quae est Dei Ecclesia. Quandoque autem vocatur civitas, secundum illud Ps. CXXI, 3: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Civitas enim habet collegium politicum: domus autem oeconomicum, inter quae quidem duplex differentia invenitur. Nam qui sunt de collegio domus communicant sibi in actibus privatis; qui vero sunt de collegio civitatis, communicant sibi in actibus publicis. Item, qui sunt in collegio domus, reguntur ab uno qui vocatur paterfamilias; sed qui sunt in collegio civitatis reguntur a rege. Ita enim est paterfamilias in domo, sicut rex in regno. Sic igitur collegium fidelium aliquid habet de civitate, et aliquid de domo. Sed si consideretur rector collegii, pater est Matth. VI, v. 9: pater noster, qui es in caelis, et cetera. Hier. c. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis; et sic collegium est domus. Si vero ipsos subditos consideres, sic civitas est, quia communicabant sibi in actibus praecipuis, scilicet fidei, spei et charitatis. Et hoc modo si fideles considerentur in se, est collegium civitatis; si vero rector collegii attendatur, est collegium domus. Et ideo apostolus duo verba ponit hic, scilicet hospites et advenae. Hoc enim sunt hospites ad domum, quod advenae ad civitatem. Hospes enim dicitur quasi extraneus a domo. Eccli. XXIX, 31: vita nequam, hospitandi de domo in domum. Advena vero est qui extraneus venit ad civitatem. Ac si dicat apostolus: olim eratis extranei a collegio fidelium, sicut hospites a domo, et advenae ad civitatem, quemadmodum et proselyti ad legem veterem; sed nunc non est ita, quia iam non estis hospites, et cetera. Is. LIV, 15: ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi. Consequenter cum dicit sed estis cives sanctorum, etc.; concludit quod convenit statui praesenti, dicens sed estis cives sanctorum, etc., quasi dicat: quia collegium fidelium dicitur civitas in comparatione ad subditos, et domus in comparatione ad rectorem, collegium, ad quod vocati estis, est civitas sanctorum et domus Dei. Ps. LXXXVI, v. 3: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Unde Augustinus: duas civitates faciunt duo amores. Nam amor Dei usque ad contemptum sui, scilicet hominis amantis, facit civitatem Ierusalem caelestem, amor vero sui usque ad contemptum Dei, facit civitatem Babylonis. Quilibet ergo vel est civis sanctorum, si diligit Deum usque ad contemptum sui, Prov. ult.: omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus, si vero diligit se usque ad contemptum Dei, est civis Babylonis. Consequenter cum dicit superaedificati, etc., manifestat propositum. Consuetum est in Scripturis quod in figura, quae metonymia dicitur, continens ponatur pro contento, sicut quandoque domus pro his qui sunt in domo: secundum hunc ergo modum loquitur apostolus de his qui sunt in domo Dei, scilicet de fidelibus, sicut de una domo, et comparat eos aedificio. Et circa hoc duo facit, quia primo proponit intentum, secundo ostendit quod huius aedificii participes facti sunt ipsi Ephesii, ibi in quo et vos coaedificamini, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit huius aedificii fundamentum; secundo ipsius constructionem seu complementum, ibi in quo omnis aedificatio constructa, et cetera. Fundamentum autem ponit duplex: unum secundarium, et aliud principale. Secundarium quidem fundamentum sunt apostoli et prophetae. Et quantum ad hoc dicit eos non esse hospites, sed cives, qui iam pertinent ad aedificium spirituale, utpote superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, qui sunt apostoli et prophetae, id est, super doctrinam eorum. Vel aliter: supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, supra Christum qui est fundamentum apostolorum et prophetarum; quasi dicat: in eodem fundamento superaedificati estis in quo apostoli et prophetae sunt aedificati, qui ex Iudaeis fuerunt. Hae autem expositiones duae tantum quo ad verba differunt; sed prima convenientior est, quia si alia convenientior esset, tunc pro nihilo adiungeret ipso summo angulari lapide Christo Iesu, cum ipse Iesus sit summum fundamentum. Secundum ergo primum modum magis consonat, ita tamen quod praecipuus lapis et summum fundamentum sit Christus. Quantum vero ad sententiam nihil differunt, quia idem est dicere Christum esse fundamentum, et doctrinam apostolorum et prophetarum, cum Christum tantum, non seipsos, praedicaverint; unde accipere eorum doctrinam est accipere Christum crucifixum. I Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum idest I Petr. I, 12: quibus revelatum est, quia non sibi ipsis, et cetera. Item I Cor. II, 16: nos autem sensum Christi habemus. Notandum est quod apostoli dicuntur fundamenta. Ps. LXXXVI, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Is. LIV, 11: fundabo te in sapphiris, id est, in caelestibus viris. Expresse autem dicuntur fundamenta Apoc. XXI, 14: murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum. Qui intantum dicuntur fundamenta, inquantum eorum doctrina Christum annuntiant. Matth. XVI, 18: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Dicit autem apostolorum et prophetarum, ut designet, quod utraque doctrina est necessaria ad salutem. Matth. XIII, 52: Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item ut ostendat concordiam inter utramque, alterius ad alteram, dum idem est utriusque fundamentum. Nam quod prophetae praedixerunt futurum, apostoli praedicaverunt factum. Rom. I, 1 s.: Paulus servus Iesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos. Principale vero fundamentum tantum est Christus Iesus, et quantum ad hoc dicit ipso summo, et cetera. Ubi tria dicit de eo, scilicet quod sit lapis, quod angularis, et quod summus. Lapis quidem est propter fundamenti firmitatem. Unde dicitur Matth. VII, 25, quod domus quae fundata erat supra petram, firmiter aedificata erat, intantum quod nec pluvia, nec flumina, nec venti potuerunt eam destruere. Non sic autem de domo fundata super arenam. Dan. II, 45: lapis abscissus de monte sine manibus. Angularis autem dicitur propter utriusque coniunctionem; nam ut in angulo duo parietes uniuntur, sic in Christo populus Iudaeorum et gentium uniti sunt. Ps.: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Act. IV, 11 s.: hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in aliquo alio salus. Et hoc idem de se introducit Matth. XXI, 42: numquid legistis in Scripturis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et cetera. Summus autem dicitur propter dignitatis celsitudinem. Is. XXVIII, 16: ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Sed non est idem de fundamento in aedificio spirituali et in aedificio materiali. Materiale namque aedificium fundamentum habet in terra, et ideo oportet ut principalius fundamentum sit magis infimum. Spirituale vero aedificium fundamentum habet in caelo, et ideo oportet quod fundamentum quanto est principalius, tanto sit sublimius: ut sic imaginemur civitatem quamdam descendentem de caelo, cuius fundamentum in caelo existens, et aedificium demissum ad nos, videatur inferius; secundum illud Apoc. XXI, v. 2: vidi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo, et cetera. Consequenter cum dicit in quo omnis aedificatio, etc., agit de constructione aedificii. In qualibet autem aedificii constructione quatuor requiruntur. Primo aedificii fundatio, secundo constructio, tertio augmentatio, quarto consummatio: quae quidem breviter tangit. Primum, cum dicit in quo, scilicet fundamento, qui Christus est principaliter, et doctrina apostolorum et prophetarum secundario, quia, ut dicitur I Cor. III, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, et cetera. Secundo vero tangit secundum, cum dicit omnis aedificatio constructa. Et quidem si intelligatur allegorice, designat ipsam Ecclesiam, quae tunc construitur quando homines ad fidem convertuntur. Si autem moraliter intelligatur, significat animam sanctam, et tunc eiusmodi aedificatio construitur, quando bona opera superaedificantur super Christum. Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum suam. I Cor. III, 10: unusquisque videat quomodo superaedificet. In hoc ergo fundamento, scilicet Christo, omnis aedificatio spiritualis construitur, Iudaeorum vel gentilium, a Deo per auctoritatem. Ps. CXXVI, 1: nisi dominus aedificaverit domum, et cetera. Hebr. III, v. 4: omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit, Deus est. Sed instrumentaliter construitur aedificium vel ab homine qui seipsum aedificat, vel a praelatis. Tertium tangit cum dicit crescit in templum, etc.; quod quidem fit quando multiplicantur qui salvi fiunt. Act. VI, 7: verbum domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde. Crescit etiam quando homo crescit in bonis operibus, et in gratia crescit quantum ad hoc, quod fit templum sanctum. Templum enim a Deo inhabitatur, et ideo oportet quod sit sanctum. Ps. XLV, 5: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Et quia nos debemus inhabitari a Deo, ut Deus in nobis habitet, ad hoc nos parare debemus, ut sancti simus. I Cor. III, 16: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis; Apoc. c. XXI, 3: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Sed numquid statim a principio, cum charitatem habemus, templum Dei sumus? Respondeo. Dicendum est quod sic. Et quanto magis proficimus, tanto magis Deus habitat in nobis. Et ideo ad hoc aedificium, quarto, requiritur perfectio et consummatio, quod ostendit, cum dicit in domino. Consequenter cum dicit in quo et vos, etc., ostendit quomodo gentiles facti sunt participes huius aedificii, dicens in quo, scilicet aedificio, non solum superaedificantur Iudaei, sed etiam vos Ephesii coaedificamini, id est ad similitudinem aliorum aedificamini. I Petr. II, 4 s.: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis. Et ideo subdit in habitaculum Dei, ut scilicet Deus in vobis inhabitet per fidem. Infra III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Hoc autem non potest fieri sine charitate, quia qui manet in charitate, in Deo manet, etc., I Io. IV, 16. Charitas autem datur nobis per spiritum sanctum. Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Ideo subdit in spiritu sancto.


Caput 3
Lectio 1

[87801] Super Eph., cap. 3 l. 1 Supra commemoravit apostolus multa Dei beneficia humano generi et ipsis apostolis collata, hic commemorat specialia Dei beneficia sibi tradita. Primo ergo proponit intentionem suam in generali; secundo exponit per partes in speciali, ibi quoniam secundum revelationem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit suam conditionem quantum ad patientiam et tribulationes quas pertulit; secundo quantum ad dona gratiae quae Deus sibi contulit, ibi si tamen audistis, et cetera. Dicit ergo: dixi in quo et vos coaedificamini, etc., huius rei gratia, id est ut aedificemini et convertamini ad Christum, ego Paulus, qui tantus sum, quia apostolus Iesu Christi et magister gentium in fide et veritate, nunc vinctus Romae. Nam hanc epistolam de urbe scripsit, ubi in vinculis tenebatur. II Tim. II, 9: laboro usque ad vincula quasi male operans. Infra IV, 1: obsecro vos itaque ego Paulus vinctus in domino. Ex quo apparet eius tribulatio et passio in squalore carceris. Sed quia poena non facit martyrem sed causa, ideo addit suarum tribulationum causam. Duplex est autem causa pro qua quis martyrii causam prosequitur. Una si patiatur pro fide Christi, vel pro quacumque alia virtute. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut maledicus, aut alienorum appetitor, si autem ut Christianus, non erubescat. Et quantum ad hoc dicit vinctus Christi Iesu. Alia, si patiatur pro Ecclesiae utilitate, et quantum ad hoc ait pro vobis gentibus, id est tantum intendo conversionem vestram, et verbum salutis vobis praedico, quod traditus sum carceri. II Cor. I, 6: tribulamur pro vestra exhortatione et salute. Col. I, 24: nunc gaudeo in passionibus pro vobis. Consequenter cum dicit si tamen audistis, etc., ponit donum gratiae sibi commissum, quasi dicat: dico quod sum pro vobis gentibus vinctus, si tamen audistis, id est intellexistis, dispensationem gratiae, quae data est mihi pro vobis. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut dispensatio accipiatur passive, et sit sensus si tamen audistis dispensationem gratiae, etc., id est si intellexistis quod mihi hoc donum, scilicet apostolatus in gentibus, est dispensatum. Nam, ut dicitur infra IV, 7: unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et infra: ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, et cetera. Unde mihi dispensatum est a domino Christo, id est venit in sortem, gratia Dei haec ut in vobis fructum faciam. Col. I, 23: factus sum ego minister, et cetera. Dico dispensationem Dei quae data est mihi in vobis, id est eorum dispensatio tradita est mihi. Alio modo, ut dispensatio accipiatur active, ut sit sensus si tamen audistis dispensationem, etc., id est si intellexistis quod mihi datum sit, ut dona gratiae dispensem per communicationem sacramentorum, et hoc in vobis. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Consequenter cum dicit quoniam secundum revelationem, etc., manifestat conditionem suam per partes et in speciali. Circa quod duo facit, quia primo ponit quod pertinet ad dignitatem officii, scilicet dispensationem gratiae; secundo illud quod pertinet ad experientiam patientiae, scilicet tribulationem, ibi quapropter peto ne deficiatis, et cetera. Prima iterum in duas. Primo ostendit gratiae dispensationem quantum ad diversorum mysteriorum cognitionem; secundo quantum ad ipsorum executionem, ibi cuius factus sum minister, et cetera. Prima iterum in duas. Primo ponit mysteriorum Christi sibi datam cognitionem; secundo exponit quod sit istud mysterium, ibi esse gentes cohaeredes, et cetera. Circa cognitionem suam tria facit. Primo quod sit certa, secundo quod sit plena, tertio quod sit excellens. Certa quidem est, quia non est per humanam industriam, nec per humanam intentionem, quae falli potest, Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae, sed per legem divinam quae certissima est. Et ideo dicit quoniam secundum revelationem, et cetera. Gal. I, v. 12: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem Iesu Christi. II Cor. III, 18: nos vero revelata facie gloriam domini speculantes, et cetera. Item plena est, quia perfecte revelatum est mihi, et committo vestro iudicio, quia ego in verbis paucis hoc expressi, in quibus cognoscere potestis quod perfectam cognitionem habeam de mysteriis fidei. Et quantum ad hoc dicit sicut scripsi in brevi, id est in paucis verbis, ita aperte, quod eo modo hoc potestis legentes intelligere. Cant. IV, 11: favus distillans labia tua, et cetera. Labium quidem breve quid est. Et sic labia doctoris sunt favus distillans, quando brevibus et paucis verbis multa et magna insinuat. Sed attende, ut dicit Augustinus, quod debet intendere hoc doctor, quod scilicet intelligatur. Et quamdiu ad hoc laborat, verba sua non sunt superflua, sed si postquam intelligitur, eis immoratur, superflua sunt eius verba. Dicit autem prudentiam meam, secundum illud Prov. IX, 10: scientia sanctorum prudentia. Quae quidem non est mundana sed divina et caelestis, propter quod dicit in mysterio Christi. Est etiam excellens, quia solis apostolis est revelata; unde subdit quod aliis generationibus non est agnitum. Licet enim mysteria Christi prophetis et patriarchis fuerint revelata, non tamen ita clare sicut apostolis. Nam prophetis et patriarchis fuerunt revelata in quadam generalitate; sed apostolis manifestata sunt quantum ad singulares et determinatas circumstantias. Hoc autem quod dicit quod aliis generationibus, etc., potest dupliciter exponi. Uno modo ut per generationes tempora generationum accipiantur, iuxta illud Ps. CXLIV, v. 13: dominatio tua in omni generatione, et generatione. Et tunc est sensus, quod aliis generationibus, id est temporibus, non est agnitum filiis hominum, id est rationalibus creaturis, scilicet nec hominibus, nec Angelis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu, ipsis scilicet in eo spiritu novi testamenti interpretantibus Scripturas, et explanantibus legem. Lc. c. VIII, 9: vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem, et cetera. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis, et infra XXIV: dico autem vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et cetera. Alio modo potest exponi ut per generationes accipiantur homines generati, secundum illud Matth. XXIII, 36: venient haec omnia super generationem istam, et cetera. Et tunc est sensus quod aliis generationibus, id est hominibus in praecedentibus generationibus generatis, non est cognitum, etc., sicut prius. Unde Is. LIII, 1: quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Sed hoc quidem sacramentum fidei revelatum est aliquibus patribus veteris testamenti, secundum illud Io. VIII, 56: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Et etiam prophetis, secundum illud Ioel II, 28: post haec effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Sed eis quidem revelatum est in quadam generalitate, apostolis vero clare et perfecte. Et hoc propter tria. Primo quia ipsi apostoli habuerunt revelationem immediate a filio Dei, secundum illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Prophetae vero et patres veteris testamenti, ipsi edocti sunt per Angelos, vel per aliquas similitudines. Unde dicitur Is. VI, 6: volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem, et cetera. Et ideo ipsi apostoli clarius acceperunt. Secundo, quia non in figuris et in aenigmatibus, sicut prophetae, viderunt, sed revelata facie gloriam domini speculantes. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis. Tertio, quia apostoli constituti fuerunt executores et dispensatores huius sacramenti, et ideo oportebat quod melius ipsi essent instructi quam alii. Io. IV, 38: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Consequenter cum dicit esse gentes, etc., manifestat quid sit illud sacramentum. Circa quod sciendum est quod Iudaei triplicem praerogativam habebant respectu gentilium, scilicet promissionis haereditatis. Rom. c. IV, 13: non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera. Item per specialem a gentibus aliis distinctionem et electionem. Deut. VII, 6: te elegit dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Unde Ps. XCIX, 3: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Cant. VI, 8: una est columba mea, perfecta mea, et cetera. Item per Christi promissionem. Gen. XII, 3: in te benedicentur universae cognationes terrae. Haec autem tria gentes non habebant. Supra II, 12: qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel. Sed ad haec tria recepti sunt per fidem. Primo quidem, quantum ad participationem haereditatis, et, quantum ad hoc, dicit cohaeredes, scilicet ipsis Iudaeis in haereditate caelesti. Matth. VIII, 11: multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, et cetera. Secundo ad speciale collegium fidelium, et, quantum ad hoc, dicit et concorporales, id est in unum corpus. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, id est gentes, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Tertio, ad participationem gratiae repromissae, et quantum ad hoc dicit et comparticipes, scilicet promissionum quae factae sunt Abrahae. Rom. XV, 8: dico autem Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare Deum. Et haec omnia consecutae sunt gentes non per Moysem, sed in Christo. Io. I, 17: lex per Moysem data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, et cetera. Item, nec per impletionem legis, quia hoc est iugum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, ut dicitur Act. XV, 10, sed per Evangelium, per quod omnes salvantur. Rom. I, 16: non enim erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. I Cor. XV, 1: notum vobis facio Evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini.


Lectio 2

[87802] Super Eph., cap. 3 l. 2 Postquam ostendit apostolus esse sibi gratiam dispensatam quantum ad mysteriorum divinorum cognitionem, hic ostendit hoc idem quantum ad ipsorum mysteriorum executionem. Et circa hoc duo facit. Primo commemorat auxilium gratiae praestitum sibi ad exequendum; secundo, ostendit sibi commissum officium ministerii, ibi mihi omnium sanctorum minimo, et cetera. Prima in duas. Primo tangit ministeriorum divinorum executionem; secundo ostendit auxilium sibi datum ad exequendum, ibi secundum donum gratiae, et cetera. Executio autem divinorum sibi commissa est per modum ministerii, et quantum ad hoc dicit: dico quod hoc ministerium est mihi commissum, scilicet gentes esse cohaeredes per Evangelium, per quod gentes participes fiunt promissionis Dei in Christo Iesu, cuius ego Paulus factus sum minister, etc.; quasi dicat: non ego impleo vel exequor ut a me vel ut meum, sed sicut ministerium quod Dei est. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, et cetera. Unde apostolus I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Deinde cum dicit secundum donum gratiae, etc., tangit auxilium sibi praestitum ad ministeriorum executionem. Huiusmodi autem auxilium duplex fuit. Unum quidem ipsa facultas exequendi, aliud ipsa operatio, sive actualitas. Facultatem autem dat Deus infundendo virtutem et gratiam, per quas efficitur homo potens et aptus ad operandum; sed ipsam operationem confert inquantum operatur in nobis interius movendo et instigando ad bonum. Et ideo hoc accipiens apostolus a Deo, dicit quantum ad primum: dico quod factus sum minister, sed certe non meis meritis, nec virtute propria, sed secundum donum gratiae Dei quae data est mihi, quia scilicet idoneus efficior ad executionem divinorum mysteriorum, qui fui prius persecutor. I Cor. XV. 10: plus omnibus laboravi, non ego, sed gratia Dei mecum. Quantum ad secundum dicit secundum operationem, quam Deus efficit, inquantum virtus eius operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Potest autem hoc aliter exponi secundum Glossam, ut quod dictum est modo referatur ad praecedentia, scilicet dicatur quod esse gentes cohaeredes et concorporales, et comparticipes promissionis eius, scilicet Dei patris, hoc quidem donum dedit Deus gentibus in Christo, id est per Christum, et hoc secundum operationem virtutis eius, id est per hoc quod potenter operatus est, suscitando Christum a morte. Consequenter cum dicit mihi enim sanctorum minimo, etc., ostendit officium commissum, cuius quidem commissionis gratia commendatur ex tribus. Primo quidem ex personae suae conditione; secundo ex commissorum magnitudine, ibi evangelizare investigabiles, etc.; tertio ex fructus utilitate, ibi ut innotescat, et cetera. Commendat igitur officium sibi commissum ex personae conditione. Si enim rex aliquis, aliquod quidem magnum officium alicui magno principi et excellenti committeret, non multum ei magnam gratiam faceret, quantum ad hunc magnum, si poneret in magno officio; sed si magnum et arduissimum officium alicui parvo committat, multum eum magnificat, et magnam gratiam facit ei, et tanto magis quanto officii excellentia excedit ipsum. Secundum ergo hunc modum Paulus gratiam sibi commissi officii commendat, dicens mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Et vocat se minimum, non ex potestate sibi commissa, sed ex consideratione status praeteriti. I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Is. LX, 22: minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Et hoc in gentibus, id est inter gentes, Gal. II, 8-9: qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam Dei, quae data est mihi inter gentes, et cetera. Secundo commendatur huiusmodi commissionis gratia ex officii magnitudine, quod est revelare et manifestare secreta Dei, quae sunt magna et occulta, puta, de magnitudine Christi et de salute fidelium facta per eum. De his autem duobus est totum Evangelium. Quantum ad primum dicit evangelizare, etc., quasi dicat: haec gratia data est mihi ut annuntiem bonum. I Cor. I, 17: non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Et ibidem IX, 16: vae enim mihi si non evangelizavero. Et bonum hoc, scilicet investigabiles Christi divitias, quae sunt verae divitiae. Supra c. II, 4: Deus autem qui dives est in misericordia, et cetera. Rom. II, 4: an divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? et cetera. Rom. X, 12: dives in omnes qui invocant illum. Quasi dicat: divitiae istae vere investigabiles sunt, quia tanta est misericordia eius, quod intelligi vel investigari non possit. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia, et scientia, timor domini ipse thesaurus eius, scilicet Christi, quia in Christo abundantissime fuit timor domini. Is. XI, 3: replebit eum spiritus timoris domini. In Christo enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi Col. II, 3, et haec sunt investigabiles, quia perfecte sapientia et scientia Christi investigari non possunt. Iob XI, 7: reperies forsan vestigia Dei, et usque ad perfecte omnipotentem? Quasi dicat: non. Nam per creaturas, in quibus relucet vestigium creatoris, perveniri non potest ad perfectam eius cognitionem. Huiusmodi autem divitias stupens admiratur apostolus, dicens, Rom. XI, 33, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam, et cetera. Eccli. I, 3: sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit? Quantum ad secundum, id est ad manifestandam salutem fidelibus ex Christo provenientem, dicit et illuminare omnes, non solum Iudaeos, sed etiam gentiles per praedicationem et miracula. Eccli. XXIV, 45: illuminabo omnes sperantes in domino. Act. c. IX, 15: vas electionis est, et cetera. Matth. V, v. 14: vos estis lux mundi. Illuminare, inquam, quantum in me est omnes, scilicet credere volentes. I Tim. II, 4: qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ad hoc scilicet ut intelligant quae sit dispensatio sacramenti, quia nihil valent ista nisi dispensentur; quasi dicat: de hoc illuminabo, scilicet quam mirabilis et ex quanta dilectione sit facta adimpletio arcanae redemptionis. Huiusmodi autem divitiae investigabiles, per Christum vobis dispensatae sunt. Sed quia dici posset: istud quod dicis, etsi sit magnum, omnes tamen hoc sciunt; ideo ad hoc respondet apostolus dicens, quod non, quia absconditi a saeculis. Ubi sciendum est quod omnia quae sunt in effectu, latent virtute in suis causis, sicut in virtute solis continentur omnia quae sunt in generabilibus et corruptibilibus. Sed tamen ibi quaedam sunt abscondita, quaedam manifesta. Nam calor est manifeste in igne; aliquorum vero ratio, quae occulto modo producit, latet in eo. Deus autem est omnium rerum causa efficiens, sed producit quaedam, quorum ratio potest esse manifesta, illa scilicet quae mediantibus causis secundis producit. Aliqua vero sunt in eo abscondita, illa scilicet quae immediate per seipsum producit. Et quia sacramentum humanae redemptionis per seipsum operatus est Deus, ideo in eo solo hoc sacramentum est absconditum. Et hoc est quod dicit absconditi a saeculis in Deo, id est in sola notitia Dei. Investigare autem secreta primae causae maximum est. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula. Qui, inquam, omnia creavit.


Lectio 3

[87803] Super Eph., cap. 3 l. 3 Posita dignitate officii ex magnitudine commissorum, hic commendat apostolus officii dignitatem ex utilitate effectus, quae quidem est revelatio magnarum rerum magnis personis. Sunt autem circa hoc tria consideranda. Primo quidem quibus sit revelatum, et quantum ad hoc dicit ut innotescat principatibus, etc.; secundo per quem reveletur, quia per Ecclesiam; tertio quid reveletur, quia multiformis sapientia Dei. Ad cuius quidem sapientiae descriptionem quatuor tangit apostolus. Primo eius multiplicitatem, ibi multiformis sapientia Dei; secundo modum multiplicitatis, ibi praefinitionem saeculorum; tertio multiplicitatis auctoritatem; unde subdit quam fecit in Christo Iesu domino nostro; quarto auctoritatis effectum, ibi in quo habemus fiduciam et accessum. Est ergo sapientia, quae revelatur, multiformis, et haec quidem multiformitas tangitur Iob XI, 5: utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quam multiplex sit lex eius, et cetera. Sap. VII, 22: est enim in illa, scilicet sapientia divina, spiritus intelligentiae, sanctus, unicus et multiplex, et cetera. Multiplex scilicet in effectibus; unicus, scilicet in essentia. Modus autem multiplicitatis revelatae scientiae est secundum praefinitionem saeculorum, id est distinctionem et determinationem diversorum temporum. Deus enim ordinat alia esse in uno tempore, alia in alio, et secundum hoc huiusmodi sapientia multiformis dicitur secundum praefinitionem saeculorum, quia diversa tempora diversis ornat effectibus. Auctor autem huius multiplicitatis est Christus; unde dicit quam fecit Deus in Christo Iesu domino nostro, id est per Christum. Ipse enim mutat tempora et statum eorum. Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, etc., per quem fecit et saecula. Potest autem hoc quod dicit quam fecit, etc., referri vel ad aeternam praedestinationem: nam ipsam fecit pater in filio suo. Supra I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Ipse enim filius est sapientia patris, nihil autem diffinit, vel praeordinat aliquid, nisi per sapientiam. Vel potest referri ad praedestinationis aeternae completionem, quam Deus pater per filium consummavit. I Cor. X, 11: in quos fines saeculorum devenerunt, supple sumus. Effectus autem auctoris est magnitudo fructus, qui nobis a Christo provenit, quod ponitur, cum dicit in quo habemus fiduciam, et cetera. Circa quod duo facit. Primo ponit bona quae recipimus; secundo appropriatum per quod recipimus, ibi per fidem eius. Bona autem quae recipimus, sunt duo: unum quod pertinet ad spem obtinendi, et quantum ad hoc dicit in quo, scilicet Christo, habemus fiduciam, scilicet veniendi ad caelum et aeternam haereditatem. Io. XVI, 33: confidite, ego vici mundum. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Aliud bonum pertinet ad obtinendi facultatem, et quantum ad hoc dicit et accessum in confidentia, scilicet habemus. Hebr. IV, v. 16: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae eius. Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Per quid autem haec dentur nobis, subdit, dicens per fidem eius, scilicet Christi. Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habemus ad Deum per dominum nostrum Iesum Christum. Ut ergo breviter comprehendamus, dico quod revelata est sapientia Dei multiformis varietatis, secundum distinctionem et praefinitionem saeculorum, quae dedit nobis fiduciam et accessum ad patrem per fidem eius. Quibus autem revelata sit ista multiformis sapientia Dei ostendit, et tunc sumitur ista littera superius dimissa, ut innotescat principatibus et potestatibus, ex qua apparet magnitudo. Et quia etiam in terris sunt principes et potestates, addit in caelestibus, id est in caelo, ubi nos erimus. Notandum est autem hic, quod principatus et potestates sunt duo ordines, qui ex ipsorum nomine praeeminentiam in operando designant. Potestatis ordo ordinatur ad reprimendum impedimenta salutis, sed ordo principatuum praeest et iniungit ad bene exequendum. Quod autem ad ordinem principatus pertineat regulare, patet per illud Ps. LXVII, 26: praevenerunt principes coniuncti psallentibus, et cetera. Item: principes Iuda duces eorum, et cetera. Quod autem ad potestates pertineat reprimere, patet Rom. XIII, 3 s.: vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum; si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat, et cetera. Magni ergo sunt quibus innotescit: quia sanctis Angelis, per quos diriguntur, et defenduntur sancti. Per quid autem eis innotescat multiformis sapientia Dei subdit, dicens per Ecclesiam, quod quidem habet magnam difficultatem. Nam Glossa habet, id est per apostolos in Ecclesia praedicantes. Unus quidem intellectus esse potest, quod scilicet Angeli didicerunt ab apostolis, et hoc videtur quamdam rationem habere. Videmus enim quod in caelo inter Angelos superiores, qui immediate a Deo illuminantur, illuminant et docent inferiores Angelos, qui non immediate illuminantur a Deo. Non videtur ergo irrationabile dici quod doceant Angelos apostoli, qui immediate a Deo sunt edocti, secundum illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Sed hoc quidem satis sufficienter dici posset, nisi aliud occurreret. Cum enim in Christo sint duae naturae, divina scilicet et humana, edocti quidem sunt apostoli a Christo immediate quantum ad humanam naturam, Angeli autem immediate naturam divinam vident, etiam inferiores, alias non essent beati, cum in sola visione divinae essentiae rationalis creaturae beatitudo consistat. Non est ergo conveniens, nec ratio aliqua, ut dicamus sanctos qui sunt in patria doceri a quantumcumque perfectis viatoribus. Nam licet inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista, tamen qui minor est in regno caelorum maior est illo, ut dicitur Lc. VII, 28. Dicere autem quod Daemones doceantur ab hominibus, hoc absque praeiudicio credibile est. Sed quod beati qui immediate verbum conspiciunt, quod est speculum sine macula, in quo relucent omnia, a viatoribus doceantur, dici non debet, nec conveniens videtur. Dicendum est ergo, quod innotuit Angelis per Ecclesiam, id est per apostolos praedicantes, ut dicit Glossa, non quod Angeli hoc didicerint ab eis, sed in eis. Nam, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, Deus antequam creaturas crearet, ante, dico, ordine naturae, non ordine temporis, cum secundum tempus simul omnia creata sint, rationes rerum naturalium indidit mentibus Angelorum, quo fit ut Angeli dupliciter res naturales cognoscerent, quia cognoverunt eas in verbo, et haec cognitio dicitur matutina. Item, cognoverunt eas in naturis propriis, et haec dicitur cognitio vespertina. Ulterius notandum est, quod sunt quaedam rationes mysteriorum gratiae totam creaturam excedentes, et huiusmodi rationes non sunt inditae mentibus Angelorum, sed in solo Deo sunt occultae. Et ideo Angeli non cognoscunt eas in seipsis, nec etiam in Deo, sed cognoscunt eas secundum quod in effectibus explicantur. Cum igitur rationes pertinentes ad multiformem sapientiam Dei, sint huiusmodi, scilicet in solo Deo absconditae, et postmodum in istis forinsecis effectibus explicatae, manifestum est, quod Angeli eas, nec in seipsis, nec in ipso verbo, nec etiam ab apostolis, nec a viatoribus aliis cognoverunt; sed in ipsis apostolis explicatas, prius in mente divina latentes, cognoverunt. Sicut domus quae est in mente artificis, vel conceptu de domo facienda, nullus scire potest quamdiu latet in mente, nisi solum ille qui solus illabitur animabus, scilicet Deus; sed postquam conceptus est iam in effectu extrinseco explicatus, quia domus iam facta est; sic aliquis de domo iam facta, quae prius latebat in mente artificis, edocetur, non autem edocetur per domum, sed in domo. Unde iam restat ut aliter exponatur hoc quod dicit ut innotescat principatibus, etc., ut illa coniunctio ut accipiatur non causaliter, sed quodammodo consecutive, et legatur sic: illuminare quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ita tamen absconditi, ut innotescat principatibus, etc., id est, istud sacramentum ita fuit absconditum in Deo, quod inde innotuit principatibus et potestatibus non ab aeterno, sed a saeculo, quia omnis creatura principium habet; et hoc, non per Ecclesiam terrenam, sed caelestem, quia ibi est vera Ecclesia, quae est mater nostra et ad quam tendimus et a qua nostra Ecclesia militans est exemplata. Et sic ly per, designat ordinem naturae tantum, ut dicatur per Ecclesiam caelestem, id est, de uno in aliud, sicut dicitur: illud factum est notum per totum regnum vel civitatem, quia nova currunt ab uno in alium, secundum quod verba currunt; sicut dicitur Act. c. IX, 42 de suscitatione Thabitae beghinae sancti Petri: notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi, et cetera. Magister tamen, aliter recitat lecturam Augustini, hoc modo illuminare quae sit dispensatio, etc., et hoc per Ecclesiam, id est, omnes qui sunt in Ecclesia terrena, sed hoc non est secundum intentionem Augustini. Hic posset quaeri, utrum Angeli a principio mundi cognoverint mysterium incarnationis. Respondet Magister dicens, quod Angelis maioribus notum fuit, sed non minoribus. Unde ipsi, scilicet Angeli minores, interrogant, Is. LXIII, 1: quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Sed opinio haec est contra beatum Dionysium. Dionysius enim duas interrogationes Angelorum de Christo factas ex sacra Scriptura accipit. Unam ex Ps. XXIII, 8: quis est iste rex gloriae? Item accipit aliam ex Is. LXIII, v. 1: quis est iste, qui venit de Edom? et cetera. Prima autem interrogatio, secundum eum, est inferiorum Angelorum, secunda supremorum; quod patet, quia primae non Deus respondet, sed alius, unde dicit: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Secundae vero respondet ipse Deus immediate, unde dicit: ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vult ergo Dionysius, quod utrique aliquid ignoraverunt et aliquid sciverunt: quia a principio omnes sciverunt mysterium incarnationis in generali, sed rationes in speciali didicerunt tempore procedente seu processu temporis, secundum quod in effectibus extrinsecis explicabantur.


Lectio 4

[87804] Super Eph., cap. 3 l. 4 Postquam egit apostolus de dignitate officii, quod pertinet ad suam conditionem, hic consequenter agit de his quae pertinent ad suam afflictionem, scilicet de passionibus suis. Circa quod duo facit. Primo exhortatur eos ne pro suis tribulationibus conturbentur sed habeant patientiam; secundo, quia ad hoc quod homo non conturbetur necessarium est divinum auxilium, praemittit orationem, ut impleant hoc per divinam gratiam, ibi huius rei gratia, et cetera. Dicit ergo primo: ex magnitudine officii mei et firmitate eius, quam habeo per fidem Christi, accidit quod tribulationes patior; nec me conturbant, nec a Christo avellere possunt. Rom. VIII, 35: quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? etc.; quasi dicat: nihil. Propter quod induco vos et peto, ne deficiatis in tribulationibus meis, ne scilicet occasione tribulationum mearum deficiatis omnino a fide et ab operibus bonis. Hebr. XII, 3: non fatigemini animis vestris deficientes. Dico autem quod vos non debetis deficere, quia sunt pro vobis, id est, pro utilitate vestra. II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam passionum earumdem, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationum. Vel dicit pro vobis, id est pro vestra probatione. Sap. III, v. 6: tamquam aurum in fornace probavit electos dominus, et cetera. Quae est gloria vestra, etc., scilicet si non deficiatis, sed stetis fortes in tribulationibus. Nam qui perseveraverit usque in finem, et cetera. Alio modo: quae est gloria vestra, id est tolerantia passionum nostrarum, est pro vobis ad gloriam, in hoc quod Deus exposuit apostolos suos et prophetas tribulationibus et passionibus propter salutem vestram. Os. c. VI, 5: propterea dolavi in prophetis, et occidi eos, et cetera. II Cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, et cetera. Consequenter cum dicit huius rei gratia, etc., implorat eis auxilium per orationem, ut per exhortationem suam proficiant. Et primo orationem praemittit; secundo quasi securus de exauditione, gratias agit, ibi ei autem qui potens est, et cetera. Item, prima in tres, quia primo proponit orationis obiectum; secundo orationis intentum, ibi ut det vobis secundum divitias, etc.; tertio orationis fructum, ibi ut possitis comprehendere, et cetera. Oratio autem redditur exaudibilis per humilitatem. Ps. ci, 18: respexit in orationem humilium, et cetera. Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se, nubes penetrabit, et cetera. Et ideo statim orationem suam ab humilitate incipit, dicens huius rei gratia, scilicet ne deficiatis a fide, flecto genua mea ad patrem, etc., quod est signum humilitatis propter duo. Primo quia qui genua flectit, quodam modo parvificat se, et subiicit se ei, cui genua flectit: unde per huiusmodi ostenditur recognitio propriae fragilitatis et parvitatis. Secundo quia in genu est fortitudo corporis. Quando ergo quis genua flectit, protestatur debilitatem suae virtutis. Et inde est, quod exteriora signa corporalia exhibentur Deo ad conversionem, et exercitium spirituale animae interioris. In oratione Manasses: flecto genua cordis mei, et cetera. Is. XLV, 23: mihi curvabitur omne genu, et cetera. Deinde describit orationis obiectum, quod est Deus, et describit eum ex duobus: primo ex affinitate, secundo ex auctoritate. Ex affinitate enim erigimur ad orandum cum fiducia. Et quantum ad hoc dicit ad patrem domini nostri Iesu Christi, scilicet cuius nos filii sumus. Iac. I, 17: omne datum optimum, et cetera. Is. LXIII, 16: tu enim, domine, pater noster, et cetera. Ex auctoritate autem confirmatur obtinendi quod petimus fiducia, quia ipse est ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Hic posset quaeri utrum in caelo sit paternitas. Posset dici breviter, quod in caelo, id est in Deo vel in divinis, est paternitas, quae est principium omnis paternitatis. Sed de hac non quaeritur ad praesens, quia cuilibet fideli nota est. Sed quaeritur utrum in caelis, id est utrum in Angelis sit aliqua paternitas. Ad hoc dico quod paternitas est tantum in viventibus et cognoscentibus. Est autem duplex vita. Una secundum actum, alia secundum potentiam. Vita quidem secundum potentiam, est habere opera vitae in potentia. Unde dormiens quantum ad actus exteriores, dicitur vivere in potentia. Vivere autem secundum actum est, quando exercet quis opera vitae in actu. Sic autem non solum qui dat potentiam vitae, pater est eius cui dat; sed qui dat actum vitae, ille etiam pater dici potest. Quicumque ergo inducit aliquem ad aliquem actum vitae, puta ad bene operandum, intelligendum, volendum, amandum, pater eius dici potest. I Cor. IV, 15: nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, et cetera. Cum ergo inter Angelos unus alterum illuminet, perficiat et purget, et isti sint actus hierarchici, manifestum est quod unus Angelus est pater alterius, sicut magister est pater discipuli. Utrum autem paternitas, quae est in caelis et in terra, derivetur a paternitate, quae est in divinis, dubitatur. Et videtur quod non; quia nomina sic imponimus secundum quod res nominatas cognoscimus; quidquid autem cognoscimus, est per creaturas, ergo nomina imposita a nobis rebus ipsis, plus et prius conveniunt creaturis quam ipsi Deo. Respondeo et dico quod nomen alicuius rei nominatae a nobis dupliciter potest accipi, quia vel est expressivum, aut significativum conceptus intellectus, quia voces sunt notae, vel signa passionum, vel conceptuum qui sunt in anima, et sic nomen prius est in creaturis, quam in Deo. Aut inquantum est manifestativum quidditatis rei nominatae exterius, et sic est prius in Deo. Unde hoc nomen paternitas, secundum quod significat conceptionem intellectus nominantis rem, sic per prius invenitur in creaturis quam in Deo, quia per prius creatura innotescit nobis, quam Deus; secundum autem quod significat ipsam rem nominatam, sic per prius est in Deo quam in nobis, quia certe omnis virtus generativa in nobis est a Deo. Et ideo dicit: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, quasi dicat: paternitas quae est in ipsis creaturis, est quasi nominalis seu vocalis, sed illa paternitas divina, qua pater dat totam naturam filio, absque omni imperfectione, est vera paternitas. Consequenter cum dicit ut det vobis, etc., ostendit orationis intentum. Et primo facit hoc; secundo ostendit per quid posset impetrare suum propositum, ibi per spiritum eius, et cetera. Dicit ergo: dico quod peto ne deficiatis, sed stetis viriliter. Scio tamen quod hoc ex vobis facere non potestis sine dono Dei, ideo peto, ut det vobis. Iac. I, 17: omne datum optimum, et cetera. Et hoc quidem secundum divitias gloriae suae, id est secundum copiam maiestatis eius et magnificentiae. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in domo eius. Prov. VIII, 18: mecum sunt divitiae et gloria. Divitiae, inquam, quae faciunt virtute corroborari. Is. XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Et hoc in interiori homine, quia nisi in interioribus fortificetur homo, faciliter ab hoste superatur. Is. IX, 7: confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Tunc resumatur illa particula interposita, scilicet per spiritum, in qua ostendit per quid obtinere potest quod petit. Ipse enim spiritus, qui roborat, est spiritus fortitudinis et est causa non deficiendi in tribulationibus, quem obtinemus per fidem quae est fortissima: quia fides est substantia rerum sperandarum, id est facit in nobis subsistere res sperandas. Unde I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Et ideo subiungit habitare Christum per fidem, et hoc in cordibus vestris. I Petr. III, 15: dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Per quod? Dico quod non solum per fidem, quae, ut donum est fortissima, sed etiam per charitatem quae est in sanctis. Et ideo subdit in charitate radicati et fundati. I Cor. XIII, 7: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit. Cant. ult.: fortis est ut mors dilectio. Unde sicut arbor sine radice, et domus sine fundamento de facili ruit, ita spirituale aedificium, nisi sit in charitate fundatum et radicatum, durare non potest.


Lectio 5

[87805] Super Eph., cap. 3 l. 5 Supra ostendit apostolus petitionis suae pro Ephesiis, et orationis intentum, scilicet corroborationem spiritus in fide et charitate, hic consequenter ostendit eius quam petiit corroborationis per fidem et charitatem fructum, qui est quaedam cognitio. Ideo primo proponit ipsam notitiam; secundo ipsius notitiae et cognitionis efficaciam, ibi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Dicit ergo: ita sitis, charissimi, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere, et cetera. Quod quidem dupliciter legi potest. Primo modo, ut magis sequamur intentionem apostoli. Sciendum est ergo quod tam in futuro quam in praesenti cognitio Dei est nobis necessaria; nam in futuro gaudebimus et de cognitione Dei et de cognitione assumptae humanitatis. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut, cognoscant, et cetera. Io. X, 9: ingredietur, scilicet in contemplatione divinitatis, et egredietur, scilicet in contemplatione humanitatis, et pascua inveniet. Et quia fides est inchoatio illius futurae cognitionis, quia est substantia rerum sperandarum, etc., ut dicitur Hebr. XI, v. 1 quasi iam in nobis res sperandas per modum cuiusdam inchoationis facit subsistere. Inde est quod fides nostra in his duobus consistit, scilicet in divinitate et humanitate Christi. I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et cetera. Secundum hoc ergo primo praemittit eis cognitionem divinitatis; secundo cognitionem mysteriorum humanitatis, ibi scire etiam supereminentem scientiae, et cetera. Cognitionem autem divinitatis manifestat eis sub his verbis ut possitis, etc., quasi dicat: corroboramini per fidem et charitatem, quia si sic estis, pervenietis ad vitam aeternam, ubi habebitis Deum praesentem et perfecte eum cognoscetis. Quod autem Deus manifestetur amanti, patet Io. XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; quod vero manifestetur credenti, patet, prout dicitur Is. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis. Oportet enim ut secundum fidem et charitatem corroboremini, ut possitis comprehendere. Ubi sciendum est quod comprehendere quandoque ponitur pro includere, et tunc oportet quod comprehendens contineat in se totaliter comprehensum. Quandoque autem ponitur pro apprehendere, et tunc dicit remotionem distantiae et insinuat propinquitatem. Primo autem modo a nullo intellectu creato Deus comprehendi potest. Iob XI, 7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies? Quasi dicat: non, quia sic posset eum perfecte cognoscere quantum cognoscibilis est. Et de hac cognitione non intelligitur quod dicitur ut possitis comprehendere, sed secundo modo. Et est una de tribus dotibus, et de hac loquitur apostolus, cum dicit ut possitis comprehendere, id est Deum habere praesentem et praesentialiter cognoscere. Phil. c. III, 12: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo, et cetera. Et haec comprehensio est communis omnibus sanctis eius. Ideo subdit cum omnibus sanctis. Ps. CXLIX, 9: gloria haec est omnibus sanctis eius. Talibus autem dicitur illud I Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis, et cetera. Quae sit latitudo, et cetera. Notandum quod verba ista videntur ortum habere ex verbis Iob XI, 7: forsan, inquit, vestigia Dei comprehendes? Quasi dicat: incomprehensibilis est; huius autem incomprehensibilitatis causam assignat, dicens: excelsior caelo est, et quid facies? Profundior Inferno est, et unde cognosces? Longior terra mensura eius, et latior mari. Ex quo videtur quod Iob ostendat eum esse comprehensibilem, attribuens ei quadruplicem differentiam dimensionum. His enim verbis alludens apostolus dicit ut possitis comprehendere, quae sit latitudo, etc.; quasi dicat: habeatis tantam fidem et charitatem, ut possitis tandem comprehendere quod comprehensibile est. Et hoc modo exponit Dionysius. Non est tamen aliquo modo intelligendum has dimensiones corporaliter esse in Deo, quia spiritus est Deus, ut dicitur Io. IV, 24. Sunt tamen in Deo metaphorice. Unde per latitudinem designatur dimensio seu extensio virtutis, et sapientiae divinae super omnia. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Per longitudinem designatur aeterna eius duratio. Ps. ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanes, et cetera. Ps. XCII, 5: domum tuam, domine, decet sanctitudo in longitudinem dierum. Per sublimitatem vel celsitudinem vero, perfectio et nobilitas naturae eius, quae in infinitum excedit creaturam. Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus. Et profundum, id est incomprehensibilitas sapientiae eius. Eccle. VII, 25: alta profunditas, scilicet sapientiae divinae, quis inveniet eam? Sic ergo patet quod finis fidei et charitatis nostrae est ut perveniamus ad perfectam fidei cognitionem, qua cognoscamus infinitam suae virtutis extensionem, aeternam et infinitam eius durationem, suae perfectissimae naturae celsitudinem, suae sapientiae profunditatem et incomprehensibilitatem, eo modo sicut est attingendum. Consequenter, quia adhuc alia cognitio est necessaria, scilicet cognitio mysteriorum humanitatis, ideo subdit scire etiam supereminentem scientiae, et cetera. Ubi sciendum est quod quidquid est in mysterio redemptionis humanae et incarnationis Christi, totum est opus charitatis. Nam quod incarnatum est, ex charitate processit. Supra II, 4: propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cetera. Quia vero mortuus fuit, ex charitate processit Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.; infra V, 2: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Propter hoc dicit Gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Et ideo scire charitatem Christi, est scire omnia mysteria incarnationis Christi et redemptionis nostrae, quae ex immensa charitate Dei processerunt, quae quidem charitas excedit omnem intellectum creatum et omnium scientiam, cum sit incomprehensibilis cogitatu. Et ideo dicit supereminentem scientiae, scilicet naturali et omnem intellectum creatum excedentem, Phil. IV, 7: et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum; charitatem Christi, id est, quam Deus pater fecit per Christum. II Cor. V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Alio modo potest legi, ut referatur ad perfectionem charitatis nostrae, quasi dicat: corroboramini in charitate radicati et fundati, et hoc ut possitis comprehendere, non solum cognoscere, cum omnibus sanctis, quia hoc donum, scilicet charitatis, commune est omnibus, cum nullus possit esse sanctus sine charitate, ut dicitur Ephes. c. III. Possitis, inquam, comprehendere quae sit latitudo, scilicet charitatis, quae se extendit usque ad inimicos. Ps. CXVIII, 96: latum mandatum tuum nimis. Lata est enim charitas ad suam diffusionem. Ps. XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Longitudo autem eius attenditur quantum ad sui perseverantiam, quia numquam deficit, sed hic incipit et perficitur in gloria. I Cor. XIII, v. 8: charitas numquam excidit. Cant. ult.: aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Sublimitas autem eius attenditur quantum ad intentionem caelestium, ut scilicet Deus non diligatur propter temporalia, quia huiusmodi charitas esset infirma, sed ut diligatur propter se tantum. Iob XL, v. 5: in sublime erigere, et esto gloriosus. Profundum vero attenditur quantum ad originem ipsius charitatis. Nam hoc quod Deum diligimus, non est ex nobis, sed a spiritu sancto, quia, ut dicitur Rom. V, 5, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, et cetera. Hoc ergo quod unus habet charitatem longam, latam, sublimem et profundam, et alius non, venit ex profundo divinae praedestinationis. Eccli. I, 2: profundum abyssi quis dimensus est. Ergo, ut possitis comprehendere, id est perfecte consequi cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, ut extendatur charitas vestra usque ad inimicos, quae sit longitudo, ut scilicet numquam deficiat, quae sit sublimitas, ut scilicet propter seipsum Deus diligatur, et quid sit profundum, scilicet praedestinationis, et cetera. Sciendum est autem hic quod Christus, in cuius potestate fuit eligere genus mortis quod vellet, quia ex charitate mortem subiit, elegit mortem crucis, in qua praedictae quatuor dimensiones sunt. Ibi est latitudo, scilicet in ligno transverso, cui affixae sunt manus, quia opera nostra debent per charitatem dilatari usque ad inimicos. Ps. XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Ibi est longitudo in ligno erecto, cui innititur totum corpus, quia charitas debet esse perseverativa, quae sustinet et salvat hominem. Matth. X, 22: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibi est sublimitas in ligno superiori, cui caput inhaeret, quia spes nostra debet elevari ad aeterna et divina. I Cor. XI, 3: caput viri Christus est. Ibi etiam est profundum in ligno quod latet sub terra et sustinet crucem, et tamen non videtur, quia profundum amoris divini sustinet nos, nec tamen videtur; quia ratio praedestinationis ut dictum est excedit intellectum nostrum. Sic ergo debemus comprehendere virtutem charitatis nostrae et Christi, et adhuc scire charitatem Christi supereminentem scientiae, scilicet humanae, quia nullus potest scire quantum Christus dilexit nos, vel scire etiam charitatem scientiae Christi, quae habetur cum scientia Christi. Charitatem, dico, supereminentem, scilicet alii charitati, quae est sine scientia. Sed numquid est verum quod charitas quae est cum scientia superemineat charitati quae est sine scientia? Et videtur quod non, quia sic malus theologus esset supereminentioris charitatis quam sancta vetula. Respondeo. Dico quod hoc intelligitur de scientia afficiente: nam ex vi cognitionis inducitur ad magis diligendum, quia, quanto Deus magis cognoscitur, tanto et magis diligitur. Propter quod petebat Augustinus: noverim te, noverim me. Vel hoc dicitur propter quosdam qui habent zelum Dei, sed non secundum scientiam. Talium enim charitati supereminet charitas, cum habetur praedicta scientia Christi. Consequenter cum dicit ut impleamini, etc., ponit cognitionis divinae efficaciam, dicens ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, id est ut habeatis perfectam participationem omnium donorum Dei, ut scilicet hic habeatis plenitudinem virtutum, et postea beatitudinis, quae quidem efficit charitas. Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et cetera. Consequenter sequitur illa pars ei autem qui potens, et cetera. In qua apostolus agit Deo gratias de suae petitionis exauditione. Circa quod tria facit, quia primo ponit potestatem Dei, qua postulata concedit; secundo potestatis exemplum, ibi secundum virtutem quae operatur in nobis, etc.; tertio materiam gratiarum actionis, ibi ipsi gloria, et cetera. Potestatem autem Dei describit infinitam, dicens ei autem, scilicet Deo Christo et Deo patri, qui potens est omnia facere, et cetera. Ex. XV, 3: omnipotens nomen eius. Rom. ult.: ei autem qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium, et cetera. Et hoc superabundanter facere in nobis omnia quam sciamus petere per affectum, aut intelligere per intellectum, et hoc est quod dicit quam petimus, aut intelligimus. Exemplum autem huiusmodi abundantiae in nobis exhibitae ostendit, dicens secundum virtutem quam operatur in nobis, quasi dicat: apparet si attendamus ea quae operatus est in nobis, scilicet hominibus. Nam nec affectus, nec intellectus humanus potuissent considerare, vel intelligere, vel petere a Deo quod fieret homo et homo efficeretur Deus et consors naturae divinae, quae tamen secundum virtutem operatur in nobis, et hoc in incarnatione filii sui. II Petr. I, 4: ut per hoc efficiamini divinae consortes naturae. Unde de his dicitur Eccli. XVIII, 2: quis sufficiet enarrare opera illius? Quis enim investigabit magnalia illius, virtutem autem magnitudinis quis annuntiabit? Vel operatus est in nobis, scilicet apostolis, quibus dedit gratiam evangelizandi investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut supra eodem cap. et ibi dictum est. Materia autem gratiarum actionis dicitur esse duplex beneficium quod nobis contulit Deus. Primum est Ecclesiae institutio; secundum est filii incarnatio. Dicit ergo ipsi, scilicet Deo patri, gloria, sit, supple, in Ecclesia, id est pro his quae fecit in Ecclesia, quam instituit: quo ad primum; in Christo, id est per Christum, vel pro Christo, quem nobis dedit. Ipsi, inquam, sit gloria, ut gloriosus appareat, non solum in praesenti sed in omnes generationes saeculi saeculorum, id est saeculi omnia continentis. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


Caput 4
Lectio 1

[87806] Super Eph., cap. 4 l. 1 Supra commemoravit apostolus divina beneficia, per quae unitas Ecclesiae constituitur et conservatur, hic monet eos apostolus ad permanendum in Ecclesiae unitate. Circa quod duo facit, quia primo monet eos ut in ipsa unitate perseverent; secundo instruit eos quomodo in ea permaneant, ibi hoc ergo dico et testificor in domino, et cetera. Item prima in duas, quia primo monet eos ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo proponit ipsius ecclesiasticae unitatis formam, ibi unus dominus, una fides, et cetera. Prima iterum in tres. Primo praemittit quaedam inductiva ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo ponit monitionem, ibi cum omni humilitate, etc.; tertio ostendit monitionis finem, ibi solliciti servare, et cetera. Inducit autem ex tribus ad servandam ecclesiasticam unitatem. Primo ex charitatis affectu; secundo ex commemoratione suorum vinculorum; tertio ex consideratione divinorum. Charitatis autem affectum insinuat per obsecrationem. Unde dicit itaque, ex quo tot beneficia a domino recepistis, obsecro vos, cum tamen imperare possem, sed propter humilitatem non impero, magis autem obsecro. Prov. XVIII, 23 dicitur: cum obsecrationibus loquitur pauper. Item propter charitatem, quae magis movet ad opus, quam timor. Phil. I, 8: fiduciam multam habens in Christo imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, et cetera. Ex commemoratione vero suorum vinculorum inducit eos, dicens ego vinctus in domino. Ex quibus inducit eos ad servandam sic unitatem, propter tria. Primo quia amicus magis compatitur amico afflicto, et nititur in pluribus facere voluntatem suam, ut vel sic eum consoletur. Eccli. XII, 8 s.: non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici illius in tristitia, et in malitia illius, amicus agnitus est. Secundo quia apostolus ipse vincula patiebatur pro ipsorum utilitate, et ideo inducit eos ad memoriam, quasi volens eos obligare. II Cor. I, 6: sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute; quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur. Tertio quia, ut supra dictum est cap. III in illa parte: quae est gloria vestra, huiusmodi erant eis ad magnam gloriam, dum Deus pro eis amicos et electos suos exposuit tribulationibus pro ipsorum salute. Et ideo addit in domino, id est, propter dominum. Vel ideo dicit hoc, quia erat ad gloriam apostoli, quod non ut fur, aut homicida, sed ut Christianus et propter dominum nostrum Iesum Christum vinculatus erat, iuxta illud Ezech. III, 25: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et cetera. Ex consideratione vero divinorum beneficiorum inducit eos, dicens ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, id est attendentes dignitatem ad quam vocati estis, ambuletis secundum quod ei convenit. Si enim quis vocatus esset ad nobile regnum, indignum esset quod faceret opera rusticana. Sic monet Ephesios apostolus, quasi dicat: vocati estis ut sitis cives sanctorum et domestici Dei, ut dictum est supra cap. II, 19, non est ergo dignum ut faciatis opera terrena, nec ut de mundanis curetis. Ideo dicit digne, et cetera. Col. I, 10: ambuletis digne, Deo per omnia placentes. Phil. I, 27: digne Evangelio Christi conversamini. Et quare? Quia vocavit vos de tenebris in admirabile lumen suum, I Petr. II, 9. Consequenter cum dicit cum omni humilitate, etc., ponit modum suae monitionis, docens quomodo digne poterunt ambulare. Ponit ergo quatuor virtutes, et excludit quatuor vitia eis opposita. Primum autem vitium quod excludit est superbia. Dum enim unus superbiens vult alii praeesse et alius similiter superbus non vult subesse, causatur dissensio in societate et tollitur pax. Unde Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Ad quod excludendum dicit cum omni humilitate, scilicet interiori et exteriori. Eccli. III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, et cetera. Phil. II, 3: in humilitate superiores invicem arbitrantes. Iac. IV, 6: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Secundum est ira. Iracundi enim sunt propinqui ad iniuriam inferendam verbis vel factis, ex quo turbationes oriuntur. Prov. XV, v. 18: vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Ad hoc excludendum dicit et in mansuetudine, quae mitigat rixas, et pacem conservat. Prov. III, 34: mansuetis dabit gratiam. Ps. XXXVI, 11: mansueti autem haereditabunt terram. Eccli. III, 19: fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris. Tertium est impatientia. Quandoque enim aliquis humilis est et mansuetus in se, abstinens a molestiis inferendis, non tamen patienter sustinet molestias sibi illatas, vel attentatas. Ideo subdit cum patientia, scilicet adversorum. Iac. I, 4: patientia autem opus perfectum habet. Eccli. II, 4: in humilitate tua patientiam habet. Hebr. X, 36: patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, et cetera. Quartum inordinatus zelus. Cum enim inordinate zelantes, omnia quae vident iudicant, nec tempus, nec locum servantes, concitatur turbatio in societate. Gal. V, 15: si mordetis invicem et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Et ideo dicit supportantes invicem in charitate, scilicet mutuo sustinentes defectus aliorum, et hoc ex charitate. Quia quando deficit aliquis, non debet statim corrigi, nisi adsit locus et tempus, sed misericorditer expectari, quia charitas omnia sustinet, I Cor. XIII, 7. Non autem debent huiusmodi defectus supportari ex negligentia vel ex consensu et familiaritate, vel carnali amicitia, sed ex charitate. Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et cetera. Rom. XV, 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Consequenter cum dicit solliciti servare, etc., ostendit monitionis finem, qui quidem est ut servetur unitas inter fideles. Circa quod tria facit. Primo ponit ipsam unitatem, quae est finis; secundo describit modum unitatis, ibi in vinculo pacis; tertio ponit rationem servandae unitatis, ibi sicut vocati estis, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod digne ambuletis, etc., et hoc faciatis solliciti servare unitatem spiritus. Est autem duplex unitas. Una ad malefaciendum, quae est mala, et potest dici unitas carnis. Eccli. XI, 34: a scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Alia est unitas spiritus, quae est bona ad faciendum bonum. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, et cetera. Io. XVII, 11: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Modus autem servandae unitatis est in vinculo pacis. Charitas enim est coniunctio animorum. Nulla autem rerum materialium coniunctio stare potest, nisi ligetur aliquo vinculo. Eodem modo nec coniunctio animorum per charitatem stare potest, nisi ligetur; huiusmodi autem verum ligamen est pax, quae est, secundum Augustinum, tranquillitas modi, speciei et ordinis, quando scilicet unusquisque habet quod suum est. Propter quod dicit in vinculo pacis. Ps. CXLVII, v. 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Quae quidem pax servatur per iustitiam. Is. XXXII, v. 17: opus iustitiae pax. Eccli. VI, 26: ne acedieris vinculis eius. Et quare? Quia certe, ut dicitur ibidem, vincula illius alligatura salutis. Nunc autem, quia in homine est duplex unitas, una scilicet membrorum ad invicem simul ordinatorum, alia corporis et animae tertium constituentium, apostolus autem loquitur hic de unitate Ecclesiae ad modum unitatis quae est in homine, ideo subiungit unum corpus, quasi dicat: ligemini vinculo pacis, ut sitis unum corpus, quantum ad primam unitatem, ut scilicet omnes fideles sint ordinati ad invicem, sicut membra unum corpus constituentia. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in Christo, et cetera. Et unus spiritus, quantum ad secundum, ut videlicet unum habeatis spiritualem consensum per unitatem fidei et charitatis. Vel: unum corpus quoad proximum, et unus spiritus quoad Deum; quia qui adhaeret Deo, unus spiritus est, I Cor. VI, 17. Deinde cum dicit sicut vocati estis, etc., subdit rationem huius unitatis. Quia, sicut videmus, quod quando aliqui sunt vocati simul ad aliquid pariter habendum et mutuo percipiendum, solent simul etiam manere et simul ire, ita spiritualiter dicit: quia vos estis vocati ad unum, scilicet finale praemium, ideo debetis simul cum unitate spiritus ambulare in una spe vocationis vestrae, id est in unam spem speratam, quae est effectus vocationis. Hebr. III, 1: fratres, facti vocationis caelestis participes. I Cor. I, 26: videte vocationem vestram, et cetera. Sed posset aliquis dicere: quis vocabit nos, et ad quid? Respondetur I Petr. V, 10: Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam, etc., ubi est beatitudo vestra. Apoc. XIX, 9: beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt.


Lectio 2

[87807] Super Eph., cap. 4 l. 2 Posita eorum exhortatione pro servanda ecclesiastica unitate, in hac parte apostolus formam dictae unitatis ipsis Ephesiis insinuat. Ubi sciendum est, quod cum Ecclesia Dei sit sicut civitas, est aliquod unum et distinctum, cum non sit unum sicut simplex, sed sicut compositum ex diversis partibus. Et ideo apostolus duo facit. Primo ostendit id quod est commune Ecclesiae; secundo ostendit id quod est distinctum in ipsa, ibi unicuique autem nostrum data est gratia, et cetera. In qualibet autem civitate, ad hoc ut sit una, quatuor debent esse communia, scilicet unus gubernator, una lex, eadem insignia, et idem finis: haec autem quatuor dicit apostolus esse in Ecclesia. Dicit ergo: dico quod debetis habere unum corpus et unum spiritum, quia estis in unitate Ecclesiae, quae est una. Primo, quia habet ducem unum, scilicet Christum, et quantum ad hoc dicit unus dominus, non plures, pro quorum diversis voluntatibus oporteat vos discordare. Dicitur enim Hebr. III, 6: Christus est tamquam filius in domo sua. Act. II, 36: certissime ergo sciat omnis domus Israel, quia et dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum, quem vos crucifixistis. I Cor. VIII, 6: unus dominus noster Iesus Christus. Zach. c. XIV, 9: in illa die erit dominus unus, et nomen eius unum. Secundo quia lex eius est una. Lex enim Ecclesiae est lex fidei. Rom. III, v. 27: ubi est ergo nunc gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei. Sed fides quandoque sumitur pro ipsa re credita, secundum illud: haec est fides Catholica, etc., id est, ista debent credi. Quandoque vero sumitur pro habitu fidei, quo creditur in corde. Et de utroque hoc potest dici. De primo, ut sit sensus una est fides, id est, idem iubemini credere et eodem modo operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus, unde universalis seu Catholica dicitur. Unde I Cor. I, 10: idipsum dicatis, id est sentiatis, omnes, et cetera. Alio modo una est fides, id est unus habitus fidei quo creditur; una, inquam, non numero, sed specie, quia idem debet esse in corde omnium; et hoc modo idem volentium dicitur una voluntas. Tertio eadem sunt insignia Ecclesiae, scilicet sacramenta Christi, inter quae primum Baptisma, quod est ianua omnium aliorum. Et ideo dicit unum Baptisma. Dicitur autem unum triplici ratione. Primo quia Baptismata non differunt secundum baptizantes; quia a quocumque conferantur, uniformem virtutem habent, quia qui baptizat interius, unus est, scilicet Christus. Io. I, v. 33: super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Secundo dicitur unum, quia datur in nomine unius, scilicet Trinitatis. Baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Tertio quia iterari non potest. Poenitentia autem, matrimonium, Eucharistia, et extrema unctio, iterari possunt, non autem Baptismus. Hebr. VI, 4: impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet per Baptismum, gustaverunt autem donum caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, scilicet per peccatum, renovari rursus ad poenitentiam. Non iteratur autem vel propter characterem, vel quia causa eius non iteratur. Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, et cetera. Nunc autem Christus semel pro peccatis mortuus est, ut dicitur I Petr. III, 18. Quarto in Ecclesia est idem finis, qui est Deus. Filius enim ducit nos ad patrem. I Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem, oportet autem illum regnare, et cetera. Et quantum ad hoc subiungit, dicens unus Deus, etc., ubi primo, ponit apostolus eius unitatem; secundo eius dignitatem, ibi qui est super omnes, et cetera. Circa primum duo dicit: primum pertinet ad naturam divinam; unde dicit unus Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Aliud pertinet ad eius benevolentiam ad nos et ad pietatem; unde dicit et pater omnium. Is. LXIII, 16: tu, domine, pater noster, et redemptor noster. Mal. II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus creavit nos? Dignitatem autem eius commendat ex tribus. Ex altitudine divinitatis, cum dicit qui est super omnes. Ps. CXII, 4: super omnes gentes dominus, et cetera. Ex amplitudine eius potestatis, cum dicit per omnia. Ier. c. XXXIII, 24: caelum et terram ego impleo, et cetera. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus, et cetera. Lc. X, 22: omnia mihi quippe tradita sunt, quippe quia omnia per ipsum facta sunt, Io. I, 3. Sed modo quo dicitur Sap. XI, 21: omnia in numero, et pondere, et mensura disposuisti. Ex largitate gratiae, cum dicit et in omnibus nobis, scilicet per gratiam. Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et cetera. Sed primum appropriatur patri, qui est fontale principium divinitatis et omnes creaturas excellit. Secundum filio, qui est sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, Sap. VIII, 1. Tertium vero spiritui sancto, qui replet orbem terrarum, Sap. I, 7.


Lectio 3

[87808] Super Eph., cap. 4 l. 3 Supra ostendit apostolus ecclesiasticam unitatem quantum ad id quod in Ecclesia est commune, hic idem ostendit quantum ad hoc quod singulis fidelibus membris Ecclesiae est proprium et speciale. Circa quod tria facit: primo proponit distinctionem; secundo inducit ad hoc auctoritatem, ibi propter quod dicit, etc.; tertio ponit auctoritatis expositionem, ibi quod autem ascendit, et cetera. Dicit ergo: habemus in Ecclesia unum Deum, unam fidem, etc., sed tamen diversas gratias diversis particulariter collatas habemus, quia unicuique nostrum data est gratia, quasi dicat: nullus nostrum est qui non sit particeps divinae gratiae et communionis. Io. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Sed certe ista gratia non est data omnibus uniformiter seu aequaliter, sed secundum mensuram donationis Christi, id est secundum quod Christus est dator, et eam singulis mensuravit. Rom. XII, 6: habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes. Haec differentia non est ex fato, nec a casu, nec ex merito, sed ex donatione Christi, id est secundum quod Christus nobis commensuravit. Ipse enim solus recepit spiritum non ad mensuram, Io. III, 34, caeteri autem sancti ad mensuram recipiunt. Rom. XII, 3: unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. I Cor. III, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet, et cetera. Matth. XXV, 15: unicuique secundum propriam virtutem, et cetera. Quia sicut in potestate Christi est dare vel non dare, ita dare tantum vel minus. Sequitur propter quod dicit, et cetera. Hic ponit quamdam auctoritatem assumptam de Ps. LXVII, 19, et refertur ad hoc quod dixit secundum mensuram donationis Christi; ubi tria facit. Primo commemorat Christi ascensionem; secundo humani generis liberationem; tertio ponit donorum spiritualium collationem. Partes consequuntur se. Ostendit ergo primum, dicens sic: propter quod, scilicet significandum, dicit, scilicet propheta David in Ps. LXVII, 19: ascendens Christus in altum, et cetera. Mich. II, 13: ascendit ante eos pandens iter, et cetera. Iob XXXIX, 18: in altum alas erigit, et cetera. Ascendens, inquam, sed non solus, quia captivam duxit captivitatem, eos scilicet quos Diabolus captivaverat. Humanum enim genus captivatum erat, et sancti in charitate decedentes, qui meruerant gloriam, in captivitate Diaboli detinebantur quasi captivi in Limbo. Is. V, 13: ductus est captivus populus meus, et cetera. Hanc ergo captivitatem Christus liberavit, et secum duxit in caelum. Is. XLIX, 24 s.: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvabitur, ac salvum poterit esse? Quia haec dicit dominus: equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Sed certe hoc non verificatur solum quantum ad iam mortuos, sed etiam quantum ad viventes, qui captivi tenebantur sub peccato, quos, a peccato liberans, servos fecit iustitiae, ut dicitur Rom. VI, 18, et sic quodammodo eos in captivitatem duxit, non ad perniciem sed ad salutem. Lc. V, 10: ex hoc iam homines eris capiens. Non solum autem homines a Diaboli captivitate eripuit, et suae servituti subiecit, sed etiam eos spiritualibus bonis dotavit. Unde subditur dedit dona hominibus, scilicet gratiae et gloriae. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. II Petr. I, 4: per quem et pretiosa nobis promissa donavit, et cetera. Nec est contrarium quod in littera praecedenti dicitur accepit dona in hominibus, quia certe ipse dedit ut Deus et accepit ut homo in fidelibus, sicut in membris suis. Dedit in caelo sicut Deus, et accepit in terra secundum modum loquendi quo dicitur Matth. c. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Deinde cum dicit quod autem ascendit, etc., exponit propositam auctoritatem, et primo quantum ad ascensionem; secundo quantum ad materiam donationis, ibi et ipse dedit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo descendit, ibi qui descendit; secundo quomodo ascendit, ibi qui ascendit, et cetera. Circa primum considerandum, quod cum Christus vere sit Deus, inconveniens videbatur quod sibi conveniret descendere, quia nihil est Deo sublimius. Et ideo ad hanc dubitationem excludendam subdit apostolus quod autem ascendit quid est, nisi quia et descendit primum, et cetera. Ac si diceret: ideo postea dixi quod ascendit, quia ipse primo descenderat, ut ascenderet: aliter enim ascendere non potuisset. Quomodo autem descendit, subdit, dicens quia in inferiores partes terrae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut per inferiores partes terrae intelligantur istae partes terrae, in quibus nos habitamus, quae dicuntur inferiores, eo quod sunt infra caelum et aerem. In has autem partes terrae dicitur descendisse filius Dei, non motu locali, sed assumptione inferioris et terrenae naturae, secundum illud Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, et cetera. Alio modo potest intelligi de Inferno, qui etiam infra nos est. Illuc enim descendit dominus secundum animam, ut inde sanctos liberaret. Et sic videtur hoc eis convenire quod dixerat: captivam duxit captivitatem. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Apoc. X, 1: vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo, et cetera. Ex. III, 7: vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, etc.; et sequitur: et descendi liberare eum. Deinde cum dicit qui descendit, etc., manifestat eius ascensionem quantum ad tria. Primo quantum ad personam ascendentis, cum dicit qui descendit, ipse est qui ascendit, et cetera. In quo designatur unitas personae Dei et hominis. Descendit enim, sicut dictum est, filius Dei assumendo humanam naturam, ascendit autem filius hominis secundum humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem. Et sic est idem filius Dei qui descendit et filius hominis qui ascendit. Io. c. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis, qui est in caelo. Ubi notatur quod humiles, qui voluntarie descendunt, spiritualiter Deo sublimante ascendunt, quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11. Secundo ostendit terminum ascensionis, cum dicit super omnes caelos. Ps. LXVII, 34: qui ascendit super omnes caelos ad orientem. Nec solum intelligendum est quod ascenderit super omnes caelos corporales, sed etiam super omnem spiritualem creaturam. Supra c. I, 20: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, et cetera. Tertio ponit ascensionis fructum, cum dicit ut adimpleret omnia, id est omne genus hominum spiritualibus donis repleret. Ps. LXIV, 5: replebimur in bonis domus tuae. Eccli. XXIV, 26: a generationibus meis adimplemini. Vel adimpleret, id est ut ad effectum perduceret, omnia quae de ipso erant scripta. Lc. ult.: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me.


Lectio 4

[87809] Super Eph., cap. 4 l. 4 Hic exponit apostolus quod supra dixerat de donatione donorum. Circa quod duo facit. Primo ostendit quod dominus singulis fidelibus dedit donorum diversitatem; secundo ostendit illorum donorum fructum et utilitatem, ibi ad consummationem sanctorum, et cetera. Et quia per dona Christi diversi status et munera in Ecclesia designantur, considerandum est quod, inter dona Christi, primo ponit apostolos. Unde dicit et ipse dedit quosdam quidem apostolos. Lc. VI, 13: elegit ex ipsis quos et apostolos nominavit. I Cor. XII, 28: quosdam quidem posuit in Ecclesia: primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, quarto virtutes. Apostoli primo loco ponuntur, quia ipsi privilegiati fuerunt in omnibus donis Christi. Habuerunt enim plenitudinem gratiae et sapientiae, quidam quantum ad revelationem divinorum mysteriorum. Lc. ult.: aperuit eis sensum ut intelligerent, et cetera. Mc. c. IV, 11: vobis datum est nosse mysterium regni Dei, et cetera. Io. XV, 15: omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Habuerunt etiam copiam eloquentiae ad annuntiandum Evangelium. Lc. XXI, 15: dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Mc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate, et cetera. Habuerunt etiam praerogativam auctoritatis et potentiae quantum ad curam dominici gregis. Io. ult.: pasce oves meas. I Cor. X: de potestate nostra quam dedit nobis Deus in aedificationem, non in destructionem vestram, et cetera. Ideo apostolus subiungit hic tres gradus ecclesiasticos secundum participationem singulorum praemissorum. Nam quantum ad revelationem divinorum mysteriorum, subdit quosdam autem prophetas, qui praenuntiatores fuerunt incarnationis Christi, de quibus dicitur I Petr. I, 10: prophetae qui de futura in vobis gloria prophetaverunt. Matth. XI, 13: omnes enim prophetae, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt. Sed apostoli prophetantes fuerunt post adventum Christi gaudia vitae futurae. Apoc. I, 3: beatus qui legit et qui audit verba prophetiae huius, et cetera. Item fuerunt exponentes antiquorum prophetarum prophetias. I Cor. XIV, 1: aemulamini spiritualia; magis autem ut prophetetis. Matth. XXV: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, et cetera. Quantum vero ad annuntiandum Evangelium, subdit alios vero Evangelistas, qui scilicet habent officium praedicandi Evangelium, vel etiam conscribendi, quamvis non essent de principalibus apostolis. Rom. X, 15: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, et cetera. Is. XLI, 27: dabo Ierusalem Evangelistam. Quantum vero ad curam Ecclesiae subdit alios autem pastores, curam scilicet dominici gregis habentes. Et sub eodem addit et doctores, ad ostendendum quod proprium officium pastorum Ecclesiae est docere ea quae pertinent ad fidem et bonos mores. Dispensare autem temporalia non pertinet ad episcopos, qui sunt apostolorum successores, sed magis ad diaconos. Act. VI, 2: non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Tit. I, 9: amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Dicitur de episcopis Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit ad consummationem sanctorum, etc., ostendit fructum praedictorum donorum seu officiorum. Et circa hoc duo facit, quia primo assignat fructum; secundo ostendit qualiter fideles ad hunc fructum possent advenire, ibi ut iam non simus parvuli, et cetera. Prima iterum in duas. Primo proponit effectum proximum; secundo ostendit fructum ultimum, ibi donec occurramus omnes, et cetera. Effectus autem proximus praedictorum donorum seu officiorum, potest attendi quantum ad tria. Uno modo quantum ad ipsos qui sunt in officiis constituti, quibus ad hoc sunt collata dona spiritualia, ut ministrarent Deo et proximis. Et quantum ad hoc dicit in opus ministerii, per quod scilicet procuratur honor Dei, et salus proximorum. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi, et cetera. Is. LXI, 6: ministri Dei, dicetur vobis. Alio modo quantum ad perfectionem iam credentium, cum dicit ad consummationem, id est perfectionem, sanctorum, id est eorum qui iam sunt sanctificati per fidem Christi. Etenim specialiter debent intendere praelati ad subditos suos, ut eos ad statum perfectionis perducant; unde et ipsi perfectiores sunt, ut dicit Dionysius in ecclesiastica hierarchia. Hebr. VI, 1: ad perfectionem feramur, et cetera. Is. X, 22-23: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim, et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet, et cetera. Tertio quantum ad conversionem infidelium; et quantum ad hoc dicit in aedificationem corporis Christi, id est ut convertantur infideles, ex quibus aedificatur Ecclesia Christi, quae est corpus eius. I Cor. XIV, 3: ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem. Et sequitur ibidem: nam maior est qui prophetat quam qui linguis loquitur, nisi forte interpretetur, ut Ecclesia aedificationem accipiat, et ibidem, omnia ad aedificationem fiant. Deinde cum dicit donec occurramus, etc., assignat fructum ultimum, et potest intelligi dupliciter. Uno modo de fructu simpliciter ultimo, qui erit in resurrectione sanctorum. Et, secundum hoc, duo declarantur. Primo quidem congregatio resurgentium et corporalis et spiritualis. Corporalis quidem erit congregatio in hoc, quod omnes sancti congregabuntur ad Christum. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Et quantum ad hoc dicit donec occurramus omnes, etc., quasi dicat: usque ad hoc extenditur praedictum ministerium et consummatio sanctorum et aedificatio Ecclesiae, donec in resurrectione occurramus Christo. Matth. XXV, 6: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Amos IV, 12: praeparare in occursum Dei tui, Israel, et cetera. Et etiam occurramus nobis invicem. I Thess. IV, 17: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Phil. III, 11: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Spiritualis autem congregatio attenditur quantum ad meritum, quod est secundum eamdem fidem, et quantum ad hoc dicit in unitatem fidei. Supra eodem: unus dominus, una fides. Item supra in eodem: solliciti servare unitatem spiritus, et cetera. Et quantum ad praemium, quod est secundum Dei perfectam visionem et cognitionem, de qua I Cor. XIII, 12: tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Et quantum ad hoc dicit et agnitionis filii Dei. Ier. XXXI, 34: omnes enim cognoscent me. Secundo declarat praedictum fructum quantum ad perfectionem resurgentium. Et primo ponit ipsam perfectionem, cum dicit in virum perfectum. Ubi non est intelligendum, sicut quidam intellexerunt, quod scilicet foeminae mutentur in sexum virilem in resurrectione, quia uterque sexus permanebit non quidem ad commixtionem sexuum, quae tunc de caetero non erit, secundum illud Matth. XXII, 30: in resurrectione enim non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli, sed ad perfectionem naturae et gloriae Dei, qui talem naturam condidit. Dicit ergo virum perfectum, ad designandum omnimodam perfectionem illius status. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Et propter hoc vir magis sumitur secundum quod dividitur contra puerum, quam secundum quod dividitur contra foeminam. Secundo ostendit exemplar huius perfectionis, cum dicit in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ubi considerandum est, quod corpus Christi verum est exemplar corporis mystici: utrumque enim constat ex pluribus membris in unum collectis. Corpus autem Christi fuit perductum ad plenam aetatem virilem, scilicet triginta trium annorum, in qua mortuus fuit. Huiusmodi ergo aetatis plenitudini conformabitur aetas sanctorum resurgentium, in quibus nulla erit imperfectio, nec defectus senectutis. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Alio modo potest intelligi de fructu ultimo praesentis vitae, in qua quidem sibi occurrent omnes fideles ad unam fidem et agnitionem veritatis. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt de hoc ovili, et cetera. In qua perficitur etiam corpus Christi mysticum spirituali perfectione, ad similitudinem corporis Christi veri. Et secundum hoc totum corpus Ecclesiae dicitur corpus virile, secundum illam similitudinem qua utitur apostolus Gal. IV, 1: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, et cetera.


Lectio 5

[87810] Super Eph., cap. 4 l. 5 Posita donorum spiritualium diversitate et fructu eorum, hic ostendit apostolus quomodo ad fructum illum perveniamus. Circa quod duo facit. Primo duo impedimenta removet; secundo modum veniendi docet, ibi veritatem facientes, et cetera. Dicit ergo: bene dictum est, quod hic est fructus ultimus istorum donorum, quod scilicet occurramus domino in virum perfectum, etc., ergo oportet nos videre ut iam non simus parvuli, sed certe viri perfecti; quia quamdiu aliquis est puer, non est perfectus vir. Oportet ergo quod deserat pueritiam, qui domino debet occurrere. Sic faciebat apostolus. I Cor. XIII, 11: quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Conditio autem pueri est, quod non est fixus vel determinatus in aliquo, sed credit omni verbo. Si ergo volumus exhibere nos ut viros perfectos, oportet quod deseramus cogitationem fluctuantem, id est instabilem. Et hoc est quod dicit fluctuantes. I Cor. XIV, v. 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Dicuntur autem fluctuantes a fluctu, quia tales ad modum fluctus non sunt firmi in fide. Iac. I, 6: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Nunc autem necesse est nos stabiles esse et non fluctuare. Et quia ventus est prava doctrina, de qua merito dicitur Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias. Matth. VII, 25: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ideo dicit et non circumferamur omni vento doctrinae, etc.; quasi dicat: nulla doctrina perversa perflante ad commotionem cordis et ruinam spiritualis aedificii debemus moveri, quia non est bona doctrina; quod patet ex tribus. Primo ex eius principio, quod est in nequitia hominum; ideo non est bona doctrina, sed falsa et nequam, quam dogmatizat aliquis ad perditionem animarum, ut obtineat principatum, sicut doctrina Arrii nequissimi, qui crepuit medius, ut de ipso possit exponi illud Eccli. XXXI, 29: testimonium nequitiae eius verum est. Item, talis doctrina perversa est quod patet. Secundo, ex eius processu, qui est astutia, quia cum dolo, id est unum intendit et aliud simulat; propter quod apostolus dicit II Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua: ita ut corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in Christo Iesu. Tertio patet hoc idem ex effectu, quia effectus talis doctrinae est ad circumventionem erroris, non ad denarios vel alia temporalia acquirenda, sed ad seminandos errores seducunt et circumveniunt tales doctores; de quibus dicitur II Tim. III, 13: mali homines et seductores proficient in peius errantes, et in errorem alios mittentes. Deinde cum dicit veritatem autem facientes, etc., ostensis impedimentis per quae a fructu donorum spiritualium impeditur quis, hic ostendit qualiter ad fructum debitum pervenitur. Et arguit sic: statim dictum est quod si volumus ad spiritualium donorum fructum pervenire, oportet ut iam non simus parvuli, et cetera. Sed tamdiu sumus parvuli, quamdiu virilem statum non attingimus, nec crescimus: ergo nobis necessarium est, ut crescamus. Et hoc est quod dicit veritatem autem facientes, et cetera. Duo ergo facit. Primo ostendit in quo debemus crescere; secundo per quem, ibi in illo per omnia, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum veritatem facientes crescamus, et hoc in duobus, scilicet in bono opere et forma boni operis, quae duo sunt veritas et charitas. Veritas autem quandoque dicitur omne opus bonum, ut Tob. I, 2: in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit. Faciamus ergo veritatem, scilicet omne opus bonum, vel veritatem doctrinae: quia non sufficere nobis debet audire vel docere veritatem, sed oportet facere; propter hoc dicebat apostolus I Tim. IV, 16: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Estote ergo factores, etc., ut dicitur Iac. I, 22; quia factores iustificabuntur, ut habetur Rom. c. II, 13. Et hoc si fiat in charitate, quae est forma boni operis. I Cor. XVI, 13 s.: viriliter agite, et confortetur cor vestrum, et omnia opera vestra in charitate fiant: quia certe aliter nihil valerent. I Cor. XIII, 3: si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sed quia in via Dei non progredi, est regredi, ideo subdit apostolus ut crescamus in illo, etc., ubi tria facit. Primo ostendit auctorem nostri augmenti; secundo eius veritatem; tertio modum augmenti. Secunda, ibi ex quo totum corpus. Tertia, ibi secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri. Dicit ergo crescamus in illo, scilicet in Christo, de quo I Petr. II, 2: in eo crescatis in salutem. In illo, inquam, qui est caput nostrum Christus et in Ecclesia, quae est corpus ipsius, ut dicitur Col. I, 24. Crescamus, inquam, non in possessionibus, sicut dicitur Iob I, 10: possessio eius crevit in terra, sed in spiritualibus. Nec in uno tantum, sed per omnia, id est in omni bono, fructificantes et crescentes. I Cor. X, 31: omnia in gloriam Dei facite, et cetera. Et ibi sequitur: sicut et ego per omnia omnibus placeo. De hoc commendat Corinthios apostolus, dicens I Cor. XI, 2: laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, omnia praecepta mea tenetis. Consequenter cum dicit ex quo totum corpus, etc., ostendit veritatem Christi per quem crescere debeamus. Ubi sciendum est, quod corpus naturale tria habet, scilicet compactionem membrorum ad invicem, ligationem per nervos et mutuam subministrationem. I Cor. XII, 16 s.: si dixerit pes: quoniam non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: quoniam non sum oculus, non sum de corpore, et cetera. Si totum corpus est odoratus, ubi auditus? Spiritualiter ergo, sicut unum corpus efficitur ex multis his tribus modis, scilicet per compactionem seu adunationem, per ligationem et per mutuam operationem et subventionem: ita et omnia, quae sunt a capite corporali, scilicet compactio, nervorum ligatio, ad opus motio, fluunt a capite nostro Christo in corpore Ecclesiae. Et, primo, compactio per fidem; unde dicit ex quo, scilicet Christo, qui est caput nostrum, ut modo dictum est, totum corpus compactum est, id est, coadunatum. Ps. CXLVI, 2: dispersiones Israel congregabit. Abac. II, 5: congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. De hoc dicitur Col. II, 19: caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Secundo, fluit a Christo capite in corpus Ecclesiae suae mysticum connexio et colligatio, quia oportet adunata aliquo nexu vel vinculo necti, vel colligari. Et propter hoc dicit et connexum per omnem iuncturam subministrationis, id est per fidem et charitatem, quae connectunt et coniungunt membra corporis mystici ad mutuam subministrationem. Eccli. XXXIX, 39: omnia opera domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. Unde ipse apostolus, confidens de ista mutua subministratione quae est inter membra Ecclesiae per divinam coniunctionem, dicebat Phil. I, 19: scio enim, quia hoc proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem spiritus Iesu Christi. Tertio, a capite Christo in membris, ut augmententur spiritualiter, influitur virtus actualiter operandi. Unde dicit secundum mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit; quasi dicat: non solum a capite nostro Christo est membrorum Ecclesiae compactio per fidem, nec sola connexio, vel colligatio per mutuam subministrationem charitatis, sed certe ab ipso est actualis membrorum operatio sive ad opus motio, secundum mensuram et competentiam cuiuslibet membri. Unde dicit, quod facit augmentum corporis secundum operationem et mensuram uniuscuiusque membri, debite mensurati; quia non solum per fidem corpus mysticum compaginatur, nec solum per charitatis subministrationem connectentem augetur corpus; sed per actualem compositionem ab unoquoque membro egredientem, secundum mensuram gratiae sibi datae, et actualem motionem ad operationem, quam Deus facit in nobis. Unde Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus, ut dicitur I Cor. XII, 6. Et haec expositio concordat glossatori. Sed ad quid augmentat Deus unumquodque membrum? Ut corpus aedificet. Supra II, 21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino, in quo et vos coaedificamini, et cetera. Unde I Cor. III, 9: Dei aedificatio estis. Et haec omnia fiunt in charitate, quia, ut dicitur I Cor. c. VIII, 1: charitas aedificat. Vel in charitate facit Deus haec omnia, id est ex mera dilectione. Ier. XXXIII, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Rursusque: aedificabo, et aedificaberis. Hoc est ergo quod dicit in aedificationem sui in charitate.


Lectio 6

[87811] Super Eph., cap. 4 l. 6 Supra monuit apostolus Ephesios ut manerent in ecclesiastica unitate, describendo modum eius et formam, in hac parte docet eos viam per quam possint manere in ecclesiastica unitate. Et circa hoc duo facit. Primo proponit praecepta, per quae possunt manere in ecclesiastica unitate; secundo ostendit potestatem hanc ad implenda praecepta in fine epistolae, ibi de caetero, fratres, confortamini, et cetera. Prima in duas. Primo proponit praecepta ad omnes; secundo pertinentia ad singulos gradus Ecclesiae, ibi mulieres viris suis subditae sint, et cetera. Prima in duas. Primo ponit quaedam praecepta generalia ad quae reducuntur omnia alia; secundo ponit specialia, ibi propter quod deponentes mendacium, et cetera. Prima iterum in duas, quia cum intentio apostoli sit eos revocare a vetere consuetudine ad novam Christi doctrinam, primo ostendit doctrinam Christi esse contrariam antiquae perversitati gentilitatis; secundo inducit eos, ut eam deponant et eam, quae Christi est assumant, ibi deponite vos secundum pristinam, et cetera. Prima in duas, quia primo describit conversationem gentilium; secundo ostendit, quod ei contrariatur doctrina Christi, ibi vos autem non ita, et cetera. Prima in tres. Primo hortatur eos, ut declinent conversationem gentilium; secundo describit eam quantum ad interiorem animum, ibi tenebris obscuratum, etc.; tertio quantum ad exteriorem modum, ibi qui desperantes, et cetera. Dicit ergo: ad hoc quod possitis implere ea, quae dicta sunt, dico, id est non obsecro, ut prius, sed dico, et testificor, hoc quod dixi. Gal. V, 3: testificor autem omni homini rursum circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. II Tim. IV, 1: testificor coram Deo et Christo Iesu, et cetera. Et quid? Ut iam, scilicet tempore fidei et conversionis ad Christum, quia iam vos mundi estis, Io. XIII, 10, non ambuletis, id est vivatis. Gal. V, 25: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, et cetera. Et hoc sicut et gentes ambulant. I Cor. XII, 2: scitis, quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, et cetera. Non sic igitur ambuletis. Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum, et cetera. Consequenter cum dicit in vanitate sensus sui, reddit causam huius prohibitionis. Ubi notandum est, quod cum ambulare spiritualiter sit proficere, secundum illud Is. c. XXVI, 7: rectus callis iusti ad ambulandum, et cetera. Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus, dicitur Abrahae, ad hoc ergo ut homo iuste ambulet, id est spiritualiter proficiat, oportet tria, quae in ipso sunt, regulari et ordinari. In homine enim est ratio iudicans de particularibus agendis; item, intellectus universalium principiorum, qui est synderesis; tertio, lex divina seu Deus. Quandocumque ergo aliquis secundum ista tria sibi invicem ordinata dirigitur, ita quod actio ordinetur secundum iudicium rationis, et haec, scilicet ratio, iudicet secundum intellectum rectum, vel synderesim, et haec, scilicet synderesis, ordinetur secundum legem divinam, tunc actio est bona et meritoria. Sed vita gentilium non est talis, imo deficit in praedictis tribus; quia, primo, deficit a ratione iudicante, quia ambulant in vanitate sensus sui. Sensus autem est vis apprehensiva, per quam iudicamus singularia. Unde aliquis homo rectus dicitur quando bene iudicat de agendis. Sed sensus iste quandoque est rectus, quandoque est vanus. Rectus dicitur, quando debita regula regitur, qua venit ad debitum finem; vanus autem quando, indebita regula ductus, non venit ad debitum finem. Sap. c. XIII, 1: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et cetera. Rom. I, 21: evanuerunt in cogitationibus suis, et cetera. Ier. II, v. 5: ambulaverunt post vanitates suas, et vani facti sunt. Quare? Quia certe ratio istorum in agendis non dirigebatur ab intellectu illuminato, sed erroneo. Et hoc est quod ait tenebris obscuratum habentes intellectum. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor eorum. Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et ratio est, quia tales non sunt participes divini luminis, seu legis divinae illuminantis et regulantis; propter quod subdit alienati a vita Dei, id est a Deo, qui est vita animae. Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita. Vel, a vita Dei, id est a charitate et gratia spirituali, qua anima vivit formaliter. Rom. VI, 23: gratia autem Dei vita aeterna. Isti autem erant sine spe vitae aeternae, quia ponebant mortalitatem animae contra fidem et spem. Sap. II, 22: nescierunt sacramenta Dei, neque speraverunt mercedem iustitiae, neque iudicaverunt honorem animarum sanctarum, et cetera. Vel a vita Dei, id est a vita sancte vivendi, quae est per fidem. Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, et cetera. Iustus autem ex fide vivit, ut dicitur Rom. I, 17. Vel quae est per charitatem. I Io. III, 14: nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres, et cetera. Non sic autem isti, sed magis alienati. Modum autem huius alienationis tangit, scilicet per ignorantiam non stellarum vel cursus siderum, sed naturae divinae, I Cor. c. XV, 33: ignorantiam quidem Dei quidam habent, quia certe tunc solum in Iudaea notus erat Deus, sed modo, ut dicitur Act. XVII, v. 30: tempora huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique poenitentiam agant, et cetera. Huius autem ignorantiae Deus non erat causa quantum de se erat, ut dicitur Rom. I, v. 19: Deus enim illis revelavit, sed certe causa erat illis propter caecitatem cordis ipsorum. Et vere dicit caecitatem eo quod ex creaturis non poterant venire in notitiam creatoris, quia, ut dicitur Sap. II, 21, excaecavit eos malitia eorum; et sequitur: et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae. Et hoc est quod sequitur qui desperantes, etc., ubi ostendit apostolus quales erant in exteriori conversatione, quoniam sine spe, et hoc quia alienati a vita. Iob VII, v. 16: desperavi, nequaquam ultra iam vivam, et cetera. Ier. XVIII, 12: desperavimus, post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque post pravitatem cordis sui malefaciemus. Et hoc est quod sequitur tradiderunt semetipsos impudicitiae, et cetera. Et hoc legi potest dupliciter, vel separatim, ut dicatur in avaritia, quia avari erant. Rom. I, 29: repletos omni iniquitate et malitia, fornicatione, avaritia. Hebr. XIII, 5: sint mores sine avaritia, etc., quia, ut dicitur Eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Propter quod Hab. c. II, 9: vae qui congregat avaritiam malam domui suae, et cetera. Potest etiam legi coniunctim cum praecedentibus, ut dicatur in avaritia, id est avare, ita ut sit modificans praecedentia. Et secundum hoc aggravat eorum vitam tripliciter; quia, primo, peccaverunt non ex passione, sed potius ex electione, unde dicit tradiderunt semetipsos impudicitiae; quasi dicat: non passionibus, vel infirmitate peccaverunt, sed semetipsos tradiderunt, et cetera. Iudith VII, 15: sponte tradamus nos omnes populo Holofernis, et cetera. II Cor. XII, 21: non egerunt poenitentiam super immunditia quam gesserunt, et cetera. Secundo, ex actuali effrenatione. II Petr. II, v. 10: post carnem in concupiscentiam immunditiae ambulant, et cetera. Et ideo dicit in operationem omnis immunditiae. Ez. XIV, 3: isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et cetera. Tertio, aggravatur eorum peccatum ex continuatione, quia incessanter peccabant. Os. IV, v. 10: fornicati sunt, et non cessaverunt, quoniam dominum reliquerunt. Unde dicit in avaritiam, id est ardenter, et appetitu continuo, et insatiabili. II Petr. II, 14: oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, et cetera.


Lectio 7

[87812] Super Eph., cap. 4 l. 7 Ostensa perversitate gentilis conversationis, hic ostendit apostolus quod doctrina Christi totaliter contraria est isti conversationi et statui. Et quia pervertentes quidam doctrinam Christi dixerunt non esse aliam vitam post istam, sed animam mori cum corpore, ut animalia, ideo apostolus ostendit, primo doctrinam Christi contrariam esse vitae et statui praecedenti; secundo ostendit conditiones debitas doctrinae Christi, ibi deponite vos, et cetera. Dicit ergo: ita dictum est, quod illi desperantes, etc., vos autem non ita didicistis Christum, scilicet esse imitandum. Quomodo ergo? Ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. II Thess. II, 15: itaque, fratres, state et tenete traditiones quas credidistis. Et quomodo tenebimus? I Thess. c. II, 13: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, et cetera. Col. II, 7: radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut didicistis abundantes in illo in gratiarum actione. Et hoc certe, si tamen illum audistis, quia auditus deservit disciplinae. Si, pro quia. Quia haec est Annuntiatio quam audistis, ut dicitur I Io. I, 5. Et hoc quantum ad praedicationem fidei. Eccli. XXIV, 30: qui audit me, non confundetur. Prov. XV, 31: auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur, et cetera. Et in illo edocti estis, scilicet quomodo pertinentia ad fidem sunt custodienda et adimplenda. Matth. ult.: fecerunt sicut erant edocti, et cetera. Et hoc sicut est veritas in Iesu, quasi dicat: si audivistis fidem Christi praedicari et quomodo praedicata debeant adimpleri, estis edocti, sicut Iesus, de quo praedicatur vobis, qui est veritas. Vos autem non ita, scilicet oportet ambulare, sicut aliqui desperantes. Sed quomodo? Subdit deponite vos, et cetera. Quae quidem littera potest legi dupliciter. Uno modo, ut dicatur deponere, et tunc construitur cum praecedentibus sic: ita est veritas in qua edocti estis in Iesu, deponere vos, et cetera. Si autem dicatur deponite, quae littera communius habetur, dicemus quod quia contraria est et vita et doctrina gentilium, vitae et doctrinae Iesu, in qua edocti estis, restat ut deponatis, et cetera. Duo ergo facit. Quia cum primo extirpanda sint vitia quam inserantur virtutes, primo docet eos statum pristinae ac veteris conversationis deponere; secundo novum statum Iesu assumere, ibi renovamini autem spiritu, et cetera. Dicit ergo: deponite, et cetera. Ubi tria sunt consideranda. Primo quid intelligatur per veterem hominem. Dicunt aliqui, quod hic homo vetus exterior, novus vero dicitur interior. Sed dicendum est quod homo vetus dicitur tam interior quam exterior, qui subiicitur vetustati quantum ad animam per peccatum et quantum ad corpus, quia membra corporis sunt arma peccati. Et sic, subiectus homo peccato secundum animam et corpus, dicitur vetus homo, secundum quod illa vetusta sunt, quae sunt in via corruptionis, vel in ipso corrumpi; quia quod antiquatur et senescit, prope interitum est, ut dicitur ad Hebr. VIII, 13. Et sic homo subiectus peccato dicitur vetus, quia est in via corruptionis; propter quod subdit qui corrumpitur secundum desideria erroris. Nam unumquodque corrumpitur, cum recedit ab ordine naturae suae. Natura autem hominis est, ut desiderium eius tendat ad id quod est secundum rationem. Perfectio autem et bonum rationis est veritas. Quando ergo ratio tendit ad errorem, et desiderium ex hoc errore corrumpitur, tunc vetus homo dicitur. Dicit autem secundum desideria, scilicet mala. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. I Tim. VI, 9: desideria multa, et nociva, et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem, et cetera. Quia autem haec desideria in quibusdam trahuntur ex infirmitate, in quibusdam vero ex malitia, sicut in illis qui dicunt Deum providentiam non habere, ideo dicit erroris; quia in talibus sic errantibus corrumpitur intellectus et affectus. Vel secundum desideria erroris, id est quae homines faciunt errare, secundum illud Sap. II, 21: haec cogitaverunt et erraverunt, et cetera. Prov. XIV, 8: imprudentia stultorum errans. Sed quomodo deponendus sit, docet apostolus, dicens Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et cetera. Non ergo substantialiter debet deponi vel expoliari, sed solum quoad opera mala, vel conversationem. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo et conversatione. Deinde cum dicit renovamini, etc., ostendit, quod debemus novum statum induere. Circa quod tria facit. Primo ostendit per quid consequi possumus hanc novitatem; secundo in quo haec novitas consistat; tertio quae sit. Quantum ad primum dicit renovamini spiritu, et cetera. Ubi notandum est quod licet spiritus multipliciter dicatur in homine, tamen triplex spiritus invenitur, scilicet spiritus sanctus, I Cor. c. III, 16: nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Item, spiritus rationalis, Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum. Item, spiritus phantasticus. Os. IX, 7: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum, spiritualem, id est phantasticum. Hoc ergo quod dicit spiritu mentis, sumitur pro spiritu sancto. Dicit autem causam renovationis esse spiritum sanctum, qui habitat in mente nostra. Gal. IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in corda, et cetera. Ps. CIII, v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et cetera. Vel potest accipi spiritus pro spiritu rationali, et tunc spiritus idem est quod mens nostra, et est simile huic quod dicitur Col. II, v. 11: in expoliatione corporis carnis, id est corporis, quae est caro; ita hic spiritu mentis, id est spiritu, qui est mens; hoc autem dicit, quia in nobis est alius spiritus, qui non est mens, qui scilicet est communis nobis et brutis. Dicit autem renovamini spiritu mentis, quia illud quod non est corruptum est novum, nec renovatione indiget. Nam si Adam corruptus non fuisset, renovatione non indiguisset, nec nos etiam. Sed quia corruptus fuit, renovatione indiguit et eius posteriores. Et ideo oportet renovari nos in praesenti secundum animam, et in futuro secundum corpus, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale immortalitatem, ut dicitur I Cor. XV, 53. Dicit ergo renovamini spiritu, hic scilicet, quia nisi in praesenti spiritus renovetur, numquam corpus eius innovabitur. Vel potest exponi spiritu mentis, id est mente vestra spirituali facta; et in idem redit. In quo autem haec renovatio consistat, quantum ad secundum, subdit cum dicit et induite novum hominem, et cetera. Hic advertendum est quod sicut uniuscuiusque rei primum vetustatis principium fuit Adam, per quem peccatum in omnes intravit, ita principium primum novitatis et renovationis Christus est; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unde Gal. ult.: in Christo Iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Induimini ergo dominum nostrum Iesum Christum, Rom. c. XIII, 14. Quae autem sit renovatio ostendit, cum dicit qui secundum Deum creatus est, et cetera. Hoc autem potest intelligi tripliciter. Uno modo sic, ut ly qui, referatur ad spiritum, id est: spiritus, qui est mens nostra, creatus est a Deo, scilicet in originali iustitia, scilicet in sui novitate; vel recreatus nova creatione, ut esset iustus. Supra II, 10: creati in Christo Iesu in operibus bonis. Vel ly qui, potest referri ad novum hominem, scilicet Christum. Et tunc construetur sic: qui creatus est, id est formatus in utero virginis secundum Deum, id est non semine humano, sed spiritu sancto. Vel creatus est secundum esse gratiae et plenitudinis, et hoc in iustitia, quoad homines, et sanctitate, quoad Deum, et hoc veritatis, non falsitatis. Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia. Vel ut sanctitas sit in corde, veritas in ore, iustitia in opere.


Lectio 8

[87813] Super Eph., cap. 4 l. 8 Supra posita generali monitione, ut novitatem induerent, hic apostolus ponit praecepta specialia. Circa quod duo facit. Primo inhibet eis peccata interiora corrumpentia spiritum; secundo peccata exteriora, quae corrumpunt carnem, ibi fornicatio autem, et cetera. Prima in duas. Primo prohibet peccata, quae in deordinatione propria consistunt; secundo peccata, quae consistunt in deordinatione alterius, ibi omnis sermo malus, et cetera. Prima iterum in tres, quia primo prohibet peccatum corrumpens rationalem; secundo peccatum deordinans irascibilem, ibi irascimini, et nolite peccare, etc.; tertio peccatum pertinens ad concupiscibilem, ibi qui furabatur, et cetera. Circa primum tria facit. Primo quia unum istorum prohibet; secundo inducit ad aliud; tertio rationem assignat. Prohibet ergo illud primo quod ad veterem hominem pertinet, ita ut ista littera sit expositiva huius, quod praedixerat: induite novum hominem, ad quem induendum primo prohibet mendacium, quia per hoc peccatum oris corrumpitur veritas rationis. Unde dicit propter quod, scilicet novum hominem induendum, sitis supple, deponentes mendacium, quia, ut dicitur in Ps. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium, scilicet perniciosum. Et postea inducit ad novitatem, dicens Zac. c. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Et quare? Quoniam sumus invicem membra. Membra enim se invicem diligunt et se iuvant mutuo in veritate. Rom. XII, 5: unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Sequitur irascimini, et cetera. Ubi prohibet peccatum, corrumpens irascibilem. Circa quod tria facit. Primo ponit monitionem; secundo eam exponit, ibi sol non occidat, etc.; tertio rationem reddit, ibi nolite locum, et cetera. Monitionem autem ponit, cum dicit irascimini, et cetera. Quod potest exponi dupliciter, quia duplex est species irae, quaedam bona, quaedam mala. Mala quidem quando inordinate tendit in vindictam, scilicet contra iustitiam; bona vero quando in vindictam debitam, quando scilicet quis irascitur quando oportet, cum quibus, et quantum oportet. Et de utraque potest exponi. Si de mala, sic est sensus: non praecipit, sed permittit; quasi dicat: si sic est, quod motus irae insurgat, quod humanum est, nolite peccare, id est nolite perducere ad effectum per consensum. I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Quia certe, qui aliter irascitur fratri suo, reus erit iudicio, ut dicitur Matth. V, 22. De hac ira monebat Ioseph fratres suos Gen. XLV, 24: ne irascimini in via. Si autem exponatur de bona, sic tenetur non solum permissive, ut primo, sed imperative, irascimini, scilicet contra peccata vestra, quoniam duplex est vindicta, quam homo appetit. Una de seipso peccante, et sic poenitentia est quaedam vindicta, quam homo facit et capit de seipso. Et haec est bona ira, et de hac dicitur imperative irascimini, scilicet contra peccata vestra, et nolite peccare, scilicet de caetero, nec talia committere, contra quae iterum oporteat irasci. Modo credunt aliqui quod homo secure possit sibi ipsi irasci propter peccata sua, sed non proximo suo propter sua; sed non est ita: sicut enim contra seipsum quis irascitur propter peccata propria, ita proximo suo propter sua; ergo irascimini contra vitia aliena, et hoc cum zelo. Num. XXV, 11: Phinees avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos. Sic Helias III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii Israel, et cetera. Et nolite peccare praeveniendo rationem, sed potius sequendo. Iac. I, 19: sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram, et cetera. Sequitur sol non occidat, et cetera. Ubi exponit quod dixerat, et, secundum tres praedictas expositiones, potest tripliciter exponi, quia si de mala ira, tunc sic: sol, etc., id est: non persistatis in ira concepta sed ante solis occasum deponatis, quia licet permittatur motus, propter fragilitatem, non permittitur mora. Si de bona, et hoc contra peccata propria, tunc sic: sol, id est Christus, Mal. IV, 2: orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, etc., non occidat super iracundiam vestram, id est super peccata vestra, pro quibus iterum oporteat vos irasci, et vosmetipsos punire. Si contra peccata aliena, sic accipitur sol, scilicet rationis. Eccle. XII, 1: memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent, antequam tenebrescat sol, et cetera. Sol non occidat super iracundiam vestram, id est non obtenebretur dictamen rationis. Iob V, 2: virum stultum interficit iracundia. Sequitur nolite locum dare Diabolo, ubi assignat rationem monitionis. Diabolus enim habet locum in nobis per peccatum, vel per consensum. Io. XIII, 2: cum Diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas, et cetera. Et sequitur ibid., quod post buccellam introivit in eum Satanas. Nunc autem huiusmodi passiones multum inclinant ad consensum et maxime quando pervertunt iudicium rationis, et hoc specialiter facit ira, quae consistit in accensione sanguinis, quae quidem ratione velocitatis sui motus praecedit iudicium rationis. Et quia, sic nobis perturbatis, Diabolus incipit locum habere in nobis, ideo dicit nolite locum dare Diabolo, quasi dicat: non perseveretis in ira, quia per hoc datis locum Diabolo, quia totus Diabolus iracundus est. Ps. XVII, 48: liberator meus de inimicis meis iracundis. Intrat autem hominem cum furore et ira. Apoc. XII, 12: descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam. Hoc autem non potest facere saltem in anima, quamdiu homo iustus est. Haec autem iustitia per iram amittitur, quia ira viri iustitiam Dei non operatur, ut dicitur Iac. I, 20. Si ergo non vultis locum dare Diabolo, saltem in anima, sol non occidat super iracundiam vestram. Eccle. XI, 10: aufer iram a corde tuo.


Lectio 9

[87814] Super Eph., cap. 4 l. 9 Exclusa supra vetustate hominis quantum ad vim rationalem et irascibilem, hic prohibet eam quantum ad concupiscibilem provenientem ex rerum inordinata concupiscentia. Circa quod duo facit. Primo prohibet concupiscibilis vetustatem; secundo hortatur ad eius novitatem, ibi magis autem laboret, et cetera. Ad vetustatem autem concupiscibilis pertinet furtum, quod provenit ex corrupto et inordinato appetitu rei temporalis. Ideo dicit qui furabatur, iam non furetur, etc., quasi dicat: qui habebat concupiscibilem corruptam et vetustam ex corrupto appetitu rerum temporalium, iam non furetur, scilicet si vult concupiscibilem renovare, quia, ut dicitur Eccli. V, 17: super furem confusio; propter hoc dicitur Ex. XX, 15: non furtum facies. Et quia aliquis posset se excusare prae paupertate, ideo dicit magis autem laboret, et cetera. Sicut ipse fecit apostolus, ut dicitur Act. XX, 33: argentum et aurum nullius concupivi, aut vestem, vos ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item II Thess. III, 78: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, et cetera. Unde notandum est, quod opus manuale ad tria inducitur. Primo ad necessitatem victus acquirendam. Gen. III, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et ideo qui non habet unde licite vivat, tenetur manibus laborare. II Thess. III, 10: si quis non vult operari, non manducet; quasi dicat: sicut qui non comedit in necessitate peccat, ita et si non laborat. Et sic ponitur hic ad excludendum furtum. Quandoque vero inducitur contra otium, quia multa mala docuit otiositas, Eccli. XXXIII, v. 29. Et ideo qui habent vitam otiosam, tenentur manibus laborare. II Thess. III, 11 s.: audivimus quosdam inter vos ambulare in quiete nihil operantes, sed curiose agentes. His autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. Quandoque enim inducitur ad carnis macerationem et domationem. Unde ponitur inter alia opera continentiae II Cor. VI, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, et cetera. Triplex ergo est ratio iniungendi laborem corporalem; sed prima omnibus necessaria est, et hoc de necessitate praecepti, quia aliis modis potest excludi otium, similiter et lascivia carnis potest alio modo domari et refrenari, et sufficit quomodocumque fiat. Sequitur quod bonum est, quod dupliciter potest intelligi. Vel in vi accusativi, et sic construetur: magis autem laboret operando manibus, et quidem non illicita, sed quod bonum est. Gal. ult.: bonum autem facientes, non deficiamus. Is. I, 16 s.: quiescite agere perverse, discite bene facere. Vel potest intelligi in vi nominativi: laboret, etc., quod bonum est, quasi haec sit ratio quare laborandum est; quasi dicat: non solum est necessarium laborare, immo etiam bonum est laborare, ut laborans possit vivere, et ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Eccli. XXIX, 2: foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et cetera. Deinde cum dicit omnis sermo malus, etc., ponit pertinentia ad veterem hominem in deordinatione ad alium; et facit duo: quia primo prohibet vetustatem, et inducit novitatem; secundo inducit exemplum, in principio V cap., ibi estote ergo, et cetera. Ad proximum autem potest quis male se habere dupliciter. Uno modo laedendo eum verbis malis; alio modo malis exemplis. Primo prohibet primum; secundo secundum, ibi et nolite contristare, et cetera. Prima iterum in duas. Primo prohibet vetustatem; secundo inducit ad novitatem, ibi sed si quis, et cetera. Dicit ergo omnis sermo malus, et cetera. Sermo oris praetendit et annuntiat quae sunt in anima, quia voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae. Ille est bonus sermo, qui indicat bonam dispositionem interiorem, malus vero qui malam. Tripliciter autem homo ordinatur interius, scilicet ad se, ut scilicet omnia sint rationi subiecta; ad Deum, ut ratio sit ei subdita; ad proximum, quando diligit eum ut seipsum. Est ergo quandoque sermo malus, quando indicat hominem inordinatum in se, et hic est sermo falsus eius, qui aliud loquitur et aliud intendit: et similiter sermo inutilis et vanus. Item, est sermo malus qui indicat hominem inordinatum contra Deum: sicut periuria, blasphemiae, et huiusmodi. Item, etiam est sermo malus, quando est contra proximum suum: sicut iniuriae, doli, et fallaciae. Et ideo dicit omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Omnis non vero aequipollet huic signo, nullus. Sap. I, 11: custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo obscurus in vacuum non ibit; quia certe Deum non praeterit omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo, ut dicitur Eccli. XLII, 20. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, Col. III. Sequitur sed si quis bonus est, et cetera. Inducit ad novitatem, quia sermo bonus benedicendus est pro loco et tempore. Prov. c. XV, 23: sermo opportunus est optimus. Si quis ergo loquitur, quasi sermones Dei, I Petr. c. IV, 11. Et ad quid? Subdit ad aedificationem fidei, id est ut corroboretur fides in cordibus infirmorum. I Cor. XIV, 26: omnia ad aedificationem fiant. Et hoc ut det gratiam audientibus, scilicet si talis bonus sermo sit probatus, vel talis sermo est conferens: quia frequenter homo ex bono sermone et per virtutem boni sermonis auditi, compunctus disponitur ad gratiam. Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Sic loquebatur dominus, de quo dicitur Lc. IV, 22: mirabantur ex verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius. Eccle. X, 12: verba oris sapientis gratia.


Lectio 10

[87815] Super Eph., cap. 4 l. 10 Supra monuit apostolus abstinere a verbis malis et nocivis, hic monet abstinere a verbis et factis turbativis seu contristativis proximorum. Circa quod duo facit. Primo prohibet quod pertinet ad vetustatem; secundo persuadet quod pertinet ad novitatem, ibi estote autem invicem benigni, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo prohibet quod ad vetustatem pertinet in generali; secundo in speciali, ibi omnis amaritudo, et cetera. Dicit ergo nolite contristare spiritum, et cetera. Contra: spiritus sanctus est Deus, in quo non cadit passio aliqua, nec tristitia. Respondeo. Spiritus sanctus dicitur contristari, quando contristatur ille, in quo est spiritus sanctus. Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Is. LXIII, 10: ipsi autem ad iracundiam provocaverunt eum, et afflixerunt spiritum sanctum eius, et conversus est eis in inimicum. Vel dicendum est quod est metaphorica locutio. Sicut enim Deus dicitur irasci propter similitudinem effectus, ita etiam dicitur contristari; quia sicut quando aliquis contristatur recedit a contristante, ita spiritus sanctus a peccante. Et sic est sensus nolite contristare spiritum sanctum Dei, id est nolite eum fugare, vel expellere per peccatum. Sap. I, 5: spiritus sanctus enim disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Igitur non est contristandus spiritus sanctus, et hoc propter beneficium signi salutaris. Ideo subiungit in quo signati estis, id est reformati estis, et ab aliis distincti. Qui autem habebit hoc signum secum, habebit vitam aeternam. Ideo ergo est custodiendus et nullo modo contristandus, quia sine eo non est vita aeterna. II Cor. I, 22: qui signavit nos Deus, et dedit nobis pignus spiritus. Et quando? In die redemptionis, id est Baptismi. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera. Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto, non post multos hos dies. Dicit autem redemptionis, quia in Baptismo fit homo particeps redemptionis factae per Christum. Sequitur omnis amaritudo, et cetera. Ubi ostendit in speciali quae pertinent ad vetustatem. Quandoque enim homo contristat amicum suum ex ira, aliquando ex industria. Sed in ira est triplex gradus, quia aliquando retinetur et manet solum in corde, sicut qui tantum interius irascitur. Aliquando vero exprimitur in voce, sine tamen contumeliae prolatione, sicut qui dicit racha. Aliquando fit etiam addita contumeliae prolatione, sicut qui dicit fatue. Primo ergo ponit quod pertinet ad iram cordis; secundo quod pertinet ad inordinatam prolationem; tertio quod pertinet ad contumeliam. In ira autem cordis ista se consequuntur. Primo, quod ira est effectus tristitiae, et haec in sacra Scriptura dicitur amaritudo. I Reg. c. I, 10: cum esset Anna amaro animo, et oraret Deum flens, et cetera. Et ideo dicit omnis amaritudo, etc., quae est per memoriam iniuriae praeteritae. Eccli. XXI, 15: non est sensus ubi abundat amaritudo. Secundo, quod statim appetit vindictam; ideo dicit et ira, quae est appetitus vindictae. Iac. I, 20: ira enim viri Dei iustitiam non operatur. Tertio, quod iratus indignum reputat, quod ei parcat, et indignum esse, quod sine punitione transeat; ideo sequitur et indignatio. Sed quantum ad inordinatam prolationem sic est clamor. Is. V, 7: expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce clamor. Ideo dicit et clamor. Similiter et blasphemia est vel contra Deum, vel contra sanctos. Lev. XXIV, 16: quicumque blasphemaverit nomen domini, morte moriatur. Ideo dicit et blasphemia. Et addit tollatur a vobis cum omni malitia, scilicet operis. I Petr. c. II, 2: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum et simulationem. Deinde cum dicit estote autem, etc., ponit pertinentia ad novitatem contrariam passionibus praemissis: contra amaritudinem, benignitatem. Unde dicit estote autem invicem benigni. Quia benignus est spiritus sapientiae, et cetera. Contra iram, misericordiam; unde dicit misericordes. Lc. VI, 36: estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Contra indignationem, condonationem; unde dicit donantes invicem, et cetera. Col. III, 13: donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Rom. c. VIII, 32: qui etiam proprio filio suo non pepercit; et paulo post sequitur: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit?


Caput 5
Lectio 1

[87816] Super Eph., cap. 5 l. 1 Posita exhortatione ad benignitatem et misericordiam, quae sunt effectus charitatis, hic ostendit eis exemplum. Circa quod duo facit. Primo inducit eos ad imitationem exemplaris, scilicet Dei; secundo ostendit in quo debent ipsum imitari, ibi et ambulate, et cetera. Dicit ergo: dixi quod debetis donare invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis, ergo estote imitatores Dei, quia hoc necessarium est, licet difficile sit. Eccle. II, v. 12: quid est, inquam, homo, ut possit sequi regem factorem suum? Numquam tamen perficietur natura humana, nisi in coniunctione ad Deum. Unde Iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus. Ergo imitandus est, taliter quomodo habemus possibilitatem, quia ad filium pertinet patrem imitari. Et ideo subdit sicut filii, patrem scilicet per creationem. Deut. XXXII, 6: nonne ipse est pater tuus qui possedit, et fecit, et creavit te? Et addit charissimi, quos scilicet elegit ad participationem sui ipsius. Sequitur et ambulate, et cetera. Ubi primo ponit imitandi modum, quia in charitate; secundo ostendit immensae charitatis signum, ibi et tradidit, et cetera. Quod ergo simus filii charissimi, hoc facit charitas Dei. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Debemus ergo ipsum in dilectione imitari. Et dicit ambulate, id est semper proficite. Gen. XV: ambula coram me, et esto perfectus. Et hoc in dilectione, quia dilectio est tale bonum in quo debet homo proficere, et tale debitum quod debet homo semper solvere. Rom. XIII, 8: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Vel in dilectione, quae est via sequendi Deum magis de propinquo. I Cor. XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. I Cor. XIII, v. 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, et cetera. Col. III, 4: super omnia haec charitatem habentes, et cetera. Et hoc exemplo Christi. Unde subdit sicut et Christus dilexit nos. Io. XIII, 1: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et quia, secundum Gregorium, probatio dilectionis, exhibitio est operis, ideo subdit et tradidit semetipsum pro nobis. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Gal. II, 20: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me et tradidit in mortem seipsum pro me. Is. LIII, 12: tradidit in mortem animam suam, et cetera. Haec autem mors fuit nobis utilis et necessaria, ideo subdit oblationem et hostiam, et cetera. Loquitur autem hic apostolus more veteris legis, in qua, ut dicitur Lev. IV, 25 ss., quando quis peccaverat, offerri debebat pro eo hostia et oblatio, quae dicitur pro peccato. Item, quando quis agebat gratias Deo, vel aliquid consequi volebat, oportebat offerri hostiam pacificam, ut dicitur Lev. III, 9, quae quidem erat in oblationem suavissimi odoris domino, ut dicitur ibidem. Haec autem facta sunt per Christum, quia, ut a peccatis mundaremur et gloriam consequeremur, tradidit semetipsum pro nobis in oblationem per ea quae in vita gessit. Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit, et cetera. Et hostiam Deo pro peccato. Et hoc in odorem suavitatis. Alludit autem hic, quod dicitur Lev. III, 5 s. Sed certe ille odor non erat tunc Deo acceptus secundum se, sed secundum suam significationem, inquantum significabat oblationem odoriferam corporis Christi filii Dei. Gen. II: ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Cant. I, 3: trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic autem debemus nos sacrificare Deo spiritualiter. Ps. l, v. 19: sacrificium Deo spiritus, et cetera.


Lectio 2

[87817] Super Eph., cap. 5 l. 2 Supra, posita monitione, apostolus docuit ut deposita vetustate Ephesii novitatem assumerent prohibendo vitia spiritualia, hic prohibet eisdem vitia etiam carnalia. Dividitur autem in duas. Primo enim prohibet vetustatem vitiorum carnalium; secundo inducit ad novitatem, ibi videte itaque, fratres, et cetera. Prima iterum dividitur in tres. Primo excludit vetustatem vitiorum; secundo proponit poenam eorum, ibi hoc autem scitote, etc.; tertio excludit fallaciam, ibi nemo vos seducat, et cetera. Prima iterum in duas. Primo excludit quaedam vitia principalia; secundo excludit quaedam adiuncta, ibi aut turpitudo, et cetera. Excludit autem tria vitia, scilicet luxuriam naturalem, quae est cum non sua, unde dicit fornicatio. Os. IV, 12: spiritus enim fornicationum decepit eos. I Cor. VI, v. 18: fugite fornicationem. Sic faciebat Iob c. XXXI, 1: pepigi foedus cum oculis meis, ut nec cogitarem de virgine. Dicitur autem fornicatio a fornice, id est arcu triumphali, iuxta quem erant lupanaria. Prov. XX: intravit super eos fornicatio, et cetera. Et omnis immunditia, id est omnis pollutio contra naturam, scilicet quae non ordinatur ad generationem. Gal. V, 12: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, et cetera. Tertio excludit avaritiam, dicendo aut avaritia. Sed quare hoc? Numquid est idem cum peccatis carnalibus? Respondeo. Dicendum est quod non, nec totaliter est divisa, sed medium inter spiritualia et carnalia peccata: quod patet sic. In peccato sunt duo, scilicet obiectum peccati, et delectatio in obiecto. Quaedam ergo sunt peccata quorum obiectum et delectatio est spiritualis, sicut ira. Nam vindicta, quae est obiectum irae, et delectatio eius, est quid spirituale, et similiter inanis gloria. Quaedam vero sunt omnino carnalia et obiectum et delectatio; sicut gula et luxuria. Sed avaritia tenet medium, quia eius obiectum est carnale, scilicet pecunia, sed delectatio est spiritualis, quia animo quiescit quis in pecunia. Et ideo connumeratur avaritia cum peccatis carnalibus ratione obiecti, cum spiritualibus vero ratione delectationis. Hebr. ult.: sint mores sine avaritia. Vel dicendum est, quod avaritia opponitur iustitiae, unde ponitur pro specie luxuriae, quae est adulterium, quod est iniustus usus mulieris alterius: sicut avaritia iniustus usus pecuniae. Sed supra dixit: qui furabatur, etc., hic autem dicit quod nec nominetur, etc., quia in pugna spirituali vitia carnalia primo occurrunt vincenda: quia frustra pugnat quis contra intrinseca, nisi primo vincat extrinseca, scilicet carnalia, contra quae semper remanet bellum. Et ideo dicit nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, scilicet abstinere a factis, a cogitationibus, et a dictis. Is. XIV: perdam Babylonis nomen, et reliquias, et progeniem et germen. Eccli. c. XLI, 15: curam habe de bono nomine, quia hoc decet sanctos. II Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, et cetera. Sequitur aut turpitudo, et cetera. Ubi ponit quaedam vitia adiuncta. Circa quod duo facit. Primo adiuncta vitia excludit; secundo ad contraria eorum inducit, ibi sed magis gratiarum actio, et cetera. Tria ergo vitia excludit, scilicet turpitudinem, quae est in tactibus turpibus et amplexibus et osculis libidinosis. Prov. VI, 32: qui autem adulter est, propter cordis inopiam, perdet animam suam, et turpitudinem, et ignominiam congregat sibi. Item, stultiloquium, id est verba provocantia ad malum. Eccli. IX, 11: colloquium illius quasi ignis exardescit, scilicet malae mulieris. Et scurrilitatem, id est verbum ioculatorium, per quod aliqui volunt inde placere aliis. Matth. XII, v. 36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Et haec omnia sunt mortalia, inquantum ad mortalia peccata ordinantur, quia aliquid etiam si bonum sit ex genere, inquantum ad mortale ordinatur, est mortale. Deinde inducit ad contraria, scilicet gratiarum actiones. Unde dicit sed magis gratiarum actio. Is. LI, 3: gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.


Lectio 3

[87818] Super Eph., cap. 5 l. 3 Supra prohibuit apostolus peccata carnalia, hic comminatur poenam damnationis, quae peccatoribus infligitur. Circa quod duo facit. Primo enim de hoc eos certificat; secundo sigillatim peccata recitat, ibi quod omnis fornicator, et cetera. Dicit ergo hoc scitote intelligentes, id est actualiter, non solum habitualiter, pro certo habete. I Io. III: haec scripsi vobis, ut sciatis, et cetera. Et quid? Quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nota quod vocat hic avaritiam idololatriam, quoniam idololatria est, quando honor soli Deo debitus, impenditur creaturae. Nunc autem Deo dupliciter honor debetur, scilicet ut in eo finem nostrum constituamus, et ut in eo fiduciam nostram finaliter ponamus; ergo qui hoc in creaturis ponit, reus est idololatriae. Hoc autem facit avarus, qui finem suum in re creata ponit, et etiam totam suam fiduciam. Os. VIII, 4: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et hoc, quia, ut dicitur Prov. XI, 28: qui confidit in divitiis suis, corruet. Sed cum in aliis peccatis ponat homo finem suum in creatura, cui amore inhaeret, quare etiam in illis non dicitur peccator idololatra? Respondeo. Idololatrare est aliquid exterius indebite colere. Nunc autem in aliis peccatis ponitur finis in interioribus quasi in propria exaltatione. Sed qui ponit finem in divitiis, ponit in eis finem ut in re exteriori, sicut idololatra. Sed numquid avari honorem Deo debitum exhibentes creaturae, realiter sunt idololatrae, et per se? Dico quod non, quia in moralibus actus seu opera iudicantur ex fine. Ille ergo per se est idololatra, qui intendit per se cultum exhibere creaturae. Hoc autem non intendit avarus per se, sed per accidens hoc facit, inquantum superflue et inordinate diligit. Et quid de tali? Non habebit haereditatem, quippe quia filii et haeredes, ut dicitur Rom. VIII, 17. Nunc autem tales non sunt filii, qui sic carnales sunt; ergo haereditatem non habent, quia, ut dicitur I Cor. c. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, id est Deum, qui dicit Ez. XLIV, v. 28: ego haereditas eorum. Sed posset quaeri: si haereditas ista est ipse Deus, cum sit indivisibilis et impartibilis, quare dicit in regno Christi et Dei divisive, ac si haereditas ista sit divisibilis? Respondeo. Haereditas nostra consistit in fruitione Dei, nunc autem Deus aliter se fruitur, et nos eo; quia Deus seipso perfecte fruitur, quia seipsum perfecte cognoscit et totaliter diligit quantum cognoscibilis et diligibilis est. Non autem sic nos, quia licet ipsum perfecte cognoscamus in patria, et per consequens diligamus, quia qui aliquid simplex attingit, ipsum totum cognoscit, etsi non totaliter, sicut lux solis si esset punctalis, humanus oculus ipsam totam apprehenderet, non totaliter, oculus vero aquilae ipsam totaliter comprehenderet. Sic et si Deum perfecte cognoscimus in patria et perfecte diligimus, sed ipsum totaliter non comprehendimus, ideo videtur ibi esse quaedam imperfectio et particularitas. Et ideo dicit Christi et Dei coniunctim, quasi partem cum parte ponendo, id est quia per Christum et non per alium habetur haereditas. Deinde cum dicit nemo vos seducat, hic excludit fallaciam seductorum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit admonitionem; secundo subiungit ipsius rationem, ibi eratis enim aliquando tenebrae, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo monet eos, ut non seducantur verbis, eis credendo; secundo ut non communicent eis mala faciendo, ibi nolite ergo effici, et cetera. Prima adhuc in duas, quia primo removet seductiones; secundo ostendit seductionis signum, ibi propter hoc enim venit ira, et cetera. Notandum est ergo quod in vitiis carnalibus solum docuit cavere seductionem, quia a principio, ut homines possent libere frui concupiscentiis, cogitaverunt invenire rationes, quod fornicationes et huiusmodi venerea non essent peccata. Et ideo dicit inanibus verbis, quia sine ratione sunt talia verba, quae dicunt quod huiusmodi non sint peccata, nec excludant a regno Dei et Christi. Col. II, 8: videte ne quis vos seducat per prophetiam et inanem fallaciam. Et quod tales sint seductores et talia verba seducentia, ostendit, quia nisi peccata carnalia essent peccata, non punirentur a Deo, quia cum Deus sit iustus, non infligit poenam sine culpa. Nunc autem talia puniuntur a Deo, ergo peccata sunt. Minorem probat, cum dicit propter haec enim venit ira Dei, scilicet propter peccata carnalia, in filios diffidentiae, ut patuit in diluvio; item in Sodomitis; item tribus Beniamin fere tota consumpta fuit propter haec. Dicit autem filios diffidentiae, quia sic peccantes diffidunt de vita aeterna; quia si sic faciens speraret vitam aeternam, magis esset praesumptio, quam spes, quae est certa expectatio futurae beatitudinis ex meritis, et cetera. Unde supra IV, 19: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Sap. VII: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, et cetera. Et sequitur in fine capitis: quia tales non speraverunt mercedem iustitiae, et cetera. Dicit ergo, quod in filios diffidentiae, id est qui non confidunt de gaudiis aeternis, venit ira Dei, scilicet propter peccata. Vel diffidentiae, id est de quibus non est confidendum, quantum est ex parte meritorum. Et ideo concludit nolite ergo effici participes eorum, communicando scilicet eis in talibus operibus. II Cor. VI, 14 s.: quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras, aut quae communicatio Christi ad Belial, aut quae pars fidelis cum infideli?


Lectio 4

[87819] Super Eph., cap. 5 l. 4 Supra prohibuit apostolus peccata carnalia, comminando poenam et removendo fallaciam, hic assignat rationem sumptam ex eorum conditione, et duo facit. Proponit enim primo eorum conditionem; secundo ex eis duas conclusiones inducit, ibi ut filii lucis sitis, et cetera. Ponit autem duas conditiones: primo praeteritam, secundo conditionem praesentem, ibi nunc autem lux, et cetera. Dicit ergo eratis aliquando tenebrae, id est excaecati ignorantia et errore. Supra IV, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum. Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item, tenebrosi per peccatum. Prov. IV, 12: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Sed notandum est, quod indeterminate non dicit tenebrosi, sed tenebrae, quia sicut quilibet videtur esse quod principaliter est in eo, sicut tota civitas videtur esse rex et quod rex facit, civitas dicitur facere: ita quando peccatum regnat in homine, tunc totus homo dicitur peccatum et tenebrae. Sequitur nunc autem lux, et cetera. Ubi ponit conditionem praesentem; quasi dicat: nunc autem habetis lucem fidei. Phil. II, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Matth. V, 14: vos estis lux mundi. Sed contra dicitur de Ioanne Baptista: non erat ille lux; quomodo ergo fideles alii lux dicuntur? Respondeo. Non dicuntur lux per essentiam, sed per participationem. Deinde cum dicit ut filii lucis ambulate, etc., concludit duas conclusiones. Dixerat enim, quod tenebrae fuerunt et quod nunc sunt lux. Et ideo primo concludit, ut se conforment ei, quod nunc sunt; secundo ut vitent ea quae prius fuerunt, ibi et nolite communicare. Prima in duas. Primo ponit admonitionem; secundo eam exponit, ibi fructus enim lucis, et cetera. Dicit ergo: quia nunc lux estis, faciatis opera lucis, ergo ut filii lucis ambulate. Io. XII, 35: ambulate dum lucem habetis, et cetera. Hoc autem exponit, cum dicit fructus enim, et cetera. Ambulat autem quis ut filius lucis dupliciter. Primo quantum ad substantiam, vel genus operis; secundo quantum ad modum, vel intentionem facientis. Primo ergo ponit opera, quae oportet facere; secundo qua debent fieri intentione, ibi probantes, et cetera. Dicit ergo: dixi ut ambuletis ut filii lucis, fructus autem lucis sunt opera fructifera et clara. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris, et cetera. Et hoc in omni bonitate, et cetera. Ubi advertendum est, quod omnis actus virtutis ad tria reducitur. Nam oportet, quod agens ordinetur in se, ad proximum, et ad Deum. In se, ut sit bonus in seipso et propter hoc dicit in omni bonitate. Ps. CXVIII, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, et cetera. Item, ad proximum per iustitiam. Ideo dicit in iustitia. Ps. CXVIII, 121: feci iudicium et iustitiam, et cetera. Ad Deum per cognitionem et confessionem veritatis. Et ideo dicit et veritate. Zach. VIII, 19: veritatem enim et pacem diligite. Vel aliter, ut bonitas referatur ad cor, iustitia ad opus, veritas ad os. Supra IV, 25 et Zach. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Deinde cum dicit probantes, etc., ostendit qua intentione debeant operari, quia non ex abrupto, sed probantes, id est, ratione discernentes. Opus suum probet unusquisque, ut dicitur Gal. VI, 4. Et hoc quid sit beneplacitum Deo, id est ut intendatis facere, quod placet Deo. Rom. XV: probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta. Deinde cum dicit et nolite communicare, etc., hortatur eos ne redeant ad statum quem reliquerunt, quia, ut dicitur Gal. c. II, 18: si enim, quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo; II Petr. II, 22: canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti. Dividitur autem ista pars in duas. Primo ponit monitionem; secundo assignat rationem, ibi quae autem in occulto, et cetera. Prima iterum in duas. Primo monet eos ne malefaciant; secundo ut mala reprehendant, ibi magis autem redarguite, et cetera. Dicit ergo probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, id est operibus carnalibus ducentibus ad tenebras perpetuas: quae quidem sunt infructuosa, quia non habent nisi momentaneam delectationem citissime transeuntem. Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Iud. I, 12: arbores autumnales infructuosae, bis mortuae, eradicatae, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, et cetera. Item, tenebrosa loca quaerunt propter turpitudinem, quia communicant in eis cum brutis. Iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem, dicens: non me videbit oculus, et operiet vultum suum, perfodit in tenebris domos, et cetera. Istis ergo nolite communicare, imitando, coadiuvando, consentiendo. Eccli. XIII, 22: quae communicatio homini sancto ad canem? Sed certe hoc non sufficit, nisi etiam eos reprehendatis, quia, ut dicit Augustinus, aliquando Deus punit communicantes insontes, quia aliqui boni non reprehendunt malos. Eccli. XVII, 12: mandavit autem unicuique de proximo suo. Et ideo dicit magis autem autem redarguite. II Tim. IV, 2: argue, obsecra, increpa, et cetera. Sed numquid semper peccamus si non reprehendimus? Respondet Augustinus: quod enim non reprehendis ex timore charitatis, ne scilicet peior efficiatur et scandalizatus affligat bonos, non peccas. Si autem ex timore cupiditatis, ne scilicet indignetur et perdas beneficia tua, sic peccas.


Lectio 5

[87820] Super Eph., cap. 5 l. 5 Supra posuit apostolus monitiones, hic assignat rationes earum. Duas autem monitiones posuit. Prima ut non communicarent operibus tenebrarum; secunda ut redarguerent peccatores. Secundum hoc ergo duo facit. Primo ponit rationem primae monitionis; secundo rationem secundae, ibi omnia enim quae arguuntur, et cetera. Dicit ergo: bene dixi: nolite communicare, immo debetis et tales increpare et redarguere. Quare? Quia quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Hoc autem est de vitiis carnalibus in quibus est turpitudo magna, quia minimum est ibi de bonis rationis, cum huiusmodi actus communes sint nobis et brutis. Sequitur omnia quae arguuntur, et cetera. Hic ponit apostolus rationem secundae monitionis, et facit duo. Primo enim ponit rationem; secundo assignat confirmationem, ibi propter quod dicit, et cetera. Quantum ergo ad primum, vult probare quod eos deceat delinquentes arguere, et hoc probat sic: quidquid ostenditur malum esse redarguitur, omnis enim redargutio manifestatio quaedam est; sed omnis manifestatio fit per lumen, vos autem estis lux; ergo decet vos arguere et eos manifestare. Ponit autem huius rationis maiorem, ibi omnia autem quae arguuntur, et cetera. Minorem autem ponit, ibi omne quod, et cetera. Quasi dicat: ideo decet eos arguere, quia, ut dicitur I Cor. II, 15: spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Unde Glossa sic exponit: omnia, scilicet peccata quae arguuntur a lumine, id est, a bonis et sanctis hominibus, qui sunt filii lucis, manifestantur, scilicet per confessionem. Prov. XXVIII, 13: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Omne autem, scilicet malum, quod manifestatur per confessionem, lumen est, id est in lumine vertitur. Deinde confirmat hoc per auctoritatem, dicens propter quod dicit: surge, et cetera. Glossa sic exponit: propter hoc quod sit lumen, dicit, scilicet spiritus sanctus: o tu qui dormis, surge, et cetera. Sed haec non est consuetudo Pauli. Et ideo dicendum est, quod apostolus introducit figuram positam Is. LX, 1: surge, illuminare, Ierusalem, etc., dicens propter quod dicit, scilicet Scriptura, surge a negligentia boni operis, tu scilicet qui dormis. Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Ps. XL, 9: numquid qui dormit, non adiiciet, ut resurgat? Et exurge a mortuis, id est, ab operibus mortuis, seu mortificantibus. Hebr. IX, 14: emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, et cetera. Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Exurge ergo, et illuminabit te Christus. Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea, et cetera. Idem XII, 4: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Sed numquid possumus per nos resurgere a peccato, quia dicit: surge, et illuminabit te Christus? Respondeo. Dicendum est, quod ad iustificationem impii duo requiruntur, scilicet liberum arbitrium cooperans ad resurgendum et ipsa gratia. Et certe hoc ipsum habet liberum arbitrium a gratia praeveniente, et postea meritorie operari a gratia subsequente. Unde dicitur Thren. ult.: converte nos, Deus, et convertemur.


Lectio 6

[87821] Super Eph., cap. 5 l. 6 Supra prohibuit fallaciarum carnalium vetustatem, hic hortatur ad contrariam novitatem. Et primo hortatur ad novitatem contrariam fallaciae; secundo ad novitatem contrariam luxuriae, ibi et nolite inebriari, et cetera. Prima in tres. Primo inducit ad cautelam contrariam fallaciae; secundo ostendit novitatem cautelae, ibi redimentes tempus, etc.; tertio docet modum cautelae, ibi propterea nolite fieri, et cetera. Dicit ergo itaque, scilicet ex praemissis, videte quomodo caute ambuletis. Cautio est quaedam conditio prudentiae, per quam aliquis vitat impedimenta agendorum, et hanc cautelam debent omnes habere. Prov. c. IV, 23: oculi tui videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Hoc autem pertinet ad sapientes, et ideo dicit non quasi insipientes, qui scilicet nesciunt vitare impedimenta. Ps. LXXV, 6: turbati sunt omnes insipientes corde. Sed ut sapientes. Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat. Quidam dicunt: si non caste, tamen caute. Sed sic non accipit apostolus, sed dicit caute, ac si diceret: cavete ab hominibus contrariis castitati. Necessitatem autem huius cautelae ostendit, cum dicit redimentes tempus, etc.; quod potest exponi dupliciter. Redimit enim aliquis quandoque rem suam, dando enxenia vel aliquid pro ea, sicut dicitur aliquis redimere vexationem suam dando enxenia, vel pecuniam, vel quando dimittit de iure suo. Dicit ergo: totum tempus hoc est tempus calumniae, et ideo sitis redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ex quo peccavit Adam, ex tunc semper paratae sunt insidiae impellentes ad peccatum. Non sic autem in statu innocentiae, in quo non oportebat hominem ab aliquo licito abstinere, quia in eius voluntate non erat impellens aliquid ad peccatum. Modo autem oportet nos tempus redimere, quoniam dies mali sunt, id est debemus malitiam dierum vitare, diem malum praecavere, ut dicitur Eccle. VII, 15, et etiam a quibusdam licitis abstinere. I Cor. c. X, 23: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. In hunc autem modum dicitur aliquis vexationem suam redimere, quia dimittit aliquid de iure suo perire. Vel aliter: redimentes tempus, et cetera. Contingit quandoque quod aliquis per magnum tempus vitae vivit in peccato, et hoc est tempus perditum. Sed quomodo redimet, cum homo non sufficiat ad debita persolvenda? Respondeo. Dicendum est quod tanto magis debet vacare operibus bonis, quanto prius instetit malis. I Petr. I: sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consumendam his, qui ambulaverunt in luxuriis, vinolentiis, desideriis, et cetera. Sed prima expositio est melior. Deinde cum dicit propterea nolite fieri, etc., docet modum cautelae, dicens: propterea, scilicet ut possitis tempus redimere, nolite fieri imprudentes. Nota quod differentia est inter sapientiam et prudentiam. Prudentia enim est quaedam sapientia, sed non universalis sapientia. Prov. c. X, 23: sapientia autem est viro prudentia. Sapiens enim simpliciter dicitur, qui habet de omnibus ordinare: sapiens autem secundum quid dicitur, qui habet ordinare de his de quibus est sapiens. I Cor. III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Quia sapientis est ordinare, ut dicitur I methaphysicae. Omnis autem ordinator respicit finem; ille ergo simpliciter est sapiens, qui cognoscit finem, vel qui agit propter finem universalem, scilicet Deum. Deut. IV, 6: haec est enim sapientia vestra, et cetera. Sapientia enim est divinarum rerum cognitio, ut dicit Augustinus, IV de Trinitate. Prudentia vero est particularis rei providentia, quando scilicet quis ordinat facta sua. Et ideo sapientia est viro prudentia. Propter hoc ergo dicit: nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, et cetera. Sicut ratio speculativa ordinat de agendis et iudicat: oportet autem conclusiones habere et iudicare per principia, et similiter in operabilibus. Istud autem primum principium, per quod debemus iudicare omnia et regulare, est voluntas Dei; et ideo intellectus in moralibus et divinis debet habere pro principio voluntatem Dei, quia, si hanc habeat pro principio, fit prudens intellectus. Deut. c. XXXII, 29: utinam saperent et intelligerent, et cetera. Hoc autem docuit dominus, Matth. c. XXVI, 42: fiat voluntas tua.


Lectio 7

[87822] Super Eph., cap. 5 l. 7 Supra induxit ad novitatem contra vetustatem fallaciae, hic hoc idem facit contra vetustatem vitiorum carnalium. Vel dicamus quod prius reprehenderit peccata carnalia quantum ad luxuriam, hic autem quantum ad gulam. Duo autem facit. Primo enim prohibet vetustatem; secundo inducit statum ad novitatem, ibi sed impleamini, et cetera. Dicit ergo: dixi quod fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis; sed ad hoc cavendum debetis a vino superfluo abstinere, quia cibus et potus superfluus est causa luxuriae, et praecipue vinum, quod calefacit et movet. Prov. XX, 1: luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Esth. c. I, 10: cum esset rex hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, et cetera. Os. c. IV, 11: fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Unde Hieronymus: quem Sodoma non vicit, vina vicerunt Lot. Nolite ergo, et cetera. Sed impleamini spiritu sancto. Inter omnia quae multos spiritus generant est vinum, unde generat animositatem et facit homines per talenta loqui, ut dicitur III Esd. III, 21. Et ideo convenienter docet eos contra hoc repleri spiritu sancto, qui generat fervorem devotionis. Rom. XII, 11: spiritu ferventes. Item, etiam generat gaudium et laetitiam spiritualem. Rom. XIV, 17: iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Item, facit audacter loqui. Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui, etc., et ideo qui eos loquentes audiebant, credebant eos ebrios. Sed numquid habemus spiritum sanctum in nostra potestate? Respondeo et dico quod habere spiritum sanctum est dupliciter: vel receptive, et sic non est in nostra potestate eum recipere, sed ex dono Dei eum recipimus. Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Vel dispositive, et sic adhuc non sumus sufficientes eum recipere, id est nos disponere sine gratia Dei. II Cor. III, 5: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Vel aliquis dicitur recipere spiritum sanctum, non tamen plenus esse spiritu sancto, quando scilicet habet gratiam spiritus sancti quantum ad aliquam et non quantum ad omnem hominis operationem. Tunc autem dicitur plenus spiritu sancto, quando eo utitur generaliter. Modus autem repletionis est in dilectione Dei et proximi. Et ideo cum dicit loquentes, etc., primo tangit modum repletionis ex parte Dei; secundo ex parte proximi, ibi subiecti invicem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur spiritualis meditatio; secundo spiritualis exultatio, ibi cantantes, etc.; tertio gratiarum actio, ibi gratias agentes, et cetera. Prima in duas, quia primo ponit modum meditationis, secundo materiam eius, ibi in Psalmis, et cetera. Dicit ergo loquentes vobis, et cetera. Est autem duplex locutio. Una exterior, hominis ad homines; alia interior, hominis ad seipsum. Talis autem debet esse compunctiva. Iob X, 1: loquar in amaritudine animae meae. Item, debet fieri in secreto. Matth. VI, v. 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum. Et Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Materiam vero meditationis tangit, cum dicit in Psalmis, et cetera. Psallere est uti Psalterio. Et sic in Psalmis, id est bonis operationibus. Ps. LXXX, 3: sumite Psalmum, et date tympanum, Psalterium iucundum, et cetera. Et hymnis, id est laudibus divinis. Ps. CXLVIII, 14: hymnus omnibus sanctis eius, et cetera. Et canticis spiritualibus, scilicet de spe aeternorum. Rom. XII, 12: spe gaudentes. Ps. XCI, 4: in decachordo Psalterio cum cantico in cithara. Ps. XCVII, 1: cantate domino canticum novum, et cetera. Meditemur ergo de recta operatione quid faciendum, de divina laudatione quid imitandum, de caelesti iucundatione quid et quomodo serviendum. Sic ergo effectus spiritus sancti primus est sacra meditatio, secundus spiritualis exultatio, quia ex frequenti meditatione ignis charitatis in corde accenditur. Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis, et cetera. Et hinc generatur laetitia spiritualis in corde. Et ideo dicit cantantes et psallentes, id est ut affectus nostri afficiantur gaudio spirituali ad operanda bona. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente. Col. III, 16: in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. Ex hoc error haereticorum confunditur dicentium quod vanum est cantare domino cantica vocalia sed spiritualia tantum. Nam in laudibus Ecclesiae est aliquid per se considerandum, et hoc est quod apostolus dicit in cordibus. Aliquid vero propter duo, scilicet propter nos, ut mens nostra incitetur ad devotionem interiorem; sed si ex hoc aliquis commoveatur ad dissolutionem, vel in gloriam inanem, hoc est contra intentionem Ecclesiae. Item, propter alios, quia per hoc rudes efficiuntur devotiores. IV Reg. III, 15: cumque caneret psaltes, facta est super eum manus domini. Tertius effectus est gratiarum actio: quia ex hoc quod aliquis sic affectus est ad Deum, recognoscit se omnia habere a Deo. Quanto enim aliquis magis afficitur ad Deum, et ipsum cognoscit, tanto videt eum maiorem et se minorem; imo prope nihil, in comparatione ad Deum. Iob XLII, 5: oculus meus videt te, idcirco me reprehendo, et cetera. Et ideo dicit gratias agentes semper pro omnibus, scilicet donis, vel prosperis, vel adversis. Ps. XXXIII, 1: benedicam dominum in omni tempore, et cetera. Quia haec etiam sunt nobis dona in via. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, etc., Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, et cetera. I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite. Sed hoc in nomine domini nostri Iesu Christi, quia omnia bona proveniunt per eum. Rom. V, 1: pacem habemus ad Deum per dominum nostrum Iesum Christum, per quem accessum, et cetera. Sed addit Deo, inquantum actor noster est per creationem, et patri, inquantum misit nobis Christum, per quem regeneravit nos. Et sic gratias Deo, quantum ad bona naturae; patri, quantum ad bona gratiae. Sed quantum ad proximum, ponit modum repletionis, dicens subiecti invicem in timore Christi, id est non propter timorem humanum, sed Christi.


Lectio 8

[87823] Super Eph., cap. 5 l. 8 Supra apostolus posuit praecepta generalia ad omnes, hic ponit ea quae pertinent ad speciales quasdam personas et status. Et quia secundum philosophum in politicis domus habet tres connexiones, sine quibus non est perfecta, scilicet viri et mulieris, patris et filii, domini et servi; ideo, haec tria prosequens, instruit: primo mulierem et virum; secundo patrem et filium, cap. VI, ibi filii, obedite, etc.; tertio servos et dominos, ibi servi, obedite, et cetera. Prima in duas. Primo enim monet mulieres de subiectione; secundo viros de dilectione, ibi viri, diligite, et cetera. Prima in duas. Primo ponit admonitionem; secundo eius rationem, ibi quoniam vir caput est, et cetera. Dicit ergo mulieres viris suis subditae sint, quia certe mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo, ut dicitur Eccli. c. XXV, 30. Et ideo specialiter monet eas de subiectione. Et hoc sicut domino, quia proportio viri ad uxorem quodammodo est sicut servi ad dominum, quantum debet regi mandato domini; sed differentia est in hoc, quod dominus utitur servis suis quo ad id quod est sibi utile: sed vir utitur uxore et liberis ad utilitatem communem. Et ideo dicit sicut domino; non quod vere sit dominus, sed sicut dominus. I Petr. III, 1: mulieres subditae sint viris suis, et cetera. Deinde subdit rationem suam. Circa quod tria facit. Primo eam proponit; secundo exemplum inducit, ibi sicut Christus, etc.; tertio ex exemplo intentum concludit, ibi sed sicut, et cetera. Ratio autem haec est, quoniam vir est caput mulieris, in capite autem viget sensus visus, Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius, et ideo vir debet gubernare mulierem ut caput eius. I Cor. XI, 3: caput quidem mulieris vir. Deinde ponit exemplum, cum dicit sicut Christus caput est Ecclesiae. Supra I, 22 s.: ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, et hoc non ad utilitatem suam, sed Ecclesiae, quia ipse est salvator corporis eius. Act. IV, 12: non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Is. c. XII, 2: ecce Deus salvator meus, et cetera. Ex hoc autem concludit intentionem, cum dicit sed sicut, et cetera. Quasi dicat: non est conveniens, quod membrum repugnet ipsi capiti in aliquo; nunc autem, sicut Christus caput est Ecclesiae, suo modo, ita vir est caput mulieris: non debet ergo mulier inobediens esse viro, sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, Ps. LXI, 2: nonne Deo subiecta erit anima mea, etc., ita et mulieres viris suis. Gen. III, v. 16: sub viri potestate eris. Et hoc in omnibus, scilicet quae non sunt contra Deum; quia dicitur Act. V, 29: obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Deinde cum dicit viri, diligite uxores vestras, etc., monet viros ad dilectionem uxorum. Et primo facit hoc, secundo assignat rationem huius, ibi sicut Christus, et cetera. Dicit ergo viri, diligite uxores vestras, quia certe ex amore, quem habet vir ad uxorem, magis caste vivit et pacifice uterque se habet. Si autem vir aliam magis diligit, quam suam, se et suam discrimini exponit. Col. III, 19: viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Tangit autem rationem huius triplicem. Primam sumit ex exemplo Christi, cum dicit sicut et Christus, etc.; secundam ex parte viri, ibi qui suam uxorem diligit, etc.; tertiam ex parte mandati divini, ibi propter hoc relinquet, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit exemplum dilectionis Christi; secundo signum, ibi et tradidit, etc.; tertio concludit intentum ita et viri, et cetera. Dicit ergo: sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Supra eodem: estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et cetera. Signum autem dilectionis Christi ad Ecclesiam ostenditur, quia tradidit semetipsum pro ea. Gal. II, 20: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, et cetera. Is. LIII, 12: tradidit in mortem animam suam, et cetera. Sed ad quid? Ut illam sanctificaret. Hebr. c. ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera. Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Iste est effectus mortis Christi. Effectus autem sanctificationis est mundatio eius a maculis peccatorum. Ideo subdit dicens mundans eam lavacro aquae. Quod quidem lavacrum habet virtutem a passione Christi. Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem. Ez. XXXIX: effundam super vos aquam mundam, et cetera. Zac. XIII, 1: erit fons patens domui David, et cetera. Et hoc in verbo vitae, quod adveniens aquae dat ei virtutem abluendi. Matth. c. ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Finis autem sanctificationis est puritas Ecclesiae. Ideo dicit ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam; quasi dicat apostolus: indecens est quod immaculatus sponsus sponsam duceret maculatam. Et ideo sibi exhibet eam immaculatam: hic per gratiam sed in futuro per gloriam. Unde dicit gloriosam, scilicet per claritatem animae et corporis. Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, et cetera. Et ideo addit non habentem maculam. Ps. c, 6: ambulans in via immaculata, et cetera. Ps. CXVIII, 1: beati immaculati in via, et cetera. Neque rugam, id est, sine defectu passibilitatis; quia, ut dicitur Apoc. VII, 16: non esurient, neque sitient amplius. Aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta, per confirmationem gratiae, et immaculata ab omni immunditia. Et haec omnia intelligi possunt de exhibitione, quae erit in futuro per gloriam. Si autem de exhibitione per fidem, tunc diceretur: ut exhiberet sibi, scilicet per fidem, Ecclesiam gloriosam, quia gloria magna est sequi dominum, ut dicitur Eccli. XXIII, 38, non habentem maculam, scilicet criminis mortalis. Maculata es in iniquitate tua, Ier. II, v. 22. Neque rugam, id est duplicitatem intentionis, quam non habent qui recte coniuncti sunt Christo et Ecclesiae. Iob XVI, 9: rugae meae testimonium dicunt contra me, et cetera. Sed magis sanctam per intentionem, et immaculatam per omnimodam puritatem. Ex hoc tertio concludit intentum, dicens ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua.


Lectio 9

[87824] Super Eph., cap. 5 l. 9 Supra induxit viros ad dilectionem uxorum, ex parte Christi, vel exemplo dilectionis quam habet Christus ad Ecclesiam, hic ostendit idem ex parte ipsiusmet viri. Et facit duo: primo ponit rationem; secundo confirmat eam per exemplum, ibi sicut et Christus, et cetera. Ratio est talis: vir et mulier sunt quodammodo unum; unde sicut caro subditur animae, ita mulier viro; sed nullus unquam habuit carnem suam odio: ergo nec uxorem. Dicit ergo qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Matth. XIX, 6: itaque non sunt duo, sed una caro. Et ideo sicut peccaret contra naturam qui seipsum odio haberet, ita qui uxorem. Eccli. XXV, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Quod autem sic debeant se diligere, probat dicens nemo enim carnem suam unquam odio habuit; quod patet per effectum, quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Nam id quod pro viribus conservamus, diligimus. Sed quilibet nutrit et fovet carnem suam propter conservationem. I Tim. ult.: habentes autem alimenta et quibus tegamur, et cetera. Sed contra Lc. XIV, 26: qui non odit uxorem, etc., non potest esse meus discipulus. Respondeo. Dicendum est quod, ut apostolus dicit, sic homo uxorem debet diligere sicut se; se autem debet homo diligere infra Deum; sic ergo uxorem debet diligere, scilicet infra Deum. Dicit autem qui non odit uxorem, non quia praecipiat eam odire, quod esset peccatum mortale praecipere, sed praecipit eam ita ut se diligere; nunc autem minor dilectio est quasi quoddam odium respectu eius quod summe et plus diligitur, scilicet respectu Dei; ita nemo carnem suam odit, et cetera. Sed contra: qui diligit aliquem, non vult, nec appetit ab eo separari; sed sancti volunt a carne separari. Rom. VII, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et cetera. Praeterea, nullus affligit quod diligit, sed sancti affligunt carnem suam in hoc mundo. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera. Praeterea, quidam occidunt se, sicut auditum est frequenter. Item de Iuda. Respondeo. Caro potest considerari in se: et sic non habetur odio, sed naturaliter quilibet appetit eam esse et fovet eam ut sit. Vel potest considerari caro inquantum est alicuius impeditiva quod volumus, et sic odio quodammodo habetur per accidens. Nam omne quod volumus, aut est bonum, aut malum: si bonum, vel est ut finis ultimus, scilicet vita aeterna, a qua impedimur per carnem. II Cor. V, 6: quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. Et quia naturaliter appetimus finem nostrum et bene esse, nec hoc possumus quamdiu in hac carne sumus, ideo vellemus eam abiicere; non sicut malum odio habitum sed sicut bonum minus dilectum, impediens maius bonum. Et sic exponendae sunt auctoritates supra inductae: infelix, et cetera. Item: desiderium habens, etc.; vel consimiles. Vel illud quod volumus est bonum non ut finis sed disponens ad finem, sicut sunt habitus virtutum; hoc autem bonum impeditur per carnis lasciviam. Et ideo sancti affligunt et macerant carnem suam, ut subdatur spiritui ad repressionem concupiscentiarum, quia caro concupiscit impediens acquisitionem virtutum nos disponentium ad bonum ultimum. Et ideo qui sic affligit carnem suam, ut subdatur spiritui, non odit eam, sed procurat bonum eius, quia bonum eius est quod subiiciatur spiritui, sicut bonum hominis est quod subiiciatur Deo. Ps. LXXII, 28: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Et sic intelligitur: castigo corpus meum, etc., et consimiles. Unde hoc non oportebat fieri in statu innocentiae, quamdiu homo subditus fuit Deo, et caro totaliter subdita fuit spiritui, in qua quidem mutua subiectione consistebat donum originalis iustitiae. Sed aliquando illud quod volumus est malum, et ideo, sicut boni carnem affligunt vel deponere volunt, inquantum impeditiva est boni quod appetunt, ita mali, inquantum caro est impeditiva mali quod appetunt, eam occidunt et se suspendunt, sicut Iudas. Deinde ostendit quod virum oportet uxorem diligere, et hoc per exemplum. Unde dicit sicut et Christus Ecclesiam, scilicet dilexit, sicut aliquid sui, quia membra sumus corporis. Supra IV, 25: sumus enim invicem membra. Dicit autem de carne eius propter eamdem participationem naturae. Lc. ult.: spiritus autem carnem et ossa non habet, et cetera. Vel dicit de carne, mystice, quantum ad debiles qui sunt carnei, et de ossibus eius, quantum ad fortes qui sunt ossei.


Lectio 10

[87825] Super Eph., cap. 5 l. 10 Supra exhortatus est apostolus Ephesios ad amorem uxorum dupliciter, scilicet exemplo dilectionis Christi ad Ecclesiam, item ex amore hominis ad seipsum, hic tertio hortatur eos per auctoritatem Scripturae. Et circa hoc tria facit: primo auctoritatem inducit; secundo eam mystice exponit, ibi sacramentum hoc, etc.; tertio adaptat eam secundum litteralem sensum ad propositum suum, ibi verumtamen et vos, et cetera. Auctoritas haec dicitur Gen. II, 24 dicta est ab Adam vidente uxorem, scilicet de costa sua formatam. Sed contra dicitur Matth. XIX, 4 s. quod Deus hoc dixit. Respondeo: Adam ut a Deo inspiratus hoc dixit; Deus autem ut Adam inspirans et docens. Nos autem hoc idem dicimus et multa alia, quae dixit dominus, spiritu Dei docente; unde dicitur Matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, et cetera. Notandum hic est quod in praedicta auctoritate triplex coniunctio viri ad mulierem designatur. Prima per affectum dilectionis, quia est tantus affectus utriusque ut patres relinquant. II Esdr. IV, 25: diligit homo uxorem suam magis quam patrem, et multi dementes facti sunt propter uxores suas, et cetera. Ibi multa. Hoc autem naturale est, quia appetitus naturalis est concors debitae actioni. Constat autem, quod omnibus agentibus superioribus inest appetitus ut propinent et communicent inferioribus, et ideo amor naturalis inest eis versus inferiora. Et quia homo respectu patris et matris est inferior, non superior, ideo ad uxorem, cuius est superior, et ad filios naturaliter plus afficitur quam ad parentes, et etiam quia uxor sibi coniungitur ad actum generationis. Secunda coniunctio est per conversationem. Unde dicit: et adhaerebit uxori suae, et cetera. Eccli. XXV, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, et cetera. Tertia est per carnalem coniunctionem, ibi: et erunt duo in carne una, id est in carnali opere. In qualibet enim generatione est virtus activa et passiva; sed in plantis utraque est in eodem, in perfectis autem animalibus distinguuntur. Et ideo in actu generationis ita se habent masculus et foemina in animalibus sicut in plantis solo eodem uno corpore fit. Consequenter exponit eam mystice, et dicit sacramentum hoc magnum est, idest sacrae rei signum, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesiae. Sap. VI, 24: non abscondam a vobis sacramentum Dei. Notandum est hic, quod quatuor sacramenta dicuntur magna, scilicet Baptismus ratione effectus, quia delet culpam et aperit ianuam Paradisi; confirmatio ratione ministri, quia solum a pontificibus et non ab aliis confertur; Eucharistia ratione continentiae, quia totum Christum continet; item matrimonium ratione significationis, quia significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Et ideo si mystice exponatur, debet sic exponi littera praecedens: propter hoc relinquet homo, scilicet Christus, patrem et matrem. Reliquit, inquam, patrem, inquantum est missus in mundum et incarnatus. Io. XVI, v. 28: exivi a patre, et veni in mundum, et cetera. Et matrem, scilicet synagogam. Ier. XII, 7: reliqui domum meam, et dimisi haereditatem meam, et cetera. Et adhaerebit uxori suae, Ecclesiae. Matth. ult.: ecce vobiscum sum omnibus diebus, et cetera. Consequenter argumentatur secundum sensum litteralem exponendo praedictum exemplum. Quaedam enim sunt in sacra Scriptura veteris testamenti, quae tantum dicuntur de Christo, sicut illud Ps. XXI, 17: foderunt manus meas, etc.; et illud Is. VII, 14: ecce virgo concipiet, et cetera. Quaedam vero de Christo et aliis exponi possunt, sed de Christo principaliter, de aliis vero in figura Christi, sicut praedictum exemplum. Et ideo primo exponendum est de Christo et postea de aliis. Et ideo dicit verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam diligat, quasi dicat: de Christo dicitur principaliter et si non singulariter, quia exponendum et implendum est in aliis in figura Christi. Dicit autem sicut semetipsum, quia sicut unusquisque se diligit in ordine ad Deum, ita debet uxorem diligere, non inquantum trahit ad peccatum. Lc. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, et uxorem suam, etc., sequitur: non potest meus esse discipulus. Sed quid de uxore? Uxor autem virum suum timeat, scilicet timore reverentiae et subiectionis, quia debet ei esse subiecta.


Caput 6
Lectio 1

[87826] Super Eph., cap. 6 l. 1 Supra monuit virum et uxorem, quae est una connexio familiae, hic monet patrem et filios, quae est secunda connexio domus. Et primo facit mentionem, quomodo filii se debeant habere ad parentes; secundo quomodo, e converso, patres ad filios, ibi nolite, et cetera. Prima in duas. Primo proponit monitionem; secundo ostendit rationem, ibi hoc enim est iustum, et cetera. Dicit ergo filii, obedite, et cetera. Notandum est hic quod patres debent naturaliter instruere filios moribus, filii autem, instruentibus parentibus, naturaliter debent eis obedire, sicut infirmi obediunt medicis. Unde proprium filiorum est obedientia. Col. III, v. 20: filii, obedite, scilicet patribus, per omnia, hoc est enim beneplacitum domino, et cetera. Dicit autem in domino, quia non est obediendum parentibus, nec alicui in his quae sunt contra Deum. Act. V, 29: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et per hoc solvitur auctoritas modo allegata: si quis venit ad me, et non odit patrem, etc.; quia hoc intelligitur inquantum sunt contra Deum. Rationem autem assignat ex duobus, scilicet ex iustitia, et utilitate: quod autem sit iustum patet ac probatur, quia lex divina nihil mandat nisi iustum. Ps. XVIII, 9: iustitiae domini, et cetera. Sed hoc mandat lex divina. Ex. XX, 12 et Deut. V, 16: honora patrem tuum et matrem tuam, et cetera. Eccli. III, 8: qui timet Deum, honorat patrem, et cetera. Honor autem importat exhibitionem reverentiae his qui supra nos sunt; sed quia parentes habemus supra nos, utitur nomine honoris. Dicit ergo hoc enim iustum est, honora patrem tuum et matrem, et cetera. Eccli. III, 7: qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. Et hoc intelligitur tripliciter, quod filii debent parentes honorare, quia debent eis reverentiam sicut maioribus, obedientiam sicut instructoribus, sustentamenta sicut nutrientibus cum fortes erunt. Deinde assignat dignitatem huius praecepti, dicens quod est mandatum primum. Contra: immo mandatum primum est, quod est colendus unus Deus. Respondeo. Mandata continentur in duabus tabulis. Prima continet ea quae ordinantur ad Deum; secunda ea quae ad proximum: et in hac secunda primum mandatum est de honore parentum. Et hoc duplici de causa. Primo, quia in illa secunda tabula nullum est praeceptum affirmativum nisi istud, quia naturale est nobis ut parentibus serviamus, non autem sic aliis proximis, ideo nullum est aliud affirmativum. Sed natura dictat, ut non inferat homo proximis nocumentum, et ideo prohibetur. Quia ergo primum plus et prius habet de debito, ideo primum. Secundo, quia Deus honorandus est sicut principium nostri esse, et quia parentes sunt etiam principium nostri esse, et quia, ut dicitur VI Ethic., tria habemus a parentibus, scilicet esse, vivere, et disciplinam, ideo conveniens est, ut post mandata ordinata ad Deum, primum esset ordinatum ad parentes. Vel, primum quo ad promissionem, quia isti soli additur promissio. Et huius est duplex ratio. Una est, quia homines in aliis quae agunt quaerunt utilitatem propriam, et quia a parentibus iam senibus nullam expectant utilitatem, nisi a Deo provenientem. Secunda ratio est, ne aliquis credat quod honoratio parentum non sit meritoria quia naturalis est, ideo addit ut sit longaevus super terram. In veteri autem testamento promittebantur promissiones temporales, quia populus ille parvulus erat et ideo gratiose instruendus sub paedagogo, sicut parvulus. Tamen in illis parvis munusculis populum illum parvum decentibus, figurabantur magna bona, scilicet spiritualia. Et ideo potest hoc referri secundum sensum litteralem ad bona temporalia. Et sic dicit in promissione, ut bene sit tibi; id est ut bonis promissis abundes. Nam qui gratus est in minoribus beneficiis, meretur maiora recipere; maxima autem beneficia habemus a parentibus, scilicet esse, nutrimentum et disciplinam. Quando ergo quis gratus est his, fit dignus ut maiora recipiat. Et ideo dicit ut bene sit tibi; quia, ut dicitur I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Et ideo addit et sis longaevus super terram, quasi super gratiam et beneficium vitae, quam habes a parentibus. Prov. III, 16: longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed contra. Multi devoti parentibus cito moriuntur. Et ideo sciendum quod haec temporalia non sunt bona absolute, nisi inquantum ordinata ad spiritualia, et ideo intantum homini bona, inquantum per ea iuvatur ad spiritualia. Unde fortuna non est dicenda bona, si est impediens a virtute. Et ideo longitudo vitae intantum est bona, inquantum ad servitia Dei est ordinata. Et ideo quandoque subtrahitur ne impediat. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Vel potest referri ad sensum spiritualem, ut sis longaevus in terra viventium. Ps. CXLII, v. 10 s.: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, domine, vivificabis me. Consequenter instructis filiis, instruuntur parentes. Circa quod duo facit: primo ponit unum prohibitivum; secundo aliud inductivum, ibi sed educate eos, et cetera. Dicit ergo: et vos, patres, nolite provocare filios vestros ad iracundiam, non quod in omnibus assentiatis voluntati eorum. Ubi notandum est quod alius est principatus patris ad filium, et domini ad servum, quia dominus utitur servo suo ad utilitatem propriam, sed pater utitur filio ad utilitatem filii. Et ideo est necesse quod patres instruant filios propter utilitatem suam, non tamen minis arcendo aut subiiciendo. Et ideo dicitur Col. III, 21: patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut scilicet non pusillo animo fiant, quia talis provocatio non animat ad bonum. Quomodo ergo? Subdit sed educate illos in disciplina, scilicet verberum, et correctione, scilicet verborum, id est corripite eos et educate, ut serviant domino. Vel: in disciplina, eos ad bonum inducendo, et correctione a malis retrahendo.


Lectio 2

[87827] Super Eph., cap. 6 l. 2 Instructis duabus connexionibus, scilicet viri et mulieris, patris et filii, hic instruit connexionem servi ad dominum. Et circa hoc facit duo. Primo instruit servum; secundo dominum, ibi et vos, domini, et cetera. Iterum prima in tres. Primo enim ponit monitionem; secundo exponit, ibi non ad oculum servientes, etc.; tertio ostendit retributionem, ibi scientes quoniam unusquisque, et cetera. Iterum prima in tres. Quia primo monet ad obedientiam; secundo ad reverentiam; tertio ad cordis simplicitatem. Secunda, ibi cum omni timore, et cetera. Tertia, ibi in simplicitate, et cetera. Monet enim eos ad obedientiam ex imperio domini. Unde dicit servi, obedite dominis carnalibus. Monet eos ad reverentiam, dicens cum timore, interius. Mal. I, 6: si ego dominus, ubi est timor meus? Et tremore, exterius. Ps. II, 11: servite domino in timore, et cetera. Et in simplicitate cordis. Sap. I, 1: in simplicitate cordis quaerite illum. Lc. XII, v. 42: fidelis servus, et cetera. Iob I, 8: numquid considerasti servum meum Iob, etc., et, paulo post: vir simplex, et cetera. Sic enim serviendum est Christo. Unde dicit sicut Christo. Sap. I, 1: in simplicitate cordis quaerite illum. I Par. XXIX, 17: domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa. Dicit etiam sicut Christo, quia a domino Christo est quod dominus aliquid possit. Rom. XIII, 2: qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ideo serviendum est eis sicut Christo, in his quae non sunt contra fidem, nec contra ipsum. Exponit autem in simplicitate, et primo removet quod simplicitati contrariatur; secundo docet modum convenientem, ibi facientes voluntatem Dei, et cetera. Contrarium autem simplicitatis est, quod servus habeat respectum ad oculum et non ad complacentiam domini. Talis enim servus non habet simplicitatem et rectam intentionem. Et ideo hoc prohibet, dicens non ad oculum servientes, scilicet domino propter lucrum temporale tantum, quasi hominibus placentes, id est complacere volentes. Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Sed ut servi Christi. Col. III, 24: domino Christo servite. Et quomodo? Facientes voluntatem Dei, scilicet implendo mandata eius opere. Ps. CII, 20: facientes verbum illius, sicut Christus Io. VI, 38, descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est enim voluntas eius qui misit me, scilicet ut obediam hominibus propter Deum. Et ideo dicit sicut servi Christi, et sicut servientes domino, non hominibus, scilicet non propter se, sed propter dominum. Quomodo? Ex animo. Col. III, v. 23: quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut domino, et non hominibus. Item, idem subiungit hic dicens sicut domino et non hominibus. Cum bona voluntate, id est recta intentione. Col. IV, 12: stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Deinde subiungit remunerationem, dicens scientes. I Io. V, 13: scripsi vobis ut sciatis, et cetera. Quoniam unusquisque, (...) sive servus sive liber. Sine personarum acceptione. Non enim est personarum acceptio apud Deum. Gal. III, 28: non est servus neque liber, non est masculus neque foemina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Act. X, v. 34 s.: in veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, et cetera. Eccle. IX, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, et cetera. Recipiet a domino pro remuneratione. Col. III, 24: scientes quod a domino accipient retributionem haereditatis. Deinde cum dicit et vos, domini, etc., instruit dominos, et facit duo. Primo ponit monitionem; secundo subdit rationem, ibi scientes quia et illorum, et cetera. Dicit ergo et vos, domini, eadem faciatis, eadem scilicet identitate proportionis, ut sicut illi ex animo et bona voluntate, ita et vos faciatis. Eccli. XXXIII, 31: si est tibi aliquis servus fidelis, sit tibi sicut anima tua. Remittentes minas, non solum verba, vel flagella. Et quare? Rationem subdit, dicens scientes quia et illorum et vester dominus est in caelis. Nam idem dominus omnium, Rom. X, v. 12. Quasi dicat: conservi estis, et ideo debetis vos bene habere ad eos. Matth. XVIII, v. 33: oportuit et te misereri conservi tui. Et personarum acceptio non est apud Deum. Rom. II, 11 idem dicitur; Lc. XX, 21: non accipis personam hominum; Act. X, 34 idem.


Lectio 3

[87828] Super Eph., cap. 6 l. 3 Supra posuit apostolus multa praecepta generalia, et specialia ad destruendam vetustatem peccati, et inducendam novitatem gratiae, hic ostendit qua virtute debent uti ad praecepta haec implenda, quia fiducia auxilii divini. Circa quod duo facit. Primo, ponit monitionem; secundo, in speciali explicat eam, ibi quoniam non est nobis colluctatio, et cetera. Prima in duas, quia primo ostendit, de quo debemus confidere, sicut de interiori; secundo ostendit de quo debemus confidere sicut de exteriori, ibi induite vos, et cetera. Illud autem interius, de quo debemus confidere, est auxilium divinum, et ideo dicit de caetero, fratres, confortamini. Ier. XVII, 7: benedictus vir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius, et cetera. Duplici autem ratione confidit quis de aliquo. Una est, quia ad eum pertinet sua defensio; alia est, quia potens est, et paratus est eum defendere. Et haec duo sunt in Deo respectu creaturae suae, quia cura est Deo de vobis, ut dicitur I Petr. ult.: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Item, ipse potens est, et promptus auxiliari. Et ideo dicit de caetero, fratres, etc., quasi dicat: postquam vos instruxi supra de praeceptis implendis, iam confortamini, non in vobis, sed in domino, qui curam habet de vobis. Ps. LXXII, 28: mihi autem adhaerere Deo bonum est, et cetera. Is. XXXV, 4: dicite pusillanimis: confortamini, et cetera. Ier. XX, 11: dominus mecum est tamquam bellator fortis, idcirco qui me persequuntur, cadent, et cetera. Et in potentia, et cetera. Lc. I, 49: qui potens est. Et licet in Deo virtus et potentia sint idem, tamen, quia virtus est ultimum de potentia, et, quasi perfectio potentiae, ideo dicit in potentia virtutis eius, id est, in potentia virtuosa. Phil. IV, 13: omnia possum in eo, qui me confortat. Iob XVII, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me. Sed posset dici: si Deus potest et vult, debemus esse securi. Ideo respondens, dicit quod non, imo debet quilibet facere quod in se est, quia si inermis iret ad bellum, quantumcumque rex protegeret eum, esset in periculo. Et ideo dicit induite vos armaturam Dei, id est dona et virtutes. Rom. c. XIII, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, et cetera. Col. III, v. 12: induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, et cetera. Quia per virtutes homo protegitur contra vitia. Sed contra: dominus est rex ita potens, quod nullus potest eum impugnare. Respondeo. Verum est per violentiam, sed per insidias et fallaciam impugnat eum Diabolus in membris suis, non in se, quia, ut dicitur Eccli. XI, 31: multae sunt insidiae dolosi, et cetera. Et ideo subdit ut possitis stare contra insidias Diaboli. I Petr. V, 8: sobrii estote, et vigilate, et cetera. Ps. IX, 30: insidiatur in abscondito, quasi leo, et cetera. Consequenter cum dicit quia non est nobis colluctatio, etc., explicat in speciali monitionem. Et primo de insidiis inimicorum; secundo de armatura sumenda, ibi propterea accipite, etc.; tertio de fiducia Christi habenda ibi per omnium orationem, et cetera. Describit autem insidias, quia quando aliquis hostis imminet, si sit debilis, stultus et huiusmodi, non est multum cavendum nec timendum de eo; sed quando est potens, nequam et callidus, tunc est timendus. Haec tria sunt in Diabolo. Primo quia non est debilis. Et propter hoc dicit, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, et cetera. Per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis, I Cor. c. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et homines carnales. Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini, id est, hominibus carnalibus. Dicit ergo non est nobis colluctatio, et cetera. Quod videtur esse falsum qualitercumque accipiatur; quia, ut dicitur Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et cetera. Ps. CXVIII, v. 157: multi qui persequuntur me. Respondeo dupliciter. Primo ut dicamus non est nobis colluctatio adversus, etc., supple tantum, quin etiam adversus Diabolum. Vel aliter, quia actio quae instrumento attribuitur, est principaliter agentis, sicut accipitur illud Rom. IX, 16: non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei, quasi dicat: quod vultis aliquid, vel facitis, a vobis non est, sed aliunde, scilicet a Deo; sic hic non est nobis colluctatio, etc., exponatur, id est quod nos impugnent, scilicet caro et sanguis, hoc non est eorum principaliter, sed a superiore movente, scilicet a Diabolo. Consequenter describitur a potentia, quia adversus principes et potestates tenebrarum harum. Io. XIV, 30: venit enim princeps huius mundi, et cetera. Dicitur autem princeps mundi, non creatione sed imitatione mundanorum. Io. I, 10: et mundus eum non cognovit, id est principes mundani. Vel dicitur princeps, quasi primatum capiens. Unde principes quasi primi duces ad aliquid. Ps. LXVII, 26: principes coniuncti psallentibus. Gen. XXIII, 6: princeps Dei es apud nos. Ad potestatem autem pertinet iustitiam exercere. Inquantum ergo aliqui Daemones inducunt aliquos ad rebellandum Deo, dicuntur principes, inquantum vero habent potestatem puniendi illos, qui eis subiiciuntur, dicuntur potestates. Lc. XXII, 53: haec est hora vestra, et potestas tenebrarum, et cetera. Sed cum ex ordinibus omnibus ceciderint aliqui, quare mentionem facit apostolus de illis duobus ordinibus, denominans Daemones? Respondeo. In nominibus ordinum sunt tria in quibusdam enim importatur ordo ad Deum, in quibusdam vero potestas, in quibusdam vero Dei ministerium. In nominibus enim Cherubim et Seraphim et thronorum, importatur conversio ad Deum. Daemones autem adversi sunt Deo, et ideo eis non competunt haec nomina. Item quaedam nomina important ordinem ad ministerium Dei, sicut Angeli et Archangeli: et ista etiam nomina non competunt Daemonibus, nisi cum adiuncto scilicet Satanae. Tertio etiam, quia virtutes et dominationes important ordinem ad servitium Dei: ideo eis non conveniunt haec nomina, sed tantum ista duo, quae communia sunt bonis et malis, scilicet principatus et potestates. Sunt ergo et potentes et magni, ideo habent magnum exercitum, contra quem habemus pugnare adversus mundi rectores tenebrarum harum, scilicet peccatorum. Supra V, v. 8: eratis enim aliquando tenebrae, et cetera. Quia quidquid est tenebrosum, totum est de ordine istorum, et subiectum eis. Glossa: mali homines sunt equi, Diaboli equites, ergo occidamus equites, et equos possideamus. Io. I, 5: et tenebrae eum non comprehenderunt. Sunt etiam astuti, quia contra spiritualia nequitiae, id est contra spirituales nequitias, emphatice loquendo, per quod intelligitur plenitudo nequitiae. Dicit autem spiritualia nequitiae, quia quanto est altior secundum naturam, tanto, quando convertitur ad malum, est peior et nequior. Unde philosophus dicit, quod homo malus est pessimus omnium animalium. Et ideo dicit spiritualia nequitiae, quia spirituales et nequissimi sunt. Et dicit in caelestibus, duplici de causa. Vel ut ostendat virtutem et avantagium, ad superandum nos: quia nos in terra, ipsi autem in alto, scilicet in aere caliginoso, et ideo habent partem meliorem. Lc. VIII, 5: volucres caeli comederunt illud. Vel dicit in caelestibus, quia pro caelestibus est ista pugna: et hoc debet animare nos ad pugnam.


Lectio 4

[87829] Super Eph., cap. 6 l. 4 Supra exposuit apostolus, quod dictum est de insidiis Diaboli, hic monet nos de armatura sumenda. Et circa hoc facit duo. Primo concludit ex praemissis armaturae necessitatem; secundo, armorum diversitatem describit, ibi state ergo, et cetera. Dicit ergo: habetis hostes malos, nequissimos et potentes, et pro re ardua pugnantes, quia pro caelestibus, propterea accipite armaturam Dei, id est armamini spiritualibus armis. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, et cetera. Et hoc ut possitis resistere. I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide, et cetera. Iac. IV, 7: resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Quanto magis enim ei ceditur, tanto plus insequitur. In die malo, et hoc propter mala, quae in die fiunt. Supra V, 16: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Eccle. VII, 15: diem malam praecave, et cetera. Item accipite non solum ad resistendum, sed etiam ad proficiendum, et in omnibus perfecti state, id est in adversis et prosperis immobiliter state. Iac. I, 4: sitis perfecti, in nullo deficientes. De hoc I Petr. I, 13: perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, et cetera. Sed numquid omnes debent perfecti esse? Respondeo. Triplex est perfectio. Una sufficientiae, quam habet homo, secundum quod habet quod sibi est necessarium ad salutem, sicut illud: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo; quasi dicat: ut nihil sit in corde tuo, quod sit contra Deum. Et hoc est de necessitate salutis. Iac. I, 4: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes, et cetera. Alia est perfectio totalis abundantiae, quae est perfectio patriae, quae est consummata gloria, in hoc quod perfectus totaliter inhaereat Deo. Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in caelo. Et de hac loquebatur apostolus Phil. III, 12: non quod iam acceperim, aut quod iam perfectus sim. Et paulo post: fratres, ego non arbitror me comprehendisse. Alia est media, scilicet consilii, qua homo nititur se abstrahere ab his, et ire ad illas. Deinde cum dicit state ergo, etc., describit diversitatem armorum. Est autem triplex genus spiritualium armorum, ad similitudinem corporalium: quorum quaedam sunt similia indumento ad tegendum, quaedam vero ad protegendum, et quaedam ad impugnandum. Indumento autem tria sunt necessaria. Primo quod cingatur; et quantum ad hoc dicit state ergo succincti lumbos vestros, et cetera. Sed prius induit se homo quam se cingat. Apostolus autem accipit haec secundum ordinem armaturae spiritualis. In bello autem spirituali prius est necesse concupiscentias carnis restringere, sicut vicinus hostis est prius vincendus: hoc autem fit per restrictionem lumborum, in quibus viget luxuria, quod fit per temperantiam, quae gulae et luxuriae contrariatur. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri praecincti, et cetera. Iob XXXVIII, 3: accinge sicut vir lumbos, et cetera. Sed in veritate, id est in rectitudine intentionis, et non simulate. Alia littera habet: in charitate. I Cor. ult.: omnia vestra in charitate fiant. Secundo monet vincere cupiditates rerum. Duplex autem invenitur armatura contra eas, scilicet iustitia, et abrenuntiatio rerum temporalium. Et ideo primo praecipit ut eas non iniuste usurpemus, quod facit iustitia. Et ideo dicit induti loricam iustitiae, scilicet propter quam homo abstinet a rebus alienis. Dicitur autem iustitia lorica, quia sicut lorica tegit membra, ita iustitia virtutes omnes. Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. Secundo praecipit ut rerum temporalium curam superfluam deponamus, quia dum his nimis intendimus, non habemus pedes paratos ad divina negotia et mysteria annuntianda. Et propter hoc dicit et calceati pedes, id est affectus dispositi sint supple, in praeparatione Evangelii pacis. In signum huius misit apostolos dominus, Mc. VI, 9, calceatos sandaliis, quae habent subtus soleas, per quod significatur elevatio mentis a terrenis: et aperta sunt superius, per quod significatur promptitudo ad divinam sapientiam. Dicit autem pacis, quia per Evangelium pax nobis annuntiatur. Matth. X, 12: in quamcumque domum intraveritis, dicite: pax huic domui. Item secundo, sunt arma ad protegendum. Duo autem in nobis sunt protegenda, quae sunt principia vitae, scilicet pectus in quo est cor et caput in quo est cerebrum. Pro pectore autem est scutum. Et ideo dicit in omnibus sumentes scutum fidei, quia sicut scutum supponitur omnibus armis, ita fides omnibus aliis virtutibus. Alia sunt enim arma virtutum moralium, scilicet temperantiae, id est succinctio lumborum, et iustitiae, id est induitio loricae: et hoc genus armorum, scilicet scutum, est virtutis theologicae, scilicet fidei: quia sicut per scutum repelluntur tela, ita per fidem omnia contraria et habetur victoria. Hebr. XI, v. 33: sancti per fidem vicerunt regna, sicut per virtutes morales vincimus potestates terrenas. Et ideo ait in quo possitis omnia tela ignea nequissimi extinguere, scilicet Diaboli, cuius tela sunt quaedam immissiones per Angelos malos. Ignea sunt, quia adurentia pravis concupiscentiis. Ps. LVII, 9: supercecidit ignis, et cetera. Haec autem per fidem extinguuntur: quae tentationes praesentes et transitorias extinguit per bona spiritualia et aeterna, quae promittit sacra Scriptura. Unde dominus Diabolo tentanti producebat et opponebat auctoritates sacrae Scripturae. Et sic debemus facere, si tentat de gula, secundum illud Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, vel illud: non est regnum Dei, esca et potus. Si de luxuria: non moechaberis. Si de furto: non furtum facies; et sic de aliis. Dicitur autem scutum fidei, quia sicut scutum protegit totum pectus, ita fides debet esse in pectore. Spes autem dicitur galea, quia sicut galea est in capite, ita caput virtutum moralium est finis; et de hoc est spes, scilicet de fine. Et ideo dicitur et galeam salutis assumite. Item tertio, sunt arma ad impugnandum, quia non solum sufficit se defendere, sed etiam oportet adversarium impugnare. Hoc autem sicut fit per gladium materialem corporaliter, ita per verbum Dei, quod est spiritus sancti gladius, spiritualiter. Et propter hoc dicit et gladium spiritus, quod est verbum Dei, scilicet assumite. Hebr. c. IV, 12: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus. Et praedicatio dicitur gladius spiritus, quia non penetrat usque ad spiritum, nisi ducatur a spiritu sancto. Matth. X, 20: non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Sic ergo habemus arma quibus defendamur a carnalibus hostibus, scilicet a gula et luxuria, quod fit per temperantiam, ibi state ergo succincti lumbos vestros, et cetera. Item, quibus vincamus cupiditates terrenas, scilicet arma iustitiae, quae abstinere nos faciunt ab illicitis, ibi induti loricam iustitiae. Et puritatem affectus seu paupertatem, quae nos retrahit etiam a licitis, ibi calceati pedes, et cetera. Item, habemus arma quibus protegamur ab erroribus, scilicet arma fidei, ibi in omnibus sumentes scutum fidei, et etiam ab hostibus generis humani, ibi quo, scilicet scuto fidei, possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item, habemus arma quibus in bonis spiritualibus confirmamur, scilicet arma spei, ibi et galeam salutis assumite. Galea ponitur in capite, sic spes in fine. Nunc autem caput virtutum moralium est ipse finis, de quo est spes. Unde nihil est aliud galeam salutis assumere, quam spem de ultimo fine habere. Item, habemus arma ad impugnandum ipsos Daemones, scilicet gladium spiritus, quod est verbum Dei: quod fit frequenter in sermonibus, in quibus verbum Dei penetrans corda peccatorum expellit congeriem peccatorum et Daemonum.


Lectio 5

[87830] Super Eph., cap. 6 l. 5 Supra posuit apostolus quae dixerat de insidiis et armaturis, hic exponit illud quod etiam dixerat de confirmatione et confortatione in potentia Dei: et hoc fit per orationem ad Deum super auxilio divino. Facit autem tria. Primo monet eos ad orandum pro seipsis, secundo pro aliis, tertio pro ipsomet apostolo. Circa primum ponit septem conditiones orationis. Primo quod debet esse perfecta. Unde dicit omnem orationem, quod fit cum in omnibus recurrit quis ad orationem, vel orat pro omni bono. Secundo quod sit humilis, non praesumptuosa. Ps. ci, 18: respexit in orationem humilium, et cetera. Quod fit quando homo non putat se exaudiri propter merita sua, sed propter misericordiam divinam. Et ideo dicit obsecrationem, id est per sacrae rei acceptionem. Phil. IV, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Tertio quod sit continua, ibi omni tempore. I Thess. V, 17: sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Ps. XXXIII, 2: benedicam dominum in omni tempore, scilicet statuto. Quarto quod sit devota, quia in spiritu. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente, id est, non ut vagus. Quinto quod sit vigilans, ibi vigilantes. I Petr. IV, 7: estote prudentes, et vigilate in orationibus. Sexto quod sit instans, ibi in omni instantia. Rom. XII, 12: orationi instantes, et cetera. Septimo charitativa, ut scilicet fiat pro omnibus aliis sanctis, ibi et obsecratione pro omnibus sanctis. I Tim. II, 1: obsecro enim primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, et cetera. Deinde, ultimo, pro se petit orationes fieri, ibi et pro me. Ubi tria petit pro se, quae cuilibet praedicatori sunt necessaria, scilicet quod os aperiat, et ad praedicandum se praeparet quantum in se est, et detur sibi gratia. Et ut haec tria sibi dentur, petit ut oretur pro se, dicens ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Non enim potero loqui, nisi quod dederit mihi dominus, dicebat ille Balaam, Num. XXII, 18. Unde dominus, Matth. c. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus, et cetera. Unde dicitur ibidem 19: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Hoc autem dictum primo ponit apostolus. Ut detur, inquit, mihi sermo in apertione oris mei. Col. ult.: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis. Et ad quid, Paule? Respondet, ut scilicet possim cum fiducia notum facere Evangelii mysterium, pro quo legatione fungor in catena. Et hoc est secundum quod petit, quia non solum est necessarium praedicatori ut detur ei sermo in apertione oris, seu scientiae, sed ut sermonem sibi datum praedicet audacter et cum fiducia. Et hoc est quod dicit cum fiducia, et cetera. Et sic praedicabant apostoli, de quibus Act. IV, 31, quod loquebantur cum fiducia verbum Dei. Commendat autem apostolus officium praedicationis ab excellentia et altitudine. Unde dicit mysterium Evangelii. Secundo ostendit, quod pro ipso libenter sustinuit tribulationem et ignominiam. Unde dicit pro quo legatione fungor in catena. De his duobus simul Col. ult.: Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum. Et quia dicitur Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur parabola, non enim dicit eam tempore suo, ideo apostolus non solum petit, quod detur sibi sermo, seu praedicandi scientia, sed gratia loquendi cum fiducia, ut scilicet non desisteret ab incepto pro catenis, quibus catenatus erat ab incepto et commisso sibi officio fiducialiter et fideliter prosequendo. Tertio petit, ut detur sibi temporis seu modi congruentia, quia tempus loquendi et tempus tacendi, ut dicitur Eccle. III, 7. Et ideo dicit ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. Et certe in omnibus modus et qualitas facit gratum. Et hoc idem petebat apostolus Col. ult.: ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui: quia, ut dicitur Prov. c. XV, 23: sermo opportunus, optimus. In fine autem huius epistolae apostolus statum suum Ephesiis manifestat, cum dicit ut autem et vos sciatis, et cetera. Ubi primo facit quod dictum est; secundo eos more solito salutat, ibi pax fratribus, et cetera. In prima parte tria facit. Primo ponitur status sui manifestatio, ibi ut autem et vos sciatis, etc.; secundo discipuli nuntiantis multiplex commendatio, ibi Tychicus frater meus charissimus et fidelis, etc.; tertio ostendit finem, pro quo eis manifestat statum suum, quia scilicet est ipsorum consolatio, ibi et consolentur corda vestra. Dicit ergo: ut autem vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet, et cetera. Quasi dicat apostolus: pro mysterio Evangelii, pro quo catenatus sum, volo quod sciatis quod catena et omnes tribulationes et omnia supplicia, quae in credito officio inferuntur, non me angunt, nec cor mutant, nec pervertunt interius, nec attingunt; sed certe sic angor de istis, quod omnia circa me sunt, non intra. Et quia non possum ire ad annuntiandum vobis, utpote catenatus, omnia nota faciet vobis Tychicus frater meus charissimus et fidelis minister in domino. Et ideo secure credatis ei de omnibus. Lc. XII, 42: quis, putas, est fidelis servus et prudens, et cetera. Et iste certe est talis, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt. Et haec est discipuli commendatio. Et ad quid? Ut consoletur corda vestra. Deinde cum dicit pax fratribus, etc., ponit apostolus consuetam salutationem. Et advertendum est, quod licet gratia praecedat pacem et charitatem mutuam hominum ad se invicem, et ad Deum quo ad collationem (quia non est pax impiis, dicit dominus), tamen quo ad executionem gratiae et veritatis et charitatis conservationem, pax praecedit suo modo. Et ideo primo optat eis pacem ad se invicem et charitatem ad Deum, dicens: pax fratribus, et charitas cum fide. Et quia licet pax et charitas multum faciant ad gratiae conservationem, tamen quia semper supponunt ipsam gratiam, sine qua haberi non possunt, ideo optat eis gratiam. Unde dicit: gratia cum omnibus, qui diligunt dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264